Epistolae et privilegia (Agapetus II)/XVIII

This is the stable version, checked on 3 Septembris 2021. Template changes await review.
XVII. EPISTOLA AD WILLIHELMUM ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM
955

 XVII XIX 

EPISTOLA AGAPETI PAPAE II AD WILLIHELMUM ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. (Anno 955.)

Idem privilegium tribuit quod Maximus II Fridurico concesserat. [Apud Wurdtwein, Epistolae S. Bonifacii, p. 375.]

Fraternitatis amore acti fideque antiquorum circumcincti ea vobis sanctaeque Moguntinae Ecclesiae, cui praeestis denegare ignoramus, propter quae vestros nuntios ad sanctam sedem principis apostolorum et ad nostram apostolicam dignitatem missos cognoscimus et quae nostri antecessores vestris antecessoribus denegare. Scimus vero vestris litteris intimantibus sancto Bonifacio vestro antecessori a Gregorio secundo, Gregorio tertio, nec non Zacharia, nostris antecessoribus, nostro utique praedecessore, nec non praedecessore nostro Marino Fridurico nostro confratri, vestro praedecessori, collatum, ut in partibus totius Germaniae Galliaeque provisor sanctae Moguntinae sedis, vicarius missusque apostolici teneretur. Ita ut si quos invenisset viros a recto tramite justitiae deviantes, cujuscunque essent personae ad se vocare, ubi loci vellet monere, corrigere, synodumque constituere, ubi vellet, potestatem apostolici haberet. Inde quia vos fidem subjectionemque et caetera, quasi omnes sanctae Mogontinae sedis priores provisores fassi sunt, fatemini, eamdem vobis potestatem concedimus, quam priores nostri viri apostolici vestris prioribus concesserunt: quatenus vice nostra sceleratos et pravae vitae homines habeatis potestatem corripere, et ad viam veritatis vestris exhortationibus revocare, et ut scitis noster vicarius missus in partibus Germaniae Galliaeque, ubi ubicunque episcopos, presbyteros, diaconos vel monachos etiam cujuscunque personae homines contra canones et constituta sanctorum Patrum, sive contra ecclesiasticam regulam excessisse reperietis, apostolica auctoritate juxta canones et instituta sanctorum Patrum illos corrigere et ad viam veritatis reducere non omittatis. Synodum etiam vobis provisori metropolitano Moguntinae sedis constituere, ubi placeat concedimus partibus Germaniae Galliaeque sine alicujus contradictione personae. Si quis vero, quod absit, vobis vicario apostolici velit aliquo contradicere vos apostolicam sedem appellando, sciat non ante nos terminetur tempore a vobis constituto illum apostolica benedictione privari, et anathematis vinculo religari. Sanctae etiam Mogontinae sedi privilegium conscribimus, ut si quis eam cujuscunque sit personae antiquo . . . re hu . . . habito velit depraedari ipse depraedetur, et nisi resipiscat aeterno vinculo anathematis apostolica majestate circumalligato, cui potestas data est ligandi atque solvendi, mancipetur, et in die omnium proditore, judicii dico, inde reddet rationem.