1 | 3 |
(Anno 861.) X. AD THIETGAUDUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. Illum et clerum ejus absolvit a juramento. [Apud Hontheim., Hist. Eccl. Trevier., tom. I.] Auctoritatem venerabilium praedecessorum nostrorum secuti, et nominatim beatissimi papae et martyris Alexandri quinti a beato Petro, ab omnibus juramentis et cujuscunque modi obligationibus, quibus illi sese, coacti violentia impiorum, obligaverunt, absolvimus; et ne illa serventur, vetuimus, tam praefatum archiepiscopum Trevirensem, quam ejus praepositum, et omnes qui tunc temporis capti, se illis quoquo modo obligaverunt, neque ullam eos proinde infamiam, aut calumniam, aut a suis bonis sequestrationem unquam, auctore Deo et sanctis apostolis, et nostris praedecessoribus sustinere permittimus; sicut per prophetam Dominus dicit: Dissolve colligationes impietatis. Quin etiam praefato fratri nostro, filiisque Trevirensis Ecclesiae, illiusque defensoribus haec in mandatis damus ut spirituali simul et materiali gladio tam diu malignos illos illorumque fautores insequantur, quousque cum integritate possessiones vel quaecunque res ecclesiasticae, hoc facto, vel quocunque pacto distractae, seu direptae sunt, revocentur .
(Anno 862.) XI. AD OMNES FIDELES. o cet Orientalem Ecclesiam sine ullo suo consensu a legatis sedis apostolicae Ignatium depositum, Photium substitutum. [Apud Mansi, Conc. tom. XV.] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae.
Quod igitur generali notitia exstat universae plebi Dei vulgatum, minime vestrae sanctitati habetur incognitum, qualiter praeterito jam tempore sancta Constantinopolitanae urbis Ecclesia, imo Graecorum inclytus imperator cum christianissima plebe suae ditioni subjecta pro quibusdam praevaricationibus in eadem Ecclesia pullulatis, ac variis dissensionibus in eodem populo super Photio invasore, et Ignatio patriarcha nequiter obortis, legatos proprios ad hanc sanctam, et omnium ecclesiarum matrem miserunt Ecclesiam, discretissima videlicet postulatione consulentes, qui diffinitionis calculus super hujusmodi praevaricationibus nostro judicio deberetur imponi. Sancta scilicet ac salubri discretione perducti ab hac principali Ecclesia, quam veraciter intelligunt a Christo Salvatore percepisse sui principatus privilegia, non immerito ob aedificationem religionis et recuperationem pacis atque concordiae sub canonica diffinitione sibi dari poscentes judicia. Quorum saluberrimae petitioni cedentes, dirigere, ut omnibus claret, illuc studuimus ex latere pontificatus nostri legatos, qui nostra apostolica auctoritate muniti, errata corrigerent, depravata quaeque ad rectitudinis tramitem perducerent. Super Photio quoque et Ignatio patriarcha rei gestae veritatem diligenter inquirerent, nostroque apostolatui, Deo auctore, legitime diffinienda ad liquidum nuntiare studuissent, quatenus missorum nostrorum fieret tantum inquisitio, et vera examinatio, nobis tamen remaneret reservata diffinitio, utrum vera esset, an falsa super Ignatii patriarchae criminibus accusatio. Sed legatis nostris, qui super hoc opere missi fuerant revertentibus, imperialem ab eisdem partibus epistolam nostro apostolatui per ipsius legatum directam nihilominus recepimus. In cujus serie et eorum actionibus cognovimus, quia dissensionis et invidiae inter illos crebrescentibus malis absque ullo nostro consensu, vel nostra omnino conscientia, Photium indiscrete subrogarunt, et Ignatium patriarcham deposuerunt. Quod utique indiscretissimum factum nobis, et universae Ecclesiae nostrae omnimodis habetur contrarium: quia contra sacros canones qui absque verissima probatione neminem damnari, nec alterum prius in ejus loco subrogari praecipiunt, Ignatium patriarcham damnarunt. Et iterum, cum dicente Domino: Non sit discipulus super magistrum, neque servus super dominum suum (Matth. X), memoratus antistes Ignatius a sibi subjectis, et ministris sui ordinis, proprii gradus sustinuit praejudicium: et contra doctore egregio Paulo dilecto discipulo suo Timotheo praecipiente, ut nemini cito manus imponeret; et Non neophytum, inquit, ut in superbiam elatus in judicium incidat diaboli (I Tim. III); Photium subito ex laicali militia tractum indiscrete ordinare praesumpserunt episcopum. Quae causa contra ordinem divinum nequiter acta, valde nostro apostolatui, et universae (ut dictum est) Ecclesiae nostrae omnimodis manet contraria. Unde generaliter agnoscat omnis Ecclesia sanctorum, quia nec nostra fuit conscientia, nec jussio, nec voluntas, super Photii subrogatione, vel Ignatii patriarchae depositione: et super hujuscemodi praevaricationibus omnium vestrorum sanctitati satisfaciendo verissime denuntiamus; quia post verissimam nostri examinis deliberationem, nec Photium recipimus, nec Ignatium patriarcham damnamus, nec jussimus, nec consensimus, nec ratam hujuscemodi ordinationem, vel indiscretam depositionem manere judicamus, neque firmam absque justae definitionis libramine ullo modo consentiemus, nec Ignatium videlicet patriarcham inter depositos reputamus, neque reputabimus; sed nec Photium in episcopali ordine annumeramus nec annumerabimus.
Igitur, dilectissimi fratres, sanctitati vestrae, qui catholicas Alexandrinorum, Antiochenorum, vel Hierosolymorum gubernatis Ecclesias, seu cunctis orientalibus metropolitis atque episcopis, luce clarius expressiusque significamus, quoniam sedes apostolica nullo pacto venerabilem Ignatium patriarcham dignitatis propriae privilegio nudari tam improvide patitur; sed magis repulso a sanctae catholicae et apostolicae sacro Ecclesiae viscere pervasore conjugis, ut ita dixerimus, viri viventis, scelestissimo videlicet Photio, sanctissimum patriarcham Ignatium in sui sacerdotii dignitate manere, sicut olim decreverit; iterum quoque canonico ac legali examine judicat et decernit. Et ut vos hujus sedis privilegium rite servantes, pari reiigione catholici, pari etiam nobiscum super venerabilis Ignatii patriarchae sacerdotii recuperatione, et Photii pervasoris expulsione eadem sentiatis, apostolica auctoritate vobis injungimus atque jubemus. Et ut hujus praesulatus nostri paginam in cunctis parochiis vestris ad omnium faciatis notitiam pervenire, atque de hac re juxta apostolicae sedis definitionem praedicare curetis aliis, ipsisque similiter incommutabiliter teneatis paterno more praecipimus. Quid praeterea, fratres charissimi, et filii dilectissimi, eidem imperatori Graecorum, et universae generaliter sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae super hujuscemodi praevaricationibus, et de his, pro quibus nuper illas in partes nostros cum apostolicis epistolis direxeramus missos (sicut omnibus vobis manifestum est) respondendo nostri apostolatus remandat auctoritas, omnium vestrorum sanctitati satisfaciendo in subsequentibus relegi jubemus. Data mense Martio die 18, indict. X.
(Anno 862.) XII. AD PHOTIUM. Diluit argumenta Photii, qui exemplo Ambrosii, Nectarii et Tarasii se merito ex laicorum gradu ad episcopalem dignitatem pervenisse affirmabat, eumque tum quod laicus esset, tum quod Ignatius adhuc viveret, injuste ad eum dignitatis gradum conscendisse demonstrat. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, prudentissimo viro PHOTIO.
Postquam beato Petro principi apostolorum Dominus, ac Redemptor noster Jesus Christus ex utero Virginis pro nostra redemptione, ut erat verus Deus ante saecula, verus homo in fine saeculorum apparere dignatus est, ligandi atque solvendi in coelo et in terra potestatem tribuit, et januas regni coelestis reserandas concessit. supra soliditatem fidei suam sanctam dignatus est stabilire Ecclesiam, secundum illius veridicam vocem dicentis: Amen dico tibi, tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum: et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Ad quam promissionem sanctae apostolicae institutionis caemento coeperunt hujus fundamenta ex pretiosis succrescere lapidibus et, annuente divina clementia, per studium structorum, et apostolicae auctoritatis sollicitudinem usque ad culmen insolubiliter perducta perpetualiter mansura sine sinistrae aurae impulsu consistere: cujus primatum (sicut omnibus orthodoxis manifestum est viris, et ut in superioribus praemodicum declaratum est) beatus Petrus princeps apostolorum, et janitor regni coelestis merito promeruit. Post quem et hujus vicarii sincerissime Deo famulantes, carentes nebularum densitatibus, quae recto ab itinere impedire assolent, dignius perceperunt, et in cura regiminis quam pro dominicis ovibus susceperant, sollicite permanserunt. Inter quos et nostram parvitatem omnipotentis Dei misericordia connumerare dignatus est: pro quibus tantum consistimus pavidi, quantum consideramus in aeterno examine pro omnibus et prae omnibus, qui Christi censentur nomine, rationem reddituri. Et quia universitas credentium ab hac sancta Romana Ecclesia, quae caput omnium est ecclesiarum, doctrinam exquirit, integritatem fidei deposcit, criminum solutionem qui digni sunt, et gratia Dei redempti exorant: oportet nos, quibus commissa est, sollicitos esse, et ad speculationem Dominici gregis tantum ferventius anhelare, quantum hunc avidi [edit Rom., avidi lupi] ad dilaniandum hinc inde patenti ore [patentia ora] exquirunt: quod et audiendo cognoscimus, et experiendo comprobamus. Et quos per corporalem ob longinqua terrarum spatia, aut tumentes marinos fluctus, nequimus visitare praesentiam: saltem series apicum quasi viva voce declarent, ut nec a nobis silentii exquiratur culpa, nec audituris de ignorantia excusandi tribuatur facultas: quia et illud a nobis cavendum est, quod per Prophetam dicitur: Canes muti non valentes latrare (Isa. LIX). Nam et Apostolus ait: Insta opportune, importune (II Tim. IV). Constat enim sanctam Romanam Ecclesiam per beatum Petrum principem apostolorum, qui Dominico ore primatum ecclesiarum suscipere promeruit, omnium ecclesiarum caput esse, et ab ea rectitudinem, atque ordinem in cunctis utilitatibus, et ecclesiasticis institutionibus, quas secundum canonicas et synodicas, sanctorumque Patrum sanctiones inviolabiliter atque irrefragabiliter retineret, exquirere, ac sectari. Et ideo consequens est ut, quod ab hujus sedis rectoribus plena auctoritate sancitur, nullius consuetudinis praepediente occasione proprias tantum sequendo voluntates, removeatur, sed firmius atque inconcusse teneatur. Nam in hoc quo noster apostolatus vestram prudentiam commonuit, quia ex laicali ordine sine canonica approbatione ad patriarchatus dignitatem subito transcendere contra Patrum promulgationes non recusastis, sed temere atque impudenter ad tanti honoris culmen accedere praesumpsistis, assumentes vobis quasi a sanctissimo viro Nectario occasionem, quem sancta secunda synodus non ob aliud ad sacerdotalem eligere, atque ordinare ex laicali ordine voluit dignitatem, nisi quia magnae necessitatis contritione anxiabatur, eo quod in sancta Constantinopolitana Ecclesia, nullus clericorum inveniri poterat, qui pessimae haereseos nimbosa caligine non fuerit impeditus: et ob hoc ne diu jam dicta Ecclesia sub destitutione pastoris quasi viduata maneret, praedictum Nectarium expugnatorem haereticorum, et defensorem, atque gubernatorem ecclesiarum ad ecclesiasticam curam et dignitatem sacerdotalem jam dicta secunda synodus elegit; sed ut hoc iterum fieret non confirmavit, neque sanxit, aut instituit. Et ideo licet contra Patrum, atque canonicas institutiones, quod per necessitatis fieri eventus comprobatur, non in auctoritate tenendum est; sed ne iterum talis proveniat necessitas, magis magisque cavendum: quia omne quod ab aliis reprehendi poterit, convenientius ac decentius videtur existere, si antequam fomes reprehensionis accrescat, emendationis cura succedat [pro, succidat, II.].
De Tarasii siquidem promotione, qui similiter ex laicali coetu ad patriarchatus extemplo culmen promotus est, quam et vos quasi in auctoritatem vestrae defensionis assumere vultis, si sanctam, quae apud vos tempore sanctissimi viri domini [domni] Adriani papae celebrata est, synodum diligentius scrutati fueritis, atque attentius intenderitis, invenietis quid in ea idem sanctissimus vir consultus decreverit; et quod, dum ejus consecrationis reprehenderet actus, et moerorem se pro tam praesumptiva factione nimirum [nimium] sustinere profiteretur. Dicit enim: Quod nisi in erigendis imaginibus ferventius contra illarum depositores, atque conculcatores, ut verus miles Christi resisteres, nequaquam vestrae consecrationi assensum praeberemus, aut in ordine patriarchatus vestram dilectionem susciperemus: quae tantum declaratur inordinate promota, quantum comprobatur contra apostolica decreta enormiter praesumpta. Beatissimum quoque Ambrosium [ de S. Ambr. Paul. in ejus Vita ], clarissimam et splendidissimam lucernam Ecclesiae, qui ex catechumeno, divino praesagio ad episcopalem per continuos gradus promotus est dignitatem, cur nobis pro vestro tutamine opponitis, et ad vestram illicitam promotionem antefertis? qui non instinctu hominum, sed divina vocatione, per miraculorum prodigia electus est! Nam eum in infantiae cunis sub nutricis cura dormiens sollicite verteretur, aperto ecce ore examen apum subito adfuit, quod faciem ejus, et ora complevit, ita ut ingrediendi [ingrediendi, atque egrediendi] vices frequentarent. Quod pater eum matre, vel filia deambulans, ne abigerentur ab ancilla, quae curam nutriendi infantis susceperat, prohibebat. Sollicita enim erat, ne infanti nocerent; exspectabant tamen patrio affectu quo fine illud miraculum clauderetur. At illae post aliquandiu volitantes in tantam aeris altitudinem sublevatae sunt, ut humanis oculis minime viderentur: quo facto territus pater ait: Si vixerit infantulus iste, aliquid magni erit.
Post haec vero adultus puer liberalibus artibus imbutus Mediolanum perrexit, ubi Auxentius Arianorum episcopus cathedram non regendam sed dilaniandam tenebat episcopalem. Quo defuncto, dum ad electionem episcopi popularis fieret in Ecclesia conglobatio, ecce quidam infans acclamabat, dicens Ambrosium episcopum: ad quam vocem et omnis illa conventio similiter acclamabat Ambrosium episcopum. Quod non humanis id fieri credendum est voluntatibus, sed divinis, ad salvationem et ereptionem fidelium de adversarii nostri faucibus, qui tanquam leo rugiens, quaerit quem devoret (II Petr. V), inspirationibus. Qui dum se multis ac variis voluisset occultare argumentis, et a tanto honore delitescere, tandem superatus ad sacerdotalem ab omni populo et clero divinitus est dignitatem electus, et a catechumeno per singulos gradus ecclesiasticos proficiscens [melius, proficiens, II.], octavo die ab omni catholicorum, divina annuente clementia, consensu est consecratus episcopus. Attendat igitur prudentiae vestrae dilectio, et intimo cordis prospiciat oculo, si debentur ea, quae per miraculorum signa fidelibus proveniunt, his aequari, quae proprio tantum libitu ad dignitatis gloriam percipiendam peraguntur: et sic ad auctoritatis vestrae excusationem praefatos assumite viros. Ecce propter necessitatem et inopiam clericorum Nectarius; ecce propter ecclesiastica dogmata, et haereticorum expugnationem, qui venerandas deponere imagines praesumpserunt, Tarasius; ecce per miraculorum signa Ambrosius ad regendas Ecclesias promoti sunt. De vobis autem, quibus perplures auctoritates conciliorum, atque decreta sanctissimorum pontificum resistunt, quid aliud est sentiendum, nisi inopinatam a vobis consuetudinem adolevisse credendum? Et secundum sanctorum Patrum sententiam non solum quia ex laicali ordine contra canonicas auctoritates ad regendam Constantinopolitanam Ecclesiam subito transvolastis, sed etiam quia vivente viro, et incolumi persistente (videlicet religiosissimo Ignatio patriarcha) cathedram illius (scilicet Constantinopolitanam Ecclesiam) ut moechus subripuistis, et invadere praesumpsistis: postponentes illud, quod scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Matth. VII): et ideo vestrae consecrationi aequitatis libramina tenentes, assensum praebere (quia enormiter et contra sanctorum Patrum institutiones peracta est) minime praesumimus. Quod vero dicitis neque Sardicense concilium, neque decretalia vos habere sanctorum pontificum, vel recipere, non facile nobis facultas credendi tribuitur: maxime cum Sardicense concilium, quod penes vos in vestris regionibus actum est, et omnis Ecclesia recipit, qua ratione convenerat, ut hoc sancta Constantinopolitana Ecclesia abjiceret, et, ut dignum est, non retineret?
Decretalia autem, quae a sanctis pontificibus primae sedis Romanae Ecclesiae sunt instituta, cujus auctoritate, atque sanctione omnes synodi, et sancta concilia roborantur, et stabilitatem sumunt, cur vos non habere vel observare dicitis? nisi quia vestrae ordinationi contradicunt, et ex laico subito ad culmen patriarchatus transvolare resistunt? contra illud apostolicum: Nemini cito manum imposueris (I Tim. V). Quod si ea non habetis, de neglectu atque incuria estis arguendi; si habetis, et non observatis, de temeritate estis corripiendi et increpandi. Quod violenter vos ad sacerdotalem dignitatem promotos asseveratis atque protestamini, vestrae consecrationis tempore non ita esse declaratur. Qui postquam in patriarchatus throno stabiliti estis, non ut pater in filiis blandus, sed ut immitem in depositione archiepiscoporum et episcoporum per severitatem vos demonstrastis, et in damnatione innocentis Ignatii, quem vos ut depositum habetis, immoderate exarsistis: in cujus depositione, nisi prius veracissime illius cognoverimus transgressionem, vel culpam, inter depositos illum non numeramus neque damnamus, quia valde cavendum est ne sine causa innocens damnetur; et sicut illum in pristino honore mansurum, si ei damnationis crimina non comprobantur, sancta Romana retinet Ecclesia, sic vos, qui incaute et contra paternas traditiones promoti estis, in patriarchatus ordine non recipit; et neque ante justam damnationem Ignatii patriarchae in ordine sacerdotali vobis [forte, vos, H.] manere consentit. Quod non ideo vestra arbitretur dilectio contra vos invidiae causa, aut exosos vos habendo id agere, atque incongrue contra vestram ordinationem exardescere; sed ducti zelo paternae traditionis volentes sanctam Constantinopolitanam Ecclesiam, quae pro sui stabilitate atque firmitate censura sanctorum Patrum ad hanc sanctam Romanam Ecclesiam solito more percurrit, sine macula, sine reprehensione, aut aliqua transgressione illaesam consistere, et ea, quae ecclesiasticis regulis obviant, resecare: et maxime hoc, quod omni auctoritate canonice [canonica] revincitur, et tali consecrationi contraitur, quod jam per longam consuetudinem quasi regulariter actum defenditis, omnimodis amputare. A qua (quia vos sicut nos diligimus) per increpationem paterni affectus providentiam vestram procul dubio volumus revocare, imitantes Apostolum dicentem: Filium quem diligit pater, flagellando castigat et corripit (Hebr. XII).
De consuetudinibus quidem, quas nobis opponere visi estis, scribentes per diversas ecclesias, diversas esse consuetudines, si illis canonica non obsistit auctoritas, pro qua eis obviare debeamus, nil judicamus, vel eis resistimus: tamen cavere volumus ne haec vestra consuetudo quae omnium sanctorum Patrum promulgatione convincitur, ut ex laico non subito ordinetur episcopus, vires accipiat; aut in vestra ecclesia magis pullulet, operam dare minime cessamus. Quam etiam nostra apostolica tantum abigit censura, quantum hanc temere recognoscit praesumptam.
De missis siquidem nostris, quos petitos in servitio beati Petri principis apostolorum pro utilitate sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae contra depositores imaginum, vel alias necessitates ingruentes, necnon et pro causa solummodo depositionis saepefati viri Ignatii inquirenda, illas in partes direximus, silendum non est: qui cum eis, sicut dicunt per centum dierum spatia, omnium, nisi suorum alloquendi facultas fuisset denegata, ut apostolicae sedis missi non digne suscepti sunt, atque, ut decuerat, retenti. Quod non pro alia gestum putamus re, nisi ut inquirendi locum de depositione praefati viri non invenirent; quia ceu in apostolica nostra insertum fuit epistola, quae nescimus cujus illusione (sicut in synodo a vobis missa reperimus) fraudata exstitit, non illius promotionem, aut ingressionem, sed tantummodo depositionis exitum per nostros audire, vel cognoscere, sicut nunc volumus, missos volebamus; quibus secundum horum relationem longa exsilia, et diuturnas pediculorum comestiones si in tali intentione persisterent, quibusdam nuntiantibus, quod illis a nobis injunctum fuit clam vobis cum sequacibus vestris resistentibus perficere minime potuerunt, aut depositionem jam dicti Ignatii utrum justa an injusta fuerit, invenire valuerunt. Qua cognita secundum sui modum canonica atque apostolica in eo censura extenderetur. Data mense Martio, die 18, indict. X.
(Anno 862.) XIII. AD MICHAELEM IMPERATOREM. Hanc epistolam per Leonem a secretis, imperialem videlicet legatum, post reversionem missorum apostolicorum imperatori Michaeli direxit [edit. Rom. direximus ] cum epistola ad Photium. Improbat depositionem Ignatii et promotionem Photii a legatis temere approbatam. Affert multa pro Ignatio et contra Photium, cujus electionem cum Nectarii et Ambrosii promotione, aut concilium in quo Ignatius fuerat damnatus, cum Nicaeno conferendum non esse demonstrat. Monet imperatorem, ut Ecclesiae perturbatores compescat. Epistolam suam deptavatam fuisse queritur. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, piissimo et gloriosissimo filio MICHAELI magno imperatori.
Serenissimi imperii vestri gloria, quae super orthodoxae fidei integritatem firmata constare cernitur, dum aliqua in sancta Constantinopolitana Ecclesia, quae sub vestrae defensionis tutamine consistere videtur, inconvenientia provenerint, hanc sanctam catholicam et apostolicam, caput omnium ecclesiarum, Romanam scilicet Ecclesiam, quae semper sanctorum Patrum sincerissimas auctoritates in omnibus suis actibus sequitur, consulere decrevit. Et ejus consultu [ forte, Et si ejus, H. ], quae ecclesiasticis conveniunt negotiis, agere curaverit, procul dubio quae agenda, aut abigenda fuerint, irretractabiliter cuncta disponere, ordinare atque definire poterit. Quod vos fecisse in epistolis nuper ad hanc sedem missis recolimus: pro quibus etiam et nostros, secundum vestram petitionem illas in partes pro quibusdam praesumptionibus, quibus vestram asserebatis fatigari Ecclesiam, seu ob dissensiones, quae propter religiosum virum Ignatium patriarcham, et Photium emerserant, subtiliter investigandis et nobis renuntiandis missos direximus. Sed cum ad nos reversi fuissent, nihil nobis, ut illis et in nostris institueramus, de reverendissimo viro Ignatio renuntiaverunt apicibus; sed verbis tantum, quae de eo contra nostrae voluntatis peracta sunt observantiam, retulerunt. Post aliquot tamen dierum [ deest spatium, H. ] vestrarum partium prudens et fidelis legatus, nomine Leo, a secretis, apostolatui nostro imperialem cum actis apud vos gestis detulit epistolam, quam legi jubentes, cognovimus de memorati viri Ignatii patriarchae negotio, contra praeceptum nostrum improvide illatam sententiam, et nihil omnino nostris jussionibus saltem similem, sed magis contrarie perpetratam [ rectius, simile, et perpetratum, H. ]. Etenim, quia dudum in epistolis vestris quas tenemus prae manibus, illum multis accusationibus affirmabatis obnoxium, ob idque hunc ejectum, Photium elegisse [ pro electum fuisse, H. ], necessario nostrae sedis legatos apostolica auctoritate fultos de pluribus praedicti viri Ignatii patriarchae criminibus intentatis indagandum, et nobis renuntiandum direximus, suspendentes videlicet sententiam expulsionis reverentissimi viri Ignatii, vel Photii receptionis, non in legatorum nostrorum, sed specialiter in nostro examine. At quia nunc Photium retinentes, prudentissimum virum Ignatium patriarcham absque nostri apostolatus ejecistis judicio, nosse vos omnimodis volumus, nullatenus nos Photium recipere, vel Ignatium patriarcham damnare. Denique considerare libet quid sibi vult hoc, quod per duodecim fere jam annos regiae urbis vestrae innocue sacerdotium agere, et sanctis virtutibus pudicitiae, castitatisque florere dictum Ignatium, non solum ipsi per vestras innotuistis epistolas, velut etiam synodicis vocibus ejus sub tempore habitis, magnis honoribus epistolae vestrae fatentur, quas prae manibus tenemus, laudastis jugiter et extulistis, minime eum ad apostolicam sedem invasoris, vel alicujus criminis opinione notantes, nunc invide damnastis. Quod utique indiscretissimum factum sanctae nostrae generaliter Ecclesiae, nostroque apostolatui, ac sanctorum Patrum priscae definitioni omnimodis exstat inconveniens.
Nos quidem de nobilissimo viro Ignatio patriarcha non tantum haec, verum et illud comperimus, quod non solum genere claruit, verum etiam a primaevo suae aetatis per singulos ecclesiasticos gradus ascendens ex monastica vita, omni ecclesiastico coetu consentiente (sicut in apibus, quos sanctissimo Leoni praesuli praedecessori nostro destinaveratis, comperimus) episcopatus culmen promeruit. Photium autem novimus per nullos ecclesiasticos gradus ascendentem, sed tantummodo ex laicali militia episcopum pertinaciter ordinatum. Quamobrem necessario in sententia nostra qua stetimus, persistimus, et neque venerabilem Ignatium patriarcham in aliquo damnatum, neque Photium modo quolibet suscipimus. Verum, quia omnibus accusationibus remotis, quibus strenuum virum Ignatium patriarcham ad apostolicam sedem asserebatis notabilem, unum opponentes tantummodo, quod potentia saeculari sedem pervaserit, vestro speciali deposuistis, damnastis et expulistis arbitrio, Photium [et Photium] ex laicali agmine improvide in ejus loco subrogastis episcopum, aequanimiter ferre omnino non possumus, maxime cum horum duorum negotium investigari, et nobis renuntiari, non definiri, mandaverimus. Quapropter, ut diximus, nullo modo prudentis viri Ignatii patriarchae depositioni, vel Photii subrogationi assensum praebemus, quousque veritas omni falsitatis fuco nudata in praesentia nostra eluceat. Quia consuetudinem vestram novimus in regia urbe minime apicem archieraticae potestatis aliquem posse habere sine ecclesiasticae plebis consensu, atque imperiali suffragio, et ob id Ignatium patriarcham damnare nolumus, nec debemus.
Praeterea Photii, quem ex militia subito ad tanti culmen regiminis consecratis, ordinationem ratam haberi decernitis, eo quod Nectarius non solum ex laico habitu, verum etiam ex pagano sancta synodo secunda ordinante meruerit fieri [episcopus fieri]: qui tamen Nectarius verae religionis catholicus, nullius depositionis catholici conscius sedis gubernacula sine scandalo, sine vi, sine omni schismate suscepit: quem Spiritus sancti auxilio, et talento sibi credito, haereticorum perfidiis restitisse, eorumque dogma, quod jam ex longo tempore pullulaverat, et plurimos sui contagione infecerat, destruxisse, ipsi recolitis: et idcirco bene et optime sanctae secundae synodo apostolicae sedis auctoritate fultae ita de Nectario placuisse testamur (de Nect. Theod. l. V Hist. eccles. c. 8).
Sed beatus nihilominus fulgidissimus doctor Ambrosius ( de S. Ambr. Paul. in ejus Vita ), quem similiter ex militia et catechumeno asseveratis episcopum cum divinitus per miraculorum signa ab ipsis cunabulis usque ad consecrationis suae tempus fuisset evocatus, et ad regimen a dissidentibus populis subito in unam sui concordiam provocatis, compelleretur ecclesiasticum suscipiendum, minime seditioni, vel schismati studuit; quin potius eas, quas reperit, semetipsum non ultro, sed coacte populo offerens, repulit et removit. Neque damnationem molitus est alicujus, quam nunquam omnino ob sui culminis consentiret incrementum sed coactus atque compulsus, votis eorum consentiens, ecclesiasticarum regularum normam toto vitae suae tempore custodivit, omnes haereses debellans verbi Dei telo succinctus, pro quo aeque haec sancta Romana Ecclesia eos rite suscepit. Ideoque hoc tempus necessitas probe suscepit, quia contra canonum privilegium sibi concessum nihil novit temere perpetratum. Vos autem non ita horum illustrium virorum comparationem perpendistis, ubi saepe dictum virum Ignatium patriarcham juste a vobis ordinatum, injuste de patriarchatu ejicientes, Photium subito ex laicali militia in episcopali dignitate elevastis, et ob id nihil valere patimur: quia sanctae Romanae Ecclesiae nunquam exstitit mos improvide vel injuste unum ejicere, et alterum subrogare; sed magis studuit aequa lance omnium librare et juste definire negotia. Igitur, quia ad Nicaeni venerandi coetum concilii vestrum, qui in depositione Ignatii patriarchae affuistis totidem numeri fere dicitis, miramur. Et quid prodesse consideramus ejusdem numeri collegium praeesse, ubi ipsius sententiae praevaricantur, cujus et numerus [ rectius numerum, H. ] imitatur? Quod non laude magis quam reprehensione ducimus dignum, quia omnino magis peccatis est cumulus, ubi multipliciter fuerit agmen praevaricatorum. Nos quidem non numerosum tantum sanctorum episcoporum collegium Nicaeni et Chalcedonensis conciliorum, caeterorumque sanctorum Patrum synodicas constitutiones sequimur, sed eorum liberales veneramur justas divinitus inspiratas sententias; et non tantum pro suorum multitudine observantur a nobis, quia revera multi in personis fuere, sed in validissimis sententiis eos perpendimus plures.
Quod autem asseveratis fatos fuisse legatos nostros post damnationem religiosissimi viri Ignatii patriarchae, omnis ejus consecratio [ pro omnem ejus consecrationem, H. ) debere cassari, damnari atque evelli; absit, ut hoc fieri patiamur: ut quia neque [ rectius ut qui neque, H. ) Ignatium patriarcham damnamus, neque Photium moechum suscipimus, qui sedem viventis viri et pudice servantis [ forte conservantis, H. ], temere sibi usurpare praesumpsit, atque, ut ita dicamus, quia [ forte delenda vox quia, H. ] contra ordinem in ea conversari non erubescens, Ecclesiae vestrae scandala multiplicari consentiamus. Quin potius, serenissime fili Auguste, dilectionem vestram monemus, suademus, atque apostolica auctoritate denuntiamus, ut tandem aliquando resistatis illis qui pro libitu suae voluntatis contra Constantinopolitanae Ecclesiae se praesulem erigentes sine examinatione canonica ignorantibus nobis crebro deponentes, alterum inopinate consecrare nituntur. Unde haec discussio in orientalibus vestris Ecclesiis, heu! plurimum agitatur; sed magis studeatis, quando aliqua emerserint, unde schisma possit oboriri, nostrae Ecclesiae consultu peragere: quatenus sicut jam facto pro sanctis imaginibus novimus, quod juste deliberatum est, maneat apostolicae sedis auctoritate firmatum. Quod autem tantummodo aemulatione voluntatis, contra canonicas vel synodicas censuras, inconsulta Romana Ecclesia, perpetrari conatur, vestrae religionis brachio arceatur, ne videlicet sanctae Dei Ecclesiae, ac regiae urbis gloria vestro, quod absit, sub tempore in aliquo minuatur.
Liceat ergo sanctam Ecclesiam, quam Christus sacro suo sanguine a servitute corruptionis redemit, orthodoxam fidem servantem vestro certamine manere ab omni inquietudine infestatorum tranquillam atque pacatam. Denique Ecclesiae Constantinopolitanae hortamur statum, ut tales alere omni religione eruditos studeat viros, qui ad honorem cardinis ipsius sanctae Ecclesiae suis praesulibus mortuis, vel quolibet casu amodo discedentibus valeant subrogari: quod non solum in tanto patriarchatu observari omnino debet, verum etiam in singulis quibusque civitatibus ex consuetudine canonica magna cum cautela servatur et custoditur. Sed et hoc vestrae clementiae intimare curavimus, quia, sicut in vestris actis apostolicae sedi et nostro pontificio directis insertum invenitur, nescimus cujus fraude vel dolositate epistola nostra ad vos directa fraudata est. Et non solum quia in vestra praesentia secundum illius textum vel ordinem relecta non est, sed plura excerpta, quibus intellectus ipsius epistolae continebatur, aliud pro alio, ignoramus, quis temerarius coram vestro imperiali conspectu legendo percurrere vel interpretari praesumpsit, quam si coram vestrae majestatis praesentia scrutari jusseritis, in aliquibus eam mutatam atque fraudatam locis reperietis.
Nos autem volentes, clementissime triumphator, excellentiam vestram ab omni labefactionis crimine illaesam consistere, et per diuturna tempora tranquillissimam imperii vestri sublimitatem in Dei sincerissime manere servitio, ut spiritalis pater spiritalem filium commonentes, et ea, quae Deo placabilia sunt apostolicis adhortationibus adimplenda commonentes: et sicut vestri soliti sunt praedecessores, qui in culmine imperiali consistebant, hanc sanctam Romanam Ecclesiam pleno devotionis venerari affectu, ita et vos apostolicis perficere oraculis obsecramus, quia ea quae in praesenti negotio ecclesiasticis procuravimus sancire institutionibus, non invidiae causa, vel aliqua dolositate peregimus, sed volentes vestram imperialem dignitatem, et sanctam Constantinopolitanam Ecclesiam illaesam servare, et ab omni reprehensione, ducti ferventissimo zelo charitatis custodire, sicut in epistolae serie ad vos missae reperitur, Deum timentes ordinare decrevimus, et cuncta observanda praeoptamus.
Omnipotens autem Deus, qui vos ad reprimendas multarum gentium feritates in imperiali culmine eligere dignatus est; piissimum imperium vestrum ad statum et defensionem sanctae suae Ecclesiae per multa annorum conservet curricula, et sospite vita semper vos ea, quae illi sunt placita, vobis velle concedat: quatenus ut in praesenti vobis saeculo feliciter imperandi potestatem tribuit, in futuro pro bonis actibus, et justitiae observantia, quae sub vestro libramime ponderari debetur, praemia aeternae felicitatis habere permittat. Data mense Mart. die 19, indict. IX.
XIV. SUPPLEMENTUM CONCILII ROMANI ANNI DCCCLXII.[Apud Mansi, ibid. ] I.-- De Joanne archiepiscopo Ravennate. Joannem archiepiscopum Ravennatem, quem pro quibusdam necessitatibus ecclesiasticis et diversis praesumptionibus ad synodum convocavimus; et quia a Nandeciso Polensi episcopo nostro praesulatui contra eum libello porrecto, pessimo haereseos errore irretitus dicitur, et viva voce profertur, venire distulit atque contempsit, et pro illato crimine purificare se noluit; secundum sanctionem decimi noni capituli Carthaginensis concilii, sacrarum missarum solemniis, corpore etiam et sanguine Domini nostri Jesu Christi separamus, atque in praesenti synodo excommunicamus, usque dum in nostra praesentia veniens hic Romae purificationis ipsius videamus integritatem. Si qui vero illi communicare praesumpserint, pari subjaceant excommunicatione constricti.
II.-- Quia Dominus Jesus Christus carne tantummodo passus est. Veraciter quidem credendum est, et omnimodis profitendum, quia Dominus noster Jesus Christus Deus et Dei Filius passionem crucis tantummodo secundum carnem sustinuit, deitate autem impassibilis mansit, ut apostolica docet auctoritas, et sanctorum Patrum luculentissime doctrina ostendit.
III.-- De his qui divinitatem passibilem dicunt. Hi autem qui aiunt quia Redemptor noster Jesus Christus et Dei Filius passionem crucis secundum deitatem sustinuit, quoniam impium est et catholicis mentibus exsecrabile anathema sint.
IV.-- De his qui dicunt quia in baptismate originale piaculum non omnibus dimittatur. Omnibus enim qui dicunt quod hi qui sacrosancti fonte baptismatis, credentes in Patrem, et Filium, Sanctumque Spiritum, renaseuntur, non aequaliter originali abluantur delicto, anathema sit.
V.-- Statuta concilii beatissimi Leonis IV papae inviolata permaneant. Omnis enim qui a praesenti statuto concilio sacra statuta venerandi concilii beatissimi Leonis praedecessoris nostri IV praesulis violare tentaverit, ut post discessum beatae memoriae sanctissimi Benedicti pontificis antecessoris nostri actum recolimus, anathematis vinculo innodamus.
VI.-- Ut electionem Romani pontificis nullus contradicere praesumat. Si quis sacerdotibus seu primatibus, nobilibus, seu cuncto clero ejus sanctae Romanae Ecclesiae electionem Romani pontificis contradicere praesumpserit, sicut in concilio beatissimi Stephani papae statutum est, anathema sit.
VII.-- De his qui episcopum percutere praesumpserint. De his autem qui episcopum percutere, verberare aut caedere praesumpserint, ut anathematis subjaceant periculo, sancimus, et inviolabili promulgatione statuimus.
(Anno 862.) XV. EPISTOLA NICOLAI AD ADONEM ARCHIEP. VIENN. Pallium novo archiepiscopo mittit, ad quem Acta synodi a se Romae celebrati transmittit. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo ADONI Viennensi confratri nostro archiepiscopo.
Sanctioni et institutioni canonicae obtemperantes, vestrae dilectionis apices destinare curastis; quibus cordi apostolico laetitiam dedimus, licet eisdem perlectis, moerore affecti fuerimus, eo quod quatuor synodos observantes, quintam, et sextam praetermiseritis. Nam in petitione pallii vobis annuimus. Verumtamen istiusmodi occasione nacta, non fuerat postulatio vestra implenda, nisi recensita intentione directae scripturae cognovissemus vos per omnia tenere velle quod sancta dogmatizat Ecclesia. Ideoque volumus, pariterque sanctitatem vestram rogamus, ut sub omni celeritate dirigatis qualiter vos de ipsis quinta et sexta synodis sentiatis. Gratia sancti Spiritus adhortante atque adjuvante, in mense Martio pro diversis Ecclesiae utilitatibus synodum Romae celebravimus. Ubi etiam quaedam capitula statuimus, ipsaque vestrae sanctitati custodienda, seu confratribus vestris archiepiscopis per vos transmittenda direximus, et suffraganeis vestris, ut hoc instruatis, observare hortamur.
(Anno 862.) XVI. AD EUMDEM De divortio inter Lotharium regem et uxorem ejus Theutbergam, satisfaciens consultis Adonis. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo confratri nostro ADONI archiepiscopo.
Quia sanctitatis vestrae pro statu sanctae Dei Ecclesiae ferventius invigilare constantiam cernimus, et contra delinquentium, imo praevaricatorum et sanctarum legum violatorum, mores et actus per zelum rectitudinis vos erectos consideramus, omnipotenti Deo gratias agimus, et vestram sanctitatem, ut in talibus illo adjuvante proficiat, ea auctoritate, quae nobis per beatum Petrum principem apostolorum concessa est, modis omnibus commonemus, et quantum illos, sicut in vestris nobis innotuistis litteris, prave atque incaute agere conspicitis, tantum illius, freti auxilio divinae legis, per sacerdotalem et pontificalem auctoritatem, nullius personae habendo acceptionem, et praedicationis verbo nova et vetera proponendo, ne sanguis eorum de manibus vestris requiratur, hortamur resistatis. Forsitan benignissima ac largiflua omnipotentis Dei clementia a proprio libitu eos revocare dignabitur, et infra gremium Dominici gregis vestro studio atque labore recepti, de lucratione fraterna mercedis lucrum recipere mereamini: quia ecce instat tempus, ut ascendatis ex adverso, et opponatis vos pro domo Israel murum, et stetis in praelio in die Domini. Et post alia. De capitulis, quibus nos vestra beatitudo consulere studuit, ita rescribere nostra apostolica sollicitudo curavit secundum Patrum sanctiones. 1. Requiritis enim, si dimissa uxore, quam legitime sponsatam quis duxerit, quia nomen malum postmodum ei imposuit, absque decreto generalis synodi, liceat ei aut aliam accipere contra auctoritatem evangelicam, aut, illa superstite, pro uxore concubinam habere. Quibus nos apostolica auctoritate fulti secundum evangelicam sanctionem omnino resistimus, et nec aliae uxoris copulam eis qui talia agunt, dimissa superstite, habere concedimus, neque concubinam habendi licentiam tribuimus.
2. De eo, si desponsata nesciente sponso corrumpatur, et postmodum dote facta maritali more cum eadem idem sponsus jacuerit; si postmodum intercepto [ edit. Rom., interjecto utrinque ] tempore liceat ei ipsam, quasi prius ab alio corruptam, dimittere, et sic aliam ducere, quasi ista non fuerit uxor, aut concubinam pro ea tenere. Nec hoc consentimus, ut hi qui legitimo nuptiarum foedere conjunguntur, et unum corpus per aliquod temporis spatium efficiuntur, divortium faciant. Sed quod prius initio conjunctionis corruptae percipiendo voluntarie tacuerunt, postmodum intercepto tempore sustinendo, et si non voluntarie, inviti custodiant, etiam a concubinis omnimodo se abstineant. 3. Si hi qui sacras res ecclesiis datas, et a fidelibus oblatas, quasi a principibus sibi indultas invadunt, vastant, diripiunt, retinere praesumunt, auctoritate episcopali excommunicandi et anathematizandi sint. De his quidem rebus, quae semel Deo contributae atque dicatae sunt, et postea sub occasione concessionis principum a quibusdam invaduntur [ edit. Rom. addit atque diripiuntur] sancimus, ut prius consulto principe, ad resecandam tam praesumptivam factionem, cognoscendum utrum illius sit concessio, an invasoris praesumptio. Quod si principis inordinata fuerit largitio, ipse sit princeps pro emendatione redarguendus: si autem invasoris declaratur praesumptio, usque ad emendationem excommunicationis sit vindicta coercendus. Et post alia. Joannem archiepiscopum Ravennatem sciatis paterne ab apostolica sede receptum, et de errore quo accusabatur, sacramento purgatum, ac ut Romanae sedi dignam reverentiam exhibeat, tam ipse, quam successores ejus, super corpora sanctorum nobis juratum fore. Libellos quos mandastis nobis dirigendos, quando ad nos iterum miseritis, vestrae sanctitati dirigemus. Et post alia. Ut mala, quae in regno Galliae fiunt, zelo pietatis corrigantur, et per vos, et per alios confratres nostros, instantissime elaboretis exhortamur, ut fortissime in tot malis praeparati resistatis. (Anno 852.) XVII. AD LOTHARIUM REGEM. Legatos ad synodum cogendam mittit, ad quam praecipit duos de Caroli regno episcopos accedere, sicut de Ludovici patrui, et Caroli fratris ejus regno binos alios convenire jusserat. [Apud Mansi, ibid. NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, LOTHARIO regi ( pro synodo).
Regalis excellentia vestra nuper apostolatui nostro direxit, ut pro perficienda synodo missos e latere nostro dirigere dignaremur: quod nos, et ante litterarum vestrarum preces, et postmodum facere desiderio ardenti cogitavimus. Sed quia multi sanctarum ecclesiarum Dei utilitatibus hactenus fuimus occupati, tam celeriter ut volebamus eos destinare nequivimus. Nunc autem, Domino nostro Jesu Christo favente, legatos sanctae nostrae cui Deo auctore deservimus Ecclesiae, duos reverentissimos [ edit. Tom. addit et sanctissimos] episcopos, Rhadoaldum sanctae Portuensis Ecclesiae, et Joannem sanctae Ficolensis [ edit. Rom., Fundensis] Ecclesiae, deliciosos nostros, quorum adventu atque praesentia Dei sacerdotum synodus congregetur, transmittimus, sicut nostris vobis jampridem direximus litteris, quibus magnitudini vestrae intimatum est, binos episcopos de regno Ludovici regis patrui vestri, et Caroli regis fratris vestri, ad ipsam synodum convenire debere. Nunc autem volumus, atque litteris nostris directis jubemus, similiter duos de regno Caroli gloriosi regis patrui vestri ibidem sine aliqua ambiguitate adesse. Quas sane litteras nobilitate vestrae dirigentes, petimus ut eas ipsi Carolo regi de praesenti per vestrum fidelem hominem transmittatis: quatenus et duo regni ejus episcopi, ut diximus, ad praefatam synodum, quae auxiliante Domino congreganda est, cum nostris pariter legatis valeant convenire. Quos sane apostolatus nostri pariter legatos excellentia vestra digno honore suscipiat, et familiaritatis eis locum concedat, ut Domino auxiliante, cum ad nos fuerint reversi, digna nobis de parte vestra nuntiantes, maximas Deo gratias referre, et apostolicae vos benedictionis munere ditare possimus, congaudentes sane in vestrae humilitatis devotione fideli. Dextera vos supernae majestatis illaesos conservare per tempora longa dignetur. Data IX Kalendas Decembris, indictione XI.
(Anno 862.) XVIII. AD CAROLUM CALVUM REGEM. Ut duo de ejus regno episcopi ad synodum Metis cogendam proficiscantur. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, CAROLO glorioso regi [pro synodo].
Sedes haec sancta atque praecipua, cui Dominici gregis est sollicitudo curaque commissa, in omnibus mundi partibus rectitudinis suae dispositione salubri cuncta ordinare perficereque divino freta procurat auxilio, et quod singulari pro auctoritate perficere valet, multorum saepe sacerdotum decernit definire consensu, et justitiae censura ea scilicet emendanda deliberare, quae perperam atque enormiter fuerint alicubi commissa. Unde vestrae regali Deoque amabili excellentiae notum esse volumus, quia ad futuram synodum, quae Metis civitate Lotharii regis nepotis vestri pro Theutberga sorore Hucberti clerici, et Waldrada congreganda est, duos de regno vestro episcopos, quos prudentes atque veraces vos esse cognoscitis convenire jubemus, qui una cum sanctae sedis nostrae legatis, quos illuc Domino auxiliante nunc destinamus, et aliorum venerabilium episcoporum coetu, qui ad eamdem synodum conveniendi sunt, subtili cuncta indagatione, rectaque valde inquisitione, secundum Deum, et venerabiles sanctorum Patrum institutiones, examinare ac definire decertent. Nam et Ludovico glorioso regi, fratri vestro, simili modo litteras nostras direximus, duos regni sui episcopos ad ipsam synodum convocantes, quatenus in omnibus, quae ibi statuenda sunt, rectitudo vigeat, justitia polleat, et falsitate fugata veritas splendeat: ut venerabili sacerdotum Dei certamine Christi Ecclesia ab omnibus inconcussa consistat adversis. Quos sane in veniendo episcopos, et ad jam dictam synodum jussione nostra volentes occurrere, vestra non retardet nobilitas; sed pro Dei amore ipsos absque temporis protelatione ad praefatam synodum sinatis occurrere. Data non Kalendas Decembris, indictione XI.
XIX. AD LUDOVICUM II IMPERATOREM. Commendat legatos pro causa Lotharii fratris ejus in Franciam missos. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, LUDOVICO imperatori [pro synodoce].
Augustae serenitatis magnitudini vestrae, imperiali fulgenti decore, his apostolatus nostri litteris innotescimus, quia multis et quotidianis ecclesiarum Dei sollicitudinibus et utilitatibus, quibus nos vigilanter insistere decet, praepediti, missos nostros pro perficienda synodo, quam pro causa Lotharii gloriosi regis, fratris vestri, nostra apostolica fieri auctoritate decrevimus, tam celeriter, ut inter nos statutum est, in Franciam destinare nequimus. Et quoniam ecclesiasticae rectitudinis et utilitatis zelo, quo nos semper fervere oportet, accensi, legatos nunc, sicut diximus, nostros duos venerabiles episcopos, Rhadoaldum videlicet sanctae Portuensis Ecclesiae, et Joannem sanctae Ficolensis [ edit. Rom., Fundensis] Ecclesiae antistites, deliciosos nostros, illuc pro ejusdem rei quam scitis negotio canonice definiendo direximus. Quos clementia vestra benigne suscipiat, eisque fidelem atque prudentem tribuat hominem, qui eos usque ad locum, quo a talibus suscipiantur hominibus, quorum comitatu ad praedictum regem Lotharium fratrem vestrum illaesi valeant pervenire, securos et quietos, omnique suavitate deducat ( edit. Rom. addit. cognoscat praeterea clementia vestra). Quia pro communi Ecclesiae pace atque consensu, duos episcopos de regno Caroli regis, patrui vestri, ad ipsam synodum, quae Domino auxiliante in Metis civitate congreganda est, sedis apostolicae missa vocatione convenire praecepimus: qui una cum missorum nostrorum praesentia, et aliorum sacerdotum Dei conventu, quod definire oportet, juste canoniceque decernant. Data IX Kalendas Decembres, indictione XI.
(Anno 862.) XX. AD EPISCOPOS GALLIAE ET GERMANIAE. Ut ad synodum Metensem cum legatis accedant, ubique audito Lothario, ejus divortii causam cognoscant et canonice definiant. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus archiepiscopis per Galliam et Germaniam constitutis [pro synodo].
Incognitum vobis esse non credimus, qualiter pro duabus feminis Lotharii regis, Ecclesiae Dei facies illiciti connubii naevo aspersa sit, vel qualiter una repulsa idem rex atteram sibi sceleratissime copulaverit. Quarum prior Theutberga nomine, pro sui repudio acriter dolens, per emissam legationem super hoc negotio sedis nostrae expetivit judicium. Ex qua re unius partis causam sine altera judicare, canonicum fore minime duximus. Statuimus ergo fraternitatem vestram Metis collectam, pariter cum legatis nostris ejusdem Lotharii causam audire, et canonice communi sententia definire. Itaque juxta statutum nostrum, cum duos alias in partes fratres nostros destinaremus episcopos, accidit ad nostram notitiam pervenire, quod Lotharius, legitima et prima repulsa muliere, secundam sibi ascivit conjugem, neque sedis nostrae petitum ac promissum judicium exspectans neque canonico judicio uspiam succumbens. Qua ex re quid aliud datur intelligi, nisi quia ubi plurimorum judicium praevenit, ibi suo judicio praevaricatorem se indicavit? Et ideo universaliter hanc fraternitati vestrae apostolicae auctoritatis epistolam destinavimus, ut Christianae religionis zelo accensi, pariter cum missis nostris Metim proficiscamini, illucque Lotharium convocantes audiatis, et in eum canonicum judicium proferatis. Quod si venire distulerit, et a praesentia se synodali praesentibus legatis nostris subduxerit, et ad poenitentiam ac satisfactionem repedare minime curaverit, ita ut praesentialiter ad synodum coram missis nostris satisfacturus, et a scelere recessurus occurrat; illum de caetero excommunicatum reddemus, et quandiu in hoc permanserit, a totius Ecclesiae consortio faciemus exsortem.