Epistolae et privilegia (Paschalis II)/11

This is the stable version, checked on 23 Octobris 2021. Template changes await review.
D-DL
saeculo XII

editio: Migne 1854
fons: Corpus Corporum
 10

D. Monasterii Sublacensis possessiones quasdam confirmat. (Anno 1117.)[MARGARINI, Bullar. Casin., II, 131.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio JOANNI Sublacensi abbati, ejusque successoribus regulariter instituendis et in beati Petri fidelitate mansuris in perpetuum.

Cum universis sanctae Romanae Ecclesiae filiis ex apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia debitores existamus, illis tamen locis, atque personis, quae specialius ac familiarius eidem Romanae adhaerent Ecclesiae propensiori nos convenit dilectionis studio impendere, et eorum quieti attentius, auxiliante Domino, providere. Beati siquidem Benedicti Sublacense monasterium, cui Deo auctore, dilecte in Christo Joannes abbas, praesidere cognosceris, cum pro ipsius beatissimi Patris nostri Benedicti reverentia, tum pro religiosorum fratrum constantia multis olim fidelium oblationibus auctum, multisque possessionibus fuisse cognoscitur dilatatum. Cum autem diutius et in spiritualibus et in temporalibus claruisset, deficiente tandem timentium Deum potentia, et tyrannorum violentia concrescente, locus idem vehementer oppressus, et possessionibus suis admodum imminutus est, quod felicis memoriae praedecessor noster, papa Gregorius, gravius ferens, diebus suis ad ejusdem restaurationem monasterii laboravit. Nos quoque, ipsius vestigiis insistentes, ad hoc ipsum operam dedimus, et divina favente clementia, nonnulla eorum quae ablata fuerant in territorio Campanino recuperavimus, et monasterio eidem reddidimus, quorum confirmationem a sede apostolica dilectio tua, propter pravorum nequitiam, postulavit. Et nos ergo postulationi tuae, fili in Christo charissime, annuentes, ea tibi tuisque successoribus, et per nos supradicto monasterio Beati Benedicti, praesentis privilegii pagina confirmamus. Videlicet Afilem et Pontiam, cum ecclesiis, fundis, casalibus, silvis et pertinentiis earum, sicut in Benedicti, nobilis memoriae, ducis et consulis oblatione, et in praedecessorum nostrorum Benedicti VI et Joannis X Romanorum pontificum muniminibus continetur. Decernimus itaque ut nulli omnino hominum facultas sit a monasterii possessione illa subtrahere, minuere, vel temerariis vexationibus perturbare, sed omnia, sicut superius praenotata sunt, eidem loco quieta semper et integra conserventur, fratrum ibidem sub beati Benedicti regula Domino militantium, usibus profutura; si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem praefato monasterio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Anagniae per manus Chrysogoni sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, agentis vices domni Joannis cancellarii, IX Kalend. . . . .

DI. Ad Rogerium comitem Siciliae. (Anno 1117, Oct. 1.)[ « Ex Reg. Paschalis II, lib. XVIII, cap. 3. » --E cod. Vatic. Ottobon. n. 3057 eruit W. Giesebrecht; edidit Philippus JAFFÉ, Regesta Rom. pont., 516.] ROGERIO comiti Siciliae.

Ante Sarracenorum invasionem Siciliae insula Romanae Ecclesiae adeo familiaris fuit, ut semper in ea Romani pontifices et patrimoniorum suorum curatores et suae vicis repraesentatores habuerint. Patri autem tuo divina gratia praerogativam contulit, ut suo et suorum labore et sanguine Sarraceni, ab eadem insula pellerentur, et in ea Dei Ecclesiae restituerentur. Unde, sicut in tuis litteris suggessisti, antecessor meus patri tuo legati vicem gratuita benignitate concessit. Nos quoque tibi post ipsum ejus successori concessimus, ea videlicet ratione, ut si quando illuc ex latere nostro legatus dirigitur, quem profecto vicarium intelligimus, quae ab eo gerenda sunt, per tuam industriam effectui mancipentur. Sic enim in Ecclesia saeculares potestates dispositas legimus, ut quod ecclesiastica humilitas minus valet, saecularis potestas suae formidinis rigore perficiat. Nam personarum ecclesiasticarum seu dignitatum judicia nusquam legimus laicis vel religiosis fuisse commissa. Porro episcoporum vocationes ad synodum quas unquam sibi legatus aut vicarius usurpavit? quod aliquando singularibus, aliquando pluralibus litteris per quoslibet solet nuntios fieri. Cognosce, fili charissime, modum tuum et datam tibi a Domino potestatem, noli contra Dominicam erigere potestatem. Sic enim a Domino Romanae Ecclesiae potestas concessa est, ut ab hominibus auferri non possit. Disce in comitatu tuo bonorum imperatorum exempla, ut Ecclesias non impugnare studeas, sed juvare; non judicare aut opprimere episcopos, sed tanquam Dei vicarios venerari. Quae a patre tuo nobilis memoriae R[ogerio] comite Ecclesiae data sunt, per te nullatenus minuantur, sed potius augeantur. Noli Deum praecedere, sed sequaris, quia eo duce non offendes, sed vitae lumen habebis. Haec tibi tanquam filio charissimo praecipio, haec moneo; si, ut spondes, obedieris et obtemperaveris, tuam profecto salutem obtemperabis. Omnipotens Dominus suo te beneplacito dirigat, conservet atque custodiat.

Dat. Anagniae Kal. Octobris.

DII. Ad Gerardum episcopum Engolismensem.--Afflictum consolatur. Interdictum abbati Rotonensi illatum confirmat. (Anno 1117, Nov. 30.)[MABILL. Annal. Bened., VI, 634.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GERARDO Engolismensi episcopo, apostolicae sedis vicario, et fratribus qui cum eo sunt, salutem et apostolicam benedictionem.

Fraternitati vestrae compatitur nostrae dilectionis affectus, pro eo quod vos angustiari angustiis plerisque cognovimus. Caeterum et nos non minora tribulationum pondera ferimus, pro quibus fraternitatem vestram rogamus, ut ad omnipotentem Deum preces et gemitus effundatis, et idipsum per universas parochias vestras fieri praecipiatis, quatenus omnipotens Deus multiplici miseratione Ecclesiam suam respiciat, et persecutionum aestus cessare praecipiat. Interdicti sententiam quam super Rotonensem abbatem protulistis et ejus abbatiam, nos ratam ducimus, donec vestro judicio satisfaciat. Comitem vero nostris litteris commonemus, ne assensum suum illius pertinaciae praebeat, quin etiam vobis eum obedire compellat. Quod si aliter fecerit, si quid vos in eum communi consilio austerius decreveritis, nos favoris nostri assensione firmamus.

Data Trevanae, II Kal. Decembris.

DIII. Conanum Britannorum comitem hortatur ut cogat monachos Rotonenses ut Bellam insulam monachis Kemperelegiensibus restituant. (Anno 1117, Nov. 30.)[MAB. ubi supra. ]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CONANO illustri Britannorum comiti, salutem et apostolicam benedictionem.

Nosse debes, fili charissime, quia non est potestas nisi a Deo. Per ipsum igitur potestate accepta, noli adversus eum cervicem cordis erigere, nec ejus Ecclesiam impugnare, sed potius ejus omnipotentiam cogita, et humiliter Ecclesiae praecepta custodi, ut qui magna suscepisti, merearis majora suscipere. Rotonensem abbatem audivimus, contempta vicarii nostri Engolismensis episcopi reverentia, per violentiam tuae potestatis Bellam insulam invasisse, et Kemperelegienses inde monachos expulisse. Quam ob causam cum judicio vicarii obedire contemneret, per eum est ab abbatis et sacerdotis officio interdictus, et abbatia tota officiis privata divinis. Verumenimvero interdictum ipsum pertinaci praesumptione contemnunt. Tuam itaque indolem commonemus, et tanquam Ecclesiae filio praecipimus ne te eorum arrogantiae socies, sed eos ad Ecclesiae judicium peragendum ipse compellas; alioquin quaecunque adversus te pro hoc reatu sententia processerit, nos ratam Domino auctore tenebimus.

Data Trevanae, II Kalend. Decembris.

DIV. Ad Guillelmum comitem Nivernensem.--Ut Vizeliacense monasterium quietum ac liberum esse sinat. (Anno 1117, Dec. 21.)[MANSI, Concil., XX, 1030.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, GUILLELMO illustri viro, Nivernensium comiti, salutem et apostolicam benedictionem.

Non parva de te apud nos fama est, et nos ita credimus et credidimus, quod Dei timorem habeas et amorem, quod justitiam diligas, et quod in caeteris, sicut tantum decet virum, per Dei gratiam honeste te habeas. Monemus igitur ut vicinas tibi ecclesias ab oppressionibus liberas facias, nec aliquas eis molestias irroges, illis maxime quae ad B. Petri tutelam aut patrocinium pertinent, quemadmodum Vizeliacense coenobium, in quo exactiones aut usurpationes aliquas per te, vel quorumlibet praesumptione, institui omnino prohibemus et interdicimus. Imo sicut a nostris praedecessoribus apostolicae sedis pontificibus sancitum est; nosque sancimus ut idem monasterium secundum constitutionem testamenti nobilis memoriae Gerardi comitis, B. Petri jure quietum liberumque dimittas. Alioquin B. Petrus adversum te dominii sui exeret ultionem, et nos locum nostrum apostolica auctoritate tuebimur.

Datum Praenestae, XII Kal. Januar.

DV. Ad Daimbertum Senonensem et alios episcopos.--Ut Vizeliacense monasterium protegant. (Anno 1117, Dec. 21.)[MANSI, Concil., XX, 1031.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus et coepiscopis DAIMBERTO Senonensi, HUGONI Nivernensi, STEPHANO Eduensi, JOCERANNO Lingonensi, HUGONI Antissiodorensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex fundatoris illustris memoriae Gerardi comitis oblatione, Vizeliacense monasterium B. Petri juris esse, vestra, ut credimus, notitia non ignorat. Verum quidam, sicut accepimus, loco eidem exactiones imponere et graves moliuntur injurias irrogare. Rogamus ergo fraternitatem vestram, et monemus, ut pro vestri officii debito locum ipsum protegere studeatis; et si quis ei molestias fecerit, ab abbate vel fratribus requisiti, ita inde justitiam faciatis, ut a B. Petro et a nobis gratias habeatis.

Datum Praenestae, XII Kalend. Januarii.

DVI. Archiepiscopo (Spalatino) explicat cur legati sui pallium deferentes sacramentum ab eo exegerint. Saxonum et Danorum exemplum ad imitandum proponit. (Intra an. 1099-1118.)[MANSI, Concil., XX, 984.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, N. Polonorum archiepiscopo.

Significasti, frater charissime, regem et regni majores admiratione permotos, quod pallium tibi ab apocrisiariis nostris tali conditione oblatum fuerit, si sacramentum quod a nobis scriptum detulerant jurares. In pallio, frater, plenitudo conceditur pontificalis officii, quia, juxta sedis apostolicae et totius Ecclesiae consuetudinem, ante acceptum pallium metropolitanis minime licet aut episcopos consecrare aut synodum celebrare. Mirentur in hac causa et Dominum Jesum Christum. Cum enim Dominus Jesus Christus, ut omnium ovium suarum curam Simoni Petro committeret, conditionem posuit, dicens: Diligis me, Simon Petre? pasce oves meas (Joan. XXI). Si conscientiarum factor et conditor conditione hac usus est, nec semel tantum, sed et secundo, et usque ad contristationem: qua nos sollicitudine, qua provisione oportet tantam Ecclesiae praelationem, tantam Christi ovium curam fratribus imponere, quorum conscientias non videmus; illis maxime quos nullo usu novimus, quorum dilectionem penitus ignoramus? Aiunt omne jusjurandum a Christo Deo in Evangelio esse prohibitum, nec ab ipsis apostolis post Dominum, nec in conciliis inveniri posse statutum. Quid est ergo quod idem Dominus subsecutus ait: Quod amplius est, a malo est? (Matth. V.) Hoc enim amplius ut exigamus, malum nos, illo permittente, compellit. Nonne malum est ab Ecclesiae unitate, a sedis apostolicae obedientia resilire? Nonne malum est contra sacrorum canonum statuta prorumpere? Quam multi hoc etiam post sacramentum praesumpserunt! Nonne praedecessor tuus praeter Romani pontificis conscientiam damnavit episcopum? Quibus hoc canonibus, quibus conciliis legitur esse permissum? Quid super episcoporum translationibus loquar, quae apud vos non auctoritate apostolica, sed nutu regis praesumuntur? Propter haec mala et alia evitanda hujusmodi juramentum exigitur.

Cur autem juramentum Dominus prohibuerit, apostolus Jacobus manifeste adjiciens docet: Ut non sub judicio incidatis (Jac. VI), ne quisquam, sicut sanctus Augustinus exponit, assiduitate jurandi ad perjurium per consuetudinem dilabatur. Quapropter juratione quis non utatur, nisi necessitate, cum videt pigros esse homines ad credendum quod utile est eis credere, nisi juratione firmetur. Hoc nimirum malo ac necessitate [ forte, hac necessitate. H.] compellimur, juramentum pro fide, pro obedientia, pro unitate requirere. Porro apostolum Paulum pro auditorum diffidentia jurasse, ejus Epistolae testantur.

Aiunt in conciliis statutum non inveniri, quasi Romanae Ecclesiae legem concilia ulla praefixerint: cum omnia concilia per Ecclesiae Romanae auctoritatem et facta sint, et robur acceperint, et in eorum statutis Romana patenter auctoritas excipiatur. Nonne in Chalcedonensis concilii actione decima sexta statutum est, ante omnia quidem primatus honorem praecipuum secundum canones antiquae Romae reverendissimo archiepiscopo conservari? Itaque quod censuerunt rex et magnates a supradicta sacramenti conditione te quiescere, videturne vobis judicium evangelicum? videturne primatus nostri honor praecipuus? Nunquid animo cecidit illa sententia Domini: Non est discipulus supra magistrum? (Matth. X.) Nunquid Hungarico principi dictum est: Et tu conversus confirma fratres tuos? (Ibid.) Nunquid haec nos commodi nostri profectione requirimus; et non unitatis catholicae statuimus firmamentum? Possunt apostolicam sedem contemnere, possunt adversum nos calcaneum elevare, datum a Deo privilegium evertere vel auferre non possunt, quo Petro dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI); et: Tibi dabo claves regni coelorum (ibid.). Quibus tamen quatuor in conciliorum decretis dandi pallii modus praescriptus est, et professionis vel obedientiae ordo sancitus est.

Cum igitur a sede apostolica vestrae insignia dignitatis exigitis, quae a beati tantum Petri corpore assumuntur: justum est ut vos quoque sedi apostolicae subjectionis debita signa solvatis, quae vos cum beato Petro tanquam membra de membro haerere, et catholicae capitis unitatem servare declarent. In quibus a praedecessoribus nostris ea est adhibita moderatio, ut nihil injuriosum, nihil difficile sit appositum, quod non etiam praeter exactionem nostram ab omnibus debeat episcopis observari, qui sub apostolorum principum Petri et Pauli obedientia decreverunt et unitate persistere. Nunquid non ultra vos Saxones Danique consistunt? Et tamen eorum metropolitani, et idem juramentum asserunt, et legatos apostolicae sedis honorifice tractant, et in suis necessitatibus adjuvant, et apostolorum limina per legatos suos, non tantum per triennium, sed annis singulis visitant. Ita te, frater charissime, fruamur in Domino, ut non per te in ecclesiis subtractionis et dissidii, quod absit! oriatur occasio.

DVII. Ad R[othonem] priorem S. Frigdiani Lucensis. (Intra an. 1099-1118.)[BALUZ., Miscell. ed. Luc. IV, 587.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio R. priori S. Frigdiani, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectioni tuae gratias agimus quia in unitate Ecclesiae, unde minime haesitabamus, firmius perseveras. De sapientia enim tua bona speravimus et speramus, et in vinea Domini sic bonus cultor laborasti et laborabis, et de laboribus tuis largiente Deo fructum percipietis sempiternum. Pacem atque unitatem Ecclesiae cum Domino desideravimus, et desideramus; scandala resecari optavimus et optamus. Rogamus autem ut si qua forte emergere videbitis, nobis significare curetis: quia nos propter nos ipsos ubique esse aut omnia propriis oculis cernere non valemus. Oret pro nobis beatitudo vestra.

DVIII. Ad canonicos S. Frigdiani Lucensis. (Intra an. 1099-1118.)[BALUZ., Miscell. IV, 585.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis S. Frigdiani canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.

Benedictus Dominus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, qui suam in vobis gratiam multiplicare dignatus est: bona enim de vobis opinio non solum in Tuscia, sed etiam in ulterioribus partibus divulgata est; ipse autem Dominus noster etiam temporalia bona servituti vestrae largius administrat. Unde et vos humiliores esse et ei amplius deservire debetis. Monemus ergo vos, filii, et rogamus in Domino, ut semper ad meliora tendatis. Nemo enim adeo bonus est, quin possit per Dei gratiam, quandiu in mundo vivitur, ad meliora proficere. Ita ergo vos agite ut semper Dei gratia digniores esse possitis.

DIX. Ad canonicos B. Martini Lucensis. (Intra an. 1099-1118.)[BALUZ., ibid. ]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Beati Martini canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.

In negotiis vestris communibus et singularibus, quae ad nos pervenere, erga vos semper benignitatem nostram exhibuimus. Sed quidam vestrum, mala pro bonis reddentes, in nostram injuriam proruperunt, cum quibus filiis nostris Sancti Frigdiani canonicis injurias et contumelias vehementius intulistis. Quod licet grave et intolerabile nobis visum sit, tamen quia praedicti fratres nos pro vobis rogavere, et pacem vobiscum se habere dixerunt, hoc totum vobis condonamus. Rogantes ut fraterna eos charitate diligatis, et invicem vos sustentare procuretis, quatenus in Dei servitio quiete per Dei gratiam invigilare, et nostram bonam voluntatem semper obtinere valeatis.

DX. Ad Rothonem priorem S. Frigdiani Lucensis. (Intra an. 1099-1118.)[BALUZ., ibid. ]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ROTHONI priori Sancti Frigdiani, salutem et apostolicam benedictionem.

Provisioni tuae Beati Floridi ecclesiam commisimus, sperantes eam in regularis disciplinae statum tua industria reparandam. Caeterum nescio quas ob causas, et tua provisione ipsius ecclesiae destitisti, et ipsa congregatio in detrimentum ruit; unde dilectioni tuae mandamus ut usque ad proximam beati Martini festivitatem ad nos venias, quia nos et clericos ejusdem ecclesiae, et episcopum, in eodem termino ad nos venire faciemus, ut praestante Deo Ecclesiam ipsam sicut opportunum est ordinemus.

DXI. Ad Rothonem priorem et canonicos S. Frigdiani Lucensis. (Intra an. 1099-1118.)[BALUZ., ibid., p. 584.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ROTHONI priori et ejus canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.

Qui vos pro beati Petri patrocinio persequuntur, non vos, sed Romanam Ecclesiam persequuntur, pro quibus nobis dicendum est: A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende (Eccli. XXXII). Vos autem nolite deficere in tentationibus, sed state viriliter, juxta illud viri sapientis: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in tremore et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II); et: Accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare (Ephes. VI). Nos enim, auctore Domino, sicut coepimus, in vestro patrocinio persistemus. Nescit enim beatus Petrus deficere, pro cujus fide ipse auctor fidei Christus oravit. Ipse vos in omnibus scuto bonae voluntatis protegat, et sibi placere concedat.

DXII. * Monasterii Gottwicensis privilegia confirmat, petente Hartmanno abbate. (Intra an. 1099-1118.-- Vita Altmanni, ep. Pat., in Act. SS. Aug. II, 376.)

DXIII. Hartmanno abbati Gottwicensi « litteras mittit in quibus eum et sibi subditos a communione excommunicatorum prohibet. » (Intra an. 1099-1118.)[BOLLAND. Aug. II, 376.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, charissimis fratribus HARTMANNO abbati Gottwicensi, et ejus congregationi, salutem et apostolicam benedictionem.

Coelum et terra transibunt, verba autem Dei non praeteribunt (Matth. XXIV). Ipse enim praedixit quod cernimus, quod quotidie experimur; Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum ( ibid. ), etc.

DXIV. Privilegium pro ecclesia S. Trinitatis Norwicensis. (Intra an. 1099-1118.)[ Monasticon Anglic., I, 410.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HERBERTO, Norwicensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu nos sollicitos esse, et quae recte statuta sunt stabilire. Proinde, frater charissime, constitutionem tuam decreti praesentis auctoritate firmamus, ut monachorum regulariter viventium congregatio semper in Norwicensi ecclesia conservetur, quam in sanctae Trinitatis nomine strenuitas tua ab imis fundaminibus stabilivit. Constituimus etiam ut sicut hactenus apud Theofordense oppidum fuit, ita in futurum quoque tam tibi quam successoribus tuis apud Norwicensem ecclesiam episcopalis cathedra conservetur, nec cuiquam omnino successorum tuorum liceat monasticae disciplinae viros ab ecclesia removere, aut ejus possessiones et bona caetera a te provisa auferre, vel quae per industriam tuam aut a rege Anglorum Henrico, aut caeteris fidelibus ad monachorum sumptus oblata et temperata sunt, vel in futurum offerri Deo disponente contigerit. Porro iidem monachi semper sub episcopi Norwicensis obedientia maneant, et in ipsa episcopali ecclesia divinorum officia debita peragant, prout Cantuariensis Ecclesia per beatum Augustinum novimus institutum et sanctissimi patris Gelasii doctoris Ecclesiae catholicae assertione sancitum. Ad haec adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam perturbare aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere vel minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum quorum sustentationi et gubernationi concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quae sane saecularis ecclesiasticave persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, temere contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemium aeternae pacis inveniant. Amen.

DXV. Monasterii Andrensis protectionem suscipit, bonaque ac privilegia confirmat, petente Joanne episcopo Tarvannensi. (Intra an. 1099-1118.)[D' ACHERY, Spicil., II, 794.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio RAINALDO, abbati Andernensis monasterii, quod in Tervanensi parochia situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos intercedente venerabili fratre nostro Joanne Tervanensi episcopo, supplicationi tuae clementer annuimus, et Andernense monasterium in Tervanensi parochia situm, cui Deo auctore praesides, sub tutelam apostolicae sedis excipimus. Quod videlicet monasterium, in loco qui vocatur Andernes extra oppidum Gisnes, Balduinus nobilis memoriae Gisnensis comes, cum uxore sua Adela, in honorem Domini et Salvatoris, et S. Rotrudis virginis nomine, per ejusdem Salvatoris gratiam, filiorum suorum et baronum consilio, pro animarum suarum salute aedificasse cognoscitur.

Universa igitur quae loco vestro per supradictae Tervanensis Ecclesiae episcopum concessa sunt, vobis vestrisque successoribus in perpetuum possidenda firmamus, capellam videlicet S. Mariae infra oppidum Gisnes, altare de Bredenarda, altare de Lullingahem, altare de Fercnes, et altare de Eilingahem. Confirmamus vobis etiam universa quae supradicti comites Balduinus cum uxore sua, et Manasses ejus filius, vel barones eorum de suo jure ad idem Domini Salvatoris et S. Rotrudis virginis monasterium contulerunt, scilicet pasturam omnem circa ipsum locum Andernensem, et commoditatem paludis, aquae et cespitum, terram de Antegehem cum villanis et omnibus redditibus suis et bosco; in villa Gisnes, stagnum et sedem molendini, terram de Suanacas cum villanis suis et commoditatem aquae, terram de Campanies, terram de Bicedenarda; terram, villanos, boscum et molendinum quae dederunt Garinus de Fielnes et mater ejus, et caetera quae pro sui prolixitate dinumerare supersedemus; quaecunque etiam ab aliis viris fidelibus eidem monasterio data sunt vel in futurum, aut a praedictis comitibus et eorum baronibus, aut ab aliis fidelibus dari offerrive contigerit, aut aliis justis modis acquisita fuerint, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt omnimodis usibus profutura, salva Tervanensis episcopi canonica reverentia.

Sepulturam vero ejusdem loci omnino liberam esse sancimus, ut tam supradictorum comitum progenies quam barones omnes, qui pares castelli vocantur, juxta votum et deliberationem suam ibidem sepeliantur. Caeterorum quoque qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sunt, nullus obsistat. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisve sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

DXVI. Ad Guidonem archiepiscopum Viennensem.--Ipsi episcopatum et metropolitana jura confirmat, palliumque mittit. (Intra an. 1099-1118.)[MANSI, Concil., XX, 1046.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri GUIDONI Viennensi archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Potestatem ligandi atque solvendi in coelis et in terra, B. Petro ejusque successoribus, auctore Deo principaliter traditam, illis Ecclesia verbis agnoscit, quibus Petrum Dominus allocutus est: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Matth. XVIII). Ipsi quoque et propriae firmitas, et alienae fidei confirmatio, eodem Deo auctore praestatur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, Petre: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXI). Oportet ergo nos qui, licet indigni, Petri residere videmur in loco, prava corrigere, recta firmare et in omni Ecclesia ad interni arbitrium Judicis sic disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant aequitatem. Tuis igitur, frater charissime Guido, justis petitionibus annuentes, sanctam Viennensem Ecclesiam cui auctore Deo praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus. Mansuro itaque in perpetuum decreto licet [videlicet] Gratianopolis, Valentina, Dia, Alba quae et Vivarium dicitur, Geneva, Maurienna, sanctae Viennae Ecclesiae tanquam metropolitanae, jure perpetuo debeant subjacere. Porro Tarentasiam, ita semper sub primatu Viennensis Ecclesiae permanere decernimus, sicut a sanctis praedecessoribus nostris, Leone, Nicolao atque Urbano noscitur constitutum. Abbatias quoque tam intra quam extra urbis Viennensis moenia sitas, tuae fraternitati regendas disponendasque committimus. Praeterea statuimus ut quaecunque praedia, quaecunque dona, vel a Romanis imperatoribus vel a Burgundiae regibus, tuae Ecclesiae data vel reddita sunt, quaecunque hodie possidet, sive in futurum juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Ad haec tam supra nominatorum praedecessorum nostrorum quam et caeterorum catholicorum sedis apostolicae pontificum privilegia, de jure seu possessione Viennensis Ecclesiae edita, nos quoque praesentis decreti auctoritate firma integraque perpetuo permanere decernimus. Pallio ad missarum tantum solemnia illis solummodo diebus uti fraternitas tua meminerit, qui tuis praedecessoribus Romanae auctoritate Ecclesiae concessi sunt: cujus te volumus per omnia genium conservare. Hujus enim indumenti honor humilitas atque justitia est. Tota ergo mente fraternitas tua se exhibere festinet in prosperis humilem; et in adversis, si quando adveniunt, inveniatur cum justitia recta; amica bonis, perversis contraria; nullis unquam faciem, pro veritate loquente praebens. Misericordiae operibus juxta virtutem substantiae insistens, et tamen supra virtutem insistere cupiens; infirmis compatiens, bene valentibus congaudens, de alienis gaudiis tanquam de propriis exsultans; in corrigendis vitiis pie saeviens, in fovendis virtutibus, auditorum animos demulcens. In ira, judicium sine ira tenens; in tranquillitate, severitatis justae censuram non deserens. Haec est, frater charissime, pallii dignitas, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Fraternitatem tuam supernae miserationis dignatio per tempora longa conservet incolumem.

Scriptum per manum Petri notarii regionarii sacri palatii.

DXVII. Privilegium pro Ecclesia Bellilocensi. (Intra an. 1099-1118.)[ Gall. Christ., vet. edit. IV, 152.

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri B. Bellilocensis ecclesiae abbati, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, videlicet indigni justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente, videmur existere. Tua itaque fraternitas postulavit ut praedecessorum nostrorum sedis apostolicae praesulum formam sequentes, Ecclesiam in honore sancti Sepulcri fundatam, cui auctore Domino praesides, nostri quoque privilegii pagina muniremus. Ex apostolicae igitur sedis benignitate qua solet universis justa petentibus subvenire, nos tuae petitioni, frater B. in Christo venerabilis et dilecte, clementer annuentes, ob amorem et reverentiam sancti Sepulcri, in quo Christus pro nobis dignatus est poni, pia sanctae Ecclesiae constitutione prout a priscis temporibus est fundata atque a praedecessoribus nostris per auctoritatem suorum privilegiorum firmata, praesentis quoque decreti pagina, salvo tamen jure Turonensis Ecclesiae confirmamus. Illud praeterea intuitu et assensu R. metropolitani tui adjicientes, et sub anathemate praecipientes, ut sacratum tuae ecclesiae coemeterium ad omnium tam clericorum quam laicorum Lochensis castri hominum sepulturam caeteris postpositis singulare sit. Illud autem coemeterium quod canonici S. Mariae contra Romanam auctoritatem in eodem castro usurpaverunt, sibi irritum atque desertum habeatur. Ita quoque ut neque clericus neque laicus amodo ibidem sepeliatur.

DXVIII. Ad canonicos Sancti Martini.--Quidquid fidelis offert Ecclesiae, oblationis nomine continetur, et a saecularibus possideri non debet. (Anno incerto.)[MANSI, Concil., XX, 1074.] Caeterum primitiae, decimae, et oblationes, in solis Ecclesiarum bonis praecipue numerantur. Oblationes vero dicuntur, quaecunque de propriis et licitis rebus Ecclesiae a fidelibus offeruntur. Quicunque igitur eas per potestatem saecularem obtinet, procul dubio contra Deum et sanctorum Patrum nititur sanctiones. Quinimo et qui accipit, et qui tradit, raptor et sacrilegus judicatur.

DXIX. Docet haec: Ubi agitur ad correctionem de impediendo peccato, principalis persona admittitur in testem. (Anno inc.)[MANSI, Concil., XX, 1074.] In omni negotio principalis persona dicens veritatem de re sibi nota rectissime habenda est pro teste: cui adhibito uno efficiuntur duo testes; adhibitis duobus efficiuntur efficuntur tres. Quod patenter ostendit Dominus, cum dicit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quod si te non audierit, adhibe tecum unum, vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Matth. XVIII). Et alibi affirmat dicens: Non unus stet contra alium, sed in ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Joan. VIII). Item alibi: Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me Pater. Nam in lege vestra scriptum est quod duorum hominum testimonium verum est (Deut. XIX).

DXX. An decimas clerici clericis debeant. (Anno inc.)[MANSI, ubi supra. ] Novum genus exactionis est, ut clerici a clericis frugum decimas vel animalium exigant. Nusquam in lege Domini hoc praecipi legimus, vel permitti. Non enim Levitae a Levitis decimas accepisse, vel extorsisse leguntur. Illi profecto clerici qui a clericis spiritualium ministeriorum labores accipiunt, decimas eis debent.

DXXI. Sacrilegi sunt judicandi, qui Ecclesiam Dei non permittunt regulariter ordinari. [MANSI, ib. ] Sunt quidam qui vel violentia, vel favore, non permittunt ecclesias regulariter ordinari. Hos etiam decrevimus ut sacrilegos judicandos.

DXXII. Spiritum sanctum vendit, qui decimas pro pecunia tribuit. ( Ibid. ) Altare et decimas per pecuniam dare, et Spiritum sanctum vendere, Simoniacam haeresim esse nullus fidelium ignorat.

DXXIII. Nullus ministret abbatibus episcopalia, qui alicui episcoporum nolunt subesse. ( Ibid. ) Abbatibus qui neque sub episcopo, neque sub metropolitano, neque sub primate, neque sub patriarcha sunt, nullus prorsus episcoporum episcopalia quaelibet administret. Cum enim se nulli episcopo omnino subesse profiteantur, consequens est ut nullus episcoporum, quae sua sunt, eis tanquam extraneis largiatur.

DXXIV. De propriis laboribus monachi et canonici decimas solvere minime cogantur. ( Ibid. ) Decimas a populo sacerdotibus ac Levitis esse reddendas divinae legis sanxit auctoritas. Caeterum a monachis, sive clericis communiter viventibus, nulla ratio sinit ut milites, aut episcopi, aut personae quaelibet, decimas de laboribus seu nutrimentis seu propriis extorquere debeant. Unde beatus Gregorius ait: « Communi vita viventibus jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia, nobis quid erit loquendum? cum omne quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum sit, dicente Domino: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc XI).

DXXV. 1. Excommunicetur qui per laicos ecclesias obtinet. ( Ibid. ) Si quis clericus, abbas, vel monachus, per laicos ecclesias obtinuerit: secundum sanctorum apostolorum canones et Antiocheni concilii capitulum, excommunicationi subjaceat.

2. Qui per laicos ecclesias obtinet, et qui manus ei imponit, communione privetur. Constitutiones sanctorum canonum sequentes statuimus, ut quicunque clericorum ab hac hora inantea investituram ecclesiae vel ecclesiasticae dignitatis de manu laica acceperit, et ipse, et qui manum ei imposuerit, gradus sui periculo subjaceat et communione privetur.

DXXVI. De eodem. ( Ibid. ) Nullus laicorum ecclesias vel ecclesiarum bona occupet vel disponat. Qui vero secus egerit, juxta beati Alexandri capitulum ab Ecclesiae liminibus arceatur.

DXXVII. De eodem. ( Ibid. ) Sicut Domini vestimentum scissum non est, sed de eo sortiti sunt, ita nec Ecclesia scindi debet, quia in unitate tota consistit. In potestatem ergo proprii episcopi ecclesiae reducantur, et ab ipso, sicut sacris canonibus cautum est, ordinentur. Alioquin et ecclesiae ipsae, et clerici earumdem, divinis destituantur officiis

DXXVII bis. De sepulturis et defunctorum voluntatibus statuit haec. (MANSI, Concil., XXII, 404.) Volumus, ac juxta canonum sententiam [ al. statuta] nobis probabile videtur, ut sicut morienti conceditur rerum suarum judicium facere quocunque loco sibi placuerit, sic nimirum justum est sui corporis licentiam habere eligenti sepulturam, in quocunque loco voluntas exstiterit, sive in monasteriis sive in aliis locis [ al. religiosis locis].

DXXVIII. Ad Lanuinum Turris priorem. (Intra an. 1101-1118.)[CAPIALBI, Memorie della Chiesa Miletese, 145.] PASCHALIS episcopus, etc., dilecto filio LANUINO, etc.

Religionis tuae sinceritas, et ministerii sollicitudo, quam in monasteriorum et ecclesiarum reparationem exerces, plurimum nos ad dilectionem tuam impellunt, et magnas O. D. gratias agere faciunt. Unde super religione tua congaudentes, et de tuo multum fervore, fili charissime, confidentes, hortamur et praecipimus ut nostri juris monasteria quae circa te sunt sollicite requiras, et quae illic adversus monasticae regulae disciplinam praerupta sunt cum omni discretione et moderamine studeas emendare, et eos qui hactenus pravis sunt moribus conversati coercere non negligas; praecipimus enim ut fratrem nostrum Militen. episcopum adeas, eumque super querela quam gerit adversus monachos S. Angeli fraterne convenias, et si pacem inter eos concordiamque componere nequiveris, opportuno tempore utraque pars ad nostrum destinetur examen; non enim ignoramus cum clericorum suorum instigationibus ad hoc prorupisse, ut B. Petri bona tot infestationibus laceraret: sed nos profecto in tales instigatores, nisi defecerint, gladium B. Petri exercebimus, et nos ipsos ulciscemur.

DXXIX. Ad Lanuinum Turris priorem. (Fragm.--Intra an. 1101-1118.)[Apud MABILL. Annal. ord. S. Bened., V, 446.] Repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV, 2), quoniam, quod fractum fuerat, consolidatum, et quod dissolutum fuerat, audivimus alligatum. Cavete ergo ne iterum vos Satanas circumveniat, et in idipsum, quod Deus avertat, revertamini. Nolite de jejuniis et orationibus praesumere; Deum, qui charitas est, amplectimini, etc. Orate pro nobis.

DXXX. Ad Victorem Bononiensem.--Absque episcoporum consensu episcopalia jura monachi non usurpent. (Intra an. 1104-1118.)[MANSI, Concil., XX, 1073.] Pervenit ad nos, unde valde miramur, quod quidam monachi et abbates in parochia vestra, contra sanctorum Patrum decreta, episcopalia jura et officia sibi arroganter vindicant, videlicet poenitentiam, remissionem peccatorum, reconciliationem, decimas et ecclesias, cum absque proprii episcopi licentia, vel apostolicae sedis auctoritate, hoc nullatenus praesumere debeant: sicut in Chalcedonensi concilio de hujusmodi a sanctis Patribus cautum est, et sub anathematis vinculo monachis omnibus prohibitum. Mandamus itaque dilectioni tuae ut eos convenias, et ne talia deinceps praesumant omnino prohibeas.

DXXXI. Monasterium Othoniense ejusque possessiones confirmat, Nicolao rege et Hubaldo episcopo per litteras petentibus. (Intra ann. 1105-1118.)[THORKELIN, Diplomatarium Arna-Magnaeanum. Hayniae et Lipsiae, 1786, 4o, I, 244.[

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUBALDO Othoniensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Illustris filii nostri regis. Nicolai scripta suscepimus quibus se per consilium et consensum tuum effecisse significavit, ut in loco secundum hanc religiosorum monachorum certitudinem aduniatur, quem apostolicae sedis auctoritate munire postulat, ne post suum vel nostrum obitum hominum infestatione turbetur. In vestris quoque litteris id ipsum voti postulationisque percepimus. Nos ergo vestris votis et postulationibus annuentes congregationem ipsam, praestante Domino, per praesentis privilegii paginam apostolicae sedis auctoritate munimus; statuimus igitur ut universa praedia et possessiones quae vel idem rex de regio jure vel serenitate sua de Othoniensis Ecclesiae pertinentiis ad ejusdem congregationis victum sustentationemque contulit, quieta eis semper et integra conserventur. Quaecunque praeterea vel a vobis ipsis vel ab aliis fidelibus eidem monasterio in posterum dari, offerri, vel aliis justis modis acquiri, Domino dante, contigerit, perpetua eis stabilitate fixa permaneant, nec episcopo cuiquam aut regi aut cuilibet ecclesiasticae saecularive personae facultas sit ab eodem loco monachos removere, et constitutum illic regularem vitae ordinem vi aut ingenio propulsare, sed quiete semper in monasticae conversationis custodia et omnipotentis Dei servitio perseverent. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem monasterio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

DXXXII. Ad Conradum archiepiscopum Salzburgensem.-- Ut de causa abbatis S. Emmerammi Simoniae accusati cognoscat. (Intra an. 1107-1118.)[MANSI, Concil. XXI, 418.] INNOCENTIUS [PASCHALIS] episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri CONRADO, Salzburgensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Postquam fraternitati tuae pro causa Pavonis S. Emmerammi abbatis litteras miseramus, scripsit nobis venerabilis frater noster Ratisbonensis episcopus, eumdem abbatem in judicio accusatum, et de Simoniaco flagitio convictum, sicque depositum. Hujus ergo negotii pertractationem sollicitudini tuae, vice nostra committimus, ut ad Ratisbonensem Ecclesiam per temetipsum accedens, diligenter inquiras si judicium ordinabiliter est habitum; aut si alii accusatores, alii testes fuerunt; si eo praesente, sub jurejurando, contra eum dictum est testimonium; si contra eum scriptis actum est, vel, si ipse licentiam respondendi et defendendi se habuit; si accusatorum vel testium qualitas satis videtur canonibus convenire. Quae si integre celebrata repereris, sicut factum est, judicium perseveret: alioquin abbas ipse, secundum litterarum nostrarum tenorem, supradicto monasterio restituatur, et competenti, sine retractatione temporis, termino, coram vestra et fratrum nostrorum praesentia canonice judicetur.

DXXXIII. Ad eumdem.--De Ratisbonensi episcopo obedientiam Romanae Ecclesiae denegante. (Intra an. 1107-1118.)[MANSI, ibid. ] INNOCENTIUS [PASCHALIS] episcopus, servus servorum Dei, CONRADO Salzburgensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut tua nuper adversa cognovimus, sic et prospera cognoscere optaremus. Si enim compateris, compatimur; si congaudes, et congaudemus. Porro de fratre nostro Ratisbonensi episcopo nosse te volumus qualiter obedientiam Romanae promissam Ecclesiae observaverit. Litteras enim quas per abbatem S. Emmerammi ad eum misimus, primo parum pendit, secundo nec accipere voluit, et latorem gravibus contumeliis affecit. Quamobrem nos eum, donec satisfaciat, ab omni episcopali officio interdicimus, sicut in litteris quas ad eum misimus, legere poterit, quas nimirum ei per te volumus praesentari, ne aut despiciantur, aut earum sententia clam habeatur.

DXXXIV. Ad Henricum [Artwicum] Ratisbonensem episcopum. --Ut abbatem S. Emmerammi restituat, alioquin se noverit interdictum. (Intra an. 1107-1118.)[MANSI, ibid. ] INNOCENTIUS [PASCHALIS] episcopus, servus servorum Dei, HENRICO [ARTWICO] Ratisbonensi episcopo, venerabili fratri, salutem et apostolicam benedictionem.

Nos Ecclesiae profectum aliquem de te sperantes, provectionis tuae minus bona primordia toleravimus. Caeterum contra spem nostram, Romanae Ecclesiae detrimentum afferre diceris, et promissae obedientiae debitum aspernari. Sancti siquidem Emmerammi monasterium, quod ad Romanam Ecclesiam pertinere cognoscitur, ditioni nostrae subtrahere niteris, et nostrae auctoritatis litteras, quae ad te per ejusdem monasterii abbatem missae sunt, adeo contempsisti, ut eum qui secundas litteras attulit, gravibus contumeliis affeceris. Nec illud minoris aestimes fuisse delicti, quod ad synodalem conventum litteris communibus evocatus, venire penitus contempsisti. Tantum ergo apostolicae sedis contemptum omnino taciti praeterire non possumus. Repetitas itaque ad te litteras destinantes, hanc tibi praecepti legem praefigimus, ut infra dies XX postquam apices hos acceperis, trasgressionem praeteritam plenius corrigas, ut videlicet Pavonem abbatem praedicto monasterio integre restituas, et ab ejus deinceps infestatione desistas. Alioquin ab omni episcopali officio te noveris interdictum, donec praeceptum hoc efficaciter impleas, et nobis de contemptu nostro justitiam exsequaris.

DXXXV. Ad Pontium Cluniacensem abbatem.--De non porrigenda communione intincta . (Intra an. 1109-1118.)[MANSI, Concil., XX, 1013.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio suo PONTIO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Scribens ad Caecilium B. Cyprianus, ait: « Quando aliquid Deo inspirante et mandante praecipitur, necesse est Domino servus fidelis obtemperet, excusatus apud omnes quod nihil sibi arroganter assumet, ne aliud fiat a nobis quam quod pro nobis Dominus prior fecit. » Igitur in sumendo corpore et sanguine Domini, juxta eumdem Cyprianum, Dominica traditio servetur, nec ab eo quod Christus magister et praecepit et gessit, humana et novella institutione discedatur. Novimus enim per se panem, per se vinum ab ipso Domino traditum. Quem morem sic semper in sancta Ecclesia conservandum docemus atque praecipimus, praeter in parvulis ac omnino infirmis, qui panem absorbere non possunt.

DXXXVI. Bulla pro Gerardo de Ham, decano ecclesiae S. Quintini. (Fragm.--Intra an. 1115-1118.)[COLLIETTE, Mémoires du Vermandois, II, 157.] Confratrem nostrum Lambertum, Ecclesiae Noviomensis episcopum, altaria quaedam, quae partim antiquorum episcoporum concessionibus Ecclesia vestra possederat, partim a possidentibus fratribus reddita, ipse concessit libera, constituisse cognovimus, ut remota personatus difficultate, quieta deinceps in beati Quintini possessione permaneant, altare scilicet crucis de Hamel, Aintencourt, Roupi, de Alisia, de Lulliaco, de Burencourt; hanc itaque altarium illorum dispositionem praesentis paginae auctoritate firmamus.

DUBIA. DXXXVII. Ecclesiae Christi Colcestriensi privilegia varia tribuit, et ejus possessiones confirmat. [ Monastic. Angl., II, 45.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ERNULPHO praeposito, caeterisque dilectis filiis et fratribus Ecclesiae Christi Colcestriae, salutem et apostolicam benedictionem.

Singulare semper sedis apostolicae privilegium claruit, ut per nos, licet indignos, subjectarum nobis per orbem Ecclesiarum status dirigatur, stabiliatur et augeatur. Caeterum, cum universis sanctae Ecclesiae filiis id apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia debeamus, illis tamen locis atque personis, quae ampliori religionis gratia eminent, propensiori nos studio convenit imminere, ut quibus universalis conditor Deus pleniorem misericordiae suae contulit largitatem, nos quoque ipsius exemplo excellentiorem conferamus dignitatem. Unde non immerito aestimamus locum sive canonicam vestram amplioribus nostrae benignitatis muneribus honorandam, quam omnipotens Deus ad formam Ecclesiae primitivae primitivam in loco hujusmodi quaedam eximia praerogativa plantavit; ostendens quid possit figulus in luto, plastes in plasmate, Deus in homine. Primi enim omnium, ut a religiosis personis accepimus, canonicae religionis professores in patria vestra floruistis, primitias corporum et animarum vestrarum conditori Deo, spontanei obtulistis. Et ideo hujus secundi privilegii nostri auctoritate decernimus, ut sicut in hoc ordine primi in Anglia militastis, ita quoque dignitate ipsius primi semper habeamini, ut ubicunque per canonicas in Anglia fratrum negligentiam sentitur imbecillitas, vestra per nos potens succurrat auctoritas. Et si forte instinctu diaboli quilibet fratrum, causa saeculi vel ordinis imitandi, ab hoc ordine lapsus fuerit, Colcestrensis praefati auctoritate revocetur, ubicunque reperiatur, et apostatae ac desertoris militiae prioris poena plectatur. Ad formam itaque vitae vel institutionis canonicae vestrae, caeterae omnes regantur. Hinc personae sapientes eligantur, electae per canonicas distribuantur, distributae, si opus est, locis singulis praeferantur, ut in omnibus quibus in locis canonicae religionis viget integritas, superemineat vestra per nos regularis auctoritas. Ecclesiam S. Trinitatis Londini, quam vobis Mathilda regina commendavit, cum ecclesia S. Leonardi et caeteris quas habetis, obedientiis vestri juris esse praecipimus, et ad hujus praecepti tenorem praesentis decreti paginam promulgamus: quas si quis ibidem manentium fratrum per superbiam, vel per subreptionem, vel latenter, vel palam, quasi saecularis potestatis auctoritatem inducens, de manu vestra subtrahere voluerit, illius spirituali gladio perdat animam, cujus corporali Malchus amisit auriculam. De caeteris etiam vobis concessis, sive decimis sive possessionibus aliis quaecunque miseratione regum, liberalitate principum juste acquisistis vel acquirere poteritis, idem judicium Spiritus sancti judicio fiat.

Ut autem in omnibus paci vestrae consulamus, ab omni vos tam saecularis quam ecclesiasticae personae jugo liberos esse volumus: interdicentes in nomine Domini, et apostolica censura statuentes, ex auctoritate S. Petri, ut nullus archiepiscopus aut episcopus, nullus regum aut principum, aut quaelibet omnino magna vel parva persona, Colcestrensi coenobio in universis ad ipsum pertinentibus, quocunque modo seu qualibet occasione aliquid auferre, minuere, vel violentiam inferre, fatigare aut Dei servos inquietare punienda temeritate praesumat, quatenus solius S. Romanae Ecclesiae protectione defensi perpetualiter sint securi.

Obeunte autem te Ernulpho, nunc ejus loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris elegerit. Electus Londonensi pontifici consecrandus repraesentetur, a quo etiam chrisma et oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes canonicorum accipiant, si gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et si omnia gratis et sine molestia fratrum exhibere voluerit omni exactione seposita. Si quid autem horum obstiterit, liceat praefato vel fratribus, quemcunque voluerint antistitem adire et ab eo praefata sacramenta percipere, quatenus Romanae soli Ecclesiae eadem canonica subdita praeter hanc nulli videatur esse subjecta.

Cum autem huic ordini a patribus nostris dispensatio verbi Dei, praedicationis officium, baptismus, reconciliatio poenitentium semper credita fuerit, sicut est videre in tractatibus S. Augustini ad Aurelium papam, nos eorum exempla secuti, et ordinis celsitudine subtilius intuentes, Patrum sancita confirmamus, confirmata sanctificamus praesentis paginae auctoritate. Quam si quis temerario ausu in aliquo transgredi praesumpserit, sancti Spiritus judicio ac beati Petri, apostolorum principis, anathematis vinculo religetur, et cum transgressoribus angelis, et Juda traditore aeternis suppliciis deputetur, nisi statim congrua satisfactione poeniteat. Conservantibus autem haec et benedictio cum misericordia conservetur, ut et hic fructum bonae actionis suae percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae recompensationis inveniant. Nostis, fratres, quod vos bis ad cumulum nostrae dilectionis altare, cum sanctorum reliquiis impositis, per manus filii nostri, fratris vestri, Zenonis transmisimus, obsecrantes ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis.

Scriptum per manum Grisogoni, scriniarii et notarii sacri palatii.

Datum Laterani per manus Gaietani, cancellarii ac bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, mense Augusti, anno Incarnationis Dominicae 1116, indictione IX, pontificatus autem domini Paschalis papae secundi anno XX, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui laus et imperium permanet in saecula saeculorum. Amen.

DXXXVIII. Ecclesiae S. Salvatoris Lateranensis privilegia confirmat. [COCQUELINES, Ampl. Collect. II, 134.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ROCIO priori venerabilis basilicae S. Salvatoris, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum, salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto Lateranensis ecclesia amplioris dignitatis ex antiqua institutione esse cognoscitur, tanto magis eumdem venerabilem locum in majori reverentia decet haberi, et ad ejus incrementum tam spiritualiter quam temporaliter a nobis et aliis Dei fidelibus operam dari. Nec dubium, quod si religiosorum virorum petitionibus paterna benignitate annuimus, nostris opportunitatibus clementem Dominum reperimus.

Eapropter, dilecti in Domino filii, ob reverentiam Salvatoris, beatique Joannis Baptistae concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum totam et integram parochiam, ut in vita nostra et post obitum specialis oratio jugiter fiat pro nobis ad Dominum, videlicet ab ecclesia S. Nicolai de Forna per viam quae venit a Stephano in Coelio monte, et usque ad supradictam nostram basilicam Salvatoris, et a porta monasterii Sanctorum Quatuor Coronatorum descendente per clivium in via Majori, et exinde per stratam ex utraque parte usque ad campum Lateranensem, et revolvente supra ecclesiam Sancti Marcellini, et Petri usque ad ecclesiam S. Bartholomaei de capite Merulonei, et deinde a S. Daniel, et exinde descendente ad portam ecclesiae Urbis, et vertente ante ecclesiam S. Nicolai de Hospitali, ad supradictam basilicam Salvatoris.

Statuimusque, atque etiam auctoritate sedis apostolicae stabilimus, ut parochia ipsa deinceps nulli alii ecclesiae, vel monasteriis, aut piis locis, de spiritualibus atque divinis rebus teneatur penitus respondere, sed quiete ac libere sub praefatae basilicae Salvatoris jure, nomine parochiali in perpetuum maneat, salvo tamen jure haereditario quod infra supradictos fines ad praefatas ecclesias, vel monasteria, aut pia loca pertinere dignoscitur.

Praecipimus itaque ut nulli personae fas, in supradicta parochia ecclesias aedificare, aut altare erigere, vel aliquam religionem ibidem restituere praeter supradictam Salvatoris basilicam.

Statuentes apostolica censura sub divini judicii obsecratione, et anathematis interdicto, ut nullus unquam nostrorum successorum, vel alia quaelibet magna parvaque persona hujus nostri privilegii donum infringere aut inquietare praesumat. Si quis praeterea, quod non credimus, contra hoc nostrum apostolicum praeceptum venire aut agere tentaverit, anathematis vinculo sit innodatus, et a regno Dei et Domini nostri Jesu Christi sit alienus.

Qui vero pio intuitu custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino nostro consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen, amen, amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Lambertus Ostiensis episcopus interfui et subscripsi. Ego Vincentius Portuens. episcopus subscripsi. Ego Cinthius Sabinensis episcopus interfui et subscripsi. Ego Denigo Tusculanus episcopus interfui et subscripsi. Ego Contradus Praenestinus episcopus subsc. Ego Leo Albanensis episcopus interfui et subscrc. Ego Benedictus presbyter cardinalis tituli Eudoxiae interfui et subsc. Ego Theobaldus presbyter cardin. tituli Pamachi subscripsi. Ego Raynerius presbyter cardin. tit. S. Eusebii subscr. Ego Arnaldus presbyter cardinalis tit. S. Clementis interfui et subscr. Ego Raynerius presbyter cardinalis tit. S. Marcellini et Petri subscr. Ego Otho presbyt. card. tit. Pastoris subscripsi. Ego Petrus presbyt. card. tit. Equitii subscr. Ego Amicus presbyt. card. . . . . interfui et subsc. Ego Paulus presbyt. card. S. Sixti subscr. Ego Jonatas diacon. card. SS. Cosmae et Damiani subscr. Ego Theoninus diaconus card. S. Mariae in porticu interfui et subscr. Ego Gregorius card. diaconi S. Angeli subscr. Ego Joannes diac. card. S. Luciae interfui et subscr. Ego Gregorius diac. card. S Luciae interfui et subsc.

Datum Laterani per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diacon. card. ac bibliothecarii, VI Kal. Januarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae 1116, pontificatus autem domni Paschalis papae anno VII.