Epistolae 100-123 | Epistolae 151-185 |
VIII
recensereCLASSIS TERTIA.
Epistolae quas ab anno habitae collationis cum Donatistis Pelagianaeque haereseos in Africa deprehensae, scripsit Augustinus deinceps reliquo tempore vitae suae, id est ab anno 411 ad 430.
EPISTOLA CXXIV. Augustinus ad Albinam, Pinianum et Melaniam ipsius desiderio venientes in Africam et Thagastae commorantes excusat se, quod illuc ad eos visendos pergere, non tam per hiemis rigorem, quam per statum Hipponensis Ecclesiae titubantem haud sibi licuisset. Dominis in Domino insignibus, et sanctitate charissimis ac desideratissimis fratribus, ALBINAE, PINIANO, et MELANIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Cum habitu valetudinis vel natura frigus ferre non possim, nunquam tamen majores aestus, quam ista hieme tam horrenda, perpeti potui, quod ad vos, ad quos volatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo visendi nos gratia venientes, non dicam pergere, sed volare non potui. Et forte Sanctitas vestra eamdem hiemalem asperitatem poenae meae tantum causam putaverit; absit, charissimi. Quid enim grave ac molestum, vel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad vos venirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac perversa, tam ardenter accensa de summo lumine lumina, suscepta humilitate sublimia, et contempta claritate clariora? Simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spirituali felicitate, quae vos etiam praesentes habere meruit: de quibus absentibus, cum id quod nati estis, et quod gratia Christi facti estis, audiret, quamvis charitate crederet, tamen, ne non crederetur, narrare forsitan verebatur.
2. Dicam igitur quare non venerim, et quibus malis a tanto bono impeditus sim; ut non solum a vobis veniam, sed etiam vestris orationibus, ab illo qui in vobis quod ei vivitis operatur, merear misericordiam. Populus Hipponensis, cui me Dominus servum dedit, cum ex magna et pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut etiamsi non sic esset infirmus, vix eam cum aliqua salute animi sustineret. Eum autem modo cum regressus sum, periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea: vestris autem, de quorum spirituali robore gaudemus in Domino, sanis utique faucibus sapit quomodo dictum sit, Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Praesertim quoniam multi sunt hic, qui detrahendo nobis, caeterorum animos a quibus diligi videmur, adversus nos perturbare conantur, ut locum in eis diabolo faciant. Cum autem irascuntur nobis de quorum salute satagimus, magnum illis consilium vindicandi, est libido moriendi, non in corpore, sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur. Huic meae sollicitudini procul dubio libenter ignoscitis; praesertim quoniam si succenseretis, et velletis ulcisci, nihil fortasse gravius inveniretis quam id quod patior, cum vos Thagastae non video. Spero autem vestris adjutus orationibus, quod mihi ad vos ubicumque in Africa fueritis, venire quantocius concedetur, cum hoc quo nunc detentus sum, praeterierit; si haec civitas in qua laboramus, digna non est, quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de vestra praesentia collaetetur.
EPISTOLA CXXV . Cum Hipponem ad invisendum Augustinum venisset Pinianus, ibique rei sacrae interesset, subito populi tumultu ad presbyterium postulatus fuit; nec evadere permissus donec jurasset non se Hippone discessurum, atque si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, nonnisi in ipsa Hipponensi Ecclesia suscepturum hoc munus. Conquesti sunt Albina filiique ipsius (puta Pinianus et Melania) Hipponenses pecuniae cupiditate virum praedivitem vindicare sibi sategisse, nulliusque vigoris esse volebant juramentum vi metuque extortum. Quam ob causam Augustinus ad Alypium scribit quomodo suspicionibus et querelis istis sit occurrendum, quave religione exsolvendum juramentum datum a Piniano.
Domino beatissimo et venerabiliter charissimo fratri et consacerdoti ALYPIO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem. 1. Dolemus quidem graviter, nec fieri potest ut parvipendamus quod in injurias Sanctitatis tuae populus Hipponensis tanta clamavit; sed multo gravius dolendum est, frater bone, talia de nobis existimari, quam illa clamari. Quando enim nos credimur cupiditate pecuniae, non dilectione justitiae servos Dei velle retinere, nonne optandum est ut qui hoc credunt, occultum cordis sui voce testentur, ac sic aliqua, si fieri potest, tanto majora remedia requirantur, quam ut taciti pereant perniciosis suspicionibus venenati? Quapropter magis satagendum est, unde etiam priusquam hoc fieret locuti sumus, quomodo persuadeatur hominibus, quibus nos ad exemplum bonorum operum praebere praecipimur, falsum esse quod suspicantur, quam quomodo arguendi sint, qui suspiciones suas vocibus verbisque declarant.
2. Proinde ego sanctae Albinae non succenseo, nec arguendam judico, sed a tali suspicione sanandam. Quae, quia non in meam personam eadem verba direxit, sed tanquam de Hipponensibus questa est, quod aperuerint cupiditatem suam, se non clericatus, sed pecuniae causa hominem divitem, atque hujusmodi pecuniae contemptorem et largitorem apud se tenere voluisse; tamen quod de nobis senserit, pene clamavit: nec ipsa tantum, verum etiam sancti filii ejus, qui hoc etiam ipsa die in abside dixerunt. Hos ergo, ut dixi, magis sanandos ab hujusmodi suspicionibus, quam propter has arguendos existimo. Ubi enim nobis a spinis talibus securitas et requies praeparari vel praeberi potest, si adversus nos in tam sanctis nobisque charissimis cordibus nostris pullulare potuere? De te quippe imperitum vulgus hoc sensit; de nobis, lumina Ecclesiae: unde quid magis dolendum sit, vides. Utrumque autem non accusandum censeo, sed sanandum: homines enim sunt, et de hominibus talia, licet falsa, non tamen incredibilia suspicantur. Nam utique non usque adeo desipiunt tales homines, ut credant populum suam desiderare pecuniam; praesertim jam experti quod nihil ex ea populus Thagastensis accepit: sic ergo et Hipponensis. Verum omnis haec invidia non nisi in clericos aestuat, maximeque in episcopos, quorum videtur praeminere dominatus, qui uti fruique rebus Ecclesiae tanquam possessores et domini existimantur. Ad istam cupiditatem tam noxiam atque mortiferam, si fieri potest, mi Alypi, non aedificentur per nos infirmi. Recordare quid locuti fuerimus, antequam ista tentatio, quae plus ad hoc cogit, accideret. Ex hoc potius conferendo, adjuvante Domino, providere conemur; nec nobis sufficiat nostra conscientia, quia non talis causa est ubi debeat sola sufficere. Si enim servi Dei non reprobi sumus, si aliquid viget in nobis illius igniculi quo charitas non quaerit quae sua sunt; providere utique debemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus, ne tranquillam aquam bibentes in nostra conscientia, pedibus incautis agere convincamur, ut oves dominicae turbidam bibant. 3. Nam quod scripsisti, de genere jurationis violenter extortae, ut inter nos requiramus, obsecro te ne res lucidissimas disputatio nostra faciat obscuras. Si enim certa mors intentaretur, ut aliquid illicitum ac nefarium servus Dei se juraret esse facturum, mori malle quam jurare debuerat, ne jurationem scelere impleret. Nunc vero cum tantummodo populi perseverantissimus clamor, ad nullum nefas hominem cogeret, sed ad id quod si fieret, licite fieret; cumque metueretur quidem ne aliqui perditi, qui multitudini etiam bonorum plerumque miscentur, occasione seditionis et quasi justae indignationis inventa, in aliquam vim sceleratam rapinarum cupiditate prorumperent, sed tamen illud quod metuebatur esset incertum; quis censeat propter incerta, non dico damna et quaslibet injurias corporales, sed propter ipsam mortem cavendam, certum perjurium debere committi? Nescio quis ille Regulus nihil in Scripturis sanctis de impietate falsae jurationis audierat, nihil de Zachariae falce didicerat, et nimirum Carthaginensibus non per sacramenta Christi, sed per daemonum inquinamenta juraverat; et tamen certissimos cruciatus et horrendi exempli mortem, non ut juraret necessitate pertimuit, sed libera voluntate quia juraverat, ne pejeraret excepit. Et Romana tunc illa censura noluit habere, non in numero sanctorum, sed in numero senatorum, nec in coelesti gloria, sed in terrestri curia, non solum eos qui metu mortis crudeliumque poenarum apertissime pejerare, quam ad immanes hostes remeare maluerant; sed etiam illum qui reatu perjurii se putaverat absolutum, quia post jurationem ficta nescio qua necessitate redierat. Ita non attenderunt, qui eum senatu pepulerunt, quid ipse jurando cogitasset, sed quid ab illo quibus juraverat exspectarent. Nec legerant quod nos usquequaque cantamus: Qui jurat proximo suo, et non decipit (Psal. XIV 4). Solemus haec, quamvis in hominibus a Christi gratia et nomine alienis, cum ingenti admiratione laudare; et adhuc in Libris divinis inquirendum putamus, utrum aliquando licite pejeremus, ubi nobis, ne jurandi facilitate in perjurium prolabamur, etiam praeceptum est ne juremus! 4. Illud sane rectissime dici non ambigo, non secundum verba jurantis, sed secundum exspectationem illius cui juratur, quam novit ille qui jurat, fidem jurationis impleri. Nam verba difficillime comprehendunt, maxime breviter, sententiam cujus a jurante fides exigitur. Unde perjuri sunt, qui servatis verbis, exspectationem eorum quibus juratum est deceperunt; et perjuri non sunt, qui etiam verbis non servatis, illud quod ab eis cum jurarent exspectatum est, impleverunt. Proinde quia Hipponenses sanctum Pinianum non sicut damnatum, sed sicut charissimum inhabitatorem suae civitatis habere voluerunt, etsi verbis ejus non satis comprehendi potuit, usque adeo tamen in promptu est quid ab illo exspectaverint, ut quod nunc post jurationem absens est, neminem moveat eorum qui audire potuerunt, certa eum causa profecturum esse, cum voluntate redeundi. Ac per hoc perjurus nec erit, nec ab eis putabitur, nisi eorum exspectationem deceperit: non autem decipiet, nisi aut voluntatem mutaverit apud eos habitandi, aut aliquando discesserit sine dispositione redeundi; quod absit ab ejus moribus et fide, quam Christo et Ecclesiae debitam servat. Nam, ut omittam quod mecum nosti, quam sit tremendum de perjurio divinum judicium; illud certe scio, nulli nos deinceps succensere debere qui nobis jurantibus non crediderit, si talis viri perjurium non modo aequo animo ferendum, verum etiam defendendum putabimus. Quod et a nobis et ab illo avertat illius misericordia, qui eruit a tentatione sperantes in se. Sicut ergo in commonitorio rescripsisti, impleat promissum quo ita se promisit ab Hippone non recessurum, quemadmodum ego vel ipsi Hipponenses non recedimus, quibus tamen et abeundi et redeundi facultas est libera: nisi quod his qui juratione non detinentur, etiam omnino et migrandi et non redeundi sine perjurii reatu potestas est. 5. Clericos sane nostros vel fratres in monasterio constitutos, participes vel hortatores fuisse contumeliarum tuarum, utrum probari possit, ignoro. Nam cum hoc quaesissem, dictum est unum tantummodo Carthaginensium de monasterio clamasse cum populo, cum illum presbyterum peterent, non cum in te indigna jactarent. Adjunxi huic epistolae ipsius promissionis exemplum, ex chartula eadem translatum, quam ipse subscripsit, et me inspiciente emendatum.
EPISTOLA CXXVI. Ejusdem argumenti cum superiore: Albinae scilicet Augustinus exponit quomodo res apud Hipponem circa Pinianum gesta fuerit, expostulationibus ejus et male conceptis suspicionibus satisfaciens.
Dominae sanctae ac venerabili famulae Dei ALBINAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Dolorem animi tui, quem te scribis explicare non posse, consolari aequum est, non augere; ut si fieri potest, sanemus suspiciones tuas, non ut eis pro nostra causa succensendo, venerandum cor tuum et Deo dicatum amplius perturbemus. Sancto fratri nostro, filio tuo Piniano, nullus ab Hipponensibus metus mortis ingestus est, etiamsi forte ipse tale aliquid timuit. Nam et nos metuebamus ne ab aliquibus perditis, qui saepe multitudini occulta conspiratione miscentur, in violentam prorumperetur audaciam, occasione seditionis inventa quam velut justa indignatione concitarent. Sed, sicut post audire potuimus, nihil tale a quoquam dictum est vel molitum: sed vere in fratrem meum Alypium multa contumeliosa et indigna clamabant, a quo tam ingenti reatu utinam per illius orationes mereantur absolvi. Ego autem post primos eorum clamores, cum eis dixissem de illo invito non ordinando qua jam promissione detinerer, atque adjecissem quod si mea fide violata illum haberent presbyterum, me episcopum non haberent, ad nostra subsellia, relicta turba redieram. Tum illi aliquantulum inopinata mea responsione cunctati atque turbati, velut flamma vento paululum pressa, deinde coeperunt multo ardentius excitari, existimantes fieri posse ut vel mihi extorqueretur illud non servare promissum, vel me tenente promissi fidem, ab alio episcopo ordinaretur. Dicebam ego quibus poteram, qui ad nos in absidem honoratiores et graviores ascenderant, nec a promissi fide me posse dimoveri, nec ab alio episcopo in ecclesia mihi tradita, nisi me interrogato ac permittente, posse ordinari; quod si permitterem, a fide nihilominus deviarem. Addebam etiam, nihil eos velle, si ordinaretur invitus, nisi ut ordinatus abscederet. Illi hoc posse fieri non credebant. Multitudo vero pro gradibus constituta, horrendo et perseverantissimo clamorum fremitu in eadem voluntate persistens, incertos animi consiliique faciebat. Tunc illa in fratrem meum indigna clamabantur, tunc a nobis graviora timebantur.
2. Sed quamvis tanto motu populi et tanta perturbatione Ecclesiae permoverer, nec aliud constipationi illi dixissem, nisi eum me invitum ordinare non posse; nec sic tamen adductus sum, quia et hoc promiseram non me fuisse facturum, ut aliquid ei de suscipiendo presbyterio suaderem: quod si persuadere potuissem, non jam ordinaretur invitus. Servavi utriusque promissionis fidem, non solum illius quam jam populo patefeceram; verum etiam illius in qua uno teste, quantum ad homines attinet, detinebar. Servavi, inquam, fidem promissionis, non jurationis, in tanto periculo; quod licet falso, sicut postea comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter impendebat: et erat metus ipse communis, ac propter ecclesiam in qua eramus maxime metuens, abscedere cogitabam. Sed metuendum fuit ne magis me absente tale aliquid faceret et reverentia minor, et dolor ardentior. Deinde si cum fratre Alypio discederem per populum constipatum, cavendum fuit ne quisquam in eum manum mittere auderet: si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret, et viderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur? 3. Inter hos aestus meos gravemque moerorem, et nullius consilii respirationem, ecce repente atque inopinate sanctus filius noster Pinianus mittit ad me servum Dei, qui mihi diceret, eum se velle populo jurare, quod si esset ordinatus invitus, ex Africa omnino discederet; credo, existimans eos, quandoquidem pejerare non posset, non jam ulterius infructuosa perseverantia clamaturos, ad expellendum hinc hominem, quem saltem deberemus habere vicinum. Mihi autem, quia videbatur vehementiorem eorum dolorem post hanc jurationem fuisse metuendum, apud me tacitus habui; et quia simul petierat ut ad eum venirem, non distuli. Cum mihi dixisset hoc ipsum, continuo et illud adjunxit eidem jurationi, quod mihi, dum ad eum pergo, per alium Dei servum mandaverat, de praesentia scilicet sua, si ei clericatus sarcinam nolenti nullus imponeret. Hic ego in tantis angustiis quasi aura spirante recreatus, nihil ei respondi; sed ad fratrem Alypium gradu concitatiore perrexi, eique quid dixerit dixi. At ille, ut existimo, devitans ne quid se auctore fieret, unde vos putabat offendi, Hinc me, inquit, nemo consulat. Quo audito, ad populum tumultuantem perrexi, factoque silentio, quid promissum esset cum promissione etiam jurationis aperui. Illi vero qui solum ejus presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita ut putabam quod oblatum fuerat acceperunt; sed inter se aliquantulum mussitantes, petiverunt ut adderetur eidem promissioni atque jurationi, ut si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponensi ecclesia consentiret. Retuli ad eum; sine dubitatione annuit. Renuntiavi illis, laetati sunt; et mox jurationem pollicitam poposcerunt. 4. Reverti ad filium nostrum, eumque inveni fluctuantem quibusnam verbis comprehendi posset illa cum juratione promissio, propter necessitates irruentes, quae possent eum ut abscederet cogere. Simul etiam quid timeret ostendit, ne quis irruisset hostilis incursus, qui esset discessione vitandus. Volebat addi sancta Melania, et aeris morbidi causationem; sed illius responsione reprehensa est. Ego autem dixi, gravem ab illo et non contemnendam causam necessitatis ingestam, quae cives etiam emigrare compelleret: sed si haec populo dicerentur, timendum esse ne male nos ominari videremur; si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari. Placuit tamen ut de hac re populi animum experiremur; et nihil aliud quam id quod putaveramus invenimus. Nam cum ejus verba a diacono dicta recitarentur, et omnia placuissent; ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est, promissioque displicuit, tumultu recrudescente, et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimante. Quod cum sanctus filius noster vidisset, jussit inde auferri nomen necessitatis, rursumque ad laetitiam populus remeavit. 5. Et cum lassitudinem excusarem, sine me ad plebem accedere noluit; simul accessimus. Dixit ei quae a diacono audita erant se mandasse, se jurasse, eaque se esse facturum, continuoque omnia eo tenore quo dictaverat, prosecutus est. Responsum est, Deo gratias, et petitum ut totum scriptum subscriberetur. Dimisimus catechumenos, continuoque scriptum subscripsit. Deinde peti coepimus nos episcopi, non vocibus populi, sed tamen a populo per honestos fideles, ut nos quoque subscriberemus. At ubi coepi subscribere, sancta Melania contradixit. Miratus sum quare tam sero, quasi promissionem illam et jurationem nos, non subscribendo, facere possemus infectam: sed tamen obtemperavi; ac sic remansit mea non plena subscriptio, nec ultra nobis quisquam ut subscriberemus putavit instandum. 6. Qui autem alio die posteaquam ipsum discessisse didicerunt, fuerint motus vel linguae hominum, quantum satis arbitratus sum, Sanctitati vestrae per commonitorium intimare curavi. Quisquis itaque vobis contraria his quae narravi, forte narravit, aut mentitur, aut fallitur. Quaedam enim quae mihi ad curam non pertinere visa sunt, praetermisisse me sentio; nulla tamen falsa dixisse. Proinde sanctus filius noster Pinianus, quod me praesente ac permittente juraverit, verum est: quod autem me praecipiente juraverit, falsum est. Scit ipse, sciunt servi Dei quos ad me misit, primo sanctus Barnabas, deinde Timasius, per quem etiam de promissione praesentiae suae mihi mandavit. Ipse quoque populus ad presbyterium, non ad jusjurandum clamando cogebat: sed oblatum sibi non respuit, ea spe quo posset in eodem apud nos habitante voluntas fieri, quo consentiret ad ordinationem, ne sicut juraverat, si invitus ordinaretur, abscederet. Ac per hoc et illi propter opus Dei clamaverunt (neque enim sanctificatio presbyterii non est opus Dei); et quod postea de promissa praesentia gratulati non sunt, nisi adderetur quod si quando ad suscipiendum clericatum consentire vellet, nonnisi in Hipponensi ecclesia consentiret, satis in promptu est quod etiam de ipsa ejus apud se habitatione speraverint, ideoque ab illo operis Dei desiderio non recesserunt. 7. Quomodo ergo dicis hoc eos fecisse turpissimo appetitu pecuniae? Primo quia ad plebem quae clamabat, omnino non pertinet: sicut enim plebs Thagastensis de his quae contulistis Ecclesiae Thagastensi, non habet nisi gaudium boni operis vestri; sic et Hipponensis et cujuslibet alterius loci, ubi de mammona iniquitatis Domini praecepta fecistis, vel estis ubicumque facturi. Non ergo populus ut de tanto viro Ecclesiae consuleret suae ardentissime flagitans, suum pecuniarium quaesivit commodum a vobis; sed vestrum pecuniae contemptum dilexit in vobis. Nam si in me dilexerunt, quod audierant paucis agellulis paternis contemptis, ad Dei liberam servitutem me fuisse conversum, neque in hoc inviderunt Ecclesiae Thagastensi, quae carnalis patria mea est; sed cum illa clericatum mihi non imposuisset, quando potuerunt, habendum invaserunt: quanto flagrantius in nostro Piniano amare potuerunt tantam mundi hujus cupiditatem, tantas opes, tantam spem, tanta conversione superatam atque calcatam! Ego quippe secundum multorum sensum comparantium semetipsos sibimetipsis, non divitias dimisisse, sed ad divitias videor venisse. Vix enim vigesima particula res mea paterna existimari potest, in comparatione praediorum Ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere. In qualibet autem, maxime Africanarum Ecclesiarum, hic noster, non dico presbyter, sed episcopus sit, comparatus pristinis opibus suis, etiamsi animo dominantis egerit, pauperrimus erit. Multo ergo liquidius et securius in hoc amatur christiana paupertas, in quo nulla rerum ampliorum potest putari cupiditas. Hoc accendit animos populi, hoc in illam violentiam perseverantissimi clamoris erexit. Non eos turpis cupiditatis insuper accusemus, sed magis bonum quod ipsi non habent, saltem in aliis diligere sine crimine permittamus. Nam etsi fuerint illi multitudini permixti inopes vel mendici, qui simul clamabant, et de vestra venerabili redundantia indigentiae suae supplementum sperabant; nec ista, ut arbitror, cupiditas turpis est. 8. Restat ergo ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in clericos, et maxime in episcopum dirigatur. Nos enim rebus Ecclesiae dominari existimamur, nos opibus frui. Postremo quidquid de istis nos accepimus, nos vel adhuc possidemus, vel ut placuit erogavimus; nihil inde populo extra clericatum vel extra monasterium constituto, nisi paucissimis indigentibus largiti sumus. Non ergo dico quia vel in nos maxime a vobis dici ista debuerunt, verumtamen in nos solos credibiliter dici potuerunt. Quid ergo faciemus? qua nos, si apud inimicos non possumus, saltem apud vos ratione purgamus? Res haec animi est, intus est, procul ab oculis secreta mortalium, Deo tantummodo nota est. Quid ergo restat, nisi Deum testari cui nota est? Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis (quod multo melius est, et quod mihi in epistola tua tanquam culpabile objiciendum putasti), sed omnino cogitis ut juremus; non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione conamur, etiam vitae carnis hujus utique praeponenda est. 9. Verumtamen vobis nos ita cogentibus ut juremus, non succensemus, sicut vos Hipponensibus succensetis. Creditis enim tanquam homines de hominibus, etsi ea quae in nobis non sunt, non tamen ea quae in nobis esse non possunt. Sananda ista in vobis, non accusanda sunt; et nostra purganda vobis est fama, si est Domino purgata conscientia. Qui fortasse praestabit, sicut antequam accidisset ista tentatio, ego et frater meus Alypius collocuti sumus, non ut solum vobis charissimis commembris nostris, verum etiam ipsis inimicissimis notissimum fiat, nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari. Quod donec fiat, si Dominus donabit ut fiat, ecce nunc interim quod cogimur facimus, ne vestri cordis medicinam in quantamlibet moram temporis differamus. Deus testis est, istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter servitutem quam debeo charitati fratrum et timori Dei, tolerare me, non amare; ita ut ea, si salvo officio possim, carere desiderem. Nec aliud me de fratre meo Alypio sentire, ipse Deus testis est. Tamen et de illo aliter sentiendo populus, et, quod est gravius, Hipponensis, in tantas est illius praecipitatus injurias: et de nobis vos sancti Dei et pleni visceribus misericordiae talia credendo, nomine ejusdem populi, qui ad causam hujuscemodi cupiditatis omnino non pertinet, nos tangere atque admonere voluistis; utique ad nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a vobis: unde non irasci, sed gratias agere debeo, quod nec verecundius nec liberius agere potuistis, ut episcopo non quasi conviciose objiceretis, quod sentiebatis, sed ex obliquo intelligendum relinqueretis. 10. Nec molestum sit vobis, ut vos velut gravatos arbitremini, quia jurandum putavi. Neque enim gravabat Apostolus, aut eos parum diligebat quibus dicebat: Non in sermone adulationis fuimus apud vos, sicut scitis; nec in occasione cupiditatis, Deus testis est (I Thess. II, 5). Rei quippe apertae ipsos testes adhibuit; rei autem occultae quem, nisi Deum? Si ergo ille merito est veritus ne humana ignorantia de illo aliquid tale sentiret, cujus labor omnibus in promptu erat, quod nisi summa necessitate a populis quibus gratiam Christi dispensabat, in usus suos aliquid non sumebat, caetera vero suo victui necessaria suis manibus transigebat: quanto magis nobis laborandum est ut credatur, qui et merito sanctitatis et virtute animi longe impares sumus, nec aliquid ad sustentacula hujus vitae operari nostris manibus possumus; et si possemus, tantis occupationibus, quas tunc illos non credo fuisse perpessos, nequaquam sineremur? Non ergo ulterius in hac causa populo christiano, quae Ecclesia est Dei, objiciatur pecuniae turpissimus appetitus. Tolerabilius enim nobis objicitur, in quos hujus mali quamvis falsa, tamen verisimilis suspicio cadere potuit, quam illis, quos ab hoc appetitu et suspicione constat esse alienos. 11. Denegare autem jurationem qualibet fide praeditas mentes, quanto magis fide christiana, non dico aliquid contrarium confirmare, sed omnino dubitare fas non est. De qua re quid sentiam, satis, ut arbitror, in epistola quam ad fratrem meum scripsi, plenissime aperui. Scripsit mihi Sanctitas tua: Si aut ego aut Hipponenses hoc censent, ut jurejurando violenter extorto satisfiat. Tu enim ipsa quid censes? placetne tibi, ut etiam certa morte imminente, quod tunc inaniter metuebatur, nomen Domini Dei sui in fallaciam christianus assumat, Deum suum testem falsitati christianus adhibeat? Qui profecto si praeter jurationem ad falsum testimonium morte imminente cogeretur, maculare vitam suam magis timere debuit quam finire. Hostiles inter se acies et armatae, certe apertissima mortis intentatione confligunt; et tamen cum invicem jurant, laudamus fidem servantes, fallentes autem merito detestamur. Ut autem jurarent, quid utraeque ab alterutris, nisi occidi vel capi timuerunt? Ac per hoc vel mortis vel captivitatis metu extortae jurationi nisi pareatur, nisi fides quae ibi data est custodiatur, sacrilegii, perjurii crimine detinentur, etiam tales homines qui magis metuunt pejerare, quam hominem occidere: et nos utrum implenda sit extorta juratio servorum Dei, munere sanctitatis praeeminentium, monachorum ad perfectionem mandatorum Christi rerum etiam suarum distributione currentium, quasi disceptaturi ponimus quaestionem! 12. Nam quid exsilii, vel deportationis, aut relegationis nomine, promissa illa praesentia praegravatur, obsecro te? Puto quod presbyterium non est exsilium. Hoc ergo noster eligeret, quam illud exsilium? Absit a nobis, ut sic sanctus Dei et nobis charissimus defendatur: absit, inquam, ut dicatur maluisse exsilium quam presbyterium, aut maluisse perjurium quam exsilium. Haec dicerem, si vere a nobis, aut a populo juratio ei fuisset extorta promittendae praesentiae; nunc vero non extorta est dum negaretur, sed dum offerretur accepta. Et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per illam praesentiam creditum est, eum etiam ad clericatum suscipiendum posse desiderantibus consentire. Postremo quodlibet de nobis vel de Hipponensibus sentiatur, longe alia est eorum causa qui coegerint jurare, quam eorum qui, non dico coegerint, sed suaserint pejerare. Ipse etiam de quo agitur, considerare non renuat, utrum sit pejus, sub quolibet timore jusjurandum, an remoto ipso timore perjurium. 13. Deo gratias, quia non aliter Hipponenses promissum circa se impleri sentiunt, quam ut adsit voluntate habitandi, et eat quo necesse fuerit cum dispositione redeundi. Nam si verba jurationis attenderent et exigerent, tam nullo modo servus Dei recedere, quam ullo modo debuit pejerare. Sed quia crimen eorum esset, non dico talem virum, sed quemlibet hominem sic tenere; nec ipsi aliam exspectationem se habuisse probaverunt, qui audientes quod rediturus abscesserit gratulati sunt, nec aliud illis verax juratio debet, quam id quod ab illa exspectaverunt. Quid est autem quod dicitur, eum juratione ore suo expressa, exceptionem fecisse necessitatis? Quasi non ore suo hoc rursum jusserit auferri. Certe ad populum quando ipse locutus est, tunc etiam interponeret: quod si fecisset, non utique responderetur, Deo gratias; sed ad illam rediretur reclamationem quae facta fuerat, quando sic a diacono recitatum est. Et numquid ad rem pertinet, sive interposita sit ad recedendum necessitatis excusatio, sive non sit? Nihil ab illo aliud exspectatum est, quam id quod supra diximus. Exspectationem autem eorum quibus juratur, quisquis deceperit, non potest esse non perjurus. 14. Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo quibus hoc placuerit, ad imitandum perjurium aedificentur; quibus autem displicet, justissime dicant, nulli nostrum credendum esse, non solum promittenti aliquid, sed etiam juranti. Hinc enim potius cavendae sunt linguae inimicorum, de quibus tanquam jaculis ad interficiendos infirmos major utitur ille inimicus. Sed absit ut de tali anima speremus aliud quam quod Dei timor inspirat, et tanta, quae in illa est, excellentia sanctitatis hortatur. Ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor non potui sic sapere, ut tanto vel tumultu vel offensione magis everti vellem ecclesiam cui servio, quam id quod a tali viro nobis offerebatur, accipere.
EPISTOLA CXXVII . Augustinus Armentarium et hujus uxorem Paulinam hortatur ut mundum contemnant, et continentiae votum quo se pariter obligarunt exsolvant.
Dominis eximiis meritoque honorabilibus ac desiderabilibus filiis, ARMENTARIO et PAULINAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Vir egregius, filius meus Ruferius, affinis vester, retulit mihi quid Domino voveritis: qua ejus narratione exhilaratus, et ibidem metuens ne aliud suadeat ille tentator qui bonis talibus antiquitus invidet, exhortandam paucis credidi Charitatem tuam, domine eximie meritoque honorabilis et desiderabilis fili, ut cogites quod in divinis eloquiis legitur, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem (Eccli. V, 8); atque arripias curesque reddendum quod ei te vovisse nosti, qui et debita exigit et promissa persolvit. Nam et hoc scriptum est, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12): quanquam etsi non vovisses, quid aliud tibi suadendum fuit, aut quid melius ab homine fieri potest, quam ut ei se restituat a quo institutus est; praesertim quia charitatis erga nos Dei tantum apparuit atque eluxit indicium, ut Filium suum unigenitum mitteret, qui pro nobis moreretur? Restat ergo ut fiat quod Apostolus ait, propterea mortuum esse Christum, ut qui vivunt non sibi jam vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15). Nisi forte adhuc mundus amandus est, tanta rerum labe contritus, ut etiam speciem seductionis amiserit. Nam quantum illi laudandi atque praedicandi, qui dignati non sunt etiam cum mundo florente florere; tantum increpandi et accusandi sunt, quos perire cum pereunte delectat.
2. Labores et pericula et exitia hujus transitoriae vitae, si pro eadem vita quandoque finienda subeuntur, ut mors ejus non omnino auferatur, sed paululum differatur; quanto magis pro aeterna subeunda sunt, ubi mortem nec natura sollicite cavet, nec ignavia turpiter timet, nec sapientia fortiter sustinet! nulli quippe erit quae non erit. Habeat igitur te vita aeterna in dilectoribus suis. Nonne cernis, haec vita mi erabilis et egena quam vehementes habeat, quantumque sibi obliget amatores suos? qui tamen periculo ejus saepe turbati, citius eam finiunt, eo ipso quo finire formidant, et mortem dum declinant, accelerant, veluti si quisquam fluvio rapiendus irruat, latronem bestiamve fugiendo. Jactant in mare tempestate saeviente aliquando et alimenta; et ut vivant, projiciunt unde vivunt, ne cito finiatur quod vel in labore vivitur. Quantis laboribus agitur, ut longiore tempore laboretur! et mors cum impendere coeperit, ideo cavetur, ut diutius timeatur. Nam inter tot casus fragilitatis humanae, quam multae mortes timentur, quarum certe una cum venerit, restat caeteras non timeri! et tamen fugitur una ut omnes timeantur. Quibus excruciantur doloribus, qui curantur a medicis et secantur! numquid ut non moriantur? Sed ut aliquanto serius moriantur. Multi cruciatus suscipiuntur certi, ut pauci dies adjiciantur incerti: et nonnunquam ipsis doloribus victi continuo moriuntur, quos mortis timore suscipiunt; et cum omnino non eligant vitam finire ne doleant, sed dolere ne finiant, accidit eis ut doleant et finiant: non solum quia et sanati utique vitam finiunt post dolores, quae tantis poenis comparata nec sempiterna esse potest, quia mortalis est, nec diuturna, quia tota brevis est, nec de ipso brevi spatio sui secura, quia semper incerta est; verum etiam quod aliquando eam dolore finierunt, quam ne finirent, dolere voluerunt. 3. Habet etiam hoc magnum malum, ac vehementer exsecrandum et horrendum nimius amor vitae istius, quod multi dum volunt paulo diutius vivere, graviter offendunt Deum, apud quem est fons vitae: atque ita, dum ab eis frustra qui necessario futurus est vitae finis metuitur, illinc prohibentur ubi sine fine vivitur. Huc accedit quia vita misera etiamsi posset esse perpetua, nullo modo beatae vitae etiam brevissimae comparanda est: et tamen isti amando miserrimam atque brevissimam, perdunt beatissimam ac sempiternam, cum in hac ipsa, quam male diligunt, hoc velint quod in altera perdunt; quia utique in ista nec miseriam diligunt, nam beati esse volunt, nec brevitatem, nam eam finiri nolunt; tantum quia vita est, sic amatur, ut saepe propter eam, licet miseram et brevem, beata et sempiterna amittatur. 4. His consideratis, quid magnum vita aeterna jubet amatoribus suis, cum se jubet sic amari quemadmodum haec amatur a suis? an vero dignum est vel ferendum, cum contemnuntur omnia quae amantur in mundo, ut vita post paululum finienda, saltem ipsum paululum teneatur in mundo; et non contemnitur mundus, ut obtineatur vita quae sine fine apud illum est, per quem factus est mundus? Modo cum ipsa Roma, domicilium clarissimi imperii, barbarico vastaretur incursu, quam multi hujus vitae temporalis amatores, ut eam vel infeliciter producendam nudamque redimerent, dederunt omnia quae illi non solum oblectandae et ornandae, verum etiam sustentandae tuendaeque servabant! Solent certe amatores illis quas amant, ut eas habeant, multa conferre: isti amatam suam non haberent, nisi amando inopem reddidissent; nec ei multa conferrent, sed cuncta potius auferrent, ne sibi eam hostis auferret. Nec eorum reprehendo consilium: quis enim nesciat perituram fuisse ipsam, si non ea periissent quae recondita fuerant propter ipsam? quamvis et quidam perdiderint prius illa, mox ipsam; quidam vero licet parati cuncta perdere propter ipsam, prius perdiderint ipsam. Sed hinc admonendi sumus quales aeternae vitae dilectores esse debeamus, ut propter eam contemnamus cuncta superflua, cum pro hac transitoria vita contempta sint quae illi fuerant necessaria. 5. Neque enim amatam nostram, sicut illi suam, ut teneamus, exspoliamus; sed illi aeternae adipiscendae istam temporalem velut famulam expeditiorem servire facimus, si eam nec ornamentorum vanorum vinculis alligemus, nec curarum noxiarum sarcinis oneremus, audiamusque Dominum, qui nobis illam vitam summo ardore desiderandam fidelissime pollicetur, velut in totius mundi concione clamantem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene, et onus meum leve est (Matth. XI, 28-30). Haec disciplina piae humilitatis, ventosam et turbidam cupiditatem, avidam rerum extra nostram potestatem constitutarum, pellit ex animo, et quodammodo exspirat. Ibi enim labor, ubi multa quaeruntur et diliguntur, quibus adipiscendis atque retinendis voluntas non satis est, quia consequentem non habet facultatem. Justa vero vita, cum volumus, adest, quia eam ipsam plene velle, justitia est; nec plus aliquid perficienda justitia, quam perfectam voluntatem requirit. Vide si labor est, ubi velle satis est. Unde divinitus dictum est: Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Ubi pax, ibi requies; ubi requies, ibi finis appetendi, et nulla causa laborandi. Sed haec voluntas ut plena sit, oportet ut sana sit: erit autem sana, si medicum non refugiat, cujus solius gratia sanari potest a morbo desideriorum noxiorum. Ipse est ergo medicus qui clamat, Venite ad me omnes qui laboratis, jugum suum lene, et onus leve dicens; quia diffusa per Spiritum sanctum charitate in cordibus nostris, profecto amabitur quod jubetur, et non erit asperum nec onerosum, si sub hoc uno jugo, quanto minus tumida, tanto magis libera cervice serviatur. Et haec est una sarcina, qua ejus bajulus non premitur, sed levatur. Divitiae si diliguntur, ibi serventur ubi perire non possunt. Honor si diligitur, illic habeatur ubi nemo indignus honoratur. Salus si diligitur, ibi adipiscenda desideretur ubi adeptae nihil timetur. Vita si diligitur, ibi acquiratur ubi nulla morte finitur. 6. Reddite igitur quod vovistis, quia vos ipsi estis, et ei vos redditis a quo estis; reddite, obsecro. Neque enim quod redditis, reddendo minuetur, sed potius servabitur et augebitur: benignus enim exactor est, non egenus; et qui non crescat ex redditis, sed in se crescere faciat redditores. Huic ergo quod non redditur, perditur: quod autem redditur, reddenti additur; imo vero in eo cui redditur, ipse reddens servatur. Idipsum quippe erit redditum et redditor, quia idipsum erat debitum et debitor. Deo namque seipsum debet homo, eique reddendus est ut beatus sit, a quo accepit ut sit. Hoc significat quod in Evangelio Dominus ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21). Hoc enim dixit, cum sibi demonstrato nummo, et quaesito cujus haberet imaginem, responsum esset, Caesaris; ut hinc intelligerent, quod Deus exigeret ab homine imaginem suam in homine ipso, sicut Caesar suam exigebat in nummo. Quanto magis ergo reddenda est cum promittitur, cui etiam non promissa debetur! 7. Quapropter, charissime, possem quidem pro mea quantulacumque facultatula, sancti propositi quod Deo vovisse vos comperi, uberius laudare fructum, ac demonstrare quid distet inter christianos dilectores mundi hujus, et contemptores, quamvis fideles utrique dicantur. Eodem utrique lavacro sacri fontis abluti sunt, eisdem imbuti consecratique mysteriis, utrique ejusdem Evangelii non auditores tantum, verum etiam praedicatores; nec utrique tamen regni Dei lucisque participes, et vitae aeternae, quae sola est beata, cohaeredes. Dominus enim Jesus non ab eis qui non audiunt, sed eos inter se auditores verborum suorum, latissimo limite, non tenui distinctione discrevit: Qui audit, inquit, verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificavit domum suam supra petram: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. Qui autem audit verba mea haec, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna (Id. VII, 24-27, et Luc. VI, 47-49). Audire ergo illa verba, aedificare est; in hoc utrique pares sunt: in faciendo autem, et non faciendo quod audiunt, tantum dispares, quantum aedificium petrae soliditate fundatum dispar est ei quod sine ullo fundamento facili arenae mobilitate subvertitur. Nec ideo quisquis omnino non audit, tutius sibi aliquid comparat: nihil enim aedificans, sine ullo tecto multo facilius obruendus, rapiendus, et dispergendus imbribus, fluviis ventisque donatur. 8. Possem etiam pro modulo meo eosdem ipsos pertinentes ad dexteram regnumque coelorum in suis gradibus meritisque distinguere, atque ostendere quo differat vita conjugalis filios procreantium patrum matrumque familias, verumtamen religiosorum ac piorum, ab ea vita quam vos Deo vovistis, si nunc ad eam vovendam exhortandus esses; sed quia jam vovisti, jam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. Priusquam esses voti reus, liberum fuit quo esses inferior; quamvis non sit gratulanda libertas qua fit ut non debeatur quod cum luero redditur. Nunc vero quia tenetur apud Deum sponsio tua, non te ad magnam justitiam invito, sed a magna iniquitate deterreo. Non enim talis eris, si non feceris quod vovisti, qualis mansisses, si nihil tale vovisses. Minor enim tunc esses, non pejor: modo autem tanto, quod absit, miserior, si fidem Deo fregeris, quanto beatior, si persolveris. Nec ideo te vovisse poeniteat, imo gaude jam tibi non licere quod cum tuo detrimento licuisset. Aggredere itaque intrepidus, et dicta imple factis; ipse adjuvabit, qui vota tua expetit. Felix est necessitas quae in meliora compellit. 9. Una sola esse causa posset, qua te id quod vovisti, non solum non hortaremur, verum etiam prohiberemus implere, si forte tua conjux hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. Nam et vovenda talia non sunt a conjugatis, nisi ex consensu et voluntate communi: et si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas quam persolvenda promissio. Neque enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid voverit, sed potius usurpare vetat alienum. Divina quippe de hac re per Apostolum est prolata sententia: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier: sexum nomine corporis nuncupavit. Sed cum illam tam paratam esse audiam Deo dicare continentiam, ut eo solo impediatur, si tibi debitum reddere conjugali jure compellitur; ambo Deo reddite quod ambo vovistis, ut illi persolvatur quod ab alterutro non exigitis. Si continentia virtus est, sicuti est, cur ad eam sit promptior sexus infirmior, cum virtus a viro potius cognominata videatur, sicut similitudo vocabuli resonat? Noli ergo vir abhorrere a virtute quam mulier est parata suscipere. Sit vester consensus oblatio ad supernum altare Creatoris, et victa concupiscentia, tanto fortius quanto sanctius vinculum charitatis. Gaudeamus de vobis in abundanti gratia Christi, domini eximii meritoque honorabiles et desiderabiles filii.
EPISTOLA CXXVIII . Marcellini edicto collationis apud Carthaginem habendae conditiones praescribenti consentire se profitentur episcopi catholici; id etiam ultro pollicentes, non postulaturos ut sibi servetur episcopatus si victi fuerint, cum tamen velint dignitatem donatistis episcopis etiam victis suam cuique integram manere.
Honorabili ac dilectissimo filio, viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, MARCELLINO, AURELIUS, SILVANUS, et universi episcopi catholici. 1. Edicto Spectabilitatis tuae, quo nostrae collationis tranquillitati quietique servandae, et veritati manifestandae muniendaeque consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus; hoc est, de loco et tempore ipsius collationis, et de numero eorum quos praesentes esse oportebit. Consentimus etiam ut hi quibus conferendi delegamus officium, subscribant prosecutionibus suis: inque illo scripto, quo eis hoc munus imponimus, ratumque nos habituros quod egerint pollicemur, subscriptiones omnium nostrum non solum habeas factas, verum etiam cum fiunt ipse perspicias; admonituri quoque, Domino adjuvante, populum christianum, ut a collationis loco, quietis et tranquillitatis gratia, suum abstineat omnino conventum, et ea quae aguntur, non cum aguntur, audire festinet, sed conscripta ut cognoscat, exspectet, sicut ea te prolaturum omnibus promisisti.
2. Illo etiam, veritate confisi, nos vinculo conditionis obstringimus, ut si nobis ii cum quibus agimus demonstrare potuerint, cum secundum Dei promissa populi christiani usquequaque crescendo jam magnam partem orbis implerent, et in caeteram dilatarentur implendam, subito Ecclesiam Christi, nescio quorum, quos isti accusant, peccatorum periisse contagio, et in sola remansisse parte Donati; si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopalis muneris requiremus, sed eorum sequemur, pro sola aeterna salute, consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita veritate debebimus. Si autem nos potius valuerimus ostendere Ecclesiam Christi, omnium non solum Africanarum, verum etiam transmarinarum provinciarum, multarumque gentium spatia feracissima populorum copia jam tenentem, et, sicut scriptum est, toto mundo fructificantem atque crescentem, nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire potuisse: si denique ipsorum, quos tunc accusare voluerunt, potius quam convincere valuerunt, quaestionem demonstraverimus esse finitam, quamvis non in eis Ecclesiae causa consistat; et Caecilianum innocentem, illos autem violentos et calumniosos esse judicatos ab eo imperatore, ad cujus examen criminationes suas ultro accusando miserunt: postremo si quidquid de peccatis quorumlibet hominum dixerint, vel humanis documentis, vel divinis probaverimus, aut eorum innocentiam falsis criminibus appetitam, aut Christi Ecclesiam, cujus communioni cohaeremus, nullis eorum delictis esse destructam; sic ejus nobiscum teneant unitatem, ut non solum viam salutis inveniant, sed nec honorem episcopatus amittant. Neque enim in eis divinae Sacramenta veritatis, sed commenta humani detestamur erroris: quibus sublatis fraternum pectus amplectimur, Christiana nobis charitate conjunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica separatum. 3. Poterit quippe unusquisque nostrum, honoris sibi socio copulato, vicissim sedere eminentius, sicut peregrino episcopo juxta considente collega. Hoc cum alternis basilicis utrinque conceditur, uterque ab alterutro honore mutuo praevenitur; quia ubi praeceptio charitatis dilataverit corda, possessio pacis non fit angusta, ut uno eorum defuncto, deinceps jam singulis singuli pristino more succedant: nec novum aliquid fiet; nam hoc ab ipsius separationis exordio, in eis qui damnato nefariae discissionis errore unitatis dulcedinem vel sero sapuerunt, catholica dilectio custodivit. Aut si forte christiani populi singulis delectantur episcopis, et duorum consortium, inusitata rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio secedamus, et Ecclesiis in singulis damnata schismatis causa, in unitate pacifica constitutis, ab his qui singuli in Ecclesiis singulis invenientur, unitate facta per loca necessaria singuli constituantur episcopi. Quid enim dubitemus Redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre? an vero ille de coelis in membra humana descendit, ut membra ejus essemus; et nos, ne ipsa ejus membra crudeli divisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? Propter nos nihil sufficientius, quam christiani fideles et obedientes sumus: hoc ergo semper simus. Episcopi autem propter christianos populos ordinamur: quod ergo christianis populis ad christianam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu faciamus. Si servi utiles sumus, cur Domini aeternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus invidemus? Episcopalis dignitas fructuosior nobis erit, si gregem Christi magis deposita collegerit, quam retenta disperserit. Nam qua fronte in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si christianam in hoc saeculo noster honor impedit unitatem? 4. Haec propterea Praestantiae tuae scribenda curavimus, ut et per te innotescant omnibus. Postulamus ut in adjutorio Domini Dei nostri, quo admonente ista promittimus, et quo adjuvante nos implere posse confidimus, etiam ante collationem, si fieri potest, corda hominum vel infirma, vel dura, pia charitas aut sanet, aut edomet; ac sic jam pacificis mentibus non resistamus manifestissimae veritati, et disputationem nostram vel praecedamus concordia, vel sequamur. Neque enim desperare debemus, si recolunt beatos esse pacificos, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9), multo dignius et facilius eos velle ut pars Donati universo orbi christiano reconcilietur, quam universus orbis christianus a parte Donati rebaptizetur: cum praesertim de Maximiani sacrilego et damnato schismate venientes, quos etiam terrenarum potestatum jussionibus insectando emendare curarunt, tanta dilectione quaesierint ut nec baptismum ab eis datum rescindere auderent, et quosdam eorum damnatos, sine ulla honoris eorum diminutione susciperent, quosdam vero in illius discissionis societate impollutos fuisse censerent. Quorum inter se concordiae non invidemus; sed eos certe oportet advertere quam pie tanto studio ramum a se fractum radix catholica inquirit, si ramus ipse similiter a se parvum fragmen incisum sic colligere laboravit. ( Et alia manu ): Optamus te, fili, in Domino bene valere. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis, huic epistolae subscripsi. ( Item alia manu ): Silvanus senex Ecclesiae Summensis subscripsi.
EPISTOLA CXXIX. Catholici episcopi Notoriae Donatistarum respondent, significantes Marcellino se illis concedere quod petierant, ut universi qui venerant eorum episcopi praesentes essent in eo loco ubi celebranda erat collatio: tum etiam catholicae Ecclesiae causam adversus eorum schisma validis argumentis vindicant.
Honorabili ac dilectissimo filio V. C. et spectabili tribuno et notario MARCELLINO, AURELIUS, SILVANUS, et universi episcopi catholici. 1. Multum nos sollicitos reddidit Notoria, vel litterae fratrum nostrorum, quos cupimus ad catholicam pacem a perniciosa dissensione converti, quod edicto Nobilitatis tuae, quo ipsius disputationis nostrae tranquillitati quietique providisti, consentire noluerunt; ne forte etiamsi non omnes, aliqui tamen eorum per multitudinis tumultum seu strepitum, collationem, quae pacifica et pacata esse debet, impediant. Atque utinam ipsos non pertentet ista cogitatio, et nos potius fallat ista suspicio! et ideo si velint omnes esse praesentes, ut cum eis visum fuerit, congregatis illuc etiam nobis, simul inde egrediamur concordes atque pacati, et schismatica divisione correcta, fraterno unitatis Christi vinculo obstricti, mirantibus et gaudentibus omnibus bonis, dolente autem solo diabolo et similibus ejus, pariter in Ecclesiam ad gratiarum actionem, laudesque Deo reddendas ardentissima et lucidissima charitate pergamus.
2. Quid enim magnum est, si oculus pacatus attendat, et cogitatio christiana non deserat considerare et videre, remotis humanis criminationibus seu veris seu falsis, in eis Litteris Ecclesiam esse quaerendam, ubi Christus Redemptor ejus innotuit? Nam sicut non audimus contra Christum eos qui dicunt corpus ejus de sepulcro furatum a discipulis; sic non debemus audire contra ejus Ecclesiam eos qui dicunt non eam esse nisi in solis Afris et Afrorum paucissimis sociis: Apostolus quippe dicit quoniam veraces christiani membra sunt Christi (Ephes. IV, 25); sicut ergo non credimus furto cujusquam periisse carnem Christi mortuam de sepulcro, sic credere non debemus peccato cujusquam viva ejus membra periisse de mundo. Non est itaque difficile, quoniam caput est Christus, et corpus Ecclesia, simul in Evangelio commendatum videre, et caput contra calumnias Judaeorum, et corpus contra criminationes haereticorum. Nam quod legitur, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, contra eos est qui dicunt mortuum de sepulcro esse sublatum; quod autem sequitur, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum, per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47), contra eos est qui dicunt non esse Ecclesiam in orbe terrarum: ut uno brevi capitulo paucisque verbis, et inimicus capitis, et inimicus corporis repellatur, et, si fideliter attenderit, corrigatur. 3. Nam tenere istas inimicitias fratres nostros tanto magis dolemus, quanto magis eos constat easdem Scripturas nobiscum tenere, quibus haec apertissima testimonia continentur. Judaei quippe qui negant resurrexisse Christum, saltem non accipiunt Evangelium: isti autem fratres nostri utriusque Testamenti auctoritate devincti sunt; et tamen criminari nos volunt de Evangelio tradito, et nolunt ei credere recitato. Sed nunc fortasse hujus collationis cura suscepta diligentius perscrutati sunt Scripturas sacras; et quia in eis innumerabilia testimonia repererunt, quibus promissa est Ecclesia futura in omnibus gentibus, et toto orbe terrarum, sicut eam reddi et praesentari coepisse in Evangelio et Epistolis apostolicis, et in Actibus Apostolorum videmus, ubi et ipsa loca, et civitates, et provinciae leguntur, per quas crevit, incipiens ab Jerusalem, ut inde se etiam in Africam non migrando, sed crescendo diffunderet; non autem invenerunt aliquod testimonium divinorum eloquiorum, ubi dictum est eam perituram de caeteris partibus mundi, et in sola Africa Donati parte mansuram; et viderunt quam sit absurdum, pro illa, quae fuerat peritura, tot testimonia divina recitari; pro ea vero, quae, sicut putant, fuerat Domino placitura, nullum ejus testimonium reperiri: haec forte cogitantes, ad finiendas vanas, et perniciosas, et saluti aeternae contrarias inimicitias, ad locum collationis nostrae omnes convenire voluerunt, non ut tumultus novus oriatur, sed ut vetusta discordia finiatur. 4. Nam et illud quo in nos solent graviter irritari, quod reges terrae, quos tanto ante praedictum est Christo domino servituros, leges contra haereticos et schismaticos pro catholica pace constituunt, credimus quod aliquando cogitaverint non esse culpandum: quia et antiqui reges non solum gentis Hebraicae, sed etiam alienigenae, ne quisquam contra Deum Israel, hoc est verum Deum, non tantum faceret, sed vel diceret aliquid, omnes regni sui populos praeceptis minacissimis terruerunt; et majores istorum ipsam Caeciliani causam, unde nata est ista dissensio, ad Constantinum imperatorem per Anulinum proconsulem accusando miserunt; quod utique non ob aliud videntur fecisse, nisi ut imperator Constantinus contra eos qui superati essent, eis qui superassent, aliquid regali auctoritate decerneret; totamque ipsam causam potuerunt (et forte fecerunt ipsius collationis necessitate), archivis publicis perserutatis, invenire olim esse finitam, post ecclesiastica judicia, quibus absolutus est Caecilianus, illo etiam imperatore judicante, ad cujus examen rem totam et primo miserunt, et postea perduxerunt. Ibi potuerunt etiam causam Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani, quem malorum omnium fontem in concilio suo dixerant, cognoscente Aeliano proconsule ex praecepto ejusdem imperatoris, invenire purgatam. 5. Quanquam et hoc si attenderunt, et, quod facile fuerat, adverterunt, in Scripturis sanctis Ecclesiam Christi permixtis zizaniis, et palea, et piscibus malis futuram esse promissam usque ad tempus messis (Matth. XIII, 24 30), ventilationis (Id. III, 12), et littoris (Id. XIII, 47, 48), utique cogitare potuerunt, etiamsi malam causam Caecilianus et coepiscopi ejus habuissent, nihil eos praejudicare potuisse orbi christiano, quem Deus paucis credentibus tanto ante promisit, et nunc multis videntibus reddidit. Nisi forte plus contra Ecclesiam valuit homo peccans, quam pro Ecclesia Deus jurans, et iniquitas quod amisit, quam veritas quod promisit. Haec sentire quam sit stultum et impium jam fortasse viderunt: cogitaverunt quoque damnatos a se Maximianistas Primiani damnatores per potestates terrenas etiam de basilicis curasse pellendos, et ibi certius exemplo suo recentiore didicerunt non esse peccatum, si tale aliquid Ecclesia contra rebelles suos ab hujusmodi potestatibus postulat: et quod aliquos ex damnatis postea receperunt, quos cum damnarent, aliis etiam plurimis in eadem societate schismatis constitutis dilationem dederunt, quos in Maximiani sacrilegi surculi communione impollutos mansisse dixerunt, et Baptismum vel a damnatis, vel a sociis eorum, quamvis foris in schismate datum, rescindere atque iterare non ausi sunt; satis utique judicarunt ea quae contra nos dicebant, exemplo suo esse damnata: et credendum est quod jam intelligant quam sit indignum, quam intolerabile, ut cum sedeant in cathedris episcopalibus cum istis, et cum ipso simul Primiano damnatores ejus et damnati in causa ejus, ut sit pax in parte Donati, de Caeciliano infametur orbis christianus, ne in pace vivat unitas Christi. 6. Haec omnia fortasse cogitantes, et Dei timore permoti, omnes collationis loco adesse voluerunt, non tumultus dispositione, sed pacis. Quod enim propterea se universos adesse dixerunt, ut eorum numerus appareat, quoniam eos paucos esse adversarii saepe sui mentiti sunt; hoc si aliquando a nostris dictum est, de his locis dici verissime potuit ubi nostrorum coepiscoporum et clericorum atque laicorum longe major est numerus, et maxime in proconsulari provincia: quanquam, excepta Numidia consulari, etiam in caeteris provinciis Africanis nostrorum numero facillime superentur; aut certe, in comparatione omnium gentium, per quas catholica communio dilatatur, eos esse paucissimos rectissime dicimus. Sed nunc si numerum suum innotescere voluissent, nonne ordinatius atque tranquillius innotesceret per eorum subscriptiones, quas ut mandato suo te cernente subjungant, edicto admonuisti? Quid sibi ergo vult quod collationis loco omnes adesse desiderant? Si enim pacem non cogitant, quid non perturbabunt locuturi, aut quid illic facient tacituri? Nam etiamsi clamor non sit, solus susurrus ipse multorum, satis magnum strepitum faciet, quo impediatur illa collatio. 7. Quid est autem quod in Notoria sua ponendum putarunt, ideo se juste flagitasse ut omnes adessent, quia omnes conventi sunt ut venirent? quasi possent eligi pauci qui adesse deberent, nisi ab omnibus qui venissent, ut eorum electioni te praesente subscriberent, ac sic in paucis omnes essent, cum ab omnibus pauci electi essent. Aut ergo tumultus ab eis cogitatur, aut pax; quorum illud optamus, illud cavemus: et ideo ne forte, quod absit, hoc praeparetur potius quod cavemus quam quod optamus, consentimus adesse omnes illos, ut tamen a nobis tantus adsit numerus, quantus tuae Spectabilitati sufficere visus est; ut tumultuosum per turbas si quid emerserit, nonnisi eis recte imputetur, in quorum parte praesens fuerit ad rem, quae a paucis agenda est, omnino superflua multitudo. Si autem quod votis omnibus cupimus, quod ardenter appetimus, quod suppliciter a Domino deprecamur, causa unitatis faciendae illa erit necessaria multitudo, cum voluerint, omnes aderimus, et ad tantum bonum, illo adjuvante qui hoc donat, alacriter convolabimus, dicentes. Fratres nostri estis (Isai. LXVI, 5, sec. LXX), non jam eis qui nos detestantur, sed qui odio finito amplectuntur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in jucunditate jam nobiscum experientibus, quam bonum sit et jucundum fratres habitantes in unum (Psal. CXXXII, 1). ( Et alia manu ): Optamus te, fili, in Deo bene valere. ( Item alia manu ): Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis, subscripsi. ( Item ): Silvanus primae sedis provinciae Numidiae, subscripsi.
EPISTOLA CXXX . Augustinus Probae viduae diviti praescribit quomodo sit orandus Deus.
AUGUSTINUS episcopus servus Christi servorumque Christi, religiosae famulae Dei PROBAE, in Domino dominorum salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Et petisse te et promisisse me recolens, ut de orando Deo ad te aliquid scriberem, ubi tribuente ipso quem oramus, tempus facultasque concessa est, oportuit ut debitum meum jam jamque persolverem, et pio studio tuo in Christi charitate servirem. Quam me autem laetificaverit ipsa petitio tua, in qua cognovi quantam rei tantae curam geris, verbis explicare non possum. Quod enim majus oportuit esse negotium viduitatis tuae, quam persistere in oratione nocte ac die, secundum Apostoli admonitionem? ille quippe ait: Quae autem vere vidua est et desolata speravit in Domino, et persistit in oratione nocte ac die (I Tim. V, 5). Unde mirum videri potest, cum sis secundum hoc saeculum nobilis, dives, tantaeque familiae mater, et in eo licet vidua, non tamen desolata, quomodo occupaverit cor tuum praecipueque sibi vindicaverit orandi cura; nisi quia prudenter intelligis quod in hoc mundo et in hac vita nulla anima possit esse secura. 2. Proinde qui tibi eam cogitationem dedit, profecto facit quod Discipulis suis, non pro seipsis, sed pro humano genere contristatis, et desperantibus quemquam posse salvari, posteaquam ab illo audierunt facilius esse camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum coelorum; mirifica et misericordissima pollicitatione respondit, Deo esse facile quod hominibus impossibile est (Matth. XIX, 24-26). Cui ergo facile est ut etiam dives intret in regnum coelorum, inspiravit tibi piam sollicitudinem, de qua me consulendum putasti quonam modo esset tibi orandum. Ille namque cum etiam hic adhuc esset in carne, Zachaeum divitem in regnum coelorum misit (Luc. XIX, 9), et resurrectione atque ascensione glorificatus, multos postea divites impartito Spiritu sancto fecit hujus saeculi contemptores, et finita divitiarum cupiditate ditiores. Quomodo enim tu sic studeres orare Deum, nisi sperares in eo? quomodo autem sperares in eo, si sperares in incerto divitiarum, et contemneres praeceptum saluberrimum, quo Apostolus ait: Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; ut divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19) ? CAPUT II. 3. Debes itaque prae amore hujus verae vitae, etiam desolatam te putare in hoc saeculo, in quantalibet ejus felicitate verseris. Nam sicut est illa vera vita, in cujus comparatione utique ista quae multum amatur, quamlibet jucunda atque producta sit, nec vita dicenda est: sic est etiam solatium verum, quod per prophetam Dominus promittit dicens, Dabo illi solatium verum, pacem super pacem (Isai. LVII, 18, 19, sec. LXX); sine quo solatio quaecumque sunt terrena solatia, magis in eis desolatio, quam consolatio reperitur. Divitiae quippe atque fastigia dignitatum, caeteraque hujusmodi quibus felices se esse putant mortales verae illius felicitatis expertes, quid afferunt consolationis, cum sit eis non indigere quam eminere praestantius; quae plus excruciant adepta timore amissionis, quam concupita adeptionis ardore? Talibus bonis non fiunt homines boni, sed aliunde boni facti, bene utendo faciunt ut ista sint bona. Non sunt ergo in iis vera solatia, sed ibi potius ubi vera vita. Nam inde necesse est ut fiat homo beatus, unde fit bonus. 4. Homines autem boni videntur etiam in hac vita praestare non parva solatia. Nam si paupertas angit, si luctus moestificat, si dolor corporis inquietat, si contristat exsilium, si ulla calamitas alia vexat, adsint boni homines qui non solum gaudere cum gaudentibus, verum etiam flere cum flentibus (Rom. XII, 15) norunt, et salubriter alloqui et colloqui sciunt; plurimum illa aspera leniuntur, relevantur gravia, superantur adversa. Sed ille hoc in eis et per eos agit, qui spiritu suo bonos fecit. E contra, si divitiae circumfluant, nulla orbitas accidat, adsit sanitas carnis, incolumi habitetur in patria, et cohabitent mali homines, in quibus nemo sit cui fides habeatur, a quo non dolus, fraus, irae, discordiae, insidiae timeantur, atque sustineantur; nonne illa omnia fiunt amara et dura, nec aliquid laetum vel dulce est in eis? Ita in quibuslibet rebus humanis nihil est homini amicum sine homine amico. Sed quotusquisque talis invenitur, de cujus animo et moribus sit in hac vita certa securitas? Nam sicut sibi quisque nemo alter alteri notus est; et tamen nec sibi quisque ita notus est, ut sit de sua crastina conversatione securus. Proinde quamvis ex fructibus suis multi cognoscantur, et alii quidem bene vivendo proximos laetificent, alii male vivendo contristent; tamen propter humanorum animorum ignota et incerta, rectissime Apostolus admonet ut non ante tempus quidquam judicemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). 5. In iis igitur vitae hujus tenebris, in quibus peregrinamur a Domino, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7), desolatam debet se christiana anima reputare, ne desistat orare: et Scripturarum divinarum sanctarumque sermoni discat tanquam lucernae in obscuro loco positae fidei oculum intendere, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris (II Petr. I, 19). Hujus enim lucernae quidam fons ineffabilis lumen illud est, quod sic lucet in tenebris, ut non comprehendatur a tenebris, cui videndo, fide corda mundanda sunt: Beati enim mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et, Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Tunc erit vera vita post mortem, verumque solatium post desolationem: illa vita eximet animam nostram de morte, et illud solatium oculos nostros a lacrymis; et quoniam ibi jam non erit ulla tentatio, ideo sequitur in eodem psalmo, Pedes meos a lapsu. Porro si nulla tentatio, jam nulla oratio: non enim ibi adhuc erit promissi boni exspectatio, sed redditi contemplatio; unde, Placebo, inquit, Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 8, 9), ubi tunc erimus, non in deserto mortuorum, ubi nunc sumus. Mortui enim estis, ait Apostolus, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4). Haec est enim vera vita, quam jubentur bonis operibus apprehendere divites: et ibi est verum solatium; quo solatio nunc vidua desolata, etiam quae filios et nepotes habet, et domum suam pie tractat, agens cum omnibus suis ut ponant in Deo spem suam, dicit tamen in oratione, Sitivit tibi anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea, in terra deserta, et sine via, et sine aqua (Psal. LXII, 2, 3); quod est ista moribunda vita, quibuslibet mortalibus solatiis frequentetur, quibuslibet itinerantibus comitetur, quantalibet rerum copia cumuletur. Nosti quippe ista omnia quam incerta sint: et in illius promissae felicitatis comparatione quid essent, etiamsi incerta non essent? 6. Haec dixi, quoniam sermonem meum vidua dives et nobilis, et tantae familiae mater, de oratione quaesisti, ut etiam tecum in hac vita permanentibus et obsequentibus tuis, te sentias desolatam, nondum utique apprehensa illa vita, ubi est verum certumque solatium, ubi implebitur quod in prophetia dictum est: Satiati sumus mane misericordia tua; et exsultavimus et jucundati sumus in omnibus diebus nostris. Jucundati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala (Psal. LXXXIX, 14, 15). CAPUT III. 7. Antequam ergo ista consolatio veniat, quantacumque temporalium bonorum felicitate circumfluas, ut persistas in orationibus die ac nocte, desolatam te esse memineris. Non enim Apostolus qualicumque viduae hoc munus tribuit: Sed quae vere, inquit, vidua est et desolata, speravit in Domino, et persistit in orationibus die ac nocte. Quod vero sequitur, vigilantissime cave, Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6): agit enim homo in iis quae diligit, quae pro magno appetit, quibus beatum se esse credit. Quapropter quod Scriptura dixit de divitiis, Divitiae si affluant, ne apponatis cor (Psal. LXI, 11), hoc etiam de deliciis tibi dico: Deliciae si affluant, ne apponas cor. Non ideo te magnipendas, quod non desunt, quod affatim suppetunt, quod velut ex fonte largissimo terrenae felicitatis fluunt. Omnino haec in te despice atque contemne, nec in iis quidquam requiras praeter integram corporis valetudinem. Haec enim contemnenda non est propter necessarios usus vitae, antequam mortale hoc induatur immortalitate (I Cor. XV, 54); hoc est vera et perfecta et perpetua sanitate, quae non terrena deficiens infirmitate, corruptibili voluptate reficitur, sed coelesti firmitate persistens, aeterna incorruptione vegetatur. Nam et ipse Apostolus, Carnis, inquit, providentiam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14); quia gerimus curam carnis, sed ad necessitatem salutis. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Eph. V, 29), sicut itidem ipse dicit. Hinc est enim quod et Timotheum, nimium, sicut apparet, corporis castigatorem admonet ut modico vino utatur, propter stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23). 8. Has ergo delicias, in quibus vidua si agit, hoc est, si delectatione cordis haeret atque habitat, vivens mortua est, multi sancti et sanctae omni modo caventes, ipsas velut matres deliciarum divitias dispergendo pauperibus abjecerunt, et tali modo in coelestibus thesauris tutius condiderunt. Quod si tu devincta aliquo pietatis officio non facis, tu scis quam de iis rationem reddas Deo. Nemo enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11). Nos non debemus ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (Ibid. IV, 5). Pertinet tamen ad vidualem curam tuam, deliciae si affluant, ne apponas cor, ne in eis putrescendo moriatur quod sursum esse debet ut vivat. Te in illorum numero deputato, de quibus scriptum est: Vivent corda eorum in saeculum saeculi (Psal. XXI, 27). CAPUT IV. 9. Audisti qualis ores, nunc audi et quid ores, unde me maxime consulendum putasti, quoniam te permovet quod ait Apostolus, Quid enim oremus, sicut oportet nescimus (Rom. VIII, 26); et timuisti ne magis tibi obsit, non sicut oportet orare, quam non orare. Quod itaque dici breviter potest, ora beatam vitam: hanc enim habere omnes homines volunt; nam et qui pessime et perdite vivunt, nullo modo ita viverent, nisi eodem modo se esse vel posse fieri beatos putarent. Quid ergo aliud oportet te orare, nisi id quod cupiunt et mali et boni, sed ad quod perveniunt non nisi boni? CAPUT V. 10. Hic fortasse jam quaeras quid sit ipsa beata vita. In qua quaestione multorum philosophorum ingenia otiaque contrita sunt, qui tamen eam tanto minus invenire potuerunt, quanto minus ejus fontem honoraverunt, eique gratias non egerunt. Prius itaque attende, utrum acquiescendum sit eis qui dicunt eum beatum esse qui secundum suam vivit voluntatem. Sed absit ut hoc verum esse credamus: quid si enim nequiter velit vivere? Nonne tanto miserior esse convincitur, quanto facilius mala ejus voluntas impletur? Merito hanc sententiam etiam ipsi qui sine cultu Dei philosophati sunt, respuerunt. Nam quidam eorum vir eloquentissimus ait: Ecce autem alii non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt esse beatos qui vivunt ut ipsi velint. Falsum id quidem: velle enim quod non deceat, idem ipsum miserrimum; nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat (Cicero, in Hortensio ). Quid tibi videtur? haec verba nonne ab ipsa veritate per quemlibet hominem dicta sunt? Possumus ergo hic dicere quod Apostolus ait de quodam propheta Cretensi, cum ejus illi sententia placuisset: Testimonium hoc verum est (Tit. I, 13). 11. Ille igitur beatus est, qui omnia quae vult habet, nec aliquid vult quod non decet. Quod si ita est, vide jam quae homines non indecenter velint. Alius vult conjugari, alius conjugio viduatus deinceps continenter eligit vivere, alius nullum concubitum nec in ipsis nuptiis experiri. Et si aliud hic alio melius reperitur, nullum tamen istorum possumus dicere indecenter aliquid velle: sic et optare filios, nuptiarum scilicet fructum, et eis qui suscepti fuerint vitam ac salutem, quo voto plerumque occupatur etiam continentia vidualis; nam etsi spreto conjugio jam non optant etiam filios procreare, optant tamen quos procreaverunt incolumes vivere. Ab hac omni cura immunis est virginalis integritas. Habent tamen omnes charos, et charas, quibus non indecenter optant etiam temporalem salutem. Sed cum istam salutem in seipsis et in eis quos diligunt adepti homines fuerint, num poterimus eos dicere jam beatos? Habent enim aliquid quod non dedecet velle; sed si alia non habent majora atque meliora et utilitatis decorisque pleniora, adhuc a beata vita longe absunt. CAPUT VI. 12. Placetne igitur ut super salutem istam temporalem optent sibi ac suis honores et potestates? Sane, si ut per hoc consulant eis qui vivunt sub eis, non propter haec ipsa, sed propter aliud quod inde fit bonum, decet ea velle: si autem propter inanem fastum elationis pompamque superfluam vel etiam noxiam vanitatis, non decet. Quocirca si optant sibi ac suis etiam sufficientiam rerum necessariarum, de qua sic Apostolus loquitur, Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre hinc aliquid possumus: victum et legumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est avaritia; quam quidam appetentes a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 6-10): hanc ergo sufficientiam non indecenter vult, quisquis vult, nec amplius vult; alioquin non ipsam vult, et ideo nec decenter vult. Hanc optabat et pro hac orabat qui dicebat: Divitias et paupertatem ne dederis mihi; constitue autem mihi quae necessaria sunt sufficienter, ut ne satiatus mendax efficiar, et dicam, Quis me videt? aut pauper factus furer, et perjurem nomen Dei mei (Prov. XXX, 8, 9). Vides certe et istam sufficientiam non appeti propter seipsam, sed propter salutem corporis, et congruentem habitum personae hominis, quo habitu non sit inconveniens eis cum quibus honeste officioseque vivendum est. 13. In his itaque omnibus incolumitas hominis et amicitia propter seipsa appetuntur; sufficientia vero rerum necessariarum non propter seipsam, sed propter duo superiora quaeri solet, cum decenter quaeritur. Incolumitas porro in ipsa vita, ac salute, atque integritate animi et corporis constituta est. Itemque amicitia non angustis finibus terminanda est: omnes enim quibus amor et dilectio debetur, amplectitur, quamvis in alios propensius, in alios suspensius inclinetur; pervenit autem usque ad inimicos, pro quibus etiam orare praecipimur. Ita nemo est in genere humano cui non dilectio, etsi non pro mutua charitate, pro ipsa tamen communis naturae societate debeatur. CAPUT VII. Sed ii nos multum justeque delectant, a quibus vicissim sancte casteque diligimur. Ista cum habentur, ut teneantur, cum autem non habentur, ut habeantur, orandum est.
14. Hoccine totum, et haec sunt omnia quibus beatae summa vitae colligitur? an aliquid aliud veritas docet quod his omnibus praeferatur? Nam et illa sufficientia, et ipsa incolumitas, vel propria vel amicorum, quamdiu temporalis est, pro aeternae vitae adeptione abjicienda est: quanquam fortasse corpus, animus vero nullo modo sanus existimandus est, qui non temporalibus aeterna praeponit; neque enim in tempore utiliter vivitur, nisi ad comparandum meritum quo in aeternitate vivatur. Ad illam ergo unam vitam, qua cum Deo et de Deo vivitur, caetera quae utiliter et decenter optantur, sine dubio referenda sunt. In eo quippe nosmetipsos diligimus, si Deum diligimus: et ex alio praecepto proximos nostros sicut nosmetipsos ita vere diligimus, si eos ad Dei similem dilectionem, quantum in nobis est, perducamus. Deum igitur diligimus propter seipsum, et nos ac proximos propter ipsum: nec cum ita vivimus, jam nos in ipsa beata vita constitutos existimemus, quasi nihil sit amplius quod oremus. Quomodo enim jam beate vivimus, cum illud adhuc desit, propter quod unum bene vivimus? CAPUT VIII. 15. Utquid ergo per multa dispergimur, et quaerimus quid oremus, timentes ne forte sicut non oportet oremus, ac non potius cum Psalmo dicimus: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut habitem in domo Domini omnes dies vitae meae; ut contempler delectationem Dei, et visitem templum ejus (Psal. XXVI, 4)? Ibi namque omnes dies non veniendo et transeundo fiunt omnes, nec initium alterius est finis alterius; omnes sine fine simul sunt, ubi nec ipsa vita habet finem, cujus illi dies sunt. Propter hanc adipiscendam vitam beatam ipsa vera Vita beata nos orare docuit, non in multiloquio, tanquam eo fiat ut exaudiamur quo loquaciores sumus, cum eum oremus qui novit, sicut ipse Dominus ait, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo (Matth. VI, 7, 8). Unde mirum videri potest, quamvis multiloquium prohibuerit, cur nos sic orare adhortatus sit, qui novit quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, ut diceret, Oportet semper orare, et non deficere; viduae cujusdam proposito exemplo, quae de suo adversario cupiens vindicari, judicem iniquum saepe interpellando flexit ad audiendum, non justitia vel misericordia permotum, sed taedio superatum: ut hinc admoneremur, quam certius nos exaudiat misericors et justus Dominus Deus sine intermissione orantes, quando illa nec ab iniquo et impio judice potuit assidua interpellatione contemni; et quam libens atque placatus bona desideria impleat eorum, a quibus aliena peccata novit ignosci, si quo cupiebat illa pervenit quae voluit vindicari (Luc. XVIII, 1-8). Ille quoque cui amicus de via venerat, nec quod ei apponeret habebat, ab amico sibi tres panes cupiens commodari, quibus fortasse ipsa Trinitas unius substantiae figurata est, jam cum suis servis dormientem petitor instantissimus et molestissimus excitavit, ut daret ei quantos volebat, magis et ipse vitando taedium quam benevolentiam cogitando: ut hinc intelligeremus, si dare cogitur qui cum dormiat, a petente excitatur invitus, quanto det benignius qui nec dormire novit, et dormientes nos excitat ut petamus. 16. Hinc est et illud: Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et quaerens invenit, et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, a quo filius suus panem petit, numquid lapidem porrigit ei? aut si piscem petit, numquid serpentem porrigit illi? aut si ovum petit, numquid porrigit ei scorpium? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se (Id. XI, 5-13)? Cum ergo secundum tria illa quae commendat Apostolus, fides significetur in pisce, vel propter aquam Baptismi, vel quod in hujus saeculi fluctibus integra est; cui contrarius est ille serpens, qui ut non crederetur Deo, venenosa fraude persuasit: spes in ovo, quia vita pulli nondum est, sed futura est, nec jam videtur, sed adhuc speratur; spes enim quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24); cui contrarius est scorpius, quoniam qui sperat aeternam vitam, quae retro sunt obliviscitur, et in anteriora se extendit; cui noxium est retro respicere; scorpius autem ex ea parte cavendus est, quam venenatam et aculeatam retrorsum habet: charitas in pane; major enim horum charitas (I Cor. XIII. 13), et in cibis utique vincit caetera panis utilitas; cui contrarius est lapis, quoniam dura corda respuunt charitatem: sive aliud aliquid congruentius ista significent, tamen qui novit bona data dare filiis suis, petere nos et quaerere et pulsare compellit. 17. Quod quare faciat, qui novit quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, movere animum potest, nisi intelligamus quod Dominus et Deus noster non voluntatem nostram sibi velit innotescere, quam non potest ignorare; sed exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere quod praeparat dare. Illud enim valde magnum est, sed nos ad capiendum parvi et angusti sumus. Ideo nobis dicitur: Dilatamini; ne sitis jugum ducentes cum infidelibus (II Cor. VI, 13, 14). Tanto quippe illud quod valde magnum est, quod nec oculus vidit, quia non est color; nec auris audivit, quia non est sonus; nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9), quia cor hominis illuc debet ascendere, sumemus capacius, quanto id et fidelius credimus, et speramus firmius, et desideramus ardentius. CAPUT IX. 18. In ipsa ergo fide et spe et charitate continuato desiderio semper oramus. Sed ideo per certa intervalla horarum et temporum etiam verbis rogamus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus nobis ipsis innotescamus, et ad hoc augendum nos ipsos acrius excitemus. Dignior enim sequetur effectus, quem ferventior praecedit affectus. Ac per hoc et quod ait Apostolus, Sine intermissione orate (I Thess. V, 17), quid est aliud quam, Beatam vitam, quae nulla nisi aeterna est, ab eo qui eam solus dare potest, sine intermissione desiderate? Semper ergo hanc a Domino Deo desideremus, et oremus semper. Sed ideo ab aliis curis atque negotiis, quibus ipsum desiderium quodammodo repescit, certis horis ad negotium orandi mentem revocamus, verbis orationis nos ipsos admonentes in id quod desideramus, intendere, ne quod tepescere coeperat, omnino frigescat, et penitus exstinguatur, nisi crebrius inflammetur. Unde et illud quod idem apostolus ait, Postulationes vestrae innotescant apud Deum (Philipp. IV, 6), non sic accipiendum est, tanquam Deo innotescant, qui eas et antequam essent utique noverat, sed nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam. Aut forte etiam innotescant Angelis qui sunt apud Deum, ut quodammodo eas offerant Deo, et de his consulant, et quod eo jubente implendum esse cognoverint, sicut oportere ibi cognoverint, hoc nobis vel evidenter vel latenter apportent: dixit enim angelus homini: Et nunc quando orabas tu et Sara, ego obtuli orationem vestram in conspectu claritatis Dei (Tob. XII, 12). CAPUT X. 19. Quae cum ita sint, etiam cum diu orare vacat, id est cum alia bonarum et necessariarum actionum non impediuntur officia, quamvis et in eis, ut dixi, desiderio illo semper orandum sit, non est improbum nec inutile. Neque enim, ut nonnulli putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus, aliud diuturnus affectus. Nam et de ipso Domino scriptum est quod pernoctaverit in orando (Luc. VI, 12), et quod prolixius oraverit (Id. XXII, 43): ubi quid aliud quam nobis praebebat exemplum, in tempore precator opportunus, cum Patre exauditor aeternus? 20. Dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas, et raptim quodammodo jaculatas, ne illa vigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores moras evanescat atque hebetetur intentio. Ac per hoc etiam ipsi satis ostendunt, hanc intentionem, sicut non est obtundenda, si perdurare non potest, ita si perduraverit, non cito esse rumpendam. Absit enim ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si fervens perseverat intentio. Nam multum loqui, est in orando rem necessariam superfluis agere verbis. Multum autem precari, est ad eum quem precamur, diuturna et pia cordis excitatione pulsare. Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu. Ponit autem lacrymas nostras in conspectu suo, et gemitus noster non est absconditus ab eo qui omnia per Verbum condidit, et humana verba non quaerit. CAPUT XI. 21. Nobis ergo verba necessaria sunt, quibus commoneamur et inspiciamus quid petamus, non quibus Dominum seu docendum seu flectendum esse credamus. Cum ergo dicimus, Sanctificetur nomen tuum, nos ipsos admonemus desiderare ut nomen ejus quod semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur, hoc est non contemnatur; quod non Deo, sed hominibus prodest. Et in eo quod dicimus, Adveniat regnum tuum, quod seu velimus, seu nolimus, utique veniet, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis veniat, atque nos in eo regnare mereamur. Cum dicimus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, nobis ab illo precamur ipsam obedientiam, ut sic a nobis fiat voluntas ejus, quemadmodum fit in coelestibus ab Angelis ejus. Cum dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; per id quod dicitur hodie, significatur hoc tempore, ubi vel illam sufficientiam petimus, a parte quae excellit, id est nomine panis totam significantes; vel Sacramentum fidelium, quod in hoc tempore necessarium est, non tamen ad hujus temporis, sed ad illam aeternam felicitatem assequendam. Cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut nos dimittimus debitoribus nostris, nos admonemus et quid petamus, et quid faciamus, ut accipere mereamur. Cum dicimus, Ne nos inferas in tentationem, nos admonemus hoc petere, ne deserti ejus adjutorio alicui tentationi vel consentiamus decepti, vel cedamus afflicti. Cum dicimus, Libera nos a malo (Matth. VI, 9-13), nos admonemus cogitare, nondum nos esse in eo bono ubi nullum patiemur malum. Et hoc quidem ultimum quod in dominica oratione positum est, tam late patet, ut homo christianus in qualibet tribulatione constitutus in hoc gemitus edat, in hoc lacrymas fundat, hinc exordiatur, in hoc immoretur, ad hoc terminet orationem. His enim verbis res ipsas memoriae nostrae commendari oportebat. CAPUT XII. 22. Nam quaelibet alia verba dicamus, quae affectus orantis vel praecedendo format ut clareat, vel consequendo attendit ut crescat; nihil aliud dicimus quam quod in ista dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus. Quisquis autem id dicit quod ad istam evangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non illicite orat, carnaliter orat: quod nescio quemadmodum non dicatur illicite, quandoquidem spiritu renatos nonnisi spiritualiter decet orare. Qui enim dicit, verbi gratia, Clarificare in omnibus gentibus, sicut clarificatus es in nobis: et, Prophetae tui fideles inveniantur (Eccli. XXXVI, 4, 18); quid aliud dicit quam, Sanctificetur nomen tuum? Qui dicit, Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4); quid aliud dicit quam, Veniat regnum tuum? Qui dicit, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mei omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133); quid aliud dicit quam, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra? Qui dicit, Paupertatem et divitias ne dederis mihi (Prov. XXX, 8); quid aliud dicit quam, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie? Qui dicit, Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI, 1): aut, Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 4); quid aliud dicit quam, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Qui dicit, Aufer a me concupiscentias ventris, et desiderium concubitus ne apprehendat me (Eccli. XXIII, 6); quid aliud dicit quam, Ne nos inferas in tentationem? Qui dicit, Erue me ab inimicis meis, Deus, et ab insurgentibus super me libera me (Psal. LVIII, 2); quid aliud dicit quam, Libera nos a malo? Et si per omnia precationum sanctarum verba discurras, quantum existimo, nihil invenies quod in ista dominica non contineatur et concludatur oratione. Unde liberum est aliis atque aliis verbis, eadem tamen in orando dicere; sed non debet esse liberum alia dicere. 23. Haec et pro nobis, et pro nostris, et pro alienis, atque pro ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt: quamvis alius pro isto, alius pro illo, sicut se habent propinquitates vel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur aut excellat affectus. Qui autem dicit in oratione, verbi gratia, Domine, multiplica divitas meas; aut, Da mihi tantas quantas illi vel illi dedisti; aut, Honores meos auge, fac me in hoc saeculo praepotentem atque clarentem, vel si quid hujusmodi est; et haec dicit, eorum habens concupiscentiam, non id attendens, ut ex his secundum Deum prosit hominibus: puto eum non invenire in oratione dominica quo possit haec vota coaptare. Quamobrem pudeat saltem petere quae non pudet cupere; aut si et hoc pudet, sed cupiditas vincit, quanto melius hoc petitur, ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet, cui dicimus, Libera nos a malo! CAPUT XIII. 24. Habes, quantum arbitror, non solum qualis ores, verum etiam quid ores; non me docente, sed illo qui omnes nos docere dignatus est. Beata vita quaerenda est, haec a Domino Deo petenda est. Quid sit beatum esse, a multis multa sunt disputata; sed nos ad multos et ad multa utquid imus? Breviter in Scriptura Dei veraciterque dictum est: Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 15). In ipso populo ut simus, atque ad eum contemplandum et cum eo sine fine vivendum pervenire possimus, finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). In eisdem tribus, pro conscientia bona spes posita est. Fides ergo et spes et charitas ad Deum perducunt orantem, hoc est credentem, sperantem, desiderantem, et quae petat a Domino in dominica oratione considerantem. Jejunia et ab aliis voluptatibus sine salutis neglectu carnalis concupiscentiae refrenatio, maxime que eleemosynae multum adjuvant orationem, ut possimus dicere: In die tribulationis meae Deum exquisivi, manibus meis, nocte coram eo; et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3). Quomodo enim Deus incorporalis et impalpabilis manibus exquiritur, nisi operibus exquiratur? CAPUT XIV. 25. Adhuc est fortasse quod quaeras, cur Apostolus dixerit, Quid enim oremus sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26): neque enim ullo modo credendum est vel ipsum, vel quibus ista dicebat, dominicam nescisse orationem. Cur ergo putamus hoc eum dixisse quod nec temere potuit nec mendaciter dicere, nisi quia molestiae tribulationesque temporales plerumque prosunt, vel ad sanandum tumorem superbiae, vel ad probandam exercendamve patientiam, cui probatae et exercitatae clarior merces uberiorque servatur, vel ad quaecumque flagellanda et abolenda peccata; tamen nos nescientes quid ista prosint, ab omni tribulatione optamus liberari? Ab hac ignorantia nec seipsum Apostolus ostendit alienum, nisi forte quid oraret, sicut oportet, sciebat, quando in revelationum magnitudine ne extolleretur datus est illi stimulus carnis, angelus satanae, qui eum colaphizaret; propter quod ter Dominum rogavit ut eum auferret ab eo, utique, sicut oportet, nesciens quid oraret. Denique Dei responsum cur non fieret quod vir tantus orabat, et quare fieri non expediret, audivit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). 26. In his ergo tribulationibus quae possunt et prodesse et nocere, quid oremus, sicut oportet, nescimus: et tamen quia dura, quia molesta, quia contra sensum nostrae infirmitatis sunt, universali humana voluntate, ut a nobis haec auferantur, oramus. Sed hoc devotionis debemus Domino Deo nostro, ut si ea non abstulerit, non ideo nos ab eo negligi existimemus, sed potius pia patientia malorum, bona speremus ampliora: sic enim virtus in infirmitate perficitur. Nonnullis quippe impatientibus Dominus Deus quod petebant concessit iratus, sicut contra Apostolo negavit propitius. Nam legimus Israelitae quid et quomodo rogaverint et acceperint; sed expleta concupiscentia, impatientia est graviter castigata (Num. XI). Dedit et regem petentibus secundum cor eorum, sicut scriptum est, non secundum cor suum (I Reg. VIII, 5, 7). Dedit etiam quod diabolus postulavit, ut probandus ejus famulus tentaretur (Job. I, 12, et II, 6). Exaudivit rogantes et immundos spiritus, ut in multos sues legio daemonum mitteretur (Luc. VIII, 32). Haec scripta sunt, ne forte se quisque magnipendat, si fuerit exauditus, cum aliquid impatienter petit, quod non impetrare plus prosit; aut se abjiciat, et de divina erga se miseratione desperet, si non exaudiatur, cum forte aliquid petit, quo accipiendo affligatur atrocius, vel a prosperitate corruptus penitus evertatur. In talibus ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus. Unde si aliquid contra quam oramus acciderit, patienter ferendo, et in omnibus gratias agendo, hoc potius oportuisse quod Dei, non quod nostra voluntas habuit, minime dubitare debemus. Nam et hujusmodi exemplum praebuit nobis ille mediator, qui cum dixisset, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, humanam in se voluntatem ex hominis susceptione transformans, continuo subjecit: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39). Unde non immerito per unius obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V, 19). 27. Quisquis autem illam unam petit a Domino, et hanc requirit (Psal. XXVI, 4), certus ac securus petit, nec timet ne forte obsit cum acceperit, sine qua nihil prodest quidquid aliud orando, sicut oportet, acceperit. Ipsa est enim una vera et sola beata vita, ut contemplemur Domini delectationem in aeternum, immortales atque incorruptibiles corpore et spiritu. Propter hanc unam caetera requiruntur, et non indecenter petuntur. Istam quisquis habuerit, omnia quae vult habebit, nec aliquid ibi velle habere poterit quod non decebit. Ibi quippe est fons vitae, quem sitire nunc oportet in oratione, quamdiu in spe vivimus, et quod speramus nondum videmus, in protectione alarum ejus, ante quem est omne desiderium nostrum, ut inebriemur ab ubertate domus ejus, et torrente voluptatis ejus potemur; quoniam apud eum est fons vitae, et in lumine ejus videbimus lumen (Psal. XXXV, 8-10), quando satiabitur in bonis desiderium nostrum, et nihil erit ultra quod gemendo quaeramus, sed quod gaudendo teneamus. Verumtamen quia ipsa est pax quae praecellit omnem intellectum, etiam ipsam in oratione poscendo, quid oremus, sicut oportet, nescimus. Quod enim sicuti est cogitare non possumus, utique nescimus; sed quidquid cogitanti occurrerit, abjicimus, respuimus, improbamus, non hoc esse quod quaerimus novimus, quamvis illud nondum quale sit noverimus. CAPUT XV. 28. Est ergo in nobis quaedam, ut ita dicam, docta ignorantia, sed docta spiritu Dei qui adjuvat infirmitatem nostram. Nam cum dixisset Apostolus, Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; ibi subjecit: Similiter et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis (Rom. VIII, 25-27). Quod non sic est intelligendum, ut existimemus sanctum Spiritum Dei, qui in Trinitate incommutabilis Deus est, et cum Patre et Filio unus Deus, tanquam aliquem qui non sit quod Deus est, interpellare pro sanctis: dictum quippe est, Interpellat pro sanctis, quia interpellare sanctos facit; sicut dictum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3), hoc est ut scire vos faciat. Interpellare itaque sanctos facit gemitibus inenarrabilibus, inspirans eis desiderium etiam adhuc incognitae tantae rei quam per patientiam exspectamus. Quomodo enim narratur, quando desideratur, quod ignoratur? nam utique si omnimodo ignoraretur, non desideraretur; et rursus, si videretur, non desideraretur, nec gemitibus quaereretur. CAPUT XVI. 29. Haec omnia considerans, et si quid aliud de hac re tibi Dominus insinuaverit, quod vel mihi non occurrit, vel dici a me longum fuit, concerta in oratione vincere hoc saeculum; ora in spe, ora fideliter et amanter, ora instanter atque patienter, ora sicut vidua Christi. Quamvis enim ad omnia membra ejus, hoc est ad omnes qui in eum credunt, et ejus corpori sociantur, sicut docuit, orare pertineat, specialiter tamen diligentior cura orationum in Scripturis ejus viduis invenitur injuncta. Nam duae fuerunt Annae honorabiliter nominatae, una conjugata quae sanctum Samuelem peperit, alia vidua quae Sanctum sanctorum, cum adhuc infans esset, agnovit. Oravit et conjugata in dolore animi et afflictione cordis, quia filios non habebat: tunc ipsum Samuelem impetravit, et acceptum Deo reddidit, quia cum posceret, vovit (I Reg. 1). Sed oratio ejus quomodo ad orationem illam dominicam pertineat, non facile reperitur, nisi quia in eo quod ibi positum est, Libera nos a malo, non parvum malum videbatur, et nuptam esse, et fructu carere nuptiarum, cum sola excuset nuptias procreandorum causa filiorum. De illa vero Anna vidua vide quid scriptum sit: Quia non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die (Luc. II, 36, 37). Nec aliunde Apostolus, quod et supra commemoravi: Quae autem vere vidua est, inquit, et desolata, speravit in Domino, et persistit in orationibus nocte ac die (I Tim. V, 5): et Dominus cum semper ad orandum, et non deficiendum nos hortaretur, viduam commemoravit, quae licet iniquum et impium judicem, ac Dei et hominum contemptorem, ad audiendam causam suam assidue interpellando convertit. Quam ergo prae caeteris viduae debent vacare orationibus, satis hinc intelligi potest, quod omnibus ad suscipiendum orandi studium de viduis propositum est exhortationis exemplum. 30. Quid autem in hoc operis genere in viduis electum est, nisi destitutio et desolatio? Quapropter si se omnis anima intelligat in hoc saeculo destitutam atque desolatam, quamdiu peregrinatur a Domino, profecto quamdam viduitatem suam Deo defensori assidua et impensissima precatione commendat. Ora ergo ut vidua Christi, nondum habens ejus conspectum, cujus precaris auxilium. Et licet sis ditissima, sicut pauper ora: nondum enim veras futuri saeculi divitias habes, ubi nulla damna formides. Licet habeas filios et nepotes, numerosamque familiam, quod et supra dictum est, sicut desolata ora: incerta sunt enim omnia temporalia, etiam usque in finem vitae hujus in nostram consolationem mansura. Tu autem si ea quae sursum sunt quaeris et sapis, aeterna et certa desideras, quae quamdiu nondum habes, etiam salvis omnibus atque obsequentibus tuis, tanquam desolatam deputare te debes. Et si tu, profecto etiam tuo exemplo religiosissima nurus tua, et aliae sanctae viduae virginesque sub vestra cura securius constitutae: quanto enim magis domum vestram pie tractatis, tanto impensius orationibus instare debetis, rerum praesentium non occupatae negotiis, nisi quae flagitat causa pietatis. 31. Sane memineritis et pro nobis non negligenter orare. Nolumus enim sic nobis honorem, quem periculosum gerimus, deferatis, ut adjutorium, quod necessarium novimus, auferatis. A familia Christi oratum est pro Petro, oratum est pro Paulo; et vos in ejus familia esse gaudemus, et incomparabiliter plus quam Petrus et Paulus orationum fraternarum auxiliis indigemus. Orate certatim concordi sanctoque certamine: non enim adversus alterutrum certatis, sed adversus diabolum, sanctis omnibus inimicum. In jejuniis et vigiliis, et omni castigatione corporis quamplurimum adjuvatur oratio (Tob. XII, 8). Faciat quaeque vestrum quod poterit: quod altera minus potest, in ea quae potest facit, si in altera diligit quod ideo quia non potest ipsa non facit; proinde quae minus valet, non impediat plus valentem, et quae plus valet, non urgeat minus valentem. Conscientiam quippe vestram Deo debetis; nemini autem vestrum aliquid debeatis, nisi ut invicem diligatis. Exaudiat te Dominus, qui potens est facere supra quam petimus aut intelligimus (Ephes. III, 20).
VIII BIS
recensereEPISTOLA CXXXI . Augustinus Probam resalutat, et gratias agit quod de salute ipsius fuerit sollicita. Dominae insigni et merito illustri, et praestantissimae filiae PROBAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Est quidem ita, ut dicis, quod in corpore corruptibili anima constituta, terrena quadam contagione constringitur, et tati onere quodammodo depressa curvatur, ut in imo multa, quam in summo unum, facilius concupiscat et cogitet. Nam hoc etiam sancta Scriptura ita dicit: Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 13). Sed ideo venit Salvator noster, qui mulierem illam in Evangelio per decem et octo annos curvam, quae fortasse hoc significabat, verbo salutis erexit (Luc. XIII, 11-13), ut anima christiana non frustra audiat, Sursum cor; nec frustra respondeat, se habere ad Dominum. Quod intuens recte facis, mala hujus mundi tolerabilia ducere spe futuri. Sic enim usu quodam bono convertuntur in bonum, dum non augent nostram concupiscentiam, sed exercent patientiam; de qua re Apostolus ait: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Omnia, inquit: non solum ergo illa quae appetuntur ut suavia, verum etiam illa quae ut molesta vitantur; quando alia sic sumimus ne capiamur, alia sic ferimus ne frangamur, et secundum praecepta divina in omnibus gratias agimus ei, de quo dicimus: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2); et, Bonum est mihi quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII, 71). Neque enim revera, si fallacis prosperitatis semper hic tranquillitas arrideret, anima humana portum illum verae certaeque securitatis appeteret, domina insignis et merito illustris, et praestantissima filia. Reddens itaque debitum Praestantiae tuae salutationis obsequium, agensque gratias quod salutis nostrae religiosissimam curam geris, posco tibi a Domino futurae vitae praemia, praesentisque solaria; omniumque vestrum, in quorum cordibus per fidem habitat Christus, me dilectioni orationique commendo. Et alia manu: Deus verus et verax veraciter consoletur cor tuum, et protegat salutem tuam, domina insignis et merito illustris, ac praestantissima filia.
EPISTOLA CXXXII . Augustinus Volusiano, exhortans illum ut sacrarum scripturarum lectioni vacet, sibique rescribat si quid in eis difficultatis legenti occurrerit. Domino illustri et merito praestantissimo filio VOLUSIANO, AUGUSTINUS episcopus.
De salute tua, quam et in hoc saeculo, et in Christo esse cupio, sanctae matris tuae votis sum fortasse etiam ipse non impar. Unde meritis tuis reddens salutationis obsequium, hortor, ut valeo, ut Litterarum vere certeque sanctarum studio te curam non pigeat impendere. Sincera enim et solida res est, nec fucatis eloquiis ambit ad animum, nec ullo linguae tectorio inane aliquid ac pendulum crepitat. Multum movet, non verborum, sed rerum avidum; et multum terret, factura securum. Praecipue Apostolorum linguas exhortor ut legas; ex his enim ad cognoscendos Prophetas excitaberis, quorum testimoniis utuntur Apostoli. Si quid autem, vel cum legis, vel cum cogitas, tibi oritur quaestionis, in quo dissolvendo videar necessarius, scribe ut rescribam Magis enim hoc forte Domino ad juvante potero, quam praesens talia loqui tecum; non solum propter occupationes varias et meas et tuas (quoniam non cum mihi vacat, occurrit ut et tibi vacet), verum etiam propter eorum irruentem praesentiam, qui plerumque non sunt apti tali negotio, magisque linguae certaminibus, quam scientiae luminibus delectantur: quod autem scriptum habetur, semper vacat ad legendum, cum vacat legenti; nec onerosum fit praesens, quod cum voles sumitur, cum voles ponitur.
EPISTOLA CXXXIII . Augustinus Marcellino tribuno, ut Donatistas in quaestione confessos atrocia facinora, puniat citra supplicium capitis, uti congruit Ecclesiae mansuetudini. Domino eximio et merito insigni, atque charissimo filio MARCELLINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Circumcelliones illos et clericos partis Donati, quos de Hipponensi ad judicium pro factis eorum publicae disciplinae cura deduxerat, a tua Nobilitate comperi auditos, et plurimos eorum de homicidio quod in Restitutum, catholicum presbyterum commiserunt, et de caede Innocentii, alterius catholici presbyteri, atque de oculo ejus effosso, et de digito praeciso fuisse confessos. Unde mihi sollicitudo maxima incussa est, ne forte Sublimitas tua censeat eos tanta legum severitate plectendos, ut qualia fecerunt, talia patiantur. Ideoque his litteris obtestor fidem tuam quam habes in Christo, per ipsius Domini Christi misericordiam, ut hoc nec facias, nec fieri omnino permittas. Quamvis enim ab eorum interitu dissimulare possemus, qui non accusantibus nostris, sed illorum Notoria ad quos tuendae publicae pacis vigilantia pertinebat, praesentati videantur examini; nolumus tamen passiones servorum Dei, quasi vice talionis, paribus suppliciis vindicari. Non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri; sed hoc magis sufficere volumus ut vivi et nulla corporis parte truncati, vel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum coercitione dirigantur, vel a malignis operibus alicui utili operi deputentur. Vocatur quidem et ista damnatio; sed quis non intelligat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxetur audacia, nec poenitendi subtrahatur medicina?
2. Imple, christiane judex, pii patris officium; sic succense iniquitati, ut consulere humanitati memineris: nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem; sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem. Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem, non extendente equuleo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus eruisti. Qui modus coercitionis a magistris artium liberalium, et ab ipsis parentibus, et saepe etiam in judiciis solet ab episcopis adhiberi. Noli ergo atrocius vindicare, quod lenius invenisti. Inquirendi quam puniendi necessitas major est: ad hoc enim et mitissimi homines facinus occultatum diligenter atque instanter examinant, ut inveniant quibus parcant. Unde plerumque necesse est, exerceatur acrius inquisitio, ut manifestato scelere sit ubi appareat mansuetudo. Omnia quippe bona opera amant in luce constitui; non propter humanam gloriam, sed ut videant, ait Dominus, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Et ideo non suffecit Apostolo monere ut mansuetudinem servaremus, sed ut eam etiam notam omnibus faceremus: Mansuetudo, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus (Philipp. IV, 5); et alio loco, Mansuetudinem ostentantes ad omnes homines (Tit. III, 2). Unde nec illa sancti David, quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit (I Reg. XXIV, 7), praeclarissima lenitas emineret, nisi potestas pariter appareret. Non te ergo exasperet vindicandi potestas, cui lenitatem non excussit examinandi necessitas. Noli facinore invento quaerere percussorem, in quo inveniendo noluisti adhibere tortorem. 3. Postremo pro Ecclesiae utilitate missus es. Hoc Ecclesiae catholicae, aut, ut modum dispensationis meae non supergredi videar, hoc Ecclesiae ad Hipponensium-Regiorum dioecesim pertinenti prodesse, hoc expedire contestor. Si non audis amicum petentem, audi episcopum consulentem. Quamvis quoniam christiano loquor, maxime in tali causa, non arroganter dixerim, audire te episcopum convenit jubentem, domine eximie et merito insignis, atque charissime fili. Unde scio quidem causas ecclesiasticas Excellentiae tuae potissimum injunctas, sed quia credo istam curam ad virum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi; quas rego ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graveris: atque ambos obsecro, ne importunam arbitremini, vel intercessionem, vel suggestionem, vel sollicitudinem nostram; et passiones catholicorum servorum Dei, quae infirmis ad aedificationem spiritualem utiles esse debent, haud reciproca inimicorum, a quibus passi sunt, poena decoloretis, sed potius refracta judiciaria severitate, et vestram fidem, quia filii estis Ecclesiae, et ipsius matris mansuetudinem commendare minime negligatis. Deus omnipotens Praestantiam tuam bonis omnibus augeat, domine eximie et merito insignis, atque charissime fili.
EPISTOLA CXXXIV . Augustinus Apringium proconsulem rogat ac monet ut Circumcelliones atrocia confessos mitius puniat, memor ecclesiasticae mansuetudinis. Domino insigni et merito sublimi, ac praestantissimo filio APRINGIO, AUGUSTINUS. 1. Non dubito in hac potestate quam tibi Deus homini in homines dedit, cogitare te divinum judicium, ubi et judices stabunt rationem de suo judicio reddituri. Christiana quippe fide te imbutum scio; unde mihi ad Excellentiam tuam major fiducia tribuitur, non solum petendi, verum etiam monendi propter illum Dominum, in cujus familia nobiscum coelesti jure censeris, in quo spem vitae aeternae pariter habemus, et quem pro vobis in sacrosanctis mysteriis invocamus. Proinde, domine insignis et merito sublimis, ac praestantissime fili, primum quaeso ut non tibi videar importunus irruere actibus tuis, ea sollicitudine quam me praecipue gerere oportet pro Ecclesia mihi credita, cujus utilitatibus servio, cui non tam praeesse quam prodesse desidero: deinde obsecro ut quod moneo vel rogo, non dedigneris accipere, non cuncteris acquiescere.
2. Circumcelliones quosdam et clericos donatistas, cura eorum qui disciplinae publicae inserviunt, praemissa Notoria, ad judicia legesque perduxit. Hi cum audirentur a viro clarissimo et spectabili tribuno et notario fratre tuo, filio meo Marcellino, non tormentis ungularum atque flammarum, sed virgarum coerciti, horrenda facinora in fratres et compresbyteros meos a se perpetrata confessi sunt; quod scilicet unum eorum exceptum insidiis trucidaverunt, alterum e domo raptum, oculo effosso digitoque amputato truncaverunt. Haec cum comperissem illos fuisse confessos, ideoque minime dubitarem sub jura tuae securis esse venturos, has ad tuam Nobilitatem litteras acceleravi, quibus deprecor, et per misericordiam Christi obsecro, sic de tua majore atque certiore felicitate gaudeamus, ut eis paria non retribuantur; quanquam lapidis ictibus digitum praecidere oculumque convellere leges puniendo non possint, quod isti saeviendo potuerunt. Unde securus sum de iis qui hoc se fecisse confessi sunt, quod hanc vicissitudinem non reportabunt; sed ne vel ipsi, vel illi quorum homicidium patefactum est, per tuae potestatis sententiam multentur, hoc timeo, hoc ne fiat et christianus judicem rogo, et christianum episcopus moneo. 3. De vobis quidem dixisse Apostolum legimus quod non sine causa gladium geratis, et ministri Dei sitis, vindices in eos qui male agunt (Rom. XIII, 4); sed alia causa est provinciae, alia est Ecclesiae: illius terribiliter gerenda est administratio; hujus clementer commendanda est mansuetudo. Si apud judicem non christianum mihi sermo esset, aliter agerem: nec tamen etiam sic Ecclesiae causam desererem, et quantum admittere dignaretur, instarem ne passiones servorum Dei catholicorum, quae prodesse debent ad exempla patientiae, inimicorum suorum sanguine foedarentur; et si nollet acquiescere, inimico animo eum resistere suspicarer. Nunc vero quando apud te res agitur, alia mihi ratio est, alia consultatio. Rectorem te quidem praecelsae potestatis videmus, sed etiam filium christianae pietatis agnoscimus. Subdatur sublimitas tua, subdatur fides tua; causam tecum tracto communem, sed tu in ea potes quod ego non possum: confer nobiscum consilium, et porrige auxilium. 4. Diligenter actum est ut inimici Ecclesiae, qui solent vaniloquio seductionis sollicitare animos imperitos tanquam de persecutione gloriantes quam se perpeti jactant, horrenda facinora sua in catholicos clericos perpetrata faterentur et suis verbis implicarentur. Legenda sunt Gesta ad sanandas animas, quas pestifera suasione venenaverunt: numquid placet tibi ut ad finem Gestorum, si cruentum istorum supplicium continebit, legendo pervenire timeamus, ubi ponimus et ipsam conscientiam, ne malum pro malo, qui passi sunt, reddidisse videantur? Si ergo nihil aliud constitueretur frenandae malitiae perditorum, extrema fortasse necessitas ut tales occiderentur urgeret; quanquam quod ad nos attinet, si nihil mitius eis fieri posset, mallemus eos liberos relaxari, quam passiones fratrum nostrorum fuso eorum sanguine vindicari: nunc vero cum aliquid fieri possit, quo et mitis commendetur Ecclesia, et immitium cohibeatur audacia; cur non flectas in partem providentiorem, lenioremque sententiam, quod licet judicibus facere etiam non in causis Ecclesiae? Time ergo nobiscum judicium Dei Patris, et commenda mansuetudinem matris: cum enim tu facis, Ecclesia facit, propter quam facis, et cujus filius facis. Contende bonitate cum malis: illi scelere immani membra de corpore vivo avulserunt; tu opere misericordi effice ut illa quae nefandis operibus exercebant, alicui utili operi integra eorum membra deserviant. Illi non pepercerunt correctionem sibi praedicantibus Dei servis; tu parce comprehensis, parce ductis, parce convictis. Illi impio ferro fuderunt sanguinem Christianum: tu ab eorum sanguine etiam juridicum gladium cohibe propter Christum. Illi ministro Ecclesiae occiso extorserunt spatium vivendi: tu inimicis Ecclesiae viventibus relaxa spatium poenitendi. Talem te oportet esse in causa Ecclesiae judicem christianum, petentibus, monentibus, intercedentibus nobis. Solent homines quando cum inimicis eorum convictis lenius agitur, a mitiore sententia provocare: sed inimicos nostros ita diligimus, ut nisi de tua christiana obedientia praesumamus, a tua severa sententia provocemus. Deus omnipotens Excellentiam tuam auctiorem felicioremque conservet, domine insignis et merito sublimis, ac praestantissime fili.
EPISTOLA CXXXV . Volusianus Augustino, proponens illi quaestiones: quomodo Deus immensus claudi potuerit utero virginis, et infantis corpusculo; an mundi curam deseruerit interim, etc.; num etiam miraculis satis declarata sit ejus divinitas.
Domino vere sancto, ac merito venerabili patri AUGUSTINO episcopo, VOLUSIANUS. 1. Petis me, vir probitatis justitiaeque documentum, ut aliqua ex ambiguis lectionis peritae discenda perconter. Amplector gratiam muneris imperati, meque libens in disciplinas tuas offero, veteris sententiae auctoritatem secutus, quae nullam ad perdiscendum abundare credit aetatem. Neque immerito sapiens, prudentiae studia nullis terminis, neque fine conclusit, quando primordiis suis remota virtus nunquam adeo reseratur adeuntibus, ut omnis protinus ad agnitionem patescat. Domine vere sancte, ac merito venerabilis pater, est operae pretium cognoscere habitam inter nos proxime confabulationem. Quibusdam amicorum conventibus aderamus, frequentes proferebantur illic pro ingeniis studisque sententiae. Erat tamen sermo rhetorica partitio: apud agnoscentem loquor; nam etiam ista paulo ante docuisti. Adstruebatur quid esset inventio, quae inventionis acrimonia, quantus disponendi labor, quae translationis gratia, quae iconismatum pulchritudo, et pro ingenio naturaque materiae apposita etiam dicendi facultas. Alii rursus poeticam elevabant faventes. Ne hanc quidem eloquentiae partem tacitam aut inhonoram relinquis, ut convenienter poeta dixerit: Inter victrices hederam tibi serpere lauros. (Virg. Bucol. ecl. 8.) Dicebatur ergo quantus oeconomiae esset ornatus, quae metaphorarum venustas, quanta in comparatione sublimitas; jam leves enodesque versus, atque, ut ita dixerim, caesurarum modulata variatio. Tunc ad familiarem tuam philosophiam sermo deflectit, quam ipse Aristotelico more tanquam Isocraticam fovere consueveras. Quaerebamus et quid egerit praeceptor ex Lyceo; quid Academiae multiplex et continuata cunctatio; quid ille disputator ex Porticu; quid Physicorum peritia; quid Epicureorum voluptas; quid inter omnes infinita disputandi libido, tuncque magis ignorata veritas, postquam praesumptum est quod possit agnosci.
2. Dum in his confabulatio nostra remoratur, unus e multis: Et quis, inquit, est sapientia ad perfectum Christianitatis imbutus, qui ambigua in quibus haereo possit aperire, dubiosque assensus meos vera vel verisimili credulitate firmare? Stupemus tacentes. Tunc in haec sponte prorumpit: Miror utrum mundi Dominus et rector intemeratae feminae corpus impleverit, pertulerit decem mensium longa illa fastidia mater, et tamen virgo enixa sit solemnitate pariendi, et post haec virginitas intacta permanserit. His et alia subnectit: Intra corpusculum vagientis infantiae latet, cui par vix putatur universitas; patitur puerilitatis annos, adolescit, juventute solidatur; tam diu a sedibus suis abest ille regnator, atque ad unum corpusculum totius mundi cura transfertur; deinde in somnos resolvitur, cibo alitur, omnes mortalium sentit affectus; nec ullis competentibus signis tantae majestatis indicia clarescunt, quoniam larvalis illa purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis, haec, si et alios cogites, Deo parva sunt. Intervenimus ulterius inquirenti, solutoque conventu, ad potioris peritiae merita distulimus, ne dum incautive secreta temerantur, in culpam deflecteret error innocuus. Accepisti, vir totius gloriae capax, imperitiae confessionem; quid a partibus vestris desideretur agnoscis. Interest famae tuae, ut quaesita noverimus. Utcumque absque detrimento cultus divini in aliis sacerdotibus toleratur inscitia; at cum ad antistitem Augustinum venitur, legi deest quidquid contigerit ignorari. Incolumem Venerationem tuam divinitas summa tueatur, domine vere sancte, ac merito venerabilis pater.
EPISTOLA CXXXVI . Marcellinus Augustino, rogans ut Volusiano faciat satis, et narrans quosdam calumniari quod Deus veterem Legem prae taedio seu consiliorum inconstantia abrogarit, quodque doctrina evangelica sit reipublicae inutilis; denique christianos principes multum malorum invexisse reipublicae. Domino nimiumque venerabili, et omnibus mihi officiis unice percolendo patri AUGUSTINO, MARCELLINUS. 1. Vir illustris Volusianus Beatitudinis tuae mihi litteras legit, imo me quidem cogente pluribus legit, quae scilicet omnia quae a te dicuntur, cum vere miranda sint, usquequaque miratus sum. Sermonis enim divini gratia humiliter tumens, facile ut placeret emeruit. Hinc enim plurimum placuit, quod hominis gressus aliquanto titubantes boni propositi exhortatione statuere et firmare contendis. Est enim nobis cum eodem quotidiana pro viribus nostris, et pro ingenii paupertate disputatio. Sanctae siquidem matris ejus precatione compulsus, cura mihi est eum frequentius salutandi gratia convenire, licet vicem in hac parte reddere etiam ipse dignetur. Accepta autem Venerabilitatis tuae epistola, homo qui a veri Dei stabilitate, multorum quorum in hac urbe copia est persuasione revocatur, ita motus est, ut si, quantum ipse confirmat, litterarum prolixitatem minime formidasset omne Beatitudini tuae quod habere potest insinuasset ambiguum. Sed tamen satis, sicut etiam ipse probare dignaberis, culto accuratoque sermone, et Romanae eloquentiae nitore perspicuo, aliqua sibi exsolvi impendio postulavit. Quae quidem quaestio usquequaque detrita est, et eorum super hac parte satis nota calliditas, qui dispensationem dominicae incarnationis infamant. Sed tamen etiam ego in hac parte, quia plurimis quidquid rescripseris profuturum esse confido, precator accesserim, ut ad ea vigilantius respondere digneris, in quibus nihil amplius Dominum, quam alii homines facere potuerunt, gessisse mentiuntur. Apollonium siquidem suum nobis et Apuleium, aliosque magicae artis homines in medium proferunt, quorum majora contendunt extitisse miracula.
2. Ipse autem vir illustris superius memoratus, multa esse dixit praesentibus aliquantis, quae huic possent jungi non immerito quaestioni, si, ut ante dixi, non ab ejus partibus epistolaris considerata brevitas fuisset. Quae tamen licet scribere noluerit, tacere non est passus. Dicebat enim quod etsi sibi hodie incarnationis dominicae ratio redderetur, reddi vix ad liquidum possit cur hic Deus, qui et Veteris Testamenti Deus esse firmatur, spretis veteribus sacrificiis delectatus est novis. Nihil enim corrigi posse asserebat nisi quod antefactum non recte probaretur; vel quod semel recte factum sit, immutari ullatenus non debuisse. Recte enim facta dicebat mutari nisi injuste non posse; maxime quia ista varietas inconstantiae Deum possit arguere. Tum deinde quod ejus praedicatio atque doctrina, reipublicae moribus nulla ex parte conveniat; utpote, sicut a multis dicitur, cujus hoc constet praeceptum, ut nulli malum pro malo reddere debeamus (Rom. XII, 17), et percutienti aliam praebere maxillam, et pallium dare persistenti tunicam tollere, et cum eo qui nos angariare voluerit, ire debere spatio itineris duplicato (Matth. V, 39, 41): quae omnia reipublicae moribus asserit esse contraria. Nam quis tolli sibi ab hoste aliquid patiatur, vel Romanae provinciae depraedatori non mala velit belli jure reponere? Et caetera quae dici ad reliqua posse, intelligit Venerabilitas tua. Haec ergo omnia ipsi posse adjungi aestimat quaestioni, in tantum ut per christianos principes, christianam religionem maxima ex parte servantes, tanta (etiamsi ipse de hac parte taceat) reipublicae mala evenisse manifestum sit. 3. Unde, sicut Beatitudo tua mecum dignatur agnoscere, ad haec omnia (quoniam multorum manibus sine dubio tradetur Sanctitatis tuae desiderata responsio) plenus debet et elucubratus solutionis splendor ostendi; maxime quia cum ista gererentur, eximius Hipponensis regionis possessor et dominus praesens aderat, qui et Sanctitatem tuam sub ironiae adulatione laudaret, et sibi, cum de his quaereret, minime satisfactum esse contenderet. Ego vero ad haec omnia promissionis non immemor sed exactor libros confici deprecor, Ecclesiae, hoc maxime tempore, incredibiliter profuturos.
EPISTOLA CXXXVII . Respondet Augustinus ad singulas quaestiones superius propositas a Volusiano.
Domino illustri et merito insigni, et praestantissimo filio VOLUSIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Legi litteras tuas, in quibus vidi magni cujusdam dialogi specimen, laudabili brevitate comprehensum. Respondere igitur debui, nec pro dilatione aliquid excusationis opponere. Accidit enim opportune, ut ab alienis negotiis mihi aliquantulum vacaret. Quibus autem dictandis hoc otium statueram impendere, paululum distuli, nequaquam justum esse arbitratus ut quem ad quaerendum exhortatus ipse fueram, differrem quaerentem. Quis autem nostrum, qui Christi, ut possumus, gratiam ministramus, cum tua verba legerit, ita te velit doctrina instrui christiana, ut tibi tantum sufficiat ad salutem, non hujus vitae, quam vaporis esse simillimam, tantillum apparentis, et illico vanescentis atque pereuntis, sermo divinus admonere curavit (Jacobi IV, 15), sed illam salutem propter quam adipiscendam et in aeternum obtinendam christiani sumus? Parum est ergo nobis sic te instrui, ut tibi sit liberando satis. Ingenium quippe et eloquium tuum tam excellens tamque luculentum prodesse debet etiam caeteris, contra quorum tarditatem seu perversitatem, convenientissime defendenda est tantae gratiae dispensatio, quam superbae animulae nihili pendunt, quae nimis affectant plurimum posse, et ad sua vitia sananda vel etiam refrenanda nihil possunt. 2. Quaeris igitur, Utrum mundi Dominus et rector intemeratae feminae corpus impleverit; pertulerit decem mensium longa illa fastidia mater, et tamen virgo enixa sit solemnitate pariendi, et post haec virginitas inviolata permanserit. Utrum intra corpusculum vagientis infantiae latuerit, cui par vix putatur universitas; possus fuerit puerilitatis annos, adoleverit, juventute solidatus sit; tam diu a sedibus suis abfuerit regnator ille, atque in unum corpusculum, totius mundi cura translata sit; deinde in somnos resolutus sit; cibo alitus, omnes mortalium senserit affectus; neque ullis competentibus signis claruerint tantae majestatis indicia; quoniam larvalis illa purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis, haec, si et alios cogitemus, Deo parva sunt. Hanc scribis in quodam conventu amicorum ab uno ex multis qui aderant, illatam esse quaestionem; vos autem intervenisse ulterius inquirenti, solutumque conventum, ad potioris peritiae merita distulisse, ne dum incautius secreta temerantur, in culpam deflecteret error innocuus. 3. Deinde ad me litterarum tuarum dirigis intentionem, et post hanc imperitiae confessionem, admones ut a partibus nostris quid desideretur agnoscam. Adjungis etiam famae meae interesse ut quaesita noveritis, quod utcumque absque detrimento divini cultus in aliis sacerdotibus toleratur inscitia, at cum ad me antistitem venitur, legi deesse quidquid contigerit ignorari. Primum igitur hanc de me opinionem facile praesumptam, quaeso deponas, eumque animum quamvis erga me benevolentissimum, solvas atque exuas; ac de me mihi magis quam ulli alteri credas, si mihi dilectionis vicem rependis. Tanta est enim christianarum profunditas Litterarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem maximo otio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere: non quod ad ea quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perveniatur difficultate; sed cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non vivitur, tam multa, tamque multiplicibus mysteriorum umbraculis opacata intelligenda proficientibus restant, tantaque non solum in verbis quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intelligendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem Scriptura quodam loco habet, Cum consummaverit homo, tunc incipit (Eccli. XVIII, 6). CAPUT II. 4. Sed quid hinc plura? Veniendum potius est ad rem quam requiris. Ubi primum te scire volo, non hoc habere christianam doctrinam, quod ita sit Deus infusus carni, qua ex virgine nasceretur, ut curam gubernandae universitatis vel deseruerit vel amiserit, vel ad illud corpusculum quasi contractam materiam collectamque transtulerit. Hominum iste sensus est, nihil nisi corpora valentium cogitare; sive ista crassiora, sicut sunt humor atque humus, sive subtiliora, sicut aeris et lucis; sed tamen corpora, quorum nullum potest esse ubique totum, quoniam per innumerabiles partes aliud alibi habeat necesse est, et quantumcumque sit corpus seu quantulumcumque corpusculum, loci occupet spatium, eumdemque locum sic impleat, ut in nulla ejus parte sit totum. Ac per hoc densari ac rarescere, contrahi et dilatari, in minutias deteri et grandescere in molem, non nisi corporum est. Longe aliud est animae natura quam corporis: quanto magis Dei, qui creator est et animae et corporis? Non sic Deus dicitur implere mundum, velut aqua, velut aer, velut ipsa lux, ut minore sui parte minorem mundi impleat partem, et majore majorem. Novit ubique totus esse, et nullo contineri loco; novit venire non recedendo ubi erat; novit abire non deserendo quo venerat. 5. Miratur hoc mens humana, et quia non capit, fortasse nec credit: seipsam primitus ingrata miretur, seipsam paululum, si potest, attollat a corpore, et ab eis rebus quas solet sentire per corpus; et videat ipsa quid sit quae utitur corpore. Sed forte non potest: magni quippe est ingenii, ut ait quidam, sevocare mentem a sensibus, et cogitationem a consuetudine abducere (Cicero, Quaest. Tuscul. lib. 1). Ipsos ergo corporis sensus aliquanto insuetius, et vigilantius perscrutetur. Sunt certe quinque partiti corporis sensus, qui nec sine corpore, nec sine anima esse possunt: quia neque sentire est nisi viventis, quod ab anima est corpori; neque sine corporeis instrumentis, et quasi vasis atque organis videmus, audimus, caeterisque tribus utimur sensibus. Intendat haec anima rationalis, et sensus corporis non sensibus corporis, sed ipsa mente atque ratione consideret. Certe sentire homo non potest, nisi vivat; vivit autem in carne, antequam morte utrumque dirimatur. Quomodo igitur anima quae sunt extra carnem suam sentit, quae nonnisi in carne sua vivit? Annon ab ejus carne longissime absunt sidera in coelo? annon id coelo videt solem? An sentire non est videre, cum sit in quinque sensibus caeteris excellentior visus? An et in coelo vivit, quia et in coelo sentit, et sensus esse non potest ubi vita non est? An sentit, et ubi non vivit; quia cum in sua tantum carne vivat, sentit etiam in his locis, quae praeter ejus carnem continent ea quae tangit aspectu? Videsne quam hoc sit latebrosum in sensu tam conspicuo, qui visus dicitur? Attende et auditum. Nam et ipse se foras quodammodo diffundit a carne. Unde enim dicimus, Foris sonat, nisi ibi sentiamus ubi sonat? Ergo et illic extra carnem nostram vivimus. An sentire possumus et ubi non vivimus, cum sensus sine vita esse non possit? 6. Caeteri tres sensus apud seipsos sentiunt, quamvis de olfactu utcumque possit dubitari. De gustu autem atque tactu nulla controversia est, quod ea quae gustamus et tangimus, non alibi quam in carne nostra sentimus. Proinde isti tres sensus ab hac consideratione semoveantur. Visus auditusque afferunt mirabilem quaestionem; aut quomodo anima sentiat ubi non vivit, aut quomodo vivat ubi non est. Neque enim nisi in carne sua est; sentit autem etiam praeter carnem suam. Ibi quippe sentit ubi videt; quia et videre sentire est: ibi sentit ubi audit; quia et audire, sentire est. Aut ergo et ibi vivit, ac per hoc etiam et ibi est; aut sentit et ubi non vivit; aut vivit et ubi non est. Haec omnia mira sunt; nihil horum affirmari sine quadam velut absurditate potest: et de sensu loquimur morticino. Quid igitur est ipsa anima, praeter corporis sensum, id est in mente qua ista considerat? Neque enim sensu corporis, de ipsis sensibus corporis judicat Et putamus nobis de omnipotentia Dei incredibile dici aliquid, cum dicitur Verbum Dei, per quod omnia facta sunt, sic assumpsisse corpus ex virgine, et sensibus apparuisse mortalibus, ut immortalitatem suam non corruperit, ut aeternitatem non mutaverit, ut potestatem non minuerit, ut administrationem mundi non deseruerit, ut a sinu Patris, id est a secreto, quo cum illo et in illo est, non recesserit! 7. Verbum Dei sic intellige, per quod facta sunt omnia, non ut ejus transire aliquid cogites, et ex futuro praeteritum fieri. Manet sicuti est, et ubique totum est. Venit autem cum manifestatur, et cum occultatur abscedit. Adest tamen sive occultum sive manifestum, sicut lux adest oculis et videntis, et caeci: sed videnti adest praesens, caeco vero absens. Adest et vox audientibus auribus, adest etiam surdis: sed illis patet, istas latet. Quid autem mirabilius quam id quod accidit in vocibus nostris verbisque sonantibus, in re scilicet raptim transitoria? Cum enim loquimur, ne secundae quidem syllabae locus est, nisi prima sonare destiterit; et tamen si unus adsit auditor, totum audit quod dicimus; et si duo adsint, tantumdem ambo audiunt quod et singulis totum est; et si audiat multitudo silens, non inter se particulatim comminuunt sonos tanquam cibos, sed omne quod sonat et omnibus totum est, et singulis totum. Itane jam non illud est potius incredibile, si verbum hominis transiens quod exhibet auribus, Verbum Dei permanens non exhiberet rebus, ut quemadmodum hoc simul auditur a singulis etiam totum, ita illud simul ubique sit totum? 8. Non itaque metuendum est corpusculum infantiae, ne in illo tantas Deus angustias passus esse videatur. Neque enim mole, sed virtute magnus est Deus; qui providentia sua meliorem sensum formiculis et apiculis dedit quam asinis et camelis; qui ex grano minutissimo seminis tantam ficulneae arboris magnitudinem creat, cum ex multo majoribus seminibus longe minora multa nascantur; qui pupillam tam parvam ditavit acie, qua per oculos emicante, in ictu temporis coelum prope dimidium lustraretur; qui ex puncto et quasi centro cerebri, sensus omnes quinaria distributione diffundit; qui corde, membro tam exiguo, vitalem motum per corporis cuncta dispensat: his atque hujusmodi rebus insinuans magna de minimis, qui non est parvus in parvis. Ipsa enim magnitudo virtutis ejus, quae nullas in angusto sentit angustias, uterum virginalem non adventitio, sed indigena puerperio fecundavit: ipsa sibi animam rationalem, et per eamdem etiam corpus humanum, totumque omnino hominem in melius mutandum, nullo modo in deterius mutata coaptavit; nomen humanitatis ab eo dignanter assumens, divinitatis ei largiter tribuens. Ipsa virtus per inviolatae matris virginea viscera, membra infantis eduxit, quae postea per clausa ostia membra juvenis introduxit (Joan. XX, 26). Hic si ratio quaeritur, non erit mirabile: si exemplum poscitur, non erit singulare. Demus Deum aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse. In talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis. CAPUT III. 9. Jam illud, quod in somnos solvitur, et cibo alitur, et omnes humanos sentit affectus, hominem persuadet hominibus, quem non consumpsit utique, sed assumpsit. Ecce sic factum est; et tamen quidam haeretici, perverse mirando laudandoque ejus virtutem, naturam humanam in eo prorsus agnoscere noluerunt, ubi est omnis gratiae commendatio, qua salvos facit credentes in se, profundos thesauros sapientiae et scientiae continens, et fide mentes imbuens, quas ad aeternam contemplationem veritatis incommutabilis provehat. Quid si Omnipotens hominem ubicumque formatum non ex materno utero crearet, sed repentinum inferret aspectibus? quid si nullas ex parvulo in juventam mutaret aetates, nullos cibos, nullos caperet somnos? Nonne opinionem confirmaret erroris, nec hominem verum suscepisse ullo modo crederetur; et dum omnia mirabiliter facit, auferret quod misericorditer fecit? Nunc vero ita inter Deum et homines mediator apparuit, ut in unitate personae copulans utramque naturam, et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret. 10. Quid autem non mirum facit Deus in omnibus creaturae motibus, nisi consuetudine quotidiana viluissent! Denique quam multa usitata calcantur, quae considerata stupentur! sicut ipsa vis seminum, quos numeros habet, et quam vivaces, quam efficaces, quam latenter potentes, quam in parvo magna molientes, quis adeat animo, quis promat eloquio? Ille igitur sibi hominem sine semine operatus est, qui in rerum natura sine seminibus operatur et semina. Ille in suo corpore numeros temporum mensurasque servavit aetatum, qui sine ulla sui mutabilitate mutando contexit ordinem saeculorum. Hoc enim crevit in tempore, quod coepit ex tempore. Verbum autem in principio, per quod facta sunt tempora, tempus elegit quo susciperet carnem, non tempori cessit ut verteretur in carnem. Homo quippe Deo accessit, non Deus a se recessit. 11. Sic autem quidam reddi sibi rationem flagitant, quomodo Deus homini permixtus sit, ut una fieret persona Christi, cum hoc semel fieri oportuerit; quasi rationem ipsi reddant de re quae quotidie fit, quomodo misceatur anima corpori, ut una persona fiat hominis. Nam sicut in unitate personae anima unitur corpori, ut homo sit; ita in unitate personae Deus unitur homini, ut Christus sit. In illa ergo persona mixtura est animae et corporis; in hac persona mixtura est Dei et hominis: si tamen recedat auditor a consuetudine corporum, qua solent duo liquores ita commisceri, ut neuter servet integritatem suam; quanquam et in ipsis corporibus aeri lux incorrupta misceatur. Ergo persona hominis, mixtura est animae et corporis: persona autem Christi, mixtura est Dei et hominis. Cum enim Verbum Dei permixtum est animae habenti corpus, simul et animam suscepit et corpus. Illud quotidie fit ad procreandos homines: hoc semel factum est ad liberandos homines. Verumtamen duarum rerum incorporearum commixtio facilius credi debuit, quam unius incorporeae, et alterius corporeae. Nam si anima in sua natura non fallatur, incorpoream se esse comprehendit: multo magis incorporeum est Verbum Dei, ac per hoc Verbi Dei et animae credibilior debuit esse permixtio, quam animae et corporis. Sed hoc in nobis ipsis experimur: illud in Christo credere jubemur. Si autem utrumque nobis pariter inexpertum credendum praeciperetur, quid horum citius crederemus? Quomodo non fateremur duo incorporea, quam unum corporeum alterumque incorporeum facilius potuisse misceri? si tamen non indigne ad ista mixtionis vel mixturae nomen admittitur, propter consuetudinem corporalium rerum, longe aliter se habentium aliterque notarum. 12. Verbum igitur Dei, idemque Dei Filius, Patri coaeternus, eademque Virtus et Sapientia Dei (I Cor. I, 24), a superno fine creaturae rationalis usque ad infimum finem creaturae corporalis attingens fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1), praesens et latens, nusquam conclusa, nusquam discissa, nusquam tumida, sed sine mole ubique tota, longe alio modo quodam, quam eo quo creaturis caeteris adest, suscepit hominem, seque et illo fecit unum Jesum Christum, mediatorem Dei et hominum (I Tim. II, 5), aequalem Patri secundum divinitatem, minorem autem Patre secundum carnem, hoc est secundum hominem; incommutabiliter immortalem secundum aequalem Patri divinitatem, eumdemque mutabilem atque mortalem secundum cognatam nobis infirmitatem. In quo Christo, eo tempore quod opportunissimum ipse noverat, et ante saecula disposuerat, venit hominibus magisterium et adjutorium, ad capessendam sempiternam salutem. Magisterium quidem ut ea quae hic ante dicta sunt utiliter vera, non solum a Prophetis sanctis, qui omnia vera dixerunt, verum etiam a philosophis atque ipsis poetis, et cujuscemodi auctoribus litterarum (quos multa vera falsis miscuisse quis ambigat?), illius etiam in carne praesentata confirmaret auctoritas, propter eos qui illa non possent in ipsa intima veritate cernere atque discernere: quae Veritas et antequam hominem assumeret, ipse aderat omnibus, qui ejus participes esse potuerunt. Maxime vero suae incarnationis exemplo id salubriter persuasit, ut quoniam homines plerique divinitatis avidi, per potestates coelestes quas deos putarent, ritusque varios illicitorum, non sacrorum, sed sacrilegiorum, ambiendum sibi arbitrarentur ad Deum, magis superbe quam pie, qua in re pro Angelis sanctis eis se daemones superbiae cognatione supponunt, scirent homines tam proximum esse Deum pietati hominum, ad quem velut longe positum per interpositas potestates ambiebant, ut hominem suscipere dignaretur, et cum illo uniri quodam modo ut ei sic coaptaretur homo totus, quemadmodum animae corpus; excepta concretione mutabili, in quam non convertitur Deus, et quam videmus quod habeat et corpus et animus. Adjutorium autem, quod sine gratia fidei quae ab illo est, nemo potest vincere concupiscentias vitiosas; et si qua earum residua non vicerit, veniali remissione purgari. Quod ergo ad magisterium ejus attinet, quis nunc extremus idiota, vel quae abjecta muliercula non credit animae immortalitatem vitamque post mortem futuram? Quod apud Graecos olim primus Pherecydes Assyrius cum disputasset, Pythagoram Samium illius disputationis novitate permotum ex athleta in philosophum vertit. Nunc ergo quod Maro ait, et omnes videmus; Amomum Assyrium vulgo nascitur: quod autem ad adjutorium gratiae pertinet, quae in Christo est, ipse est omnino, Quo duce si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras. (Virg. Ecl. 4.) CAPUT IV. 13. Sed nulla, inquiunt, competentibus signis claruerunt tantae majestatis indicia: quia larvalis illa purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis, si et alii considerentur, Deo parva sunt. Fatemur quidem et nos talia quaedam fecisse Prophetas. Nam in his signis quid excellentius quam mortuos resurrexisse? Fecit hoc Elias (III Reg. XVII, 22), fecit hoc Elisaeus (IV Reg. IV, 35). Nam de magorum miraculis, utrum etiam mortuos suscitaverint, illi viderint qui et Apuleium se contra magicarum artium crimina copiosissime defendentem, conantur non accusando, sed laudando convincere. Nos legimus, magos Aegyptiorum, artium istarum peritissimos, a Moyse famulo Dei fuisse superatos, cum illi quaedam mira nefandis artibus agerent, ille Deo simpliciter invocato, machinamenta eorum cuncta subverteret (Exod. VII, VIII). Sed et ipse Moyses, et caeteri Prophetae veracissimi Dominum Christum prophetaverunt, et gloriam magnam ei dederunt; hunc non tanquam parem sibi, nec in eadem miraculorum potentia superiorem, sed plane Dominum Deum omnium, et hominem propter homines factum, venturum praenuntiaverunt. Qui propterea et ipse talia facere voluit, ne esset absurdum, quae per illos fecerat si ipse non faceret. Sed tamen et aliquid proprium facere debuit: nasci de virgine, a mortuis resurgere, in coelum ascendere. Hoc Deo qui parum putat, quid plus exspectet ignoro. 14. Arbitror enim talia flagitari, qualia gerens hominem, facere non debuit. Nam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1). Num homine assumpto, alium mundum facere debuit, ut eum esse crederemus, per quem factus est mundus? Sed nec major mundus, nec isti aequalis in hoc mundo fieri posset. Si autem minorem faceret infra istum, similiter hoc quoque parum putaretur. Quia ergo non oportebat ut novum faceret mundum, nova fecit in mundo. Homo enim de virgine procreatus, et a mortuis in aeternam vitam resuscitatus, et super coelos exaltatus, potentius fortasse opus est quam mundus. Hic forte respondent, se factum hoc esse non credere. Quid ergo fiat hominibus, qui minima contemnunt, majora non credunt? Reddita vita defunctis, ideo creditur, quia fecerunt alii, et parum est Deo: caro propria de virgine creata, et a morte in aeternam vitam super coelos levata, ideo non creditur, quia nemo fecit, et competit Deo. Ac per hoc quae sibi quisque facilia, non factu, sed captu, putat, aequo animo accipit; supra ea veluti ficta pro falsis ducit: noli eis esse similis, obsecro te. 15. Disputantur haec latius, et omnes quaestionum necessariarum sinus perscrutati discussique panduntur: sed intellectui fides aditum aperit, infidelitas claudit. Quem non moveat ad credendum tantus ab initio ipse rerum gestarum ordo, et ipsa connexio temporum, praeteritis fidem de praesentibus faciens, priora posterioribus et recentioribus antiqua confirmans? Eligitur unus ex gente Chaldaeorum, pietate fidelissima praeditus, cui promissa divina post tantam saeculorum seriem novissimis temporibus complenda prodantur, atque in ejus semine omnes gentes habiturae benedictionem praenuntiantur (Gen. XII, 2). Hic unum Deum verum colens universitatis creatorem, gignit filium senex, de conjuge quam spe pariendi penitus destitutam sterilitas aetasque jam fecerat. Propagatur ex illo numerosissimus populus, multiplicatus in Aegypto, quo illam stirpem ex orientalibus partibus, promissis effectisque crebrescens dispositio divina transmiserat. Educitur ex Aegypti servitute gens valida, horrendis signis atque miraculis; pulsisque impiis gentibus, in terrare promissionis perducta et constituta, regno etiam molimatur. Deinde praevalescente peccato, sacrilegis ausibus Deum verum, qui eis tanta beneficia contulerat, saepissime offendens, variisque flagellata cladibus, et prosperitatibus consolata, usque ad Christi incarnationem declarationemque perducitur. Quem Christum, Dei Verbum, Dei Filium, Deum in carne venturum, moriturum, resurrecturum, in coelum ascensurum, praepollentissimo suo nomine, in omnibus gentibus dicatos sibi populos habiturum; inque illo remissionem peccatorum, salutemque aeternam futuram esse credentibus, omnia gentis illius promissa, omnes prophetiae, sacerdotia, sacrificia, templum, et cuncta omnino sacramenta sonuerunt. 16. Venit et Christus; complentur in ejus ortu, vita, dietis, factis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione, omnia praeconia Prophetarum (Matth. I, 25). Mittit Spiritum sanctum, implet fideles una in domo congregatos (Act. II, 2), et hoc ipsum promissum orando atque desiderando exspectantes. Impleti autem Spiritu sancto, loquuntur repente linguis omnium gentium, arguunt fidenter errores, praedicant saluberrimam veritatem, exhortantur ad poenitentiam praeteritae culpabilis vitae, indulgentiam de divina gratia pollicentur. Praedicationem pietatis veraeque religionis signa congruentia et miracula consequuntur. Excitatur adversus eos saeva infidelitas; tolerant praedicta, sperant promissa, docent praecepta. Numero exigui per mundum disseminantur, populos facilitate mirabili convertunt, inter inimicos augentur, persecutionibus crescunt, per afflictionum angustias usque in terrarum extrema dilatantur. Ex imperitissimis, ex abjectissimis, ex paucissimis illuminantur, nobilitantur, multiplicantur praeclarissima ingenia, cultissima eloquia; mirabilesque peritias acutorum, facundorum atque doctorum subjugant Christo, et ad praedicandum viam pietatis salutisque convertunt. Alternis adversitatibus et prosperitatibus rerum, patientiam et temperantiam vigilanter exercent: mundo declinante in extrema, fessisque rebus aetatem ultimam protestante, multo fidentius, quia et hoc praedictum est, aeternam civitatis coelestis felicitatem exspectant. Atque inter haec omnia, contra Ecclesiam Christi impiarum gentium infidelitas fremit: evincit illa patiendo, et inconcussam fidem inter obsistentium saevitiam profitendo. Revelatae veritatis, quae diu promissis mysticis velabatur, sacrificio succedente, illa sacrificia quibus hoc figurabatur, templi ipsius eversione tolluntur. Reproba per infidelitatem gens ipsa Judaeorum a sedibus exstirpata, per mundum usquequaque dispergitur, ut ubique portet Codices sanctos, ac sic prophetiae testimonium, qua Christus et Ecclesia praenuntiata est, ne ad tempus a nobis fictum existimaretur, ab ipsis adversariis proferatur; ubi etiam ipsos praedictum est non fuisse credituros. Templa et simulacra daemonum, ritusque sacrilegi paulatim atque alternatim secundum praedicta prophetica subvertuntur. Haereses adversus nomen Christi, sub velamento tamen nominis Christi, ad exercendam doctrinam sanctae religionis, sicut praenuntiatae sunt, pullulant. Haec omnia sicut leguntur praedicta, ita cernuntur impleta, atque ex his jam tot et tantis quae restant, exspectantur implenda. Quae tandem mens avida aeternitatis, vitaeque praesentis brevitate permota, contra hujus divinae auctoritatis lumen culmenque contendat? CAPUT V. 17. Quae disputationes, quae litterae quorumlibet philosophorum, quae leges quarumlibet civitatum, duobus praeceptis, ex quibus Christus dicit totam Legem Prophetasque pendere, ullo modo sint comparandae: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, diliges proximum tuum tanquam teipsum? (Matth. XXII, 37, 39.) Hic physica, quoniam omnes omnium naturarum causae in Deo creatore sunt. Hic ethica, quoniam vita bona et honesta non aliunde formatur, quam cum ea quae diligenda sunt, quemadmodum diligenda sunt, diliguntur, hoc est Deus et proximus. Hic logica, quoniam veritas lumenque animae rationalis, nonnisi Deus est. Hic etiam laudabilis reipublicae salus: neque enim conditur et custoditur optime civitas, nisi fundamento et vinculo fidei, firmaeque concordiae, cum bonum commune diligitur, quod summum ac verissimum Deus est, atque in illo invicem sincerissime se diligunt homines, cum propter illum se diligunt, cui, quo animo diligant, occultare non possunt. 18. Modus autem ipse dicendi, quo sancta Scriptura contexitur, quam omnibus accessibilis, quamvis paucissimis penetrabilis! Ea quae aperta continet, quasi amicus familiaris, sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum: ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere meus tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem; sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta paseat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens. Sed ne aperta fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodam modo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava corriguntur, et parva nutriuntur, et magna oblectantur ingenia. Ille huic doctrinae inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse saluberrimam, vel odit aegrotando medicinam. 19. Vides quam prolixam epistolam fecerim. Si quid ergo te movet, atque inter nos pertractari tanti habes, non tibi faciat angustias usitatarum epistolarum velut custodiendus modus; quia et optime nosti quam grandes eas veteres habuerint, cum aliquid agerent quod explicare breviter non valerent. Et si auctorum ad alias litteras pertinentium mos esset alius, nostrorum nobis in hac re dignius imitanda praeberetur auctoritas. Inspice itaque modum Epistolarum apostolicarum, vel eorum etiam qui illa divina eloquia tractaverunt; et non pigeat te vel multa quaerendo proponere, si multa te permovent, vel aliquando diutius versare quod quaeris, ut quantum fieri per tales quales sumus potest, non remaneat dubitationis nubilum quod obstet lumini veritatis. 20. Scio enim Excellentiam tuam, quorumdam perpeti obstinatissimas contradictiones, qui propterea putant, vel putari volunt christianam doctrinam utilitati non convenire reipublicae, quia nolunt stare rempublicam firmitate virtutum, sed impunitate vitiorum. Non autem sicut regi homini, vel cuilibet principi civitatis, ita etiam Deo quidquid a multis peccatur inultum est. Misericordia vero ejus et gratia praedicata hominibus per hominem Christum, impartita autem per Deum Deique filium eumdem ipsum Christum, non deserit eos qui ex ejus fide vivunt, eumque pie colunt, sive mala hujus vitae patienter fortiterque experiantur, sive bonis ejus misericorditer ac temperanter utantur; aeternum pro utroque praemium recepturi in civitate superna atque divina, ubi jam non sit moleste toleranda calamitas, nec laboriose frenanda cupiditas, sed sola sine ulla difficultate, et cum perfecta libertate retinenda Dei et proximi charitas. Incolumem felicioremque te misericordissima Dei omnipotentia tueatur, domine illustris et merito insignis, ac praestantissime fili. Sanctam et in Christo dignissime honorandam matrem, cujus pro te Deus preces exaudiat, pro meritis vestris officiosissime saluto. Sanctus frater et coepiscopus meus Possidius Praestantiam vestram multum salutat. EPISTOLA CXXXVIII . Augustinus ad Marcellinum, respondens epistolae 136, qua nimirum ille petierat ut satisfaceret Volusiano, et significarat quosdam reprehendere quod Deus veterem Legem abrogasset, necnon asserere doctrinam evangelicam esse perniciosam reipublicae; ac demum non deesse qui Apollonii Apuleiique magica ludibria miraculis Christi praeferrent. Domino eximio et merito insigni, charissimo ac desiderantissimo filio MARCELLINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM. 1. Illustri viro et eloquentissimo, nobisque dilectissimo Volusiano, non amplius quam ad illud quod inquirendum putavit, respondendum fuit: ad ea vero quae mihi pertractanda atque solvenda in epistola tua ipse misisti, sive ab illo, sive etiam ab aliis vel suggerantur vel ingerantur, ad te potius pro viribus nostris pertractata et soluta mitti debuerunt; non sic quemadmodum de his agendum est librorum negotio, sed quemadmodum potest epistolari sat esse colloquio, ut si tibi visum fuerit, qui eorum motus quotidianis disputationibus experiris, et illis legantur hae litterae. At si auriculis eorum minus pietate fidei praecultis, sermo iste non sufficit, prius inter nos quod eis putas sufficere peragatur, tum demum ad illos quod peractum fuerit perferatur. Multa enim sunt, a quibus sensus eorum si adhuc abhorret et resilit, vel uberiore vel subtiliore ratione, vel certe auctoritate cui resistere indignum putent, persuaderi aliquando forsitan possint. 2. Ergo in epistola tua posuisti, moveri quosdam, cur hic Deus, qui et veteris Testamenti Deus esse firmatur, spretis veteribus sacrificiis, delectatus sit novis. Nihil enim corrigi posse asserunt, nisi quod ante non recte factum probaretur; vel quod semel recte factum sit, nullatenus immutari debuisse. Recte enim facta dicunt mutari nisi injuste non posse. Haec verba ex litteris tuis in has meas transtuli. Quibus si respondere copiose velim, tempus me citius quam exempla defecerint, quibus rerum ipsa natura et opera humana, certa ratione, pro temporum opportunitate mutentur, nec tamen eadem ratio sit mutabilis qua ista mutantur. Unde pauca commemorem, ut ex his excitata quodammodo jam per plura similia vigil currat intentio. Nonne hiemi aestas, addito sensim calore, succedit? nonne diurnis tempora necturna vertuntur? Quoties nostrae variantur aetates! adolescentiae pueritia non reditura cedit; juventus adolescentiae non mansura succedit; finiens juventutem senectus morte finitur. Haec omnia mutantur, nec mutatur divinae providentiae ratio, qua fit ut ista mutentur. Non autem, opinor, cum agricola aestate aliud jusserit, quam jusserat hieme, ratio mutatur agriculturae. Et cum mane surgit qui nocte quiescebat, vitae consilium non mutavit. Aliud magister adolescenti quam puero solebat, imposuit. Doctrina igitur constans, mutato praecepto non mutata mutavit instructionem. 3. Nam magnus ille nostrorum temporum medicus Vindicianus, consultus a quodam, dolori ejus adhiberi jussit quod in tempore congruere videbatur; adhibitum sanitas consecuta est. Deinde post annos aliquot eadem rursus corporis causa commota, hoc idem ille putavit adhibendum; adhibitum vertit in pejus. Miratus recurrit ad medicum, indicat factum: at ille ut erat acerrimus, ita respondit, Ideo male acceptus es, quia ego non jussi; ut omnes qui audissent, parumque hominem nossent non eum arte medicinali fidere, sed nescio qua illicita potentia putarent. Unde cum esset a quibusdam postea stupentibus interrogatus, aperuit quod non intellexerant, videlicet illi aetati jam non hoc se fuisse jussurum. Tantum igitur valet ratione atque artibus non mutatis, quid secundum eas sit pro temporum varietate mutandum. 4. Non itaque verum est quod dicitur, semel recte factum, nullatenus esse mutandum. Mutata quippe temporis causa, quod recte ante factum fuerat, ita mutar vera ratio plerumque flagitat, ut cum ipsi dicant, recte non fieri si mutetur, contra veritas clamet, recte non fieri nisi mutetur; quia utrumque tunc erit rectum, si erit pro temporum varietate diversum. Quod enim in diversitate personarum uno tempore accidere potest, ut huic liceat aliquid impune facere, non liceat illi; non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit: ita ab una eademque persona diversis temporibus, tunc oportet aliquid fieri, tunc non oportet; non quod sui dissimilis sit qui facit, sed quando facit. 5. Haec quaestio quam late pateat, profecto videt quisquis pulchri aptique distantiam sparsam quodammodo in universitate rerum valet, neque negligit intueri. Pulchrum enim per seipsum consideratur atque laudatur, cui turpe ac deforme contrarium est. Aptum vero, cui ex adverso est ineptum, quasi religatum pendet aliunde, nec ex semetipso, sed ex eo cui connectitur, judicatur: nimirum etiam decens atque indecens, vel hoc idem est, vel perinde habetur. Age nunc, ea quae diximus, refer ad illud unde agitur. Aptum fuit primis temporibus sacrificium quod praeceperat Deus, nunc vero non ita est. Aliud enim praecepit quod huic tempori aptum esset, qui multo magis quam homo novit quid cuique tempori accommodate adhibeatur; quid quando impertiat, addat, auferat, detrahat, augeat, minuatve, immutabilis mutabilium, sicut creator, ita moderator, donec universi saeculi pulchritudo, cujus particulae sunt quae suis quibusque temporibus apta sunt, velut magnum carmen cujusdam ineffabilis modulatoris excurrat, atque inde transeant in aeternam contemplationem speciei qui Deum rite colunt, etiam cum tempus est fidei. 6. Falluntur autem qui existimant haec Deum jubere causa suae utilitatis vel voluptatis: et merito moventur cur Deus ista mutaverit, quasi delectatione mutabili aliud sibi jubens offerri illo prius tempore, aliud isto. Non autem ita est. Nihil Deus jubet quod sibi prosit, sed illi cui jubet. Ideo verus est Dominus, qui servo non indiget, et quo servus indiget. In ea quippe Scriptura quae vetus dicitur Testamentum, et eo tempore quo adhuc illa offerebantur sacrificia quae hoc tempore non offeruntur, dictum est: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Nec illorum ergo sacrificiorum egebat Deus, nec cujusquam eget unquam, sed rerum divinitus impartitarum, vel imbuendo virtutibus animo, vel aeternae saluti adipiscendae, quaedam signa sunt, quorum celebratione atque functione, non Deo, sed nobis utilia pietatis officia exercentur. 7. Nimis autem longum est, convenienter disputare de varietate signorum, quae cum ad res divinas pertinent, Sacramenta appellantur. Sicut autem non ideo mutabilis homo, quia mane aliud, aliud vespere; illud hoc mense, illud alio; non hoc isto anno quod illo: ita non ideo mutabilis Deus, quia universi saeculi priore volumine aliud, aliud posteriore sibi jussit offerri, quo convenienter significationes ad doctrinam religionis saluberrimam pertinentes, per mutabilia tempora sine ulla sui mutatione disponeret. Nam ut noverint, quos haec movent, jam hoc fuisse in ratione divina, nec cum ista nova constituerentur, subito priora displicuisse velut mutabili voluntate, sed hoc jam fixum et statutum fuisse in ipsa sapientia Dei, cui de majoribus etiam rerum mutationibus eadem Scriptura dicit; Mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es (Psal. CI, 27, 28); insinuandum est eis, mutationem istam sacramentorum Testamenti veteris et novi etiam praedictam fuisse propheticis vocibus. Ita enim videbunt, si poterunt, id quod in tempore novum est, non esse novum apud eum qui condidit tempora, et sine tempore habet omnia quae suis quibusque temporibus pro eorum varietate distribuit. Nam et in illo psalmo, unde commemoravi aliquid, quo demonstrarem non egere Deum sacrificiis nostris, cui dicitur: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges; paulo post legitur ex persona Christi, Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, hoc est pecorum victimis, quibus prius congregabantur conventicula Judaeorum: et alibi dicit, Non accipiam de manu tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos (Psal. XLIX, 9): et alius propheta, Ecce, inquit, dies venient, dicit Dominus, et confirmabo super domum Jacob testamentum novum, non sicut testamentum quod disposui patribus eorum, cum eduxi eos de terra Aegypti (Jer. XXXI, 31, 32). Et alia multa sunt de hac re testimonia, quibus hoc Deum facturum esse praedictum est, quae commemorare nunc longum est. 8. Hic jam si satis constitit, quod recte alio tempore constitutum est, idem recte alio tempore posse mutari, mutantis opere, non dispositione mutata, quam dispositionem intelligibilis ratio continet, ubi sine tempore simul sunt quae in temporibus simul fieri non possunt, quia tempora non simul currunt; quispiam fortassis exspectet causas a nobis ipsius mutationis accipere, quod ipse nosti quam prolixi sit negotii. Verumtamen breviter dici potest, quod homini acuto fortasse suffecerit, aliis sacramentis praenuntiari Christum cum venturus esset, aliis cum venisset annuntiari oportuisse; sicut modo nos idipsum loquentes, diversitas rerum compulit etiam verba mutare. Siquidem aliud est praenuntiari, aliud annuntiari; aliud cum venturus esset, aliud cum venisset. CAPUT II. 9. Nunc deinde videamus quale sit illud quod in epistola tua sequitur. Adjecisti enim eos dicere quod Christi praedicatio atque doctrina reipublicae moribus nulla ex parte conveniat, cujus hoc constet esse praeceptum, ut nulli malum pro malo reddere debeamus (Rom. XII, 17), et percutienti aliam praebere maxillam, et pallium dare ei qui tunicam auferre perstiterit, et cum eo qui nos angariare voluerit, ire debere spatio itineris duplicato (Matth. V, 39-41). Quae omnia reipublicae moribus asseruntur esse contraria: Nam quis, inquiunt, tolli sibi ab hoste aliquid patiatur, vel Romanae provinciae depraedatoribus non mala velit belli jure reponere? Haec atque hujusmodi verba obtrectantium, sive non obtrectando, sed quaerendo talia loquentium, operosius fortasse refellerem, nisi hae disceptationes haberentur cum viris liberaliter institutis. Unde quid opus est ut diutius laboremus, ac non ipsos potius percontemur quomodo poterant gubernare atque augere rempublicam, quam ex parva et inopi magnam opulentamque fecerunt, qui accepta injuria ignoscere quam persequi malebant ( Sallustius, Bell. Catil. )? quomodo Caesari administratori utique reipublicae, mores ejus extollens Cicero dicebat, quod nihil oblivisci soleret nisi injurias ( Orat. pro Q. Ligario. )? Dicebat enim hoc tam magnus laudator, aut tam magnus adulator: sed si laudator, talem Caesarem noverat; si autem adulator, talem esse debere ostendebat principem civitatis, qualem illum fallaciter praedicabat. Quid est autem non reddere malum pro malo, nisi abhorrere ab ulciscendi libidine? quod est accepta injuria ignoscere malle quam persequi, et nihil nisi injurias oblivisci. 10. Haec cum in eorum leguntur auctoribus, exclamatur et plauditur; describi atque praedicari mores videntur, quibus dignum esset exsurgere civitatem quae tot gentibus imperaret, quod accepta injuria ignoscere quam persequi malebant. Cum vero legitur praecipiente auctoritate divina, non reddendum malum pro malo; cum haec tam salubris admonitio congregationibus populorum, tanquam publicis utriusque sexus atque omnium aetatum et dignitatum scholis, de superiore loco personat, accusatur religio tanquam inimica reipublicae! Quae si, ut dignum est, audiretur, longe melius Romulo, Numa, Bruto, caeterisque illis Romanae gentis praeclaris viris, constitueret, consecraret, firmaret, augeretque rempublicam. Quid enim est respublica, nisi res populi? Res ergo communis, res utique civitatis. Quid est autem civitas, nisi multitudo hominum in quoddam vinculum redacta concordiae? Apud eos enim ita legitur: Brevi multitudo dispersa atque vaga, concordia civitas facta erat. Quae porro praecepta concordiae in suis templis unquam illi legenda censuerunt? Quandoquidem miseri quaerere cogebantur, quonam modo sine offensione cujusquam eorum discordes inter se deos suos colere possent: quos si imitari discordando vellent, rupto concordiae vinculo civitas laberetur; quod postea paulatim decoloratis corruptisque moribus agi coepit per bella civilia. 11. Quanta vero praecepta concordiae non humanis disputationibus exquisita, sed divina auctoritate conscripta in Christi ecclesiis lectitentur, quis vel ab illa religione alienus, ita surdus est ut ignoret? Ad hoc enim et illa pertinent, quae malunt exagitare quam discere, alteram percutienti praebendam esse maxillam, volenti auferre tunicam dandum etiam pallium, cum angariante duplicandam viam. Hoc quippe fit ut vincatur bono malus, imo in homine malo vincatur bono malum, et homo liberetur a malo, non exteriore et alieno, sed intimo ac suo, quo gravius et perniciosius quam cujusvis hostis extrinsecus immanitate vastatur. Qui ergo vincit bono malum, patienter amittit temporalia commoda, ut doceat quam pro fide atque justitia contemnenda sint, quae ille nimis amando fit malus; ac sic injuriosus ab eo ipso cui fecit injuriam, discat qualia sint propter quae fecit injuriam, atque in concordiam, qua nihil est utilius civitati, poenitens acquiratur, victus non saevientis viribus, sed benevolentia patientis. Tunc enim recte fit, cum videtur ei profuturum esse propter quem fit, ad operandam in eo correctionem atque concordiam. Hoc certe animo faciendum est, etiamsi alius exitus consequatur, nec corrigi velit atque pacari, propter quem corrigendum atque pacandum, velut curandum et sanandum, adhibita est ista medicina. 12. Alioquin si verba attenderimus, eorumque proprietati serviendum putaverimus, non est praebenda maxilla dextera, si sinistra fuerit percussa. Quoniam, Si quis te, inquit, percusserit in maxillam dexteram, praebe illi et sinistram (Matth. V, 39): magis autem sinistra percutitur, quod ad dexteram ferientis facilior ictus est. Sed sic intelligi solet, ac si dictum esset: Si quis in te meliora fuerit persecutus, et inferiora ei praebe, ne vindictae potius quam patientiae studens contemnas aeterna pro temporalibus, cum potius temporalia pro aeternis contemnenda sint, tanquam sinistra pro dextris. Haec semper fuit sanctorum martyrum intentio: vindicta enim ultima juste poscitur, quando nullus jam restat correctionis locus, extremo scilicet summoque judicio. Nunc vero cavendum est, ne vindicandi cupiditate amittatur, ut nihil aliud dicam, ipsa patientia, quae pluris est habenda quam omne quod potest etiam invito inimicus auferre. Namque alius evangelista in eadem sententia nullam fecit dexterae mentionem, sed tantum maxillam et alteram nominavit (Luc. VI, 29), ut aliquanto distinctius intelligeretur in alio, ipse autem simpliciter eamdem patientiam commendaret. Paratus itaque debet esse homo justus et pius, patienter eorum malitiam sustinere, quos fieri bonos quaerit, ut numerus potius crescat bonorum, non ut pari malitia se quoque numero addat malorum. 13. Denique ista praecepta magis ad praeparationem cordis quae intus est, pertinere, quam ad opus quod in aperto fit; ut teneatur in secreto animi patientia cum benevolentia, in manifesto autem id fiat quod eis videtur prodesse posse, quibus bene velle debemus, hinc liquido ostenditur, quod ipse Dominus Jesus exemplum singulare patientiae, cum percuteretur in faciem respondit: Si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23)? Nequaquam igitur praeceptum suum, si verba intueamur, implevit. Neque enim praebuit percutienti alteram partem, sed potius prohibuit, ne qui fecerat injuriam, augeret; et tamen paratus venerat non solum in faciem percuti, verum etiam pro his quoque a quibus haec patiebatur crucifixus occidi, pro quibus ait in cruce pendens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Nec Paulus apostolus praeceptum Domini et magistri sui videtur implesse, ubi etiam ipse percussus in faciem, dixit principi sacerdotum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Sedes judicans me secundum Legem, et contra Legem jubes me percuti! Et cum a circumstantibus diceretur, Injuriam facis principi sacerdotum, irridenter eos admonere voluit quid dixerit, ut qui saperent, intelligerent jam destruendum esse adventu Christi parietem dealbatum, hoc est, hypocrisim sacerdotii Judaeorum: ait quippe, Nescivi, fratres, quia princeps est; scriptum est enim, Principi populi tui non maledices (Act. XXIII, 3-5); cum procul dubio, qui in eodem populo creverat, atque ibi Lege fuerat eruditus, illum principem sacerdotum nescire non posset, nec eos quibus ita notus erat, ullo modo falleret quod nesciret. 14. Sunt ergo ista praecepta patientiae semper in cordis praeparatione retinenda, ipsaque benevolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in voluntate complenda est. Agenda sunt autem multa, etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis, quorum potius utilitati consulendum est quam voluntati; quod in principe civitatis luculentissime illorum litterae laudaverunt. Nam in corripiendo filio quamlibet aspere, nunquam profecto amor paternus amittitur. Fit tamen quod nolit et doleat, qui etiam invitus videtur dolore sanandus. Ac per hoc si terrena ista respublica praecepta christiana custodiat, et ipsa bella sine benevolentia non gerentur, ut ad pietatis justitiaeque pacatam societatem victis facilius consulatur. Nam cui licentia iniquitatis cripitur, utiliter vincitur; quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur. Sed perversa et aversa corda mortalium, felices res humanas putant, cum tectorum splendor attenditur, et labes non attenditur animorum; cum theatrorum moles exstruuntur, et effodiuntur fundamenta virtutum; cum gloriosa est effusionis insania, et opera misericordiae deridentur; cum ex his quae divitibus abundant, luxuriantur histriones, et necessaria vix habent pauperes; cum Deus, qui doctrinae suae publicis vocibus contra hoc malum publicum clamat, ab impiis populis blasphematur, et dii tales requiruntur, in quorum honorem ea ipsa theatrica, corporum et animorum dedecora celebrentur. Haec si Deus pollere permittat, tunc indignatur gravius; haec si impunita dimittat, tunc punit infestius. Cum vero evertit subsidium vitiorum, et copiosas libidines inopes reddit, misericorditer adversatur. Misericorditer enim, si fieri posset, etiam bella gererentur a bonis, ut licentiosis cupiditatibus domitis haec vitia perderentur, quae justo imperio vel exstirpari vel premi debuerunt. 15. Nam si christiana disciplina omnia bella culparet, hoc potius militibus consilium salutis petentibus in Evangelio diceretur, ut abjicerent arma, seque omnino militiae subtraherent. Dictum est autem eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum (Luc. III, 14). Quibus proprium stipendium sufficere debere praecepit, militare utique non prohibuit. Proinde qui doctrinam Christi adversam dicunt esse reipublicae, dent exercitum talem quales doctrina Christi esse milites jussit; dent tales provinciales, tales maritos, tales conjuges, tales parentes, tales filios, tales dominos, tales servos, tales reges, tales judices, tales denique debitorum ipsius fisci redditores et exactores, quales esse praecepit doctrina christiana, et audeant eam dicere adversam esse reipublicae; imo vero non dubitent eam confiteri magnam, si obtemperetur, salutem esse reipublicae. CAPUT III. 16. Utquid autem ad illud respondeam quod dicunt, per quosdam imperatores christianos multa mala imperio accidisse Romano? Haec generalis conquestio calumniosa est. Nam si apertius certe de praeteritis imperatoribus aliqua commemorarent, possem similia vel fortasse etiam graviora de imperatoribus non christianis et ego commemorare, ut intelligerent, vel hominum haec esse vitia, non doctrinae; vel non imperatorum, sed aliorum sine quibus imperatores agere nihil possunt. Ex quo enim tempore pessum ire coeperit Romana respublica, satis liquet; litterae loquuntur ipsorum: longe antequam Christi nomen eluxisset in terris, dictum est: O urbem venalem, et mature perituram, si emptorem invenerit! (Sallustius, Bell. Jugurth. ) In libro etiam belli Catilinae, ante adventum utique Christi, idem nobilissimus historicus eorum non tacet quando primum insueverit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. Quando ergo nec hominibus, nec ipsis etiam quos Deos putabant, morum corruptorum et perditorum avaritia rapacitasque parcebat, tunc coepit perire laudabile illud decus salusque reipublicae. Quos deinde vitia pessima successus habuerint, et quanto humanarum rerum malo illa iniquitas prosperata sit, nunc longum est dicere. Audiant Satyricum suum, garriendo vera dicentem: Servabat castas humilis fortuna Latinas Quondam, nec vitiis contingi parva sinebat Tecta labor, somnique breves, et vellere Thusco Vexatae duraeque manus, ac proximus Urbi Annibal, et stantes Collina in turre mariti. Nunc patimur longae pacis mala; saevior armis Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem. Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo Paupertas Romana perit. (Juvenalis, Sat. 6.) Quid ergo exspectas ut ego exaggerem, quanta mala importaverit successu prospero iniquitas sublevata; quandoquidem et ipsi, qui aliquanto prudentius attenderunt, plus dolendum viderunt paupertatem, quam opulentiam periisse Romanam? In illa enim morum integritas servabatur; per hanc autem non muros urbis, sed mentes ipsius civitatis dira nequitia omni hoste pejor irrupit. 17. Gratias Domino Deo nostro, qui contra ista mala misit nobis adjutorium singulare. Quo enim non tolleret, quem non involveret, in quod profundum non demergeret fluvius iste horrendae nequitiae generis humani, nisi crux Christi in tanta velut mole auctoritatis eminentius firmiusque figeretur; cujus apprehenso robore, stabiles essemus, ne male suadentium, vel in mala impellentium, tam vasto mundi hujus gurgite abrepti sorberemur? In ista enim colluvie morum pessimorum et veteris perditae disciplinae, maxime venire ac subvenire debuit coelestis auctoritas, quae voluntariam paupertatem, quae continentiam, benevolentiam, justitiam, atque concordiam, veramque pietatem persuaderet, caeterasque vitae luminosas validasque virtutes; non tantum propter istam vitam honestissime gerendam, nec tantum propter civitatis terrenae concordissimam societatem; verum etiam propter adipiscendam sempiternam salutem, et sempiterni cujusdam populi coelestem divinamque rempublicam, cui nos cives adsciscit fides, spes, charitas: ut quamdiu inde peregrinamur, feramus eos si corrigere non valemus, qui vitiis impunitis volunt stare rempublicam, quam primi Romani constituerunt auxeruntque virtutibus, etsi non habentes veram pietatem erga Deum verum, quae illos etiam in aeternam civitatem posset salubri religione perducere; custodientes tamen quamdam sui generis probitatem, quae posset terrenae civitati constituendae, augendae, conservandaeque sufficere. Deus enim sic ostendit in opulentissimo et praeclaro imperio Romanorum, quantum valerent civiles etiam sine vera religione virtutes, ut intelligeretur hac addita fieri homines cives alterius civitatis, cujus rex veritas, cujus lex charitas, cujus modus aeternitas. CAPUT IV. 18. Quis autem vel risu dignum non putet, quod Apollonium et Apuleium, caeterosque magicarum artium peritissimos conferre Christo, vel etiam praeferre conantur? Quanquam tolerabilius ferendum sit, quando istos ei potius comparant quam deos suos: multo enim melior, quod fatendum est, Apollonius fuit, quam tot stuprorum auctor et perpetrator, quem Jovem nominant. Ista, inquiunt, fabulosa sunt. Adhuc ergo laudent reipublicae luxuriosam, licentiosam, planeque sacrilegam felicitatem, quae ista deorum probra confinxit, quae non solum in fabulis audienda posuit, verum etiam in theatris spectanda proposuit; ubi crimina plura essent quam numina, quae ipsi dii sibi exhiberi habebant libenter, qui in suos cultores vindicare debuerunt, quod ea saltem viderent patienter. Sed non ipsi, inquiunt, sunt, qui talium fabularum mendacio celebrantur. Qui ergo sunt isti, qui talium turpitudinum celebratione placantur? Horum daemonum perversitatem atque fallaciam, per quos et magicae artes humanas mentes decipiunt, quia prodidit christiana doctrina, quia mundo universo patefecit, quia Angelos sanctos ab eorum malignitate distinxit, quia cavendos potius, et quemadmodum caverentur admonuit, reipublicae dicitur inimica! quasi non si omnino per istos esset temporalis obtinenda felicitas, quaelibet potius fuerat infelicitas eligenda. Sed neque hinc Deus voluit dubitari, qui primum populum unum verum Deum colentem, deos autem falsissimos contemnentem, quamdiu oportuit Vetus Testamentum, ubi velamentum Testamenti Novi est, obumbrari, tanta rerum terrenarum felicitate honestavit, ut quivis intelligat nec ipsam esse in daemonum potestate, sed in illius unius, cui Angeli serviunt, quem daemones contremiscunt. 19. Apuleius enim, ut de illo potissimum loquamur, qui nobis Afris Afer est notior, non dico ad regnum, sed ne ad aliquam quidem judiciariam reipublicae potestatem cum omnibus suis magicis artibus potuit pervenire, honesto patriae suae loco natus, et liberaliter educatus, magnaque praeditus eloquentia. An forte ista, ut philosophus, voluntate contempsit, qui sacerdos provinciae, pro magno fuit ut munera ederet, venatoresque vestiret, et pro statua sibi apud Coenses locanda, ex qua civitate habebat uxorem, adversus contradictionem quorumdam civium litigaret? quod posteros ne lateret, ejusdem litis orationem scriptam memoriae commendavit. Quod ergo ad istam terrenam pertinet felicitatem, fuit magus ille quod potuit. Unde apparet eum nihil amplius fuisse, non quia noluit, sed quia non potuit. Quanquam et adversus quosdam, qui ei magicarum artium crimen intenderant, eloquentissime se defendit. Unde miror laudatores ejus, qui eum nescio quae fecisse miracula illis artibus praedicant, contra ejus defensionem testes esse conari. Sed viderint utrum verum ipsi perhibeant testimonium, et ille falsam defensionem. Illud si sapiunt, attendant, qui magicas artes non utique nisi pro felicitate terrena vel damnabili curiositate conquirunt, vel ab eis innocentes, periculosa tamen eas admiratione collaudant, et videant David nostrum sine ullis talibus artibus, ex pastore ovium pervenisse ad regiam dignitatem; cujus et peccata et merita fidelis Scriptura non tacuit, ut sciremus et quibus modis non offenderetur Deus, et quibus modis placaretur offensus. 20. Quantum autem attinet ad miracula, quae humanis sensibus stupenda monstrantur, multum errant qui Prophetis sanctis, miraculorum magnorum nobilitate praestantibus, magos comparant; quanto magis si eos comparent Christo, quem Prophetae illi, quibus magi quilibet nullo modo sunt comparandi, praenuntiaverunt esse venturum, et secundum carnem, quam sumpsit ex Virgine, et secundum divinitatem, qua nunquam separatur a Patre! Video me fecisse prolixissimam epistolam, nec tamen de Christo dixisse omnia quae vel eis qui tardiore ingenio divina non valent assequi, vel eis quos, licet acute moveantur, contentiosum tamen studium et praeoccupatio diuturni erroris ab intelligendo impedit, sufficere utcumque possint. Verumtamen cognosce quid eos contra moveat, atque rescribe, ut vel epistolis vel libris, si adjuverit Deus, ad omnia respondere curemus. Sis in Domino felix, gratia et misericordia ejus, domine eximie et merito insignis, charissime ac desiderantissime fili. EPISTOLA CXXXIX . Ut Gesta quae adversus Donatistas confecta sunt publicentur, utque rei castigentur mitius et citra mortis poenam. Domino merito insigni, multumque charissimo ac desiderantissimo filio MARCELLINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Gesta quae promisit Praestantia tua, vehementer exspecto, et in ecclesia Hipponensi jamjamque cupio recitari, ac, si fieri potuerit, etiam per omnes ecclesias in dioecesi constitutas; ut audiant homines, pleneque agnoscant confessores iniquitatis, non Dei timore extorquente poenitentiam, sed judiciaria diligentia crudelissimorum pectorum aperiente duritiam; sive illorum qui de homicidio et de excaecato ac debilitato presbyteri corpore confessi; sive illorum qui se illa scire potuisse, quamvis sibi dicerent displicere, negare non ausi sunt, refugientes catholicam pacem, velut ne criminibus polluantur alienis, et in illo schismatis sacrilegio inter sceleratorum tam immanium tantam multitudinem perdurantes; sive etiam illorum qui se inde non recessuros, etiam demonstrata sibi catholica veritate et Donatistarum perversitate, dixerunt. Non est leve quod Deus agi voluit per operam tuam. Utinam tales eorum causas crebras sic audias, et facinora eorum atque insana pertinacia sic saepe prodatur, eademque publicata Gesta in omnium notitiam perferantur! Quod autem scripsit Eximietas tua, dubitare te utrum in Theoprepia debeas eadem Gesta jubere proponi; fiat, si potest illuc frequens confluere multitudo: alioquin alius locus celebrior providendus est; non tamen ullo modo praetermittendum.
2. Poena sane illorum, quamvis de tantis sceleribus confessorum, rogo te ut praeter supplicium mortis sit, et propter conscientiam nostram, et propter catholicam mansuetudinem commendandam. Ipse enim fructus ad nos pervenit confessionis illorum, quia invenit Ecclesia catholica ubi suam erga atrocissimos inimicos servet atque exhibeat lenitatem. In tanta quippe crudelitate, quaecumque praeter sanguinem vindicta processerit, magna lenitas apparebit. Quod etsi modo quibusdam nostris, illa atrocitate commotis, videtur indignum, et quasi dissolutionis et negligentiae simile; transactis tamen motibus animorum, qui recentioribus factis solent turbulentius excitari, egregie luculenta bonitas apparebit, et ob hoc magis eadem Gesta legere atque ostendere delectabit, domine merito insignis, multumque charissime ac desiderantissime fili. Ibi est sanctus frater et coepiscopus meus Bonifacius, et per diaconum Peregrinum qui cum illo perrexit, commonitorium direxi; quod sic habe tanquam praesentiam meam. Et quod vobis in commune pro Ecclesiae utilitate placuerit, hoc adjuvante Domino fiat, qui potens est misericorditer opitulari in tantis malis. Modo Macrobius episcopus eorum, stipatus cuneis perditorum utriusque sexus, hac atque illac circumit, aperuitque sibi basilicas, quas possessorum quantuluscumque timor clauserat. Praesente autem procuratore viri clarissimi Celeris Spondeo, quem tuae dilectioni commendavi multumque commendo, utcumque eorum frangebatur audacia: nunc vero posteaquam Carthaginem profectus est, etiam in fundis ipsius basilicas aperuit, populos congregat. Cum ipso etiam est ille Donatus diaconus rebaptizatus, cum fuerit colonus ecclesiae, qui versatus est in illa caede praecipuus. Qui tales non cum eo sunt, quando et ille cum ipso est? Si Proconsul vel simul ambo in illos estis sententiam prolaturi, et forte ille persistit velle gladio vindicare, quanquam sit christianus, et quantum advertere potuimus, non sit ad haec cruciamenta proclivis; tamen si necesse fuerit, etiam Gestis jubete allegari epistolas meas, quas de hac re singulas vobis mittendas putavi. Soleo enim audire in potestate esse judicis mollire sententiam, et mitius vindicare quam jubeant leges. Si autem nec litteris meis ad hoc consenserit, hoc saltem praestet ut in custodiam recipiantur, atque hoc de clementia Imperatorum impetrare curabimus, ne passiones servorum Dei, quae debent esse in Ecclesia gloriosae, inimicorum sanguine dehonestentur. Scio enim in causa clericorum Anaunensium, qui occisi a Gentilibus, nunc martyres honorantur, Imperatorem rogatum facile concessisse ne illi qui eos occiderant et capti jam tenebantur, poena simili punirentur. 3. Libros de Baptismo parvulorum, cum jam codicem ipsum Praestantiae tuae misissem, cur abs te rursus acceperim, oblitus sum: nisi forte cum inspicerem, mendosos eos reperi, et emendare volui, quod mirabiliter impeditus, adhuc usque non feci. Epistolam quoque ad te scribendam et his adjungendam, quam cum ibi essem jam dictare coeperam, paulo addito sic esse imperfectam scias. Si autem rationem omnium dierum et lucubrationum aliis necessitatibus impensarum tibi possem reddere, graviter contristatus mirareris quanta me distendant, quae differri omnino non possunt, nec agere illa permittant in quae me, petendo et admonendo, urges volentem, et ineffabiliter (quia non possum) dolentem. Cum enim ab eorum hominum necessitatibus aliquantulum vaco, qui me sic angariant, ut eos nullo modo liceat evitare, nec contemnere oporteat; non desunt quae dictanda praepono, sic in articulis temporum constituta, ut dilationem non ferant. Sicut mihi fuit breviatio Gestorum collationis nostrae satis operosa, cum viderem neminem se velle tanto aggeri litterarum legendo committere: sicut mihi fuit etiam epistola ad ipsos laicos donatistas, de hac eadem collatione nostra, quam modo aliquot lucubrationibus terminavi: sicut epistolae duae non breves; una ad Dilectionem tuam, altera ad virum illustrem Volusianum, quas vos accepisse jam credo: sicut nunc in manibus habeo librum ad Honoratum nostrum de quaestionibus quibusdam quinque, quas mihi proposuit, et per litteras intimavit; cui non continuo respondere vides quam minime oporteat. Charitas enim quae tanquam nutrix fovet filios suos, non ordine amandi, sed ordine subveniendi, infirmiores fortioribus anteponit, quos tales vult esse, quales jam illi sunt, quos non contemnendo, sed de his confidendo interim praeterit. Tales ergo mihi necessitates dictandi aliquid, quod me ab eis dictationibus impediat quibus magis inardesco, deesse non possunt, cum paululum spatii vix datur inter acervos occupationum, quibus nos alienae vel cupiditates vel necessitates angariatos trahunt: et quid faciam prorsus nescio. 4. Audisti unde mecum Dominum depreceris: sed etiam quod tam instanter et tam crebro me admones, nolo cesses, non nihil agens. Commendo etiam ego Excellentiae tuae Ecclesiam in Numidia constitutam, propter cujus necessitates sanctus frater et coepiscopus meus Delphinus a fratribus et coepiscopis meis, ibi collaborantibus et compericlitantibus, missus est. Nec de hac re plura scribo, cum ipsum praesentem sis auditurus. Caetera in Commonitoriis invenies quae ad presbyterum misi, sive modo, sive per diaconum Peregrinum, ne mihi ea toties iterare necesse sit. Semper in Christo cor tuum vigeat, domine merito insignis, multumque charissime ac desiderantissime fili. Filium nostrum Ruffinum Cirtensem principalem commendo Eximietati tuae. DE SEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT., CAP. XXXVI.) Eo ipso tempore, quo contra Donatistas vehementer exercebamur, et contra Pelagianos exerceri jam coeperamus, amicus quidam mihi misit quinque a Carthagine quaestiones, et rogavit ut eas illi scribendo exponerem; quae sunt: Quid sibi velit vox illa Domini, « Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti » (Matth. XXVII, 46)? et quid sit quod ait Apostolus, « Ut in charitate radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum (Eph. III, 17, 18): » et quae sint quinque virgines stultae, quaeve sapientes (Matth. XXV, 2): et quae sint tenebrae exteriores (Id. XXII, 13): et quomodo intelligendum sit, « Verbum caro factum est » (Joan. I, 14). Ego autem intuens supradictam haeresim, novam inimicam gratiae Dei, sextam mihi proposui quaestionem de gratia Testamenti Novi. De qua disputans, interposita expositione psalmi vicesimi primi, in cujus capite scriptum est quod Dominus exclamavit in cruce, quod ille amicus in primis mihi proposuit exponendum; omnia illa quinque dissolvi, non hoc ordine quo erant proposita, sed sicut mihi disserenti de gratia Novi Testamenti, tanquam suis locis congruenter occurrere potuerunt. Hic liber sic incipit: « Quinque mihi proposuisti tractandas quaestiones. »
DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER, SEU EPISTOLA CXL. Augustinus Honorato, respondens ad illius quinque quaestiones: praeter quas, sextam sibi ipse proponit, de gratia Novi Testamenti, adversus Pelagianos tractandam; et psalmum vicesimum primum ad eam rem totum interpretatur. 1. Quinque mihi proposuisti pertractandas quaestiones atque solvendas, dilectissime mi frater Honorate, hinc inde raptas, sicut te vel legentem movere, vel cogitanti tibi in mentem venire potuerunt, et in conspectum meum fusas quodam modo. Quarum solutionem si velim disserendo ordinare, non ut carptim, sicut propositae sunt, de singulis disseram, sed uno quodam tenore sermonis eas inter se connectam atque contexam, difficile opus videtur; et tamen puto facilius eas solvi, si hoc fecero. Invicem quippe adjuvabunt, si altera pendebit ex altera, donec omnes veniant in seriem disputationis, non singillatim separatis locis, quasi unaquaeque in sua privata intentione habitet, sed unum aliquid intuentes, et unum collaborantes sociali ratione, et individua veritate.
CAP. PRIMUM. 2. Voluisti ergo et scripto commonuisti exponi atque aperiri tibi, quid sibi velit vox illa Domini, Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? et quid sit quod Apostolus ait, Ut in charitate radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum (Ephes. III, 17): et quae sint virgines quinque stultae, quaeve sapientes (Matth. XXV, 2): et quae sint tenebrae exteriores (Matth. XXII, 15): et quomodo intelligendum sit, Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Hae sunt certe quinque tam breviter a me commemoratae, quam abs te propositae quaestiones. Proinde si placet, addamus et sextam, et illud potissimum requiramus, quae sit gratia Novi Testamenti. Hanc omnes illae intueantur, et in hanc, ut opportune quaeque potuerit, opus suum conferat nobis; non eo scilicet ordine, quo eas ut tu proposuisti, et ego recolui, sed unaquaeque cum fuerit necessaria, velut vocata respondeat, et officium sui operis impleat. Ergo ita nascatur exordium. CAPUT II. 3. Est quaedam vita hominis carnalibus sensibus implicata, gaudiis carnalibus dedita, carnalem fugitans offensionem, voluptatemque consectans. Hujus vitae felicitas temporalis est: ab hac vita incipere necessitatis est, in ea persistere voluntatis. In hac quippe ex utero matris infans funditur, hujus offensiones quantum potest refugit, hujus appetit voluptates; nihil amplius valet. Sed posteaquam venerit in aetatem qua in eo rationis usus evigilet, poterit adjuta divinitus voluntate eligere alteram vitam, cujus in mente gaudium est, cujus interna atque aeterna felicitas. Inest quippe homini anima rationalis, sed interest ejusdem rationis usu quonam potius voluntatem convertat; utrum ad bona exterioris et inferioris, an ad bona interioris superiorisque naturae; id est, utrum ut fruatur corpore et tempore, an ut fruatur divinitate atque aeternitate. In quadam quippe medietate posita est, infra se habens corporalem creaturam, supra se autem sui et corporis Creatorem. 4. Potest igitur anima rationalis etiam temporali et corporali felicitate bene uti, si non se dederit creaturae, Creatore neglecto, sed eam potius felicitatem fecerit servire Creatori, qui et ipsam suae bonitatis abundantissima largitate donavit. Sicut enim bona sunt omnia quae creavit Deus, ab ipsa rationali creatura usque ad infimum corpus: ita bene agit in his anima rationalis, si ordinem servet, et distinguendo, eligendo, pendendo subdat minora majoribus, corporalia spiritualibus, inferiora superioribus, temporalia sempiternis; ne superiorum neglectu et appetitu inferiorum (quoniam hinc fit ipsa deterior) et se et corpus suum mittat in pejus, sed potius ordinata charitate se et corpus suum convertat in melius. Cum enim sint omnes substantiae naturaliter bonae, ordo in eis laudatus honoratur, perversitas culpata damnatur. Nec efficit anima perverse utens creaturis, ut ordinationem effugiat Creatoris; quoniam si illa male utitur bonis, ille bene utitur etiam malis: ac per hoc illa perverse bonis utendo fit mala, ille ordinate etiam malis utendo permanet bonus. Qui enim injuste se ordinat in peccatis, juste ordinatur in poenis. 5. Volens itaque Deus ostendere etiam terrenam temporalemque felicitatem suum donum esse, nec aliunde nisi ab ipso sperari oportere, prioribus saeculi temporibus dispensandum judicavit Testamentum Vetus, quod pertineret ad hominem veterem, a quo ista vita necesse est incipiat. Sed illae felicitates patrum, Dei beneficio concessae praedicantur, quamvis ad istam vitam transitoriam pertinentes. Illa quippe terrena munera in manifesto promittebantur et tribuebantur; in occulto autem illis omnibus rebus Novum Testamentum figurate praenuntiabatur, et capiebatur intelligentia paucorum, quos eadem gratia prophetico munere dignos fecerat. Dispensabant ergo illi sancti pro congruentia temporis Testamentum Vetus, pertinebant vero ad Testamentum Novum. Nam et quando temporalem felicitatem agebant, aeternam veram et praeferendam intelligebant; et istam ministrabant in mysterio, ut illam consequerentur in praemio. Et si quando patiebantur adversa, ad hoc patiebantur, ut evidentissimo divino adjutorio liberati, glorificarent Deum, omnium bonorum largitorem, non solum sempiternorum quae pie sperabant, verum etiam temporalium quae prophetice gubernabant. CAPUT III. 6. Cum autem venit plenitudo temporis, ut gratia quae occultabatur in Veteri Testamento, jam revelaretur in Novo, misit Deus Filium suum, factum ex muliere (Gal. IV, 4); quo nomine, proprietate hebraicae linguae, omnis femina nuncupatur, sive viro intacta, sive jam mixta. Quem autem Filium miserit, fierique ex muliere voluerit, quantus ille Deus sit qui hanc humilitatem pro salute fidelium suscipere dignatus fuerit, ut agnoscas, nunc attende Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 1-5). Hic ergo Deus, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, Filius Dei est, incommutabiliter manens, ubique praesens, nullo clausus loco, nec partiliter per cuncta diffusus, tanquam minorem partem habeat in minori loco, et in majori majorem, sed ubique totus, atque ita non absens etiam mentibus impiorum, quamvis eum non videant, sicut nec ista lux videtur oculis praesentata caecorum. Lucet ergo et in tenebris talibus, quales Apostolus significat ubi dicit, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8): sed eam tales tenebrae non comprehenderunt. 7. Suscepit itaque hominem quem videre homines poterant, ut sanati per fidem, postea viderent quod tunc videre non poterant. Sed ne homo Christus eo ipso quo visibiliter apparebat, non crederetur et Deus, tantumque illi tribueretur quantum homini excellentissimae gratiae atque sapientiae, ideo fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 6-8). Tantus enim homo debuit perhibere testimonium de illo qui non tantum homo, verum etiam Deus erat, ut de illo diceretur quod in natis mulierum nemo exsurgeret major Joanne Baptista (Matth. XI, 11): sic enim ille cui majori Joannes testimonium perhibebat, intelligeretur noc esse major, quo non tantum homo, sed etiam Deus erat. Lumen ergo et Joannes, sed tale lumen quali testimonium perhibet ipse Dominus, dicens. Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35); quod et discipulis suis dixit, Vos estis lumen mundi: atque ut ostenderet quale lumen, secutus adjunxit. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus (Matth. V, 14-16). Istae similitudines datae sunt, ut quantum possumus intelligamus, vel si hoc nondum possumus, sine ulla dubitatione credamus animam rationalem non esse naturam Dei; illa quippe incommutabilis est: sed tamen eam posse participando illuminari; lucernae quippe accendi indigent, et exstingui possunt. Ideo quod dicitur de Joanne, Non erat ille lumen, ad illud respicit lumen quod non participando illuminatur, sed ejus participatione illuminantur quae ab illo illuminantur. 8. Denique sequitur, Erat lumen verum (Joan. I, 9): et tanquam quaereremus quomodo discerneretur lumen verum a lumine illuminato, id est Christus a Joanne, Erat, inquit, lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem, ergo et Joannem. Atque ut magis ostendat hujus divinitatem longe praestantiore distantia, In hoc mundo, inquit, erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Non mundus, qui per eum factus est, eum non cognovit: neque enim habet vim cognoscendi eum, nisi rationalis creatura; quamvis etiam mundus iste visibilis per eum factus sit, hoc est coelum et terra: sed mundum non cognoscentem increpando, significavit infideles constitutos in mundo. 9. Deinde adjungit, In sua propria venit, et sui eum non receperunt: sive quia et ipsi infideles, in quantum homines sunt, ejus sunt per quem creati sunt: sive suos proprie Judaeos intelligi voluit, ex quibus naturam carnis assumpsit; nec tamen omnes eum non receperunt. Sequitur enim et dicit, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 9-13). Haec est gratia Novi Testamenti, quod in Vetere latuit, nec tamen figuris obumbrantibus prophetari pronuntiarique cessavit, ut intelligat anima Deum suum, et gratia ejus renascatur illi. Haec quippe nativitas spiritualis est, ideo non ex sanguinibus, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo. CAPUT IV. 10. Haec etiam adoptio vocatur. Eramus enim aliquid antequam essemus filii Dei, et accepimus beneficium, ut fieremus quod non eramus; sicut qui adoptatur, antequam adoptaretur nondum erat filius ejus a quo adoptatur, jam tamen erat qui adoptaretur. Et ab hac generatione gratiae discernitur ille Filius, qui cum esset Filius Dei, venit ut fieret filius hominis, donaretque nobis qui eramus filii hominum, filios Dei fieri. Factus est quippe ille quod non erat, sed tamen aliquid aliud erat; et hoc ipsum aliquid Verbum Dei erat, per quod facta sunt omnia, et lu en verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et Deus apud Deum. Nos quoque per ejus gratiam facti sumus quod non eramus, id est filii Dei: sed tamen aliquid eramus, et hoc ipsum aliquid multo inferius, hoc est filii hominum. Descendit ergo ille ut nos ascenderemus, et manens in natura sua factus est particeps naturae nostrae, ut nos manentes in natura nostra efficeremur participes naturae ipsius. Non tamen sic: nam illum naturae nostrae participatio non fecit deteriorem; nos autem facit naturae illius participatio meliores. 11. Misit itaque Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Gal. IV, 4). Nam Legis sacramenta percepit, ut eos qui sub lege erant, redimeret, id est quos Lex reos tenebat occidente littera, dum praeceptum non impleretur, antequam vivificaret spiritus; quia charitas Dei quae praeceptum implet, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Proinde cum dixisset, Ut eos qui sub Lege erant redimeret, continuo subjunxit, Ut adoptionem filiorum reciperemus (Ibid. 5); ut videlicet hujus gratiam beneficii discerneret ab illa Filii natura, qui missus est Filius, non per adoptionem factus, sed semper genitus Filius, ut participata natura filiorum hominum, ad participandam etiam suam naturam adoptaret filios hominum. Quapropter etiam cum dixisset, Dedit eis potestatem filios Dei fieri, modumque adjunxisset, ne carnalis intelligeretur nativitas, quod scilicet eis id praestiterit, qui credunt in nomine ejus, et per gratiam renascuntur spiritualem, non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo; mox commendavit quasi hujus vicissitudinis sacramentum. Tanquam enim mirati tantum bonum non auderemus optare, statim subjunxit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) (quod unum est ex quinque illis, quae tibi exponi voluisti); tanquam diceret: O homines! nolite desperare vos fieri posse filios Dei; quia et ipse Filius Dei, hoc est, Verbum Dei, caro factum est, et habitavit in nobis. Reddite vicem; efficimini spiritus, et habitate in illo qui caro factus est, et habitavit in vobis. Neque enim jam desperandum est participatione Verbi fieri posse homines filios Dei, quando Filius Dei participatione carnis factus est filius hominis. 12. Nos itaque mutabiles in melius commutati, participes efficimur Verbi: Verbum autem incommutabile nihil in deterius commutatum, particeps carnis effectum est rationali anima mediante. Neque enim homo Christus, ut Apollinaristae haeretici putaverunt, aut non habuit animam, aut non habuit rationalem; sed more suo Scriptura, ut Christi humilitatem magis ostenderet, ne carnis nomen quasi indignum aliquid refugisse videretur, carnem pro homine posuit: neque enim quia scriptum est, Videbit omnis caro salutare Dei (Isai. LII, 10), animae ibi non sunt intelligendae. Nihil proinde aliud dictum est, Verbum caro factum est, quam si diceretur, Filius Dei filius hominis factus est. Qui cum in forma Dei esset, sicut dicit Apostolus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; neque enim usurpationis erat, ut rapina diceretur, sed naturae inerat, ut esset aequalis: semetipsum tamen exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi suscipiens; humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Vides quemadmodum eumdem hominem, quem Deum, commendat, ut persona una sit; ne, non Trinitas, sed quaternitas inducatur. Sicut enim non augetur numerus personarum, cum accedit caro animae, ut sit unus homo; sic non augetur numerus personarum, cum accedit homo Verbo, ut sit unus Christus. Legitur itaque, Verbum caro factum est, ut intelligamus hujus personae singularitatem, non ut suspicemur in carnem mutatam divinitatem. CAPUT V. 13. Itaque Christus homo, ut per eum revelaretur Novi gratia Testamenti, quae non ad temporalem, sed ad aeternam vitam pertinet, non utique terrena felicitate commendandus fuit. Inde subjectio, inde passio, inde flagella, sputa, contumeliae, crux, vulnera, et tanquam superato subjectoque mors ipsa, ut fideles ejus discerent quale pietatis praemium ab illo cujus filii facti essent, petere atque sperare deberent; ne ad hoc pro magno serviretur Deo, ut terrenam felicitatem adipisci quaererent qui servirent ipsi, abjicientes et conculcantes fidem suam, aestimando eam mercede vilissima: unde beneficentissima providentia omnipotens Deus terrenam felicitatem concessit et impiis, ne pro magno quaereretur a bonis. Hinc ille psalmus septuagesimus et secundus inducit hominem poenitentem, quod aliquando corde non recto, Deo pro hac mercede servierit, qua cum pollere atque excellere impios videret, turbatus coeperat cogitare quod Deus humana non curet. Et cum ab ista cogitatione eum sanctorum ad Deum pertinentium revocaret auctoritas, suscepit atque intendit agnoscere tam grande secretum, quod ei laboranti non patefactum est, donec intraret sanctuarium Dei, et intelligeret in novissima; hoc est, donec accepto Spiritu sancto disceret desiderare potiora, et prospiceret quae poena futura sit impiis, etiam qui fenea quadam felicitate temporaliter floruissent. Hunc psalmum septuagesimum secundum, nocte qua illucescebat solemnitas beatissimi Cypriani per ministerium nostrum expositum, lege et diligenter adverte. 14. Proinde homo Christus idemque Deus Christus, cujus misericordissima humanitate, atque in cujus forma servili discere deberemus quid in hac vita contemnendum, et quid in alia sperandum esset, in ipsa passione, in qua sibi ejus inimici magni victoresque videbantur, suscepit vocem infirmitatis nostrae, qua simul crucifigebatur vetus homo noster, ut evacuaretur corpus peccati (Rom. VI, 6), et dixit: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti (Psal. XXI 2)? Et hoc unum de quinque propositis tuis. Sic incipit psalmus vicesimus primus, qui de passione ipsius, et revelatione gratiae quam fidelibus faciendis liberandisque attulit, in prophetia tanto ante cantatus est. CAPUT VI. 15. Proinde eumdem psalmum, cujus prophetiam Dominus ad se pertinere demonstrans, ejus primum versum exclamavit, cum penderet in ligno, commemorando exponendoque percurram, ut ex hoc intelligas quemadmodum gratia Testamenti Novi nec eo tempore tacebatur, quando in Vetere velabatur. Dicitur enim ex persona Christi, quod ad formam servi attinet, in qua portabatur nostra infirmitas. Dixit enim et de illo Isaias: Ille infirmitates nostras portat, et pro nobis in doloribus est (Isai. LIII, 4). Ex hujus igitur infirmitatis voce, de qua Paulus in eo quod petebat non exauditus, et ideo quodam modo derelictus, audit tamen a Domino, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9): ex voce ergo hujus infirmitatis nostrae, quam in se transfiguravit caput nostrum, dicitur in hoc psalmo, Deus meus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? In eo quippe derelinquitur deprecans, in quo non exauditur. Hanc in se vocem transfiguravit Jesus, vocem scilicet corporis sui, hoc est Ecclesiae suae a vetere homine in novum reformandae; vocem scilicet infirmitatis suae humanae, cui deneganda fuerant bona Veteris Testamenti, ut bona Novi Testamenti optare atque sperare jam disceret. 16. In illis autem Veteris Testamenti bonis, ad veterem hominem pertinentibus, praecipue concupiscitur vitae hujus productio temporalis, ut aliquanto diutius teneatur, quia semper non potest. Ideo diem mortis omnes quidem affuturum sciunt, et eum tamen omnes aut pene omnes differre conantur, etiam qui post mortem se beatius credunt esse victuros: tantam habet vim carnis et animae dulce consortium. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Eph. V, 29): et propterea non vult anima vel ad tempus ab ejus etiam infirmitate discedere, quamvis eam se in fine sine infirmitate in aeternum recepturam esse confidat. Proinde mente serviens legi Dei, carne autem trahens desideria peccati (Rom. VII, 25), quibus obedire vetat Apostolus, mentis quidem ratione concupiscit homo pius dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23); sed id sensu carnis recusat et refugit, et si fieri possit, non vult exspoliari, sed supervestini, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. V, 4), id est, ut ab infirmitate ad immortalitatem etiam ipsum corpus sine morte media transferatur. 17. Sed haec verba, quibus humanus dies et vitae hujus prolixitas concupiscitur, verba sunt delictorum, et longe sunt ab ea salute cujus nondum rem, sed jam spem gerimus; de qua scriptum est, Quia spe salvi facti sumus: spes autem quae videtur non est spes (Rom. VIII, 24). Ideoque et in isto psalmo cum dixisset, Deus meus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? continuo subjungit, Longe a salute mea verba delictorum meorum; id est, haec verba delictorum meorum sunt, et longe ab illa salute mea sunt, quam mihi non Veteris, sed Novi Testamenti gratia pollicetur. Quanquam etiam sic distingui potest, Deus meus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti longe a salute mea? tanquam diceret, Relinquendo me, hoc est, non me exaudiendo, longe factus es a salute mea, praesenti scilicet salute hujus vitae: ut alius sensus sit, verba delictorum meorum, id est, ista quae dixi, verba sunt delictorum meorum, quia verba sunt carnalium desideriorum. 18. Haec ex persona sui corporis Christus dicit, quod est Ecclesia. Haec ex persona dicit infirmitatis carnis peccati, quam transfiguravit in eam quam sumpsit ex Virgine, similitudinem carnis peccati. Haec Sponsus ex persona sponsae loquitur, quia univit eam sibi quodam modo. Et apud Isaiam, ubi dicit, Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai. LXI, 10): alligavit mihi, et ornavit me, tanquam unius vox est, et tamen sponsum et sponsam Christum intelligimus et Ecclesiam. Sed, erunt duo in carne una; sacramentum magnum, dicit Apostolus, in Christo et in Ecclesia (Eph. V, 31, 32): igitur non jam duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Si ergo caro una, profecto competenter etiam vox una. Quid hic quaeris, humana infirmitas, vocem Verbi per quod facta sunt omnia? Audi potius vocem carnis quae facta est inter omnia; quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Audi potius medicinae vocem, qua sanaris ut videas Deum, quem tibi videndum distulit; hominem autem videndum attulit, occidendum obtulit, imitandum contulit, credendum transtulit, ut ista fide ad videndum Deum mentis oculus sanaretur. Quid ergo dedignamur audire vocem corporis ex ore capitis? Ecclesia in illo patiebatur, quando pro Ecclesia patiebatur: sicut etiam in Ecclesia patiebatur ipse, quando pro illo Ecclesia patiebatur. Nam sicut audivimus Ecclesiae vocem in Christo patientis, Deus, Deus meus, respice, etc., sic etiam audivimus Christi vocem in Ecclesia patientis, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4). CAPUT VII. 19. Cum itaque non exaudimur ad temporalia bona retinenda vel adipiscenda, quando pro his deprecamur Deum, in eo quod nos non exaudit, derelinquit nos: sed ad potiora, quae vult ut intelligamus, et praeferamus, et concupiscamus, non nos derelinquit. Unde sequitur Psalmus, et dicit, Clamavi ad te per diem, nec exaudies (Psal. XXI, 3); et nocte: etiam hic subauditur, nec exaudies. Sed vide quid adjungit: et non ad insipientiam mihi. Hoc ergo dicit: Non me quidem exaudies clamantem per diem, id est in rebus prosperis, ut eas non amittam; et nocte, id est in rebus adversis, ut prospera quae amissa sunt, redeant: verum hoc mihi non ad insipientiam facies; sed potius ut sapiam quid jam per Novi Testamenti gratiam a te exspectare, quid desiderare, quid poscere debeam. Clamo quippe ego ut mihi bona temporalia non auferantur: Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Ibid. 4). Nolo ut derelinquas concupiscentiam meam, qua carnalem felicitatem requiro. Verum haec est in sordibus vetustatis, tu autem quaeris munditiam novitatis; non exaudiendo istam cupiditatem relinquis, quia charitatem in qua habites, requiris: charitas autem Dei diffunditur in cordibus nostris, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ideo in sancto habitas, laus Israel; laus videntium te, quia non in se laudantur, sed in te. Quid enim habent quod non acceperunt (I Cor. IV, 7)? ut qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31). 20. Haec est gratia Novi Testamenti: nam in Veteri Testamento, quando commendabas nonnisi a te peti sperarique debere etiam ipsam terrenam temporalemque felicitatem, In te speraverunt patres nostri; speraverunt, eteruisti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi (Psal. XXI, 5, 6). Illos quippe patres inter inimicos suos viventes, et divitiis implesti, et ab hostibus eruisti, gloriosasque victorias reportare fecisti, et de diversis eos mortibus liberasti. Pro alio subjecisti, ne feriretur, arietem (Gen. XXII, 13). Alium de putredine sanum, et ei dupla quae amiserat reddidisti (Job. XLII, 10). Alium inter leones esurientes illaesum integrumque servasti (Dan. XIV, 30-40). Aliorum inter flammas deambulantium grata voce laudatus es (Id. III, 23-90). Tale aliquid in Christo exspectabant fieri Judaei, unde probarent si vere Filius Dei esset. Ex eorum persona et in libro Sapientiae dicitur: Morte turpissima condemnemus illum: erit enim respectus in sermonibus ipsius. Si enim verus Dei Filius est, suscipiet eum et liberabit eum de manibus contrariorum. Haec, inquit, cogitaverunt et erraverunt: excaecavit enim eos malitia eorum (Sap. II, 18 21). Attendentes quippe tempus Veteris Testamenti, et illam patrum etiam temporalem felicitatem, in qua illis exhibenda demonstravit Deus etiam talia dona sua esse, non viderunt jam esse tempus quo revelaretur in Christo bona aeterna proprie Deum praestare justis, qui bona temporalia praestat et impiis. CAPUT VIII. 21. Denique cum dixisset, In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et eruisti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi; vide quid adjunxerit: Ego autem sum vermis et non homo. Quod videtur quidem ad commendandam humilitatem simpliciter dictum, ut se in oculis persequentium, abjectissimum quiddam et contemptissimum demonstraret: sed non est contemnenda altitudo secreti profunditasque mysterii, praesertim in eis verbis, quae tanto Salvatori in praedicatione prophetiae coaptantur. Dictus est hinc sensus elegantissimus a prioribus, ideo se hoc nomine Christum praenuntiari voluisse, quia vermis de carne sine concubitu nascitur, sicut ille natus est de virgine. Sed in libro suo Job, cum de creaturis coelestibus loqueretur quod in Dei conspectu etiam vix ipsae mundae sint, Quanto magis, inquit, homo putredo et filius hominis vermis (Job. XXV, 5, 6)! Putredinem pro mortalitate posuit, quae jam velut conceptam gerit moriendi necessitatem, in quam peccando contrusus est homo; et filium hominis vermem natum de putredine quasi putrem, hoc est de mortalitate mortalem. Ac per hoc in his verbis Psalmi, alium sensum nos quaerere admonuit, illo quidem salvo neque reprobato: ut non solum scrutemur quod ait, Ego autem sum vermis, sed etiam illud quod addidit, et non homo; secundum illud quod de libro Job commemoravi, tanquam diceret, Ego autem sum filius hominis, et non homo: non quod homo non sit Christus, de quo dicit Apostolus, Unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5); omnis enim filius hominis, homo est; sed ad quemdam respicit sensus iste, qui sic homo fuerit, ut non esset filius hominis, id est Adam. Forte ergo sic est dictum, Ego autem sum vermis, et non homo, id est, ego autem sum filius hominis, et non homo: tanquam diceretur, Ego autem sum Christus, in quo omnes vivificantur; non Adam, in quo omnes moriuntur (I Cor. XV, 22). 22. Ac per hoc, homines, discite per gratiam Novi Testamenti jam vitam concupiscere sempiternam. Quid pro magno ita vos vultis a Domino de morte liberari, sicut liberati sunt patres vestri, quando commendabat Deus etiam terrenae felicitatis praeter se non esse alium largitorem? Illa felicitas ad veterem hominem pertinet, quae vetustas ab Adam coepit: Ego autem sum vermis, et non homo; Christus, non Adam. A veteri veteres fuistis, a novo novi estote: ab Adam homines, a Christo filii hominum. Non enim sine causa familiarissime Dominus in Evangelio se filium hominis (Matth. XVII, 9, 12) dicit magis quam hominem: nec sine causa in alio psalmo, Homines, inquit, et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Abs te quippe etiam ista salus hominibus jumentisque communis. Sed habent aliam homines novi propriam quamdam et a jumentorum consortio separatam, quae ad Novum pertinet Testamentum: habent omnino; nam de illa ibidem sequitur et dicit, Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 7-10); posterius dixit, Filii autem hominum, tanquam distinguens ab hominibus filios hominum. In illa quippe felicitate ejus salutis quae communis est hominibus et jumentis, eo nomine illos appellare voluit, quo demonstrarentur ad illum primum hominem pertinere, quo vetustas coepit et mors, qui sic fuit homo, ut non esset filius hominis. Istis autem posterioribus, qui sperant aliam felicitatem, et fontis vitae ineffabilem voluptatem, et sempiterni luminis lumen, hoc nomen imposuit, quo se familiarius appellari voluit Dominus eorum in quos talis gratia revelata est, eo que filios hominum potius quam homines appellavit. 23. Non autem existimes quasi locutionis regulam figi perpetua lege servandam, ut ubicumque legeris homines, aut filios hominum, secundum hanc distinctionem semper intelligas: sed ut se habuerit circumstantia lectionis, unde sensus, si patet, hauritur; si latet, eruitur. Sicut in hoc loco psalmi hujus, quem non moveat distinctionis intentio? cum ille qui dixerat, In te speraverunt patres nostri, et eruisti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi, subjungit, Ego autem: non enim ait sic, Et ego; sed, Ego autem. Quid ergo iste qui se ita distinguit? Ego autem sum vermis, inquit, et non homo; tanquam illis quos exaudisti, et eruisti, eam commendares felicitatem quae ad Vetus pertinens Testamentum, homini veteri tribuenda esset, qui coepit ab Adam, Ego autem sum vermis; hoc est filius hominis, non homo, sicut ille homo qui non fuit filius hominis. CAPUT IX. 24. Ac per hoc et quod sequitur, Opprobrium hominum, et abjectio plebis. Omnes qui conspiciebant me, subsannabant me, et locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Deum, eruat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum. Hoc in labiis, non in corde dixerunt, insultando quod non fieret, non credendo quod futurum esset. Factum est autem et hoc, sed sicut fieri oportebat in filio hominis, in quo spes aeternae vitae fuerat revelanda ad Novum pertinens Testamentum, non sicut illi exspectabant; et quia fieri non videbant, tanquam superato insultabant, pertinentes ad Testamentum Vetus et hominem in quo omnes moriuntur, non ad filium hominis in quo omnes vivificabuntur. Mortem quippe intulit homo sibi filioque hominis: vitam vero attulit homini moriens et resurgens Filius hominis, opprobrium hominum et abjectio plebis usque ad mortem. Hoc enim voluit pati in conspectu inimicorum, quo eum tanquam derelictum putarent, ut gratia commendaretur Novi Testamenti, qua disceremus aliam quaerere felicitatem, quae nunc est in fide, postea vero erit in specie. Quamdiu enim sumus in corpore, ait Apostolus, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7): et ideo nunc in spe, tunc in re. 25. Denique resurrectionem suam, quam non sicut nostram in longum differri oportebat, ut in exemplo carnis ejus disceremus quid in nostra sperare deberemus, noluit alienis demonstrare, sed suis: alienis dico, non natura, sed vitio, quod semper est contra naturam. Mortuus est ergo in conspectu hominum, resurrexit autem in conspectu filiorum hominum; quia mors ad hominem pertinebat, resurrectio ad filium hominis: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Ut igitur exemplo suae carnis exhortaretur fideles suos temporalem pro aeterna felicitatem contemnere, usque ad mortem pertulit persequentes atque saevientes, et quasi victo et oppresso superbe illudentes. Quod autem carnem suam resuscitavit, et discipulorum conspectibus et contactibus reddidit, eisque videntibus ascendit in coelum, ipsos aedificavit, et quid exspectare, quid praedicare deberent, evidentissima veritate demonstravit. Illos autem a quibus tanta mala usque ad mortem pertulerat, quasi de illo superato et exstincto gloriantes, in ea opinione dereliquit, ut quisquis eorum salute aeterna salvus fieri vellet, hoc de illius mortui resurrectione crederet, quod ii qui viderunt, signis contestantibus praedicaverunt, et pro ea praedicatione similia perpeti non dubitaverunt. CAPUT X. 26. Quapropter etiam Jacobus unus ex Apostolis ejus, in Epistola sua, cum hortaretur fideles qui post passionem et resurrectionem Christi adhuc in ista vita tenebantur, dispensationem Veteris Testamenti Novique distinguens, Sustinentiam, inquit, Job audistis, et finem Domini vidistis (Jacobi V, 11): ne ideo patienter sustinerent temporalia mala, ut sibi hoc restitueretur quod recepisse legimus Job (XLII, 10). Nam et ab illo vulnere atque putredine salvus factus est, et ei cuncta quae amiserat, duplicia sunt restituta: ubi etiam commendata est resurrectionis fides. Nam filii non dupli, sed totidem redditi, etiam illos quos amiserat resurrecturos significarunt; ut sic ipsi quoque illis prioribus juncti, a restitutione dupli non invenirentur alieni. Ut ergo non talem remunerationem speraremus, quando mala temporalia pateremur, non ait, Sustinentiam et finem Job audistis; sed ait, Sustinentiam Job audistis, et finem Domini vidistis: tanquam diceret, Mala temporalia sicut Job sustinete; sed pro hac sustinentia non temporalia bona sperate, quae illi aucta redierunt, sed aeterna potius, quae in Domino praecesserunt. Job ergo de illis patribus erat, qui exclamaverunt, et salvi facti sunt. Cum enim dicit, Ego autem, satis insinuat qua salute illos salvos esse factos velit intelligi; in qua ipse utique derelictus est: non quod illi a salute aeterna fuerint alieni; sed in occulto tunc erat quod in Christo fuerat revelandum. In Veteri quippe Testamento velamen est quod tunc auferetur, cum ad Christum quisque inde transierit: quo crucifixo velamen etiam templi scissum est (Matth. XXVII, 51), ut significaretur quod Apostolus de velamine Veteris Testamenti dixit, quoniam in Christo evacuatur (II Cor. III, 14). 27. Nam et in illis patribus quamvis rarissima, tamen fuerunt, et usque ad mortem exempla patientiae, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae (Luc. XI, 51); quorum sanguinem dicit Dominus Jesus et ab eis exigendum qui in patrum suorum, a quibus illi occisi sunt, iniquitate persisterent: et in Novo Testamento nec defuit, nec deest bonorum fidelium multitudo, qui etiam ista temporali felicitate praepolleant, et in ea largitoris Dei bonitatem misericordiamque experiantur, tenentes tamen quod dispensator Novi Testamenti divitibus hujus saeculi Apostolus praecepit, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; ut bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19): qualis in Christi non tantum spiritu, verum etiam carne manifestata est, cum resurrexit a mortuis, non qualem Judaei in illo peremerunt, quando eum de manibus eorum Deus non eruit, eumque dereliquisse visus est exclamantem, Deus meus, Deus meus; utquid me dereliquisti? ut eo modo in se transfiguraret martyres suos, qui etsi mori nollent, quod etiam Petro dixit, Alter te cinget, et feret quo tu non vis; significans qua morte clarificaturus erat Deum (Joan. XXI, 18), et ob hoc a Deo suo derelicti viderentur ad tempus, cum eis praestare nollet quod vellent, illam vocem cordis emitterent, iilumque adhiberent pietatis affectum, quem passione impendente ore proprio Dominus expressit, eos in se identidem transfigurans, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39). CAPUT XI. 28. In quo enim primitus, nisi in ipso capite nostro apparere debuit, propter quam vitam christiani sumus? Propterea non ait, Deus meus, Deus meus, dereliquisti me; sed causam commonuit requirendam, cum addidit, utquid dereliquisti me? id est, quare, propter quid, quam ob causam? Profecto enim erat aliqua causa, eaque non parva, ut Noe liberaret de diluvio, Loth de coelesti incendio, Isaac de imminenti gladio, Joseph de calumnia mulieris et custodia carceris, Moysen ab Aegyptiis, Raab ab excidio civitatis, Susannam a testibus falsis, Danielem a leonibus, tres viros ab ignibus, aliosque patres qui exclamaverunt, et salvi facti sunt; et Christum de manibus Judaeorum non liberaret, eumque in potestate saevientium usque ad mortis exitum derelinqueret Utquid hoc? propter quid hoc, nisi propter illud quod paulo post in eodem psalmo dicit, non ad insipientiam mihi; hoc est, corpori meo, Ecclesiae meae, minimis meis? Nam et in Evangelio, Quando uni ex minimis meis fecistis, inquit, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Sic itaque dictum est, et non ad insipientiam mihi, quomodo dictum est, mihi fecistis, et sic dictum est, quare me dereliquisti, quomodo dictum est, Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, et me spernit (Luc. X, 16). Non ergo ad insipientiam nobis, sed ut sapiamus: non propter istam vitam, in qua nos Deus aliquando usque ad mortem persequentium manibus derelinquit, sed propter illam sempiternam nos debere esse christianos; quia hoc in illo praecessisse intuemur, ex cujus nomine sic vocamur. 29. Ecce ita factum est: tamen tam multi non ob aliud volunt esse christiani, nisi ut hujus vitae felicitate perfruantur; ideoque illa deficiente deficiunt. Quid, si non in ipso nostro capite tam insigne constitueretur exemplum, quo disceremus pro coelestibus terrena rontemnere, non respicientes quae videntur, sed quae non videntur? quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Quos in se vocibus illis transfigurare dignatus est. Nam quantum ad ipsum attinet, quomodo vellet liberari ab illa hora, qui propterea venerat in illam horam (Joan. XII, 27.)? aut quomodo sic loquebatur, quasi quod nollet ei accideret, cum potestatem habuerit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam, nec eam quisquam tolleret ab illo, sed eam ipse poneret et resumeret, sicut in Evangelio dicit (Id. X, 18)? Sed procul dubio nos in illis vocibus eramus, et caput pro suo corpore loquebatur, non disjuncta significatione vocis, ubi connexio non disjungitur unitatis. CAPUT XII. 30. Denique in Psalmo sequitur, et orans adverte quid dicat: Quoniam, inquit, extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae. In te jactatus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu: (Psal. XXI, 10, 11) tanquam diceret, De alia re, et ab alia aliam rem me trajecisti, ut tu sis mihi bonum pro terrenis bonis mortalitatis hujus, quam in matris ventre sortitus sum, cujus ubera suxi. Haec enim vetustas est, de qua me tu extraxisti; et illa carnalis nativitatis bona sunt, a quibus tu spes mea es: inde enim ad te conversus sum. Et ex utero, id est, qui ex his in utero inchoavi, in te jactatus sum; ad te scilicet transiens, totum me tibi committens. Ideoque de ventre matris meae, id est de bonis carnis quam sumpsi in ventre matris meae, Deus meus es tu, ut de his tu sis bonum meum: ea locutione dictum est, ac si diceretur, verbi gratia, De terra coelum habito, hoc est, hinc illo emigravi; et ista nostra in illum transfiguratio est, qui per gratiam Testamenti Novi mutamus vitam, transeuntes de vetere ad novam. Nam ille hanc rem sacramento suae passionis resurrectionisque significans, carnem mutavit de mortalitate ad immortalitatem: vitam vero non mutavit de vetustate in novitatem, qui nunquam fuit in impietate, unde transiret ad pietatem. 31. Quanquam non defuerunt qui hoc quod dictum est, De ventre matris meae Deus meus es tu, ideo ad ipsum caput nostrum pertinere sentirent, quoniam Pater in tantum est Deus ejus, in quantum homo est in forma servi, non in quantum illi aequalis in forma Dei est; ideo De ventre matris meae Deus meus es tu, ac si diceret, Ex eo quod homo factus sum, Deus meus es tu. Sed quid est, Tu extraxisti me de ventre, si ad ipsum Jesum de Virgine procreatum refertur? quasi alios Deus non extrahat, in cujus providentia est omnis ordo nascendi: an inde significare voluit partum Virginis servata virginitatis integritate mirabili, cum ait, Tu extraxisti me de ventre matris meae; ut quod illic mirabiliter factum est, cum Deus fecisse dicitur, nemini incredibile videatur? Quid ergo est et illud, Spes mea ab uberibus matris meae? Quomodo et hoc ad ipsum caput Ecclesiae referri potest, quasi spes ejus quae in Deo est, a matris uberibus ei coeperit, non et ante in ipso utero? Neque enim spes alia intelligenda est, nisi qua futurum erat ut Deus eum exaltaret a mortuis: totum hoc quippe, secundum id quod homo factus est, dicitur. An forte quia ubera feminarum ab ipso conceptu in ubertatem promoveri prohibentur, sic intelligi voluit, ab uberibus; tanquam diceret, Ex quo carnem sumpsi, cui carni fuerat speranda immortalitas: ut non ante spes ei esset, cum in forma Dei esset, in qua nihil in melius mutandum esset; sed ab uberibus matris, id est ab ipsa susceptione carnis, quae concipiebatur in spe, cujus spei res futura erat, cum ad immortalitatem de morte transiret? 32. Sed quod dictum est, In te jactatus sum ex utero, quomodo coaptari capiti possit, ignoro: quasi in utero cum esset, non in Deo fuerit, in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28); aut illius infantis anima rationalis, ex quo caro processit ex utero, Deum sperare coeperit. Nisi forte credendum est, jam nato animam rationalem accessisse, quae intra viscera matris adhuc ei defuisset: et quoniam eadem anima, quae carni jam natae addita est, Deo inhaerebat, ideo secundum eamdem carnem dictum esse existimandum est, In te jactatus sum ex utero; tanquam diceret, Eam sortitus sum animam ex utero, quae tibi cohaereret. Sed quis audeat in hanc se temere praecipitare sententiam, cum ratio de adventu vel exortu animae in tanto naturae profundo sic lateat, ut satius sit eam semper quaerere quamdiu in hac vita sumus, quam aliquando invenisse praesumere? Ex illa vero in seipsum transfiguratione nostra quemadmodum possent haec accipi, dictum est. Si quid autem dici potuit convenientius, vel potuerit, nullius praejudicamus ingenio, doctrinae nullius invidemus. CAPUT XIII. 33. Jam illud quod sequitur, Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est, vide ut illuminet quemadmodum dictum sit, Quare me dereliquisti. Quomodo enim dereliquit, cui dicitur, Ne discedas a me, nisi quia dereliquit vitae veteris temporalem felicitatem? Rogatur autem ne discedat et deserat spem vitae aeternae. Sed quid est, quoniam tribulatio proxima est? quasi ei passio adhuc immineret, cum in ipsa media passione ista dicere intelligatur, quae de illo in hoc psalmo prophetata sunt. Hic enim dicturus est etiam, quae in Evangelio apertissime scripta sunt, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Matth. XXVII, 35); quod factum est cum jam penderet in ligno. Quid est ergo, tribulatio proxima est, in qua media loquebatur? Sed nimirum illud vult intelligi, quia cum caro in doloribus est et in poenis, profecto anima tunc habet magnum agonem patientiae, in quo ne deficiat, laborandum et orandum est. Nihil est autem animae sua carne propinquius: ideo mundi hujus quilibet magnus perfectusque contemptor, cum alibi patitur, nihil patitur. Potest enim adhibere vigilem rationem, cum amittit bona quae extrinsecus sunt, et ab animo sapientis, qui ex cupiditate non haeret, sine dubio longe sunt; et non curare quod patitur, quia nec patitur. Cum vero amittit praecipua corporis bona, id est corporis vitam ac salutem, jam tribulatio proxima est animi bonis, quibus ipse intus tanquam corporis dominus est: quid faciet qualibet ratione, ut non doleat cum corpus vulneratur aut uritur, cui tanto implicatur consortio, ut pati possit, non dolere non possit? 34. Ideo et diabolus hunc nocendi ordinem tenens, illius magni viri quem postulaverat tentandum, prius externa bona accepit in potestatem: quibus ablatis et perditis, cum illum inconcussum videret; dixerat enim, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21); etiam carnem cruciandam vulnere postulavit, tali cum eo confligens certamine, ut bona proxima invaderet, hoc est corporis bona; quibus ille perditis si forte succumberet, atque ad impietatem cor inclinaret, etiam bona animi deperirent, quibus perdendis jam in corpore saeviens vicinius tentator instabat. Denique ille vir in tanta tentatione, ubi erat animi bonis proxima tribulatio, quamvis multa prophetice loquatur, longe tamen loquitur aliter quam cum illa externa bona deperissent (Id. I, 11), in quibus filios non amiserat, sed praemiserat. 35. Clamat ergo martyris anima transfigurata in Christum, cum jam in carne tribulari coeperit, et dicit Deo, a quo derelicta est in terrena felicitate, sed quae cum illo est in spe vitae aeternae, Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est: non est in agro meo, non in auro, non in pecore, non in tectis atque parietibus, non in meorum orbitatibus; sed in carne mea est, cui copulor, cui connector, cujus sensum non habere non possum; unde me de proximo urget, ut a patientiae virtute deficiam. Ne discedas a me; quoniam non est qui adjuvet: neque amicus, neque propinquus, neque humana laus, neque praeteritae recordatio voluptatis, neque aliquid eorum quo terrenae felicitatis ruina fulcitur, neque ipsa quae in animo est meo humana virtus; quia si tu deseris, quae hominis virtus? CAPUT XIV. Quid est enim homo, nisi quod memor es ejus?
36. Circumdederunt me vituli multi: hoc est minores in plebe. Tauri pingues obsederunt me: hoc est superbi ac divites, principes plebis. Aperuerunt in me os suum: clamantes, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Quasi leo rapiens et rugiens: rapuerunt enim comprehensum adducentes ad praesidem, et rugierunt petendo ejus mortem. Sicut aqua effusus sum: tanquam ut in me lapsi caderent persecutores mei. Dispersa sunt omnia ossa mea: quid sunt ossa, nisi corporis firmamenta? Corpus autem Christi, Ecclesia: firmamenta autem Ecclesiae qui, nisi Apostoli, qui etiam columnae alibi nuncupantur? Hi utique dispersi sunt, cum ad passionem ipse duceretur, vel cum esset passus et mortuus. Factum est ergo cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei. Hoc sane quemadmodum capiti nostro, ipsius corporis salvatori coaptetur, invenire difficile est. Neque enim nisi magno pavore contingit, ut cor velut cera liquescat humanum: quod unde in illo fieri posset, qui potestatem habebat ponendi et recipiendi animam suam? Sed profecto aut infirmorum suorum in se transtulit causam; sive illorum qui metu mortis pavescunt, sicut ipse Petrus ex egregio praesumptore tam creber negator effectus; sive illorum qui tristitia salubri contabescunt, sicut idem ipse Petrus cum amare flevit. Nam et tristitia quasi solvit cor: unde dicitur etiam graece quod appellata sit λύπη. Aut certe profundum sacramentum nos intelligere voluit, ut cordis sui nomine significaret Scripturas suas, ubi ejus utique latebat consilium, quod tunc apertum est, cum ea quae de illo prophetata fuerunt, passus implevit. Solutae sunt ergo Scripturae ejus in iis quae perfecta sunt adventu ejus, nativitate, passione, resurrectione, glorificatione Quis enim jam ea non intelligit in Prophetis, quando usque ad intellectum etiam carnalis multitudinis pervenerunt? quam fortasse significavit medio ventris sui, ut in ejus corpore quod est Ecclesia, quasi ventris locum habeat carnalis et infirmior multitudo. Aut si ventris nomen magis interioribus competit, ad eos potius qui perfectiores sunt, Scripturarum intellectum pertinere monstratum est, cum cor ejus, id est Scripturae ejus quae continent consilium ejus, in medio eorum, hoc est in cogitatione eorum, tanquam cera dissolvitur, hoc est, fervore spiritus aperitur, disputatur, exponitur. CAPUT XV. 37. Exaruit velut testa virtus mea. Testa igne firmata est: sic et virtus corporis Christi non sicut fenum igne consumitur, sed sicut testa passione velut igne firmatur. Vasa enim figuli probat fornax, sicut alio loco Scriptura dicit, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Et lingua mea adhaesit faucibus meis. Potest quidem silentium ejus significatum videri, quod et alius propheta commendat, cum dicit, Sicut agnus coram tondente fuit sine voce (Isai. LIII, 7). Sed si linguam ejus, eos in ejus corpore, quod est Ecclesia, intelligamus, per quos suum loquitur Evangelium; tunc ejus faucibus adhaerent, cum a praeceptis ejus non recedunt. 38. Quod vero sequitur, Et in pulverem mortis deduxisti me, quomodo capiti coaptabitur; quandoquidem corpus ejus, quod tertia die resurrexit, non est utique in pulverem dissolutum? nec aliter exposuerunt Apostoli quod in alio psalmo positum est, Neque dabis sanctum tuum videre corruptionem, nisi quia ejus caro non est corrupta, quae tam celeriter resurrexit (Psal. XV, 10; Act. II, 24-32). Unde item in alio psalmo dicit, Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam (Psal. XXIX, 10)? hoc scilicet dicens, quod si eo modo, quo et caeteri, mortuus dimitteretur in pulverem, et caro ejus resurrectioni ultimae servaretur, nulla esset utilitas in sanguine ejus; quia nihil prodesset mors ejus, nec annuntiaretur veritas Dei, quae illum continuo resurrecturum esse praedixerat. Quid sibi vult ergo quod hoc loco ait, Et in pulverem mortis deduxisti me? Nisi corpus ejus accipiamus Ecclesiam, in qua illi qui pro ejus nomine passi sunt, vel patiuntur, non ita ut ipse cito resurgunt, sed in mortis pulverem deducuntur, tum resurrecturi, cum illud tempus venerit de quo in Evangelio dicit, Veniet hora quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent (Joan. V, 28, 29). Aut certe tropice pulverem mortis ipsos Judaeos intelligi voluit, in quorum manus deductus est: scriptum est enim, Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). CAPUT XVI. 39. Denique sequitur, Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me: tanquam ipsos dixerit pulverem mortis in quem deductus est, quos dixit canes multos et concilium malignantium; canes eos videlicet appellans, qui plerumque contra innocentes latrant, cum quibus non habent consuetudinem. Jam vero in iis quae subjungit, tanquam Evangelium recitatur. Crucifixio quippe ejus exprimitur in eo quod dicit, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. Fossae sunt enim clavis manus et pedes ejus, et cum extenderetur in ligno, quodammodo numerata sunt ossa ejus. Consideratus est autem atque conspectus quid illi futurum esset, et utrum veniret Elias et liberaret eum. (Matth. XXVII, 49). 40. Jam illud quod sequitur, nullius expositionis indiget: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Verba deinde quae subtexuntur, orantis sunt, tam ex persona capitis, id est hominis mediatoris, quam ex persona corporis, quod est Ecclesia, quam dicit etiam unicam suam. Tu autem, Domine, inquit, ne longe facias auxilium tuum: hoc ad ejus carnem pertinet, cujus resurrectio non in longum est missa, ut aliorum. In defensionem meam aspice: ne quid noceant inimici, qui sibi videntur aliquid potuisse carnem perimendo mortalem. Non autem nocent, si defendente gratia Dei, non eis ad malum anima superata consentiat: sic enim et alibi prophetatum est, Terra tradita est in manus impii; hoc est caro terrena. 41. Erue a framea animam meam. Framea gladius est; nec utique tali ferro Christus occisus est, sed cruce, nec latus ejus gladio, sed lancea percusserunt. Translato ergo verbo, frameam linguam dixit persequentium, sicut in alio psalmo dicitur, Et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Unde, quia in ejus carne lingua praevaluit malignorum, orat ut animae nihil noceat, cum dicit, Erue a framea animam meam: ut haec in prophetia oratio, si ad caput corporis referas, non videatur velut indigentis petitio, sed potius rei futurae figurata praedictio. Aut certe, quia corpus ejus, hoc est Ecclesia, graves persecutiones fuerat perpessura, frameam dixit, qua maxime trucidati sunt martyres; unde vult eorum animas erui, ne timeant eos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt (Matth. X, 28), et consentiant ad illicita. Aut etiam in ipsorum passionibus inimicorum linguam frameam dicit, unde animam suam, hoc est animam corporis sui, animam sanctorum suorum vult erui. 42. Quod autem sequitur, Et de manu canis unicam meam, nihil aptius quam unica Ecclesia mihi videtur intelligi. Canem vero appellavit mundum, non ratione sed consuetudine contra insolitam veritatem latrantem. Haec est enim canum natura, ut cum quibus habent consuetudinem, sive illi boni, sive mali sint, non ad eos latrent; insolitorum autem personis visis, etiam innocentibus, irritentur. Manu autem canis, potestatem mundi significavit. Cujus etiam regnum infestum futurum corpori suo, id est Ecclesiae suae, leonis nomine figuravit in eo quod adjunxit: Salvum me fac de ore leonis. Unde est scriptum, Nihil interest inter minas regis et iram leonis (Prov. XIX, 12): quanquam et diabolum apostolus Petrus leoni comparet rugienti, et quaerenti circumeundo quem devoret (I Petr. V, 8). Superbosque hujus mundi Christianis humilibus adversaturos ostendens, consequenter dicit: Et a cornibus unicornium humilitatem meam. Ideo quippe in unicornibus superbi intelliguntur, quia superbia odit consortium, et quantum in ipso est, solus cupit eminere omnis superbus. CAPUT XVII. 43. Jam nunc attende ubi sit fructus: vel quod derelictus est, ne exaudiretur pro terrena felicitate, non ad insipientiam, sed ut saperemus quid Novi gratia Testamenti desiderare debeamus; vel quod non est derelictus sed exauditus in eo quod ait, Ne discedas a me, qui dixerat, Quare me dereliquisti; quod utique contrarium est, nisi illud ad aliud, hoc ad aliud referatur. Attende et audi quantum sapis, hauri quantum capis, quantumque ipse rem tantam eloqui valeo, imo quantum tribuit ille qui nos exaudit, et in Christo, in quantum homo mediator est inter nos et Deum, et cum Christo, in quantum Deus est aequalis Deo, et potens est facere, ut ait Apostolus, supra quam petimus aut intelligimus (Ephes. III, 20): vide in hoc psalmo Testamenti Novi gratiam; vide illius derelictionis, tribulationis, deprecationis fructu quid agatur, quid insinuetur, quid commendetur, quid iliustretur. Intuere quid legamus tanto ante prophetatum, quid jam cernamus impletum: Narrabo nomen tuum, inquit, fratribus meis; in medio Ecclesiae cantabo te. Fratres illi sunt, de quibus in Evangelio ait: Vade, et dic fratribus meis (Joan. XX, 17). Ecclesia illa est, quam modo dixit unicam suam; haec est unica Catholica, quae toto orbe copiosa diffunditur, quae usque ad ultimas gentes crescendo porrigitur: unde in Evangelio dicit, Et praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). 44. Quod autem ait, Cantabo, hoc est illud canticum novum, de quo in alio psalmo dicitur: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra (Psal. XCV, 1). Habes hic utraque; et quo cantico cantaturum se dixerit, et in cujus Ecclesiae medio: illud pertinet ad novum canticum, haec ad omnem terram. Ipse quippe cantat in nobis, cujus gratia cantamus, sicut dicit Apostolus: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Medium vero Ecclesiae ad eminentiam scilicet referas, et ad ipsam manifestationem, quia omnia quanto clarius nota sunt, tanto magis in medio esse dicuntur; vel certe ad interiores Ecclesiae, quia interiora sunt media. Neque enim omnis qui labiis personat, cantat canticum novum, sed qui eo modo cantat ut Apostolus admonet, dicens: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 19). Intus enim est hoc gaudium, ubi vox laudis et canitur et auditur; qua voce laudatur qui gratis amandus est toto corde, tota anima, tota mente, amatoremque suum accendit in se gratia Spiritus sui sancti: quid enim aliud est canticum novum, quam laus Dei? CAPUT XVIII. 45. Denique sequitur, et hoc evidentius demonstrat. Cum enim dixisset, Narrabo nomen tuum fratribus meis, quia Deum nemo vidit unquam, sed unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18); atque adjunxisset, in medio Ecclesiae cantabo te: quomodo cantavit, id est, quia in nobis cantavit, cum proficimus in nomine quod narravit fratribus suis; et quia laudem Dei cantavit in nobis, continuo manifestavit, dicens, Qui timetis Dominum, laudate eum. Quis autem veraciter laudat, nisi qui sinceriter amat? Tantumdem ergo est ac si diceret: Qui timetis Dominum, amate eum. Dixit enim homini, sicut scriptum est. Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII, 28, sec. LXX). Porro pietas cultus Dei est, nec colitur ille nisi amando. Summa igitur et vera sapientia est in praecepto illo primo, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua (Matth. XXII, 37): ac per hoc sapientia est charitas Dei; nec diffunditur in cordibus nostris, nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Initium autem sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10): et timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Proinde praemissus timor in cor nostrum, pellit inde consuetudinem malorum operum, et servat charitati locum, qua tanquam domina veniente, ut illa insidat, abscedit. 46. Ergo qui timetis Dominum, laudate eum: ut Deum non serviliter sed libere colatis, eum amare discite quem timetis, et poteritis laudare quod amatis. Timentes enim Deum homines Veteris Testamenti, propter litteram terrentem et occidentem, nondum habentes Spiritum vivificantem (II Cor III, 6), currebant cum sacrificiis ad templum; et quamvis in figuram futuri sanguinis quo redempti sumus, tamen nescientes quid per eas praefiguraretur, cruentas victimas immolabant. Nunc vero in gratia Novi Testamenti, qui timetis Dominum, laudate eum. Ipse quippe in alio psalmo, illa mutanda praenuntians quae tunc in umbra futuri offerebantur, Non accipiam, inquit, de manu tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Et paulo post, ut ostenderet sacrificium Novi Testamenti, quando illa fuerant cessatura, Immola, inquit, Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et in fine ejusdem psalmi, Sacrificium, inquit, laudis glorificabit me; et illic via est, qua ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX, 9, 14, 23). Salutare Dei Christus est, quem infantem Simeon senex cum agnovisset in spiritu, eumque sumspisset in manus. Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum, secundam verbum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. (Luc. II, 29, 30). CAPUT XIX. 47. Qui timetis ergo Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, magnificate eum. Non vacat quod ei non sufficit dicere, semen Jacob, nisi adderet universum; ne in solis eis intelligeretur, qui ex Israelitis fuerant credituri. Semen enim Jacob ipsum est semen Abrahae; omnibus autem in Christum credentibus, non solis qui ex Israel fideles erant, Apostolus dicit: Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29). Ibi namque commemoravit praefigurationem Novi Testamenti, in eo quod scriptum est, In Isaac vocabitur tibi semen (Rom. IX, 7); non utique in Ismael, ancillae filio. In quibus duobus filiis Abrahae, servo, et libero, et duabus mulieribus, ancilla, et libera, scribens ad Galatas, duo Testamenta dicit in allegoria praefigurata (Galat. IV, 22-24). Unde dicit, Non qui filii carnis, ii sunt filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine. Promissionis enim verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius (Rom. IX, 8, Gen. XVIII, 10). 48. Multum est et nimis longum diligenter enucleare cur filii promissionis pertinentes ad Isaac, Novi Testamenti gratiae deputentur. Breviter tamen attingam, unde tanto fructuosius cogitabis, quanto magis pie cogitaveris. Non omnia Deus quae praedicit, promittit; praedicit enim etiam illa quae non ipse facit, quia est omnium praescius futurorum. Praedicit ergo et peccata hominum; quae potuit praescire, non facere. Promittit autem quae ipse facturus est; nec ea mala, sed bona. Quis enim promittit mala? Quamvis itaque mala inferat malis, non peccata, sed supplicia; minatur tamen ea potius quam promittit. Omnia largitur et praescit; sed peccata praedicit, supplicia minatur, beneficia pollicetur. Filii ergo promissionis, filii sunt beneficii. Haec est gratia, quae gratis datur, non meritis operantis, sed miseratione donantis. Hinc gratias agimus Domino Deo nostro, quod est magnum sacramentum in sacrificio Novi Testamenti, quod ubi, et quando, et quomodo offeratur, cum fueris baptizatus, invenies. CAPUT XX. 49. Deinde sequitur et dicit: Timeat eum omne semen Israel. Qui Jacob ipse et Israel, unus homo erat, habens duo nomina, non in parvo sacramento: sed uno libro non possunt dici omnia, in quo jam multum progressi sumus, et nondum de aliis tribus quaestionibus aliquid diximus; hoc est de tenebris exterioribus; et latitudine et longitudine, altitudine et profundo; et de quinque et quinque virginibus. Quod ergo dixit supra, universum semen Jacob, hic consequenter ait, omne semen Israel. Sed quare superius, magnificate eum, et posterius, timeat eum? Magnificatio laudi congruit; de qua dixerat, Qui timetis Dominum, laudate eum: unde jam multa disserui. Ibi quippe amor vel charitas Dei, quae perfecta foras mittit timorem. Cur ergo iterum, Timeat eum omne Israel? Non enim accepistis, inquit Apostolus, spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII, 15). Sed idem apostolus oleastro inserto in olivam timorem praecipit, hoc est Gentibus additis radici Abraham, Isaac, Jacob, ut et ipsae fierent Israel, id est, pertinerent ad semen Abrahae (Rom. XI, 17-20). 50. Quam insertionem oleastri, jam amputatis propter infidelitatis superbiam naturalibus ramis, etiam ipse Dominus in Evangelio praedixit, occasione illius Centurionis qui in eum ex Gentibus credidit. Tunc enim ait, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: et adjunxit, Ideo dico vobis quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum: filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; illic erit ploratio et stridor dentium: ita significans inseri oleastrum propter humilitatem; dixerat quippe ille Centurio, Non sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8-12); confractionem autem ramorum naturalium propter superbiam, scilicet eorum qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). De iis quippe vana elatione tumentibus dictum est quod ibunt in tenebras exteriores, qui jactantes se de semine Abrahae, semen Abrahae fieri noluerunt, ut essent filii promissionis: quia fidem Novi Testamenti non receperunt, ubi Dei justitia commendatur, suam constituere volentes; id est, tanquam de suis meritis et operibus praefidentes spreverunt esse filii promissionis, hoc est filii gratiae, filii misericordiae, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31), credens in eum qui justificat impium, hoc est qui ex impio facit pium; ut deputetur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5), et impleatur in eo, non quod postulabat ejus meritum, sed quod a Domino promissum est beneficium. 51. Cum iis igitur agens Apostolus, qui olivae per gratiam inserebantur, Dicis, inquit, fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem, fide sta; noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 19, 20). Dei est enim beneficium, non meritum tuum; quod et alibi dicit: Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Jesu Christo in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 8-10). In hoc itaque intellectu gratiae inest timor, de quo dicitur: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Timor autem iste alius est; non est ille servilis quem charitas foras mittit. Illo enim timetur ne incidatur in tormentum supplicii; isto autem, ne amittatur gratia beneficii. CAPUT XXI. 52. Quapropter quamvis fidelibus ad Novum Testamentum pertinentibus dicat Apostolus quod paulo ante commemoravi, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater (Rom. VIII, 15); id est ut fides in nobis sit, quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), non tam timendo poenam quam amando justitiam: tamen quia non fit anima justa nisi participatione melioris qui justificat impium (quid enim habet quod non accepit?), non debet sibi tribuendo quod Dei est, ita gloriari tanquam non acceperit (I Cor. IV, 7). Ob hoc ei dictum est: Noli altum sapere, sed time. Et timor iste praecipitur iis etiam qui ex fide viventes, haeredes sunt Novi Testamenti, atque in libertatem vocati. Altum enim sapere, dictum est, superbire: quod alio loco, e contrario satis ostendit, ubi ait, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16). Ex hoc quod ait, humilibus consentientes, utique aperuit nihil aliud se dixisse, alta sapientes, quam superbientes. 53. Timor ergo non est in charitate, quia perfecta charitas foras mittit timorem; sed illum servilem, illum quo cum se quisque ab opere malo abstinet, poena terretur, non justitia delectatur; hunc charitas foras mittit, quam non delectat iniquitas, etiamsi proponatur impunitas: non illum quo timet anima ne amittat ipsam gratiam, qua in illa factum est ut eam non peccare delectet; quo timet ne Deus eam deserat, etiamsi nullis dolorum cruciatibus puniat. Hic timor castus est; non eum charitas ejicit, sed adsciscit. De illo quippe scriptum est, Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10): nequaquam istum diceret permanentem, nisi sciret alium qui non permaneret. Et bene istum castum dixit; hoc enim non caret amor quo anima inhaeret Deo, quae dicit in alio psalmo: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28). Nam et conjux quae adulterinum animum gerit, etiamsi timore viri non adulterium perpetrat, tamen quod deest operi, inest voluntati: casta vero aliter timet; nam et ipsa timet virum, sed caste. Denique timet illa ne vir infestus adveniat; ista, ne offensus abscedat: non amanti enim praesentia viri molesta est; amanti autem, absentia. Timore itaque casto, permanenti in saeculum saeculi, timeat Deum omne semen Israel. Timeant quem diligunt, non alta sapiendo, sed humilibus consentiendo; cum timore et tremore suam ipsorum salutem operentur. Deus est enim qui operatur in eis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). CAPUT XXII. 54. Haec est justitia Dei, hoc est quod Deus donat homini, cum justificat impium. Hanc Dei justitiam ignorantes superbi Judaei, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3); hac superbia dejiciuntur, ut humilis inseratur oleaster. Et illi ibunt in tenebras exteriores, de quibus inter alia requisisti, venientibus ab oriente et occidente multis, qui recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 12, 11). Sunt enim modo in exteris tenebris, unde correctio desperanda non est; quam si contempserint, ibunt in tenebras exteriores, ubi correctionis locus non erit: quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5); sed lux cordis, non istorum qui in carne sunt oculorum; nec omnino talis, qualis hujus lucis visibilis phantasia cogitatur; quanquam et ibi est videre, sed longe aliter, longe dissimiliter. Qualis enim lux est ipsa charitas, quis verbis explicet? quis earum rerum quae sensibus carnis adjacent, ullo demonstret exemplo? An forte lux non est charitas? Audi apostolum Joannem: ipse quippe dixit quod modo commemoravi, Quoniam Deus lux est, et tenebrae non sunt in eo ullae; (I Joan. I, 5) qui rursum dicit, Deus charitas est (Id. IV, 8). Ac per hoc si Deus lux est, et Deus charitas est, profecto charitas lux ipsa est, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Item dicit: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 11). Istae sunt tenebrae, in quas diabolus et angeli ejus multum superbiendo progressi sunt. Charitas enim non aemulatur, non inflatur (I Cor. XIII, 4). Ideo non aemulatur, quia non inflatur: ubi enim praecedit inflatio, continuo sequitur aemulatio; quoniam superbia mater est invidentiae. 55. Diabolus igitur et angeli ejus a luce atque fervore charitatis aversi, et nimis in superbiam invidiamque progressi, velut glaciali duritia torpuerunt. Et ideo per figuram tanquam in aquilone ponuntur: unde cum generi humano diabolus incubaret, ventura gratia Salvatoris dicitur in Cantico canticorum, Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluent aromata (Cant. IV, 16). Exsurge, qui irruisti, qui subditis incumbis, qui possessos premis: exsurge, ut a tuo pondere relevati erigantur, quorum animas premendo curvasti. Et veni, auster, inquit; spiritum invocans gratiae, flantem de meridie velut a parte fervida et luminosa, ut fluant aromata. Unde Apostolus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II, 15). Hinc etiam dicitur in quodam psalmo, Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro (Psal. CXXV, 4): captivitatem scilicet, qua sub diabolo tanquam sub aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate friguerant, et quodam modo congelaverant. Hinc enim et Evangelium dicit: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). At vero flante austro, glacies resolvitur, et torrentes fluunt, id est peccatis remissis, populi ad Christum charitate concurrunt. Hinc et alibi scriptum est: Sicut glacies in sereno, ita solventur peccata tua (Eccli. III, 17). CAPUT XXIII. 56. Proinde rationalis creatura, sive in angelico spiritu, sive in anima humana, ita facta est, ut sibi ipsa bonum quo beata fiat, esse non possit; sed mutabilitas ejus si convertatur ad incommutabile bonum, fiat beata: unde si avertatur, misera est. Aversio ejus vitium ejus, et conversio ejus virtus ejus est. Natura ergo non est mala, quia creatura spiritus vita est rationalis, quae etiam privata bono cujus participatione beatificatur, id est, etiam vitiosa, melior est eo corpore quod summum est in corporibus, id est, hac luce quae sentitur oculis carnis, quia et ipsa est corpus: omni autem corpore quaelibet incorporea natura praestantior est: non mole, quia nonnisi corporum est moles, sed vi quadam qua supergreditur omnem phantasiam, quam volutat animus haustam de sensibus corporis. Sed quemadmodum in ipsis corporibus ea quae inferiora sunt, sicut terra et aqua et ipse aer, meliora fiunt participatione melioris, id est, cum luce illuminantur, et fervore vegetantur: sic incorporeae creaturae rationales ipsius Creatoris fiunt participatione meliores, cum ei cohaerent purissima et sanctissima charitate; qua omnimodo si caruerint, tenebrescunt, et obdurescunt quodammodo. 57. Proinde infideles homines tenebrae sunt; qui per fidem conversi ad Deum, quadam praemissa illuminatione lux fiunt. In qua proficiendo si ex fide ad speciem pervenerint, ut id quod credunt etiam conspicere, sicut tantum bonum potest conspici, mereantur, perfectam recipient imaginem Dei: talibus enim dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8). Porro diabolus et angeli ejus, tenebrae sunt infidelibus hominibus exteriores: plus enim ab illa charitate aversi, et in suum fastum obstinationemque progressi sunt. Et quoniam extremo judicio Christus dicturus est eis quos ad sinistram discernet, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41); his malignis spiritibus conjungendos, simulque damnandos, dicit ituros in tenebras exteriores, id est in societatem poenalem diaboli et angelorum ejus. Huic poenae contrarium est quod bono servo dicitur, Intra in gaudium domini tui (Ibid. 23); ut quanto sunt istae tenebrae exteriores, tanto sit lumen illud interius. Non haec per locorum intervalla inani phantasmate cogitanda sunt: localia spatia non occupant nisi corporum moles. Non est hoc spiritus vitae, non est hoc anima rationalis, multo minus Deus omnium benignissimus conditor, et justissimus ordinator. Voluntatibus et affectibus ista vel propinquare vel longe fieri, vel intrare vel exire dicuntur. 58. Sed quia malo opere, id est tenebroso delectantur facientes, secutura est autem poena quae torqueat, ideo Dominus ubi dixit, tenebras exteriores, addidit etiam, Ibi erit fletus et stridor dentium: ne talibus delectationibus, qualibus hic iniqui perfruuntur, quando infidelitate atque injustitia tenebrescunt, etiam in illo supplicio se usuros dementer existiment; quia enim volentes injuste utuntur bonis, juste nolentes cruciabuntur malis. Unde possunt etiam tenebrae exteriores intelligi poenae corporales; corpus quippe est animae exterius: ut sint animae mala, quibus a charitatis luce aversa mens in peccatis oblectatur, exterae tenebrae; corporis autem mala, quibus aeternis in finem torquebitur, exteriores tenebrae, quas solas timent qui servili adhuc timore detinentur. Nam si eis liceret in illis exteris quae sunt in peccatis, impune semper volvi et involvi, profecto nunquam vellent accedere ad Deum, et illuminari, et inhaerere illi per charitatem, ubi est timor castus, permanens in saeculum saeculi: qui timor non cruciat, sed tenaciorem facit animam boni illius, quod si dimiserit, cadet. CAPUT XXIV. 59. Timeat eum omne semen Israel. Et vide causam quam conjungit: Quoniam non sprevit, inquit, neque despexit precem pauperis. Pauperem, humilem dicit: hinc est, Noli altum sapere, sed time. Timeat ergo eum omne semen Israel, quoniam non despexit ejus precem qui non altum sapuit, sed timuit. Potest et hoc capiri coaptari; quia ipse Salvator corporis propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate ditaremur (II Cor. VIII, 9). Ex forma enim servi pauper factus est, ex qua et precem fudit: in ea quippe semetipsum humiliavit, factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 8). Vide ergo quid dicat: Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperis, neque avertit faciem suam a me. Ubi est illud, Quare me dereliquisti, si nec faciem avertit ab eo? nisi quia et derelinquens non derelinquit, quando in bonis temporalibus non exaudit; et non ad insipientiam nobis, sed ut sapiamus quid auferat, et quid offerat nobis. Non, inquit, sprevit neque despexit precem pauperis, neque avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me. Fecit ergo quod paulo ante rogatus est, ubi eum deprecans dixit: Ne discedas a me. Si enim exaudivit, profecto fecit, non utique discessit. Non ergo dereliquit hoc modo, qui alio modo dereliquit, ut saperemus quomodo magis non ab eo derelinqui velle debemus. 60. Apud te laus mea. Quid ergo nocent qui tanquam victo insultant, quod me in temporalibus dereliqueris? In Ecclesia magna confitebor tibi: non quanta ista Synagoga est, quae irridet mortem derelicti, sed in Ecclesia magna diffusa per omnes gentes, quae credit in resurrectionem non derelicti. Haec est unica illa quam petit de manu canis erui, de qua etiam paulo ante dixit, In medio Ecclesiae cantabo te. Et nunc quod ait, confitebor tibi, in eis utique qui confitebuntur, in quibus et loquitur. Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis Dei; sicut ipse in Evangelio, Confitebor tibi, inquit, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Ideo sequitur et dicit: Vota mea reddam coram timentibus eum. Edent pauperes, et saturabuntur; et laudabunt Dominum qui requirunt cum. Ipsi sunt parvuli de quibus dixit, et revelasti ea parvulis; timentes eum, et pauperes, id est humiles, qui non alta sapiunt, sed timent timore illo casto, non quo poena formidatur, sed quo gratia conservatur. 61. Vota vero sua sacrificium vult intelligi corporis sui, quod est fidelium Sacramentum. Ideo cum dixisset, Vola mea reddam coram timentibus cum; continuo subjunxit, Edent pauperes, et saturabuntur. Ipsi enim saturabuntur pane qui de coelo descendit, qui ei cohaerentes, et ejus pacem dilectionemque servantes imitantur ejus humilitatem: ideo pauperes. In hac paupertate et saturitate praecipue Apostoli claruerunt. Et laudabunt Dominum, inquit, qui requirunt eum: intelligentes non meritorum suorum, sed illius esse gratiae quod saturati sunt. Requirunt enim eum, quia non sunt ex eis qui sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Denique et si caro eorum qui eum laudant, patitur temporalem tribulationem vel mortem, vivent corda eorum in saeculum saeculi. Haec vita cordis non est in sensibus corporis; secreta est in luce quae intus est, non in tenebris quae foris sunt; in fine praecepti, non in initio peccati. Finis autem praecepti charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5): charitas quae non aemulatur, non inflatur (I Cor. VIII, 4), quia non altum sapit, sed timet; et ideo cohaeret timore casto, permanente in saeculum saeculi. Initium autem omnis peccati superbia, qua diabolus irrevocabiliter in exteriora progressus est, hominemque invidendo, et ei simile aliquid suadendo dejecit. Cui homini in quadam scriptura dicitur, Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua projecit intima sua (Eccli. X, 15, 9, 10). In vita sua, dictum est, tanquam in propria sua, et quasi privata, qua delectatur omnis superbia. CAPUT XXV. 62. Unde charitas in commune magis quam in privatum consulens, dicitur non quaerere quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Hac vivunt corda in saeculum saeculi, tanquam saturata pane coelesti: de qua saturator ipse dicit, Nisi manducaveritis carnem meam, et sanguinem meum biberitis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Merito ergo istorum qui saturantur, vivent corda in saeculum saeculi. Vita enim Christus est, qui habitat in cordibus eorum, interim per fidem, post etiam per speciem. Vident enim nunc in aenigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Unde ipsa charitas nunc in bonis operibus dilectionis exercetur, qua se ad subveniendum quaquaversum potest, porrigit; et haec latitudo est: nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et haec est longitudo: hoc autem totum propter adipiscendam vitam facit aeternam, quae illi promittitur in excelso; et haec altitudo est. Existit vero ex occulto ista charitas, ubi fundati et radicati quodam modo sumus (Ephes. III, 17); ubi causae voluntatis Dei non investigantur, cujus gratia sumus salvi facti, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum ejus misericordiam (Tit. III, 5). Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis (Jacobi I, 18): et haec voluntas ejus in abdito est. Cujus secreti profunditatem quodam modo expavescens Apostolus clamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. XI, 33, 34)? et hoc est profundum. Altitudo quippe commune nomen est excelso et profundo: sed cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur; cum autem in profundo, difficultas investigationis et cognitionis. Unde et illud Deo dicitur: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI, 6). Et iterum: Judicia tua velut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Hinc igitur est illud Apostoli, quod requirendum inter caetera posuisti: Hujus rei gratia, inquit, flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur; ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum ejus, in interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris, ut in charitate radicati et fundati praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo et latitudo, altitudo et profundum; scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Eph. IX, 14-19). CAPUT XXVI. 63. Attende omnia diligenter. Hujus rei, inquit, gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. Quaeris cujus rei gratia: hoc supra dixerat, Propter quod peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis Hoc ergo eis optat, ut non infirmentur in tribulationibus Apostoli, quas pro illis sustinebat, et propter hoc genua flectebat ad Patrem. Proinde non infirmari unde illis sit, sequitur et dicit: Ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari ver spiritum ejus. Hae sunt divitiae de quibus dicit: O altitudo divitiarum! Abditas enim habent causas, ubi nullis meritis praecedentibus, quid habemus, quod non accepimus? Deinde sequitur, et quid optet, adjungit: In interiori, inquit, homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Haec est vita cordium, qua vivimus in saeculum saeculi, ab initio fidei usque ad finem speciei. Ut in charitate, inquit, radicati et fundati praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis. Ista est communio cujusdam divinae coelestisque reipublicae; hinc saturantur pauperes, non sua quaerentes, sed quae Jesu Christi; id est, non commoda privata sectantes, sed in commune, ubi salus omnium est, consulentes: nam de ipso pane quo tales saturantur, quodam loco Apostolus dicit. Unus panis, unum corpus, multi sumus (I Cor. X, 17). Quid ergo comprehendere? Quae sit, inquit, latitudo, sicut jam dixi, in bonis operibus, quibus benevolentia porrigitur usque ad diligendos inimicos; et longitudo, ut longanimiter, pro hac latitudine, molestiae tolerentur; et altitudo, ut pro his aeternum quod in supernis est praemium, non vanum aliquid temporale speretur; et profundum, unde gratuita gratia Dei secundum secretum et abditum voluntatis ejus existit. Ibi enim radicati, ibi sumus fundati: radicati, propter agriculturam; fundati, propter aedificationem: quae quoniam non est ab homine, dicit alio loco idem apostolus, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (Ibid. III, 9). Hoc totum agitur cum in hac nostra peregrinatione fides per dilectionem operatur. In futuro autem saeculo perfecta et plena charitas sine ulla malorum tolerantia, non fide credit quod non videt, nec spe desiderat quod non tenet; sed in aeternum veritatis incommutabilem speciem contemptabitur, cujus sine fine quietum opus erit, laudare quod amat, et amare quod laudat. De hac consequenter dicit: Scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 64. In hoc mysterio figura crucis ostenditur. Qui enim quia voluit mortuus est, quomodo voluit mortuus est. Non frustra igitur tale genus mortis elegit, nisi ut in eo quoque latitudinis hujus, et longitudinis, et altitudinis, et profunditatis magister existeret. Nam latitudo est in eo ligno quod transversum desuper figitur: hoc ad bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est: ibi enim quodammodo statur, id est, persistitur et perseveratur; quod longanimitati tribuitur. Altitudo est in ea ligni parte, quae ab illo quod transversum figitur, sursum versus relinquitur, hoc est ad caput crucifixi; quia bene sperantium superna exspectatio est. Jam vero illud ex ligno quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum illud exsurgit, profunditatem significat gratuitae gratiae: in quo multorum ingenia conteruntur id investigare conantia, ut ad extremum eis dicatur, O homo tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? 65. Vivent ergo corda saturatorum pauperum in saeculum saeculi; hoc est humilium charitate flagrantium, non sua quaerentium, sed sanctorum societate gaudentium. Hoc primitus in Apostolis factum est. Sed laudando Deum, id est praedicando gratiam Dei (quoniam dictum est, Laudabunt Dominum qui requirunt eum ), quid populorum acquisierint, in eo quod sequitur, vide. CAPUT XXVII. 66. Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ille irrisus, ille crucifixus, ille derelictus hoc regnum acquirit: et tradet in fine Deo et Patri; non ut ipse amittat, sed quod in fide seminavit, cum venit minor Patre, hoc perducat ad speciem in qua aequalis non recessit a Patre. Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae: divites terrae, superbos intelligere debemus, si recte superius pauperes, humiles intelligebamus, de quibus in Evangelio dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum: ipsi enim sunt mites, lugentes, esurientes et sitientes justitiam, misericordes, mundicordes, pacifici, et qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quibus praedicationibus singillatim beatitudinem adjunxit (Matth. V, 3-12). Contra ergo divites terrae hoc loco superbi intelligendi sunt. Neque enim frustra ita distincti sunt, ut de pauperibus supra diceretur, Edent pauperes, et saturabuntur; hic vero, Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae. Et ipsi quippe adducti sunt ad mensam Christi, et accipiunt de corpore et sanguine ejus; sed adorant tantum, non etiam saturantur, quoniam non imitantur. Manducantes enim pauperem, dedignantur esse pauperes: quia Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Verumtamen quod humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, aspernantur divites, et similia perpeti respuunt, tumore, non magnitudine; infirmitate ergo, non sanitate. Sed quia Deus excitavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu flectatur omne genu, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 8-10); fama celsitudinis ejus et gloria nominis ejus in Ecclesia usquequaque diffusa permoti, et ipsi veniunt ad mensam, manducant et adorant; non tamen saturantur, quia non esuriunt et sitiunt justitiam: tales enim saturabuntur. Quanquam perfecta saturitas in illa vita aeterna erit, cum ex ista peregrinatione venerimus ex fide ad speciem, ab speculo ad faciem, ab aenigmate ad perspicuam veritatem; non tamen inconvenienter saturatus dicitur paupertate Christi, qui pro justitia ejus, hoc est pro participatione Verbi aeterni, quam inchoavit interim fide, omnia temporalia non solum temperanter contemnit bona, verum etiam patienter sustinet mala. 67. Tales fuerunt piscatores et publicani; quia abjecta hujus mundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27): de his dictum est, Edent pauperes, et saturabuntur. Sed quia istam saturitatem non apud seipsos tenuerunt (quodammodo enim ructantes Dominum laudaverunt; id est, praedicaverunt quaerentes eum, hoc est non sua quaerentes, sed in eum charitate flagrantes), eorum praedicatione commotus est mundus, ut commemorentur et convertantur ad Dominum universi fines terrae, et adorent in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Hac Ecclesiae dilatatione etiam superbi, id est divites terrae adducti sunt ut manducarent; et quamvis non saturati, tamen adorant. Hunc quippe ordinem prophetia Psalmi hoc loco tenuit, quem videmus impleri. Adjungit autem, In conspectu ejus procident omnes qui descendunt in terram: id est, omnes bona amando terrena, non in coelum ascendunt. Non enim faciunt quod ait Apostolus, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2): sed potius quanto sibi bonis terrenis feliciores videntur, tanto magis in terram descendunt, hoc est, in terrena deprimuntur. Et ideo in conspectu ejus procident, id est, ubi ipse videt, non ubi homines vident qui eos excelsos sublimesque arbitrantur. CAPUT XXVIII. 68. Et anima, inquit, mea ipsi vivet: ipsi utique, non sibi, sicut superborum privato bono suo laetantium, et a communi omnium bono quod Deus est, inani elatione resilientium. Hoc utique devitemus, et communi potius vero omnium bono perfrui, quam privato nostro gaudere quaeramus; ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sicut ait Apostolus, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15). Pro hoc enim mediator effectus est, ut nos reconciliet Deo per humilitatem, a quo per impiam superbiam longe recesseramus. Neque enim tantum illud scriptum est, quod supra posui, Initium omnis peccati superbia; sed etiam hoc ibi legitur: Initium superbiae hominis, apostatare a Deo (Eccli. X, 14, 15). Non ergo sibi vivat quisque, sed Christo; faciens non suam, sed ipsius voluntatem, et manens in ejus charitate; sicut et ipse fecit voluntatem Patris, et manet in ejus charitate. Haec quippe nos admonens, et exemplo suo exhortans, in Evangelio suo locutus est (Joan. XV, 10). Si autem ipse cum in forma Dei aequalis esset Patri, tamen per formam servi, quam propter nos accepit, non suam voluntatem, sed Patris se facere commendavit; quanto magis nos, propria privataque nostra voluntate contempta qua tenebrati sumus, ad illud commune lumen, ut illuminemur et vultus nostri non erubescant, debemus accedere, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9), ut anima nostra ipsi vivat! Hoc enim de nobis consequenter adjungit, cum dicit, Et semen meum serviet illi: quoniam qui seminat bonum semen, filius est hominis; bonum autem semen, hi sunt filii regni. CAPUT XXIX. 69. Haec porro omnia quae in psalmo isto dicta sunt, quia non ad praesens tempus, sed ad futurorum prophetiam pertinebant, sicut etiam ipsis rebus apparet; sic eum concludere voluit, ut ostenderet se non praesentia demonstrare, vel narrare praeterita, sed futura prophetare: Annuntiabitur, inquit, Domino generatio ventura, et annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Non ait, Annuntiabitur Dominus generationi venturae; sed, Annuntiabitur Domino generatio ventura: quod non sic accipiendum est, tanquam nescienti aliquid annuntietur ut sciat; sed sicut annuntiant Angeli, non solum nobis beneficia Dei, verum etiam illi preces nostras. Nam scriptum est, ubi angelus hominibus dicit, Ego obtuli memoriam orationis vestrae (Tob. XII, 12): non ut tunc Deus noverit quid velimus, vel quo indigeamus; Novit enim pater vester, ait Dominus, quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab eo (Matth. VI, 8): sed quia necesse habet rationalis creatura obtemperans Deo, temporales causas ad aeternam veritatem referre, sive petendo quod erga se fiat, sive consulendo quid faciat; qui pius mentis affectus est, ut ipsa construatur, non ut Deus instruatur. Nam et haec quaedam contestatio rationalis creaturae est, quod non sibi ipsa sit bonum quo beata fiat, sed illud incommutabile cujus participatione etiam sapiens efficitur. 70. Sive ita dictum est, Annuntiabitur Domino generatio ventura, ac si diceretur, Domino placebunt qui annuntiabunt non sibi; ut ita sit Domino annuntiare, sicut est Domino vivere: sic dictum est, Qui manducat, Domino manducat; et qui non manducat, Domino non manducat. Ad hoc quippe addidit, Et gratias agit Deo, ut ostenderetur quid esset, Domino facit (Rom. XIV, 6), id est, in ejus laudem facit. Tunc enim recte, tunc juste, tunc pie fit, cum opus bonum in ejus laudem fit cujus gratia donatur ut fiat. Ac per hoc etiamsi eo modo quispiam haec verba intelligere velit, ut eorum iste ordo sit, Annuntiabitur Domino generatio ventura, id est, ea generatio annuntiabitur quae Domino ventura est, ea generatio annuntiabitur quae Domino ventura est, generatio scilicet piorum atque sanctorum, quia impiorum et sceleratorum generatio non Domino, sed sibi ventura est: ab eadem significatione non receditur, qua intelligatur animae participatio in idipsum; id est, rationalem creaturam, cum sit mutabilis, non fieri beatam nisi a proprio suo mutabili ad incommutabile bonum, idemque commune quod Deus est, a quo superba impietate abstitit, humili pietate conversa subsistat. In quo affectu proficiens, quidquid boni facit, Domino facit, hoc est in ejus laudem, cujus gratiam percepit ut faciat; unde est actio gratiarum, quae intimo fidelium mysterio celebratur. CAPUT XXX. 71. Illud autem quod sequitur, Et annuntiabunt justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus, superioris sensus confirmatio est. Nam quod ibi dictum est, Annuntiabitur Domino generatio ventura: hoc est dictum hic, annuntiabunt justitiam ejus. Ipsa quippe generatio quae ventura prophetata est piorum atque sanctorum, justitia Dei est, non ipsorum: ne sint ex illis qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Illa namque justitia Dei commendatur in eo quod dicitur, ignorantes Dei justitiam, qua nos ex ejus gratia justi sumus: ut ipsa justitia ejus nos simus, cum juste vivimus, credentes in eum qui justificat impium (Id. IV, 5); non illa qua ipse justus est aeterna sua et incommutabili justitia. Haec itaque justitia, qua nos Dei munere justi sumus, significatur in psalmo illo, ubi scriptum est: Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7). Montes quippe Dei, sancti ejus sunt; de quibus alibi dicitur: Suscipiant montes pacem populo tuo (Psal. LXXI, 3). Et multa de his montibus scripta sunt figurata locutione, quae commemorare nunc longum est. Sed quia hoc ipsum quod Deus justificat homines, nimis occulto judicio facit (quoniam gratuita gratia facit; si autem gratia, non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia [Rom. XI, 6]; ex hoc quippe incipiunt opera bona, ex quo justificamur; non quia praecesserunt, justificamur: et hoc est profundum, de quo superius jam multa diximus), continuo in eodem psalmo cum dixisset, Justitia tua velut montes Dei, subjunxit, Judicia tua velut abyssus multa. Inde venit ad salutem hominibus jumentisque communem, quia et ipsa ex misericordia Dei est, et dicit, Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus: ut hinc intelligamus etiam illam salutem sempiternam et immortalem de qua dicit Apostolus, Spe enim salvi facti sumus (Id. VIII, 24), similiter ut istam quae hominibus jumentisque communis est, gratis nos accipere, non ex operibus, ne forte quis extollatur; quia opera bona ex ipsius justificatione operamur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 8-10). Et illa salus ergo gratuita est, de qua in alio psalmo dicitur: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Psal. III, 9). 72. Sicut ergo quod legitur, Domini est salus, non ea salus intelligitur qua Dominus salvus est; sed qua hi salvi sunt, quos ipse salvos facit: sic cum legitur Dei justitia, in eo quod scriptum est, Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere; non est illa intelligenda qua Deus justus est, sed qua justi sunt homines quos gratia sua justificat. Inde enim salvi, unde justi; quoniam quod ait, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus, exposuit in consequentibus, dicens. Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13). Non igitur secundum opera justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). In qua gratia spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Unde in illo psalmo subjungitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam iis qui recto sunt corde. Huic igitur justitiae Dei contraria superbia est, qua fiditur tanquam de operibus propriis; ideoque ibi sequitur: Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV, 8-12). 73. Haec justitia qua ejus fideles justi sunt, interim viventes ex fide, donec perfecta justitia perducantur ad speciem, sicut salute perfecta etiam ad ipsius corporis immortalitatem, gratia est Novi Testamenti. Unde alio loco dicit Apostolus, Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari Deo: ac inde subjungit, Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, id est, sacrificium pro peccatis; nam et ipsa in Lege peccata appellabantur, quae pro peccatis offerebantur. Ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21): id est, in ejus corpore quod est Ecclesia, cui caput est, nos simus justitia Dei; quam ignorantes illi, et suam volentes constituere, id est tanquam de suis operibus gloriantes, justitiae Dei non sunt subjecti. Inde et in hoc psalmo cum dixisset, Annuntiabunt justitiam ejus, sequitur et adjungit: Populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Quis est enim populus quem non fecit Dominus, secundum id quod homines sunt, qui etiam pecora creavit, a quo est omnis vita, omnisque facta et creata natura? Sed ita intelligendum est, quem fecit Dominus, ut non solum, quod homines sunt, verum etiam quod justi sunt, ab illo facti intelligantur; secundum illud quod jam non semel commemoravi ab Apostolo dictum: Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. CAPUT XXXI. 74. Animae igitur rationalis mutabilitas admonetur, quo noverit, nisi participatione incommutabilis boni, justam, salvam, sapientem, beatam se esse non posse, nec sibi eam bonum esse posse propria voluntate, sed malum. Propria quippe voluntate avertitur a bono incommutabili, eaque aversione vitiatur: nec sanari per seipsam potest, sed gratuita misericordia sui Creatoris, quae in hac vita eam ex fide viventem in spe constituit salutis aeternae. Unde non altum sapiat, sed timeat; eoque timore casto inhaereat Deo, qui eam a propria immunditia qua inordinate bona inferiora dilexit, velut a quadam fornicatione spirituali mundavit: nec humanis laudibus extollatur, ne sit in virginibus stultis (Matth. XXV, 1-13), aliena laude laetantibus (hoc enim de quaestionibus tuis restat extremum), et propter ipsam inanem laudem, non propter conscientiam suam, ubi illis testis est Deus, bona operantibus; sed sit in virginibus sapientibus, ubi dicat quod ait Apostolus: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. 1, 12). Hoc enim est oleum ferre secum, non a vendentibus emere, hoc est ab adulantibus. Adulatores namque laudem suam tanquam oleum venditant stultis. De hoc oleo dicitur in Psalmo: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5). Elegit a justo misericorditer reprehendi, et quodammodo colaphizari, quam, ut ei caput in superbiam crescat peccatoris adulatione laudari. 75. Irridentium quippe responsio mihi videtur, cum eis a sapientibus virginibus dicitur. Ite potius ad vendentes, et emite vobis: sicut in quodam libro Sapientiae scriptum est, ubi contemptoribus dicit. Et ego perditioni vestrae superridebo (Prov. 1, 26). Illa autem responsione qua petentibus oleum dictum est, Ne forte non sufficiat nobis et vobis, non desperanter, sed humiliter dictum est. Quis enim sic praesumat de conscientia sua, ut certus sit eam sibi in judicio Dei posse sufficere, nisi misericordes misericorditer judicet? Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13). Ipsae autem sunt lampades acceusae, opera scilicet bona, de quibus Dominus dicit: Luceant bona opera vestra coram hominibus, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Hucusque pertendit intentio virginum sapientium, ut ideo velint videri ab hominibus opera sua bona, non quo ab eis laudentur ipsae, sed ut glorificetur Deus, a quo illis est quod bene operantur: ac per hoc interiori bono gaudent, quod est coram Deo, ubi eleemosyna in occulto, ut pater, qui videt in occulto, reddat. Et ideo non deficiunt lampades, quia interiori oleo vegetantur, id est intentione bonae conscientiae, qua coram Deo fit in ejus gloriam quidquid coram hominibus in bonis operibus lucet. At vero stultarum virginum, hoc oleum non secum portantium deficiunt lampades; id est, non perseveranter bona opera lucent, cum laus humana fuerit subtracta, propter quam illa faciebant, hucusque intentionem suam perducentes ut viderentur ab hominibus, non ut glorificaretur Pater qui in coelis est. Quae intentio perennis est gloriae, qua novit anima Deo se debere quod justificata est ad facienda bona opera, et ideo in illo, non in se, laudari amat. Unde alibi homo Dei cantat, In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 2), ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31). CAPUT XXXII. 76. Sed quid est quod in eadem Evangelii lectione scriptum est, omnes sponso tardante dormisse? Somnum istum si intellexerimus, quod velut tardante judicio, ad quod faciendum venturus est Christus, abundante iniquitate charitas refrigescit, quomodo ibi ponemus virgines sapientes, cum potius in illis sint de quibus dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12)? Dictum est ergo, Dormierunt omnes; quia non tantum stulti, qui propter humanam laudem bona operantur coram hominibus, verum etiam sapientes, qui hoc propterea faciunt ut laudetur Deus, experiuntur istam mortem: ex utroque enim genere moriuntur. Et ista mors saepe in Scripturis dormitio dicitur, propter futuram resurrectionem velut evigilationem. Hinc Apostolus dicit, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres (I Thess. IV, 12); et alio loco, Ex quibus plures manent usque adhuc; quidam autem dormierunt (I Cor. XV, 6): et alia innumerabilia in hoc testimonia aperte per Scripturas utriusque Testamenti reperiuntur. Unde et ille ait, Consanguineus lethi sopor: (Virg. Aeneid. VI.) et si advertas, multa invenies etiam in saecularibus litteris, ubi mors somno comparatur. Significavit ergo Dominus futurum esse tempus, quo inter tribulationes et tentationes saeculi hujus, jam jamque ejus exspectaretur et speraretur adventus, tanquam propinquus atque imminens, ad quem se praeparent qui in ejus esse familia videntur. Hoc est enim quod ait, exisse obviam sponso et sponsae. Sponso quidem, Filio Dei: sponsae autem, sive quia in eo corpore venturus est quod sumpsit ex Virgine; sive quia ipsa Ecclesia tunc clarior apparebit, ut ad universi corporis congregationem membra concurrant, quibus concurrentibus, ejus magnitudo monstrabitur. CAP. XXXIII. 77. Virgines propter continentiam nuncupavit. Decem vero, id est quinque et quinque, propter numerum quo censentur corporis sensus, in quibus habitat continentia, cum a voluptatibus turpibus et illicitis abstinetur. Lampades, sicut dictum est, bona sunt opera, maximeque ad misericordiam pertinentia; et ipsa quae etiam coram hominibus lucet laudabilis conversatio: sed magni interest, qua mentis intentione fiat; ideo dicit alias sapientes, stultas alias. Sed hinc eas discernit, quod stultae non sumpserunt oleum secum, sapientes autem acceperunt oleum in vasis suis, hoc est in cordibus suis, ubi fit ipsa participatio intimi ac superni boni. Unde in psalmo quodam, cum dictum esset, Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino; Multi, inquit, dicunt: Quis ostendit nobis bona? Deinde ut manifestaret cujus boni amore debeamus operari justitiam, hoc est, sacrificare sacrificium justitiae: Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 6, 7). Cujus boni aliquantum participati, et plenius perfectiusque participandi intentione, qui bene operatur, et laudabiliter etiam in conspectu hominum conversatur, habet oleum secum, quo bona opera ejus etiam in conspectu hominum lucentia non exstinguuntur; quia non in eo charitas refrigescit abundante iniquitate, sed perseverat usque in finem. Hoc oleum stultae virgines non habent secum, quoniam sibi tribuendo si quid boni operis faciunt, necesse est inflentur superbia, et propter hoc vitium sic laude delectentur humana, ut ejus gaudio, si quid boni agunt, fervere et lucere videantur. CAPUT XXXIV. 78. Tardante autem sponso, dormierunt omnes. Non enim tunc veniet cum speratur, sed media nocte cum valde obscurum, id est, occultum erit an veniat. Unde dicit, media nocte clamorem factum: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Nimirum clamor iste ipsa est tuba illa, quam commemorans Apostolus dicit: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti (I Cor. XV, 52). Tubae nomine aliquod evidentissimum et praeclarissimum signum vult intelligi: quam vocem archangeli et tubam Dei alio loco dicit (I Thess. IV, 15). Quae etiam vox ipsius Domini Jesu Christi in Evangelio dicitur, quam audient ii qui in monumentis sunt, et procedent (Joan. V, 28, 29). Surgunt ergo omnes virgines illae, et sapientes et stultae, et aptant lampades suas, id est, rationem praeparant reddere de operibus suis. 79. Sed tunc, in illius clamoris evidentia et resurrectione mortuorum, quia nulla erit dubitatio jam instantis praesentisque judicii, subtrahetur omne solatium laudis humanae. Neque enim vacabit de alio disceptare, vel de alio judicare, aut gratificari atque suffragari alteri, quando unusquisque proprium onus portabit, et de suorum factorum reddenda ratione cogitabit: ac per hoc feretur animus quidem virginum stultarum consuetudine propria, sed non inventis laudibus humanis deficiet. Neque enim germanitus dixerunt, Apud te laus mea; vel, In Domino laudabitur anima mea; aut in Domino gloriatae sunt, cum ignorantes Dei justitiam, suam justitiam constituerent. Ac per hoc petunt a sapientibus oleum, hoc est aliquam consolationem; nec inveniunt nec accipiunt, illis respondentibus se nescire utrum vel sibi sufficiat ipsa conscientia, qua exspectant misericordiam sub illo judice, qui cum in throno sederit, quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato, nisi superexsultet misericordia judicio (Jacobi II, 13)? quae super eos erit, qui misericordiae opera illa intentione fecerunt, ut eorum misereretur, a quo se sciebant accepisse quod habebant; nec gloriabantur quasi non acceperint, sed per seipsos habuerint quo placerent, sicut stulti qui et sibi placent tanquam de bono a se sibi parato, et ab adulantibus vel errantibus ita laudantur ac si ipsi sint aliquid. Qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, sicut dicit Apostolus, seipsum seducit. Opus autem suum probet unusquisque; et tunc in seipso tantum gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 3): hoc est portare oleum secum, non ex aliena laude dependere. Sed quam gloriam in se habebit, nisi eum cui dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4); ut quod saepe dicendum est, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31)? 80. Proinde sapientia quae in sapientibus virginibus habitat, secundum illud quod ante praedixit, cum ait contemptoribus, et sanam doctrinam accipere recusantibus, Et ego vestrae perditioni superridebo (Prov. I, 26); dicit stultis virginibus, Ite potius ad vendentes, et emite vobis: tanquam diceret, Ubi sunt qui vos fallebant mendosissimis laudibus, quando et a vobis fallebamini, quia in vobis non in Domino gloriabamini? Quod autem dicit, Et dum eunt emere, venit sponsus; et quae paratae erant, intraverunt cum eo, hoc mihi videtur intelligendum, quod vitioso cordis affectu inhiabunt inani gloriae, quam vanae mentis elatione sectatae sunt. Et ipse appetitus significatus est in eo quod dictum est, Dum eunt emere, venit sponsus; et introierunt cum eo ad nuptias, quae paratae erant: hoc est, quae veram fidem veramque pietatem corde gestabant, qua possent contemperari numero societatique sanctorum, non in seipsis, sed in Domino gloriantium, ut intrarent cum eis in illud gaudium, de quo dicitur, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23); ubi erit perfecta participatio incommutabilis boni, cujus modo velut arrha quaedam per fidem tenetur, ut secundum hanc gratiam vivamus, in quantum Deo, non nobis vivimus. CAPUT XXXV. 81. Proinde quod sequitur, Novissime veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis; non dictum est eas emisse oleum, et sic venisse, neque enim jam erat unde; sed misericordiam sero quaesiisse, cum jam tempus judicandi esset, et probos a reprobis separandi. Recte autem illis respondetur: Amen dico vobis, Nescio vos. Ille quippe hoc dicit, quem non latet aliquid: sed, Nescio vos, nihil aliud est quam, Nescitis me, quando de vobis potius eligitis confidere quam de me. Cum enim dicitur quod nos cognoscit Deus, cognitionem sui nobis praestat, ut per hoc intelligamus ne hoc quidem nobis esse tribuendum quod nos scimus Deum, sed eam quoque scientiam illius misericordiae tribuamus. Unde cum quodam loco Apostolus diceret, Nunc autem cognoscentes Deum, correxit et ait, Imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9): quid aliud volens intelligi, nisi quod eos ipse fecerit cognitores suos? Nemo autem cognoscit Deum, nisi qui intelligit illum esse summum atque incommutabile bonum, cujus participatione fit bonus: quod in hujus psalmi conclusione positum est, Annuntiabunt justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Inde est et illud quod in alio psalmo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Hoc enim non ad eam naturam qua homines sumus, cujus naturae idem ipse creator est, qui coeli et terrae, siderum, omniumque animantium; sed ad illud potius referendum est quod Apostolus ait: Ipsius enim sumus figmentum creati in Jesu Christo in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 10). CAPUT XXXVI. 82. Arbitror tibi satis esse solutas tuas quinque quaestiones, dum in ista mea veluti sexta immorarer, quam mihi proposui de Gratia Novi Testamenti, propter quam Verbum caro factum est, id est, qui Filius Dei erat, homo factus est, naturam suscipiendo nostram, non amittendo suam: per quod et nobis recipientibus eum potestas daretur, ut qui eramus homines, filii Dei fieremus (Joan. I, 14, 12) participatione incommutabilis boni in melius commutati, non ad temporalem felicitatem, sed ad vitae aeternae, quae sola beata est, adoptionem. Unde placuit etiam propheticum Psalmum percurrere, cujus primum versum in passione commemoravit, ostendens quomodo nos Deus derelinquat, et quo alio modo non recedat a nobis; ad bona aeterna nos colligens, temporalia vero aliquando utiliter tribuens, et aliquando utiliter subtrahens; ut eis non haerere discamus, ne contempta luce interiore, quae ad novam pertinet vitam (unde etiam psalmus iste ipse pro susceptione matutina, tanquam pro luce nova, nomen accepit), in exteris tenebris libenter habitemus, unde in exteriores mittuntur qui ex istis exteris non se ad interiora convertunt; ne diabolo et angelis ejus sociati, extrema damnatione puniamur. Intelligentes igitur peregrinationem nostram in hac vita, mundo crucifigamur, extendentes manus in latitudinem bonorum operum, et longanimitate usque in finem perseverantes, atque habentes cor sursum, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1, 2), totumque hoc non nobis, sed illius misericordiae tribuentes, cujus profunda judicia omnem scrutatorem fatigant. Haec est enim non inaniter fabulosa, sed utiliter verax latitudo, longitudo, altitudo, profundum, unde perveniamus etiam ad supereminentem scientiam charitatis Christi, et impleamur in omnem plenitudinem Dei (Eph. III, 19). CAPUT XXXVII. 83. Scio autem quam non supervacanea sollicitudine, per hanc occasionem quaestionum mihi abs te propositarum, Novi Testamenti gratiam tibi voluerim copiosius commendare. Habet enim adversarios, qui ejus profunditate turbati, non Deo tribuere, sed potius sibi volunt arrogare quod boni sunt. Nec tales sunt, quos facile contemnas; sed continenter viventes, atque in bonis operibus laudabiles: nec falsum Christum sicut Manichaei aliique plurimi haeretici, sed eumdem verum aequalemque Patri et coaeternum, veraciterque hominem factum, et venisse credentes, et venturum exspectantes; sed tamen ignorantes Dei justitiam, et suam constituere volentes. Neque enim frustra Dominus, cum et illas commemoraret quae secum intraverunt ad nuptias, et illas contra quas januas clausit, et quibus respondit, Nescio vos, utrasque virgines dixit, propter continentiam; et quinque propter concupiscentiam carnis edomitam, quinario praeditam sensu; ornatas utrasque lampadibus, propter bonorum operum bonaeque conversationis in conspectu hominum luculentissimam laudem; utrasque obviam sponso euntes, propter exspectationem qua Christi speratur adventus: sed tamen alias sapientes, alias stultas, quod sapientes oleum acceperunt in vasis suis, stultae autem hoc non ferebant secum; in tam multis pares, hoc solo eas dispares demonstrat, hoc solo diversa eis et contraria nomina imponit. 84. Quid enim tam conjunctum quam virgines et virgines, quinque et quinque lampadibus ornatae, obviam sponso euntes et istae et illae? Et quid tam contrarium quam sapientes, et stultae? videlicet quod istae oleum in vasis, hoc est, intelligentiam gratiae Dei portant in cordibus suis, scientes quod nemo possit esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum sapientiae deputantes, scire cujus hoc donum sit (Sap. VIII, 21): illae autem largitori omnium bonorum gratias non agentes, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor earum, dicentes se esse sapientes, stultae factae sunt (Rom. I, 21, 22). De quibus sane nullo modo nunc desperandum est, antequam dormiamus: sed si ita dormierint, cum factus fuerit clamor ille, quo adesse jam nuntiabitur sponsus, et evigilantes, hoc est resurgentes remanserint foris; non quia virgines non sunt, sed quia nescientes unde habeant quod sunt, stultae virgines sunt, meritoque foris erunt, quia internae affectum gratiae non secum ferunt. 85. Quando tales ergo repereris, non tibi persuadeant inanitatem vasorum suorum, sed tu eis potius plenitudinem. Unde ait Apostolus, Quisquis se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oportet scire. Et mox ostendens quid dixerit, Quisquis autem, inquit, diligit Deum, hic cognitus est ab illo (I Cor. VIII, 2, 3). Nec sic dicere voluit, Cognovit eum, sed dicendo, cognitus est ab illo, expressius voluit commendare, etiam hoc ab illo nobis esse ut eum diligamus. Charitas enim Dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Necesse est autem ut parum diligat Deum, qui non ab illo, sed a seipso bonum se arbitratur effectum: unde autem fieri potest ut talis non in seipso, sed in Domino glorietur? Qui enim gloriatur quod sit bonus, in illo debet gloriari, a quo factus est bonus: ac per hoc qui se a semetipso factum bonum arbitratur, consequens est ut in seipso, non in Domino glorietur. Omnis autem intentio gratiae Novi Testamenti, qua sursum cor habemus (quia omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est [Jacobi I, 17], id agit, ne simus ingrati; atque in ipsa gratiarum actione nihil aliud agitur, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Habes librum, etsi prolixum, tamen, quantum existimo, non superfluum. Sed ama etiam ecclesiasticas legere litteras, et non multa invenies, quae requiras ex me; sed legendo et ruminando, si etiam pure Dominum largitorem bonorum omnium depreceris, omnia quae cognitione dogna sunt, aut certe plurima, ipso magis inspirante, quam hominum aliquo commonente perdisces. Quanquam eo ipso quo forinsecus bene admonentem judicio non errante approbamus, quid aliud quam internum lumen, magistrum nos habere testamur?
EPISTOLA CXLI . Ad populum factionis donatianae, quomodo illorum episcopi in Carthaginensi collatione convicti sint. Itaque nunc demum redeant ad Ecclesiae catholicae communionem.
SILVANUS Senex, VALENTINUS, AURELIUS, INNOCENTIUS, MAXIMINUS, OPTATUS, AUGUSTINUS, DONATUS, et caeteri episcopi de concilio Zertensi, ad Donatistas. 1. Cum in auribus nostris fama crebresceret, hoc vobis vestros episcopos dicere, Cognitorem praemio fuisse corruptum, ut contra eos sententia proferretur, vos autem ista facile credere, ac propterea multos vestrum adhuc nolle acquiescere veritati; placuit nobis, cogente Domini charitate, ex concilio nostro haec ad vos scripta dirigere, quibus primitus admoneremini illos vobis victos atque convictos haec mendacia jactare: qui etiam in suo Mandato, quod pro illa collatione fecerunt, et suis nominibus atque subscriptionibus firmaverunt, nos illic traditores et persecutores suos esse dicentes, in falsitate atque mendacio manifestissimo detecti atque convicti sunt; ita ut volentes gloriari de multitudine coepiscoporum suorum, inter aliquorum absentium nomina etiam mortui nomen insererent; et cum quaereretur ubi esset, subita perturbatione caecati, ipsi eum confiterentur in itinere defecisse. Et cum interrogarentur quomodo potuerit apud Carthaginem subscribere, qui in itinere jam defecerat, vehementius perturbati, alio mendacio se obligaverunt, respondentes eum a Carthagine redeuntem fuisse defunctum: de quo mendacio exire omnino minime potuerunt. Ecce quibus creditis vel de antiqua traditione, vel de Cognitoris corruptione, qui Mandatum suum, ubi nobis objecerunt crimen traditionis, non potuerunt conscribere sine crimine falsitatis. Proinde quae maxime necessaria credidimus, his litteris tanquam breviario collecta inseruimus, ne forte ad magna Gestorum volumina vel pervenire non facile possitis, vel ea legere laboriosum putetis.
2. Carthaginem venimus et nos et episcopi vestri, et quod prius nolebant et indignum esse dicebant, in unum convenimus. Electi sunt ex nobis et ex ipsis septem hinc, et septem inde, qui pro causa omnium loquerentur. Electi sunt alii septem hinc, et septem inde, cum quibus, ubi opus erat, consilium pertractarent. Electi sunt quatuor hinc, et quatuor inde, qui Gestis conscribendis custodes essent, ne infalsatum aliquid ab aliquo diceretur. Dati sunt etiam a nobis et ab ipsis notarii quatuor hinc, et quatuor inde, ut bini cum exceptoribus judicis alternarent, ne aliquis nostrum se dixisse aliquid causaretur, quod non fuisset exceptum. Huic tantae diligentiae etiam illud est additum, ut et nos et ipsi, quemadmodum ipse judex, verbis nostris subscriberemus, ne quisquam diceret in illis Gestis aliquid vel postea fuisse corruptum. Cum enim adhuc viventibus eis qui subscripserunt, innotuerint eadem Gesta omnibus locis, in quibus oportet ut innotescant; sic etiam ad posteros confirmata veritas perdurabit. Nolite ergo esse ingrati tantae misericordiae Dei, quae per istam diligentiam vobis ministrata est. Nulla excusatio jam remansit; nimium dura, nimium diabolica sunt hominum corda quae adhuc tantae manifestationi veritatis obsistunt. 3. Ecce episcopi partis vestrae, quos omnes elegerunt, ut pro omnibus loquerentur, conati sunt, quantum potuerunt, ut omnino ipsa causa non ageretur, propter quam tantus numerus episcoporum utriusque partis de universa Africa, et de tam longinquis locis Carthaginem venerat. Et cum omnis anima suspensa exspectaret in tanta collectione quid ageretur, illi vehementer instabant ut nihil ageretur. Quare hoc, nisi quia causam suam malam sciebant, et facillime se posse vinci, si ageretur, dubitare non poterant? Ipse ergo animus eorum, quo timebant ne causa ageretur, jam victos eos esse monstrabat. Si enim extorquerent quod volebant, ut jam collatio ipsa non fieret, nec disputationibus nostris veritas appareret: redeuntes a Carthagine, quid vobis erant responsari? quid demonstraturi? Credo, prolaturi erant Gesta, et dicturi vobis: Nos instabamus ut causa non ageretur, illi instabant ut ageretur. Vos exspectatis videre quid egerimus: ecce legite ubi eos vicimus, ut nihil ageremus. Forte et vos responderetis, si cor haberetis: Nihil ergo acturi, utquid istis? vel potius qui nihil egistis, utquid redistis? 4. Denique posteaquam non potuerunt efficere quod conati sunt, id est ut causa non ageretur; ipsa actio demonstravit quid timuerint, quando in omnibus victi sunt. Confessi sunt enim, contra Ecclesiam catholicam, quae toto terrarum orbe diffunditur, nihil se habere quod dicerent; quia divinis sanctarum Scripturarum testimoniis oppressi sunt, quibus Ecclesia designatur incipiens ab Jerusalem crevisse per loca in quibus Apostoli praedicaverunt, et nomina eorumdem locorum in suis Epistolis et Actis conscripserunt, et inde diffundi per caeteras gentes. Contra istam Ecclesiam se non habere causam manifesta voce professi sunt, ubi est evidentissima in nomine Dei nostra victoria. Cum enim confirmant Ecclesiam, cui nos communicare, ipsos autem non communicare manifestum est, olim se victos esse testantur; et vobis, si sapiatis, apertissime indicant quid dimittere, et quid tenere debeatis, non ea falsitate qua vobis non cessant adhuc usque mentiri, sed illa veritate quam victi coacti sunt confiteri. 5. Quisquis ergo ab hac catholica Ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere quod a Christi unitate disjunctus est, non habebit vitam; sed ira Dei manet super eum. Quisquis autem in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei praejudicant aliena peccata; quia unusquisque in ea proprium onus portabit, sicut Apostolus dicit (Galat. VI, 5). Et quicumque in ea corpus Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29): nam etiam hoc ipse Apostolus scripsit. Cum autem dicit, judicium sibi manducat, satis ostendit, quia non alteri judicium manducat, sed sibi. Hoc nos egimus, et ostendimus, et obtinuimus, quia communio malorum non maculat aliquem participatione Sacramentorum, sed consensione factorum. Nam si in factis malis non eis quisque consentiat; portat malus causum suam et personam suam, nec praejudicat alteri quem in consensione mali operis socium non habet criminis. 6. Hoc etiam ipsi voce apertissima coacti sunt confiteri; non tunc quando ista dicebamus, sed postea cum aliud ageretur. Nam cum ventum fuisset ad causam etiam Caeciliani, quam nos ab Ecclesiae causa distinguebamus, ut si forte malus esset inventus, ipsum anathematizaremus, non tamen propter ipsum Ecclesiam Christi relinqueremus, cui per malam suam causam praejudicare non posset: cum ergo etiam ad ipsam Caeciliani causam ventum fuisset, et legi sent illi concilium Carthaginense, ubi recitabant septuaginta plus minus episcoporum sententias contra Caecilianum absentem prolatas; respondimus eis, sic non obesse illud episcoporum concilium absenti Caeciliano, quemadmodum non obfuit plurium episcoporum partis Donati concilium absenti Primiano, quando eum in Maximiani causa plus minus centum episcopi damnaverant. Tunc illi, nominata causa Maximiani, unde sciunt se etiam quos damnaverant, in honore integro suscepisse, et baptismum in sacrilego Maximiani schismate datum se confirmasse, et non destruxisse; et in sua Bagaitana sententia, qua eos damnaverunt, quibusdam qui in ipso schismate fuerunt, dilationem dedisse, et dixisse quod eos non polluerint sacrilegi surculi Maximiani plantaria: ista ergo causa posteaquam eorum aures percussit, expavescentes et perturbati, et obliti unde superius contra nos contendebant, continuo dixerunt, Nec causa causae, nec persona personae praejudicat: et confirmaverunt verbis suis quod nos antea de Ecclesia dicebamus, quia non solum Catholicae transmarinae, contra quam se confessi sunt non habere quod dicerent, verum etiam Catholicae Africanae, quae illi unitatis communione conjungitur, causa et persona Caeciliani, qualiscumque fuisset, praejudicare non posset; si Maximianus qui cum caeteris sociis suis Primianum damnavit, si etiam Felicianus qui simul Primianum damnavit, et postea in causa Primiani a Donati parte damnatus est, non praejudicat parti Donati, cui modo episcopus, sicut antea fuerat, receptus adjungitur; si etiam ipsis sociis suis Maximianus non praejudicat, quibus isti dilationem dederunt, dicentes eos ab illo, cum quo fuerunt, non fuisse pollutos, quia nec causa causae praejudicat, nec persona personae. 7. Quid ergo quaeritis amplius? Multis quidem verbis superfluis Gesta oneraverunt; et quia non potuerunt efacere ut causa non ageretur, hoc fecerunt multum loquendo, ut quod actum est difficile legeretur. Sed debent vobis etiam ista eorum pauca verba sufficere, ne propter nescio quae, nescio quonum hominum crimina, oderitis unitatem catholicae Ecclesiae; quia, sicut ipsi dixerunt, relegerunt, subscripserunt, Nec causa causae praejudicat, nec persona personae. Nam et in ipsa causa Caeciliani, quam licet ad Ecclesiae causam non pertinentem, tamen defendendam suscepimus, ut etiam ibi calumniae manifestarentur ipsorum, apertissime victi sunt, nihilque eorum quae in Caecilianum intendebant, probare potuerunt. Insuper etiam de criminibus traditionis nos episcopalia Gesta protulimus, unde recitavimus aliquos eorum episcoporum qui sententias in absentem dixerant Caecilianum, manifestissimos fuisse traditores. Contra ipsa Gesta illi, quia non habebant quod dicerent, falsa esse dixerunt; sed nullo modo probare potuerunt. 8. Insuper etiam confessi sunt, vel potius pro magna gloria professi sunt, Caecilianum apud Constantinum imperatorem a suis praecessoribus accusatum. Et addiderunt mendacium, quod illis accusantibus fuerit ab Imperatore damnatus. Ecce et hinc victi sunt, unde vobis solent nebulas erroris offundere, concitantes nobis invidiam, et in odium vestrum nos adducentes, quia Ecclesiae causam apud Imperatores agimus. Ecce majores eorum de quorum nominibus gloriantur, Ecclesiae causam egerunt apud Imperatorem; persecuti sunt accusando Caecilianum apud Imperatorem, damnatum dixerunt. Jam non vos seducant vanissimis et mendacissimis verbis: redite ad cor vestrum, timete Dominum, cogitate veritatem, relinquite falsitatem. Quidquid enim jam passi fueritis imperialibus legibus, quod non pro justitia, sed pro iniquitate patimini, non poteritis dicere ideo nos esse injustos, quia sic vobiscum agi non debuit, ut Imperator vos ab ista iniquitate compesceret. Episcopi enim vestri confessi sunt majores suos sic egisse cum Caeciliano, quomodo vobiscum agi non vultis. Et tamen quod Caecilianum apud Imperatorem persecuti fuerint, etiam ipsis confitentibus et profitentibus satis constitit: quod autem Caecilianus fuerit ab Imperatore damnatus, omnino non constitit; imo etiam constitit eum, accusantibus et persequentibus majoribus eorum, et bis numero prius ab episcopis, et ab ipso postea Imperatore fuisse purgatum. Hoc etiam ipsi confirmaverunt, talia postea, quasi pro causa sua, proferendo, ut magis contra ipsos esse invenirentur, et pro causa Caeciliani etiam illa quae protulerunt, recitarentur. Quoscumque ergo accusare voluerunt, nullis certis documentis probare potuerunt: quidquid autem nos et pro Ecclesiae causa, et pro Caeciliani causa diximus, et verbis suis et lectionibus a se prolatis etiam ipsi confirmaverunt. 9. Nam protulerunt primo codicem Optati, unde quasi probarent Caecilianum ab Imperatore damnatum: qui codex cum contra illos legeretur, et magis ostenderet Caecilianum fuisse purgatum, ab omnibus risi sunt. Sed quia ipse risus non potuit ab exceptoribus excipi, verbis suis apud Acta risos se esse testati sunt. Iterum recitaverunt et protulerunt libellum imperatori Constantino a suis majoribus datum, ubi questi sunt quod eos memoratus imperator graviter persequeretur; ac sic eodem libello manifestarunt se apud Imperatorem a Caeciliano fuisse superatos, falsumque esse quod dixerant, eum ab Imperatore damnatum. Terrio protulerunt litteras ejusdem Constantini ad vicarium Verinum datas, ubi eos graviter detestatur, et propterea dicit de exsilio relaxandos, et furori suo dimittendos, quia jam Deus coeperat in illos vindicare: ac sic etiam istis Imperatoris litteris confirmaverunt se falsum dixisse, quod Caecilianus ab Imperatore damnatus sit; cum potius Imperator ipsos a Caeciliano victos esse monstraverit, quando eos vehementer exsecratus, ideo jussit ut de exsilio dimitterentur, ut Deo judice, sicut et jam coeperant, punirentur. 10. Postea Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani causam in medium miserunt, dicentes eumdem Felicem fuisse traditorem, a quo Caecilianus fuerat ordinatus: et ejusdem Constantini imperatoris pro Caeciliano contra seipsos litteras protulerunt, ubi ad proconsulem scripsit, ut ad Comitatum suum mitteretur Ingentius. Iste autem Ingentius confessus fuerat in cognitione Aeliani proconsulis falsum se fecisse adversus Felicem Caeciliani ordinatorem. Dicebant ergo isti non sine causa voluisse Imperatorem ut ad se mitteretur Ingentius, nisi quia Caeciliani adhuc causa pendebat: et conabantur immittere suspicionem vanissimam, quod posteaquam Ingentius ad Comitatum directus est, tunc Imperator contra Caecilianum potuerit judicare, et illud judicium suum quod nos recitaveramus, ubi inter partes cognoverat, Caecilianumque purgaverat, sententia posteriore rescindere. Sed dicebatur eis ut hoc potius legerent; et nihil omnino proferebant. Illae autem litterae Imperatoris, quibus ad se mitti jussit Ingentium, quas contra seipsos pro Caeciliano recitaverunt, hoc continent, quod Aelianus proconsul in causa Felicis audientiam praebuerit competentem, eumdemque Felicem a crimine traditionis innocentem fuisse constiterit: sed Ingentium ad Comitatum suum propterea jubere transmitti, ut illis qui ibi erant, et diurnis diebus eum interpellare non desinebant, apparere et intimari posset, et frustra eos Caeciliano invidiam comparare, et adversus eum violenter insurgere voluisse. 11. Quis eos crederet ista contra se recitasse pro nobis, nisi Dei omnipotentis nutu factum esset, ut non solum verba eorum Gestis tenerentur, sed etiam manus subscribentium legerentur? Nam et ordinem consulum et dierum, qui Gestis expressus est, si quis nunc diligenter advertat, inveniet primo Caecilianum episcopali judicio fuisse purgatum. Deinde non multo post Felicis Aptungensis causa ab Aeliano proconsule examinata est, ubi eum constitit innocentem: in qua causa ad Comitatum mitti jussus est Ingentius. Et longe postea ipse Imperator causam inter partes cognovit atque finivit: in qua cognitione Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos judicavit. In quo ordine consulum et dierum satis ostenditur fallaciter eos et calumniose dixisse, quod Imperator misso ad Comitatum Ingentio, judicium suum mutavit, et Caecilianum quem prius purgaverat, postea condemnavit. Non solum autem nihil de hac re legere potuerunt, et contra seipsos tanta legerunt; sed etiam per ordinem consulum evidentius convincuntur, post causam Felicis proconsulari judicio terminatam, in qua jussum est ut ad Comitatum Ingentius mitteretur, nec parvo intervallo, sed longe postea memorati imperatoris judicio inter partes habito, Caecilianum fuisse purgatum 12. Non ergo vobis dicant quia praemio corrupimus judicem. Quid enim aliud solent victi homines dicere? Aut si aliquid dedimus judici, ut contra illos pro nobis pronuntiaret; ipsis quid dedimus, ut contra se pro nobis tanta non solum dicerent, verum etiam recitarent? An forte volunt ut eis apud vos gratias agamus, quia cum dicant judicem praemio a nobis esse corruptum, ipsi tam multa, quae pro nobis contra seipsos dixerunt et recitaverunt, gratis nobis omnia praestiterunt? Aut certe si propterea dicunt quod nos vicerint, quia melius egerunt causam Caeciliani quam nos, hoc plane credite illis. Nos enim duas lectiones pro illo sufficere putaveramus: illi autem quatuor protulerunt. 13. Sed quid pluribus litteras oneramus? Si vultis nobis credere, credite; et teneamus pariter unitatem, quam jubet et diligit Deus. Si autem nobis non vultis credere, Gesta ipsa legite, aut vobis ut legantur admittite, et an vera sint quae scripsimus vobis, ipsi probate. Si autem nihil horum facere vultis, et manifestissima veritate convictam partis Donati falsitatem adhuc sequi desideratis, mundi sumus a poena vestra, quando vos sero postea poenitebit. Si vero id quod vobis praestitit Deus non contempseritis; et post causam tam diligenter actam, et tam diligenter manifestatam, perversam consuetudinem relinquentes, paci Christi et unitati consenseritis, de vestra correctione gaudebimus: et Sacramenta Christi, quae in sacrilegio schismatis ad judicium habetis, utilia et salubria vobis erunt cum in catholica pace habueritis caput Christum, ubi charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Haec ad vos scripsimus XVIII cal. julias, piissimo Honorio Augusto IX cos. ut quando possunt ad quosque vestrum istae litterae pervenirent.
EPISTOLA CXLII. Augustinus Saturnino et Eufrati presbyteris, aliisque clericis, gratulans de ipsorum reditu ad Ecclesiam, eosque in ejus communione confirmans; et hortans ut ecclesiastica officia, pro suo quisque gradu, fideliter exsequantur. Dominis dilectissimis, fratribus presbyteris, SATURNINO et EUFRATI, et clericis qui vobiscum sunt, ad unitatem Christi pacemque conversis, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem. 1. Laetificavit nos vester adventus: sed non vos absentia nostra contristet. In illa enim Ecclesia sumus, quae propitio Deo, licet usquequaque porrecta et toto orbe diffusa sit, unum tamen corpus est magnum unius capitis magni, quod caput ejus est ipse Salvator, sicut Apostolus dicit (Eph. V, 23, et Coloss. I, 18). De hujus autem capitis glorificatione, quae post ejus resurrectionem futura fuerat, tanto ante propheta praedixit, Exaltare super coelos, Deus; et quia illo super coelos exaltato, Ecclesia ejus omnem terram copiosa fecunditate fuerat impletura, consequenter idem psalmus adjunxit: Et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 12). Proinde, dilectissimi, stabili mente et firmissimo corde, sub tam excelso capite, in tam glorioso corpore persistamus, in quo invicem membra sumus. Unde etsi remotissimis terris mea longinqua esset absentia, in illo simul essemus, a cujus corporis unitate recedere non debemus. Si enim nos una domus haberet, utique simul esse diceremur: quanto magis simul sumus, cum in uno corpore simul sumus! Quanquam etiam in una domo nos esse Veritas ipsa testatur, quoniam sancta Scriptura, quae corpus Christi esse dicit Ecclesiam, ipsa itidem dicit Ecclesiam eamdem esse domum Dei.
2. Sed haec domus non orbis terrae uno angulo aedificatur, sed per omnem terram. Unde ille psalmus, in cujus titulo legitur, Quando domus aedificabatur post captivitatem, sic incipit: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). In vetustate quippe veteris hominis, orbem terrae diabolus captivaverat; post hanc captivitatem cum aedificatur domus, renovatio fidelium significatur in homine novo. Unde dicit Apostolus, Exuite vos veterem hominem, et induite eum qui secundum Deum creatus est (Eph. IV, 22, 24): et quia hoc per omnem terram fit in unitate catholica; sicut in alio psalmo dictum est, Et super omnem terram gloria tua; sic in isto cum dictum esset, Cantate Domino canticum novum, ut demonstraretur quando domus aedificatur in isto cantico novo, continuo subjunctum est, Cantate Domino, omnis terra. Operarios autem, per quos ista tam magna domus aedificatur, idem psalmus exhortatur, cum consequenter dicit, Bene nuntiate de die ex die salutare ejus; annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus: et paulo post dicit, Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem. Quae sit haec domus, id est Ecclesia catholica, alio loco dixi. 3. His atque hujusmodi testimoniis tantae hujus domus, quae in tota Scriptura tam multa reperiuntur, ita cesserunt inimici ejus, ut faterentur contra Ecclesiam transmarinam, quam tamen catholicam esse confessi sunt, se causam non habere. Huic nos communicamus ut conjungi mereamur membris Christi, et compaginem corporis ejus fidelissimae charitatis amplectamur affectu. Quoniam in Ecclesiae hujus unitate quicumque male vixerit, sibi judicium manducat et bibit, sicut Apostolus dicit (I Cor XI, 29). Quicumque autem bene vivit, non ei praejudicat aliena causa, et aliena persona. Sic etiam illi cum de causa Maximiani urgerentur, ore suo coacti sunt confiteri, quia nec causa causae, nec persona personae praejudicat. Solliciti tamen invicem sumus pro nobis, tanquam unius corporis membra; ut quicumque adjuvante homino, ad horreum futurum pertinemus, interim in area simul paleam toleremus, ne propter illam futuro igni destinatam, nos aream dominicam deseramus. 4. Agite fideliter, et hilariter Ecclesiastica officia quae ad vos pertinent, pro gradibus vestris, et ministerium vestrum sinceriter adimplete propter illum Deum, sub quo conservi sumus, et cui rationem de nostris actibus reddituros nos esse cogitamus. Unde abundare debent in vobis misericordiae viscera, quia judicium sine misericordia erit illi qui non fecerit misericordiam (Jacobi II, 13). Ac per hoc, et pro illis orate nobiscum qui adhuc contristantur, ut sanetur carnalis animi infirmitas, ex diuturna consuetudine collecta atque contracta. Nam quis non intelligat quam bonum sit et jucundum fratres habitare in unum (Psal. CXXXII, 1), si sanas fauces ista jucunditas tangat, unde respuat amaritudinem divisionis meus quae diligit dulcedinem charitatis? Potens est autem et misericors Deus, quem pro illis oramus, ut quibuslibet occasionibus etiam ipsos attrahat ad salutem. Dominus vos in pace conservet.
EPISTOLA CXLIII . Paucis respondet ad quaestionem ex divinis Libris propositam a Marcellino. Tum explicat locum taxatum ex libris suis de Libero Arbitrio; declarans in primis quantum suis scriptis tribui velit: eademque occasione varias de animarum origine quaestiones perstringens. Postremo rejicit cujusdam (puta Volusiani) dubitationem, qui ideo non credebat Mariam virginem peperisse, quod id nunquam alias factum sit. Domino eximio, et merito insigni, multumque charissimo filio MARCELLINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Epistolam tuam, quam per sanctum fratrem et coepiscopum meum Bonifacium accepi, quaesivi, cum rescriberem, nec inveni. Recolui tamen te in ea quaesisse quomodo invenerint magi Pharaonis, conversa in sanguinem tota aqua Aegypti, unde simile aliquid facerent. Quae duobus modis solvi quaestio solet: sive quod marina aqua potuerit offerri; sive, quod est credibilius, quia in ea regione, in qua erant filii Israel, istae plagae non fiebant. Hoc enim quibusdam Scripturae illius locis apertissime expressum admonet, etiam ubi non dictum est, quid intelligi debeat.
2. Illae autem litterae tuae, quas presbyter Urbanus attulit, habent quaestionem mihi propositam ex libris non divinis, sed meis, quos scripsi de Libero Arbitrio. In talibus autem quaestionibus non multum laboro: quia etsi defendi sententia mea liquida ratione non potest, mea est; non ejus auctoris cujus sensum improbare fas non est, etiam cum, eo non intellecto, hoc inde sentitur quod improbandum est. Ego proinde fateor me ex eorum numero esse conari, qui proficiendo scribunt, et scribendo proficiunt. Unde si aliquid vel incautius, vel indoctius a me positum est, quod non solum ab aliis qui videre id possunt, merito reprehendatur, verum etiam a meipso, quia et ego saltem postea videre debeo, si proficio; nec mirandum est, nec dolendum: sed potius ignoscendum atque gratulandum; non quia erratum est, sed quia improbatum. Nam nimis perverse seipsum amat qui et alios vult errare, ut error suus lateat. Quanto enim melius et utilius, ut ubi ipse erravit, alii non errent, quorum admonitu errore careat! quod si noluerit, saltem comites erroris non habeat. Si enim mihi Deus quod volo praestiterit, ut omnium librorum meorum quaecumque mihi rectissime displicent, opere aliquo ad hoc ipsum instituto, colligam atque demonstrem; tunc videbunt homines quam non sim acceptor personae meae. 3. Vos autem qui me multum diligitis, si talem asseritis adversus eos quorum malitia, vel imperitia, vel intelligentia reprehendor, ut me nusquam scriptorum meorum errasse dicatis; frustra laboratis, non bonam causam suscepistis, facile in ea me ipso judice superamini. Quoniam non mihi placet, cum a charissimis meis talis esse existimor, qualis non sum. Profecto enim non me, sed pro me alium sub meo nomine diligunt, si non quod sum, sed quod non sum diligunt. Nam in quantum me noverunt, vel de me verum credunt, ego ab eis diligor: in quantum autem mihi tribuunt quod in me non cognoscunt, alium talem qualem me putant, pro me diligunt. Romani maximus auctor Tullius eloquii, Nullum unquam verbum, inquit de quodam, quod revocare vellet, emisit. Quae quidem laus, quamvis praeclarissima videatur, tamen credibilior est de nimium fatuo, quam de sapiente perfecto. Nam et illi quos vulgo moriones vocant, quanto magis a sensu communi dissonant, magisque absurdi et insulsi sunt, tanto magis nullum verbum emittunt quod revocare velint; quia dicti mali, vel stulti, vel incommodi poenitere, utique cordatorum est. Sed si in bonam partem accipiatur, ut quempiam talem fuisse credamus, qui cum sapienter omnia loqueretur, nullum unquam verbum quod revocare vellet, emisit; hoc potius de hominibus Dei, qui Spiritu sancto acri locuti sunt, quam de illo quem sic Cicero laudat, saluberrima pietate credendum est. Ab hac ego excellentia tam longe absum, ut si nullum verbum quod revocare vellem protulero, fatuo sim quam sapienti similior. Illius quippe scripta summa sunt auctoritate dignissima, qui nullum verbum, non quod revocare vellet, sed quod revocare deberet, emisit. Hoc quisquis nondum est assecutus, secundas habeat partes modestiae, quia primas non potuit habere sapientiae: quia non valuit omnia non poenitenda diligenter dixisse, poeniteat quae cognoverit dicenda non fuisse. 4. Cum ergo, non sicut quidam charissimi mei putant, nulla vel pauca, sed potius plura fortasse quam etiam maledici opinantur verba dixerim, quae mallem revocare, si possem; non mihi Tulliana illa blanditur sententia, qua dictum est, Nullum unquam verbum quod revocare vellet, emisit: sed angit me plane Horatiana sententia, Nescit vox missa reverti. Hinc est quod periculosissimarum quaestionum libros, de Genesi scilicet, et de Trinitate, diutius teneo quam vultis et fertis; ut si non potuerint nisi habere aliqua quae merito reprehendantur, saltem pauciora sint quam esse possent, si praecipiti festinatione inconsultius ederentur. Vos enim, ut vestrae indicant litterae (nam hoc mihi etiam sanctus frater et coepiscopus meus scripsit Florentius), ideo ut edantur urgetis, quo possint a me, dum in hac carne vivo, defendi, cum vel ab inimicis mordentibus, vel etiam ab amicis parum intelligentibus, fortasse in quibusdam coeperint accusari. Quod utique propterea dicitis, quia non putatis esse in eis aliquid, quod vera possit ratione culpari: alioquin non me ad eorum editionem, sed ad diligentiorem emendationem potius hortaremini. Ego autem judices veros, et veritate severos magis intueor, inter quos et meipsum primitus constituere volo; ut ad illos ea tantum reprehendenda perveniant, quae a me, quamvis sedulo perscrutante, minime videri potuerunt. 5. Quae cum ita sint, hoc tamen quod in tertio libro de Libero Arbitrio, cum de substantia rationali agerem, sic a me positum est ut dicerem, In corporibus autem inferioribus anima post peccatum ordinata regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio, sed sicut leges universitatis sinunt: diligenter advertant qui putant me aliquid de anima humana velut certum statuisse atque fixisse, quod vel ex parentibus per propaginem veniat, vel in actibus vitae superioris atque coelestis peccaverit, ut corruptibili carne mereretur includi; et videant sic a me verba fuisse perpensa, ut retento eo quod certum habeo; post peccatum primi hominis natos esse atque nasci caeteros homines in carne peccati, cui sanandae venit in Domino similitudo carnis peccati, ita omnia sonarent, ut nulli praejudicarent opinioni quatuor illarum, quas postea digessi atque distinxi, non confirmans aliquam, sed interim quod agebam sequestrata illarum discussione determinans, ut quaecumque illarum vera esset, Deus sine dubio laudaretur. 6. Sive enim ex illa una omnes animae propagentur, sive singillatim in singulis fiant, sive extra creatae mittantur, sive in corpora sponte mergantur; procul dubio creatura ista rationalis, id est humanae animae natura, in corporibus inferioribus, hoc est terrenis, post peccatum ordinata regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio, interim quod constat peccatum primi hominis. Non enim dictum est, Post peccatum suum, aut, Posteaquam peccavit; sed dictum est, Post peccatum: ut quodlibet postea, si fieri posset, discussa ratio declararet, sive peccatum ejus, sive peccatum parentis carnis ejus, recte dictum intelligeretur quod dictum est, Post peccatum in inferioribus corporibus ordinata regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio, quia et caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17), et ingemiscimus gravati (II Cor. V, 4), et corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15): et quis omnia enarret carnalis infirmitatis incommoda? quae utique non erunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem (I Cor. XV, 53), ut absorbeatur mortale a vita. Tunc itaque spirituale corpus reget omni modo pro arbitrio; nunc vero non omni modo, sed sicut leges universitatis sinunt, per quas constitutum est ut corpora orta occidant, et aucta senescant. Nam illius primi hominis anima, ante peccatum etiamsi nondum spirituale corpus, sed animale, tamen pro arbitrio regebat. Post peccatum autem, id est posteaquam peccatum in illa carne commissum esset, ex qua deinceps propagaretur caro peccati, anima rationalis sic est in inferioribus corporibus ordinata, ut non omni modo pro arbitrio regat corpus suum. Quod si nondum acquiescunt in parvulis, qui nulla adhuc peccata propria commiserunt, jam tamen esse carnem peccati, quia et huic sanandae, cum baptizantur, necessaria est medicina, similitudo illa carnis peccati; nec sic istis verbis nostris habent quod succenseant. Constat quippe, nisi fallor, eamdem carnem, etiamsi non vitio, sed natura infirma est, tamen post peccatum coepisse nasci: quia neque ita creatus est Adam, neque aliquem genuit ante peccatum. 7. Quaerant ergo alia quae recte reprehendant, non solum in aliis festinantius editis, verum etiam in his ipsis libris meis de Libero Arbitrio. Neque enim eos inventuros nego unde mihi beneficium conferant; quoniam si illi, quod jam in multorum manus exierunt, corrigi non possunt, ego certe quoniam vivo adhuc, possum. Haec autem verba tam caute a me posita, ut nulli de animae exortu quatuor illarum opinioni rationive praescriberem, hi tantum reprehendant, qui reprehendendam putant eamdem ipsam de re tam obscura cunctationem meam: contra quos me non defendo, quod recte faciam in hac quaestione cunctari, cum omnino non dubitem et immortalem esse animam, non ita ut Deus, qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16), sed modo quodam sui generis; et eam esse creaturam, non substantiam Creatoris, et si quid aliud de natura ejus certissimum teneo. Sed quia hoc me facere compellit de animae exortu caliginosissimae quaestionis obscuritas, manum potius porrigant confitenti, et quidquid illud est nosse cupienti; et doceant, si possunt, vel ostendant, si quid de hac re vel certa ratione didicerunt, vel apertissimo divino eloquio crediderunt. Si enim ratio contra divinarum Scripturarum auctoritatem redditur, quamlibet acuta sit, fallit veri similitudine; nam vera esse non potest. Rursus si manifestissimae certaeque rationi velut Scripturarum sanctarum objicitur auctoritas; non intelligit qui hoc facit, et non Scripturarum illarum sensum, ad quem penetrare non potuit, sed suum potius objicit veritati, nec quod in eis, sed quod in seipso velut pro eis invenit, opponit. 8. Exempli gratia: diligenter attende quod dicam. Scriptum est prope finem libri qui vocatur Ecclesiastes, cum de solutione hominis, quae fit per mortem istam qua dirimitur anima a corpore, Scriptura loqueretur: Et convertatur pulvis in terram, sicut fuit; et spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum (Eccle. XII, 7). Sententia hujus auctoritatis procul dubio certa est, nec quemquam decipit falsitate: sed si quispiam voluerit eam sic interpretari, ut inde animarum propaginem, quod ex illa una quam Deus primo homini dedit, omnes caeterae veniant, conetur adstruere; videtur illi suffragari quod ibi de carne dictum est pulveris nomine (nam utique pulvis et spiritus nihil aliud hoc loco quam anima et caro intelligitur), ut eo modo affirmet animam reverti ad Deum, quod sit de traduce illius animae quam primo homini dedit Deus, quemadmodum convertitur caro in terram, cum sit etiam ipsa de traduce illius carnis quae in primo homine de terra facta est: ac sic contendat ex hoc quod de carne notissimum est, debere nos credere illud quod de anima occultum est. De traduce quippe carnis non ambigitur, sed de animae ambigitur. Utrumque autem ita positum est in hoc testimonio, velut singula singulis parili ratione reddantur: caro scilicet convertatur in terram, sicut fuit; inde enim sumpta est, quando factus est primus homo: et spiritus revertatur ad Deum, qui dedit eum quando insufflavit in faciem hominis quem finxerat, flatum vitae, et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7), ut deinceps ex utraque re utriusque rei propago decurreret. 9. Verumtamen si illud est verum, quod animas non ex illa una propagatas, sed alibi creatas singulis singulas Deus dat, etiam huic sententiae congruit quod dictum est, Spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum. Solae ergo reliquae duae opiniones videntur excludi; quia si fierent in singulis hominibus animae propriae, cum creantur, non putatur dici debuisse, Spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum, sed ad Deum qui fecit eum: Dedit enim veluti sic sonat, quasi jam extra fuerit quod dari posset. Deinde quod dictum est, revertatur ad Deum, urgent verbo et premunt, dicentes: Quomodo revertetur, ubi nunquam antea fuerit? Potius enim dici debuisse asserunt, Et ad Deum vel pergat, vel vadat ad Deum, quam, Revertatur ad Deum, si nunquam illic antea spiritus iste fuisse credendus est. Item quomodo animae sponte labantur in corpus, cum scriptum sit, dedit eum, non tam in promptu est explicare. Ac per hoc, ut dixi, duae istae opiniones sub verbis hujus testimonii laborant: una, qua putantur singulae quaeque animae in singulis suis corporibus fieri; alia, qua putantur in corpora sponte demergi. Duabus autem illis, sive de traduce illius unius veniant, sive antea jam creatae et apud Deum constitutae, singulis corporibus dentur, sine labore verba ista coaptantur. 10. Et tamen si assertores ejus sententiae qua creduntur animae in suis singulis corporibus fieri, affirment ita esse dictum de spiritu, qui pro anima positus est, Deus dedit eum, quemadmodum recte dicitur dedisse nobis oculos, vel aures, vel manus, vel quodlibet aliud; quae membra utique non extra jam fecerat, et alicubi reposita habebat, quae cum opus esset, daret, hoc est, adderet et adjungeret; sed illic ea fecit in corpore, cui dedisse illa dicitur: quid ei respondeatur non video; nisi forte alia vel testimonia proferantur, vel certa ratio unde ista opinio refellatur. Itemque illi qui putant animas in corpora sponte defluere, sic accipiunt dictum, Deus dedit eum, quomodo dictum est, Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum (Rom. I, 24). Proinde unum verbum relinquitur, quod dictum est, revertatur ad Deum, quo pacto accipi possit reverti, ubi ante non fuit, si animae in suis quaeque corporibus fiunt; quo solo verbo una illarum quatuor angustatur opinio. Sed neque propter hoc unum verbum temere existimo illam sententiam esse refutandam, ne forte possit ostendi aliquo genere locutionis, quo sancta Scriptura uti solet, hoc quoque recte dici potuisse, ut reverti intelligatur ad Deum spiritus creatus, tanquam ad auctorem a quo creatus est, non tanquam ad eum apud quem primitus fuit. 11. Haec ideo scripsi, ut quisquis illarum quatuor de anima sententiarum aliquam voluerit adstruere atque defendere, talia proferat, vel de Scripturis in auctoritatem ecclesiasticam receptis, quae non possint aliter accipi; sicuti est, quod Deus hominem fecit: vel rationem tam certam, ut contradictio aut nulla existat, aut insaniae similis merito judicetur; velut si quisquam dicat, nec veritatem cognoscere, nec falli quemquam posse nisi viventem. Neque enim ut videamus quam hoc sit verum, Scripturarum auctoritas necessaria est, ac non sensus ipse communis ita verum esse perspicua ratione proclamat, ut quisquis contradixerit, dementissimus habeatur. Hoc si in ista obscurissima quaestione quae de anima est, praestare aliquis potest, adjuvet imperitiam meam: quod si non potest, non culpet cunctationem meam. 12. De virginitate autem sanctae Mariae, si hoc quod scripsi non persuadet fieri potuisse, neganda sunt omnia quae mirabiliter in corporibus acciderunt. Quod si propterea non creditur, quia semel factum est, quaere ab amico quem hoc adhuc movet, utrum nihil inveniatur in litteris saecularibus quod et semel factum sit, et tamen creditum non fabulosa vanitate, sed, sicut existimant, historica fide; quaere, obsecro te. Si enim tale aliquid in illis litteris inveniri negaverit, admonendus est; si autem fassus fuerit, soluta quaestio est.
EPISTOLA CXLIV . Augustinus Cirtensibus a factione Donatistarum conversis ad Ecclesiae catholicae societatem gratulatur; admonens ut hoc divino tribuant muneri.
Dominis honorabilibus et merito suscipiendis, charissimis ac desideratissimis fratribus in omni honorum gradu, CIRTENSIBUS, AUGUSTINUS episcopus. 1. Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat, absumptum est, si duritia cordis humani, resistens manifestissimae et quodammodo publicae veritati, ejusdem veritatis vi evicta est, si sapit dulcedo pacis, unitatisque charitas non jam reverberat oculos saucios, sed sanos illustrat ac vegetat; non sunt haec opera nostra, sed Dei: non haec humanis operibus omnino tribuerem, nec si cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret. Hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per seipsum intrinsecus docet. Nec ideo pigrius moveri nos oportet ad visendos vos, quoniam quidquid in vobis laudabile est factum, non a nobis, sed ab illo factum est qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18). Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera divina quam nostra; quia et nos, si quid boni sumus opus, illius, non hominum sumus: unde Apostolus dixit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).
2. Xenocrates Polemonem, ut scribitis, et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando, non solum ebriosum, verum etiam tunc ebrium, ad mores alios repente convertit. Quanquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriae liberatus, tamen ne idipsum quidem, quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim, sed divino. Ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua bona sunt, sicut forma et vires et salus, et si quid ejusmodi est, non sunt nisi ex Deo creatore ac perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! Quid enim superbius, vel ingratius cogitare potest humana vecordia, si putaverit cum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri? Hoc in libro christianae Sapientiae sic scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21). Polemo ergo, si ex luxurioso continens factus ita sciret cujus esset hoc donum, ut eum abjectis superstitionibus Gentium pie coleret; non solum continens, sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret: quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem, verum et ad futurae immortalitatem valeret. Quanto minus igitur mihi arrogare debeo conversionem istam vestram, vel populi vestri, quam modo nobis nuntiastis, quae me nec loquente, nec saltem praesente, procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est! Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres, Deo gratias agite; Deum timete, ne deficiatis; amate, ut proficiatis. 3. Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat, et timor hominis fallaciter congregat; observent qui tales sunt, quoniam Deum cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt, nec judicem fugiunt. Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis, pro suae salutis sollicitudine permovet, hoc sibi quantum existimo justissimum extorqueant, ut de catholica Ecclesia, id est toto orbe diffusa, potius id credant quod divinae Scripturae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt. De ipsa vero dissensione quae inter homines orta est (qui qualeslibet fuerint, non utique praejudicant promissis Dei, qui dixit ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes [Gen. XXVI, 4]; quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum), hoc tantum interim brevissimum, et, nisi fallor, invictissimum cogitent; aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino judicio, aut non esse actam. Si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cujus societatis nos communione gaudemus, et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur: si vero acta est ibi ista causa, quis non intelligat, quis non sentiat, quis non videat, eos in ea victos, quorum inde communio separata est? Eligant ergo utrum malint credere, quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores, an quod murmurant victi litigatores. Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, attendite pro vestra prudentia diligenter, quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemo magis ebrietate inveterati erroris evertitur. Date veniam prolixiori fortassis epistolae quam jucundiori; verumtamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, charissimi ac desiderantissimi fratres. De adventu autem nostro ad vos, utrorumque desiderium Deus impleat. Quanto enim charitatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non possumus; sed vos benigne credere minime dubitamus.
EPISTOLA CXLV . Anastasio rescribens Augustinus, docet non per legem sed per gratiam, neque timore sed charitate impleri justitiam. Domino fratri sancto et desiderabili ANASTASIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Salutandi Sinceritatem tuam fidissima occurrit occasio honorabilium servorum Dei, fratrum nostrorum Lupicini et Concordialis, per quos etiamsi non scriberem, posset Charitas tua omnia quae apud nos aguntur, addiscere. Scio enim quantum nos in Christo diligas, quia et tu scis quantum in illo vicissim diligaris a nobis: et ideo non dubitavi te contristari potuisse, si eos vidisses sine litteris meis, quos a nobis profectos, et tanta nobis familiaritate conjunctos ignorare non posses; simul etiam quia rescriptorum debitor fui. Nam ex quo sumpsi epistolam tuam, nisi nunc primum rescripsisse me nescio: tantis enim curis obstricti et distenti sumus, ut etiam hoc nesciam.
2. Vobis autem quemadmodum sit et utrum vobis aliquam requiem, quantum in hac terra potest, Dominus praestiterit, valde nosse cupimus: quoniam si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26); atque ita plerumque contingit, ut dum aliquos fratres nostros in quantulacumque requie constitutos, in mediis nostris anxietatibus cogitamus, non parva ex parte recreemur, tanquam et nos in ipsis quietius tranquilliusque vivamus. Quamvis etiam cum molestiae in hujus vitae fragilitate crebrescunt, aeternam requiem nos desiderare compellunt. Mundus quippe iste periculosior est blandus quam molestus, et magis cavendus cum se illicit diligi, quam cum admonet cogitque contemni. Nam cum omnia quae in illo sunt, concupiscentia sint carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 16); saepe etiam iis qui talibus spiritualia, invisibilia, aeterna praeponunt, inserit se terrenae suavitatis affectus, et delectationibus suis nostra comitatur officia. Quanto enim sunt charitati futura meliora, tanto sunt infirmitati violentiora praesentia. Et utinam ii qui ea videre et gemere noverunt, vincere et evadere mereantur! quod sine Dei gratia nullo modo voluntas implet humana; quae nec libera dicenda est, quamdiu est vincentibus et vincientibus cupiditatibus subdita. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19): et, Si vos Filius liberaverit, ait ipse Dei Filius, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). 3. Lex itaque docendo et jubendo quod sine gratia impleri non potest, homini demonstrat suam infirmitatem, ut quaerat demonstrata infirmitas Salvatorem, a quo sanata voluntas possit quod infirma non posset. Lex igitur adducit ad fidem, fides impetrat Spiritum largiorem, diffundit Spiritus charitatem, implet charitas legem. Ideo lex paedagogus vocatur (Galat. III, 24), sub cujus minacissima severitate qui invocaverit nomen Domini salvus erit (Joel. II, 32). Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Proinde ne littera sine spiritu occidat, Spiritus vivificans (II Cor. III, 6) credentibus et invocantibus datur; charitas vero Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), ut fiat quod idem apostolus dicit, Plenitudo legis charitas (Id. XIII, 10). Ita bona est lex illi qui ea legitime utitur (I Tim. I, 8): utitur autem legitime qui intelligens quare sit data, per ejus comminationem confugit ad gratiam liberantem. Huic gratiae qua justificatur impius, quisquis ingratus velut ad legem implendam de suis viribus fidit, ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere, justitiae Dei non est subditus (Rom. X, 3): ac per hoc fit ei lex non absolutionis adjutorium, sed vinculum criminis. Non quia lex malum est, sed quia peccatum, sicut scriptum est, per bonum talibus operatur mortem (Id. VII, 13). Per mandatum enim gravius delinquit, qui per mandatum scit quam malum sit quod admittit. 4. Inaniter autem putat victorem se esse peccati, qui poenae timore non peccat; quia etsi non impletur foris negotium malae cupiditatis, ipsa tamen mala cupiditas intus est hostis. Et quis coram Deo innocens invenitur, qui vult fieri quod vetatur, si subtrahas quod timetur? Ac per hoc in ipsa voluntate reus est, qui vult facere quod non licet fieri, sed ideo non facit, quia impune non potest fieri. Nam quantum in ipso est, mallet non esse justitiam peccata prohibentem atque punientem. Et utique si mallet non esse justitiam, quis dubitaverit quod eam, si posset, auferret? Ac per hoc quomodo justus est, justitiae talis inimicus, ut eam, si potestas detur, praecipientem auferat, ne comminantem vel judicantem ferat? Inimicus ergo justitiae est, qui poenae timore non peccat: amicus autem erit, si ejus amore non peccet; tunc enim vere timebit peccare. Nam qui gehennas metuit, non peccare metuit, sed ardere. Ille autem peccare metuit, qui peccatum ipsum, sicut gehennas odit. Ipse est timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Nam ille timor poenae, tormentum habet, et non est in charitate, eumque perfecta charitas foras mittit (I Joan. IV, 18). 5. Tantum porro quisque peccatum odit, quantum justitiam diligit; quod non poterit lege terrente per litteram, sed Spiritu sanante per gratiam. Tunc fit quod Apostolus admonet: Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra deservire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; sic nunc exhibete membra vestra deservire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Quid enim est. Sicut illud, ita et hoc: nisi, Quemadmodum ad peccandum nullus vos cogebat timor, sed ipsius libido voluptasque peccati; sic ad juste vivendum non vos supplicii metus urgeat, sed ducat delectatio charitasque justitiae? Et haec quidem, quantum mihi videtur, nondum est perfecta, sed quodammodo adulta justitia. Neque enim frustra praemitteret, Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae, nisi quia plus aliquid dicendum fuit, si jam illi ferre potuissent. Plus quippe servitutis debetur justitiae, quam peccato solent homines exhibere. Nam poena corporis etsi non a voluntate, tamen revocat ab opere peccati. Nec facile quisquam est qui palam committat, quo illicitam et immundam percipiat voluptatem, si cruciatus vindictae certum est continuo secuturos. Justitia vero sic amanda est, ut ab ejus operibus etiam poenae corporis nos cohibere non debeant, atque inter manus etiam crudelium inimicorum luceant opera nostra coram hominibus, ut quibus placere possunt, glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V, 16). 6. Hinc est quod ille fortissimus justitiae dilector exclamat: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die; deputati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII, 22). Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35-39). Vide quemadmodum non utcumque ait, Quis nos separabit a Christo; sed ostendens unde cohaereamus Christo, Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi? Charitate igitur Christo, non poenae timore cohaeremus. Deinde, commemoratis eis quae videntur habere violentiam, nec tamen habent valentiam separandi, ita conclusit, ut eamdem diceret charitatem Dei quam dixerat Christi. Et quid est, a charitate Christi, nisi a charitate justitiae? de illo quippe dictum est: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31, et Jer. IX, 24). Sicut ergo ille est iniquissimus, quem nec poenae corporales deterrent ab immundis operibus sordidae voluptatis; ita ille justissimus, qui nec poenarum corporalium terrore revocatur a sanctis operibus luminosissimae charitatis. 7. Quae charitas Dei, quod perpetua cogitatione tenendum est, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Cum ergo nos hujus charitatis qua lex verissime impletur, pauperes egentesque sentimus, non de inopia nostra divitias ejus exigere, sed orando petere, quaerere, pulsare debemus; ut ille, apud quem est fons vitae, det nobis inebriari ab ubertate domus suae, et voluptatis suae potari torrente (Psal. XXXV, 9, 10): quo inundati atque vegetati, non solum tristitia non absorbeamur, verum etiam gloriemur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit (Rom. V, 3-5); non quia per nos ipsos hoc possumus, sed quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. 8. Delectavit me ista saltem per litteras loqui tecum, quae cum praesente non potui: et hoc non propter te, qui non alta sapiens consentis humilibus (Id. XII, 16); sed propter quosdam qui nimium arrogant humanae voluntati, quam lege data putant ad eam implendam sibi posse sufficere, nulla super doctrinam legis gratia sanctae inspirationis adjutam: per quorum disputationem infirmitati hominum miserae atque indigae suadetur, ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem. Non quia hoc audent aperte dicere; sed eorum sententiam, velint, nolint, hoc utique sequitur. Nam utquid nobis dicitur, Vigilate et orate ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41)? utquid etiam secundum hanc exhortationem, cum doceret orare, praecepit ut dicamus, Ne nos inferas in tentationem (Id. VI, 13); si hoc non impletur ex adjutorio gratiae divinae, sed id totum est in arbitrio voluntatis humanae? Quid plura? Saluta fratres qui tecum sunt, et orate pro nobis, ut salvi simus secundum illam salutem de qua dicitur: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare justos, sed peccatores (Id. IX, 12, 13). Orate ergo pro nobis, ut justi simus; quod quidem homo non potest nisi norit et velit, et erit continuo qui plene voluerit: sed hoc ipsum in eo non erit, nisi gratia Spiritus sanetur, et adjuvetur ut possit.
EPISTOLA CXLVI . Pelagium resalutat, et pro litteris ipsius officiosis gratiam habet. Domino dilectissimo, et desideratissimo fratri PELAGIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Gratias ago plurimum quod me litteris tuis exhilarare dignatus es, et certum facere de salute vestra. Retribuat tibi Dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno vivas in aeternum, domine dilectissime, et desideratissime frater. Ego autem etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae Benignitatis epistola continet; benevolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum: simul admonens ut potius ores pro me, quo talis a Domino fiam, qualem me jam esse arbitraris. Et alia manu: Memor nostri, incolumis Domino placeas, domine dilectissime, et desideratissime frater
DE DUABUS PROXIME SEQUENTIBUS EPISTOLIS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLI.) De Videndo Deo scripsi librum, ubi de spirituali corpore quod erit in resurrectione sanctorum, inquisitionem diligentiorem distuli, utrum vel quomodo Deus qui spiritus est, etiam per corpus tale videatur: sed eam postea quaestionem sane difficillimam in novissimo, id est in vicesimo et secundo libro de Civitate Dei, satis quantum arbitror explicavi. Inveni etiam in quodam nostro codice, in quo et iste liber est, quoddam Commonitorium a me factum de hac re ad episcopum Siccensem Fortunatianum, quod in opusculorum meorum indiculo, nec inter libros, nec inter epistolas est notatum. Hic liber sic incipit: « Memor debiti. » Illud autem: « Sicut praesens rogavi. »
DE VIDENDO DEO LIBER, SEU EPISTOLA CXLVII . Docet Deum corporeis oculis videri non posse. AUGUSTINUS PAULINAE, salutem. 1. Memor debiti quod ex tua petitione et mea promissione factum est, religiosa famula Dei Paulina, persolutionis quoque ejus negligens esse non debui. Cum enim petivisses ut de invisibili Deo, utrum per oculos corporeos possit videri, prolixe aliquid copioseque ad te scriberem, negare non potui, ne sanctum tuum studium offenderem; sed promissum distuli, sive propter alias occupationes meas, sive quod a me id flagitaretur, unde aliquanto diutius cogitari oportebat. Sed cum tanta res esset quae, cogitando non tam quid de ea sentiendum dicendumve esset, quam quonam modo persuadendum iis qui diversa sentirent, fieret difficilior; finem aliquando dilationi adhibendum putavi, sperans divinum adjutorium magis mihi scribenti quam differenti adfuturum. Quamobrem primum mihi videtur plus valere in hac inquisitione vivendi quam loquendi modum. Nam qui didicerunt a Domino Jesu Christo mites esse et humiles corde (Matth. XXI, 29), plus cogitando et orando proficiunt, quam legendo et audiendo. Nec ideo tamen agere partes suas sermo cessaverit, sed cum plantator et rigator officium sui gesserit muneris, caetera illi qui dat incrementum, relinquit: ille quippe etiam ipsum plantatorem rigatoremque formavit.
2. Secundum interiorem igitur hominem percipe verba intellectus. Ipse enim renovatur de die in diem, etiam cum exterior iste corrumpitur (II Cor. IV, 16), sive castigatione abstinentiae, sive aliqua morbida valetudine, sive quolibet casu, vel certe, quod necesse est etiam iis qui sano corpore diu vivunt, ipso aetatis accessu. Erige itaque spiritum mentis tuae, qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 10); ubi per fidem in te habitat Christus (Eph. III, 17); ubi non est Judaeus et Graecus, servus et liber, masculus et femina (Galat. III, 28); ubi non morieris, cum solvi corpore coeperis, quia nec ibi marcuisti, cum sis annis gravis. Hoc interiore tuo erecta intende, et vide quae loquor. Nolo auctoritatem meam sequaris, ut ideo putes tibi aliquid necesse esse credere, quoniam a me dicitur: sed aut Scripturis canonicis credas, si quid nondum quam verum sit vides, aut interius demonstranti veritati, ut hoc plane videas. 3. Exempli gratia dicam aliquid quo ad haec certius praestruaris, et inde potissimum unde nobis in hoc ipso opere propositus est disputandi labor. Credimus videri Deum, non quia videmus vel per oculos corporis sicut videmus hunc solem, vel mentis obtutu sicut se quisque interius videt viventem, videt volentem, videt quaerentem, videt scientem, videt nescientem. Tu itaque lectis ipsa his litteris, solem quidem te vidisse recolis per oculos corporis, potes etiam statim videre, si est id temporis, et eo loci es ubi ex ea parte coelum oculis tuis usque ad solem contuendum patet. Ad illa vero videnda quae mente conspici dixi, id est quod vivas, quod videre Deum velis, quod id requiras, quod te vivere et velle et quaerere scias, quomodo autem Deus videatur nescias; ad haec, inquam, omnia videnda non oculos corporis adhibes, nec intervallum loci per quod intendatur obtutus, ut ad ea cernenda perveniat, sentis aut quaeris: sic vides vitam tuam, voluntatem, inquisitionem, scientiam, ignorantiam, quia nec ipsa est contemnenda visio, videre quod nescias. Sic, inquam, vides haec omnia, ut in te videas, apud te habeas, ac sine ullis figurarum lineamentis colorumque nitoribus, tanto clarius et certius, quanto simplicius interiusque conspicias. Cum igitur nec corporis oculis, sicut corpora sive coelestia, sive terrestria, nec mentis aspectu, sicut ea sunt, quorum nonnulla commemoravi, quae apud temetipsam certissime intueris, nunc videamus Deum; cur credimus eum videri, nisi quia Scripturae accommodamus fidem, ubi legitur, Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et si qua alia in hanc sententiam eadem divina auctoritate conscripta sunt, cui non credere nefas ducimus; credere autem pietatis esse minime dubitamus? 4. Hanc itaque distinctionem tene, ut si quid te admonuero, disserendo, quod ita videas oculis carnis, vel ullo alio sensu ejus sentias, seu te sensisse recolas sicut sentiuntur colores, fragores, odores, sapores, fervores, et si quid aliud per corpus cernendo, audiendo, olfaciendo, gustando, tangendo sentiamus; aut ita videas mentis intuitu, ut vides vitam, voluntatem, cogitationem, memoriam, intelligentiam, scientiam, fidem tuam, et quidquid aliud mente conspicis, atque ita esse non tantum credendo, sed plane vivendo non dubitas; hoc me judices ostendisse. Quod autem non sic ostendero, ut aut corporis, aut animi sensu visum perceptumque teneatur, et tamen dixero aliquid quod aut verum quidem, aut falsum esse necesse sit, sed nullo illorum duûm genere videatur; restat ut tantummodo credatur vel non credatur. Sed si divinarum Scripturarum, earum scilicet quae canonicae in Ecclesia nominantur, perspicua firmatur auctoritate, sine ulla dubitatione credendum est. Aliis vero testibus vel testimoniis, quibus aliquid credendum esse suadetur, tibi credere vel non credere liceat, quantum ea momenti ad faciendum fidem vel habere vel non habere perpenderis. 5. Si enim ea quae non vidimus, hoc est, in praesenti apparentia non sensimus vel mente vel corpore, neque de Scripturis sanctis vel legendo vel audiendo didicimus, nulla omnino credidissemus; unde sciremus esse civitates ubi nunquam fuimus; vel a Romulo conditam Romam, vel, ut de propioribus loquar, Constantinopolim a Constantino?, unde postremo sciremus quinam parentes nos procreavissent, quibus patribus, avis, majoribus geniti essemus? Talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea vel ullo sensu praesentia, sicut solem, sicut nostri animi voluntatem, vel canonicorum eloquiorum auctoritate, sicut Adam fuisse primum hominem, aut Christum in carne natum passumque resurrexisse didicimus; sed aliis referentibus, de quorum testimonio in hoc duntaxat rerum genere minime dubitandum esse putavimus. In quibus si alicubi fallimur, credendo vel ita esse quod non ita est, vel non ita esse quod ita est, nihil periculi esse judicamus, si non sit contra illam fidem qua pietas informatur. Haec praelocutio mea nondum propositam discutit quaestionem, sed te atque alios qui ista lecturi sunt, praestruit quales seu meorum seu quorumlibet scriptorum judices esse debeatis; ne vel scire vos opinemini quod nescitis, vel temere credatis quod neque corporis sensibus aut animi contuitu in ejusdem rei quae cognoscenda est, evidentia percepistis, neque canonicarum Scripturarum auctoritate, etiamsi non adfuit sensibus vel animi vel corporis vestri, tamen credendum esse didicistis. CAP. PRIMUM. 6. Jamne ergo venimus ad causam? an adhuc lecturus instruendus est? Nonnulli enim putant ipsum quod dicimus credere, cum res vera creditur, hoc solum esse mente contueri. Quod si ita est, fallitur ista nostra superior praelocutio, in qua distinximus aliud esse aliquid sentire per corpus, sicut in coelo solem, et in terra montem, arborem, corpusve quodlibet; et aliud mentis intuitu rem nihilominus evidentem, sicut nostra voluntas a nobismetipsis intus aspicitur cum aliquid volumus, vel cogitatio cum cogitamus, vel memoria dum recordamur, vel tale aliquid in animo sine corpore: aliud autem credere quod in corporis mentisve conspectu nec adest nec adfuisse recolitur; sicut sine parentibus creatum Adam, et natum ex Virgine passumque resurrexisse Christum. Haec enim etiam corporaliter facta sunt, et videri per corpus, si tunc adessemus, utique potuerunt: nunc autem non adsunt, sicut adest ista lux quae oculis cernitur, aut voluntas qua nunc aliquid volumus, quae mente conspicitur. Sed quia haec distinctio falsa non est, profecto illa praestructio minus habebat, quod inter credere, et aliquid praesens mente conspicere, ne omnino unum atque idem putaretur, parum clara fuerat elocutione discretum. CAPUT II. 7. Quid ergo dicimus? Num satis est ut inter videre et credere hoc distare dicamus, quia praesentia videntur, creduntur absentia? Plane forsitan satis est, si praesentia illa hoc loco intelligamus dicta, quae praesto sunt sensibus sive animi sive corporis, unde etiam ducto vocabulo praesentia nominantur. Sic enim hanc lucem corporis sensu, sic et meam voluntatem plane video, quia praesto est animi sensibus, atque intus mihi praesens est. Si quis vero mihi indicet voluntatem suam, cujus os et vox mihi praesens est; tamen quia ipsa voluntas quam mihi indicat, latet sensum corporis et animi mei, credo, non video: aut si eum mentiri existimo, non credo, etsi forte, ut dicit, ita sit. Creduntur ergo illa quae absunt a sensibus nostris, si videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur. Videntur autem quae praesto sunt, unde et praesentia nominantur vel animi vel corporis sensibus. Nam cum sint quinque corporis sensus, cernendi, audiendi, olfaciendi, gustandi, tangendi; visus quidem in eis praecipue oculis attributus est, verumtamen hoc verbo utimur et in caeteris. Non enim tantum dicimus, Vide quid luceat; sed etiam, Vide quid sonet, Vide quid oleat, Vide quid sapiat, Vide quid caleat. Nec quia dixi ea credi quae absunt a sensibus nostris, sic accipiatur ut inter illa deputentur quae aliquando vidimus, et nos vidisse retinemus certique sumus, quamvis tunc non praesto sint cum recoluntur a nobis. Neque enim inter credita, sed inter visa deputantur; et ideo nota sunt, non quia fidem habuimus aliis testibus, sed quia nos vidisse sine dubio recordamur et scimus. CAPUT III. 8. Constat igitur nostra scientia ex visis rebus et creditis: sed in iis quae vidimus vel videmus, nos ipsi testes sumus; in his autem quae credimus, aliis testibus movemur ad fidem, cum earum rerum quas nec vidisse nos recolimus, nec videmus, dantur signa vel in vocibus, vel in litteris, vel in quibusque documentis, quibus visis non visa credantur. Non autem immerito scire nos dicimus non solum ea quae vidimus aut videmus, verum et illa quae idoneis ad quamque rem commoti testimoniis vel testibus credimus. Porro si scire non incongruenter dicimur etiam illud quod certissimum credimus, hinc factum est ut etiam recte credita, etsi non adsint sensibus nostris, videre mente dicamur. Scientia quippe menti tribuitur; sive per corporis sensus, sive per ipsum animum aliquid perceptum cognitumque retineat: et fides ipsa mente utique videtur, quamvis hoc fide credatur quod non videtur. Unde et apostolus Petrus dicit, In quem modo non videntes creditis (I Pet. I, 8): et ipse Dominus, Beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). 9. Cum itaque dicitur homini, Crede Christum resurrexisse a mortuis; si credit, attende quid videat, attende quid credat, et utrumque discerne. Videt hominem cujus audit vocem; et ipsa vox in visis corporalibus deputatur, secundum ea quae supra diximus. Haec duo sunt, testis, et testimonium: quorum ad oculos unum, ad aures alterum pertinet. Sed hunc testem fortasse aliorum testimoniorum auctoritas confirmat, divinarum scilicet Scripturarum, vel quorumlibet aliorum, quibus est motus ad fidem. Scripturae ad visa pertinent corporis oculorum, si eas legit; vel aurium, si audivit. Videt autem animo quidquid figuris litterarum sonisve significari intellexit. Videt ipsam fidem suam, qua se credere sine cunctatione respondet. Videt cogitationem, qua cogitat quid ei possit prodesse quod credit. Videt voluntatem, qua accessit ad suscipiendam religionem. Videt etiam ipsius resurrectionis quamdam imaginem in animo suo factam, sine qua intelligi non potest quidquid factum corporaliter dicitur, sive credatur, sive non credatur. CAPUT IV. Sed, ut puto, distinguis quomodo videat fidem suam qua credit, et quomodo videat illam resurrectionis imaginem in animo suo factam, quam, si hoc audit, videt etiam qui non credit.
10. Haec ergo omnia videt, partim corpore, partim mente. Voluntatem vero ejus a quo audit ut credat, et ipsam Christi resurrectionem non videt, sed credit; et tamen eam videre dicitur quodam mentis obtutu, magis secundum testimoniorum fidem, quam rerum praesentia creditarum. Illa enim quae videt, adsunt sensibus vel animi vel corporis; quae autem credit, absunt a sensibus et animi et corporis. Quamvis voluntas ejus a quo audit ut credat, non sit praeterita, sed maneat in loquente: quam in seipso idem ipse qui loquitur videt; ille vero qui audit, non eam videt sed credit. Resurrectio autem Christi praeterita est, quam nec illi viderunt homines qui tunc fuerunt. Nam qui viderunt viventem Christum quem viderant morientem, ipsam tamen resurrectionem cum fieret non viderunt, sed eam certissime crediderunt, videndo et tangendo vivum quem noverant mortuum. Nos totum credimus, et quod resurrexerit, et quod ab hominibus tunc visus et contrectatus sit, et quod nunc vivat in coelis, nec jam moriatur, et mors illi ultra non dominetur. Res autem ipsa nec corporis nostri sensibus adest, sicut adest hoc coelum et terra, nec nostrae mentis obtutibus, sicut adest fides ipsa qua hoc credimus. 11. Sed jam satis, ut puto, ista mea praelocutione recognovisti quid sit videre vel mente vel corpore, et quid ab eis distet credere. Quod quidem fit mente, et videtur mente; quoniam menti nostrae fides nostra conspicua est. Sed tamen quod eadem fide creditur, abest et ab aspectu corporis nostri, sicut abest corpus in quo Christus resurrexit; et ab aspectu mentis alterius, sicut abest ab aspectu mentis meae fides tua, quamvis eam esse in te credam, cum eam non videam corpore, quod nec tu potes; nec mente, quod tu potes, sicut ego meam, quam tu non potes. Nemo enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11), donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis (Id. IV, 5), ut eas non solum quisque suas videat, sed et aliorum. Secundum hoc enim dixit Apostolus neminem scire quid agatur in homine, nisi spiritum hominis qui in ipso est secundum quod videmus in nobis: nam secundum id quod credimus nec videmus, et multos fideles esse novimus, et multis noti sumus. CAPUT V. 12. Si ergo jam ista distincta sunt, veniamus ad causam. Scimus posse Deum videri, quoniam scriptum est: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). An forte non debui dicere, Scimus; sed. Credimus: quoniam Deum nec corpore aliquando vidimus, sicut hanc lucem; nec mente, sicut ipsam in nobis, qua id credimus, fidem; sed tantum quia scriptum est in ea Scriptura cujus fideles sumus, quod verum sit minime dubitamus? Apostolus tamen Joannes cum tale aliquid diceret, Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): ecce scire se dixit quod nondum factum fuerat, nec videndo, sed credendo cognoverat. Recte itaque diximus, Scimus Deum posse videri; quamvis eum non viderimus, sed divinae auctoritati quae sanctis Libris continetur, crediderimus. 13. Quid ergo est quod eadem dicit auctoritas, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18, et I Joan. IV, 12)? An fortasse respondetur quod illa testimonia de videndo Deo sunt, non de viso? Ipsi enim Deum videbunt, dictum est; non, Viderunt: et non, Vidimus; sed, videbimus eum sicuti est. Proinde his sententiis non est contrarium, Deum nemo vidit unquam. Videbunt enim quem non viderunt, qui mundo corde filii Dei esse voluerint. Quid est ergo, Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30)? An et hoc non est contrarium illi quod dictum est, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18)? Et illud quod de Moyse scriptum est, quia loquebatur cum Deo facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum (Exod. XXXIII, 11); et illud quod propheta Isaias de seipso loquens ait, Vidi Dominum sabaoth sedentem in throno (Isai. VI, 1): et si qua alia solent similia testimonia ex eadem auctoritate proferri, quomodo non sunt contraria sententiae qua dictum est, Deum nemo vidit unquam? Quanquam et ipsum Evangelium potest putari sibi esse contrarium. Quomodo enim verum est, quod in eo dicitur, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9), si Deum nemo vidit unquam? quomodo verum est, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei (Matth. XVIII, 10), si Deum nemo vidit unquam? 14. Qua igitur regula intelligentiae ista veluti contraria et repugnantia, non esse contraria nec repugnare probabimus? Neque enim fieri ullo modo potest ut haec Scripturarum auctoritas aliqua ex parte mentiatur. Si dicimus in eo quod scriptum est, Deum nemo vidit unquam, homines tantummodo intelligendos, sicut etiam illud dictum est, Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11); nemo utique, sed hominum: neque enim hoc de Deo accipi potest, cum de Christo scriptum sit non opus fuisse ut quisquam illi testimonium perhiberet de homine. quoniam ipse sciebat quid esset in homine (Joan. II, 25). Nam hoc Apostolus planius explicans, Quem nemo, inquit, hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Si ergo ita dictum est, Deum nemo vidit unquam, ac si diceretur, Nemo hominum; hactenus illa quaestio soluta videbitur, ut non sit huic sententiae contrarium quod Dominus ait, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei: ut scilicet Angelos Deum videre credamus, quem nemo vidit unquam, sed hominum. Quomodo ergo Deum vidit Abraham (Gen. XVIII, 1), Isaac (Id. XXVI, 2), Jacob (Id. XXXII, 30). Job (Job XXXVIII, 1), Moyses (Exod. XXXIII, 11), Michaeas (III Reg. XXII, 19), Isaias (Isai. VI, 1), et si qui alii sunt, de quibus veracissima Scriptura testatur quod Deum viderint, si Deum nemo unquam hominum vidit nec videre potest? 15. Quanquam nonnulli volentes etiam probare impios visuros Deum, a diabolo quoque ipso Deum visum putant; sic accipientes quod scriptum est in libro Job, venisse cum Angelis et diabolum in conspectum Dei (Job I, 6, et II, 1): ut jam et illud veniat in quaestionem, quomodo dictum sit, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et illud, Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. XII, 14). Multum enim miror, si eo usque progrediuntur qui existimant impios visuros Deum, et a diabolo visum Deum, ut eos et mundo corde esse, et pacem et sanctificationem cum omnibus assectari asseverent. 16. Nam quod Dominus ait, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9), potest paulo attentius consideratum non videri esse contrarium ei quod dixit, Deum nemo vidit unquam (Id. I, 18). Neque enim dixit, Quia vidistis me, vidistis et Patrem; sed dicendo, Qui me vidit, vidit et Patrem, ostendere voluit unitatem substantiae Patris et Filii, ne in aliquo inter se putarentur esse dissimiles: ac per hoc quoniam vere dictum est, Qui me vidit, vidit et Patrem; profecto quoniam Deum nemo hominum vidit unquam, nec Patrem quisquam putandus est vidisse, nec Filium secundum quod Deus est et Filius, et cum Patre unus Deus. Nam secundum id quod homo est, utique in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38, et Joan. I, 14). CAPUT VI. 17. Sed magna quaestio est, quomodo non sit contrarium quia tot antiqui viderunt Deum, si Deum nemo unquam vidit, quem nemo hominum vidit, nec videre potest? Vides quam difficilem mihi proposueris quaestionem, unde me aliquid prolixe copioseque scribere voluisti ex occasione brevis epistolae meae, quae tibi visa est diligentius et uberius explicanda. Visne ergo attendere quae apud alios interim comperi divinarum Scripturarum egregios tractatores, quid de visione Dei senserint, ne forte sufficiant desiderio tuo, quamvis ea forsitan noveris? Pauca ergo ista attende, si placet. Cum Evangelium exponens beatus Ambrosius, Mediolanensis episcopus, venisset ad eum locum ubi Angelus apparuit in templo Zachariae sacerdoti, ex hac occasione, vide quanta et qualia de Dei etiam visione disseruit. 18. Non immerito, inquit, Angelus videtur in templo; quia veri sacerdotis jam nuntiabatur adventus, et coeleste sacrificium parabatur, in quo Angeli ministrarent. Et bene apparuisse dicitur ei qui eum repente conspexit. Hoc specialiter, aut de Angelis, aut de Deo Scriptura divina tenere consuevit, ut quod non potest praevideri, apparere dicatur. Sic enim habes: « Apparuit Deus Abrahae ad ilicem Mambre » (Gen. XVIII, 1). Nam quia ante non praesentitur, sed repentino videtur aspectu, apparere memoratur. Non enim similiter sensibilia videntur, et is in cujus voluntate situm est videri, et cujus naturae est non videri, voluntatis videri. Nam si non vult, non videtur; si vult, videtur. Apparuit enim Deus Abrahae, quia voluit; aliis, quia noluit, non apparuit. Visum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri coelum: visus est etiam Jesus stans ad dexteram Dei (Act. VII, 55), et non visus est a populo. Vidit Isaias Deum sabaoth (Isai. VI, 1); sed alius videre non potuit, quia cui placuit apparuit. Et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis coelestibus Virtutibus et Potestatibus legerimus quia « Deum nemo vidit unquam? » et addit quod ultra coelestes est Potestates, « Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit. » Aut acquiescatur igitur necesse est, si Deum Patrem nemo vidit unquam, Filium visum esse in Veteri Testamento; et desinant haeretici ex Virgine ei principium dare, qui antequam nasceretur ex Virgine videbatur. Aut certe refelli non potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est Spiritus sancti visio, ea specie videri, quam voluntas elegerit, non natura Sormaverit; quoniam Spiritum quoque visum accepimus in columba (Matth. III, 16). Et ideo « Deum nemo vidit unquam, » quia eam quae in Deo habitat, plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit: « Vidit » enim, ad utrumque referendum est. Denique cum additur, « Unigenitus Filius ipse narravit, » mentium magis quam oculorum visio declaratur. Species enim videtur; virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur. Sed quid de Trinitate dicam? Seraphim quando voluit, apparuit: et vocem ejus Isaias solus audivit. Apparuit angelus, et nunc praesto est, sed non videtur. Neque enim in potestate nostra est videre, sed in potestate illius apparere. Tamen etsi potestas non est videndi, est gratia promerendi ut videre possimus. Et ideo qui habuit gratiam, meruit copiam: nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus. Et quid mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde sint mundo: et ideo « beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt » (Matth. V, 8). Quantos beatos jam numeraverat, et tamen videndi his Deum non promiserat facultatem! Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt; neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre. Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Et cum absens putatur, videtur; et cum praesens est, non videtur. Denique nec Apostoli omnes Christum videbant; et ideo ait, « Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis » (Joan. XIV, 9)! Qui enim cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem. Nos enim jam secundum carnem non novimus Christum (II Cor. V, 16), sed secundum spiritum. Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur (Eph. III, 18, 19) ut videri possit a nobis (Ambrosius, super Luc. lib 1, c. I, 11). CAPUT VII. 19. Si haec verba intelligis, quid restat quod a me amplius requiratur, cum jam illa quae difficilis videbatur, soluta sit quaestio? Discretum est quippe quomodo dictum sit, Deum nemo vidit unquam, et quomodo Deum justi antiqui viderint. Sed illud propterea dictum est, quoniam Deus natura invisibilis est. Illi autem ideo viderunt, quicumque Deum viderunt, quia cui voluerit, sicut voluerit, apparet ea specie quam voluntas elegerit, etiam latente natura. Nam si, quando patres Deum viderunt, ipsa illis natura ejus apparuit, quamvis si noluisset utique non apparuisset: quomodo Deum nemo vidit unquam, cum eo volente ipsa ejus a tot patribus natura conspecta sit? Quod si dicitur Filius a patribus visus, ut de Deo Patre accipiatur dictum, quod eum nemo unquam viderit; non quidem amisit occasionem Ambrosius, ut hinc quosdam haereticos redargueret, id est Photinianos, qui principium Filio Dei ex utero Virginis tribuunt, nec volunt credere quod et antea fuerit. Sed quia videbat alios, id est Arianos, perniciosius insidiantes, quorum procul dubio error adstruitur, si Patris natura invisibilis, Filii vero visibilis creditur; utriusque unam pariterque invisibilem asseruit esse naturam, adjungens etiam Spiritus sancti. Quod breviter quidem, sed admirabiliter intimavit, ubi secutus ait: Aut certe refelli non potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est Spiritus sancti visio, ea specie videri, quam voluntas elegerit, non natura formaverit. Potuit dicere, Non natura monstraverit; sed maluit dicere, formaverit, ne ipsam speciem in qua Deus elegit apparere, de sua natura formare putaretur, et ex hoc utique convinceretur convertibilis esse mutabilisque substantiae: quod ipse Deus a fide piorum misericors et benignus averterit! CAPUT VIII. 20. Invisibilis est igitur natura Deus, non tantum Pater, sed et ipsa Trinitas, unus Deus. Et quia non tantum invisibilis, verum etiam incommutabilis; sic apparet quibus voluerit, in qua voluerit specie, ut apud eum integra maneat ejus invisibilis incommutabilisque natura. Desiderium autem veraciter piorum, quo videre Deum cupiunt, et inhianter ardescunt, non, opinor, in eam speciem contuendam flagrat, qua ut vult apparet, quod ipse non est; sed in eam substantiam, qua ipse est quod est. Hujus enim desiderii sui flammam sanctus Moyses, fidelis famulus ejus ostendit, ubi ait Deo, cum quo ut amicus facie ad faciem loquebatur: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII, 13, sec. LXX). Quid ergo? ille non erat ipse? Si non esset ipse, non ei diceret, ostende mihi temetipsum; sed, Ostende mihi Deum: et tamen si ejus naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret, ostende mihi temetipsum. Ipse ergo erat in ea specie qua apparere voluerat; non autem ipse apparebat in natura propria, quam Moyses videre cupiebat. Ea quippe promittitur sanctis in alia vita. Unde quod responsum est Moysi verum est, quia nemo potest faciem Dei videre, et vivere; id est, nemo potest eum in hac vita videre vivens sicuti est. Nam multi viderunt; sed quod voluntas elegit, non quod natura formavit. Et illud quod Joannes ait, si recte intelligitur, Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): non sicut eum homines viderunt, quando voluit, in specie qua voluit, non in natura, qua in semetipso, etiam cum videretur, latuit; sed sicuti est, quod ab eo petebatur, cum ei diceretur, ostende mihi temetipsum, ab eo qui cum illo facie ad faciem loquebatur. 21. Non quia Dei plenitudinem quisquam, non solum oculis corporis, sed vel ipsa mente aliquando comprehendit. CAPUT IX. Aliud est enim videre, aliud est totum videndo comprehendere. Quandoquidem id videtur, quod praesens utcumque sentitur: totum autem comprehenditur videndo, quod ita videtur ut nihil ejus lateat videntem, aut cujus fines circumspici possunt; sicut te nihil latet praesentis voluntatis tuae, circumspicere autem potes fines annuli tui. Exempli gratia duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum, alterum ad corporales oculos pertinet: visus enim, sicut ille ait, ad utrumque referendus est, id est et ad oculos et ad mentem.
22. Porro si propterea Deum nemo vidit unquam, quia, sicut ait disputator cujus verba consideramus, Plenitudinem divinitatis ejus nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit; « vidit » enim, ad utrumque referendum est: restat inquirere quomodo Angeli Deum videant, propter illud quod ex Evangelio commemoravi, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei (Matth. XVIII, 10). Si enim et ipsis non sicuti est, sed latente sua natura, in specie qua voluerit apparet; magis magisque requirendum est quomodo eum nos videbimus sicuti est, et sicut Moyses desideravit, cum peteret ut Deus, qui in conspectu ejus erat, ostenderet illi semetipsum. Hoc enim nobis summum praemium in resurrectione promittitur, quod erimus aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36): ac per hoc si nec ipsi eum vident sicuti est, quomodo nos ita visuri sumus, cum eis aequales in resurrectione facti fuerimus? Sed vide quid consequenter dicat noster Ambrosius: Denique, inquit, cum additur, « Unigenitus Filius ipse narravit; » mentium magis quam oculorum visio declaratur. Species enim videtur; virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur. Qui paulo ante dixerat visionem ad utrumque referendam, nunc eam non menti, sed oculis dedit: non, ut opinor, negligenter sua verba respiciens; sed quia usitatius in loquendo solemus oculis attribuere visionem, sicut speciem corpori. Nam et hic mos loquendi crebrius usurpatur in rebus quae locis continentur, varianturque coloribus. Sed si nulla species esset mente contuenda, non diceretur ille speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Neque enim hoc secundum carnem dictum est, et non secundum speciem spiritualem. Dicitur ergo et species pertinens ad mentis obtutum; sed quia usitatius in corporibus dicitur, vel in similitudinibus corporum, ideo dixit: Species videtur; virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur. Proinde narrante Unigenito, qui est in sinu Patris, narratione ineffabili, creatura rationalis munda et sancta impletur visione Dei ineffabili, quam tunc consequemur cum aequales Angelis facti fuerimus. Quia sicut videntur ista visibilia, corporis sensibus nota, Deum nemo vidit unquam: quoniam si aliquando eo modo visus est, non, sicut ista, natura videtur, sed voluntate visus est; specie qua voluit apparens, latente natura atque in se incommutabiliter permanente. Eo autem modo quo videtur sicuti est, nunc fortasse videtur a quibusdam Angelis: a nobis autem tunc ita videbitur, cum eis facti fuerimus aequales. CAPUT X. 23. Deinde cum addidisset quia nec Potestates coelorum, sicut Seraphim, nisi cum volunt et quemadmodum volunt videntur, ut hinc etiam conjiceretur quanta sit invisibilitas Trinitatis, Tamen, inquit, etsi potestas non est videndi, est gratia promerendi ut videre possimus. Et ideo qui habuit gratiam, meruit copiam: nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus. His itaque verbis quia non sua docet, sed Evangelium exponit, non hoc voluit intelligi quod quidam eorum videbunt Deum, quidam vero non videbunt, quibus credentibus dedit potestatem filios Dei fieri; cum ad eos omnes pertineat quod dictum est, Videbimus eum sicuti est: sed dicendo, nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus, de hoc saeculo se loqui significavit, ubi quibusdam Deus, licet non in sua natura, sed in qua voluit specie, dignatus est apparere, sicut Abrahae, sicut Isaiae, aliisque similibus; caeteris vero innumerabilibus, quamvis ad suum populum et haereditatem aeternam pertinentibus, nulla vel tali specie se demonstrat. In futuro autem saeculo, qui regnum accepturi sunt quod eis ab initio praeparatum est, omnes eum corde mundo videbunt; nec in illo regno nisi tales erunt. CAPUT XI. 24. Attende itaque quid adjungat, jam de illo saeculo dicere incipiens: Et quid mirum, inquit, si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui mundo sint corde: et ideo « beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt. » Qantos beatos jam numeraverat, et tamen his videndi Deum non promiserat facultatem! Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt; neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre. Cernis quam circumspecte loquatur jam de iis qui in futuro saeculo videbunt Deum: neque enim omnes, sed qui digni sunt. Resurgent enim et digni et indigni regno illo ubi videbitur Deus: quoniam omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus et procedent; sed cum magna differentia: nam qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Hic judicium poenam aeternam significat: sicut etiam illud dictum est, Qui non credit, jam judicatus est (Id. III, 18). 25. Quod ergo ait sanctus Ambrosius, neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre, quid aliud intelligi voluit, nisi quia is qui mundando cordi curam tantae rei dignam non vult impendere, non vult Deum videre? Vide proinde quid adjungat: Nec in loco, inquit, Deus videtur, sed mundo corde. Quid evidentius, quid expressius dici potuit? Ab hac igitur visione diabolus et angeli ejus, et omnes cum eis impii, sine ulla nebula dubitationis exclusi sunt; quoniam mundo corde non sunt: ac per hoc quod scriptum est in libro Job, venisse Angelos in conspectum Dei, et venisse cum eis diabolum (Job. I, 6, et II, 1), non ideo diabolus Deum vidisse credendus est. Ipsi enim dicti sunt venisse in conspectum Dei, non Deus in conspectum eorum. Veniunt autem in conspectum nostrum quae videmus, non a quibus videmur. Venerunt ergo, sicut in multis codicibus legitur, ut assisterent coram Deo, non ut coram ipsis Deus. Nec est opus hoc loco immorari, ut pro viribus nostris conemur ostendere quomodo et hoc temporaliter fiat, cum in Dei conspectu sint omnia semper. 26. Nunc enim quaeritur quomodo videatur Deus; non ea specie qua et in isto saeculo quibusdam voluit apparere, quando non solum cum Abraham aliisque justis, verum etiam cum Cain fratricida locutus est (Gen. XVIII, 1, et IV, 6-15): sed quomodo videatur in illo regno, ubi eum videbunt filii ejus sicuti est. Tunc quippe satiabitur in bonis desiderium eorum: quo desiderio flagrabat Moyses, cui loqui ad Deum facie ad faciem non sufficiebat, et dicebat, Ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te (Exod. XXXIII, 13); tanquam diceret, quod in Psalmo ex eodem desiderio canitur, Satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Quo desiderio ardebat et Philippus, et sic satiari cupiebat, dicens: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). De hac visione loquens ejus etiam ipse amator et desiderator Ambrosius: Non in loco, inquit, Deus videtur, sicut ad ilicem Mambre, sicut in monte Sina; sed mundo corde. Et sequitur, sciens quid desideret, et quid aestuet, et quid speret: Nec corporalibus, inquit, oculis Deus quaeritur, quibus se ostendit Abrahae, Isaac, Jacob, et aliis in hoc saeculo; nec circumscribitur visu, propter illud quod dictum est, Posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 23); nec tactu tenetur, sicut luctatus etiam est cum Jacob (Gen. XXXII, 24-30); nec auditur affatu, sicut non solum a tot sanctis, verum etiam a diabolo auditus est; nec sentitur incessu, sicut aliquando cum in paradiso deambularet ad vesperam (Id. III, 8). 27. Vides quemadmodum vir sanctus enitatur nostras mentes ab omnibus carnis sensibus sevocare, ut aptas faciat ad videndum Deum. Et tamen quid agit talis extrinsecus plantator et rigator, nisi intrinsecus operetur qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7)? Quis enim sine adjutorio Spiritus Dei cogitare valeat esse aliquid, magisque esse quam omnia quae per corpus sentiuntur, quod nec in loco videatur, nec quaerendum sit oculis, nec audiatur affatu, nec tactu teneatur, nec sentiatur incessu, et videatur tamen, sed mundo corde? Neque enim de hac vita ille loquebatur, cum hoc diceret; quandoquidem ab hoc saeculo, in quo Deus apparuit, non sicuti est, sed in specie qua voluit, quibus voluit, satis discrevit saeculi futuri vitam, discretione apertissima, ubi ait: Et quid mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde mundo sint: et ideo « beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt. » Hinc jam de illo saeculo dicere exorsus est, ubi Deum videbunt, non omnes qui resurgent, sed qui resurgent ad vitam aeternam: non indigni, de quibus dictum est, Tollatur impius, ne videat claritatem Domini (Isai. XXVI, 10, sec. LXX); sed digni, de qualibus dixit ipse Dominus, cum praesens non videretur, Qui diligit me, mandata mea custodit; et, Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 21, 23): nec ii quibus dicetur, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus; sed ii quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis praeparatum est ab initio mundi. Illi quippe ibunt in ambustionem aeternam; justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 41, 34, 46). Et quae est vita aeterna, nisi quod ipsa Vita alibi dicit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3)? sed sic quomodo promisit ostensurum seipsum dilectoribus suis cum Patre unum Deum, non quomodo in hoc saeculo in corpore visus est a bonis et a malis. 28. Et in judicio enim futuro, quo sic venturus est quomodo visus est iens in coelum, hoc est in eadem forma filii hominis, eamdem formam videbunt, quibus dicturus est, Esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 42) (quia et Judaei videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10); non illam Dei formam, in qua non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). In illa Dei forma tunc videbunt eum, qui videbunt eum sicuti est. Nec ideo videbunt, quia pauperes spiritu in hac vita fuerunt, quia mites, quia lugentes, quia esurientes et sitientes justitiam, quia misericordes, quia pacifici, quia persecutionem passi propter justitiam, quamvis et haec omnia iidem ipsi sint; sed quia mundo sunt corde. Ideo quippe inter illas beatitudines, cum omnia faciant qui cor mundum habent, non est tamen alicubi positum, Deum videbunt, nisi ubi dictum est, Beati mundo corde; quoniam mundo corde videbitur qui nec in loco videtur, nec oculis corporalibus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Deum enim nemo vidit unquam, vel in hac vita, sicut ipse est, vel etiam in Angelorum vita, sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur; quia unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit. Unde non ad oculorum corporalium, sed ad mentium visionem dictum est pertinere quod narrat. CAPUT XII. 29. Sed rursus ne desiderium nostrum a corporis sensu ad alium corporis sensum migraret, hoc est ad aures ab oculis; ideo cum dixisset, Nec corporalibus Deus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur; addidit etiam, nec auditur affatu: ut, si possumus, unigenitum Filium, qui est in sinu Patris, sic intelligamus narrantem, quomodo et Verbum est, non sonus auribus instrepens, sed imago mentibus innotescens, ut illic interna et ineffabili luce clarescat quod dictum est, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); quod hic Philippo dicebatur, quando videbat, et non videbat. Sequitur enim hujus visionis eximius concupitor Ambrosius, dicens: Et cum absens putatur, videtur; et cum praesens est, non videtur. Non dixit, Cum absens est; sed, cum absens putatur: nusquam enim absens est qui coelum et terram implet; nec spatiis includitur parvis, magnisve diffunditur, sed ubique totus est, et nullo continetur loco. Hoc qui excedente mente intelligit, videt Deum, et cum absens putatur. Qui autem hoc non potest, oret et agat ut posse mereatur; nec ad hominem disputatorem pulset, ut quod non legit legat, sed ad Deum Salvatorem, ut quod non valet valeat. Unde autem dixerit, et cum praesens est non videtur, consequenter aperuit, dicens: Denique nec Apostoli omnes Christum videbant; et ideo ait, « Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis! » Ecce quomodo Deus praesens erat et non videbatur. 30. Sed quare non ausus est dicere, Denique nec Apostoli Christum videbant, sed ait, nec Apostoli omnes, tanquam aliqui tunc viderent ea visione in qua ipse et Pater unum sunt? An forte illud attendit quod cum Petrus dixisset, Tu es Christus Filius Dei vivi; responsum accepit, Beatus es Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est? quamvis illa revelatio utrum per fidem tantae rei creditae, an per visionem conspectae facta in ejus mente fuerit, non mihi videatur elucere; cum et ipse Petrus tam parvulum se adhuc illi ostenderit, ut timeret ne amitteret morientem, quem Filium Dei vivi, hoc est vitae fontem fuerat paulo ante confessus (Matth. XVI, 16, 17, 21, 22). CAPUT XIII. 31. Deinde potest movere quomodo jam ipsa Dei substantia videri potuerit a quibusdam in hac vita positis, propter illud quod dictum est ad Moysen, Nemo potest faciem meam videre, et vivere (Exod. XXXIII, 20): nisi quia potest humana mens divinitus rapi ex hac vita ad angelicam vitam, antequam per istam communem mortem carne solvatur. Sic enim raptus est qui audivit illic ineffabilia verba quae non licet homini loqui: ubi usque adeo facta est ab hujus vitae sensibus quaedam intentionis aversio, ut sive in corpore, sive extra corpus fuerit, id est, utrum, sicut solet in vehementiori ecstasi, mens ab hac vita in illam vitam fuerit alienata, manente corporis vinculo, an omnino resolutio facta fuerit, qualis in plena morte contingit, nescire se diceret (II Cor. XII, 2-4). Ita fit ut et illud verum sit, quod dictum est, Nemo potest faciem meam videre, et vivere; quia necesse est abstrahi ab hac vita mentem, quando in illius ineffabilitatem visionis assumitur; et non sit incredibile quibusdam sanctis nondum ita defunctis, ut sepelienda cadavera remanerent, etiam istam excellentiam revelationis fuisse concessam. Quod existimo cogitasse illum qui noluit dicere, Nec Apostoli Christum videbant; sed ait, nec Apostoli omnes Christum videbant: credens quibusdam eorum divinitatis quoque ipsius visionem de qua loquebatur, etiam tunc potuisse donari; certe propter beatum Paulum, quia et ipse quamvis novissimus, utique apostolus erat, qui de sua illa ineffabili revelatione non tacuit. 32. Quanquam et illi fidelissimo antiquo famulo Dei Moysi, mirum nisi in hac terra laboraturo, populumque illum adhuc recturo, concessum est quod petivit, ut claritatem Domini videret, qui dixerat: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste. Accepit enim in praesentia congruum responsum, quod faciem Dei videre non posset, quam nemo videret, et viveret; hoc modo significante Deo alterius potioris vitae illam esse visionem. Deinde in verbis Dei, futurae Christi Ecclesiae mysterium figuratum est. Gestavit quippe Moyses typum populi Judaeorum, in Christum passum postea credituri; ideo dictum est illi, Cum transiero, posteriora mea videbis: et caetera quae ibi dicuntur, mirabili sacramento praenuntiant Ecclesiam post futuram, unde modo longum est disputare. Quod autem dicere institueram, desiderio ejus etiam illud quod petierat, fuisse concessum, in libro Numerorum postea demonstratum est; ubi Dominus arguit contumaciam sororis ipsius, et dicit aliis Prophetis in visione se apparere et in somno, Moysi autem per speciem, non per aenigmata: ubi etiam addidit dicens: Et gloriam Domini vidit (Num. XII, 6-8). Quid ergo est quod eum sic fecit exceptum, nisi forte quia illa contemplatione dignum etiam tunc habuit populi sui talem rectorem, et ministrum in tota domo sua fidelem, ut quemadmodum concupiverat, videret Deum sicuti est; quae contemplatio cunctis filiis in fine promittitur? CAPUT XIV. 33. Ista credo considerans vir ille sanctus cujus verba tractamus, nec Apostoli, inquit, omnes Christum videbant, quoniam forte aliqui eorum etiam ipso tempore viderant, secundum ista quae dixi. Ut autem probaret quod dixit, quia non omnes videbant, continuo subjecit: Et ideo ait, « Tanto tempore vobiscum sum et adhuc me non cognovistis » Deinde subjungens a qualibus Deus videatur illa contemplatione sicuti est: Qui enim cognovit, inquit, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem. 34. Ego haec verba apostoli Pauli sic intelligere soleo: in latitudine, bona opera charitatis; in longitudine, perseverantiam usque in finem; in altitudine, spem coelestium praemiorum; in profundo, inscrutabilia judicia Dei, unde ista gratia in homines venit: et hunc intellectum coaptare etiam sacramento crucis; ut in latitudine accipiatur transversum lignum quo extenduntur manus, propter operum significationem; in longitudine, ab ipso usque in terram, ubi totum corpus crucifixum stare videtur, quod significat persistere, hoc est longanimiter permanere; in altitudine, ab ipso transverso ligno sursum versus quod ad caput eminet, propter exspectationem supernorum, ne illa bona opera atque in eis perseverantia, propter beneficia Dei terrena atque temporalia, facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sempiternum sperat fides, quae per dilectionem operatur; in profundo autem, pars illa ligni quae in terrae abdito defixa latet, sed inde consurgit omne illud quod eminet, sicut ex occulta Dei voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae, alius sic, alius autem sic: supereminentem vero scientiae charitatem Christi, eam profecto ubi illa est pax quae praecellit omnem intellectum. Sed sive hoc in illis apostolicis verbis etiam ille senserit evangelicus disputator, sive aliud aliquid fortasse congruentius; vides tamen etiam hoc, ni fallor, a regula fidei non abhorrere. 35. Unde autem nunc agimus propter contuitum spiritualem, cum dixisset, Qui cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem; ne alicui tardissimo de corporali visione dicere videretur, Nos enim, inquit, jam secundum carnem non novimus Christum, sed secundum spiritum. Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus. Quod ait hoc loco, novimus, secundum fidem dixit, quae nunc est; non secundum contemplationem, quae tunc erit: quia et illud novimus quidquid fide non ficta, etiamsi nondum per speciem contuendo, jam tamen inconcus e credendo retinemus. Denique cum dixisset, jam non se secundum carnem Christum nosse, sicut Apostolus ait; et addidisset testimonium de propheta, Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, continuo subjecit: Qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur, ut videri possit a nobis. Certe manifestum est quod illam notitiam, ubi dixerat, novimus, ex fide posuit, ex qua modo justus vivit (Hebr. X, 38); non ex contemplatione, qua Deum videbimus sicuti est. Hanc enim sibi et nobis consequenter optavit, futuramque significavit, dicendo: Qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur, ut videri possit a nobis. CAPUT XV. 36. Hanc plenitudinem Dei quidam in sermone Apostoli sic intellexerunt, ut putarent nos hoc futuros omnino quod Deus est. Haec enim verba, sicut recognoscis, Apostolus posuit ita loquens: Cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 19). Quapropter, inquiunt, si aliquid minus quam Deus habebimus, et in aliquo minores erimus, quomodo implebimur in omnem plenitudinem Dei? sed quoniam implebimur, profecto erimus aequales. Aversaris istum utique et detestaris humanae mentis errorem, scio, et recte facis. Sed quomodo intelligenda sit ista plenitudo, qua dictum est implendos nos esse in omnem plenitudinem Dei, postea. si Deus voluerit, pro viribus quas dederit, disseremus. 37. Nunc autem quod mihi proposueras, et ad explicandum difficile videbatur, utrum explicatum sit, diligenter attende recolendo quae dicta sunt. Si enim quaeris utrum possit Deus videri; respondeo: potest. Si quaeris unde sciam; respondeo: quia in veracissima Scriptura legitur, Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt; et caetera talia. Si quaeris quomodo dictus sit invisibilis, si videri potest; respondeo invisibilem esse natura, videri autem cum vult, sicut vult: plurimis enim visus est, non sicuti est, sed quali specie illi placuit apparere. Si quaeris quomodo eum vidit vel Cain sceleratus, quando de suo scelere ab illo interrogatus et judicatus est (Genes. IV, 6); vel etiam ipse diabolus, quando venit cum Angelis, ut coram illo assisteret, si beati mundi cordes, quoniam ipsi Deum videbunt; respondeo non quidem esse consequens ut etiam videant Deum, qui voces ab eo factas aliquando audiunt; neque enim viderunt eum, qui audierunt quando dixit ad Filium, Et clarificavi, et clarificabo iterum (Joan. XII, 28): verumtamen non esse mirandum, si aliqui etiam non mundi corde vident Deum in specie quam voluntas ejus fecerit, latente invisibili et apud se incommutabili manente natura. Si quaeris utrum etiam sicuti est possit aliquando videri; respondeo, filiis hoc esse promissum, de quibus dictum est: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Si quaeris unde eum videbimus; respondeo: unde Angeli vident, quibus tunc erimus aequales. Sicut enim videntur ista quae visibilia nominantur, Deum nemo vidit unquam, nec videre potest, quoniam lucem habitat inaccessibilem, et est natura invisibilis sicut incorruptibilis: quae contextim posuit Apostolus dicens, Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili (I Tim. I, 17, et VI, 16); quia sicut nunc incorruptibilis, nec postea corruptibilis, ita non solum nunc, sed etiam semper invisibilis. Nec in loco enim videtur, sed mundo corde: nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Unigenitus autem Filius, qui est in sinu Patris, deitatis naturam atque substantiam insonabiliter narrat, et ideo dignis idoneisque tanto conspectu oculis etiam invisibiliter monstrat. Ipsi enim sunt oculi, de quibus Apostolus dicit, illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I, 18). Et de quibus dicitur, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Dominus enim spiritus est (II Cor. III, 17): unde qui adhaeret Domino unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Proinde qui potest Deum invisibiliter videre, ipse Deo potest incorporaliter adhaerere. CAPUT XVI 38. Puto jam non esse in quaestione quam proposuisti, amplius quod requiras. Sed in hac tota nostra disputatione considera quid videris, quid credideris; quid adhuc nescias, sive quia non dixi, sive quia non intellexisti, sive quia non judicasti esse credendum. Et ea quae vera esse vidisti, adhuc discerne unde videris: utrum recolendo illa te vidisse per corpus, sicut corpora coelestia vel terrestria; an vero nunquam corporalibus ea attigeris visibus, sed sola mente intuens, vera et certa esse perspexeris, sicut voluntatem tuam, de qua ego tibi credere loquenti possum, eam vero, ut abs te videtur, videre ipse non possum. Et cum haec utraque discreveris, etiam id attende unde discernas. Quamvis enim alia corpore, alia mente videamus; horum tamen duorum generum ipsa discretio videtur mente, non corpore; et ea quae mente conspiciuntur, non indigent ullo corporis sensu, ut ea vera esse noverimus. Quae autem per corpus videntur, nisi mens adsit quae talia nuntiata suscipiat, nulla possunt scientia contineri; et quae nuntiata quasi suscipere perhibetur, foris ea relinquit. Sed eorum imagines, id est, incorporeas similitudines corporum, incorporaliter commendat memoriae; unde cum voluerit et potuerit, velut de custodia productas atque in conspectum cogitationis exhibitas judicet. Et cum valet, etiam ista duo discernit, quid in specie corporali foris reliquerit, quid ejus simile intus aspiciat; et illud absens, hoc praesens esse dignoscit: sicut me absente faciem mei corporis cogitas, et illa tibi est imago praesens, absens autem facies cujus imago est; et haec corpus, illa vero incorporea corporis similitudo est. 39. Iis ergo quae vides, diligenter fidenterque perspectis atque distinctis, attende quae credis in hoc ipso sermone toto, ex quo ad te loqui his litteris coepi; et in eis ipsis quibus non visis accommodas fidem, ipsa testium pondera discernendo perpende. Neque enim mihi sic credis quemadmodum Ambrosio, de cujus libris tanta illa testimonia posui. Aut si ambobus nobis aequa lance putas esse credendum, numquid ullo modo Evangelio nos comparabis, aut scripta nostra Scripturis canonicis coaequabis? Profecto si recte in dijudicando sapis, longe nos infra vides ab illa auctoritate distare. Et me quidem longius, sed utrique nostrum quantumlibet credas, utrumque illi excellentiae nequaquam comparas. Quocirca, id quod scriptum est, Deum nemo vidit unquam; et, Lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; et, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et quidquid aliud ex illis Libris sanctis commemoravi, firmius credis quam id quod dixit Ambrosius: Nec in loco Deus videtur, nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Talem quippe esse vel intellexit vel credidit Deum, qui mundo corde conspicitur: hanc autem etiam meam sententiam esse confiteor. 40. Aliter ergo ista, aliter illa divina verba in fide recipis. De nobis enim tibi subest fortasse aliquis scrupulus, ne in his divinis eloquiis aliquid minus dilucide intelligamus, et non sicut dicta sunt, sed sicut suspicamur, exponantur a nobis. Forte enim dicis apud teipsam: Quid. si et mundo corde videtur Deus, et in loco tamen videtur? aut, Quid, si oculis etiam corporalibus Deum videbunt qui mundo sunt corde, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, quando erimus aequales Angelis Dei? Quantum ergo nobis credere debeas, vel non debeas, fortassis ignoras; et vel plus vel minus quam debes nobis credendo, ne fallaris attendis: divinis autem Scripturis, etiam nondum perspicue intellectis, credendum esse non dubitas. Sed hanc considerationem credendi vel non credendi, et difficultatem scientiae, et dubitationis aestus, et piam fidem quae divinis debetur affatibus, in tua mente, ita ut sunt, attendis et vides: nec de his omnino quod apud te ita sint, sive ut ego dixi, sive ut ipsa potius nosti, aliquid ambigis. Vides itaque fidem tuam, vides dubitationem tuam, vides studium tuum voluntatemque discendi; et cum auctoritate divina movearis ad credenda quae non vides, haec te tamen credere incunctanter vides: distribuis et discernis haec omnia. CAPUT XVII. 41. Num ergo iis oculis cordis tui, quibus haec omnia vera et certa esse contueris, tibique praesentia invisibiliter cernis atque discernis, ullo modo corporeos oculos comparabis? cum etiam de ipsis rebus visibilibus quae corporalium oculorum acie quodammodo radiantur, et de ipsis corporeis oculis eorumque acie, qualiscumque et quantacumque sit, quantum distet ab invisibilibus, non excellentioribus, quibus etiam non visis fidem debes, sed ab iis quae commemoravi, quae non credis absentia, sed praesentia mente contueris, non iisdem ipsis carnis oculis, sed illis interioribus judices. Cum ergo interiores oculi judices sivi oculorum exteriorum, isti autem illis quodam officio nuntiandi et ministerio famulentur, multaque illi videant quae isti non vident, nihil isti videant, unde non illi tanquam praesides judicent; quis non illos istis incomparabili aestimatione praeponat? 42. Quae cum ita sint, obsecro te, cum agitur in teipsa hoc tam grande negotium; cum ab exterioribus interiora distinguis, atque illa istis ineffabiliter anteponis; cumque istis foris relictis, in illis intrinsecus demoraris, et ea suis quibusdam incorporalibus finibus metiendo judicas, in nulla te putas, an in aliqua luce versari? Ego enim existimo quod tanta tibi et talia, tam vera, tam clara, tam certa videri sine luce non possunt. Ipsam igitur lucem in qua cuncta illa perspicis, intuere; et vide utrum ad eam possit accedere ullus corporeorum radius oculorum: profecto non potest. Attende etiam; et utrum in ea videas ulla locorum spatia vel intervalla, responde. Nihil ibi tale, ut arbitror, invenis, si vigilanter abigis ab aspectu intimo quidquid imaginum corporalium exterioris hominis sensus invexit: sed forte difficile est. Irruit enim de consuetudine carnalis vitae, in ipsos quoque interiores oculos turba phantasmatum in similitudinibus corporum: cui resistere conatus, saltem auctoritate divina exclamavi, dolens in illa brevi epistola, et dixi: Audiat caro carnalibus cogitationibus ebria, « Spiritus est Deus » (Epist. 92, n. 5). Neque enim cujusquam magis quam etiam ipsam meam mentem ab hujusmodi vanitate, illa increpatione compescui. Facilius quippe inclinamur ad solita, et amicum est infirmitati humanae animae corporalem conversationem introrsus vel mittere vel admittere, non ubi sana consistat, sed ubi languida quodammodo aut incumbat aut jaceat. 43. Proinde si non potes aciem mentis tuae a corporearum similitudinum quasi nubilo perspicue serenare, eas ipsas apud teipsam vigilanter attende: intuere coelum et terram cogitando, sicut oculis corporeis cernendo consuesti; easque imagines coeli et terrae quae ante oculos cogitationis productae sunt, vide similitudines corporum esse, non corpora. Sic ergo judica contra teipsam pro teipsa, si non potes omnifariam corporalium qualitatum imaginarias formas ab acie tuae mentis abigere; et unde vinceris, inde convince. Neque enim est, ut opinor, quisquam etiam talibus imaginationibus ita deditus, ut credat sic esse in memoria sua, vel in ipso conspectu cogitationis suae, solem, lunam, stellas, amnes, maria, montes, colles, urbes, parietes denique domus suae, vel etiam cubiculi sui, et quidquid per oculos corporis tale cognovit et tenet, ut locorum spatiis atque intervallis sive stent, sive moveantur. Porro si ea quae in animo nostro sunt corporibus locisque simillima, non tamen locorum spatiis atque finibus continentur, nec intervallis localibus in nostra memoria reponuntur; quanto magis illa quae nullam gerunt similitudinem corporum, charitas, gaudium, longanimitas, pax, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, nulla locorum spatia tenent, nulla intercapedine separantur, aut aliqua oculi cordis, quo radios suos mittant et ea videant, intervalla conquirunt! Nonne omnia in uno sunt sine angustia, et suis terminis nota sunt, sine circuitu regionum? Aut dic in quo loco videas charitatem; quae tamen in tantum tibi cognita est, in quantum eam potes mentis acie contueri: quam non ideo magnam nosti, quia ingentem aliquam molem conspiciendo lustrasti; nec cum tibi intus loquitur, ut secundum eam vivas, ullis perstrepit sonis; nec ut eam cernas, corporalium lumen erigis oculorum; nec ut eam fortiter teneas, corporalium vires praeparas lacertorum; nec cum tibi venit in mentem, sentis ejus incessum. 44. Ecce etiam charitas quantulacumque in nostra voluntate consistit, nobisque conspicua est, nec in loco videtur, nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu: quanto magis Deus ipse, cujus hoc pignus in nobis est! Nam si interior homo noster, quantulacumque imago ejus, non de illo genita, sed ab illo creata, quamvis adhuc renovetur de die in diem, jam tamen in tali luce habitat, quo nullus oculorum corporalium sensus accedit; si ea quae in illa luce cordis oculis intuemur, et discernuntur inter se, et nullis locorum spatiis separantur: quanto magis Deus, qui lucem habitat inaccessibilem, corporis sensibus, quo nec ipsius nisi mundi potest esse cordis accessus! Cum igitur lucem istam omni corporali luci, non solum judicio rationis, sed amoris quoque appetitu praeposuerimus; quanto id magis valebimus, tanto melius valebimus, donec sanentur omnes languores animae nostrae ab illo qui propitius fit omnibus iniquitatibus nostris. In hac enim vivaciore vita facti spirituales, poterimus omnia dijudicare; ipsi vero a nemine dijudicari. Animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus Dei: stultitia enim est illi; et non potest scire, quoniam spiritualiter dijudicatur (I Cor. II, 14, 15). CAPUT XVIII. 45. Quod si nondum possumus praeferre lucem judicantem ei luci de qua judicatur, praeferre vitam intelligentem vitae tantummodo sentienti, praeferre naturam non alibi hoc et alibi aliud, sed omnia quae habet in uno simul habentem, sicuti est nostra ipsa intelligentia, ei naturae quae ita partibus constat, ut minor sit dimidia quam tota, sicuti est omne corpus; superfluo de rebus tantis ac talibus disputamus. Si autem hoc jam possumus; aliquid melius quam intellectum nostrum Deum esse credamus ut pax ejus quae praecellit omnem intellectum, custodiat corda nostra et intelligentias nostras in Christo Jesu (Philipp. IV, 7). Ipsa pax quae praecellit omnem intellectum, non est utique minor nostro intellectu, ut cum iste sit oculis corporalibus invisibilis, illa putetur esse visibilis. An aliud pax Dei, aliud splendor Dei? cum idem ipse sit unigenitus Filius, cujus et illa charitas quae supereminet scientiae, cujus cognitione implebimur in omnem plenitudinem Dei, non est nostrae mentis luce inferior, quae illa illuminante tribuitur. Porro si ista inaccessibilis est oculis carnis; quanto magis illa, huic incomparabiliter supereminens! ac per hoc cum sit aliquid nostrum visibile, sicut hoc corpus, aliquid vero invisibile, sicut homo interior; et cum optimum nostrum, hoc est mens atque intelligentia, invisibile sit oculis corporis; quomodo id quod est melius optimo nostro, visibile erit inferiori nostro? CAPUT XIX. 46. Arbitror te jam concedere, his omnibus consideratis, recte dictum esse quod Deus nec in loco videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Et si quid in iis minus intelligimus, vel aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelabit, si in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 13, 16). Pervenimus autem ut credamus Deum non corpus esse, sed spiritum (Joan. IV, 24): pervenimus etiam ut credamus quod Deum nemo vidit unquam (Id. I, 18); et quod Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5); et quod apud Deum non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17); et quod lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16); et quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, sine ulla diversitate et separatione naturae (I Joan. V, 7); et quod mundi cordes eum videbunt (Matth. V, 8); et quod similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2); et quod Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in illo manet (Id. IV, 16); et quod pacem et sanctificationem sectari debemus, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. XII, 14); et quod corruptibile hoc et mortale corpus nostrum, in resurrectione commutabitur et induet incorruptionem atque immortalitatem; et quia seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 53, 44), transfigurante Domino corpus humilitatis nostrae, ut conforme faciat corpori gloriae suae (Philipp. III, 21); et quod Deus fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 27); et quod spiritu mentis nostrae renovamur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit nos (Coloss. III, 10). In his atque hujusmodi Scripturarum sanctarum auctoritatibus per fidem ambulantes, qui dato vel divinitus adjuto intellectu spiritualiter profecerunt, et spiritualia spiritualibus comparare potuerunt, viderunt melius videri mente quam corpore; et ea videri mente quae non continerentur locis, nec inter se locorum intervallis separarentur, nec minora essent in parte quam in toto. 47. Hinc est quod fiducialiter ille dicit, quod nec in loco Deus videtur, sed mundo corde: nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Unde quia et invisibilis in Scripturis sanctis ejus substantia commendatur, et visus esse a plurimis per corpus et corporalibus locis in eisdem auctoritatibus invenitur, aut spiritu, quo corporales cernuntur imagines, per aliquam licet incorpoream, tamen similitudinem corporis, sicut in somnis vel in ecstasi; secrevit ille vir sanctus Dei naturam ab hujusmodi visionibus, easque dixit esse, quas Dei voluntas elegisset, non quas natura formasset. Facit enim Deus istas quibus, ut vult, cui vult, quando vult, appareat, sua latente atque in se incommutabiliter manente substantia. Si enim voluntas nostra apud se manens et latens sine ulla sui commutatione, per quas se utcumque ostendat exprimit voces; quanto facilius Deus omnipotens, sua latente atque incommutabiliter manente natura, in qua voluerit specie, potest, cui voluerit, apparere, qui ex nihilo creavit omnia, atque in se manens innovat omnia. CAPUT XX. 48. Ad eam vero visionem qua videbimus Deum sicuti est, mundanda corda commonuit. Quia enim corpora consuetudine loquendi visibilia nominantur, propterea Deus invisibilis dicitur, ne corpus esse credatur: non quia corda munda suae substantiae contemplatione fraudabit; cum haec magna et summa merces Deum colentibus et diligentibus promittatur, dicente ipso Domino, quando corporalibus oculis visibiliter apparebat, et invisibilem se contuendum mundis cordibus promittebat, Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 21). Haec quippe natura ejus aequaliter cum Patre invisibilis, sicut aequaliter incorruptibilis est: quae, sicut supra dictum est, continuatim Apostolus posuit; divinam substantiam, qua potuit hominibus praedicatione, commendans (I Tim. I, 17). Quam si oculi corporales in resurrectione mutata corporum qualitate conspicient, viderint qui hoc possunt adstruere: me plus movet illius sententia, qui nec in ipsa resurrectione hoc corporalibus oculis, sed mundis cordibus tribuit. CAPUT XXI. 49. Et de spiritualis quidem corporis qualitate, quod resurrecturis promittitur, vel discere aliquid adhuc, vel quaerere non recuso: si tamen de hac re disputantes illis vitiis carere possimus, quae plerumque studiis humanis et concertationibus excitantur, dum supra quam scriptum est unus pro altero infletur adversus alterum: ne dum altercando quaerimus investigare quomodo possit videri Deus, ipsam pacem sanctificationemque perdamus, sine qua nemo poterit videre Deum; quod ipse avertat a cordibus nostris, ut ea suae contemplationi munda reddat atque custodiat. Illud tamen quia non dubito, non requiro, quod Dei natura nunquam videatur in loco. Jam utrum possit hujus corporis oculis videri aliquid quod in loco non videtur, ab eis qui hoc valent disserendo monstrare, cum pace dilectionis audire paratus sum, et quod me movet in commune conferre. Sunt enim quidam, qui Deum ipsum omnino corpus esse praesumunt, putantes quidquid corpus non est, nullam prorsus esse substantiam: istos omni modo aversandos censeo. Sunt autem alii, Deum quidem ipsum corpus non esse minime dubitantes; sed ideo eos qui ad vitam aeternam resurgent, etiam per corpus Deum visuros putant, quoniam talem sperant spiritualis corporis qualitatem, ut etiam ipsa quae caro fuerat, spiritus fiat. Quod si ita est, quantum distet a superiori opinione, et quam hoc sit tolerabilius, etiamsi verum non sit, puto facillime judicari. Primo, quia multum interest utrum de Creatore an de creatura aliter aliquid sentiatur quam veritas habet. Deinde, quia conatus mentis utcumque ferendus est, volentis corpus convertere in spiritum, non in corpus Deum. Postremo, quia id quod ego in illa epistola mea dixi de istis nostrae carnis oculis, quia neque nunc possunt, neque tunc poterunt Deum videre (Epist. 92, n. 3), etiam sic verum est: non enim dictum est nisi de oculis corporalibus, quod tunc non erunt si corpus ipsum spiritus erit; ac per hoc corporei oculi nunquam Deum videbunt, quia cum videbitur, spiritus eum, non corpus videbit. 50. Tota igitur quaestio jam remansit de corpore spirituali, quatenus induat incorruptionem et immortalitatem hoc corruptibile atque mortale, et quatenus ex animali in spirituale mutetur. Quae diligentius sollicitiusque tractanda est; maxime propter corpus ipsius Domini, qui transfigurat corpus humilitatis nostrae, conforme corpori gloriae suae (Philipp. III, 21), ut possit sibi subjicere omnia. Cum enim et Deus Pater videat Filium, et Filius Patrem; procul dubio non sunt audiendi qui visionem nolunt tribuere nisi corporibus. Neque enim dici fas est quod Filium Pater non videat; aut, et ut ipse videat, corpore indutus est, si nonnisi ad corpus pertinet visus. Quid quod in ipso mundi exordio, antequam a Filio esset ulla forma servi suscepta, vidit Deus lucem quia bona est; et firmamentum, et mare, et aridam, et omne fenum, atque omne lignum, solem, lunam, stellas, reptilia animarum vivarum, volatilia coeli, animam vivam: postremo vidit Deus omnia quae fecit; et ecce bona valde (Gen. I, 4-31)? Quod cum per quasque creaturas Scriptura toties repetisset, miror unde nata fuerit illa opinio qua putatum est tantum ad corpora pertinere visionem. Quae opinio de quocumque loquendi more orta sit, Scripturae tamen sanctae non sic loqui solent; quae nisi, non tantum corpori, verum etiam spiritui, magisque spiritui quam corpori tribuerent visionem, non Prophetas proprie Videntes (I Reg. IX, 9) appellavissent, qui non corpore sed spiritu etiam futura viderunt. CAPUT XXII. 51. Sed cogitandum est ne quid insolenter audeamus, si dixerimus corpus non solum mortalitatem et corruptibilitatem, verum etiam hoc ipsum quod corpus est per gloriam resurrectionis amittere, et spiritum fieri. Eo modo quippe, aut conduplicabitur substantia spiritus, si et corpus spiritus erit; aut si unus erit spiritus hominis, ita ut commutato et converso in spiritum corpore, neque geminatione neque incremento conduplicetur, nec omnino ullius accessu quantitatis augeatur; metuendum est ne nihil aliud dici videatur, quam corpora non illa mutatione immortalia mansura, sed nulla potius futura et omnino peritura. Quapropter donec diligenti inquisitione, si Dominus adjuverit, reperiatur quid secundum Scripturas de spirituali corpore quod in resurrectione promittitur, probabilius sentiendum sit, interim nobis sufficiat quod unigenitus Filius, idemque mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) ita videt Patrem, sicut videtur a Patre. Nos autem ad illam visionem Dei quae nobis in resurrectione promittitur, non ex hoc mundo istam concupiscentiam oculorum transferre conemur, sed mundandis cordibus pio studeamus affectu: nec corporalem faciem cogitemus, cum dicit Apostolus, Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem; praesertim quia Apostolus expressius dixit, Nunc scio ex parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Si ergo tunc corporali Deum facie cognoscemus, corporali ejus nunc facie cogniti sumus: Tunc enim cognoscam, inquit, sicut et cognitus sum. Unde quis eum non intelligat eo loco etiam nostram faciem illam significare voluisse, de qua dicit alio loco, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu (Ibid. III, 18); de gloria scilicet fidei in gloriam contemplationis aeternae? Hoc quippe agit haec transformatio, qua interior homo renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): de quo et apostolus Petrus, cum eum moneret ornari, Non quae aforis, inquit, ornentur capillorum incrispationibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed ille absconditus cordis homo, qui est ante Deum dives (I Petr. III, 3). In qua enim facie velamen habent Judaei non transeundo ad Christum, quoniam cum transierit quisque ad Christum auferetur velamen, ea nos facie revelata in eamdem imaginem transformamur. Apertissime autem dicit, Velamen super corda eorum positum est (II Cor. III, 15-18). Ibi est igitur facies, qua revelata, nunc in fide, quamvis per speculum et in aenigmate contuemur; tunc autem facie ad faciem. CAPUT XXIII. 52. Quae si approbas, tene mecum sancti viri Ambrosii sententiam, jam non ejus auctoritate, sed ipsa veritate firmatam. Neque enim et mihi propterea placet, quia per illius os potissimum me Dominus ab errore liberavit, et per illius ministerium gratiam mihi baptismi salutaris indulsit, tanquam plantatori et rigatori meo nimium faveam; sed quia de hoc re et ipse hoc dixit, quod pie cogitanti et recte intelligenti loquitur etiam ille qui incrementum dat Deus (I Cor. 3, 7). In ipsa ergo resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde sint mundo: et ideo « beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt. » Quantos beatos jam numeraverat, et tamen videndi iis Deum non promiserat facultatem! Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt, utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt; neque is qui Deum videre noluerit, potest eum videre. Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Et cum absens putatur, videtur; et cum praesens est, non videtur. Denique nec Apostoli omnes Christum videbant: et ideo ait, « Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me « non cognovistis! » Qui enim cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem. Nos enim jam secundum carnem non novimus Christum, sed secundum spiritum. Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur, ut videri possit a nobis. 53. Haec verba sancti viri, quae non carnalia sed spiritualia sunt, in quantum intelligis, et vera esse, non quia ipse dixit, sed quia veritas sine strepitu clamat, agnoscis; in tantum intelligis unde adhaereas Domino, teque ipsam intrinsecus praeparas incorporalem locum mansionis ejus ad audiendum silentium narrationis ejus, et videndam invisibilem formam ejus. Beati enim mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Non cum eis, sicut corpus, ex aliquo loci intervallo apparebit; sed cum venerit ad eos, et mansionem fecerit apud eos: quoniam sic implebuntur in omnem plenitudinem Dei, non cum fuerint et ipsi plenus Deus, sed cum perfecte fuerint pleni Deo. Si autem nonnisi corpora cogitamus, et nec illud saltem digne cogitare possumus, unde vel ipsa corpora cogitemus; non quaeramus quid adversum nos ipsos loquamur, sed ab hac potius carnali consuetudine orando, et in anteriora nos extendendo, corda mundemus. Ut enim non tantum quod beatus Ambrosius, verum etiam quod sanctus Hieronymus (Lib. 3 in Isai. 6), dicam: Non solum Patris divinitatem, sed nec Filii quidem, nec Spiritus sancti, quia una in Trinitate natura est, possunt oculi carnis aspicere, sed oculi mentis; de quibus ipse Salvator ait, « Beati mundo corde; quia ipsi Deum videbunt. » Namque sicut alibi idem Hieronymus breviter ac veraciter definivit, res incorporalis corporalibus oculis non videtur. 54. Has sententias de re tanta virorum tantorum non ob hoc interponere volui, ut cujusquam hominis sensum, tanquam Scripturae canonicae auctoritatem, sequendum arbitreris; sed ut illi qui aliter sapiunt, conentur mente videre quod verum est, et in simplicitate cordis quaerere Deum, ne tam doctos divinorum eloquiorum tractatores temere reprehendant. Nec te moveat quod a quibusdam minus considerate dicitur: Quid tunc videbunt oculi corporales, si Deum non videbunt? an forte caeci erunt, vel sine causa erunt? Neque enim attendunt qui haec loquuntur, quia si non erunt corpora, nec illi corporales profecto oculi erunt: si autem erunt corpora, erit quod videre possint oculi corporales. Sed haec jam satis dicta sint, quae ab initio hujus opusculi mei diligenter lecta et relecta considerans, sine ulla fortasse dubitatione perspicies, ad videndum Deum per ejus auxilium, cor mundum te debere praeparare. De corpore vero spirituali, si Dominus juverit, opere alio experiemur quid disputare valeamus (De Civit. Dei, lib. 22, c. 29).
EPISTOLA CXLVIII . Augustinus Fortunatiano episcopo Siccensi, ut episcopum quemdam ipsi reconciliet, quem litteris asperioribus offenderat, praesertim hoc dicto quod scripserat, nos his corporeis oculis non visuros Deum: diligenter interim explicans quomodo Deus videatur, et quatenus. Apparet autem illum episcopum, quem non nominat, Anthropomorphitis favisse.
Commonitorium sancto fratri FORTUNATIANO.
CAPUT PRIMUM. 1. Sicut praesens rogavi, et nunc commoneo ut fratrem nostrum de quo collocuti sumus, videre et rogare digneris, ut ignoscat mihi si quid durius et asperius in se dictum accepit in ea epistola, quam me modo scripsisse non poenitet, quia dixi istius corporis oculos nec videre Deum, nec esse visuros. Causam quippe adjunxi cur hoc dixerim, ne scilicet Deus ipse corporeus esse credatur, et in loci spatio intervalloque visibilis; nihil enim videre aliter istius corporis oculus potest; et ne illud quod dictum est, Facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), sic accipiatur, tanquam membris corporis terminatus sit Deus. Ideo me ergo dixisse illud non poenitet, ne de ipso Deo tam impie sentiamus, ut eum non ubique totum, sed per localia spatia divisibilem existimemus: talia quippe his oculis novimus. 2. Caeterum nihil tale de Deo sentiens, sed eum incommutabilem et incorporalem spiritum ubique totum esse credens, si tantam quisquam mutationem hujus corporis futuram putat, cum ex animali fuerit spirituale, ut etiam substantiam incorporalem, non locorum intervallis vel spatiis divisibilem, vel etiam membrorum lineamentis ac finibus terminatam, sed ubique totam, per tale corpus videre possimus; volo ut me doceat, si verum sapit: si autem in hoc falsum sentit, longe tolerabilius est corpori aliquid arrogare, quam Deo derogare. Et si vera est ista sententia, non erit contraria verbis meis, quae in illa epistola posui. Istius namque corporis oculos dixi non visuros Deum; hoc intuens, quod istius corporis oculi omnino non possunt cernere nisi corpora quae ab eis aliquo loci intervallo separata sunt: nam si nullum intervallum sit, nec ipsa corpora per eos videmus. 3. Porro autem si in tantam sui dissimilitudinem nostra corpora mutabuntur, ut oculos habeant, per quos videatur illa substantia quae non per locorum spatia vel diffunditur vel finitur, alibi habens aliam partem, alibi aliam, in minore loco minorem, in majore majorem, sed ubique incorporaliter tota est; longe aliud erunt haec corpora, et non erunt ipsa; nec sola detracta mortalitate atque corruptione et ponderis gravitate aliud erunt, sed in virtutem ipsius mentis quodammodo convertentur, si videre poterunt quomodo tunc menti, nunc autem nec ipsi menti videre concessum est. Si enim mutatis moribus dicimus hominem non esse qui fuit, si denique mutatis aetatibus ipsum corpus dicimus non esse quod fuit: quanto magis ipsum non erit, tanta conversione mutatum, ut non solum immortaliter vivat, verum etiam invisibilem videat? Quapropter si videbunt Deum, non istius corporis oculi videbunt; quia et in hoc non erit ipsum corpus usque in illam vim potentiamque mutatum: et non est contraria ista opinio illis verbis epistolae meae. Si autem hactenus non erit ipsum, quia nunc mortale, tunc immortale; nunc aggravans animam, tunc nullo pondere ad omnem motum erit facillimum: ad videnda vero ea quae locorum spatiis intervallisque cernuntur, si non aliud quam ipsum erit, substantiam incorporalem et ubique totam nullo modo videbit. Sive ergo hoc, sive illud verum sit, secundum utrumque verum est quod istius corporis oculi Deum non videbunt. Aut enim istius erunt, et non videbunt: aut non erunt istius, si videbunt; quoniam tanta commutatione longe alterius corporis erunt. 4. Sed paratus sum, si quid de hac re melius novit hic frater, vel ab ipso, vel ab illo a quo didicit, discere. Quod si irridenter dicerem, etiam illud de Deo corporali membrisque per loca divisibili, dicerem paratum me esse discere: quod non dico, quia non irridenter loquor, et talem Deum non esse omnino non ambigo, et ne talis esse crederetur, illam epistolam scripsi. In qua dum essem in admonendo sollicitus, quam nominibus tacitis conscripsi, in corripiendo nimius atque improvidus fui, nec fraternam et episcopalem personam sicut frater et episcopus, quemadmodum fuerat dignum, cogitavi: hoc non defendo, sed reprehendo; hoc non excuso, sed accuso. Ignoscatur, peto; recordetur nostram dilectionem pristinam, et obliviscatur offensionem novam. Faciat certe quod me non fecisse succensuit; habeat lenitatem in danda venia, quam ego non habui in illa epistola conscribenda. Hoc per tuam charitatem rogo, quod praesens praesentem rogare volueram, si ejus haberem copiam. Quod cum conatus essem, scribente ad eum viro venerabili, nobisque omnibus honore praeferendo, venire noluit, dolum forsitan in eum, sicut pleraque humana sunt, quantum existimo, suspicatus; a quo me longe abesse, tu illi fac fidem quantum potes, qui praesens facilius potes. Indica ei cum quanto et quam vero dolore de offensione animi ejus tecum fuerim collocutus. Noverit quam non eum contemnam, et quantum in illo Deum timeam, et cogitem caput nostrum in cujus corpore fratres sumus. Ad locum in quo habitat, ideo mihi putavi non esse veniendum, ne spectaculum faceremus ridendum alienis, nostris dolendum, nobis pudendum. Per tuam sanctitatem et charitatem totum recte agi potest: ab illo quippe agitur, qui per fidem suam habitat in corde tuo; quem credo quod non spernit in te, cum agnoscit in se. 5. Ego certe in hac causa quid melius facerem non inveni, quam ut veniam peterem a fratre, qui laesum se litterarum mearum asperitate conquestus est. Faciet et ipse, ut spero, quod sibi imperari novit ab eo qui per Apostolum loquens ait: Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Coloss. III, 13). Estote ergo imitatores Dei, sicut filii dilectissimi, et ambulate in charitate, sicut et Christus dilexit nos (Eph. V, 1, 2). In hac charitate ambulantes, si quid diligentius possumus, de spirituali corpore quod in resurrectione habebimus, concorditer inquiramus: quia et si quid aliter sapimus, hoc quoque nobis Deus revelabit, si in illo maneamus (Philipp. III, 15, 16). Qui autem manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet: quia Deus charitas est (I Joan. IV, 16); sive tanquam ejus fons ineffabiliter existendo, sive illam nobis per Spiritum suum largiendo. Si ergo doceri potest quod charitas corporalibus oculis aliquando videbitur; poterit fortassis et Deus: si autem ista nunquam poterit; multo minus ipse fons ejus, vel si quid dici excellentius et convenientius de tanta re potest. CAPUT II. 6. Magni quidam viri et in Scripturis sanctis doctissimi, qui plurimum Ecclesiam et bona studia fidelium suis litteris adjuverunt, ubi eis occasio data est, dixerunt invisibilem Deum invisibiliter videri; hoc est per eam naturam quae in nobis quoque invisibilis est, munda scilicet mente vel corde. Beatus Ambrosius de Christo cum ageret, secundum id quod Verbum est, Non enim corporalibus, inquit, sed spiritualibus oculis Jesus videtur. Et paulo post, Non eum viderunt, inquit, Judaei; obcaecalum enim erat insipien: cor eorum (Lib. I in Luc. 1): hunc ostendens unde videatur. Item cum de sancto Spiritu loqueretur, interposuit verba Domini dicentis: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, qui vobiscum sit in aeternum; Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec cognoscit eum (Joan. XIV, 16, 17). Merito ergo se, inquit, in corpore demonstravit, quoniam in divinitatis substantia non videtur. Vidimus Spiritum, sed in specie corporali: videamus et Patrem; sed quia videre non possumus, audiamus. Et paulo post, Audiamus ergo inquit, Patrem; invisibilis enim Pater; sed et Filius invisibilis secundum divinitatem; Deum enim nemo vidit unquam (I Joan. IV, 12): cum ergo Filius sit Deus, in eo utique quod Deus est Filius, non videtur (Lib. 2 in Luc. III, 22). 7. Sanctus autem Hieronymus ait: Videre Deum sicuti est in natura sua, oculus hominis non potest: non solum homo, nec Angeli, nec Throni, nec Potestates, nec Dominationes, nec omne nomen quod nominatur; neque enim creatura potest aspicere Creatorem suum. His verbis vir doctissimus satis ostendit quid etiam de futuro saeculo senserit, quod ad hanc rem attinet. Quantumlibet enim oculi corporis nostri mutentur in melius, Angelorum oculis aequabuntur. Hic autem et ipsis, et universae omnino coelesti creaturae invisibilem naturam dixit esse Creatoris. Aut si et hinc fit quaestio, et infertur ulla dubitatio, utrum non simus futuri Angelis potiores; ipsius Domini est hinc aperta sententia, ubi ait de resurrecturis in regnum: Erunt aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36). Unde idem ipse sanctus Hieronymus alibi sic dicit: Homo igitur Dei faciem videre non potest; Angeli autem etiam minimorum in Ecclesia semper vident faciem Dei (Matth. XVIII, 10). Et nunc in speculo videmus, in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), quando de hominibus in Angelos profecerimus, et potuerimus cum Apostolo dicere, « Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu » (II Cor. III, 18); licet faciem Dei juxta naturae suae proprietatem nulla videat creatura, et tunc mente cernatur, quando invisibilis creditur (Lib. 1 in Isai. 1). 8. In his verbis hominis Dei, multa consideranda sunt. Primum, quia secundum apertissimam Domini sententiam etiam ipse sentit tunc nos visuros faciem Dei, cum in Angelos profecerimus, id est, aequales Angelis facti fuerimus; quod erit utique in resurrectione mortuorum. Deinde apostolico testimonio satis aperuit non exterioris sed interioris hominis faciem intelligendam, cum videbimus facie ad faciem: de facie quippe cordis loquebatur Apostolus, cum diceret quod hinc commemoravit, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur. Quod si quisquam dubitat, recenseat eumdem locum, et attendat unde Apostolus loquebatur; de velamine scilicet quod manet in lectione Veteris Testamenti, donec quisque transeat ad Christum, ut auferatur velamen. Ibi quippe dicit, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes; quae facies in Judaeis non erat revelata: de quibus dicit, Velamen super cor eorum positum est, ut ostendat cordis faciem nobis esse revelatam, velamine ablato. Postremo, ne quisquam ista minus intuens, minusque discernens, visibilem Deum vel Angelis vel hominibus, cum aequales Angelis facti fuerimus, sive nunc esse, sive futurum esse crederet, evidentissime quid sentiret expressit, dicens quod faciem Dei juxta naturae suae proprietatem nulla videat creatura, et tunc mente cernatur, quando invisibilis creditur. Unde sufficienter significavit, quando visus est ab hominibus per oculos corporis, tanquam ipse corporeus, non eum secundum naturae suae proprietatem fuisse visum, in qua tunc mente cernitur, quando invisibilis creditur. Quibus invisibilis, nisi aspectibus corporalibus etiam coelestibus, sicut supra de Angelis et Potestatibus et Dominationibus dixit? quanto magis terrestribus! 9. Unde alio loco evidentius dicit, Non solum Patris divinitatem, sed nec Filii quidem et Spiritus sancti, quae una in Trinitate natura est, posse oculos carnis aspicere, sed oculos mentis: de quibus ipse Salvator ait, « Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt » (Lib. 3 in Isai. 1). Quid hac manifestatione lucidius? Si enim tantummodo dixisset, Nec Patris, nec Filii, nec Spiritus sancti divinitatem posse oculos carnis aspicere, nec deinceps addidisset, sed oculos mentis; forte diceretur carnem jam non esse appellandum, cum corpus fuerit spirituale: addendo ergo, et dicendo, sed oculos mentis, ab omni genere corporis alienavit hujusmodi visionem. Ne quis autem putaret eum tantum de praesenti tempore locutum, subjecit etiam Domini testimonium, volens ostendere quos dixerat oculos mentis; quo testimonio non praesentis sed futurae visionis promissio declaratur: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). 10. Beatissimus quoque Athanasius, Alexandrinus episcopus, cum ageret adversus Arianos, qui tantummodo Deum Patrem invisibilem dicunt, Filium vero et Spiritum sanctum visibiles putant, aequalem Trinitatis invisibilitatem Scripturarum sanctarum testimoniis, et diligentia suae disputationis asseruit, instantissime suadens Deum non esse visum nisi assumptione creaturae: secundum Deitatis autem suae proprietatem omnino Deum esse invisibilem, id est Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, nisi quantum mente ac spiritu nosci potest. Gregorius etiam, sanctus episcopus Orientalis, apertissime dicit Deum natura invisibilem, quando patribus visus est, sicut Moysi, cum quo facie ad faciem loquebatur, alicujus conspicabilis materiae dispositione assumpta, salva sua invisibilitate videri potuisse. Hoc est quod etiam noster dicit Ambrosius, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum ea specie videri quam voluntas elegerit, non natura formaverit (In Luc. c. I, 11): ut et illud verum sit, quod Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18), quae vox ipsius Domini Christi est; et, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16), quae vox Apostoli, imo ejus per Apostolum Christi est; et illa non repudientur testimonia Scripturarum quibus Deus visus esse narratur, quia et invisibilis est per propriam Deitatis naturam, et cum vult videri potest per assumptam, sicut ei placuerit, creaturam. CAPUT III. 11. Porro si naturae ipsius est invisibilitas sicut incorruptibilitas, non mutabitur utique in futuro saeculo illa natura, ut de invisibili visibilis fiat; quia neque poterit de incorruptibili corruptibilis fieri: simul enim et incommutabilis est. Et utique naturam ejus commendavit Apostolus, cum duo ista simul poneret, dicens: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum (I Tim. I, 17). Unde non audeo ego ita distinguere, ut dicam: Incorruptibili quidem in saecula saeculorum; invisibili autem non in saecula saeculorum, sed tantum in hoc saeculo. Verum quia nec ista testimonia falsa esse possunt, Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt; et, Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): negare non possumus filios Dei visuros Deum, sed sicut videntur invisibilia, sicut seipsum ostensurum promittebat qui hominibus apparebat in carne visibilis, quando dicebat, Et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 21), cum ante oculos hominum conspicuus loqueretur. Unde autem invisibilia videntur, nisi oculis cordis? de quibus paulo ante dixi quid Hieronymus senserit ad videndum Deum. 12. Hinc est etiam quod memoratus Mediolanensis episcopus in ipsa resurrectione dixit non facile esse videre Deum, nisi iis qui mundo corde sint; et ideo scriptum esse: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Quantos beatos, inquit, jam numeraverat, et tamen eis videndi Deum non promiserat facultatem! Deinde adjungit et dicit: Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt, utique alii non videbunt. Et ne alios illos acciperemus, de quibus dictum est, Beati pauperes, Beati mites, continuo subjunxit: Neque enim indigni Deum videbunt. Indignos utique illos volens intelligi, qui licet resurgant, Deum videre non poterunt; quoniam ad damnationem resurgent, quia per fidem veram quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), cor mundare noluerunt. Et ideo sequitur et dicit: Neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre. Deinde quia occurrebat etiam impios omnes velle videre Deum, statim ut ostenderet quare dixerit, qui Deum videre noluerit, quia utique illo modo non vult Deum videre impius, quia cor mundare non vult, quo ille videri poterit, secutus adjunxit et ait: Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu (In Luc. c. I, 11). Quibus verbis beatus Ambrosius voluit admonere quid debeant homines praeparare qui volunt Deum videre; hoc est, cor mundare per fidem quae per dilectionem operatur, dono Spiritus sancti, unde pignus accepimus, quo illam visionem desiderare noverimus (II Cor. V, 4-8). CAPUT IV. 13. Nam de membris Dei, quae assidue Scriptura commemorat, ne quisquam secundum carnis hujus formam et figuram nos esse crederet similes Deo, propterea eadem Scriptura et alas habere Deum dixit (Psal. XVI, 8), quas nos utique non habemus. Sicut ergo alas cum audimus, protectionem intelligimus: sic et cum audimus manus, operationem intelligere debemus; et cum audimus pedes, praesentationem; et cum audimus oculos, visionem qua cognoscit; et cum audimus faciem, notitiam qua innotescit; et si quid aliud eadem Scriptura tale commemorat, puto spiritualiter intelligendum. Neque hoc ego tantum, aut ego prior, sed omnes qui qualicumque spirituali intelligentia resistunt eis qui ob hoc Anthropomorphitae nominantur. Ex quorum litteris ne multa commemorando majores moras faciam, hoc unum sancti Hieronymi interpono, ut noverit iste frater, non se de hac re mecum magis quam cum prioribus agere debere, si quid eum contra permovet. 14. Cum ergo ille vir in Scripturis doctissimus, psalmum exponeret ubi dictum est, Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? inter caetera, Iste locus, inquit, adversus eos maxime facit, qui Anthropomorphitae sunt, qui dicunt Deum habere membra quae etiam nos habemus. Verbi causa, dicitur Deus habere oculos, quia oculi Domini respiciunt omnia; manus Domini facit omnia: « Et audivit, » inquit, « Adam sonum pedum Domini deambulantis in paradiso » (Gen. III, 8): haec simpliciter audiunt, et humanas imbecillitates ad Dei magnificentiam referunt. Ego autem dico quod Deus totus oculus est, totus manus est, totus pes est. Totus oculus est, quia omnia videt. Totus manus est, quia omnia operatur. Totus pes est, quia ubique est. Ergo videte quid dicat. « Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculos, non considerat? » Et non dixit, Qui plantavit aurem, ergo ipse aurem non habet; non dixit, Ergo ipse oculos non habet: sed quid dixit? « Qui plantavit aurem, non audiet? qui finxit oculos, non considerat? » membra tulit, efficientias dedit (In Psal. XCIII, 8, 9). 15. Haec omnia de litteris eorum et Latinorum et Graecorum, qui priores nobis in catholica Ecclesia viventes divina eloquia tractaverunt, ideo commemoranda arbitratus sum, ut sciat iste frater, si quid aliter quam isti sentit, deposita dissensionis amaritudine, et fraternae charitatis suavitate servata atque in integrum restituta, diligenti et tranquilla consideratione quaerendum vel discendum vel docendum. Neque enim quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum, velut Scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salva honorificentia quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte invenerimus quod aliter senserint quam veritas habet, divino adjutorio vel ab aliis intellecta, vel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum; tales volo esse intellectores meorum. Denique in iis omnibus quae de opusculis sanctorum atque doctorum commemoravi, Ambrosii, Hieronymi, Athanasii, Gregorii, et si qua aliorum talia legere potui quae commemorare longum putavi, Deum non esse corpus, nec formae humanae habere membra, nec eum esse per locorum spatia divisibilem, et esse natura incommutabiliter invisibilem, nec per eamdem naturam atque substantiam, sed assumpta visibili specie sicut voluit apparuisse iis quibus apparuit, quando per corporis oculos in Scripturis sanctis visus esse narratur, in adjutorio Domini inconcusse credo, et quantum ipse donat intelligo. CAPUT V. 16. De spirituali autem corpore, quod in resurrectione habebimus, quantam capiat in melius commutationem: utrum in simplicitatem spiritus cedat, ut totus homo jam spiritus sit; an quod magis puto, sed nondum plena fiducia confirmo, ita futurum sit spirituale corpus, ut propter ineffabilem quamdam facilitatem spirituale dicatur, servet tamen substantiam corporalem, quae per seipsam vivere ac sentire non possit, sed per illum qui ea utitur spiritum; neque enim et nunc, quia corpus dicitur animale, eadem est animae natura quae corporis: et utrum si corporis, quamvis jam immortalis atque incorruptibilis, natura servabitur, adjuvet tunc aliquid spiritum ad videndum ipsa visibilia, id est corporalia, sicut nunc tale aliquid nisi per corpus videre non possumus; an vero etiam tunc sine organo corporis valeat spiritus noster nosse corporalia (neque enim et Deus talia per sensus corporis novit); et multa alia quae in hac quaestione movere possunt, fateor me nondum alicubi legisse, quod mihi sufficere existimarem sive ad discendum sive ad docendum. 17. Ac per hoc si non displicet huic fratri mea qualiscumque cautela, interim propter quod scriptum est, Quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2), quantum possumus, cor mundum ad illam visionem ipso adjuvante praeparemus. De corpore autem spirituali pacatius et diligentius inquiramus, ne forte aliquid certum ac liquidum, si nobis hoc utile esse novit, secundum Scripturas suas Deus dignetur demonstrare. Si enim hoc invenerit inquisitio diligentior, tantam corporis futuram mutationem, ut possit videre invisibilia; non, ut opinor, talis potentia corporis menti auferet visionem, ut exterior homo videre Deum tunc possit, non possit interior: quasi tantum foris sit Deus ad hominem, et intus non sit in homine, cum apertissime scriptum sit, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28); aut ita sit intus ille qui sine ullis locorum spatiis ubique totus est, ut foris tantum videri ab exteriori homine possit, intus autem ab interiori non possit. Quae si absurdissime sentiuntur: magis enim sancti pleni erunt Deo; non inanes intrinsecus ab illo circumdabuntur extrinsecus; nec eaesi intrinsecus eum quo pleni erunt, non videbunt, et tantum forinsecus oculati eum quo circumdabuntur, videbunt: restat ut interim de visione Dei secundum interiorem hominem certissimi simus. Si autem etiam corpus mira commutatione hoc valuerit, aliud accedet, non illud abscedet. 18. Melius ergo illud affirmamus unde minime dubitamus, quod homo interior videbit Deum, qui modo solus potest videre charitatem, quae cum laudaretur dictum est, Deus charitas est (I Joan. IV, 8): solus potest videre pacem et sanctificationem, sine qua nemo potest videre Deum (Hebr. XII, 14). Neque enim charitatem, pacem, sanctificationem, et si qua sunt similia, videt modo ullus oculus carnis; quae tamen omnia jam videt, quantum potest, mentis oculus, tanto purius quanto purior: ut sine dubitatione Deum nos visuros esse credamus, sive inveniamus, sive non inveniamus quod de qualitate futuri corporis quaerimus; cum tamen corpus resurrecturum et immortale atque incorruptibile futurum non ambigamus, quoniam hinc sanctarum Scripturarum sententias apertissimas firmissimasque retinemus. Si autem iste frater quod de spirituali corpore adhuc requiro, jam sibi firmat esse certissimum, nisi placidus audiero docentem, ita ut ille quoque placidus me audiat inquirentem, habebit unde jure succenseat. Nunc tamen per Christum obsecro ut de illa asperitate litterarum mearum, qua eum non immerito offensum esse didici, veniam mihi ab illo impetres, et me rescriptis Domino adjuvante Iaetifices.
EPISTOLA CXLIX . Respondet ad quaestiones ex Psalmis, ex Apostolo, et ex Evangelio propositas a Paulino superius, in epistola centesima vicesima prima. Beatissimo et venerabiliter desiderabili et desiderabiliter venerabili, sancto sancteque charissimo fratri et coepiscopo, PAULINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Quod de perventione tam prospera fratris et compresbyteri nostri Quinti, et qui cum eo navigaverunt, cito nos Dominus exhilaravit, nuntiantibus litteris Sanctitatis tuae, gratias agens ei qui recreat afflictos, et humiles consolatur, sinceritati cordis tui, occasione filii et condiaconi nostri Ruffini quae proxima occurrit, nunc rescripta persolvo: de littore namque Hipponensi profectus est. Et approbo misericordiae consilium quod tibi Dominus inspiravit, mihique insinuare dignatus es. Ipse et hoc adjuvet, ipse prosperet, qui jam curam nostram ex magna parte lenivit, quia pervectus et commendatus est charissimus homo, non solum bonis operibus, sed etiam sanctis orationibus tuis. 2. Litterae sane Venerationis tuae, ubi multa quaesiisti, et quaerenda admonuisti, et quaerendo docuisti, ad me pervenerunt. Sed quas ipse continuo rescripsi per homines eorumdem sanctorum solatiorum nostrorum, sicut his tuis recentioribus comperi, non sunt redditae Venerationi tuae. In quibus quidem, quatenus ad interrogata responderim, recolere non valui; nec earum exemplum cum requisiissem, ubi hoc possem recognoscere, inveni. Ad nonnulla tamen me respondisse certus omnino sum, et ideo non ad omnia, quia ut cito finirem, festinatio perlatoris urgebat. Simul etiam miseram, sicut jusseras, et illius epistolae exemplum, quam tuae Charitati apud Carthaginem de corporum resurrectione rescripseram, ubi de usu membrorum exorta erat quaestio. Nunc ergo et hoc misi, et alterum alterius, quia nec ipsam in manus tuas pervenisse conjeci, eo quod iterum interrogasti quaedam quae jam me in ea respondisse lego et agnosco. Sed istam per quem direxerim nescio. Scripta quippe Charitatis tuae quibus eam reddidi, sicut etiam ipsa indicat, missa sunt mihi ab Hippone a nostris, cum essem apud sanctum fratrem et coepiscopum nostrum Bonifacium (nam eorum perlatorem non vidi), et continuo rescripta non distuli. 3. Quia ergo tunc, sicut scripsi, non potueram inspicere codices graecos propter quaedam psalmi decimi sexti, inspexi postea quos inveni. Et unus habebat, quod et latini nostri, Domine, perdens de terra dispertire eos: alius sicut ipse posuisti, A paucis de erra. Et illud quidem apertum habet sensum, perdens de terra quam eis dedisti, dispertire eos in gentibus: quod et factum eis est, cum gravi bello expugnati atque subversi sunt. Illud autem alterum quomodo accipiendum sit, non mihi occurrit; nisi quia in comparatione perditae multitudinis eorum, reliquiae salvae factae sunt, utique in paucis a quibus cos dispertiendos, hoc est dividendos atque separandos Scriptura praenuntiavit, dicens, Domine, a paucis, id est, a reliquiis quas ex illa gente salvas fecisti, de terra dispertire eos: ut terram intelligamus Ecclesiam haereditatemque fidelium atque sanctorum, quae dicitur et terra viventium, et quae etiam illo loco recte intelligi potest, Beati mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V, 4). Cum autem dictum esset, A paucis de terra divide eos, additum est, in vita eorum; ut in manifesto futurum intelligeretur, dum hic vivunt. Separantur enim multi ab Ecclesia, sed cum moriuntur, qui tamen cum vivunt, per Sacramentorum communionem unitatisque catholicae videntur Ecclesiae copulati. Isti ergo divisi sunt a paucis qui ex illis crediderunt, de terra quam sicut agrum suum excolit pater agricola: divisi autem in vita sua, id est hic in manifesto, sicut videmus. Sequitur autem, Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum; id est, praeter hoc quod in manifesto divisi sunt, etiam de absconditis tuis quae in occulto reddis conscientiae malorum, adimpletus est venter eorum: ventrem posuit pro internorum latentiumque secretis. 4. Quod vero sequitur, Saturati sunt porcina; jam quid mihi ex hoc videretur aperui. Sed quod alii codices habent, et verius habere perhibentur, quia diligentiora exemplaria, per accentus notam ejusdem verbi graeci ambiguitatem graeco scribendi more dissolvunt, obscurius est quidem, sed electiori sententiae videtur aptius convenire. Quia enim dixerat, Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum, quibus verbis occulta Dei judicia significata sunt; occulte quippe sunt miseri, etiam qui gaudent in malis, quos tradidit Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24): velut quaereretur unde possint cognosci qui in abscendito ira Dei adimpleti sunt, et responderetur quod in Evangelio dictum est, Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16), continuo subjunctam est, Saturati sunt filiis, hoc est fructibus, quod evidentius dicitur, operibus suis. Unde alibi legitur, Ecce parturivit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. VII, 15): et alibi, Deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum (Jacobi I, 15). Mali ergo filii, mala opera, quibus cognoscuntur, et qui de absconditis Dei judiciis internis cogitationum suarum tanquam in ventrem adimpleti sunt. Bona opera, boni filii sunt. Unde ad sponsam Ecclesiam dicitur: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendens de lavucro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis (Cant. IV, 2). In quo gemino fetu geminum opus dilectionis agnoscitur, Domini Dei scilicet, et proximi: in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). 5. Iste autem sensus, quo ita exponitur quod scriptum est, Saturati sunt filiis, non mihi occurrerat, cum ante rescriberem; sed recensui brevissimam quamdam ejusdem psalmi expositionem, quam jam olim dictaveram, et hoc satis breviter a me positum reperi. Inspexi etiam codices graecos, utrum dativus casus esset, quod dictum est, filiis, an genitivus, quo illa lingua utitur pro ablativo, et inveni genitivum: quod si ad verbum interpretaretur, scriptum esset, Saturati sunt filiorum; sed recte interpres sententiam secutus est, et latino more dixit, Saturati sunt filiis. Quod vero sequitur, Et reliquerunt reliquias parvulis suis, existimo parvulos accipiendos manifestos carnis filios. Unde etiam secundum istam, non de porcina, sed de filiis expositionem, manet illa sententia qua dixerunt, Sanguis hujus super nos et super filios nostros (Id. XXVII, 25): ita enim reliquerunt operum suorum reliquias parvulis suis. 6. In quinto decimo autem psalmo, quod scriptum est, Mirificavit, vel, Mirificet omnes voluntates suas inter illos, nihil prohibet intelligi, imo et convenientius videtur, non, inter illos, sed, in illis. Sic enim graeci codices habent: saepe autem quod habet illa lingua, in illis. nostri interpretantur, inter illos, ubi videtur sententiae convenire. Accipiamus ergo, Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates suas in illis; quod plerique codices habent: et intelligamus, voluntates ejus, munera gratiae, quae gratis data est, id est, quia voluit, non quia debebatur. Unde est, Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V, 13); et, In voluntate tua deduxisti me (Psal. LXXII, 24); et, Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Jacobi I, 18); et, Pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae (Psal. LXVII, 10); et, Dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11); et alia innumerabilia. Proinde, Mirificavit omnes voluntates suas in illis, in quibus nisi in sanctis qui in terra sunt ejus? Si enim terra, sicut supra ostendimus, potest accipi in bono, et ubi non additum est, ejus; quanto magis ubi dicitur, terra ejus! Miras ergo fecit omnes voluntates suas in illis: miras omnino fecit, quia eos ex desperatione mirabiliter liberavit. 7. Ex hac admiratione exclamat Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! supra quippe dixerat, Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 33, 32). Nam hoc etiam hic sequitur: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt. Infirmitates posuit pro peccatis, sicut ad Romanos Apostolus dicit, Si enim Christus, cum infirmi essemus adhuc juxta tempus pro impiis mortuus est: hos dixit infirmos quos impios. Deinde paulo post eamdem sententiam repetens, Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: quos infirmos supra, eos hic peccatores appellavit. Item in consequentibus hoc idem aliis verbis versans, Si enim cum inimici essemus, inquit, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Id. V, 6, 8, 10). Ac per hoc in eo quod dictum est, Multiplicatae sunt infirmitates eorum, intelliguntur multiplicata peccata eorum. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum: sed quoniam ubi abundavit delictum, superabundavit gratia (Ibidem, 20), ideo postea acceleraverunt. Non enim venit ille vocare justos, sed peccatores: quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus (Matth. IX, 13, 12); quorum scilicet multiplicatae sunt infirmitates, ut eis sanandis esset necessaria tantae gratiae medicina, et cui dimittuntur peccata multa, diligeret multum. 8. Hoc cinis vaccae et aspersio sanguinis, et cruentarum multiplicatio victimarum significabat, non efficiebat. Ideo deinceps dicit, Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. id est illorum sacrificiorum quae immolabantur in figura sanguinis Christi. Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Nomina quippe illorum erant in multiplicatione infirmitatum; fornicatores, idolis servientes, adulteri, molles, masculorum concubitores, fures, avari, raptores, ebriosi, maledici, et quicumque alii regnum Dei non possidebunt. Sed ubi abundante peccato, superabundavit gratia, postea acceleraverunt. Haec quidem fuerunt, sed abluti sunt, sed sanctificati sunt, sed justificati sunt in nomine Domini Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11): ideo non memor erit nominum illorum per labia sua. Sane codices emendatiores et electioris auctoritatis, non habent, voluntates suas, sed, voluntates meas; quod tantumdem valet, quia ex persona Filii dicitur. Ipse quippe loquitur, quem verba illa evidenter ostendunt, quibus et Apostoli usi sunt: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Act. II, 31, et XIII, 35). Eadem sunt utique munera gratiae Patris et Filii et Spiritus sancti; et ideo rectissime et Filius eas potest dicere voluntates suas. 9. Quod vero in psalmo quinquagesimo octavo de Judaeis intelligitur, dicente, Ne occideris eos, nequando obtiviscantur Legis tuae, convenienter mihi videtur intelligi ita esse praenuntiatum: eamdem gentem etiam debellatam atque subversam, in populi victoris superstitiones non fuisse cessuram, sed in veteri Lege mansuram, ut apud eam esset testimonium Scripturarum toto orbe terrarum, unde Ecclesia fuerat evocanda. Nullo enim evidentiore documento ostenditur gentibus, quod saluberrime advertitur, non inopinatum et repentinum aliquid institutum spiritu praesumptionis humanae, ut Christi nomen in spe salutis aeternae tanta auctoritate praepolleat, sed olim fuisse prophetatum atque conscriptum. Nam ipsa prophetia quid aliud nisi a nostris putaretur esse conficta, si non de inimicorum codicibus probaretur? Ideo. Ne occideris eos; ne ipsius gentis nomen exstinxeris, nequando obliviscantur Legis tuae: quod utique fieret, si ritus et sacra Gentilium colere compulsi penitus, qualecumque nomen religionis suae minime retinerent. Quod in eorum figura etiam de Cain scriptum est, quod constituit in eo Dominus signum, ne quis occideret eum (Gen. IV, 15). Denique cum dixisset, Ne occideris eos, nequando obliviscantur Legis tuae; velut quaereretur quid de illis esset faciendum, ut in aliquos usus testimonii veritatis non occidantur, id est, non consumantur, neque obliviscantur Legis Dei; continuo subjunxit: Disperge illos in virtute tua. Si enim in uno loco essent terrarum, non adjuvarent testimonio praedicationem Evangelii, quae fructificat toto orbe terrarum. Ideo disperge illos in virtute tua, ut ejus ipsius cujus fuerunt negatores, persecutores, interfectores, ubique sint testes per ipsam Legem, quam non obliviscuntur, in qua est ille prophetatus, quem non sequuntur. Neque enim eis aliquid prodest, quod eam non obliviscuntur: aliud est enim legem Dei habere in memoria, aliud in intellectu et effectu. 10. In sexagesimo autem septimo psalmo, quod quaeris quid sit, Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis; non mihi videtur aliud dictum quam, Deus conquassabit capita inimicorum suorum nimium superbientium, nimium se extollentium in delictis suis. Per hyperbolen quippe significavit superbiam tantum se extollentem, et tanta elatione incedentem, quasi capilli verticem perambulando calcaret. Item in eodem psalmo quod scriptum est, Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso; non semper in malo accipiendi sunt canes. Alioquin non reprehenderentur apud prophetam canes muti nescientes latrare, et amantes dormitare (Isai. LVI, 10): profecto enim laudabiles canes essent, si et latrare scirent, et vigilare amarent. Et certe illi trecenti in numero per crucis litteram sacratissimo non eligerentur ad victoriam faciendam, qui tanquam canes lamberent aquam (Judic. VII, 7), nisi aliquid magnum significarent. Vigilant enim et latrant boni canes, et pro domo et pro domino, et pro grege et pro pastore. Denique et hic in Ecclesiae laudibus, cum prophetia exereretur, lingua canum est commemorata, non dentes. Tuorum autem canum, dixit, ex inimicis, id est, ut qui erant inimici tui fierent canes tui, et latrarent pro te, qui saeviebant in te. Addidit autem, ab ipso, ut non a seipsis hoc factum intelligerent, sed ab ipso, id est misericordia ejus et gratia. CAPUT II. 11. De prophetis quod ait Apostolus, Quosdam quidem dedit Deus in Ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas (Eph. IV, 11), hoc intelligo quod ipse scripsisti, prophetas eos dictos isto loco, ex quibus Agabus erat (Act. XI, 27, 28), non illos qui venturum in carne Dominum prophetaverunt. Evangelistas vero invenimus, quos apostolos fuisse non legimus; sicut fuerunt Lucas et Marcus. Pastores autem et doctores, quos maxime ut discernerem voluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi visum est, ut non alios pastores, alios doctores intelligamus; sed ideo cum praedixisset pastores, subjunxisse doctores, ut intelligerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam. Ideo enim non ait, Quosdam autem pastores, quosdam vero doctores; cum superiora ipso locutionis genere distingueret dicendo, Quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas: sed hoc tanquam unum aliquid duobus nominibus amplexus est, quosdam autem pastores et doctores. 12. Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait, Obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1). Secundum graecum enim eloquium discernenda sunt: nam nostri interpretes vix reperiuntur, qui ea diligenter et scienter transferre curaverint. Ecce enim sicut ea ipse posuisti, Obsecro fieri obsecrationes, non eodem verbo utrumque dixit Apostolus, qui utique graece illam scripsit epistolam; sed pro eo quod in latino est, Obsecro, ille graece dixit, παρακαλῶ. Pro eo vero quod latinus vester habet, obsecrationes, ille posuit, δεήσεις. Proinde alii codices in quibus et nostri sunt, non habent, obsecrationes, sed, deprecationes. Tria porro quae sequuntur, orationes, interpellationes, gratiarum actiones, plerique latini codices sic habent. 13. Unde si velimus secundum latinae linguae proprietates ista discernere more loquendi, nostram vel qualemcumque sententiam fortasse tenebimus; sed mirum si sententiam graeci sermonis vel consuetudinis obtinebimus. Precationem, et deprecationem, multi nostri hoc idem putant, et hoc quotidiano usu jam omnino praevaluit. Qui autem distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus vero in devitandis malis. Precari enim dicebant esse precando bona optare; imprecari mala, quod vulgo jam dicitur, maledicere: deprecari autem, mala precando depellere. Sed usitatum jam loquendi modum potius sequamur; et sive precationes sive deprecationes invenerimus, quas Graeci δεήσεις vocant, non putemus emendandum esse. Orationes vero, quas graecus habet προσευχάς, distinguere a precibus vel precationibus omnino difficile est. Quod vero quidam codices non habent, orationes, sed, adorationes, quia non dictum est in graeco εὐχάς, sed προσευχάς: non arbitror scienter interpretatum; προσευχάς enim orationes dici a Graecis notissimum est. Et utique aliud est orare, aliud adorare. Denique non isto verbo, sed alio legitur in graeco, Dominum Deum tuum adorabis (Matth. IV, 10); et, Adorabo ad templum sanctum tuum (Psal. V, 8); et si qua similia. 14. Pro interpellationibus autem quod nostri habent, secundum codices, credo, vestros, postulationes posuisti. Haec interim duo, id est quod alii postulationes, alii interpellationes interpretati sunt, unum verbum transferre voluerunt quod graecus habet, ἐντεύξεις. Et profecto advertis, et nosti aliud esse interpellare, aliud postulare. Non enim solemus dicere, Postulant interpellaturi, sed, Interpellant postulaturi: verumtamen ex vicinitate verbum usurpatum, cui propinquitas ipsa impetrat intellectum, non est velut censoria notatione culpandum. Nam et de ipso Domino Jesu Christo dictum est quod interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34): numquidnam interpellat, et non etiam postulat? Imo vero quia postulat, pro eo positum est, interpellat. Evidenter quippe alibi de eo dicitur: Et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2). Quanquam fortassis codices apud vos etiam in eo loco de Domino Jesu Christo non habent, interpellat pro nobis, sed, postulat pro nobis: in graeco enim, quo verbo hic positae sunt interpellationes, quas ipse posuisti postulationes, ipsum et illic verbum est, ubi scriptum est, interpellat pro nobis. 15. Cum igitur et qui precatur oret, et qui orat precetur, et qui interpellat Deum, ad hoc interpellet ut oret et precetur; quid sibi vult quod ista ita posuit Apostolus, ut non sit eorum negligenda distinctio? Excepto itaque nomine generali, et salva loquendi consuetudine, secundum quam sive dicas precationem, sive orationem, sive interpellationem, vel postulationem, una eademque res intelligitur; aliqua etiam singulorum istorum proprietas inquirenda est; sed ad eam liquido pervenire difficile est: multa quippe hinc dici possunt quae improbanda non sint. 16. Sed eligo in his verbis hoc intelligere, quod omnis vel pene omnis frequentat Ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in celebratione Sacramentorum, antequam illud quod est in Domini mensa incipiat benedici: orationes, cum benedicitur et sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur; quam totam petitionem fere omnis Ecclesia dominica oratione concludit. Ad quem intellectum etiam verbi graeci origo nos adjuvat. Nam eam quam dicunt εὐχήν, raro ita Scriptura ponit ut intelligatur oratio: sed plerumque et multo usitatius votum appellat εὐχήν, προσευχήν vero, quod verbum ita positum est unde tractamus, semper orationem vocat. Unde hanc verbi originem, sicut superius dixi, nonnulli minus erudite intuentes, προσευχήν non orationem, sed adorationem dicere voluerunt, quae potius προσκύνησις dicitur: sed quia oratio interdum vocatur εὐχή, adoratio putata est προσευχή. Porro si usitatius, ut dixi, in Scripturis votum appellatur εὐχή, excepto nomine generali orationis, ea proprie intelligenda est oratio, quam facimus ad votum, id est πρὸς εὐχήν. Voventur autem omnia quae offeruntur Deo, maxime sancti altaris oblatio; quo Sacramento praedicatur nostrum illud votum maximum, quo nos vovimus in Christo esse mansuros, utique in compage corporis Christi. Cujus rei sacramentum est, quod unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17). Ideo in hujus sanctificationis praeparatione, existimo Apostolum jussisse proprie fieri προσευχάς, id est orationes, vel, ut nonnulli minus perite interpretati sunt, adorationes; hoc est enim ad votum, quod usitatius in Scripturis nuncupatur εὐχή. Interpellationes autem, sive, ut vestri codices habent, postulationes, fiunt cum populus benedicitur: tunc enim antistites, velut advocati, susceptos suos per manus impositionem misericordissimae offerunt potestati. Quibus peractis, et participato tanto Sacramento, gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam verbis ultimam commendavit Apostolus. 17. Haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breviter perstrictis atque significatis, non putaretur negligendum esse quod sequitur, pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et charitate: ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, existimaret non esse ista facienda pro his a quibus persecutionem patiebatur Ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. Unde adjungit et dicit: Hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Et ne quisquam diceret posse esse salutis viam in bona conversatione et unius Dei omnipotentis cultu, sine participatione corporis et sanguinis Christi; Unus enim Deus, inquit, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: ut illud quod dixerat, omnes homines vult salvos fieri, nullo alio modo intelligatur praestari, nisi per mediatorem, non Deum, quod semper Verbum erat, sed hominem Christum Jesum, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). 18. Unde nec illud moveat te, quod de Judaeis idem apostolus ait: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; secundum electionem autem dilecti propter patres (Rom. XI, 28). Altitudo quippe illa divitiarum sapientiae et scientiae Dei, et illa inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus, hanc fidelibus cordibus magnam ingerunt admirationem, qui de illius sapientia pertendente a fine usque ad finem fortiter, et omnia suaviter disponente (Sap. VIII, 1) non dubitant, quid sit quod ei placet ut nascantur, crescant ac multiplicentur hi, quos etsi malos ipse non fecit, tamen malos futuros esse praescivit. Nimis enim consilium ejus in abdito est, quo etiam malis bene utitur ad provectum bonorum, etiam in hoc mirificans omnipotentiam bonitatis suae: quia sicut illorum nequitiae est male uti bonis operibus ejus, sic illius sapientiae est bene uti malis operibus eorum. 19. Hanc igitur altitudinem sacramenti sic commendat Apostolus: Nolo vos ignorare, fratres, hoc sacramentum, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25, 26). Ex parte, dixit, quia non omnes excaecati sunt: erant enim ex illisqui Christum cognoverunt. Plenitudo autem Gentium in his intrat, qui secundum propositum vocati sunt; et sic omnis Israel salvus fiet, quia et ex Judaeis et ex Gentibus, qui secundum propositum vocati sunt, ipsi verus sunt Israel, de quo dicit idem Apostolus, Et super Israel Dei (Galat. VI, 16): illos autem dicit Israel secundum carnem; Videte, inquit, Israel secundum carnem (I Cor. X, 18). Deinde interponit testimonium prophetae, Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Isai. LIX, 20): non utique omnium Judaeorum, sed dilectorum. 20. Hinc adjungit ea, quae inquirenda posuisti, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos. Pretium quippe redemptionis nostrae sanguis est Christi, qui utique nonnisi ab inimicis potuit occidi. Hic est ille usus malorum in provectum bonorum. Quod vero adjungit, secundum electionem autem dilecti propter patres, hinc ostendit non illos inimicos, sed electos esse dilectos. Sed Scripturae mos est ita loqui de parte tanquam de toto: sicut Corinthios in primis Epistolae suae partibus, ita laudat tanquam omnes tales sint, cum essent laudabiles quidam eorum; et postea in nonnullis Epistolae ipsius locis, ita reprehendit tanquam omnes culpabiles essent, propter quosdam qui tales erant. Istam divinarum Scripturarum consuetudinem per omne corpus Litterarum ejus creberrime sparsam, quisquis diligenter adverterit, multa dissolvit quae inter se videntur esse contraria. Inimicos ergo alios dicit, alios dilectos: sed quia in uno populo erant, velut eosdem ipsos dicere videtur. Quanquam et ex ipsis inimicis qui crucifixerunt Dominum, plerique conversi sunt, et apparuerunt electi. Tunc electi, quando conversi, quantum ad salutis initium: quantum vero ad Dei praescientiam, non tunc electi, sed ante constitutionem mundi, sicut idem dicit apostolus, quod elegerit nos ante mundi constitutionem (Eph. I, 4). Duobus itaque modis, ipsi inimici qui dilecti: sive quia in uno populo utrique fuerant; sive quia ex inimicis saevientibus usque ad sanguinem Christi, quidam eorum dilecti facti erant secundum electionem quae latebat in praescientia Dei. Ad hoc enim addidit, propter patres; quia id quod patribus promissum est oportebat impleri, sicut circa finem Epistolae ad Romanos ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9). Secundum istam misericordiam dictum est, inimici propter vos: quod et supra dixerat, Illorum delicto salus Gentibus. 21. Cum autem dixisset, secundum electionem dilecti propter patres, addidit, Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Vides certe illos significari, qui pertinent ad numerum praedestinatorum. De quibus alio loco dicit, Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14): qui vero electi, ipsi sunt secundum propositum vocati; in quibus Dei procul dubio praescientia falli non potest. Hos praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit. Haec vocatio est secundum propositum; haec est sine poenitentia. Quos autem vocavit, illos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. V, 28-31)? 22. Non sunt in ista vocatione, qui in fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), etiamsi aliquantum ambulant, non perseverant usque in finem. Et utique potuerunt rapi, ne malitia mutaret intellectum eorum (Sap. IV, 11), si ad illam praedestinationem et vocationem, quae secundum propositum et sine poenitentia est, pertinerent. At ne quisquam praesumptor ita de occultis judicet alienis, ut dicat, Ideo non rapti sunt ex hac vita, antequam essent fidei desertores, quia in eadem vita non fideliter ambulabant, et hoc in eorum cordibus noverat Dominus, quamvis hominibus aliter appareret: quid dicturus est de infantulis parvulis, qui plerique accepto in illa aetate christianae gratiae Sacramento, cum sine dubio pertinerent ad vitam aeternam regnumque coelorum, si continuo ex hac vita emigrarent, sinuntur crescere, et nonnulli etiam apostatae fiunt? Unde, nisi quia non pertinent ad illam praedestinationem, et secundum propositum ac sine poenitentia vocationem? Cur autem ad eam alii pertineant, alii non pertineant, occulta causa esse potest, injusta esse non potest. Numquid enim iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX, 14). Nam et hoc ad illam pertinet altitudinem judiciorum, quam mirans tanquam expavit Apostolus. Ideo quippe illa judicia vocat, ne quisquam talia fieri putet, sive iniquitate sive temeritate facientis, sive casu et fortuito labentibus ullis partibus tam dispositorum sub tanta sapientia Dei saeculorum. 23. In Epistola porro ad Colossenses quod scriptum est, Nemo vos seducat volens in humilitate (Coloss. II, 18), et caetera quae sequuntur, quousque tibi obscura esse dixisti, nec ego adhuc sine caligine intelligo. Atque utinam praesens de me ista quaesiisses: in eo quippe sensu, quem mihi in his verbis habere videor, adhibenda est quaedam pronuntiatio in vultu et modo vocis, qui exprimi litteris non potest, ut ex aliqua parte aperiatur; quod ideo fit obscurius, quia non recte, sicut existimo, pronuntiatur. Quod enim scriptum est, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis; tanquam praeceptum putatur Apostoli, nescio quid tangere, gustare, attaminare prohibentis. Contra est autem, si tamen in tanta obscuritate ista non fallor. Per irrisionem quippe verba posuit eorum, a quibus eos nolebat decipi atque seduci, qui discernentes cibos secundum culturam Angelorum, atque ita de hoc mundo decernentes, dicunt, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis; cum sint omnia munda mundis (Tit. I, 15), et omnis creatura Dei bona sit (I Tim. IV, 4): quod in alio loco ipse evidenter commendat. 24. Totam ergo ipsius sententiae circumstantiam videamus: ita enim Apostoli intentione perspecta, sensum ejus, quantum valemus, fortasse tenebimus. Quibus enim ista scribit, metuebat eos seduci umbris rerum, dulci nomine scientiae, et averti a luce veritatis quae est in Christo Jesu Domino nostro. Hanc autem sub nomine sapientiae vel scientiae curam vanarum superfluarumve observationum, et de superstitione gentilitatis, maximeque ab eis qui Philosophi sunt nuncupati, et a Judaismo, cavendam esse cernebat, ubi erant umbrae futurorum removendae, quoniam lumen earum jam Christus advenerat. Cum ergo commemorasset et commendasset quantum certamen pro eis haberet, et pro his qui Laodiceae fuerant, et quicumque non viderant faciem ejus in carne, ut cordibus consolarentur copulati in charitate, et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus, ad cognoscendum mysterium Dei, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi; Hoc dico, inquit, ut nemo vos circumveniat in veri simili sermone: quia veritatis amore ducebantur, veri similitudinem illis timuit, ne deciperentur. Et ideo commendavit in Christo quod dulcissimum habebant thesaurum, scilicet sapientiae et scientiae, cujus nomine et promissione induci poterant in errorem. 25. Nam etsi corpore, inquit, absens sum, spiritu vobiscum sum; gaudens, et videns vestram ordinationem, et id quod deest fidei vestrae in Christo. Ideo illis timebat, quoniam quid eis adhuc deesset, videbat. Sicut ergo accepistis, inquit, Jesum Christum Dominum nostrum, in ipso ambulate; radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in ea gratiarum actione. Vult eos fide nutriri, ut capaces fiant participandorum thesaurorum sapientiae et scientiae, qui sunt absconditi in Christo; ne antequam sint ad haec idonei, veri simili sermone capiantur, et a veritatis itinere devient. Deinde apertius, quid eis timeat ostendens: Videte, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ideo corporaliter dixit, quia illi umbratiliter seducebant; translato verbo usus, sicut etiam umbrae nomen in his rebus non est utique verbum proprium, sed quadam similitudinis ratione translatum. Et estis in illo, inquit, repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. Per principatus enim et potestates superstitio Gentilium vel Philosophi seducebant, praedicantes illam quam vocant theologiam per clementa hujus mundi. Caput autem omnium Christum, principium omnium voluit intelligi, sicut ipse, cum ei dictum esset. Tu quis es? respondit: Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 3). Mirabiliter autem vult eos esse horum velut mirabilium contemptores, cum eos ostendit corpus factos illius capitis, dicendo: Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. 26. Hinc jam ne umbris Judaismi seducantur, adjungit: In quo etiam circumcisi estis, circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis; vel, sicut aliqui habent, in exspoliatione corporis peccatorum carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Vide quemadmodum et hic corpus Christi eos ostendit, ut ista contemnant, cohaerentes tanto capiti suo, mediatori Dei et hominum Christo Jesu, et nullum falsum vel invalidum medium per quod Deo cohaereant, requirentes. Et vos, inquit, cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae; praeputium vocavit quod significatur praeputio, hoc est delicta carnalia quibus exspoliandi sumus: vivificavit, inquit, cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum in decretis, quod erat contrarium nobis; quia reos Lex faciebat, quae subintraverat ut abundaret delictum. Tollens, inquit, illud de medio et affigens illud cruci, exuens se carne, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso: non utique bonos, sed malos principatus et malas potestates, diabolicas scilicet et daemoniacas exemplavit; id est, exemplum de illis dedit, ut quemadmodum ipse se exuit carne, sic suos ostenderet exuendos carnalibus vitiis, per quae illi eis dominabantur. 27. Jam hic diligenter attende quamadmodum inferat propter quod cuncta ista commemoravimus. Nemo ergo vos, inquit, judicet in cibo: tanquam propterea omnia illa dixerit, quia isti per hujusmodi observationes seducebantur a veritate, qua liberi fiebant; de qua dictum est in Evangelio, Et veritas liberavit vos (Id. VIII, 32), id est, liberos faciet. Nemo ergo vos, inquit, judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum; quod est umbra futurorum: hoc propter Judaismum. Deinde sequitur propter superstitiones Gentilium, Corpus autem Christi, inquit, nemo vos convincat: turpe est, inquit, et nimis incongruum, et a generositate vestrae libertatis alienum, ut cum sitis corpus Christi, seducamini umbris, et convinci videamini veluti peccantes, si haec observare negligitis. Corpus ergo Christi, nemo vos convincat volens in humilitate cordis. Hoc si per verbum graecum diceretur, etiam in latina consuetudine populari sonaret usitatius. Sic enim et vulgo dicitur qui divitem affectat, thelodives, et qui sapientem, thelosapiens, et caetera hujusmodi: ergo et hic thelohumilis, quod plenius dicitur thelon humilis, id est, volens humilis, affectans humilitatem; quod intelligitur, volens videri humilis, affectans humilitatem. Hoc enim talibus observationibus agitur, ut cor hominis velut religione humile reddatur. Addidit autem et culturam Angelorum, vel sicut vestri codices habent, religionem Angelorum, quae graece θρησκεία dicitur; Angelos volens intelligi Principatus, quos elementorum mundi hujus praepositos, in his observationibus colendos esse arbitrantur. 28. Nemo ergo vos, inquit, convincat cum sitis corpus Christi, volens videri humilis corde in cultura Angelorum, quae non vidit inculcans: vel, sicut quidam codices habent, quae vidit inculcans. Aut enim sic dicere voluit, quae non vidit inculcans: quia homines ista suspicionibus et opinionibus agunt; non quod viderint ista esse facienda. Aut certe, quae vidit inculcans: id est magna existimans, quia vidit ea quibusdam locis observari alibi ab hominibus quorum auctoritati haberet fidem etiam ratione non reddita; et ideo sibi magnus videtur, quia ei contigit quorumdam sacrorum videre secreta. Sed plenior sensus est, quae non vidit inculcans, frustra inflatus mente carnis suae. Mirabiliter ibi eum dixit inflatum mente carnis suae, ubi thelohumilem supra dixerat: fit enim miris modis in anima hominis, ut de falsa humilitate magis infletur, quam si apertius superbiret. Et non tenens, inquit, caput, quod vult Christum intelligi, ex quo omne corpus compactum et connexum, subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? 29. His dictis inserit verba eorum qui decernunt de hoc mundo per has observationes quasi rationabiles, affectata vanitate humilitatis inflati: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis. Recolamus quod dictum est superius, ut hoc intelligamus. Non vult enim eos in his observationibus judicari, ubi dicitur, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis: quae sunt omnia, inquit, in corruptionem per abusionem. Omnia haec, inquit, magis ad corruptionem valent, cum superstitiose ab eis abstinetur, ut eis homo abutatur, id est, non eis utatur secundum praecepta et doctrinas hominum. Hoc planum est; sed quod sequitur multum requiris: Quae sunt quidem rationem habentia sapientiae in observatione, et humilitate cordis, et vexatione corporis; vel, sicut alii interpretati sunt, ad non parcendura corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Cur, inquis, haec dicit rationem habere sapientiae, quae ita reprehendit? 30. Dicam, quod et ipse in Scripturis potes advertere, saepe sapientiam positam etiam in sedibus mundi hujus, quam dicit expressius sapientiam hujus mundi. Nec moveat quod hic non addidit, Mundi. Non enim et alio loco, cum ait, Ubi sapiens? ubi scriba (I Cor. I, 20)? addidit, Hujus mundi; ut diceret, Ubi sapiens hujus mundi: et tamen hoc intelligitur. Sic et ista ratio sapientiae. Nihil enim ab eis dicitur in hujusmodi superstitiosis observationibus, ubi non mundi hujus elementorum naturarumque rerum, ratio quaedam sapientiae reddi videatur. Nam et cum dicit, Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam; non ait, Hujus mundi: et quid est philosophia latine, nisi studium sapientiae? Sunt ergo, inquit, ista rationem quidem habentia sapientiae, id est, de quibus aliqua ratio reddatur secundum elementa mundi hujus, et principatus ac potestates. In observatione et humilitate cordis: id enim agunt ista, ut superstitionis vitio cor humilietur. Ad non parcendum corpori: dum fraudatur istis escis quibus compellitur abstinere. Non in honore aliquo ad saturitatem carnis: non quod honoratius illo magis quam illo cibo caro saturetur, cum ad ejus necessitatem non pertineat nisi quolibet valetudini apto alimento refici atque fulciri. CAPUT III. 31. De Evangelio inquisitio tua solet multos movere, quomodo Dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore surrexerit, a quibusdam qui eum noverant, utriusque sexus hominibus, et agnitus non sit, et agnitus sit. Ubi primum quaeri solet utrum in ejus corpore, an potius in illorum oculis aliquid factum sit quo non posset agnosci. Cum enim legitur, Tenebantur oculi eorum ne agnoscerent eum (Luc. XXIV, 16); impedimentum quoddam agnoscendi videtur in luminibus factum esse cernentium: cum vero aperte alibi dicitur, Apparuit eis in alia effigie (Marc. VI, 12), utique in ipso corpore cujus alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est, moram agnoscendi paterentur oculi illorum. Sed ego miror, cum duo sint in corpore quibus cujusque species agnoscatur, lineamenta et color, cur ante resurrectionem, quod in monte ita transfiguratus est ut fieret et vultus ejus splendidissimus sicut sol (Matth. XVII, 2), neminem movet eum usque ad tantam excellentiam fulgoris et lucis colorem sui corporis mutare potuisse; et post resurrectionem movet aliquatenus lineamenta mutata esse, ut non posset agnosci, et rursum eadem potentiae facultate, sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina lineamenta revocasse. Nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde venisset: sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. At enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit. Quid hoc ad rem? Nam illud utique ipsum corpus erat in quo in monte transfiguratus est; et ipsum erat juvenis in quo natus est: et tamen si quis eum repente juvenem vidisset, qui nonnisi infantulum nosset, non utique agnosceret. An vero ad lineamenta mutanda non potest celeriter Dei potestas, quod potest per annorum moras hominis aetas? 32. Quod autem Mariae dixit, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17), nihil aliud me intellexisse noveris, quam tu. Ita enim significare voluit tactum spiritualem, id est, accessum fidei se requirere, qua creditur eum excelsum esse cum Patre. Et quod ab illis duobus in fractione panis est agnitus (Luc. XXIV, 30, 31), Sacramentum esse quod nos in agnitionem suam congregat, nullus debet ambigere. 33. De verbis Simeonis, ubi ait Virgini matri Domini, Et tuam ipsius animam pertransibit framea, in alia epistola cujus exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi videatur; quod etiam tibi inter caetera visum est. Et quod adjunxit, Ut denudentur multorum cordium cogitationes (Id. II, 35), hoc intelligendum puto, quia per Domini passionem, et insidiae Judaeorum, et discipulorum infirmitas patuit. Tribulationem igitur, gladii nomine significatam esse, credibile est, quo materna anima vulnerata est doloris affectu. Ipse fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in Psalmo dicitur: Et gladius in ore eorum (Psal. LVIII, 8). Ipsi enim erant filii hominum, quorum dentes arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Nam et ferrum quod pertransiit animam Joseph, pro dura tribulatione positum mihi videtur: aperte quippe dicitur, Ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus; id est, tamdiu fuit in dura tribulatione, donec fieret quod praedixit. Hinc enim magnus est habitus, et ab illa tribulatione liberatus. Sed ne humanae sapientiae tribueretur, quod venit verbum ejus, id est, factum est quod praedixit, more suo Scriptura sancta Deo inde dat gloriam, et continuo subjungit: Eloquium Domini ignivit eum (Psal. CIV, 18, 19). 34. Ut potui non defui interrogationibus tuis adjutus orationibus tuis, et ipsis quas misisti, disputationibus tuis. Cum enim interrogando disputas, et quaeris acriter et doces humiliter. Utile est autem ut de obscuritatibus divinarum Scripturarum, quas exercitationis nostrae causa Deus esse voluit, multae inveniantur sententiae, cum aliud alii videtur, quae tamen omnes sanae fidei doctrinaeque concordent. Dabis sane veniam stilo meo multum festinanti, ut jam in navi constituto occurrerem perlatori Filium autem nostrum Paulinum, in Christi charitate dulcissimum, in hac potius epistola resaluto, et paucis ut festinus exhortor, ut misericordiae Domini qui sciens dare auxilium de tribulatione, eum turbulentissima tempestate misit in portum, quo tu pelago tranquilliore permeasti, ipsi marinae tranquillitati minime credens, et qui ejus rudimentis excipiendis atque nutriendis te dedit, gratias agas quantas potest, et omnia ejus ossa dicant: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? Non enim uberiore fructu legit vel audit me docentem ac disserentem, vel quibuslibet exhortationibus accendentem, quam inspicit te viventem. Resalutant sanctam et sincerissimam Benignitatem tuam conservi mei qui mecum sunt. Condiaconus autem noster Peregrinus, ex quo a me profectus est cum sancto fratre nostro Urbano, quando episcopatus sarcinam subire perrexit, nondum remeavit Hipponem: salvos eos tamen in nomine Christi, et litteris eorum et fama nuntiante cognoscimus. Compresbyterum Paulinum, et omnes qui tua praesentia in Domino perfruuntur, germano salutamus affectu.
EPISTOLA CL . Augustinus Probae et Julianae nobilibus viduis gratulatur de filia earum Demetriade, quae virginitatis velum acceperat; agens gratias pro munusculo misso.
Dominarum honore dignissimis, merito illustribus et praestantissimis filiabus PROBAE et JULIANAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Implestis gaudio cor nostrum, tanto jucundius quanto charius, tanto gratius quanto citius. Vestrae namque stirpis sanctimoniam virginalem, quoniam quacumque innotuistis, ac per hoc ubique, fama celeberrima praedicat, velocissimum volatum ejus fideliore atque certiore litterarum nuntio praevenistis, et prius nos fecistis exsultare de cognito tam excellenti bono, quam dubitare de audito. Quis verbis explicet, quis digno praeconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeat ex vestro sanguine feminas virgines Christus, quam viros consules mundus? nam volumina temporum, si magnum atque praeclarum est nominis dignitate signare; quanto est majus atque praeclarius cordis et corporis integritate transcendere! Magis itaque gaudeat puella nobilis genere, nobilior sanctitate, quod sit per divinum consortium praecipuam in coelis consecutura sublimitatem, quam si esset per humanum connubium prolem propagatura sublimem. Generosius quippe elegit Aniciana posteritas tam illustrem familiam beare nuptias nesciendo, quam multiplicare pariendo, et in carne jam imitari vitam Angelorum, quam ex carne adhuc numerum augere mortalium. Haec est uberior fecundiorque felicitas, non ventre gravescere, sed mente grandescere; non lactescere pectore, sed corde candescere; non visceribus terram, sed coelum orationibus parturire. Dominarum honore dignissimae filiae, perfruamini in illa quod defuit vobis; perseveret usque in finem, adhaerens conjugio quod non habet finem. Imitentur eam multae famulae dominam, ignobiles nobilem, fragiliter excelsae excelsius humilem; virgines quae sibi optant Aniciorum claritatem, eligant sanctitatem. Illud enim quantalibet cupiditate quando assequentur? hoc autem si plene cupierint, mox habebunt. Protegat vos incolumes et feliciores dextera Altissimi, dominae honore dignissimae et praestantissimae filiae. Pignora Sanctitatis vestrae, praecipue ipsam sanctitate praecipuam, debito vestris meritis officio, dilectione Domini salutamus. Velationis apophoretum gratissime accepimus.