Epistolae et decreta (Nicolaus I)/3

This is the stable version, checked on 23 Octobris 2021. Template changes await review.
XXI-XXX
saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum
 2 4 

(Anno 862.) XXI. AD EPISCOPOS IN CONCILIO METENSI RESIDENTES. Ut Theutbergae causam examinent ac definiant, conciliique Acta ad se mittant. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus reverentissimis archiepiscopis confratribus nostris. et episcopis in concilio residentibus quod Metis celebratur.

Reverentiae sacerdotali tunc debitus honor impenditur, cum eos in omnibus, quae ab illis sub aequitatis libramine geri debent, trutinam misericordiae cum lance rectitudinis tenere conspicimus, et tenendo nullius favore retenti, aut quorumcunque terroribus permoti, vel etiam numerosis pecuniis, aut honorum amplitudinibus a tramite justitiae quoquomodo inclinati permutantur. Sed quantum eis erga proximos in discutiendo cura conceditur, tantum his sine personarum acceptione ad sui custodiam pavor cum zelo rectitudinis procul dubio adhiberi debet, ne immemores illius apostolicae sententiae videantur dicentis: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III). Nam cum inter multarum ecclesiasticarum rerum, quae ad salutem et fidei soliditatem populi Dei pertinere videntur, noster apostolicus animus causas extenderetur, de quarumdam feminarum controversia, Theutbergae scilicet atque Waldradae, admodum sicut quorumdam referentium, quia pastoralis nos cura ad audiendum commoverat, relatio intentos reddidit, et ne aliquo violentiae morbo per desidiam grex fatigetur Dominicus, ad medelam recuperandae sanitatis ardore charitatis ferventius invitavit. Praedicta quippe Theutberga multis vicibus sedem apostolicam lacrymosis litteris studuit appellare: in quibus affatu flebili puram se quo accusatur crimine, inquit, atque insontem. Ad quod negotium et judicii discretionem, sicut jam vestram fraternitatem nuper per apostolicos apices commonere decrevimus, apostolico vos hortamine adesse volumus, quatenus a pontificii nostri latere venientibus missis, synodicam illic celebrationem, apostolica fulti auctoritate, cum fraternitate vestra praesidentibus adunare debeatis, et una cum eis vigilantius, sine dolositatis macula, vel fomento invidiae, aut odii nutrimento, quae possunt homines a via veritatis pervertere, et a calle rectitudinis, proh dolor! declinare, semper Deum prae oculis habentes, personas principum, et terrores, qui ad tempus insurgunt, et in tempore finiuntur, contemnentes, quid in his justius, quidve veracius cum fatis missis nostris invenire valueritis, horum consensu definire et statuere procul dubio studeatis, caventes hoc quod per prophetam dicitur: Vae his qui dicunt bonum malum, et malum bonum: qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras: qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isa. V). Nam et evangelica inter caetera, quae nos ad bene vivendum instruit, sententia admonet dicens: Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate (Joan. IX). Psalmista quoque ait: Si vere utique justitiam loquimini, justa judicate, filii hominum (Psal. LVII). Igitur cum multa sint, quibus vestram fraternitatem, non oblivionis aut ignorantiae causa de vobis judicantes, sed charitatis studium amplectentes, commonere possimus: haec ideo sufficere credimus, quia ad plura vos et evangelicae, atque apostolicae, propheticaeque lectionis dogmata in talibus memoria transcendere non dubitamus. Tantum est, ut cum aequitatis justitia in praesenti examinatione, sine aliquo dolo vel invidiae macula, sicut praefati sumus, quia Deo praesente assistitis, proximorum causas, cum jam dictis missis nostris, ita juste et irreprehensibiliter cum Dei timore definire satagatis, ut illorum omnibus vestraeque sanctitatis consensus atque judicium aequitate fulgere videatur. Nam si vos vel illos in aliquam partem, pro cujuscunque favore, a canonicis et sanctorum Patrum institutionibus, quod non optamus, declinare perspexerimus, arguere non dubitamus. Si vero aliarum ecclesiasticarum utilitatum in eodem concilio res acciderint, digno examine pertractantes eas cum Dei timore definire satagite. Si autem aliqua in eo fuerit contentio orta, in qua diffinitionis ponere nequiveritis fortasse censuram, nostro eam judicio reservare sancimus. Statuimus autem, ut cuncta quae in eodem concilio peracta fuerint ac definita, nostro praesulatui gestorum serie incunctanter significetis: ut si ea, justitiae pulchritudine, probabilique sanctione definita perspexerimus, Deo omnipotenti gratias referamus: si vero injustitiae, quod nolumus, et contrarietatis fuerint acta intentione, ea renovare summopere jubeamus. Missos quidem nostri pontificii, ut in prima epistola vestrae dilectioni significavimus, pro quibusdam ecclesiasticis utilitatibus, quibus fuimus occupati, destinare nequivimus. En Christo juvante, strenuitatis pollentes scientia atque doctrina, reverentissimos nunc dirigere missos decrevimus, Rhadoaldum scilicet atque Joannem episcopos, deliciosos et consiliarios nostros, qui praedictum cum vestra sanctitate concilium, ut protulimus, studeant celebrare. Omnipotens Deus, qui vos sacri regiminis culmine perornavit, vestrae beatitudinis corda rectitudinis et justitiae claritate repleat atque decoret, ut in omnibus vestris actibus aequitatis videamini plenitudine rutilare. Data IX Kalendas Decembris, indictione XI.

(Anno 862.) XXII. AD CAROLUM CALVUM REGEM. Petit ut Balduino parcat, qui filiam ejus rapuerat, et in uxorem acceperat. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, CAROLO glorioso regi majori [pro Balduino].

Beato ac pretioso Christi Dei nostri cruore Ecclesia sancta redempta, et sacro ipsius Domini super solidam verae fidei petram fundata eloquio, pietatis suae viscera omnibus, non solum quos ex aqua regeneravit et spiritu, delinquentibus, verum etiam quotquot sacri necdum lavit unda baptismatis, patet, atque gremio gratulatur fovere salubri. Unde ab ipso institutionis ejus exordio, ad eam omnes, velut ad pium charissimae genitricis gremium, confugere digna devotione procurent, qui se in aliquo flagitii scelere jacere cognoscunt: ut per spiritualem gratiam, quae rite ignoscit poenitentibus, a peccatorum nexibus absolvantur. Et quoniam ad hanc sanctam Romanam, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiam, quae ob sui privilegii principatum, quo caeteras Dei Ecclesias orbe universo diffusas excellit divinitus, de diversis mundi partibus quotidie multi sceleris mole oppressi confugiunt, remissionem scilicet, et venialem sibi gratiam tribui supplici et ingenti cordis moerore poscentes: a qua vero ob insigne dilectionis meritum, et debitae compassionis gratiam, recti libraminis auxilium cunctis fida petentibus intentione tribuitur atque largitur. Idcirco ad beatissima sanctorum apostolorum principum Petri ac Pauli confugere limina, nostrumque pontificium Balduinus, vasallus vester, ardenti animo accedere studuit: qui vestram se habere indignationem, eo quod Judith filiam vestram, illum prae caeteris diligentem, sine vestrae voluntatis consensu in conjugium elegerit, eamque volentem accepit, ore proprio retulit. Quamobrem praesulatui nostro preces multimodas fudit, orans et petens obnixe, ut magnitudinis vestrae per nostram interventionem adipisci gratiam mereretur. Cujus nos crebris petitionibus, et misericordiae largitate commoti, vestram regalem excellentiam his apostolatus nostri apicibus, praesentibusque legatis, Rhadoaldo videlicet et Joanne, reverentissimis et sanctissimis episcopis, deliciosis nostris, valde precamur, ut pro Jesu Christi Domini nostri amore, et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli, quorum auxilium ipse Balduinus, magis quam regum terrae, fide devota quaesivit, nostraque dilectione, quam vos luculenter habere agnoscimus, jam dicto Balduino, quia et tale jam olim aliis evenisse regibus scitur indulgentiam pariter, et plenariam gratiam largiamini, ut vestrae amplitudinis fretus benignitate consistat, maneatque inter caeteros vobis fideles securus. Cui sane ideo vestrae sublimitatis gratiam ut tribuatis deposcimus, non solum quia pio amore omnibus, qui aliquo fuerint sceleris contagio maculati, hujus apostolicae sedis opem, atque misericordiam, et praesidium postulantibus, humilique devotione quaerentibus, pro qualitate facti subvenire debemus: verum etiam metuentes ne propter iram indignationemque vestram ipse Balduinus impiis Northmannis, et inimicis Ecclesiae se sanctae conjungat, et in populo Dei, quem, prudenti consilio menteque sollicita, salvum et incolumen regere et gubernare debetis, aliquod ingerat periculum, et scandali fomitem, qui fidelium coetus depopuletur, immittat; et ob hoc animae vestrae, quod absit, contingat discrimen. Dextera vos supernae protegat majestatis, et ab omnibus semper adversitatibus illaesos custodire dignetur. Data IX Kalendas Decembris, indictione XI.

(Anno 862.) XXIII. AD HERMENTRUDEM REGINAM. Intercedit pro Balduino, qui ad opem implorandam in Urbem venerat. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, HERMENTRUDI reginae [pro Balduino].

Fidelium universitas gentium ex variis mundi partibus, cujuscunque sint ordinis, vel aetatis, si qua forte criminis noxa, vel seniorum suorum formidine detinentur, ad hanc sanctam omnium terrarum matrem Romanam Ecclesiam, ut salutare percipiant remedium, recurrunt, et ab ea non solum animae, sed et corporis salvationem, ut omnibus patet, humili prece suscipere precantur. Quibus multis divinitus fulta auctoritatibus, et sanctorum Patrum roborata documentis, materno amore solamina subministrat, et sugenda ubera consolationis compatiendo inferre minime recusat. Et quia hic Balduinus, qui charissimam filiam vestram contra divinarum legum sanctiones rapuit, de his se esse recognovit, liminibus sanctorum apostolorum lacrymosis moestisque precibus lugubriter se obtulit, et ut pro tanto crimine apostolicam opem acciperet, nostro apostolatui nihilominus flendo se praesentare quaesivit. Cujus cum lamentabilem, et tanto scelere plenam cognovissemus petitionem, ad mentem rediit quod per prophetam Dominus dicit: Misericordiam volui, et non sacrificium (Ose. VI), miserti fuimus, et hos vestrae in Christo dilectae industriae apostolicae sollicitudinis apices fieri statuimus, missosque etiam Rhadoaldum et Joannem reverentissimos et sanctissimos episcopos, deliciosos nostros, pro eo vestrae claritati direximus, per quos obnixius deprecamur, ut praefatus Balduinus, quam apud vestram per apostolorum intercessiones desiderat magnificentiam obtinere, pro Dei amore gratiam percipere valeat, et de sui affectione nostrae praesulatus oraculis consolationem resumat, quatenus qui se per infelicem culpam a norma aequitatis declinasse non ambigit, medelam apostolorum agnoscat, et apud seniorem vestrum venialem, vobis juvantibus, vigorem obtineat. Dextera vos supernae protegat majestatis, et ab omnibus semper adversitatibus maculisque custodire dignetur.

(Anno 862.) XXIV. AD STEPHANUM COMITEM ARVERNORUM. Jubet ut Sigonem Arvernensem episcopum Ecclesiae suae dejecto pervasore restituat, et synodo legatorum de objectis satisfacturus se sistat. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei STEPHANO comiti.

Quae et quanta contra canonicas et ecclesiasticas regulas, imo contra naturalia jura pertinaciter egeris, sedis apostolicae, quae ubique ex ministerio sibi credito spiritaliter praesto est, cognitionem omnino non latet. Et licet tanto sint odio a nostris mentibus repellenda, ut in te eorum auctoritatem merito mittere in virga cogamur: ut tamen adhuc te resipiscere a tantis malis sperantes, has nostri apostolatus litteras tibi dirigimus, ut submissa pertinaciae tuae cervice, sanctorum sacerdotum praeceptis pareas, de praeteritis poenitudinem geras, et a futuris te, ne perseverando in talibus in diaboli laqueos sempiternos incidas, circumspecte ac solerter custodias. Caeterum quia, quod his nequius exstat, contra omne quod Christianae religioni convenit, dejecto sanctissimo Sigone Arvernensi episcopo, in locum ejus pervasorem Adonem clericum substituisti; praecipimus tibi auctoritate Dei omnipotentis, beatorumque apostolorum principum Petri ac Pauli, ut nullam passus moram, sanctissimum Sigonem episcopum, dejecto pervasore, ecclesiae suae restituas, et in omni sacerdotii dignitate eum manere amodo dimittas. Nam quia nonnulla impudica ac scelestissima de te inculcantur, apostolica auctoritate sancimus, ut de his plenissime satisfacturus, in nostrorum legatorum praesentia, qui constitutae a nobis synodo praeesse debebunt, in loco praefixo occurrere studeas. Quodque si neglexeris, et praesentiam tuam a synodico examine defraudare tentaveris, scias te praesulatus nostri auctoritate a vini et carnium participatione omnino excommunicatum, quoadusque Romae in nostra speciali praesentia districtam positurus rationem assistas. Pervasor vero sanctae Arvernensis ecclesiae, si post hanc nostram definitionem illic remorari tentaverit, et aliquod impedimentum sanctissimo Sigoni episcopo facere quacunque argumentatione praesumpserit, sciat se pari modo non tantum a vini et carnium, verum et a corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi participatione penitus esse sejunctum, quandiu nostris jussionibus obstinate in praesentiam apostolicam venire distulerit. Bene vale.

[Anno 862.] XXV. AD SALOMONEM REGEM BRITTONUM. De renovando ejectorum episcoporum examine apud archiepiscopum Turonensem, vel apud sedem apostolicam: et de jure metropolitani apud Britannos. (Apud Mansi, ibid. ) NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, SALOMONI regi Brittonum.

Benedictus Deus et Pater Domini mei [ ms., nostri] Jesu Christi qui per magnae misericordiae suae gratiam adeo tuae cor sublimitatis illustrare dignatus est, ut merito pro sapientiae tuae fulgore ubi habitas, non jam occidens, sed oriens habeatur. Ortus enim est in vobis sol justitiae, quod ipse Christus est, et infidelitatis tenebrae defecerunt. Sed rogamus eumdem omnipotentem Deum, ut sicuti rectae fidei agnitionem pie concessit, ita quoque bonae operationis benignus largiatur effectum. De caetero [ ms. add. fili] sciat prudentia tua, nos de ejectis et in locis illorum aliis subrogatis episcopis, diligenter in archivis sanctae Romanae, cui magna omnipotentis Dei miseratione deservimus, ecclesiae requisisse, et multo aliter in exemplaribus epistolarum, quae a decessoribus meis, beatae videlicet memoriae Leone ac Benedicto pontificibus, atque a me, Nomenoio, et tibi, nec non archiepiscopo Turonico datae sunt, papam Leonem [ Ms. Turon., et regni tui episcopis missae sunt, invenisse, quam tu in litteris tuis perhibes, quamvis nec discas in apicibus tuis, sanctae recordationis papam Leonem, etc.] Nomenoio consilium vel auctoritatem deponendi episcopos tribuisse, quippe quem constat multifarie multisque modis, ne hoc ab aliis quam a certo episcoporum numero fieret, praecepisse. Nam Nomenoio consulenti quid de Spiritus sancti gratiam venundantibus oporteret fieri, respondit nihil inquiens praeter quod sancti canones super his praecipiunt, ipsas regulas apicibus suis interserens. Nam qualiter, et a quot, vel a quibus sanxit episcopos condemnari, scribens eodem tempore Britannicae regionis episcopis evidenter inter caetera, ut eadem ipsa verba ponamus, decrevit, aeque praecipiens ut omnia sint in conciliis episcoporum. Nam nullam damnationem episcoporum esse unquam censemus, nisi aut ante [ ms., nisi in ante] legitimum numerum episcoporum, qui fit per duodecim episcopos, aut certe probata sententia per septuaginta idoneos testes, qui tales sint, qui et accusare possint, et prius ad sacra Christi quatuor Evangelia sacramenta praestent, quod nil falsum depromant, sicut nobis beatus Silvester, et sancta Romana tenere videtur Ecclesia. Quam secutus decessor meus, sanctae memoriae Benedictus, quia contra decessoris sui decretum, non ab episcopis, sed a laicis, episcopos in regione tua cognoverat esse dejectos, multa moestitia et indignatione repletus, scripsit quod nulla ratio sineret episcopos a sedibus suis pelli, quos duodenarius numerus non ejecisset. Quorum vestigia et ego quoque secutus eadem censui, imo et censeo, nec ullam posse episcopos sui honoris sustinere jacturam, quos non constat fuisse a duodecim episcopis, praesente primamque sententiam metropolitano episcopo obtinente, cum examinarent auditos. Qui etsi crimen aliquod confessi esse dicuntur, potest credi quod vi vel formidine fassi tantum, et non confessi fuerit quod non fecerant, quia videbant laicos et saeculares quosque una cum rege contra se conspirantes, quod nec saltem audierant. Siquidem qui ore tantum, et non corde profert quod dicit, non confitetur, sed loquitur: quamvis non videatur justa confessio, quae non legitimo provocatur examine. De Gislardo autem et Actardo [ ms., Aitardo et sic ubique ] episcopis [Nannetensibus], de quibus scripsisti, multo aliter, quam tua referebat epistola, in scrinio nostro reperimus. Licet non bene faciat Actardus, quia denuo consecrat quos Gislardus in eo gradu dignoscitur ordinasse: tamen Actardus invenitur ante Gislardum episcopatus officium suscepisse. Denique sanctissimus Leo papa Nomenoio scribens, inter caetera praecipuum virum Actardum appellat, et hunc sanum sapere, et sanum docere, vivere ac permanere denuntiat: Gislardum vero tanquam praedicti Actardi sedulum invasorem denotat. His ergo ac hujusmodi controversiis, ac difficultatibus enumeratis, et ita repertis, habitis, ac compertis, non possumus a regula sanctorum patrum, aut a sedis hujus institutionibus indebite [ ms., ut a sedis tuae institutionibus quoque indebite, etc.] declinare. Sed si vis Dei omnipotentis benedictionem percipere, vel si veraciter nostra consequi praecepta desideras, consilium meum accipe, et quod tibi per hanc paginam indico libenter attende. Hortamur enim gloriam tuam, et cum aequivoco tuo sapientissimo Salomone dilectionem tuam admonemus, dicente: Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae (Prov. I). (3. q. 6. Haec quippe: ubi haec epistola Joanni papae tribuitur.) Haec quippe sunt praecepta Dei patris tui, et haec est lex Ecclesiae matris tuae. Videlicet ut omnes episcopos regni tui ad Turonensem archiepiscopum mittere non detrectes, ipsiusque judicium postulare non dedigneris. Ipse enim est metropolitanus, omnesque episcopi regni tui ejus suffraganei sunt, sicut conscriptiones praedecessorum meorum evidenter ostendunt, qui praedecessores tuos, quia illos ab ipsius cura subtraxerant, forti invectione corripere studuerunt: quamvis nec nostra scripta super hac re missa deesse videantur. Cumque coram praesignato Turonensis Ecclesiae praesule, et integro numero collegarum, id est duodecim episcoporum celebrato conventu, fuerint ejecti episcopi regulariter examinati, apparueritque quod canonice fuerint ejecti, ipsis in sua dejectione manentibus, quicunque in locis eorum consecrati sunt, poterunt utique episcopatus honore potiri. Quod si ejecti episcopi insontes fuerint declarati, his amotis qui illis subrogati sunt, Ecclesias suas ipsi recipiant. Nam cum antecessores mei [ ms. add. Romani] praesules ejectionem eorum episcoporum, qui ab Ecclesiis suis expulsi sunt, non admiserint, nec approbaverint [ ms., admiserunt nec approbaverunt], nec ipsos, qui eis subrogati sunt, viventibus illis, legitimos episcopos dixerunt. Sane si forte ad Turonensem archiepiscopum mittere dedignaris, stude duos episcopos de expulsis, et duos de subrogatis, una cum gloriae tuae legato, ad apostolicam sedem beati Petri transmittere, ubi digna examinatione praemissa, qui legitimi episcopi sint appareat, et suas Ecclesias irregulariter non amittant. Nihil enim aliud est quod in praesenti negotio penitus definiri possit. Quia vero magna quis sit metropolitanus apud Britannos contentio est, licet nulla memoria sit, vos in vestra regione ullam habuisse metropolitanam [ ms., metropolim] ecclesiam, tamen si libet, postquam Deus inter vos pacem et dilectum filium nostrum Carolum gloriosum constituet, facile hoc poteritis advertere. Quod si adeo [ ms., ideo] contentiosius agendum creditis, ad nostrum apostolatum destinare contendite: quatenus nostro libramine, quae fuerit apud vos antiquitus archiepiscopalis ecclesia, luce clarius innotescat, et deinceps omni ambiguitate recisa, quem sequi episcopi vestri debeant, incunctanter agnoscant. Neque enim Ecclesias Domini per discordiam regum divisiones aliquas pati vel damna [ ms., per discordiam regum divisiones aliqua pati damna] necesse est: cum quantum ex se est pacem, quam praedicant, servare studeant invicem, et in omnes. His ita praelibatis, per nos tuam scire volumus excellentiam, quia si nostris paternis monitis obedieris, et tam de jure metropolitani, quam de renovatione examinis ejectorum episcoporum nos audire studueris, erit pax et concordia et omnis legitimus ordo in regno tuo. Quod si nos tantum interrogare et non auscultare decreveris, scandala, et discordia et omnis confusio non deerunt tibi in vita tua. Porro legatos tuos, quos ad nostrum pontificium destinasti, dilectioni tuae commendare curamus: quorum prudentiam et fidem circa vos considerantes, plurimum in Domino gratulati sumus. Deus omnipotens gloriam tuam, et claram conjugem tuam, cum nobilibus natis, atque cum omnibus qui sub tuo regimine sunt, omni gaudio et omni benedictione pie circumdet.

(Anno 863.) XXVI. AD CAROLUM ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM EJUSQUE SUFFRAGANEOS EPISCOPOS GERMANIAE Declarat se nullam sententiam protulisse in Salomonem episcopum; Abbonis matrimonium, in quarto consanguinitati gradu contractum, esse dissolvendum, variasque variis peccatis assignat poenitentia. [Apud Mans., ibid.] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro Carolo archiepiscopo, ejusque suffraganeis Altfrido, Salomoni, Hiltigrimo, Theodrico, Guntoni, Gebehardo, Arn. Wingario, Egiberto reverentissimis episcopis, atque Grimalto, Egilberhtto Thiotoniamali, Adalgario religiosis et venerabilibus abbatibus.

Divinorum fulgentes dogmatum diffinitiones scientiae sacro sedis nostrae alvo procedunt, semperque descendunt, quia rectitudinis et aequitatis species gignere novit, et instituta dilectionis dispositione administrare. Pacis enim ac justitiae amatrix cognoscitur et benignitatis amica. Cujus consuetudine fulti atque industria, vestrae beatitudini apices destinavimus, rectitudinis fundentes dulcedinem, et probabili sanctione ornatos, cum Abbonis causam de quo fertis, vestra praesentia episcoporum subtili inquisitione examinare decrevimus, ut de ea certitudine per vos maluissemus scire cognitionem. In Salomonem quippe episcopum nec criminis, neque facinoris sententiam certe protulimus, nisi ut commissam sibi a Domino plebem, sicut audieramus, non constringeret juramentis. Epistola vero, quam vobis quasi a nobis missam, Grimoldus obtulit abbas, nunquam nostro est scripio scripta, neque a nobis edita, neque a nostra sede directa, sed omnimodis falsitatis argumento plena, et mendacii constructa demonstratur tenore. En quia Abbonis jam dicti causam atque intentionem secundum nostrae institutionis deliberationem, synodali examinatione inquirere studuistis, nobisque gestis rei veritatem significastis, ingentes vestrae agimus beatitudini gratias, et quia tantae claritatis erga sedem polorum clavigeri habetis devotionem, ovantes vestram spiritalibus ulnis amplectimur almitatem. Et quia ipsi Abboni veridicis, ut fertis, testibus in vestro concilio comprobatum est, quod contra sanctorum canonum sanctiones uxorem accipere praesumpsisset, in quarta etiam generatione sibi copulasset, sancimus et apostolica promulgatione decernimus, hujus infausti conjugii omnimodis copula dissolvatur, quia propriae consanguinitatis et cognationis demonstratur atque cognoscitur esse. Et hoc vobis interrogantibus statuimus, ut nulli liceat Christiano de propria consanguinitate sive cognatione uxorem accipere usque dum generatio recondatur, cognoscitur, aut memoria retinetur. Laetamur autem, vestramque laudamus industriae observantiam, quia in hac re beatissimorum antecessorum nostrorum Gregorii et Zachariae pontificum hactenus in vestris parochiis, ut vestris protulistis in litteris, observando tenetis (decreta). Dixistis enim in quota generatione sibi fideles jungantur. Nos autem generationum in hac re numerum non definimus, sed ut supra retulimus, incunctanter observare monemus. Sacerdotes vero si in fornicationis inciderint laqueum et criminis, et manifestus sive ostensus fuerit actus, sacerdotii non possunt habere honorem, secundum canonicae institutionis auctoritatem. Sacerdotes illi, qui in crimine fornicationis fuerint accusati, et crimen illis non fuerit comprobatum, aut ipsi non manifestaverint, quid aliud agendum est, nisi quod in Neocaesariensis sancti concilii capitulo legitur, ac demonstratur? Tamen si ipsi juramento se voluerint purificare, licentiam habeant. Similiter autem et diaconi si fuerint accusati, peragant. Feminae scilicet quae sacro sunt velamine consecratae si fuerint, quod nolumus, fornicatae, velamen deponere non praesumant, sed poenitentiae jugo submissae summopere decertare festinent, ut ad indulgentiae et remissionis valeant gratiam pervenire. De patricidis et fratricidis praecipimus, ut per unius anni circulum ante fores basilicae orantes Domini clementiam perseverent. Completo vero anni circulo introducantur ecclesiam, tamen inter audientes, usque dum unius anni spatium finiatur. Stent cum ad missarum solemnia vel ad alia sacra audire officia venerint. His ita peractis, si poenitentiae fructus in eis conspiciuntur, corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi participes fiant, ut desperantiae non indurentur caligine. Carnem non manducent omnibus diebus vitae illorum, vinum atque pulmentum sumere non praesumant, nisi tres dies per hebdomadam. Jejunent autem usque ad nonam diei horam quotidie, exceptis festis diebus atque dominicis. Arma gerere non audeant vel sumere, nisi contra paganos, et ubicunque ire maluerint, nullo vehiculo deducantur, sed pedestri more proficisci studeant. Tempus autem hujus poenitentiae, in vestrae beatitudinis arbitrio ponimus, ut secundum conversionem illorum aut extendere, vel minuere valeatis. Ne uxoribus, si habuerint, non separaretur; si autem non habuerint, et se continere non valuerint, legitimas accipiant in conjugio feminas, ne fornicationis voraginem incidere videantur. Si autem antequam duorum praedictorum annorum finiantur curricula, finis vitae illorum pervenerit, viaticum illis non negetur. Si quis cum duabus fuerit fornicatus, aut cum his personis de quibus sacra Scriptura prohibet, si dignam egerit poenitentiam, et tamen non maluerit continentiam sustinere, liceat legitimam conjugio uxorem accipere. Similiter et mulier quae tali fuerit scelere lapsa, ut fornicationis ad chaos non perducatur perficiat. Sed hoc de laicis viris ac mulieribus solummodo statuimus. Si quisquam cum matre spirituali fuerit fornicatus, anathematis, ut scitis, percutitur ictibus. Similiter autem et illum percutere promulgamus, qui cum ea quam de sacro fonte baptismatis susceperit, aut cum illa quam ante episcopum tenuerit cum sacro chrismate fuerit uncta, fornicationis crimen perpetraverit; legitimam autem si habuerit non dimittat uxorem. Inter haec vestra sanctitas addere studuit, si cujus uxor adulterium perpetraverit, utrum marito ipsius liceat secundum mundanam legem eam interficere. Sancta Dei Ecclesia mundanis nunquam constringitur legibus, gladium non habet nisi spiritualem ac divinum; non occidit, sed vivificat. De his qui non sponte homicidium commiserunt, in vigesimo secundo capitulo Ancyrani concilii, qualiter agere debeant, definitum habetis. Homicidae post unius anni spatium liceat ecclesiam intrare. Vidua quidem quae sacrum capiti velamen imposuerit, et inter caeteras relatas feminas in ecclesia oraverit, et oblationem cum illis obtulerit, si professa est in eodem habitu permanere, spondens nunquam religionis deponere velamen, religionis observantia discedere non praesumat. Optamus sanctitatem vestram in Christo bene valere.

(Anno 863.) XXVII. AD EUMDEM.[Primus hanc epistolam edidit Wassarschleben, Beitrage zur Geschichte der vorgratianischen Kirckenrechtsquellen, Leipz. 1839, p. 165, e cod. Darmstad. --Ad fidem ejusdem cod. Darmst. 2117, olim Colon. 118 fol., ubi exstat p. 49 sqq., recognovit et errata Wasserschlebii corr. Dr Ploss Bonnensis.] Incipit epistola Nichalai papae ad Charolum archiepiscopum sanctae Mogonciacensis Ecclesiae.

NICHALAUS episcopus, seruus seruorum Dei, reuerentissimo et sanctissimo confratri nostro CAROLO archiepiscopo sanctae Mogontiacensis Eclesiae.

Qui sacrorum dogmatum nitore intacto capiunt certamine rutilare, superni luminis cernuntur fauoribus procul dubio coruscare, quia perfectae actus normae exquirunt et beatificae sanctionis augmentum. Quibus, ut remur, compulsi apicum uestrorum nectare nos pro quibusdam salubribus maluistis causis interrogare, ut gregis nobis conmissi integritatem salutari ualeatis gubernaculo perornare, et delinquentium temeritates et criminosae perpetrationis insidias sollerti corrigere censura possitis, probabilisque promulgationis effectui mancipare. In his enim magis letamur et alacribus cumulati apostolico instituimus famine. Qui sacerdotem morti uoluntate tradiderit, vel parricidium perpetrauerit, omnibus diebus uitae suae carnem non comedat, nec uinum bibere praesumat. Ieiunet autem usque ad uesperum, exceptis festis diebus atque Dominicis. Arma non sumat, et ubicunque ire uoluerit, nullo vehiculo deducatur, sed propriis pedibus proficiscatur. Eclesiam per quinquennii tempus non ingrediatur, sed cum sacrorum orationum officia uel missarum solempnia celebrantur, ante foras basilicae perseueret, orans et deprecans Dominum, ut tanto crimine abluatur. Post expletum uero quinquennii tempus ingrediatur eclesiam, nondum uero communicet, sed inter audientes tantummodo stet, uel dum facultas conceditur, sedeat. Cum autem duodecimi anni fuerint (sic cod.) cursus finitus, communicandi ei licentia concedatur, et equitandi tribuatur medela. Maneat autem in reliquis obseruationibus tres dies per ebdomadam, ut perfectius purificationis mereatur peruenire ad culmen. Illi scilicet qui pro diuersis erratis uel quibuscumque piaculis poenitentiae fuerint iugo submissi, legitimo nullatenus matrimonio separentur, ne fornicationis uoragine demergantur, et dum ad alta subleuari sperantur, corruantur in coeno. Homicidae post peractam poenitentiam arma non sumant, nisi contra paganos. De non sponte homicidium perpetrantibus promulgamus: Per triennii temporis spacium non conmunicent, ieiuniis et orationibus assiduis uacare omni sollicitudine studeant: carnem non comedant tres dies in ebdomada; neque uinum bibere praesumant usque dum decennii tempus expleverint. Mulieres autem quae ante temporis plenitudinem conceptos utero infantes uoluntate excutiunt, ut homicidae procul dubio iudicandae sunt. Illae uero quae dormiendo filios suos suffocare uidentur, leuiter de his iudicare oportet, quia nolentes et non sentiendo ad hunc deuolute sunt casum. Si uir uiduam duxerit in coniugium ex priore habentem marito filiam, et cum eadem filia postmodum concubuerit, coniugium modis omnibus matrimonii dissoluatur, et uir ille poenitentiae subiaceat sanctionibus, ita ut per triennii tempus sacro corpore Domini nostri Iesu Christi suspendatur et sanguine: carnem non manducet, abstineat autem a uino atque pulmento, et singulis diebus ieiunium caelebrare festinet, exceptis diebus festis atque Dominicis: orationibus omni insistere sollicitudine studeat. Cum uero trium annorum finis peruenerit, sacrae consors conmunionis effitiatur, aliorumque per trium annorum curricula, ut protulimus, integriter obseruare atque perficere summopere curet. Similiter autem de mulieribus quae se clanculo patri in concubitu substernerunt et filio obseruandum est. Aliter quidem de his sancimus, qui duabus se absconse sororibus pollutas (sic cod.) cognoscunt (sic cod.).

Haec breuiter pro celeri uestrae exposuimus portitoris epistolae necessitate, qui festinus uestros remeare cupiebat ad fines; et pro quibusdam ecclesiasticis utilitatibus, in quibus occupati eramus. Congruo pro quibus tempore idoneum uestrae legatum beatitudinis atque apices nostro praesulatui destinare satagite; et tunc plenius perfecti usque de his omnibus, superna iuuante gratia, promulgare studemus, uestraeque sanctitati dirigere procuramus. Optamus sanctitatem uestram in Christo nunc et semper bene ualere.

XXVIII. NICOLAI I PRIVILEGIUM PRO ECCLESIA BELLOVACENSI. (Anno 863.) Ecclesiae Bellovacensi confirmat monasteria Oratorii et Flaviaci, a Carolo Calvo rege concessa. [Ex Gallia Christiana, tom. X, inter instrumenta. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo ODONI episcopo, et per te charissimae Bellovacensi Ecclesiae, salutem in perpetuum.

Quicunque in hujus labentis saeculi fuerint in aliquo detenti discrimine, ne velut in fluctuantis maris pelagus viribus infirmitati infeliciter demergantur, nullum melius suae possunt infirmitatis invenire salutiferum portum quam sedem illius, cui divino oraculo dictum est: Tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Unde quia nos vicem illius per abundantiam supernae gratiae in tota Christi universali Ecclesia gerimus, debemus omnium infirmantium imbecillitatibus subvenire, et manum confirmationis nostrae omnino libenti porrigere. Sed quoniam sanctitas tua retulit ac suggessit apostolatui nostro quod ecclesia Bellovacensis provinciae Rhemorum, cui, divina favente gratia, venerabilitas tua praeesse dignoscitur, rerum facultatibus quibus prioribus temporibus fruebatur, per terrenam potestatem privata mansit, et modernis quoque diebus paganorum incursione pariter et depraedatione valde attenuata fuerit, pro qua re sollicitus pastorali cura, pii principis clementiam sanctitas tua adiit, auxilium petens ut sibi grex commissus rerum inopia non deperiret, quam vel violentorum manus intulerat, vel hostilis vastitas irrogasset; et si non aliud consolationis subsidium ferret, saltem de rebus eidem ecclesiae sublatis aliquod restitutionis auxilium pietas gloriosi regis Caroli non denegaret, cujus precibus religiositas regis mota, res quidem sublatas ex integro non restituere se posse dixit, ne suae reipublicae militiam defraudare videretur: conferre tamen solatium sanctae Bellovacensi ecclesiae benigne spopondit. Quamobrem concessit ei duo monasteria in eadem Bellovacensi Ecclesia constituta, Oratorium videlicet quod fuit olim puellare coenobium, et Flaviacum, in quo canonici habitaverunt, pro recompensatione Fontaneti monasterii, quod quidem monasterium veracium testium et irrefragabilis auctoritatis Scripturarum assertione praefatae matris Ecclesiae Bellovacensis juris fuisse omnimodis probatur. Quae tamen monasteria, et prius quidem quam saecularibus collata fuerant, propter civilis discordiae seditionem non parum fuerant destructa, et nunc propter barbaricam incursionem penitus sunt eversa, adeo ut non solum rebus privata sint propriis, verum canonicorum sacrarumque virginum chorus, qui prius illic habitaverant, ex maximo inde sit ablatus, et ecclesia totaque aedificia simul sint destructa, nec spes ulla restat restitutionis illorum, si vel reposita fuerint, in saecularium manus, vel si absque pastore ecclesiastico degerint, ut hactenus fuerunt. Unde tua petiit venerabilitas, ut de iisdem sibi monasteriis ecclesiae tuae privilegium nostrae auctoritatis fieret, et nec tuis nec successorum tuorum temporibus auferri ab ecclesia Bellovacensi possit. Insinuavit quoque super eadem re nobis petitiones gloriosissimi et charissimi filii nostri Caroli regis similiter efflagitantis. Quapropter considerantes justam piamque fore petitionem, quatenus et ecclesia Bellovacensis devastationis subsidia non deessent, et praefata monasteria religionis ordine penitus exspoliata non manerent, decrevimus fieri quod postulabatur, et apostolica auctoritate statuimus ut praefata monasteria, scilicet Flaviacum et Oratorium, benignitate Caroli gloriosi regis Bellovacensi ecclesiae collata, cum omnibus quae possident ecclesiae praefatae perpetuis et futuris temporibus perpetuo manere subjecta, nec ab ulla deinceps vel regali vel judiciali potestate, sive de potestate tua qui impraesentiarum ejusdem ecclesiae episcopus esse dignosceris, sive successorum tuorum antistitum ecclesiae ipsius ullo modo auferenda, eo tamen ordine ut de rebus eisdem monasteriis collatis sive conferendis ecclesiae Bellovacensis necessitatibus subveniatur, prout voluntas et judicium episcopi qui praefuerit eidem ecclesiae decreverit, et monasteria ipsa nec in aedificiis domorum, nec in restauratione ecclesiarum, nec in necessitate Deo illic servientium subsidia defraudentur, sed ita rerum dispositio fiat ab episcopo Bellovacensis ecclesiae, ut et ipsa monasteria juxta modum facultatum sibi collatarum restaurentur, et conserventur, et illic Deo militantium sive feminarum sive virorum sexus fuerit, subsidiis necessariis adjuventur, quatenus loca Deo dicata et res illis ecclesiis collatae ibi potissimum deserviant, ubi Deo fidelium oblationes esse collatae cognoscuntur, quia nec pium nec justum esse cognoscitur, ut ecclesiae praefatae ita suis rebus spolientur, et alterius ecclesiae necessitatibus deserviant, ut earum necessitatibus nulla videatur cura impendi. Unde sollicitus videat episcopus Bellovacensis, ut sive de feminis illic Deo deservientibus, sive de cujusque ordinis viris, sive de monasteriorum restauratione et conservatione eam curam suscipiat, quatenus et Deo dicata domus dignum se habere procuratorem gaudeat, et ipse qui praefuerit rector supernae censurae judicium propter negligentiam non incurrat. In saecularium vero manus atque potestatem ipsa monasteria nulla deinceps ratione vel occasione perveniant, quia non est leve ante oculos summi judicis discrimen religiosis locis et monasteriis Deo dicatis, saecularem praeficere potestatem, et ei contradere pastoralis curae sollicitudinem qui quid sit pastor ignorat, nec quaerit lucrum animarum, sed pecuniae censum, non ut divinis cultibus servitium impendatur, sed ut suis usibus ad dominationis votum deserviatur. Nullus itaque regum, nullus judicum, nullus saecularis potentiae fultus dignitate in rebus praefatorum coenobiorum, vel in villis et aquis, vel mancipiis, et quidquid ad eadem monasteria collatum fuerit, potestatem habeat vel dominandi, vel excipiendi, vel auferendi, praeter episcopum ecclesiae Bellovacensis, sed quidquid vel in auro vel in argento, vel in quacunque supellectile, vel in omni facultatis substantia ipsis est hodie monasteriis delegatum, et futuris temporibus fuerit collatum, episcopi Bellovacensis distributioni et ordinationi fiat subjectum, nec alterius potestatis jus, vel dominatio super eis potestatem aliquam, nisi quantum divina auctoritas, et lex et justitia permittit, obtineat. Si quis autem temerario ausu sive magna sive parva persona fuerit, contra hoc nostrum apostolicum decretum agere praesumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, et cum omnibus impiis aeterni supplicii incendio condemnatum. At vero qui observator exstiterit praecepti hujus, gratiam atque misericordiam, vitamque aeternam a misericordissimo Domino Deo nostro consequi merebitur.

Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Aprili, indictione undecima. Bene valete. Amen. Quarto Kalendas Maii, per manum Tiberii primicerii sanctae sedis apostolicae, imperante domino nostro piissimo Augusto Ludovico a Deo coronato, magno, pacifico imperatore, anno decimo quarto.

(Anno 863.) XXIX. AD TRASULFUM ABBATEM CORBEIENSEM. Privilegium monasterii Corbeiensis. [Apud Mansi, Conc. tom. XV.] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, TRASULFO religioso abbati, et per te venerabili monasterio beatorum principum Petri ac Pauli, quod appellatur Corbeia, in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini, quod beatus Petrus apostolorum eximius, per attributam et revelatam sibi divinitus gratiam, licet suis longe imparibus meritis, nobis tamen singulari praerogativa, ut in totius Christianae religionis universitate principaliter excelleremus, contulit: quatenus sicut dignitate et auctoritate per ipsius singulare privilegium omnibus praeeminemus, ita universarum Ecclesiarum Dei sollicitudinem habeamus, et singulis quibusque fidelibus, atque piis locis, in quibus jugi Deo famulantium sedulitate placatur divinitas, opportuna suffragia conferamus. Unde quia non multis intercedentibus annis monasterium beatorum apostolorum Petri ac Pauli, quod appellatur Corbeia, venerabilis qui tunc fuerat abbas Odo, et gloriosus dilectus filius noster rex Francorum Carolus, decessorem nostrum sanctae recordationis Benedictum pontificem, directis ad eum tam litteris quam missis postulaverant, ut praedicto monasterio, et rerum suarum liberam concederet dispositionem, et in eligendo de semetipsis abbate regularem daret canonicamque licentiam. Quorum petitionem ille gratanter accipiens, petita concessit, et ut concessionis ejus perpetuitas servaretur, privilegium monasterio jam dicto fecit. Nunc vero adveniens venerabilis Odo Belvacensis episcopus, qui prius abbas monasterii Corbeiensis fuerat, innotuit nobis tam petitionem ipsius benigni principis, quam postulationem tuam, qui praefati monasterii Corbeiae abbas esse dignosceris, qua postulasti, ut quae prius monasterio illi a decessore nostro beatae recordationis papa Benedicto concessa fuerant, auctoritatis nostrae promulgatione firmare non abnueremus. Nos itaque considerantes religiosam esse petitionem tuam, et nihil novi nos constituturos, si praedecessorum decreta sequamur, pastoralis quoque pariter esse officii, servorum Dei jugiter utilitati commodisque prospicere: decernimus ut monasterium Corbeiae, quod ad laudem Dei, in honorem sanctorum apostolorum Petri ac Pauli constructum esse dignoscitur, et a Balthilde regina Francorum, filioque ejus Clothario, a principio fundatum, et donariis rebusque necessariis locupletatum, quod est in pago Ambianensi super fluvium Summa situm, rerum suarum liberam in omnibus habeat disponendi regulariter potestatem, ut quaecunque eidem monasterio in auro vel argento, in agris vel famulis, seu quibuslibet rebus fuerint oblata, sive in praesenti die collata esse constant, in tua tuorumque successorum abbatum fratrumque maneant dispositione: ut quidquid secundum Dei timorem, ad Ecclesiae ipsius utilitatem, regulariter et canonice disposueritis agere, liberam in omnibus habeatis faciendi potestatem. Episcopus vero Ambianensis nullam ex eis vel accipiat, vel exposcat portionem; neque vel in abbate, vel in fratribus, vel in ipso coenobio potestatem obtineat, neque in cellis ipsius monasterii denominatione potiatur ulla, neque in clericis, neque in famulis, et in omnibus, quaecunque ad monasterium illud videntur habere possessionis respectum, sicut jam olim concessum illi monasterio cognovimus ab episcopo Ambianensi [Bertefrido], et ab aliis episcopis Galliarum, et privilegio cessionis firmatum, tam temporibus dilecti filii nostri Caroli, praesenti tempore regnantis, quam antiquis temporibus Baltchilde, Clotharioque Francis principantibus; nisi quantum canonicus ordo permittit. Nec ad monasterium, seu cellas ejusdem, vel ipse per se episcopus, vel oeconomus ejus, vel archipresbyter, vel archidiaconus illius, aut quaelibet ex ejus agentibus persona, potestatem habeat accedendi, nisi forte ab abbate monasterii, vel fratribus, necessitatis causa, vel dilectionis gratia, vocatus advenerit; ne importunitate sui, ministrorumque suorum inquietudine, fratres vel abbates sustineant ullam molestiam. Neque in ecclesiis praedicto monasterio subjectis, vel in presbyteris eisdem ecclesiis ordinatis, aliquam tentet facere perturbationem, vel abbati, vel fratribus, novam constituendo, et antiquam consuetudinem violando; sed sicut regulariter et canonice disposita sunt, et longo jam tempore manentia, ita quoque futuris temporibus maneant inconcussa. Nec potestate episcopalis fastus abutens, violenter contra constituta majorum disponere velit aliquid adversus voluntatem abbatis, et fratrum in ipso coenobio Deo quocunque tempore militantium. Ordinationes quae necessariae fuerint in monasterio, sive de monachis, sive de canonicis, et quas petierint abbas et fratres, agere non differat. Altaris quoque et basilicarum benedictiones, sive consecrationes, prout necessitas postulaverit, vel in ipso monasterio, vel in agris ipsius monasterii libenter concedat: chrisma quoque, oleumque consecratum per singulos annos praebere non differat: et pro his omnibus nullum munus accipiat, ne Spiritus sancti gratiam vendere conatus, Simonis damnationem, quod absit, sustineat. Hoc constitutum non solum episcopum Ambianensem, verum etiam omnes per Galliae Germaniaeque provincias episcopos, ubicunque praefatum monasterium vel ecclesias, vel agros, vel famulos habere dignoscitur, observare sine cunctatione, seu contradictione decernimus, ut nullus potestatis jure, de rebus praefati monasterii, sine voluntate abbatis fratrumque ipsius coenobii abutatur; sed maneant omnia quae collata sunt, fuerintque, in rectoris ipsius monasterii potestate, et regulari dispositione, neque sit aliquis vel regum, vel ullius potestatis, seu dignitatis fultus gradu, qui de monasterii praefati rebus, vel violenter, vel potenter invadat aliquid, vel diripiat. Abbatem vero fratres ipsius monasterii de se ipsis eligendi semper habeant potestatem, et eam personam eligant, quae monachi propositum et habitu et moribus profiteatur, non canonicum, aut laicum, neque alterius monasterii monachum: quoniam monachico ordini praeficere vel laicum, vel canonicum, non est servare ordinis professionem, sed evertere, quod unusquisque praepositus cujus est ordinis, ejus quoque erit et propagator: nec bene disponet aliquando cujuscunque militiae vitam, cujus non fuerit ipse qui disponit aemulator. Sed neque rex, neque potestas aliqua, ullam monasterio Corbeiensi praeponat personam, quam non fratres ipsius elegerint monasterii. Debent enim mundi principes honorem praestare Deo, quem sibi volunt praestari a Deo, videlicet ut quemadmodum cupiunt a Deo sibi collatum regni honorem conservari, sic Ecclesiae Christi suam non dedignentur servare legem. Non enim decet, neque justum videri poterit, ut sibi militantibus, de Ecclesiae Christi possessionibus mercedem restituant, et quod de republica sua retribuere debent, id reddere velint de his quae collata sunt Deo. Qua de re praecipimus omnino, ut monasterio beatorum Petri ac Pauli, quod Corbeiae dicitur, nullam praeficiant personam, vel ex sibi militantibus, vel ex alienos monasterio sumptam, quae non per electionem sumatur probabilem, sive de laico, sive de canonico, sive de quocunque fuerit ordine. Quoniam vero multae quaeruntur ab importunis hominibus malignitatis occasiones, et necesse est semper adversarii tela clypeo protectionis repellere, decernimus ut abbas, postquam electus fuerit et ordinatus, nulla potestate praevalente dejiciatur, nisi in criminis causa fuerit deprehensus, cujus merito rectoris non debeat administrare officium. Infamiae vero maculis, seu criminis alicujus denotatione si fuerit appetitus, non praeter canonicam et regularem deponatur examinationem. Hoc vero constitutum si fuerit ab aliquo praevaricatum, per episcopum Ambianensem, quisque ille fuerit, ex nostra conveniatur auctoritate, ut eum qui hujus sedis constituta convulserit, conveniat, et iniquitatis suae culpam commoneat, cuique periculo subjiciatur, notum faciat. Quod si vel ipse neglexerit, vel despexerit, vel timuerit perficere, metropolitanus episcopus conventus a fratribus ipsius coenobii, personam hujus sanctionis violatricem adire non differat, et hujus nostri decreti testificationem innotescat, utque ab eo quod prave gessit recedere non moretur, ex sua nostraque auctoritate contestetur. At si ille contumaciter in sui facti perpetratione permanere decreverit, et non quod inique gessit corrigere maluerit, licentiam habeant fratres monasterii praedicti Romanam apostolicamque sedem adire, et necessitatis suae causas ante papam, qui tunc fuerit, urbis Romae deponere, et praesentis praecepti constitutionem manifestare: sicque Romanus pontifex, cognita causa, justae damnationis sententia reum mulctare non cunctetur. Si quis vero sacerdotum vel clericorum, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, ordinis sui dignitate careat; laicus vero, cujuscunque sit potestatis, vel dignitatis, si hujus privilegii decreta in aliquo violaverit, reum se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et nisi vel ea quae ab eo sunt mala ablata restituerit, vel digna [ edit. Rom. vel legitima] poenitentia illicite acta defleverit, Dei et beatorum apostolorum Petri ac Pauli auctoritate atque nostra sententia anathematis vinculo innodatus, a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus existat, atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem venerabili monasterio justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae quietis inveniant. Scriptum per manum Leonis notarii regionarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Aprili, indictione XI. Data IV Kalendas Maias, per manum Tiberii primicerii sanctae sedis apostolicae, imperante domino piissimo Augusto Ludovico a Deo coronato, magno, pacifico imperatore, an. XIV, et post ejus annum XIV [ forte, et post consulatum ejus anno XIV, HARD.], indictione XI.

(Anno 863.) XXX. NICOLAI PRIVILEGIUM PRO SANDIONYSIANO MONASTERIO.[Apud Felib., Hist. de l' abbaye de Saint-Denis inter probat. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus ac filiis nostris in venerabili monasterio sancti Christi martyris Dionysii sub regula sancti Benedicti religiosa conversatione degentibus, nunc et futuris temporibus.

Quando ad ea quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda, ita ardenti desiderio divina proveniente gratia succeduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri et laeto sunt animo concedenda, quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta petitoria filii nostri praecellentissimi regis Karoli, hujusmodi privilegium praesentis auctoritatis nostrae decreto eidem monasterio vestris futurisque temporibus indulgemus, concedimus atque firmamus, ut sicut ipse gloriosissimus filius noster divino ductus amore, de villis ac facultatibus, seu stipendiis specialiter monachorum, et ecclesiae ornamentorum, vel luminariorum, ac matriculariorum, seu hospitum, atque pauperum usibus servata, vel emeliorata, seu aucta, ordinatione quae tempore piae memoriae genitoris sui Ludovici Augusti, et Dagoberti quondam regis, atque aliorum regum, necnon et Pepini inclyti regis atavi ipsius, et Karoli imperatoris divae memoriae avi ipsius, exinde fuerat facta constituit, et praecepto suae auctoritatis firmavit, privilegiumque venerabilibus fratribus ac filiis nostris episcopis illarum regionum fieri et confirmari fecit, ita sicut in eodem privilegio, atque praeceptis regiis filii nostri Karoli exinde fatis continetur, perpetuo inconvulsa permaneant. Constituimus etiam auctoritate beati Petri, ut nullus regum, nemo antistitum, vel abbatum, seu quilibet quacunque praeditus dignitate, de his quae in praefato privilegio, seu in praeceptis ipsius filii nostri Karoli, ex his quae praemisimus factis continetur, vel in futuro ab eo, vel a quibuslibet aliis de proprio fuerint, his specialibus usibus jure collata sub cujuslibet causae occasione, sive specie, quidquam minuere vel auferre, et sive suis usibus applicare, vel aliis (quasi piis causis) pro suae avaritiae excusatione praesumat concedere, sed cuncta quae praefatis usibus monachorum, et ecclesiae ornamentorum, vel luminariorum, matriculariorum, hospitum, et pauperum oblata sunt, vel offerri contigerint, perenni tempore illibata et inconvulsa, ac sine aliqua inquietudine eorum usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura permaneant. Haec igitur omnia quae hujusmodi praecepti decretique nostri pagina continet, tam vobis quam cunctis qui in eo quo estis ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse potuerint, in perpetuum conservanda decernimus, salva in omnibus quae hujus decreti pagina continentur auctoritate, et honore sanctae Romanae Ecclesiae, et sedis apostolicae privilegio. Si quis autem temerario ausu magna parvave persona contra hoc nostrum apostolicum decretum agere praesumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, et cum omnibus impiis aeterni incendii supplicio condemnatum: at vero qui observator exstiterit praecepti hujus, gratiam atque misericordiam, vitamque aeternam a misericordissimo Domino Deo nostro consequi mereatur.

Scriptum per manum Sophronii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Aprili, indictione undecima. + Bene valete. Datum quarto Kal. Maias per manum Tiberii primicerii sanctae sedis apostolicae, imperante domno piissimo Augusto Ludovico, a Deo coronato, magno, pacifico imperatore, anno quarto decimo regni ejus, indictione undecima.