XVII. EPISTOLA AD LANDULFUM CAPUANUM PRINCIPEM
946-955

 XVI XVIII 


XVII. recensere

AGAPETI II EPISTOLA AD LANDULFUM CAPUANUM PRINCIPEM. (Anno 946-955.)

Monet ne monasterii Capuani libertatem offendat. [Gattula, Hist. Cas. 190.]

AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, LANDULFO, Capuano principi.

Audivimus, quod sine maxima cordis moestitia loqui non possumus, Cassinensis coenobii monachos inhoneste et turpiter conversari. Quod quam perniciosum et quam scelestum sit, nullus fidelis ignorat, nam ut Propheta testatur: « Lapides sanctuarii in capite platearum dispersi sunt (Thren. IV, 1), » cum hi, qui in monasterio sicut beati Benedicti regula continet, Deo servire debuerant per castella et plateas ambulantes habitare videantur, et propterea regularem vitam relinquentes, et propriae voluntati, et illecebris servientes sicut beati Benedicti regula continet, non Dominicis, sed suis inclusionibus pro lege est eis desideriorum voluptas. Quod malum in caput quondam Landulfi tui genitoris respicit, qui quasi monasterium intra Capuanam civitatem aedificans, non ob Dei reverentiam, sed temporis gloriae honore cupidus parvipendens animarum periculum, suo dominatui monasterium subdere cupiens, perverso more cum morbido grege recumbere deside rans, ut totius possessio jam dicti monasterii suis quasi jure haereditario relinqueretur. Unde gravissime dolemus, et miramur tanti viri caecam cupiditatem non retractantis, quod incensa et subversa ecclesia Cassini, res ejus accepit contra sententiam Prophetae dicentis: « Omnes principes qui dixerunt: Haereditate possideamus nobis sanctuarium Dei; Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti, et sicut ignis qui comburit silvas, et velut flamma incendens montes (Psal. LXXXII, 13-15). » Quae ab illo, si fieri potest, Deus avertat. Frequenter autem monitus, dum adviveret, coram episcopo suo sicut ipse Balduinus abbas testatur, culpabilem se reddidit, et supradictum monasterium cum omnibus suis rebus eidem abbati in integrum restituit, nullam sibi, aut suis posteris dominandi potestatem ulterius relinquens. Nos vero modo gratias Deo referentes ob reverentiam beati Patris Benedicti Cassinensi praefato monasterio cum eodem abbate ordinandum decrevimus Capuanum monasterium et nostrae auctoritatis privilegio corroborandum, et hoc ex autoritate Dei et beati Petri apostolorum principis constituimus, et ordinamus ut in ipso Capuano monasterio, quod non Dei amore sed saeculari cupiditate aedificatum est, unus, aut duo, aut multum tres senes monachi de quorum vita non dubitetur relinquantur ad regendum et custodiendum. Caeteri vero monachi omnes majores et minores cum omnibus monasterii rebus ad proprium coenobium Casini montis revertantur ibi Deo famulantibus, sub ipsius beati Patris Benedicti regula degentibus, sicut antiquitus a nostris praedecessoribus et ab imperatoribus et regibus definitum, et promulgatum est, ut sub nullius principis, ducis, aut gastaldei, vel alicujus magnae parvaeque personae, aliquo modo subderetur dominio, ita et sub nostra et regum tuitione, sub abbatis ordinatione, Dei cum timore perenniter regendum atque dispensandum. Nam, quod non credimus, qui aliter agere praesumpserit, aut aliquam ordinationem de ipso monasterio facere tentaverit, sive de rebus supradicti monasterii invadere praesumpserit, et hanc nostram apostolicam jussionem in aliquibus frangere tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei et beati Petri apostolorum principis, atque nostra, qui ejus fungimur in caricationem ( sic ), esse excommunicatum, et ab ingressu ecclesiae, et corpore et sanguine Christi privatum, et a consortio Christianorum segregatum, iterumque sciat se per privilegii sanctionem sub anathematis vinculis innodatum; qui vero custos, et observator, atque adjutor exstiterit, benedictionis gratiam, et coelestem retributionem a Christo Domino Deo nostro multipliciter consequatur. Hanc autem apostolicam jussionem praefatum monasterium pro futuro testimonio habere jubemus.