11 |
DL
recensereDL. Ad archiepiscopum Turonensem.--Ut responsurus Dolensi antistiti, qui se Aletensi episcopatu spoliatum querebatur, ad sedem apostolicam accedat. (Anno 1142.)[MARTENE, Thesaur. Anecdot., III, 886.] Venerabilis frater noster Dolensis archiepiscopus ad nostram praesentiam veniens, conquestus est nobis in controversia subjectionis, quam ab eo exigis, se multoties gravatum esse. In pluribus namque locis, Salmurio videlicet, Veneto, Cenomanis, Parisius, Tur. et Pictavis ad definitionem hujus controversiae in venerabilis fratris nostri G. [Gaufredi], Carnotensis episcopi, apostolicae sedis legati praesentia se paratum fuisse asserit, et etiam multas ob hoc expensas sustinuisse conqueritur, etiam quod Aletensi episcopatu, quem te detinere asserit, sine ratione et judicio spoliatus sit. Ne igitur Turonensis Ecclesia et Dolensis hujusmodi attractationibus amplius fatigentur, per praesentia tibi scripta mandamus atque praecipimus, quod beati Lucae festivitate sequentis anni nostro te conspectui repraesentes, Ecclesiae tuae justitiam super hoc ostendere, et de Aletensi episcopatu respondere paratus, ut tunc utriusque partis auditis rationibus, eamdem controversiam dictante justitia terminare possimus.
In libro XI Regestorum papae Innocentii II, XII anno.
DLI. Ecclesiam S. Crispini in Cavea Suessionensem tuendam suscipit. (Anno 1142.)[ Gall. Christ., X, Instrum, 117.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ROGERO abbati S. Crispini in Cavea, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetuum.
Ex commisso nobis a Domino apostolatus officio religiosorum virorum quieti et utilitati paterna nos convenit provisione consulere, et ecclesiis in quibus Domino militare noscuntur, suam justitiam conservare: ut quemadmodum, disponente Domino, Patres vocamur in nomine, ita nihilominus comprehendimur in opere. Hujus rei gratia, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et B. Crispini martyris ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: censum in eadem Cavea, torcularia, vineam quae dicitur Aignelet, cum aliis, terram de Poilgli, cum terra sibi contigua de Bellomonte, curtem de Vallerami cum culturis ad eam pertinentibus, tertiam partem totius decimae de Nancel, molendina tria, terram de Valle-leonis, cum curte omnino libera et tota decima, terram quae dicitur Vans sive Millencort, cum molendino et omnibus appendiciis suis, censum apud Suessorum civitatem. Statuimus etiam ut ordo canonicus secundum beati Augustini regulam et institutionem fratrum de Arida Gamancia perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Prohibemus quoque ut nullus post factam ibidem professionem, absque abbatis totiusque congregationis permissione ex eodem claustro discedere audeat; discedentem vero absque communi litterarum cautione nullus suscipiat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi vel sanioris partis assensu secundum Dominum providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, etc. Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus domini Innocentii papae II anno XIII.
DLII. Ad. Stephanum episcopum Parisiensem.--Ut ecclesias S. Genovefae ab interdicto absolvat. (Anno 1130-1143.)[MANSI, Concil., XXI, 402.] INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri nostro Stephano Parisiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Olim fraternitati tuae scripsisse meminimus quatenus ecclesias S. Genovefae ab interdicto quo eas alligasti, salva justitia Ecclesiae Parisiensis, absolveres. Quod profecto nondum esse impletum tanto amplius miramur, quanto praefata ecclesia sub B. Petri tutela et protectione consistit. Cujus rei gratia dilectioni tuae per iterata scripta mandamus, ut ecclesias ipsas ab eodem interdicto absolvas: postmodum vero, si quam te justitiam habere confidis, congruo loco et tempore, quod justum fuerit consequeris. Rogamus praeterea charitatem tuam, quatenus si filius noster La., quem tibi procurandum commisimus, a te discessit, filio nostro Jo., cognomine Piccuto, in victualibus et aliis necessaria argiaris, eumque pro reverentia B. Petri attentius habeas commendatum.
DLIII. Ad Stephanum Parisiensem episcopum, decanum et capitulum.--Rogat ut praebendam unam canonicis S. Victoris in ecclesia Parisiensi concedant. (Anno 1130-1143.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 371.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri STEPHANO, decano et capitulo Parisiensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Non dubium est dilectioni vestrae ecclesiam B. Victoris tam in religione et honestate venerabilium personarum, quam in observatione regularis ordinis et ecclesiasticae disciplinae [commendari]: adeo quod laudabilis institutionis magisterio in diversis partibus jam ecclesiae multae [Deo gratias] profecerunt, in quibus utique majestati divinae, quae humilia respicit, laus, honor et gloria exhibetur, et populus Dei bonae vitae et conversationis exemplo ad meliora plenius informatur. Curandum itaque vobis est, ut sicut fratres in eodem loco famulantes, spirituales epulas non solum vicinis, sed etiam longe positis subministrant, ita ipsi inter vos constituti egere sustentatione rerum temporalium non sinantur. Ut igitur eorumdem fratrum possitis piis orationibus atque suffragiis adjuvari, universitatem vestram praesentibus litteris commonemus et exhortamur in Domino, quatenus eis praebendam unam in vestra ecclesia concedatis, de qua et ipsi vitae solatia consequantur, et vos pro bonis temporalibus aeternae vitae praemia mereamini.
DLIV. Ad Radulfum abbatem Latiniacensem.--Arguit eum de contemptu sedis apostolicae et de monasterii sui dilapidatione. (Anno 1130-1143.)[MARTENE, ampliss. Collect., I, 763, ex ms. S. Martini Tornac.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, RADULPHO Latiniacensi abbati.
Sanctorum Patrum docet auctoritas quod apostolicis mandatis et institutionibus, absque sui status periculo, nulli unquam licuit obviare. Quod si sollicita consideratione pensasses, nequaquam in tantam beati Petri injuriam ausu temerario prorupisses. Tu vero, sicut litteras et nuntium recipere contempsisti, et alias tam dilecto filio nostro praeposito ex apostolica sedis benignitate indulsimus, ei violenter auferens, ad majorem beati Petri et nostram injuriam disrumpere praesumpsisti. Domos quoque, terras, et vineas commissi tibi monasterii parentibus tuis illicite contulisti, et fratres ipsius monasterii in captione ponere contra regulam et officium tuum minime formidasti. Quia igitur tantam tuam contumaciam inultam praeterire, et caetera, quae de tua persona sinistro rumore nobis nuntiata sunt, indiscussa remanere nolumus nec debemus, per praesentia scripta mandamus et mandando praecipimus, quatenus proxima Dominica qua legitur Ego sum pastor bonus, nostro te conspectui repraesentes, super his omnibus et caeteris quae tibi objiciuntur respondere paratus.
DLV. Privilegium pro ecclesia S. Mariae Carnotensi. (Anno 1130-1143.)[PETIT, Theodori Poenitentiale, II, p. 423, ex codice ms. privileg. Ecclesiae Carnotensis.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GAUFRIDO Carnotensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
Discreta et provida sedis apostolicae dispensatio hanc servare temperantiam consuevit, ut singulorum jus et dignitatem illaesam custodiat; et quos ad obsequium suum devotiores et promptiores invenerit, eos arctioris dilectionis et familiaritatis benevolentia sibi astringat. Quia ergo te, venerabilis frater Gaufride, Carnotensis Ecclesiae episcope, matrem tuam sanctam Romanam Ecclesiam toto mentis desiderio venerari, ac diligere, et emergentibus persecutionum scandalis tanquam virum in religiono probatum et in fide Catholica firmum pro ejus utilitate et servitio viriliter desudasse, manifestis persensimus argumentis: personam tuam ampliori charitatis affectione diligimus, et Ecclesiam tibi commissam ex injuncto nobis pontificalis officii culmine libentius honoramus. Tuis igitur, frater in Christo charissime, rationabilibus postulationibus gratum praebentes assensum, possessiones et bona quae inpraesentiarum juste et canonice possidet tibi et successoribus tuis, et per vos Carnotensi beatae gloriosae Mariae Dei genitricis Ecclesiae, praesentis privilegii pagina confirmamus, etc. Sane libertatem ab eodem autecessore tuo episcopali domni acquisitam, integram, illibatamque servare praecipimus: ut videlicet decedentibus episcopis, nulli penitus liceat episcopalem domum invadere, aut ea quae fuerint ibi, ullatenus occupare, aut aliquod eorum praesumere, quae praedecessoris nostri sanctae recordationis Paschalis papae privilegio perhibentur, etc. Statuimus autem ut homines de familia Beatae Mariae ad jus tuum vel canonicorum pertinentes, quemadmodum a praedicto filio nostro Lodevico illustri Francorum rege concessum est, ad omnia testimonia, et omnes probationes sicut liberi laici admittantur, etc.
DLVI. Ecclesiam abbatiae Bonae-Spei, ordinis Praemonstratensis, et ejus bona temporalia ad instantiam beati Odonis, primi illius abbatis, confirmat, et quaedam largitur privilegia. (Anno 1130-1143.)[MIRAEUS, Opp. diplom., III, 331.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ODONI abbati de Bona-Spe, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Justis votis assensum praebere, et religiosorum preces benignis auribus exaudire, apostolicae convenit dignitati. Nec dubium quod si servorum Dei petitionibus benigne concurrimus, nostris opportunitatibus pium Deum reperimus, ut quemadmodum divina providentia patres in Dei populo dicimur, ita etiam effectu prosequente operis salubriter praeesse fidelibus mereamur.
Cum igitur universis ecclesiasticis personis nos oporteat generaliter providere, erga illos tamen propensiori cura nos convenit esse sollicitos, quos constat majori studio cunctipotentis Dei servitio inhiare, et arctiori religione ac morum honestate clarescere.
Hoc profecto intuitu, dilecte in Domino fili Odo abbas, tuae devotionis precibus debita benignitate impertimur assensum, et Bonae-Spei ecclesiam, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad eam pertinentibus praesentis privilegii pagina communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio acquirere poterit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: curtem scilicet de Riverolis sub censu XII denariorum Valentianensis monetae; curtem quoque de Ramelgiis sub censu decem solidorum praedictae monetae. Ordinem sane et propositum vestrum canonice vivendi secundum Augustini regulam et institutionem Praemonstratae Ecclesiae, nullus audeat immutare, vel super vos ordinem alterius professionis inducere. Fratrum etiam vestrorum, qui stabilitatem et obedientiam promiserunt, absque proprii abbatis et capituli sui licentia nullus discedere, discedentem nullus praesumat retinere. Quod si canonice vocatus redire contempserit, abbas in eum proferendi sententiam habeat potestatem. Ecclesia quoque vestra pro communi interdicto parochiae non vacet. Solummodo ne illi recipiantur, quos interdictos vel excommunicatos esse constiterit. Simili modo sancimus ut de laboribus quos propriis manibus, sumptibusve colitis, seu de vestris nutrimentis dare decimas cuiquam non cogamini. Quia vero quieti vestrae magis ac magis nos convenit providere, et circa divina officia vos cupimus esse assiduos, simili modo sancimus, ut neque tu, dilecte in Domino fili Odo abbas, neque aliquis successorum tuorum, nisi forte vocatus ad synodum, vel alia negotia praesumatis abire.
Decernimus ergo ut nulli hominum omnino fas sit, vos vel praedictam ecclesiam Bonae-Spei, super hac nostra constitutione temere perturbare, aut ejus bona vel possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura.
Si quis autem ausu temerario huic nostro decreto contraire praesumpserit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat, et excommunicationi subjaceat. Conservantes vero Dei ac Domini Redemptoris nostri et eorum apostolorum gratiam consequantur. Amen.
DLVII. Ecclesiae Sancti Audomari in Arthesia, postmodum cathedralis, privilegia confirmat. (Anno 1130-1143.)[MIRAEI, Opp. diplom. IV, p. 13, ex motivo juris capituli Audomari, p. 28 et 50.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis in Christo praeposito et canonicis Sancti Audomari, regularem vitam professis, in perpetuum.
Nos convenit ecclesiis, in quibus Domino militare noscuntur, justitiam conservare . . . . . Ecclesiam Beati Audomari, in qua divino vacatis servitio, apostolicae sedis privilegio communimus . . . . statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci perpetuo jure firma vobis et illibata permaneant.
In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis ad servitium videlicet atque susceptionem pauperum Christi in hospitali domo praefatae ecclesiae Sancti Audomari . . . . . terram de Rubruc, terram de Staples . . . . .
Bonas quoque ac rationabiles consuetudines, quae usque ad haec tempora in vestra ecclesia viguerunt, vobis praesentis scripti pagina confirmamus, et novas atque indebitas, vobis invitis, imponi ab aliquo prohibemus. Ministros sane vel officiales ejusdem ecclesiae decanus, sicut moris est, communicato consilio fratrum statuet, qui nimirum juxta diutinam Ecclesiae vestrae consuetudinem, si quando excesserint, ab his quorum interest, more solito, corrigantur.
Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi quem fratres communi assensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et ecclesiasticam honestatem providerint eligendum. Decernimus ut nulli omnino hominum liceat praefatum ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut quibuslibet aliis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue emendaverit, potestatis honorisque sui honore careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
DLVIII. Ad episcopum Cremonensem.--Omissio baptismi non nocet credenti probabiliter se esse baptizatum. (Anno 1130-1143.)[ Corpus juris canon., tom. II, Decret. Greg. lib. III, tit. 43, cap. 2.] Apostolicam sedem consulere decrevist . . . Et infra: Unde inquisitioni tuae taliter respondemus, presbyterum quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse significasti, quia in sanctae matris Ecclesiae fide et Christi nominis confessione perseveravit, ab originali peccato solutum et coelestis patriae gaudium esse adeptum, asserimus incunctanter. Lege super octavo libro Augustini De civitate Dei, ubi inter caetera legitur: « Baptismus invisibiliter ministratur, quem non contemptus religionis, sed terminus necessitatis excludit. » Librum etiam B. Ambrosii De obitu Valentiniani idem asserentis revolve.
Sopitis igitur quaestionibus, doctorum Patrum sententias teneas, et in Ecclesia tua juges preces hostiasque Deo offerri jubeas pro presbytero memorato.
DLIX. Ecclesiae S. Laurentii Florentinae ac monasterii Crispinensis de domo hospitali litem componit. (Anno 1130-1143, Maii 1.)[LAMI, Ecclesiae Florentinae Monum., III, p. 1778.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO priori et fratribus Sancti Laurentii, salutem et apostolicam benedictionem.
Pro controversia quae super hospitali domo juxta ecclesiam Sancti Laurentii sita inter vos et Crispinenses monachos diutius agitata est, utramque partem ante nostram praesentiam evocavimus, et rationes et allegationes hinc inde diligenter audivimus. Cognovimus siquidem ex instrumentorum vestrorum inspectione et vestrae partis assertione, quod eadem hospitalis domus a quibusdam civibus consensu Rainerii episcopi et Uberti prioris S. Laurentii monasterio S. Benedicti in Bifurco cum omnibus ad ipsum pertinentibus concessa est, et praedecessoris nostri bonae memoriae Calixti papae privilegio confirmata: quod quamvis adversa pars non posset negare, asserebat tamen fratres praedicti monasterii domum ipsam omnino dimisisse et ab iisdem patronis postmodum Crispinensi monasterio concessam fuisse. Vos autem respondebatis quod praedicti patroni nihil in eadem domo Crispinensi monasterio concedere potuissent, cum eam jamdudum praedicto monasterio de Bifurco cum omni jure suo concessissent. Asserebatis praeterea et publici instrumenti ostensione affirmabatis, quod abbas de Bifurco, praesente et consentiente dilecto filio nostro Guglielmo presbytero cardinali tunc in partibus . . . . . . Legato, eamdem domum sub annuo censu vobis concesserat, et scripto suo firmaverat. Auditis itaque utriusque partis rationibus ac diligenter inspectis, communicato fratrum nostrorum consilio, quoniam laici, postquam eamdem domum, sicut praedictum est, monasterio de Bifurco semel concesserant, nihil ibidem deinde Crispinensi monasterio, nec alii, concedere potuerunt, judicavimus, ut Crispinenses monachi domum ipsam cum omnibus suis pertinentiis in integrum vobis restituerent, et eam de caetero quiete possideretis. Praecepimus quoque vobis, ut rationabiles expensas, quas in eadem domo fecerant, eis redderetis. Illis quoque praecepimus, ut, si qua de bonis ipsius domus per illos illicite distracta vel pignori obligata sunt, vobis cum integritate restituant. Si quis autem hujus definitionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, ordinis et officii sui periculo subjaceat, atque omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus indignationem incurrat. Amen . . . . . .
Datum . . . . . . Kal. Maii.
DLX. Ad Januensem archiepiscopum. (Anno 1130-1143.)[ Corpus Juris canonici, t. II, Decr. S. Gregorii, l. III, tit. 28, c. 3.] Fraternitatem tuam non credimus ignorare mortuorum sepulcra et coemeteria apud illas ecclesias et monasteria ex antiquo esse disposita, in quibus religiosorum fratrum conventus sunt constituti, et orationes et missarum solemnia tam pro vivis quam pro defunctis frequentius celebrantur. Unde ipsorum devotioni et extremae voluntati qui apud hujusmodi ecclesias sepeliri desiderant, minime contradicendum est. Qui vero, relictis antiquis ecclesiis et patrum aliorumque parentum suorum sepulcris, contra consuetudinem Patrum Veteris Testamenti, qui cum patribus suis sepulti esse leguntur, ad nova et minus religiosa loca se transferunt, irrationabiliter et contra antiquam consuetudinem facere videntur.
Unde si P. de Castello contra antiquam et rationabilem consuetudinem aliquid de corpore suo sepeliendo mandavit, hoc non praejudicat rationi, sed viribus debet carere. Quo circa mandamus quatenus corpus ipsius monachis S. Stephani reddi facias et cum suis patribus [ al. fratribus] sepeliri.
DLXI. Ad patriarcham Aquileiensem et episcopum Mantuanum. (Anno 1130-1143.)[MANSI, Concil., XXII, 448.] Quoties frater noster Adispertinus Tudertinus [ al. Tridentinus] episcopus, et in nostra et in vestra praesentia fuerit de simonia impetitus, prudentiam tuam latere non credimus. Cujus causa in nostra tandem ventilata praesentia, producti sunt accusatores et testes, viva voce et scripto accusantes eum, eo quod ecclesiam Sancti Petri de Sajo presbytero Paulo dedit pro mittendis quatuor modiis frumenti, quos ab eadem ecclesia suscepit. Verum quoniam neque testes, neque accusantes, secundum formam canonum sanctorum Patrum in causa illa procedere potuerunt, communi fratrum nostrorum consilio judicamus ut tertia manu sui ordinis, et quarta manu abbatum et religiosorum sacerdotum de praedicta Simonia in vestra praesentia se expurget. Porro purgationis tenor erit hic: Idem episcopus super sancta Dei Evangelia jurabit, primum, quod pro ecclesia Sancti Petri de Pajo a presbytero Paulo de Ada [danda], neque per submissam personam, nec pro eo alius, se sciente, pretium acceperit. Deinde vero purgatores jurabunt super sancta Dei Evangelia quod ipsi credunt verum esse quod ipse juraverat.
DLXII. Urbani atque Calixti sententiam confirmat, statuens « ne abbates in parochialibus ecclesiis quas tenent, absque episcoporum consilio presbyteros collocent. » (Anno 1130-1143.)MANSI, Concil., XXI, 436.] Sane de presbyteris qui parochias ad monasteria pertinentes in ecclesiis constituuntur, praedecessorum nostrorum sacrae memoriae Urbani atque Calixti sententiam confirmamus, statuentes ne abbates in parochialibus ecclesiis quas tenent, absque episcoporum consilio presbyteros collocent, sed episcopi parochiae curam cum abbatum consensu sacerdoti committant, ut ejusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopis rationem reddant, abbati vero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant, et sic sua cuique jura serventur.
DLXIII. Ad Henricum Ratisponensem episcopum ut monasterio S. Petri (Munchmunster) ecclesiam B. Sixti restituat. (Anno 1132-1143.)[LUDEWIG, Script. Rer. Germ., I, 579.] INNOCENTIUS, servus servorum Dei, H[ENRICO] Ratisponensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut tua novit fraternitas, ad episcopale officium pertinet religiosos viros manutenere et diligere, et paterna sollicitudine eis necessaria providere. Unde bonae memoriae antecessor tuus, episcopus Cuno, monachis in ecclesia Beati Petri, in loco qui vocatur Monasterium, Deo servientibus, ecclesiam beati Sixti cum parochia sibi adhaerente tradidit. Nunc autem, loci ipsius abbate referente, didicimus quod praedicta ecclesia et parochia ablata est, et fratres ad quorum solatium tradita erat, exinde grave incommodum patiuntur. Quocirca per praesentia tibi scripta praecipiendo mandamus, quatenus eisdem fratribus praefatam ecclesiam cum parochia restituas, et de caetero ipsis, tanquam pius et bonus pastor, misericorditer providere studeas.
DLXIV. Ecclesiam Beatae Mariae Rotundae Antissiodorensis disciplinam possessionesque confirmat. (Anno 1137-1143.)[HUGO, Annal. Praemonstrat., p. 144.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HERVAEO priori et fratribus in ecclesia Beatae Mariae Rotundae regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis specula, disponente Domino, praestituti, ex injuncto nobis officio, religiosos viros debemus diligere, et eorum loca defensione propria protegere ac fovere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut quod ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, atque beati Petri suffragio muniamus. Proinde, dilecti in Domino filii, charissimi fratris nostri Antissiodorensis episcopi per cujus utique industriam tam in nova quam in multis aliis ecclesiis religio noscitur instituta precibus inclinati, vestris rationabilibus expostulationibus convenienter annuimus et B. Mariae ecclesiam, in qua divino vacatis servitio, apostolicae sedis munimine roboramus. Statuimus igitur ut ibidem ordo canonicus secundum beati Augustini regulam canonicam substituatur. Quasque praeterea possessiones aut bona inpraesentiarum ad eamdem ecclesiam, item et canonice pertinere noscitur, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis certis modis, auxiliante Domino, poteritis adipisci, firma vobis et illibata permaneant in perpetuum. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: ecclesiam videlicet Sancti Martini de Bonorto, cum terra quae circa ipsam est, certis siquidem finibus limitata in pago provinciae Senonensi, quam utique B. Vigilius martyr et episcopus, cum aliis possessionibus ecclesiae Beatae Mariae contulisse probatur. Decernimus igitur ut nulli omnino hominum fas sit praedictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, seu ablatas retinere, minuere, vel quibuslibet aliis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum satisfactione congrua correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine strictae ultioni subjaceat. Cunctis vero jura sua eidem loco servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. amen, amen.
DLXV. Ad Conradum Salzburgensem episcopum.--Post laudes vitae canonicae, vetat ne fratres Berchersgadonenses institutum mutent. (Anno 1138-1143, Mart. 16.)[MANSI, Concil., XXI, 427.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri CONRADO Salzburgensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
De dignitate, et excellentia vitae canonicorum multa nos docet divina Scriptura, et multa possemus dicere, quod vita canonicorum vita est apostolica, quoniam apostoli contemptis omnibus hac vita cum Domino vixerunt, et post ascensionem cum multitudine credentium, cujus erat anima una et cor unum, hac vita viventes, eam posteris suo exemplo tenendam reliquerunt. Quod martyr et pontifex Urbanus ad informationem fidelium in suis decretis memorare curavit, dicens: Scimus vos non ignorare quia vita communis hactenus inter bonos Christianos viguit, et adhuc gratia Dei viget, et maxime inter eos, qui in sorte Domini electi sunt, id est, clericos, sicut in Actibus apostolorum legitur: « Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. » Hanc B. Augustini regulis ordinatam S. Hieronymus suis epistolis informavit. Horum itaque et aliorum muniti auctoritatibus, non minoris meriti aestimamus vitam canonicam, aspirante ac prosequente Domini Spiritu, observare, quam religionem monasticam ejusdem spiritus perseverantia custodire. Unde antecessorum nostrorum decretis statutum esse meminimus, ne professionis canonicae quispiam postquam Dei vice super caput sibi hominem imposuerit, alicujus levitatis instinctu, vel districtioris religionis obtentu de claustro audeat sine praelati et congregationis permissione discedere. Quorum vestigiis inhaerentes, quod quidam fratres in claustro Berchersgadonensi de mutatione ordinis sui vana praesumptione attentare voluerunt, apostolica auctoritate ne fiat interdicimus; praecipientes, ut quod Deo voverunt reddere, et regulam B. Augustini, quam professi sunt, Domino juvante fideliter observare studeant; in cujus observantia si eos fortasse remissos, et minus ferventes repereris, monemus fraternitatem tuam, ut secundum datam tibi a Deo sapientiam, professionem, et ordinem suum servare, et mandatis regulae obedire, sicut tua interest, districte commoneas.
Data Laterani XVII Kalend. Aprilis.
DLXVI. Ad Hugonem Atrebatensem archidiaconum.--Eum sub protectione Romanae Ecclesiae suscipit. (Anno 1138-1143, April. 15.)[MANSI, Concil., XXI, 404.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HUGONI Atrebatensi archidiacono, salutem et apostolicam benedictionem.
Apostolicae sedis clementia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius novit diligere, et suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecte in Domino fili, devotionem tuam erga B. Petrum et nos ipsos attendentes, te in specialem filium apostolicae sedis assumimus, et personam tuam cum bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, quae inpraesentiarum juste et canonice possides, aut in futurum rationabilibus modis Deo propitio poteris adipisci, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut, si te gravatum in aliquo esse praesenseris, libere tibi sedem apostolicam liceat appellare. Nulli autem hominum fas sit personam tuam vel bona temere perturbare, seu quibuslibet molestiis fatigare. Si quis autem id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursum.
Datum Laterani XVII Kal. Maii.
DLXVII. Consulibus Placentinis mandat ne aquam rivi S. Savini, monachis S. Savini ab imperatoribus concessam, derivari a civibus sinant. (Anno 1138-1143, April. 23.)[CAMP., Hist. di Placenza, l, p. 531.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis consulibus Placentinis, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectus filius noster Laurentius abbas S. Savini nobis conquestus est, quod concives vestri aquam rivi Sancti Savini, quae ab imperatoribus eis concessa, et scripto nostro firmata est, eisdem auferant, et ad prata et terras suas a recto cursu suo. . . . avertant. Eapropter, quoniam ad vestrum spectat officium subditorum excessus corrigere, per praesentia vobis scripta mandamus, quatenus eosdem concives vestros ab hujusmodi injuria districte coerceatis, et ipsam aquam eis in pace dimitti faciatis.
Datum Laterani nono Kalend. Maii.
DLXVIII. Ad Guillelmum Montispessulani dominum.--Volentis monasterium exstruere ad usum Cluniacensium, piis ejus desideriis assentitur. (Anno 1138-1143, April. 28.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 395.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio GUILLELMO de Montepessulano, salutem et apostolicam benedictionem.
Sacrum et Deo amabile Cluniacense coenobium est a gloriosis principibus propitius confovendum. Ibi enim fratres religiosi divino famulatui mancipati gratum Deo impendunt obsequium, et puris orationibus ad Dominum profusis, coelos penetrant, ima superis jungunt, terrena coelestibus uniunt, et virorum Catholicorum in eis spem habentium peccata redimunt. Exsultare quidem debet in Domino quisquis, impendendo beneficio, tam beatae fraternitatis particeps fieri promeretur. Nos igitur, utilitati monasterii et saluti tuae ac populi Montispessulani prospicere cupientes, piis tuis desideriis assensum praebemus, et ad honorem Dei habendi ecclesiam apud Montempessulanum eis licentiam damus, in qua divina celebrentur officia, et quicunque ibidem deliberaverint sepeliri (salvo nimirum jure matricis ecclesiae) liberam habeant facultatem. Tua igitur, dilecte in Domino fili Guillelme, interest pium votum effectui mancipare, et ut Cluniacenses apud te ecclesiam possessionibus et aliis bonis dotatam habeant, effectu prosequente complere.
Datum Laterani IV Kal. Maii.
DLXIX. Ad consules Lucenses. (Anno 1138-1143, Maii 23.)[BALUZ., Miscell., IV, 590.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis consulibus Lucanis.
Oportuerat quidem universitatem vestram multorum excessuum, quibus saepe offendistis Dominum, reminisci, atque de commissis vestris debita humilitate ab eo veniam promereri. Quod profecto versa vice apud vos in contrarium agi accipimus, dum fratres Ecclesiae S. Fridiani, qui pro sua religione atque honestate magna reverentia digni habentur, super ordinatione Ecclesiae S. Pantaleonis, quam eis disponendam et gubernandam commisimus, infestari permittitis. Unde per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus quatenus eisdem fratribus nullam de caetero super hoc contradictionem vel molestiam inferri sinatis, et ut nostra concessio gratum Deo obtineat complementum, eis consilium et auxilium impendatis, quatenus secundum eorum dispositionem amodo ibidem omnipotenti Domino serviatur.
Data Laterani X Kal. Junii.
DLXX. Canonicis ecclesiae S. Alexandri Bergomatis ecclesiam de Virgis asserit. (Anno 1138-1143, Sept. 23.)[LUPI, Cod. dipl. Bergom., II, 1019.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, O. praeposito et canonicis Sancti Alexandri Pergamensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Nuntios vestros, dilectos videlicet filios nostros J. et G., ad nos venientes debita benignitate recepimus, et pro visitatione per eos nobis transmissa dilectioni vestrae grates referimus. Hoc autem scire vos volumus quoniam nos personas vestras et Beati Alexandri ecclesiam diligere volumus et facere, et jura vestra vobis illibata servare. Ideoque petitioni vestrae nos satisfacere volentes, ecclesiam de Virgis quae juris beati Petri esse cognoscitur vobis commissam perpetuo habendam concedimus quatenus et ecclesia de vestro regimine secura persistat, et nobis annuum censum laeta persolvat. Vestra itaque interest tales vos exhibere et in ipsius ecclesiae servitio sic permanere, ut et nos de vestris bonis actibus gaudeamus et ampliori gratia dignos habeamus.
Dat. Laterani IX Kalend. Octobris.
DLXXI. Ad Ausciensem archiepiscopum de abbatia Sancti Fremerii. (Anno 1139-1143, Jan. 30.)[ Gall. Christ. nov., I, Instr., 189.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri AUXITANO archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Apostolicae sedis clementia singulis locis et personis dignitatem et justitiam suam servare consuevit. Dilectus filius noster M. abbas S. Florentii ad nostram praesentiam veniens, significavit nobis quod abbatia Sancti Fremerii, quae in tuo archiepiscopatu sita est, ad jus B. Florentii ex antiquo pertineat, et abbates ibidem constituti in monasterio S. Florentii professionem fecerunt, et tam sibi quam praedecessoribus suis obedientes exstiterunt. Quia igitur idem monasterium cum omnibus pertinentiis suis B. Petri juris existit, per praesentia scripta tibi mandamus, et mandando praecipimus ut, si P. praefatae abbatiae abbas professionem suam observare, et praefato filio nostro abbati debitam et consuetam obedientiam exhibere contempserit, absque dilatione debitam in ipso justitiam facias.
Datum Later. III Kal. Februarii.
DLXXII. Ad Petrum abbatem et monachos Cluniacenses.--Lugdunenses archiepiscopum et clericos Cluniacensibus infestos, et per conjuratos homines vim inferentes, compescit. Mittit autem Guidonem diac. card. qui jurgiis eorum finem imponat, etc. (Anno 1139-1143, Maii 17.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 396.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati et monachis Cluniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Pro pace et tranquillitate vestra valde solliciti sumus, et ideo venerabili fratri nostro F. Lugdunensi archiepiscopo rogando injunximus atque praecepimus, ut ab injuria, et infestatione vestra cesset, et clericos Lugdunenses cessare faciat. De his autem qui manus violentas in monachos injecerunt, aut rei conjurationis sive conspirationis exstiterunt, ediximus quoniam, donec vobis satisfaciant, anathematis sententiae sint subjecti. Praecipimus etiam ut ea quae Cluniacense monasterium tenuerat, et a Lugdunensibus sunt ablata restituantur. Si quid vero quaestionis super his remanserit, coram filio nostro G[uidone] diacono card. apostolicae sedis legato, quem pro causa vestra praecipue destinavimus, terminetur. Ediximus etiam quod in monasterio S. Raginiberti ( Saint-Rambert ), quoniam fratres illius nimis laxe et minus religiose usque modo vixerunt, per fratres Cluniacenses religio reformetur. Ecclesia vero de Villa-franca, quae Cluniaco a Lugdunensi archiepiscopo data esse cognoscitur, minime auferatur. Si qua vero (quod contingere nolumus) superfuerint, quae in praesentia nostri legati terminari nequiverint, opportuno tempore in nostra praesentia, praestante Domino, debitum finem accipient.
Datum Laterani, XVI Kal. Junii.
DLXXIII. Ad abbatem et monachos Beccenses. (Anno 1140-1143, Febr. 24.)[MANSI, Concil., XXI, 420.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis LETARDO abbati et monachis Beccensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Ideoque venerabilis fratris nostri Rotrodi Ebroicensis episcopi precibus inclinati, ecclesiam Sanctae Trinitatis de Bellomonte cum omnibus quae tam ex dono Rogerii de Bellomonte et Roberti filii sui et Galeranni quoque comitis quam aliorum Dei fidelium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum justis modis praestante Domino poterit adipisci, quemadmodum ab eodem fratre nostro consensu Galeranni comitis Mellenti vobis rationabiliter concessa est, confirmamus et praesentis scripti pagina communimus, salvis praebendis canonicorum superstitum, qui ante hoc tempus in ipsa ecclesia ordinati sunt. Si quis autem, hujus nostrae constitutionis et confirmationis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, indignationem Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Data Laterani VI Kal. Martii.
DLXXIV. Ad Pontium abbatem Vizeliacensem.--Conservat jura Vizeliacensia. (Anno 1140-1143, Maii 6.)[MANSI, Concil., XXI, 403.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO abbati Vizeliacensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Per alia tibi scripta mandasse meminimus, ut Stephano Altissiodorensi canonico in praesentia venerabilium fratrum nostrorum Godefridi Lingonensis episcopi, et Bernardi Claraevallensis abbatis, de querimonia sua responderes; et quod ipsi exinde statuerent, firmiter observares. Verum quoniam litteris et nuntio tuo postea significasti illud, unde controversia agitur, Vizeliacensem ecclesiam jam per XXX annos, et eo amplius quiete tenuisse, et juxta antiquam Ecclesiae tuae consuetudinem nulli in tua curia te debere respondere: praeter consuetudinem ecclesiae tuae te super hoc inquietari nolumus, nec quod a beatae recordationis papa P. [Paschale], praedecessore nostro exinde statutum est, immutari.
Datum Laterani II Nonas Maii.
DLXXV. Ad Godefridum Lingonensem, et Bernardum Claraevallensem abbatem.--Ejusdem argumenti. (Anno 1140-1143, Maio?)[MANSI, ibid., 403.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus GODEFRIDO Lingonensi episcopo, et BERNARDO Claraevallensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Per apostolica vobis scripta mandasse meminimus, ut querimoniam Stephani Altissiodorensis canonici adversus dilectum filium nostrum Pontium abbatem Vizeliaci audiretis, et fine debito terminaretis. Verum quia idem abbas litteris et nuntio suo postea nobis significavit, illud unde controversia agitur Vizeliacensem Ecclesiam jam per XXX annos, et eo amplius, quiete tenuisse, et juxta ecclesiae suae antiquam consuetudinem, etc., ut in epistola praecedente.
DLXXVI. Ad Petronillam abbatissam et moniales Fontis-Ebraldi. (Anno 1140-1143, Jul. 1.)[PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, Pr., p. 627.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus PETRONILLAE abbatissae et sororibus Fontis-Ebraldi, salutem.
Quoniam venerabilis frater noster Ulgerius Andegavensis episcopus per litteras et nuntios suos, nobis significavit, quod ea quibus per se, vel per famulos suos spoliaverat juxta conscientiam suam vobis restituere voluit, sed vos recipere renuistis . . . Nos . . . . huic controversiae debitum finem imponere cupimus post diutinam . . . . per apostolica sibi scripta mandavimus quatenus molendinum et caetera quibus per . . . . spoliaverat, salva sua et SS. Sergii et Bacchi justitia, vobis restituat, facta satisfactione post 7 diem episcopale sibi officium restituimus. Postmodum vero causa ipsa . . . . venerabilis fratrum nostrorum G. Carnotensis episcopi apostolicae sedis legati, H. Turonensis archiepiscopi, et G. Burdegalensis etiam archiepiscopi . . . concordiam . . . Quoniam religiosas personas a litigiis et . . . convenit abstinere, et nos ad pacem et tranquillitatem vestram volumus diligenter intendere . . . vobis justitiam conservare, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus . . . vos habeatis, ut et controversia ista, jam tanto tempore agitata; de caetero . . . Andegavensis Ecclesia hujusmodi contentionibus aliquod detrimentum sustineat, orantes vos pro nobis misericordia divina custodiat, et in suo sancto servitio perseverantiam tribuat.
Datum Laterani Kal. Julii.
DLXXVII. Ad Petronillam Fontis-Ebraldi abbatissam.--Damnis ab Ulgerio Andegavensi episcopo et aliis affectam consolatur; auxilium et justitiam a Gaufrido Carnotensi episcopo, apostolicae sedis legato, expetenda significat. (Anno 1140-1143, Jul. 7.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 408.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus PETRONILLAE abbatissae et sororibus Fontis-Ebraldi, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex quo Ecclesiae Dei regimen, licet indigni, Domino disponente, suscepimus, personas vestras et locum Fontis-Ebraldi vera in Domino charitate dileximus et diligimus, et vestram vobis justitiam integram, indiminutam, quantum in nobis est, conservare optamus. De damnis autem et injuriis quae ab Ulgerio episcopo et suis vobis et vestris illata sunt et inferuntur, affectione paterna dolemus, et, prout Dominus concesserit, ea relevare curabimus. Ipse quidem in pertinacia sua induratus in urbe moratur; quid exspectat, vel quid facturus est ignoramus. Scimus autem quia quod de ipso fecimus, et quod de justitia vestra statuimus, minime mutare decrevimus: imo nisi resipuerit, et praeceptum nostrum super hoc exsecutioni mandaverit, B. Petri manus et nostras in eum acrius extendemus. Confortamini itaque, dilectae in Domino filiae, et in tentationibus cum B. Job Dominum collaudate. Scriptum namque est: Lima ferrum, fornax aurum, tentatio justum probat. Speramus autem in Domino, quod per gratiam suam cum tentatione vobis proventum faciet, et cunctis malis optatum finem imponet. Nos quidem venerabili fratri nostro Gaufrido Carnotensi episcopo, apostolicae sedis legato, monendo praecipimus, quatenus tam in hoc quam in caeteris vos juvare et manutenere studeat, et quibuscunque modis secundum Deum ad pacem et tranquillitatem vestram operam praebeat. Illos autem qui testium vestrorum, et aliorum in causa ista vos adjuvantium, praecipue Bas. [Basleti] qui ad nostram venit praesentiam, domos diruere, possessiones et bona eorum auferre, et alia plurima damna et incommoda, de quibus eorum querimoniam acceperit, eis auferre ausu sacrilego praesumpserunt, ablata reddere, damnata illata resarcire districte commoneat. Quod si infra quadraginta dies post suam commonitionem adimplere, et in sua praesentia super hoc se innocentes ostendere contempserint, excommunicationis sententiam in eos annuntiet, et donec satisfaciant, observare firmiter faciat. Orantes vos pro nobis divina gratia custodiat, et in suo sancto servitio perseverantiam tribuat.
Datum Laterani, Nonis Julii.
DLXXVIII. Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem.--Confirmatio aliquot ecclesiarum in dioecesi Trecensi. (Anno 1140-1143, Jul. 16.)[MANSI, Concil., XXI, 415.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati, et monachis Cluniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Quae vobis et fratribus vestris ab episcopis et Ecclesiarum Dei rectoribus, religionis intuitu rationabiliter data esse cognoscimus, tanquam nostra volumus observare, et auctoritate sedis apostolicae, in qua Domino praesidente residemus, ut perpetuis observentur temporibus communire. Concessionem igitur ecclesiarum Sancti Remigii videlicet de Plajotro, de Borbona, de Lintis, et de Lintellis, et de S. Silvestro, a venerabili fratre nostro Attone Trecensi episcopo vestro monasterio et vobis factam, firmamus, et praesentis scripti munimine roboramus. Si quis autem huic nostrae confirmationi sciens temerario ausu contraire tentaverit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Laterani, XVII Kal. Augusti.
DLXXIX. Samsoni archiepiscopo Remensi et Alviso episcopo Atrebatensi scribit de Stephano fornicatore et aleatore. (Anno 1141-1143, Mart. 10.)[BALUZ., Miscell., II, 165.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus SAMSONI Remensi archiepiscopo, et ALVISO Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quamvis minus reprehensibile sit nocentem absolvere quam innocentem damnare, licet nulli velimus injuriam irrogare, tamen quia tam in clericis quam in laicis crevit malitia, necesse est ut discreta subveniat disciplina. Si ergo Stephanus ille de quo nobis scripsit vestra fraternitas fornicator et aleator publicus apparuerit, placet nobis ut ita diligenter corrigatur quatenus et ipse emendetur et alii eamdem enormitatem non audeant attentare. Quod si innocens fuerit, beneficio ecclesiastico non privetur.
Datum Laterani VI Idus Martii.
DLXXX. Ad Henricum [Humbertum] Aeduensem episcopum.--Vizeliacense coenobium commendat. (Anno 1141-1143.)[MANSI, Concil., XXI, 402.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri H. Aeduensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut tua novit fraternitas, Vizeliacum monasterium cum omnibus appendiciis suis B. Petri juris existit, et ad ejus proprietatem et defensionem specialiter pertinet. Unde tibi est injuncta necessitas ipsum monasterium et fratres ibidem Domino servientes defensare, et manutenere, et in suis opportunitatibus adjuvare. Quocirca per praesentia tibi scripta mandamus, et mandando praecipimus, quatenus dilectum nostrum P. [Pontium], abbatem, et fratres suos, in nullo gravare vel infestare praesumas; et de parochianis tuis, a quibus eorum querimoniam acceperis, remota dilatione eis justitiam facias. Clericos vero eorum, quos contra tenorem privilegiorum sedis apostolicae diceris ab ordinibus suspendisse. in officiis et ordinibus restituimus.
DLXXXI. Ad Guillelmum Arelatensem archiepiscopum, apostolicae sedis legatum.--Montispessulani homines ab eo absolutos, sed domino suo justitiam facere renuentes eisdem excommunicationis nexibus jubet denuo constringi. (Anno 1143, Jan. 1.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 407.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO Arelatensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectus filius noster Guillelmus de Montepessulano per litteras et nuntios significavit nobis, quod Montispessulani homines, post excommunicationis sententiam in eos promulgatam et ipsius loci interdictum, in manu tua se tibi facturos justitiam obtulerunt, atque idipsum, datis tibi pignoribus et fidejussoribus, sacramento firmaverunt: qua occasione excommunicationis relaxata sententia, cum dies et locus persequendi justitiam eis a tua fraternitate constitutus esset, tanquam infideles et perjuri se subtraxerunt, et praefato domino suo justitiam facere renuerunt. Et quoniam nulli debet esse iniquitas lucrativa, per praesentia tibi scripta mandamus atque praecipimus quatenus in illos qui ejusdem loci consules appellantur, et omnes etiam qui tantae malitiae et nequitiae capita esse noscuntur, eamdem excommunicationis sententiam innoves, et locum ipsum a divinis interdicas officiis, praeter baptisma puerorum et poenitentias morientium; subditos quoque tuos ab eorum communione et auxilio abstinere districte coerceas; illos vero qui contra praefatum dominum jurasse noscuntur, si ad ipsius fidelitatem et servitium sine fraude redierint, auctoritate nostra absolvas.
Datum Laterani Kal. Januarii.
DLXXXII. Ad P[etrum] Bituricensem archiepiscopum.--Stephanum de Catiaco, Rainaldum de Monte Falconis eorumque socios excommunicatos significat. (Anno 1143, Jan. 10.)[RAYNAL, Hist. de Berry, II, p. 529, ex chart. monast. S. Satyri, p. 164.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri P[ETRO] Bituricensi archiepiscopo, et dilectis filiis archidiaconis, archipresbyteris per Bituriam constitutis, beato Petro et nobis obedientibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Pessima et depopulatrix incendiorum malitia auctoritate Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli in generalibus ecclesiis prohibita est. Quae quantum populo Dei damnosa sit, quantumque detrimentum animabus et corporibus inferat, nullus ignorat. Pro tanto, itaque malo a populo Dei exstirpando, statutum est ut si quis pro malo studio, sive pro odio, sive pro vindicta ignem apposuerit, vel apponi fecerit, aut appositoribus consilium et auxilium scienter tribuerit, excommunicetur, et si mortuus fuerit incendiarius, Christiana careat sepultura, nec absolvatur nisi prius damno cui intulerit secundum facultatem merito juret se ulterius non appositurum, poenitentia ei detur ut Hierosolymis aut in Hispania in servitio Dei per annum permaneat. Ideoque universitati vestrae notum fieri volumus quod in Stephanum de Cratiaco, Rainaldum de Monte Falconis et alios coadjutores eorum qui incendio ecclesiae et burgi S. Satyri ausu sacrilego interfuerunt, excommunicationis sententiam promulgavimus. Verum per praesentia vobis scripta mandamus et mandando praecipimus quatenus eamdem sententiam per parochias vestras publice annuntietis, et donec supradicto modo satisfaciant, firmiter observetis, et observari a subditis pariter faciatis.
Datum Laterani, IV Idus Januarii.
DLXXXIII. Privilegium pro monasterio S. Petri Neocellensi. (Anno 1143, Jan. 21.)[MEICHELBEK, Hist. Frising., p. 320.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HERMANNO praeposito ecclesiae Sancti Petri de Novo loco juxta Frisingensem civitatem sito, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetuum.
Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos diligere, et eorum loca pia protectione munire. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut, qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et apostolicae sedis patrocinio foveamus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praelatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Praeterea quidquid a venerabili fratre nostro Ottone Frisingensi episcopo, religionis intuitu vobis concessum est, et scripto suo firmatum, similiter confirmamus. Sancimus etiam ut ordo canonicus secundum beati Augustini regulam et institutionem fratrum Praemonstratensium perpetuis temporibus in eadem Beati Petri ecclesia inviolabiliter conservetur. In communi vero interdicto ipsius civitatis, liceat vobis clausis januis et exclusis excommunicatis sive interdictis, non pulsatis signis, submissa voce, divina obsequia celebrare. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus omnino clericus, vel laicus decimas a vobis exigere praesumat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum, qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva matricis ecclesiae canonica justitia. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, sive ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet aliis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis igitur in futurum hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Gregorius diac. card. Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Stephanus Praenestinus episcopus ss. Ego Octavianus diacon. cardin. S. Nicolai in Carcere ss.
Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et Bibliothecarii, XII Kal. Februarii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XIII.
DLXXXIV. Ad canonicos ecclesiae S. Frigdiani Lucensis. (Anno 1143, Febr. 9.)[BALUZ., Miscell., IV, 592.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis S. Fridiani, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectioni vestrae notum fieri volumus quod dilectum filium nostrum J. quondam priorem vestrum ad nos venientem debita benignitate suscepimus, ipsumque tanquam propriis beati Petri manibus, juxta petitionem cleri et populi Aretinae Ecclesiae, eis in episcopum consecravimus. Et quoniam absque pastoris providentia regno gravia solent damna contingere, universitatem vestram monemus, et monendo praecipimus quatenus unanimes sitis, et non sint in vobis schismata, sed Spiritus sancti gratia invocata, idoneam, religiosam et discretam personam vobis in Patrem et priorem eligatis, per cujus prudentiam et sollicitudinem Ecclesia vestra, praestante Domino, gratum suscipiat incrementum. Nos enim vos et locum vestrum vera in Domino charitate dileximus et diligimus, et in quibus secundum Deum possumus, manutenere et juvare volumus.
Data Laterani valdus Februarii.
DLXXXV. Privilegium pro ecclesia S. Mariae de Reno. (Anno 1143, Febr. 13.)[TROMBELLI, Memorie di S. M. di Reno, Appendice, p. 361.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUIDONI priori ecclesiae Beatae Mariae de Reno ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum
Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos diligere et eorum loca pia protectione munire. Dignum namque est, et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, ut et a pravorum hominum nequitia tueamur, et apostolicae sedis patrocinio foveamus. Eapropter, dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus. In primis siquidem statuente, ut ordo canonicus secundum beati Augustini regulam perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur, Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Prohibemus quoque ut nullus fratrum, post factam ibidem professionem, absque prioris totiusque congregationis permissione, ex eodem claustro audeat discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus omnino suscipiat. Clericos vero sive laicos liberos, saeculariter viventes ad conversionem suscipiendi absque alicujus contradictione facultatem liberam habeatis. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus omnino clericus vel laicus decimas a vobis exigere praesumat. Oleum vero sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua vobis exhibere voluerit; alioquin liceat vobis Catholicum quemcunque malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, sed liceat vobis communi consilio, et pari consensu vel parte consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini regulam absque ullius contradictione priorem eligere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen matricis Ecclesiae justitia. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva tamen dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Stephanus Praenestinus episcopus ss. Ego Imarus Tusculanus episcopus ss. Ego Guido sanctae Romanae Ecclesiae indignus sacerdos ss. Ego GG. presbyter cardinalis tituli Calixti ss. Ego Rainerius presb. card. tit. Sanctae Priscae ss. Ego Goizo presb. card. tit. S. Caeciliae ss. Ego Gregorius diaconus card. Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Otto diacon. card. Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Humbaldus diac. card. Sanctae Mariae in via Lata ss. Ego Octavianus diac. card. Sancti Nicolai in Carcere ss. Ego Petrus diac. card. Sanctae Mariae in Aquiro ss. Ego Petrus diac. card. Sanctae Mariae in Porticu ss.
Dat. Lat. per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyt. cardinal. ac bibliothecarii, Id. Febr., Incarnationis Dominicae anno 1142, indict. XI, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XIII.
DLXXXVI. Privilegium pro ecclesia Springirbacensi. (Anno 1143, Febr. 22.)[GUNTHER, Cod. diplom. Mosell., I, 282.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RICHARDO abbati Sprenkirsbacensis ecclesiae, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, venerabilis fratris nostri Alberonis Trevirensis archiepiscopi, precibus inclinati, vestris justis postulationibus clementer annuimus et donationem parochialis ecclesiae, quae dicitur in Monte Sancti Petri, quae est mater ecclesia cum quinque ecclesiis ad eam pertinentibus in totidem villis, videlicet Pundericha, Keymeta, Cella, Merla et Currey, quemadmodum a praefato fratre nostro archiepiscopo fratrum suorum consensu vobis canonice facta est et scripto suo firmata, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino clericus vel laicus decimas a vobis exigere praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Trevirensis archiepiscopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisve sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic bonae actionis fructum percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis S. Sergii et Bacchi. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Geraudus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Dominio. Ego Petrus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Agro. Ego Guido S. Romanae Ecclesiae indignus sacerdos. Ego Gregorius presbyter cardinalis titulo S. Calixti.
Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, VIII Kal. Martii, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno XIV.
DLXXXVII. Privilegium pro monasterio S. Columbae Senonensi. (Anno 1143, Febr. 23.)[FLEUREAN, Les antiquités d' Estampes, p. 589.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis THEOBALDO abbati monasterii Sanctae Columbae, quod in Senonensi suburbio situm est, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis, in perpetuam memoriam.
Desiderium quod ad religionis propositum, et animarum salutem cognoscitur pertinere animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus justis clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: castrum in quo monasterium sanctae Columbae fundatum est, et fines illius a Cruce Giraudi usque ad cryptas ab omni prorsus consuetudine et exactione liberum; ecclesiam Sancti Lupi de Sermasia; omnemque clausuram in qua constructa est; capellam Sanctae Mariae de Cathiniaco cum sua clausura, ecclesiam Sanctae Columbae de Quadruvis; ecclesiam Sancti Benedicti, ecclesiam Sancti Clementis, ecclesiam de Beiaco, ecclesiam de villa Patricii cum ecclesia de Novavilla, ecclesiam de Grunno; ecclesiam de Cuisiaco cum ea quae est in Euriaco, ecclesiam Sancti Germani; ecclesiam Sancti Laurentii cum decima de Pomerio; ecclesiam de Corlon; ecclesiam Sancti Martini de Sarmosia; ecclesiam de Closavilla, ecclesiam de Maugeleart cum coemeteriis, decimis, et caeteris earum appendiciis; apud . . . in ecclesia Sancti Petri offerendam, in solemnitatibus ejusdem sancti; in ecclesia Sancti Stephani de Cathiniaco singulis annis decem censuales solidos; villam de Sarmasia cum omnibus pertinentiis suis; villam Grunni, villam Patricii, villam Misseriaci cum pratis et nutritoriis suis; villam Cusiaci, villam Jovenciaci, villam Sancti Germani super Orosam, villam quae Corloon dicitur; terram de Nangiis cum nemoribus, et suis pertinentiis; terras de Bello-monte super Scauvam, et juxta domos monachorum, et clausum quod in summo Braio Joviniaco, et eorum Castellaniis habetis. Quinque solidos, in molendino de Clanesmeis, terram de Floriaco, terras Broelli cum silvis et hominibus; forestam Jeannae fluminis, a loco qui Capetus dicitur usque ad Dulliacum villam; de silva Sancti Stephani quae adjacet villae Nadiliaci duas carratas lignorum diebus singulis; arcam infra muros civitatis a claustro canonicorum usque ad portam S. Desiderii cum omnibus aedificiis, quae in ea sunt. Decimam quae est ultra pontem quietum transitum absque pedagio vobis et vestris omnibus per . . . donum quod fecit Eva comitissa de Catiniaco cum terris, nemoribus, aquis, et omnibus appendiciis sitis in Tricensi episcopatu. Villam Regniaci cum ponte Sancti Guinebaldi, in villa Moriniaci terrarum. Villam de Sarmatia cum suis pertinentiis ab omni consuetudine et exactione omnino liberam. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ipsius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi justitia canonica. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic bonae actionis fructum percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
SANCTUS PETRUS, ÷ SANCTUS PAULUS. Ego Innocentius papa secundus. Ego Boetius cardinalis presbyter tituli S. Clementis. Ego Guido, presbyter card. tit. Chrysogoni. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Gregorius diacon. card. Sergii et Bacchi. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Hubaldus presbyter card. Sanctae Praxedis. Ego Petrus Sanctae Mariae in Dominica diac. cardinalis.
Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, VII Kal. Martii, Incarnationis Dominicae anno 1142, indictione VI, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XIV.
DLXXXVIII. Fundationem ecclesiae Secoviensis confirmat, petente Conrado archiepiscopo Salzburgiensi. (Anno 1143, Mart. 12.)[PUSCH (Sigism.) Diplomat. sacra ducatus Styriae, pars I, p. 144.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis WERNHERO Seccoviensi praeposito, ejusque fratribus regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
Eapropter venerabilis fratris nostri Chunradi Salzburgensis archiepiscopi precibus inclinati, mutationem loci vestri, qui dicitur Feustrize, in locum qui dicitur Seccove, auctoritate apostolica confirmamus, locumque ipsum cum omnibus pertinentiis suis sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus secundum B. Augustini regulam perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones et quaecunque bona inpraesentiarum juste possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo auxiliante, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte te nunc ejusdem ecclesiae praeposito vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi assensu, aut fratrum pars sanioris consilii, secundum Dei timorem et B. Augustini regulam, praeviderint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet aliis vexationibus fatigare: sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit; potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Datum Laterani per manum, etc., quarto Idus Martii, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo quadragesimo tertio, indictione sexta, pontificatus vero domni Innocentii secundi papae anno decimo quarto.
DLXXXIX. Ad fratres ecclesiae S. Frigdiani Lucensis. (Anno 1143, Mart. 13.)[BALUZ., Miscell., IV, 592.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Domino filiis P. priori S. Fridiani et ejus fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Gaudemus, et omnipotenti Deo, qui unanimes habitare facit in domo, gratias agimus, quod sicut litteris et nuntio nobis significastis, communi voto et pari consensu personam sapientem et honestam vobis in priorem elegistis. Unde per praesentia scripta universitati vestrae mandamus, monemus et exhortamur in Domino, ut ipsum tanquam patrem affectione praecipua diligatis et honoretis, et tanquam animarum vestrarum custodi obedientiam et reverentiam devote et humiliter exhibeatis. Tu itaque, dilecte in Domino fili, P. prior commissum tibi regimen et curam ipsius Ecclesiae cum tanta discretione et sollicitudine administrare studeas, ut regularis vitae observantia ibidem ad honorem Dei et animarum salutem conservetur, et ipsa Ecclesia, tam temporaliter quam spiritualiter, sub tuo regimine praestante Domino augeatur. Nos enim personam tuam et Ecclesiam tibi a Deo commissam affectione paterna diligere et secundum Deum juvare et manutenere volumus.
Data Lateran. III Idus Martii.
DXC. Privilegium pro ecclesia S. Salvatoris de Casali. (Anno 1143, Mart. 17.)[DE CONTI, Notitie storiche di Casale, I, p. 336.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GIRARDO praeposito, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris in ecclesia Sancti Evasii de Casali regulariter viventibus in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, petitionibus vestris benignitate debita gratum impertientes assensum, praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et ad exemplar praedecessoris nostri bonae memoriae papae Calixti, praesentis scripti patrocinio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus secundum B. Augustini regulam perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur; et ne cui post professionem exhibitam proprium quod habere, seu sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere liceat, interdicimus. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: in eodem loco Casalis, ecclesiam Sanctae Mariae, et ecclesiam Sancti Stephani cum hospitali ibidem aedificato, et omnibus suis pertinentiis: omnes ecclesias sitas in curia Casalis, cum omnibus pertinentiis. In Paciliano ecclesia Sancti Germani, ecclesia S. Michaelis de Castagneto. In loco Sancti Georgii, ecclesia Sancti Martini, S. Mariae, Sancti Hilarii, S. Vitalis, et S. Petri. In Cinagio ecclesia SS. Cosmae et Damiani cum IV mansis, et omni decima totius loci. In Rodolasco ecclesia Sancti Michaelis cum pertinentiis suis. In Torcello ecclesia S. Clementis et S. Nicolai. In loco Casalis tres mansos terrae, quos propriis bobus excolitis, sex jugera vinearum ad proprios labores: mansum Briscae, mansum Framiniae, mansum officiani, mansum Ambrosii Ticinasci, mansum filiorum Gisi, mansum Hilarii, mansum Adae Luganiani, mansum Spateae Caldariae, mansum Henrici Scineae, mansum Setaciarii, mansum Casatextae, mansum Oberti Risuliani, mansum Quirici Baldeae, mansum Rodulphi Qualeae, cum primitiis, et tertia parte decimarum totius loci Casalis, et tota decima terrarum familiae Sancti Evasii, et tota decima Brajdarum episcopi: villam Luventini cum decimis, et omnibus pertinentiis suis. In Sancto Gregorio XIII mansos; sextam decimam partem Torcelli cum omnibus pertinentiis. In Monteclo tres mansos; in Mirabello V mansos. In pertinentia cellae VII mansos; in Sannatia V mansos; in Paciliano V mansos; in vico Borrani mansum unum; in Luno mansum unum; in Agelio mansum unum; in Ozano mansum unum; in Occimiano mansum unum; in Fraxineto mansum unum et dimidium. Illud praeterea omnimodo interdicimus, ne quis militum, seu quarumlibet saecularium personarum de rebus ejusdem Ecclesiae, seu rusticorum ad ipsius Ecclesiae parochias pertinentium, decimas auferre praesumat, sed in vestros, seu ecclesiae vestrae usus juxta sanctiones canonicas conferantur. Sane clericos saeculariter viventes, ad praepositi vestri conversionem suscipere, nullius episcopi vel praepositi contradictione vos inhibeat. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerit, et ea gratis, et absque pravitate aliqua vobis exhibere voluerit. Alioquin liceat vobis Catholicum quemcunque malueritis, adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Obeunte quoque te nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, sed liceat vobis communi consilio, vel parti consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Augustini regulam, absque ullius contradictione praepositum eligere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, claustri vestri domos invadere, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, nec praepositorum alicui facultas sit ecclesiae praedia personis saecularibus in feudum dare, vel quibuslibet ingeniis alienare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi canonica justitia et reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Ego Conradus Sabinensis episcopus.
Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardin. et bibliothecarii, XVI Kalendas Aprilis, Incarnationis Dominicae anno 1142.
DXCI. Privilegium pro monasterio S. Martini de Campis. (Fragmentum.--Anno 1143, Mart. 23.)[ Bibliotheca Cluniacensis, col. 603.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio THEOBALDO, priori monasterii Sancti Martini de Campis, ejusque successoribus, etc. . . . . Eapropter, dilecte in Domino fili Theobalde prior, tuis petitionibus annuentes, Beati Martini monasterium, cui auctore Domino, ex venerabilis fratris nostri Petri abbatis Cluniacensis institutione, praesides, praesentis decreti auctoritate munimus, etc
Datum Laterani per manum Gerardi S. R. E. presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, X Kal. Apr., Incarn. Dominicae an. 1141, indict. VI, pontificatus vero domni Innocenti II papae an. XIV.
DXCII. Privilegium pro abbatia Wingartensi. (Anno 1143, April. 9.)[HESS, Prodromus Monum. Guelf., p. 52.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GEBEHARDO abbati monasterii Wingartensis, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelium devotio celerem sortiatur effectum. Proinde, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus gratum impartientes assensum praefatum monasterium quod nimirum ab illustri viro bonae recordationis Guelfone ipsius loci fundatore beato Petro oblatum est, ad exemplar praedecessorum nostrorum Urbani videlicet et Paschalis beatae memoriae Romanorum pontificum in ejusdem apostolorum principis jus protectionemque suscipimus et apostolicae sedis patrocinio communimus; statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones praefatum monasterium juste et canonice inpraesentiarum possidet, vel in futurum concessione pontificum liberalitate regum seu principum, oblatione fidelium, sive aliis rationabilibus modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, V Idus Aprilis, Incarnationis Dominicae anno 1143, indictione VI, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno XIV.
DXCIII. Ad Conradum Salzburgensem archiepiscopum.--Ut Udalricum ejusque filiam cum praediis quibusdam a monachis Admontensibus restitui monasterio Benedictoburano jubeat. (Anno 1143, April. 12.)[MEICHELBECK, Chronicon Benedictoburanum, p. 92.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, CONRADO Salzburgensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Scire fraternitatem tuam volumus quod fratres Burensis monasterii et litteris et nuntio conquesti sunt, quod quidam nobilis homo Oudalricus nomine se et unicam filiam cum praediis suis in eorum coenobio, te quoque ac venerabili fratre nostro Hildeboldo Gurcensi episcopo praesentibus, Deo vovit et obtulit. Postmodum autem eidem loco incumbente persecutione, praedictus Oudalricus assumpta filia persecutionem fugiens ad monasterium Ademunde in tuo episcopatu se transtulit, et filiam cum praediis, quod omnino non licuit, ibidem offerre praesumpsit. Quocirca per praesentia tibi scripta mandamus, et mandando praecipimus, quod si rem ita esse constitit ipsum Oudalricum et filiam cum praediis oblatis praefatis fratribus de Burin. cum integritate reddi facias. Quod autem in eodem monastegio Deo obtulerat, absque abbatis et totius congregationis permissione, ad aliud monasterium transferendi, vel offerendi nullam habuit facultatem.
Data Laterani IV Idus Aprilis.
DXCIV. Privilegium pro monasterio S. Mariae de Castillione. (Anno 1143, April. 13.)[AFFO, Storia della cittadi Parma, Appendice, II, p. 352, ex archivo Vaticano.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ALBERTO abbati monasterii Sanctae Mariae de Castillione, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium quod B. Petri juris existit, in quo divino mancipati estis obsequio, in ejusdem apostolorum principis jus protectionemque suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones quaecunque bona idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam S. Salvatoris de basilica ducis cum omnibus suis pertinentiis; ecclesiam S. Remigii de Palude, ecclesiam S. Eusebii de Grani, cellam Sancti Benedicti de Guasco, cum omnibus suis pertinentiis; ecclesiam S. Mariae de Charitate, quae in Mantuano suburbio sita est; ecclesiam de castello Zuoni, ecclesiam de Tassarolo; quidquid possidetis in comitatu Lunens. et Januen., in comitatu Mutinensi, in loco qui dicitur Solaria et Erbaria, et in abbatia S. Mariae de Corsica quae appellatur Pladellu, cum omnibus suis pertinentiis, et in curte quae vocatur Marrairegia in curte de Rupta castellonovo casale Albini, et Sancti Andreae. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam elegerint; electus vero a Romano pontifice benedicatur. Chrisma, oleum sacrum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, seu canonicorum vestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quibus malueritis Catholicis accipietis episcopis; missas sane publicas in eodem monasterio celebrari, aut nationem, aut synodum, vel ordinationem aliquam, praeter abbatis voluntatem ab episcopo quolibet fieri prohibemus; sicque ab omni jugo seu jurisdictione cujuscunque personae vestrum coenobium liberum permanere statuimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, alias ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, idibus Aprilis, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo quadragesimo tertio, indictione sexta, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno quarto decimo.
DXCV. Privilegium pro canonica S. Petri Faventini. (Anno 1143, April. 26.)[TONDUZZI, Hist. di Faenza, p. 186.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Faventinae Ecclesiae Farolfo archidiacono, Petro archipresbytero, eorumque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Hujus rei gratia, dilecti in Domino filii, justis postulationibus vestris benignitate debita gratum impertientes assensum, ecclesiam Beati Petri apostoli in qua divino mancipati estis obsequio, sub ejusdem apostolorum principis et nostra protectione suscipimus, et praesentis privilegii patrocinio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, et quaecunque bona inpraesentiarum quolibet jure praefata Ecclesia possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis rationabilibus modis, praestante Domino poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: plebem Sancti Petri in Lacuna cum omnibus ad eam pertinentibus; medietatem plebis Sancti Andrae in Panigale cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Christofori martyris extra castrum Quartuli; ecclesiam Sancti Andreae in Casanaula; ecclesiam S. Mariae in Merlasco; praeterea Arcuatum majorem et minorem, Fermelinum majorem et minorem cum appendiciis suis, videlicet Fabriati Murena cum campo majore cohaerentes sibi, et Taulis de villa nova; duos mansos in Cicutino, quatuor in Cicutino, quatuor in Pegulino, duos in Morino, locum qui dicitur Gargugnanus; locum qui dicitur Curilianus, locum qui dicitur Mons, locum qui dicitur Tistitus; duos mansos in Varano, quidquid habetis in Fuscarino, in Pigna, in Pitriolo et in quibuscunque locis, villis, vel fundis, terris, vel aquis, aquarumve decursibus. Sancimus etiam vobis, vestrisque in perpetuum successoribus antiquas Ecclesiae vestrae consuetudines, honores, dignitates in decimis, primitiis, testamentis, oblationibus tam vivorum quam mortuorum antiquitus consuetis plebium episcopatus vestri processionibus et pensionibus, omnibusque persolutionibus, praebendis, sive redditibus, quemadmodum vos vel successores vestri ex antiquo Ecclesiae vestrae usu habuistis, tenuistis, et possedistis a die obitus beatae memoriae Pauli ejusdem Ecclesiae venerabilis episcopi, usque ad tempus Jacobi successoris ejus. Oleum autem infirmorum, et eorumdem unctiones de tota plebe vestra soli ecclesiae vestrae, ejusque sacerdotibus in perpetuum apostolicae sedis auctoritate firmamus, et, ut nullus capellanorum apud se retineat, vel in eo sine matricis Ecclesiae licentia operetur, sub eorum officii interminatione ac excommunicatione, praecipimus. Archidiaconum quoque et archipresbyterum semper in ecclesia vestra per canonicam substitutionem habendos praecipimus, quibus nimirum quidquid eis sacrorum canonum auctoritate conceditur, praesentis privilegii auctoritate firmamus. Sane charitativa illa ciborum beneficia, quae a monasterio Sanctae Mariae Foris portam, et monasterio S. Ipoliti, sive quae in Nativitate Domini, et Resurrectione ab episcopo vestro recipere consuevistis, sive jam dictis monasteriis consuetas processiones feceritis sive ipsas, casu excusabili prohibente, subtraxeritis, vobis vestrisque posteris rata sancimus, et illibata servari. Sepulturam quoque eidem vestrae Ecclesiae omnino liberam esse concedimus, et eorum corpora, qui se illic sepeliri deliberaverint, vel eorum, qui per consuetam parentelae vel cognationis sepulturam ad coemeterium vestrum pertinere noscuntur, recipiendi sine vestra licentia nullus habeat facultatem, nisi forte adhuc viventes quodlibet propositum religionis assumpserint; quae si quis ausu temerario recipere, vel sepulturae tradere praesumpserit, sive laicus sit, sive clericus, usque ad condignam satisfactionem ecclesiasticae vindictae subjaceat, et eisdem defunctis nullus exsequias celebrare praesumat. Ad haec adjicientes statuimus ut sine vestro vel successorum vestrorum consensu nulla nova ecclesia, vel oratorium intra Faventini episcopatus terminos construatur, vel consecretur; quae si secus constructa, vel consecrata fuerit, in ipsis auctoritate apostolica divina prohibeatis officia celebrare. Nulli etiam archipresbytero, vel episcopo liceat, aliquem matricis ecclesiae clericum officio, seu beneficio sine canonico judicio spoliare. Illud quoque praesenti decreto duximus ad nectendum, ut tam in ecclesiasticis, quam in saecularibus, tam in communibus quam in privatis vos vestrique successores ab omni tributaria exactione immunitatem omnimodam habeatis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona praesentis decreti tenore cognito, contra id temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae supremi judicis ultioni subjaceat. Universa vero, quae praesenti privilegio confirmantur, inconcussa servantibus sit pax et gratia Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic bonae actionis fructum percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
Dat. Lat. per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii VI Kalend. Maii, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero D. Innocentii II papae anno XIV.
DXCVI. Privilegium pro ecclesia S. Laurentii Florentina. (Anno 1143, Maii 1.)[LAMI, Ecclesiae Florent. Monum., III, 1779.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO priori S. Laurentii Florentinae civitatis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Aequitatis et justitiae ratio persuadet, nos ecclesiis perpetuam suarum firmitatem, et vigoris inconcussi munimenta, conferre. Non enim decet clericos in sortem Domini evocatos perversis malorum hominum molestiis agitari, et temerariis quorumlibet vexationibus fatigari. Similiter et praedia usibus secretorum coelestium dedicata nullas potentum angarias, nihil debent extraordinarium sustinere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: hospitale, quod juxta eamdem Ecclesiam Sancti Laurentii situm est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Marci cum omnibus pertinentiis suis; montem S. Laurentii qui ex uno latere proximatur terrae S. Joannis et duabus viis decurrentibus, et ex alio S. Romuli, tertio S. Mariae, etc. Quaecunque etiam a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus vobis concessa sunt, et ecclesiae vestrae eorum privilegiis confirmata. Decernimus ergo ut nulli hominum omnino liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet modis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Florentini episcopi canonica justitia. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Stephanus Praenestinus episcopus ss. Ego Humbaldus diaconus cardinalis S. Mariae in Via Lata ss. Ego Guido S. Romanae Ecclesiae indignus sacerdos ss. Ego Boethius S. Romanae Ecclesiae minimus presbyter ss. Ego Gregorius presb. card. tit. Calixti ss. Ego Thomas presbyt. card. tituli Vestinae ss. Ego Hubaldus tituli S. Praxedis presbyter cardinalis ss.
Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, Kal. Maii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero D. Innocentii papae II anno XIV.
DXCVII. Privilegium pro monasterio SS. Apostolorum Montis-Cornelii Leodiensis. (Anno 1143, Maii 4.)[HUGO, Annal. Praem., I, p. 273.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis LUCAE abbati ecclesiae Sanctorum Apostolorum in monte Cornelio juxta Leodium sitae, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Ad hoc nobis Ecclesiae Catholicae cura a summo pastore Deo commissa est, ut Dei servos paternis affectibus diligamus, et eo amplius studeamus ipsorum devotionem modis omnibus confovere, quo ferventius ipsis disciplinis ecclesiasticis, et sanctorum Patrum Regulis inhaerere noscuntur; tunc enim Deo gratus apostolicus impenditur famulatus, si sanctorum locorum salubris institutio, rigor et ordo nostris patrociniis in religionis puritate fuerint conservata. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et vestra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: in Viler qui dicitur episcopi, terram Udelini, Gisseberti, et Hillini, cum domibus, cortiliis et pratis; in urbe Leodii 25 solidos quos de suo thelonio singulis annis Obertus episcopus in dedicatione ecclesiae vobis donavit; domum quam dedit Lambertus de Mosa in villa quae dicitur Latius cum domibus et cortiliis; terram quam dedit vobis Fredericus villicus de Jupilia et uxor ejus Mabilia in eadem villa Latius; terram etiam quam dedit vobis Gislebertus et uxor ejus Richeldis in villa quae dicitur Hollonia super Jecoram, et in altera villa quae dicitur Hactaples, cum domibus, cortiliis, pratis, censu denariorum. Praeterea quidquid habetis in villa quae appellatur Richen, scilicet in ecclesia, in censu denariorum, in terra arabili, in silvis, pratis, terris cultis et incultis; quidquid etiam habetis in villa quae dicitur Mercherul, et in sarto quod appellatur Collieres, in loco qui dicitur Heys sive curtus Aufredi, et in villa quae dicitur Gonheris, scilicet in ecclesia Beati Petri et Sancti Georgii, in decima, in censu denariorum, in terra arabili, et in silvis, pratis, pascuis, terris cultis et incultis, et in villa quae appellatur Radenchen, scilicet domum hospitalem cum suis pertinentiis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino clericus, vel laicus decimas a vobis exigere praesumat. Ordinem quoque et propositum vestrum canonice vivendi secundum Beati Augustini regulam et institutionem Praemonstratensis Ecclesiae, nullus audeat immutare vel super vos ordinem alterius professionis inducere; nulli etiam fratrum vestrorum, post factam ibidem professionem, absque abbatis et capituli sui licentia, liceat ex eodem claustro discedere; discedentem vero nullus audeat retinere. Oleum autem infirmorum, consecrationes altarium vel ecclesiarum, ac ordinationes clericorum a dioecesano episcopo accipiatis, si gratiam sedis apostolicae habuerit, et ea vobis gratis, et sine exactione aliqua exhibere voluerit; alioquin eadem a quolibet Catholico accipiatis episcopo, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Porro libertatem ecclesiae vestrae ab episcopis Oberto et Alberone privilegio determinatam, atque firmatam assensu Leodiensis Ecclesiae, vobis auctoritate apostolica confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimode profutura; salva dioecesani episcopi canonica justitia. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant; Amen, amen, amen.
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per mavum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyt. card. ac bibliothecarii, IV Nonas Maii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1143, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno XIV.
DXCVIII. Ad P. priorem et fratres ecclesiae S. Frigdiani Lucensis. (Anno 1143, Jun. 26.)[BALUZ., Miscell. IV, 502.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis P. priori et fratribus S. Fridiani, salutem et apostolicam benedictionem.
Regularis vitae propositum in Ecclesia vestra jam diu per gratiam Dei viguit, et congregatio vestra sanctae conversationis exemplo plures ad bene vivendum informavit. Relicta tamen parvulorum vita, quae in Segor remanet, ad altiora montis cum Domino ascendistis, ubi ardua praecepta justitiae quasi ab ipsius ore percipitis, et operum exsecutione laudabiliter adimpletis. Monemus itaque dilectionem vestram non ut incipiatis, sed ut in tam sancto et pio proposito viriliter persistatis, et, juxta Apostolum, quae retro sunt obliviscentes, de die in diem in virtutibus crescendo ad ulteriora cum Domini adjutorio vos ipsos extendatis; nos autem personas et locum vestrum vera in Domino charitate diligimus, et in omnibus secundum Dominum juvare et manutenere volumus.
Data Laterani VI Kal. Julii.