Epistolae 124-150 | Epistolae 185-200 |
IX
recensereEPISTOLA CLI . Caeciliano significat sui erga illum animi studium, vereremque amicitiam nihil imminutam esse: haudquaquam enim suspicari conscium ipsum fuisse impiae crudelisque perfidiae a viro praepotenti (Marino comite) perpetratae in caede duorum fratrum, quorum alter (Marcellinus tribunus) integerrimis erat moribus praeditus, et omnium christianorum virtutum splendore ornatissimus. Domino merito illustri, e debito a me honore dignissimo filio CAECILIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Querela de me apud te litteris tuis indita tanto est mihi gratior, quanto plenior charitatis. Si ergo quod tacui purgare coner, quid conabor aliud quam ostendere te non habuisse causam quam mihi succensere deberes? Sed cum id in te magis diligam, quod de mea reticentia es dignatus offendi, quam inter tuas curas nihil momenti habere credideram; causam meam deseram, si me purgare contendero. Si enim indignari non debuisti, quia non ad te scripserim; nihil me pendis, qui loquarne an taceam indifferenter feras. Porro quia me tacuisse moleste tulisti, indignatio ista, indignatio non est. Non itaque tam doleo me non praebuisse, quam gaudeo te nostrum desiderasse sermonem. Nam veterem amicum, et quod abs te taceri, sed a nobis oportet agnosci, talem ac tantum virum in peregrinis positum, curisque publicis laborantem, quod memoriae fuerim, honori mihi est, non moerori. Ignosce igitur agenti gratias quod me indignum non putasti cui succenseres tacenti. Nunc enim inter tot et tanta negotia, non tua, sed publica, id est omnium, non solum onerosas non esse, verum etiam gratas esse posse litteras meas credidi benevolentiae tuae, qua excellentiam vincis.
2. Cum enim accepissem mihi a fratribus epistolam missam sancti et praecipuis meritis venerandi papae Innocentii, quam per tuam Praestantiam ad me datam certis declaratur indiciis; ideo nullam tuam paginam simul advectam esse putaveram quod scribendi et rescribendi cura nolueris, gravioribus rebus occupatus, obstringi. Nam utique consentaneum videbatur ut qui mihi sancti viri scripta dignatus es mittere, ea sumerem adjuncta cum tuis. Hinc ergo statueram non esse oneri litteras meas animo tuo, nisi esset necesse commendandi alicujus gratia, cui hoc negare non possem intercessionis officio; quae solet nostra esse omnibus concedendi consuetudo, et quaedam, etiam importuna, non tamen improbanda, professio. Itaque feci: nam amicum meum commendavi benignitati tuae; a quo etiam sua rescripta jam sumpsi, agente gratias, quas et ipse ago. 3. Si quid autem de te mali existimarem, praesertim in ea causa quam etiam non expressam, tamen mihi tua epistola redolebat; absit ut ad te tale aliquid scriberem, ubi ullum vel mihi vel cuiquam beneficium postularem. Aut enim conticescerem, observans tempus ubi te possem habere praesentem; aut si litteris agendum putarem, illud potius agerem, et sic agerem, ut dolorem manifestare vix posses. Nam ideo post illius impiam crudelemque perfidiam (cui etiam per tuam nobiscum participatam sollicitudinem frustra vehementer institimus, ne illo cor nostrum dolore percelleret, suam vero conscientiam tanto scelere trucidaret), continuo sum a Carthagine profectus, occultato abscessu meo, ne tot ac tanti qui ejus intra ecclesiam gladium formidabant, violentis fletibus et gemitibus me tenerent, putantes meam sibi aliquid posse prodesse praesentiam, ut quem satis digne pro ejus anima objurgare non possem, pro illorum corporibus etiam rogare compellerer. Quam tamen eorum corporalem salutem satis parietes ecclesiae muniebant. Ego autem duris coarctabar augustiis, quod neque ille me pateretur, qualem oporteret; et insuper facere cogerer quod non deceret. Dolebam etiam graviter vicem venerabilis coepiscopi mei tantae rectoris Ecclesiae, ad cujus pertinere dicebatur officium, post hominis tam nefariam fallaciam adhuc se praebere humilem, quo caeteris parceretur. Fateor; cum tantum malum nullo pectoris robore potuissem tolerare, discessi. 4. Haec esset et nunc silentii mei causa apud te, quae fuit tunc discessionis meae, si te apud illum egisse crederem, ut tam nefarias ulcisceretur injurias. Credunt ista qui nesciunt quomodo, et quoties, et quae nobis dixeris, cum anxia cura perageremus ut quanto tibi familiarius inhaerebat, quanto ad eum crebrius ventitabas, quanto saepius cum solo colloquebaris, tanto magis curaret existimationem tuam; ne his qui tui dicebantur inimici talem exitum daret, ut nihil cum illo aliud egisse putareris. Quod quidem nec ego credo, nec fratres mei qui te in loquelis audierunt, et auditu atque omni nutu viderunt signa benigni pectoris tui. Sed, obsecro te, ignosce credentibus: homines enim sunt, et in animis hominum tantae latebrae sunt, et tanti recessus, ut omnes suspiciosi cum merito culpentur, etiam laudari arbitrentur se debere, quod cauti sint. Causae stabant; ab uno eorum quos teneri ille repente praeceperat, gravissimam te passum fuisse injuriam noveramus. Frater quoque ejus, in quo Ecclesiam maxime persecutus est, nescio quid duriter quasi praeferens tibi respondisse dicebatur. Putabantur tibi ambo esse suspecti. Postulati cum abiissent, te illic remanente, et cum illo secretius, ut ferebatur, loquente, subito jussi sunt detineri. Amicitiam vestram non recentem, sed veterem, homines loquebantur. Famam confirmabat tanta conjunctio, et tam assidua solius cum solo sermocinatio. Potestas illius magna tunc erat. Calumniae facilitas radiabat. Non erat grande negotium procurari aliquem, qui diceret quod salute promissa dicendum ille mandasset. Omnia in tempore isto suffragabantur, ut etiam uno teste, tanquam invidioso et credibili crimine, sine jubentis discrimine quilibet de medio tolleretur. 5. Nos interea, quoniam rumor erat quod ecclesiastica manus posset eos eripere, falsis promissionibus ludebamur; ut illo non solum quasi volente, sed etiam instante, pro eis ad Comitatum episcopus mitteretur, ea pollicitatione interposita episcopalibus auribus, quod donec aliquid pro eis illic ageretur, nullum causae illorum excitaretur examen. Postremo, pridie quam terirentur, venit ad nos Praestantia tua; spem dedisti, qualem nunquam antea dederas, quod eos tibi posset concedere profecturo, cum illi graviter prudenterque dixisses, totum quod tecum tam assidue familiarius secretiusque loqueretur, non te honorare potius quam gravare, atque ad id valere, quod communicato et pertractato inter vos mortis eorum consilio, nemo dubitaret quid post haec omnia sequeretur. Quae cum te dixisse nobis indicares, inter narrandum namque tendens in eum locum ubi celebrantur sacramenta fidelium, stupentibus nobis ita jurasti te ista dixisse, ut non solum tunc, verum etiam nunc post tam horrendum inopinatum exitum, cum tuos omnes nutus recolo, nimis mihi impudens videar, si de te aliquid mali credam. Quibus tuis verbis sic eum permotum fuisse dicebas, quod velut familiare viaticum tibi eorum donaturus esset salutem. 6. Unde testor Dilectioni tuae, postero die, quo illius parturitionis nefarius fetus est ortus, cum esset nobis repente nuntiatum illos e carcere ad eum judicem ductos, quanquam perturbati fuerimus, tamen ego considerans et quae nobis pridie dixeras, et qui esset post illum exorturus dies, quoniam beati Cypriani erat pridiana solemnitas, existimavi quod etiam elegerit diem, quo et tibi postulata concederet, et universam Christi Ecclesiam repente laetificans, ad locum tanti martyris ascendere voluerit, parcendi benignitate quam occidendi potestate sublimior; cum ecce nobis nuntius irruit, quo prius percussos esse nossemus, quam quomodo audirentur quaerere valeremus. Provisus enim erat et proximus locus, non suppliciis hominum deputatus, sed ornamento potius civitatis, ubi merito creditur propterea quosdam ante aliquot dies jussisse mactari, ne in istis invidiosa novitas esset: quos consilium fuit sic posse subripi Ecclesiae, si non solum subito feriri juberentur, verum etiam in loco proximo ferirentur. Satis itaque indicavit ei matri se inferre non timuisse cruciatum, cujus timuit interventum: Ecclesiae scilicet sanctae, inter cujus fideles in ejus gremio baptizatos et ipsum utique noveramus. Post hunc igitur tanti moliminis exitum, cum tam diligenter nobiscum actum esset, ut etiam per te, etsi nesciente te, pene securi et pene certi de salute illorum pridie fieremus; quis non talium, qualis hominum multitudo est, indubitatum haberet, etiam a te nobis verba data, illis animam ablatam? Ideo, sicut dixi, vir bone, etiamsi nos hoc non credimus, ignosce credentibus. 7. Absit autem a corde, et qualicumque vita mea, ut apud te pro aliquo intercederem, vel a te cuiquam beneficium postularem, si te crederem tanti hujus mali, et tam consceleratae crudelitatis auctorem. Sed plane fateor, si etiam posthac in ea familiaritate estis in qua antea fuistis, pace tua sit liber dolor; multum nos quod nolebamus compellitis credere. Est autem consentaneum ut neque hoc credam, qui de te illa non credo. Amicus tuus inopinato successu repentinae potestatis non magis persecutus est illorum vitam, quam tuam famam. Nec ista loquens, odia tua in illum, mei animi ac professionis oblitus, inflammo; sed ad fideliorem provoco dilectionem. Qui enim sic agit cum malis, ut eos malitiae poeniteat, novit etiam indignatione consulere: nam sicut mali obsunt assentando, ita boni adversando prosunt. Suam quippe animam eodem ferro, quo alios insolentissime occidit, gravius altiusque percussit: quod post hanc vitam, si non eam poenitendo correxerit, et patientia Dei bene usus fuerit, invenire ac sentire cogetur. Saepe autem vita praeseus etiam bonorum, Dei judicio malis cripienda permissa est, ne talia perpeti putaretur malum. Mori quippe in carne quid potest obesse morituris? aut quid agunt qui mori timent, nisi ut paulo posterius moriantur? Quidquid obest morientibus, ex vita, non ex morte contingit; in qua si tales animas habuerint, qualibus christiana gratia subvenitur, non sane mors eorum vitae bonae occasus fuit, sed melioris occasio. 8. Et majoris quidem mores apparebant huic saeculo amiciores esse quam Christo: quanquam et ipse juvenilem prius saecularemque vitam uxore ducta, non parva ex parte correxerat. Non tamen fortasse misericors Deus fratris eum esse in morte comitem nisi miserans voluit. Ille vero alius religiose vivit, et multum corde vitaque christiana. Haec eum fama praecessit, ut in causa Ecclesiae sic veniret: haec consecuta est cum venisset. Quae illi vero probitas in moribus, in amicitia fides, in doctrina studium, in religione sinceritas, in conjugio pudicitia, in judicio continentia; erga inimicos patientia, erga amicos affabilitas, erga sanctos humilitas, erga omnes charitas; in beneficiis praestandis facilitas, in petendis pudor, in recte factis amor, in peccatis dolor! Quantum decus honestatis, qui splendor gratiae, quae cura pietatis; quae in subveniendo misericordia, in ignoscendo benevolentia, in orando fiducia! Quod salubriter sciebat, qua modestia loquebatur! quod inutiliter nesciebat, qua diligentia scrutabatur! Quantus in eo contemptus rerum praesentium! quanta spes et desiderium bonorum aeternorum! Ne relictis omnibus saecularibus actionibus susciperet cingulum militiae christianae, vinculum praepediebat uxorium, quo jam innodatus coeperat concupiscere meliora, quando jam non licebat illa, quamvis inferiora, disrumpere. 9. Quodam die frater ejus, cum jam pariter in custodia tenerentur, ait illi: Si ego haec pro meritis patior peccatorum meorum; tu, cujus vitam novimus, tam attente ferventerque christianam, quibus malis meritis ad ista perductus es? At ille: Parvumne, inquit, mihi existimas conferri divinitus beneficium, si tamen hoc testimonium tuum de vita mea verum est, ut hoc quod patior, etiamsi usque ad effusionem sanguinis patiar, ibi peccata mea puniantur, nec mihi ad futurum judicium reserrentur. Hic forte aliquis credat eum fuisse sibi conscium aliquorum occultorum impudicitiae peccatorum. Dicam ergo quid me Dominus Deus, ad magnam meam consolationem, ex ejus ore audire, et plane scire voluerit. Cum de hoc ipso, ut sunt humana, sollicitus, solus cum solo agerem, jam in eadem custodia constituto, ne quid esset unde majore et insigniore poenitentia Deum sibi placare deberet; ille ut erat verecundiae singularis, cum ipsam, licet falsam meam suspicionem erubesceret, sed admonitionem gratissime acciperet, modeste graviterque subridens, et utraque manu meam dexteram apprehendens: Testor, inquit, Sacramenta quae per hanc afferuntur manum, me nullum esse expertum concubitum praeter uxorem, nec ante, nec postea. 10. Quid ergo huic in morte accidit mali, ac non potius plurimum boni, cum haec habens dona ad Christum, sine quo inaniter habentur, ex hac vita migravit? Quae apud te non commemorarem, si crederem te laudibus ejus offendi. Cum autem hoc non credo, nec illud profecto, quod te, non dico instante, sed saltem volente aut optante posset occidi. Proinde judicas nobiscum tanto sincerius, quanto innocentius, quod ille cum anima sua, quam cum istius corpore crudelius egerit; quando contemptis nobis, contemptis promissionibus suis, contemptis tot ac tantis petitionibus et admonitionibus tuis, contempta denique Ecclesia Christi (et in ea quo, nisi Christo?), ad finem suae machinationis hujus morte pervenit. An vero illius honos, istius vel carceri comparandus est, cum ille fureret sublimatus, iste gauderet inclusus? Horrendis et poenalibus tenebris, omnes non tantum carceres, sed etiam inferos vincit scelerati hominis conscientia. Tibi etiam quid nocuit, cujus etsi famam graviter laesit, tamen innocentiam non peremit? Quamvis fama quoque ipsa salva sit, et apud eos qui te melius noverunt quam nos, et apud nos ipsos, qui curas nobiscum tuas, ne tam immane perpetraretur scelus, tanto expressas inspiciebamus affectu, ut tui cordis invisibilia pene oculis cerneremus. Sibi igitur ille nocuit, quidquid nocuit; suam transfixit animam, suam vitam, suam conscientiam; suam denique ipsam famam, quam bonam solent etiam pessimi concupiscere, caeca illa crudelitate vastavit. Tanto enim est odiosior omnibus bonis, quanto magis impiis placere conatus est, vel placuisse laetatus. 11. Ubi autem magis potuit apparere non eum habuisse necessitatem quam se habere confinxit, ut ejus obtentu tanquam bonus faceret tantum malum, quam quod nec illi placuit de cujus praecepto se ausus est excusare? Referat Praestantiae tuae sanctus diaconus qui per N. manus, ipse enim fuerat episcopo quem pro illis miseramus adjunctus, quemadmodum nec indulgentia illis danda visa est, ne vel sic aliquo crimine notarentur; sed tantum commonitorium quo eos ab omni molestia liberos dimittere juberetur. Gratuita igitur crudelitate, nulla necessitate (quamvis et aliae causae, quas suspicamur, nec opus est committere litteris, forsitan fuerint), atrociter contristavit Ecclesiam. Ad cujus Ecclesiae gremium frater ejus, metuens perire, confugerat, ut eum vivum tanti sceleris consiliarium reperiret: cujus Ecclesiae etiam ipse, cum patronum offendisset, petivit asylum, nec ei potuit denegari. Hunc si diligis, detestare; si non vis ut in aeternum puniatur, exhorre. Sic existimationi tuae, sic est vitae illius consulendum: nam qui in eo diligit quod odit Deus, non solum odit ipsum, sed etiam seipsum. 12. Quae cum ita sint, nec de tua benignitate credo quod tanti sceleris auctor vel particeps fueris, neque quod malitiosa crudelitate fefelleris: quod absit a vita et moribus tuis! Nec amicitias vestras tales volo, quibus et ille in suum interitum glorietur de malo, et confirmetur humana suspicio; sed tales potius, quibus ad poenitentiam disponatur, et talem ac tantam poenitentiam, qualem quantamque postulant tam horrenda vulnera medicinam: tanto quippe amicior eris, quanto sceleribus ejus inimicior. Curiosum est Praestantiae tuae nosse rescriptis, ubi eo die fueris quo illud admissum est; quomodo acceperis, quid postea egeris, aut cum eum videris quid ei dixeris, quid ab illo audieris. Ego enim ex quo inde postridie repente discessi, nihil quod hanc rem attinet, de te audire potui. 13. Quod vero in epistola tua legi, jam te cogi credere, ne a me videreris, et Carthagini me negatum, tu potius cogis his verbis ut absentiae meae causas non taceam. Quarum est una, quoniam laborem quem in illa urbe perpeti necesse est, et quem si exponere velim, aliud tantum loquendum est, jam sustinere non possum, quod infirmitati meae propriae, quae nota est omnibus qui familiarius me noverunt, accessit etiam senectus, quae generis humani est communis infirmitas. Altera causa est, quod statui, si Dominus velit, quantum mihi ex illis occupationibus, quas Ecclesiae, cui proprio munere servio, necessitas flagitat, datur temporis, id totum impendere labori studiorum ad ecclesiasticas scientias pertinentium; ubi me arbitror, si Dei misericordiae placet, etiam posteris aliquid profuturum. 14. Unum est autem, si verum quaeris audire, quod in te molestissime fero, quod cum sis et hujus jam aetatis, et hujus vitae ac probitatis, adhuc vis esse catechumenus; quasi fideles non possint, quanto sint fideliores atque meliores, tanto fidelius ac melius administrare rempublicam. Quid autem boni agitis in his tantis curis et laboribus vestris, nisi ut bene sit hominibus? Si enim hoc non agitis, vel dormire satius est noctesque diesque, quam vigilare in laboribus publicis, nulli utilitati hominum profuturis. Nec sane dubito Excellentiam tuam . . . . EPISTOLA CLII . Macedonius Augustino, quaerens num ex religione sit quod episcopi apud judices intercedant pro reis. Domino merito venerabili, et unice colendo patri AUGUSTINO, MACEDONIUS. 1. Optatas admodum Sanctitatis tuae litteras accepi per Bonifacium venerandae legis antistitem; quem eo magis receptum dilexi quod a me desiderata pertulerat, sermonem Sanctitatis tuae et incolumitatem, domine merito venerabilis, et unice colende pater. Itaque sine mora quod petebat obtinuit. Verum quoniam existit occasio, hoc ipsum quantulumcumque est quod admonitus indulsi, nolo sine mercede remanere. Cupio enim accipere eam quae mihi commodet sine pendentis incommodo, imo quae mihi commodet cum gloria dependentis.
2. Officium sacerdotii vestri esse dicitis intervenire pro reis, et nisi obtineatis, offendi, quasi quod erat officii vestri minime reportetis. Hic ego vehementer ambigo utrum istud ex religione descendat. Nam si a Domino peccata adeo prohibentur, ut ne poenitendi quidem copia post primam tribuatur; quemadmodum nos possumus ex religione contendere ut nobis qualecumque illud crimen fuerit, dimittatur? quod utique, cum impunitum volumus, probamus. Et si constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus quae peccantur, certum est nos culpae societate vinciri, quoties eum impunitum esse cupimus, qui culpae tenetur obnoxius. Tum praeterea accedit hoc quod gravius est. Nam omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit: verum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt homines sibi relaxari, et id propter quod scelus admissum est, possidere. Pro his quoque interveniendum putat sacerdotium vestrum, de quibus adeo futuri nulla spes est, ut etiam in praesenti eadem criminis ratio perseveret. Nam qui tam pervicaciter tenet propter quae crimen admisit, ostendit se, ubi licentia fuerit, similia peccaturum. 3. Ob haec igitur consulo prudentiam tuam, et me hoc ambiguo quo laboro, absolvi desidero: nec ob aliam causam consultum te putes. Caeterum hoc mihi propositum est, ut intercessoribus, praesertim talis meriti qualis tu es, etiam gratiam agam. Pleraque enim quae sponte facere videri nolo, ne remissio severitatis alios armet in crimina, opto bonis intercessoribus relaxare, ut quod libens concedo, salva severitate judicii, alterius merito videatur indultum. De scriptis Sanctitatis tuae aliqua mihi promiseras, et non accepi; quaeso ut vel nunc mittas, et ad hanc meam epistolam respondeas, ut quia Sanctitatem tuam interim videre non datur, saltem sermonibus tuis pascar. Incolumem Sanctitatem tuam divinitas aeterna tueatur aevo largissimo, domine merito venerabilis, et vere colende pater. EPISTOLA CLIII. Quaesito respondet Augustinus; multa obiter disserens de restituendis rebus quae proximo ablatae vel male partae sunt. AUGUSTINUS episcopus, famulus Christi familiaeque ejus, dilecto filio MACEDONIO, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM. 1. Negotiosissimum in republica virum, et non suis, sed aliorum utilitatibus attentissimum, qualem te esse et tibi gratulamur et rebus humanis, nec deserere debemus alloquio, nec occupare prooemio. Accipe itaque quod per me, vel nosse voluisti, vel utrum ipse nossem experiri. Quod si parvum aut superfluum judicares, nullo modo inter tam magnas tamque necessarias curas tuas curandum esse censeres. Quaeris a me cur officii sacerdotii nostri esse dicamus intervenire pro reis, et nisi obtineamus, offendi quasi quod erat officii nostri minime reportemus. Ubi vehementer te dicis ambigere utrum istud ex religione descendat. Deinde adjungis qua ratione ita movearis: Nam si a Domino peccata, inquis, adeo prohibentur, ut nec poenitendi quidem copia post primam tribuatur; quemadmodum nos possumus ex religione contendere ut qualecumque illud crimen fuerit, dimittatur? Adhuc gravius urges, et dicis, nos probare quod volumus impunitum; et si constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus quae peccantur, certum esse nos culpae societate vinciri, quoties eum impunitum esse volumus, qui culpae tenetur obnoxius. 2. His verbis quem non terreas tuae lenitatis et humanitatis ignarum? Unde nos qui te novimus, et haec quaerendi gratia, non decernendi, scripsisse minime dubitamus, aliis verbis tuis ad ista citius respondemus. Tanquam enim nos haesitare in hac quaestione nolueris, aut praevidisti quid dicturi essemus, aut admonuisti quid dicere deberemus; et aisti: Tum praeterea accedit hoc quod gravius est. Nam omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit. Antequam ergo discutiam quid sit illud gravius quod in epistola tua sequitur, hoc interim quod dedisti accipiam, eoque utar ad molem hanc amovendam, qua nostrae intercessiones posse reprimi videbantur. Ideo quippe, quantum facultas datur, pro peccatis omnibus intercedimus, quia omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit. Haec tua est, haec et nostra sententia. 3. Nullo modo ergo culpas quas corrigi volumus, approbamus, nec quod perperam committitur, ideo volumus impunitum esse, quia placet; sed hominem miserantes, facinus autem seu flagitium detestantes, quanto magis nobis displicet vitium, tanto minus volumus inemendatum interire vitiosum. Facile enim est atque proclive malos odisse, quia mali sunt: rarum autem et pium eosdem ipsos diligere, quia homines sunt; ut in uno simul et culpam improbes, et naturam approbes, ac propterea culpam justius oderis, quod ea foedatur natura quam diligis. Non est igitur iniquitatis, sed potius humanitatis societate devinctus, qui propterea est criminis persecutor, ut sit hominis liberator. Morum porro corrigendorum nullus alius quam in hac vita locus est; nam post hanc, quisque id habebit quod in hac sibimet conquisierit. Ideo compellimur humani generis charitate intervenire pro reis, ne istam vitam sic finiant per supplicium, ut ea finita non possint finire supplicium. CAPUT II. 4. Noli ergo dubitare hoc officium nostrum ex religione descendere, cum Deus apud quem nulla est iniquitas, cujus summa potestas est, qui non tantum qualis quisque sit videt, verum etiam qualis futurus sit praevidet, qui solus potest in judicando non labi, quia in cognoscendo non potest falli, facit tamen, sicut Evangelium loquitur, solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Cujus mirabilis bonitatis ut simus imitatores, Dominus Christus exhortans, Diligite, inquit, inimicos vestros; benefacite eis qui vos oderunt; et orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 44, 45). Hac indulgentia et lenitate divina multos abuti ad perniciem suam quis nesciat? Quos arguens Apostolus et graviter increpans dicit: Existimas autem, o homo omnis qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? An divitias benignitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 3-6). Numquid quoniam isti in sua nequitia perseverant, ideo Deus in sua patientia non perseverat; per pauca in hoc saeculo puniens, ne divina providentia non esse credatur, et multa servans ultimo examini, ut futurum judicium commendetur? 5. Non, ut opinor, magister ille coelestis impietatem nos diligere praecipit, cum praecipit ut nostros diligamus inimicos, benefaciamus eis qui nos oderunt, oremus pro eis qui nos persequuntur; cum procul dubio, si pie Deum colimus, inimicos atque odiis adversum nos acerrimis incitatos ac persecutores, nisi impios habere non possimus. Num igitur diligendi sunt impii? num impiis benefaciendum est? num pro impiis etiam orandum est? Ita plane. Qui enim hoc praecipit, Deus est; nec tamen nos hoc pacto societati adjungit impiorum, quibus et ipse parcendo, et vitam salutemque largiendo, non utique sociatur. Consilium quippe ejus, quantum homini pio nosse donatum est, exponit Apostolus dicens, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Ad hanc volumus adduci pro quibus intervenimus; non eorum peccatis vel parcimus, vel favemus. CAPUT III. 6. Nam quosdam quorum crimina manifesta sunt, a vestra severitate liberatos, a societate tamen removemus altaris, ut poenitendo placare possint quem peccando contempserant, seque ipsos puniendo. Nam nihil aliud agit quem veraciter poenitet, nisi ut id quod mali fecerit, impunitum esse non sinat: eo quippe modo sibi non parcenti ille parcit, cujus altum justumque judicium nullus contemptor evadit. Quod si iniquis et scelestis ille parcendo, eisque vitam salutemque largiendo, etiam plerisque corum quos novit non acturos poenitentiam, tamen exhibet patientiam; quanto magis nos in eos qui correctionem promittunt, et utrum faciant quod promittunt incerti sumus, misericordes esse debemus, ut rigorem vestrum pro eis intercedendo flectamus, pro quibus et Dominum, quem nihil de moribus eorum etiam futuris latet, non tamen impudenter, quia hoc ipse praecepit, oramus! 7. In tantum autem hominum aliquando iniquitas progreditur, ut etiam post actam poenitentiam, post altaris reconciliationem, vel similia vel graviora committant: et tamen Deus facit etiam super tales oriri solem suum; nec minus tribuit quam ante tribuebat largissima munera vitae ac salutis. Et quamvis eis in Ecclesia locus humillimae poenitentiae non concedatur; Deus tamen super eos suae patientiae non obliviscitur. Ex quorum numero si quis nobis dicat, Aut date mihi eumdem iterum poenitendi locum, aut desperatum me permittite, ut faciam quidquid libuerit, quantum meis opibus adjuvor, et humanis legibus non prohibeor, in scortis, omnique luxuria, damnabili quidem apud Dominum, sed apud homines plerosque etiam laudabili: aut si me ab hac nequitia revocatis, dicite utrum mihi aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimae voluptatis blandimenta contempsero, si libidinum incitamenta frenavero, si ad castigandum corpus meum multa mihi etiam licita et concessa subtraxero, si me poenitendo vehementius quam prius excruciavero, si miserabilius ingemuero; si flevero uberius, si vixero melius, si pauperes sustentavero largius, si charitate, quae operit multitudinem peccatorum (I Petr. VIII, 4), flagravero ardentius; quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat, Nihil tibi ista proderunt in posterum; vade, saltem vitae hujus suavitate perfruere? Avertat Deus tam immanem sacrilegamque dementiam! Quamvis ergo caute salubriterque provisum sit ut locus illius humillimae poenitentiae semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit; quis tamen audeat dicere Deo: Quare huic homini, qui post primam poenitentiam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis? Quis audeat dicere erga istos non agi quod Apostolus ait, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? aut istis exceptis esse definitum quod scriptum est, Beati omnes qui confidunt in eum (Psal. II, 13)? aut ad istos non pertinere quod dicitur, Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Dominum (Psal. XXX, 25)? 8. Cum igitur super peccatores tanta sit patientia, tanta misericordia Dei, ut in hac temporali vita moribus emendatis, non damnentur in aeternum; qui nullius quae sibi praebeatur exspectat misericordiam, quoniam nemo est illo beatior, nemo potentior, nemo justior: quales non esse oportet homines erga homines, qui hanc vitam nostram quantacumque laude cumulemus, eam sine peccato esse non dicimus? quod si dixerimus, nos ipsos, sicut scriptum est, decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Proinde licet accusatoris alia persona sit, alia defensoris, alia intercessoris, alia judicis, de quorum propriis officiis nimis longum est, et non necessarium hoc sermone disserere; sic tamen etiam ipsos criminum ultores, atque in hoc officio non ira propria concitatos, sed legum ministros, nec suarum, sed alienarum examina tarum injuriarum vindices, quales judices esse debent, terruit censura divina, ut cogitarent sibi propter sua peccata Dei misericordiam necessariam, nec putarent ad culpam sui officii pertinere, si quid erga eos misericorditer agerent, quorum vitae necisque haberent legitimam potestatem. CAPUT IV. 9. Nam cum ad Dominum Christum Judaei adduxissent mulierem in adulterio comprehensam, eumque tentantes dicerent quod jussa esset Lege lapidari, ac deinde quaererent quid de illa ipse praeciperet; respondit eis: Qui sine peccato est vestrum, prior in eam lapidem jaciat (Joan. VIII, 7). Ita nec Legem improbavit, quae hujusmodi reas jussit occidi; et illos terrendo ad misericordiam revocavit, quorum judicio haec posset occidi. Puto quod hac sententia Domini audita, si praesens fuit etiam maritus ipse qui violatam sui tori fidem vindicari postulabat, exterritus animum ad voluntatem parcendi ab ulciscendi cupiditate deflexit. Nam quomodo non est admonitus accusator ne suas persequeretur injurias, quando ipsi judices ita sunt a vindicando prohibiti, qui in adultera punienda, non privato dolori compellebantur servire, sed Legi? Unde Joseph, cui virgo Maria, Domini mater, fuerat desponsata, cum eam comperisset esse praegnantem, cui se noverat non esse commixtum, et ob hoc nihil aliud quam adulteram credidisset, puniri tamen eam noluit; nec approbator flagitii fuit Nam haec voluntas ejus etiam justitiae deputatur: ita quippe de illo scriptum est, Et cum esset homo justus, et nollet eam divulgare, statuit eam occulte dimittere. Haec eo cogitante, apparuit illi angelus qui doceret esse numinis, quod ille putaverat criminis (Matth. I, 18-20). 10. Si ergo cogitata infirmitate communi, et accusatorius dolor, et judicatorius rigor frangitur; quod tandem censes pro reis esse debere, vel defensoris vel intercessoris officium? quandoquidem et vos viri boni qui nunc judices estis, et in foro aliquando versati causas hominum suscepistis, scitis quam libentius defendere quam accusare soleretis. Et tamen defensor ab intercessore plurimum distat: nam ille diluendis vel obtegendis criminibus operam maxime impendit; intercessor autem etiam cum de culpa constat, pro poena removenda vel temperanda curam gerit. Hoc sunt apud Deum pro peccatoribus justi; hoc pro se ipsi peccantes invicem ut faciant admonentur: nam scriptum est, Confitemini invicem peccata vestra, et orate pro vobis (Jacobi V, 16). Has sibi partes humanitatis, ubi potest, omnis homo apud hominem vindicat. Nam quod ipse quisque domi suae puniret admissum, in alterius domo vult impunitum. Sive enim adhibeatur apud amicum, sive ille cuiquam in quem potestas ulciscendi est se praesente succenseat, sive irascenti fortuito superveniat; non justissimus, sed inhumanissimus judicatur, si non interveniat. Scio ego te ipsum cum aliis amicis tuis in ecclesia Carthaginensi intercessisse pro clerico, cui merito succensebat episcopus; et utique nullum ibi discrimen sanguinis sub incruenta disciplina timebatur: nec cum id, quod etiam vobis displicebat, inultum esse velletis, tanquam delicti approbatores vos judicabamus, sed tanquam humanissimos intercessores audiebamus. Si ergo vobis fas est ecclesiasticam correptionem intercedendo mitigare; quomodo episcopus vestro gladio debet intercedere, cum illa exeratur ut in quem exeritur bene vivat, iste ne vivat! 11. Postremo ipse Dominus apud homines intercessit, ne lapidaretur adultera, et eo modo nobis intercessionis commendavit officium; nisi quia ille terrendo fecit, quod nos petendo. Ille enim Dominus, nos servi sumus: verumtamen ille sic terruit, ut omnes timere debeamus. Quis enim est nostrum sine peccato? Quod cum illis dixisset a quibus ei offerebatur punienda peccatrix, ut qui sciret se esse sine peccato, prior in illam lapidem mitteret; cecidit saevitia, tremente conscientia: tunc enim ex illa jam congregatione dilapsi, solam misericordi miseram reliquerunt. Cedat huic sententiae pietas Christianorum, cui cessit impietas Judaeorum: cedat humilitas obsequentium, cui cessit superbia persequentium: cedat confessio fidelis, cui cessit simulatio tentatoris. Malis parce, vir bone: quanto melior, tanto esto mitior; quanto fic celsior potestate, tanto humilior fiere pietate. CAPUT V. 12. Ego quidem intuens, mores tuos, appellavi te virum bonum; sed tu intuens verba Christi, dic tibi ipsi: Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18). Quod cum verum sit (hoc enim Veritas dixit), nec ego tamen illud existimari debeo fallaci assentatione dixisse, et dominicis verbis quasi contrarius exstitisse, ut cum ille dicat, Nemo bonus, nisi unus Deus, ego te appellaverim virum bonum: non enim et ipse Dominus contraria sibi locutus est, ubi ait, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Luc VI, 45). Deus ergo singulariter bonus est, et hoc amittere non potest; nullius enim boni participatione bonus est, quoniam bonum quo bonus est, ipse sibi est: homo autem cum bonus est, ab illo bonus est; quod a seipso esse non potest. Illius enim spiritu boni fiunt, quicumque boni fiunt; cujus capax creata est nostra natura per propriam voluntatem. Pertinet ergo ad nos, ut boni simus, accipere et habere quod dat qui de suo bonus est: quo quisque neglecto, de suo malus est. Proinde in quantum homo recte agit, id est, scienter et amanter et pie bonum operatur, in tantum bonus est: in quantum autem peccat, id est, a veritate et charitate et pietate deviat, in tantum malus est. Quis autem est in hac vita sine aliquo peccato? Sed eum dicimus bonum, cujus praevalent bona; eumque optimum, qui peccat minimum. 13. Idcirco ipse Dominus, quos dicit bonos propter participationem gratiae divinae, eosdem etiam malos dicit propter vitia infirmitatis humanae; donec totum quo constamus, ab omni vitiositate sanatum, transeat in eam vitam, ubi nihil omnino peccabitur. Nam utique bonos docebat orare, non malos, quibus praecepit ut dicerent, Pater noster, qui es in coelis. Ex hoc enim boni quo filii Dei, non natura geniti, sed gratia facti, tanquam hi quibus recipientibus eum, dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Quae generatio spiritualis, more Scripturarum, etiam adoptio nominatur, ut distinguatur ab illa generatione Dei de Deo, coaeterni de aeterno, unde scriptum est: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Cum ergo bonos esse demonstraverit, quos voluit Deo veraciter dicere, Pater noster, qui es in coelis; praecepit tamen ut in eadem oratione inter caetera dicerent: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quae debita esse peccata, quamvis manifestum sit, postea tamen manifestius declaravit dicens: Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra (Matth. VI, 9, 12, 14). Hanc orationem baptizati orant, nec est prorsus praeteritorum aliquid peccatorum, quod non baptizatis in sancta Ecclesia dimittatur. Sed postea vivendo in hac fragilitate mortali, nisi contraherent quod dimittendum esset, non veraciter dicerent, Dimitte nobis debita nostra. Boni ergo, in quantum filii Dei sunt; in quantum autem peccant (quod sua non mendaci confessione testantur), utique mali sunt. 14. Nisi forte quis dicat, alia bonorum, alia malorum esse peccata; quod non usquequaque improbabiliter dicitur. Verumtamen Dominus Jesus sine ulla ambiguitate malos appellavit eosdem ipsos quorum patrem dicebat Deum. Nam in eodem sermone, ubi illam docet orationem, alio loco exhortans ad precandum Deum, ait, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur: et paulo post, Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 7, 8, 11)? Num igitur Deus pater malorum est? Absit. Quomodo ergo dicitur, pater vester coelestis, quibus dicitur, cum sitis mali: nisi quia utrumque Veritas monstrat, quid simus Dei bono, quid humano vitio; hoc commendans, illud emendans? Merito ait Seneca (qui temporibus Apostolorum fuit, cujus etiam quaedam ad Paulum apostolum leguntur epistolae): Omnes odi qui malos odit. Et tamen ideo diligendi sunt mali, ut non sint mali; quemadmodum, non ut permaneant, sed ut sanentur, diliguntur aegroti. 15. Quidquid autem post eam quae fit in Baptismo, abolitionem peccatorum, in hac vita manendo peccamus, etiamsi non tale sit quod a divinis removeri compellat altaribus, non dolore sterili, sed misericordiae sacrificiis expiatur. Quod ergo agimus ut faciatis intercedentibus nobis, Deo nos noveritis offerre pro vobis. Indigetis enim misericordia quam praebetis; et videte quis dixerit, Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Quanquam etiamsi ita viveremus, ut non esset quare diceremus, Dimitte nobis debita nostra; quanto a nequitia purior animus esset, tanto clementia plenior esse deberet, ut si non compungeremur sententia Domini dicentis, Qui vestrum est sine peccato, prior in illam lapidem jaciat, ipsius qui hoc dixit sectaremur exemplum, qui cum esset utique sine peccato, ait mulieri quam perterriti illi reliquerant: Nec ego te damnabo; vade, jam deinceps noli peccare. Potuit enim metuere flagitiosa mulier ne illis discedentibus, qui sua peccata cogitaverant ut peccato parcerent alieno, illam justissime jam ipse damnaret qui erat sine peccato. At ille non conscientia pavidus, sed plenus clementia, cum illa respondisset a nemine se fuisse damnatam, Nec ego te, inquit, damnabo: tanquam diceret, Si malitia tibi parcere potuit, quid metuis innocentiam? Et ne delictorum non donator, sed approbator videretur; Vade, ait, jam deinceps noli peccare; ut se homini pepercisse, non hominis culpam sibi placuisse monstraret. Jam vides igitur de religione descendere, nec nos societate criminum obstringi, quod intercedimus plerumque etiam pro sceleratis, etsi non scelerati, tamen pro peccatoribus peccatores, et quod veraciter potius quam injuriose dictum accipias, puto quod apud peccatores. CAPUT VI. 16. Nec ideo sane frustra instituta sunt potestas regis, jus gladii cognitoris, ungulae carnificis, arma militis, disciplina dominantis, severitas etiam boni patris. Habent ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates. Haec cum timentur, et coercentur mali, et quietius inter malos vivunt boni: non quia boni pronuntiandi sunt qui talia metuendo non peccant, non enim bonus est quispiam timore poenae, sed amore justitiae; verumtamen non inutiliter etiam metu legum humana coercetur audacia, ut et tuta sit inter improbos innocentia, et in ipsis improbis dum formidato supplicio frenatur facultas, invocato Deo sanetur voluntas. Sed huic ordinationi rerum humanarum contrariae non sunt intercessiones episcoporum; imo vero nec causa, nec locus intercedendi ullus esset, si ista non essent. Tanto enim sunt intercedentium et parcentium beneficia gratiora, quanto peccantium justiora supplicia. Nec ob aliud, quantum sapio, in Veteri Testamento, antiquorum temporibus Prophetarum severior Legis vindicta fervebat, nisi ut ostenderetur recte iniquis poenas constitutas: ut quod eis parcere Novi Testamenti indulgentia commonemur, aut remedium sit salutis, quo peccatis parcatur et nostris; aut commendatio mansuetudinis, ut per eos qui parcunt, veritas praedicata non tantum timeatur, verum etiam diligatur. 17. Plurimum autem interest quo animo quisque parcat. Sicut enim est aliquando misericordia puniens, ita et crudelitas parcens. Nam, ut exempli gratia manifestum aliquid ponam, quis non crudelem verius dixerit eum qui puero pepercerit volenti obstinatissime de serpentibus ludere? quis autem non misericordem qui talia prohibens, contemptorem verborum etiam verberibus emendaverit? et ideo non usque ad mortem protendenda est disciplina, ut sit cui prodesse possit. Quanquam etiam cum homo ab homine occiditur, multum distet utrum fiat nocendi cupiditate, vel injuste aliquid auferendi, sicut fit ab inimico, sicut a latrone; an ulciscendi vel obediendi ordine, sicut a judice, sicut a carnifice; an evadendi vel subveniendi necessitate, sicut interimitur latro a viatore, hostis a milite. Et aliquando qui causa mortis fuit, potius in culpa est, quam ille qui occidit; velut si quisquam decipiat fidejussorem suum, atque ille pro isto supplicium legitimum luat. Nec tamen omnis qui causa alienae mortis est, reus est. Quid si enim quisquam stuprum petat, seseque, si non impetraverit, interimat? quid si filius timens patris pia verbera, praecipitio pereat? quid si alius homine liberato, vel ne alius liberetur, sibi ipse mortem inferat? Num propter istas alienarum mortium causas, aut sceleri consentiendum est, aut vindicta peccati, quae non fit nocendi, sed corrigendi studio, etiam paterna tollenda, aut opera misericordiae cohibenda sunt? Haec cum accidunt, debemus eis humanum dolorem; non propter illa, ne accidant, recte factorum reprimimus voluntatem. 18. Sic etiam cum intercedimus pro peccatore damnando, sequuntur aliquando quae nolumus; sive in ipso qui nostra intercessione liberatur, ut vel immanius impunita grassetur audacia, subdita cupiditati, ingrata lenitati, atque unus morti ereptus plurimos necet; vel ipso per beneficium nostrum in melius commutato, moribusque correcto, alius male vivendo pereat, sibique hujus impunitate proposita, talia vel graviora committat. Non, ut opinor, haec mala imputanda sunt nobis, cum intercedimus vobis: sed potius illa bona quae, cum id facimus, intuemur et volumus; id est commendatio mansuetudinis ad conciliandam dilectionem verbo veritatis, et ut qui liberantur a temporali morte, sic vivant, ne in aeternam, unde nunquam liberentur, incurrant. 19. Prodest ergo et severitas vestra, cujus ministerio quies adjuvatur et nostra; prodest et intercessio nostra, cujus ministerio severitas temperatur et vestra. Non vobis displiceat quod rogamini a bonis; quia nec bonis displicet quod timemini a malis. Nam hominum iniquitatem etiam apostolus Paulus non tantum de judicio futuro, verum etiam de praesentibus vestris securibus terruit, asserens et ipsas ad dispensationem divinae providentiae pertinere. Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas, nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Quapropter qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi judicium acquirunt: principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa: Dei enim minister est tibi in bonum. Quod si malum feceris, time; non enim frustra gladium portat: Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit. Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed et propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum perseverantes. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 1-8). Haec verba Apostoli, utilitatem vestrae severitatis ostendunt. Proinde sicut dilectionem jussi sunt terrentibus debere qui timent, ita dilectionem jussi sunt timentibus debere, qui terrent. Nihil nocendi cupiditate fiat, sed omnia consulendi charitate; et nihil fiat immaniter, nihil inhumaniter. Ita formidabitur ultio cognitoris, ut nec intercessoris religio contemnatur; quia et plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur. Quod si tanta est perversitas et impietas, ut ei corrigendae nec disciplina possit prodesse, nec venia; a bonis tamen intentione atque conscientia quam Deus cernit, sive severitate, sive lenitate, nonnisi officium dilectionis impletur. 20. Quod autem in epistola tua sequitur, ubi dicis, Verum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt sibi homines relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere; pessimum hominum genus commemoras, cui poenitendi medicina omnino non prodest. Si enim res aliena, propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur: si autem veraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum; sed, ut dixi, cum restitui potest. Plerumque enim qui aufert, amittit; sive alios patiendo malos, sive ipse male vivendo, nec aliud habet unde restituat. Huic certe non possumus dicere, Redde quod abstulisti, nisi cum eum habere credimus et negare. Ubi quidem si aliquos sustinet a repetente cruciatus, dum existimatur habere quod reddat, nulla est iniquitas; quia etsi non est unde luat ablatam pecuniam, merito tamen dum eam per molestias corporales redhibere compellitur, peccati quo male ablata est, poenas luit. Sed inhumanum non est etiam pro talibus intercedere, tanquam pro reis criminum; non ad hoc ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem saeviat, ille praesertim qui jam remisit culpam, sed quaerit paecuniam, et si fraudari metuit, non expetit vindicari. Denique in talibus causis, si persuadere potuerimus eos pro quibus intervenimus, non habere quod poscitur, continuo nobis eorum molestiae relaxantur. Aliquando autem misericordes et in ipso dubio nolunt homini pro incerta pecunia certa inferre supplicia. Ad hanc misericordiam vos etiam nos provocare et exhortari decet: melius enim, etiamsi habet, amittis, quam si non habet, aut excrucias, aut occidis. Sed pro istis magis apud eos qui repetunt, quam apud eos qui judicant, intercedere convenit; ne ipse videatur auferre, qui cum habeat potestatem, non cogit reddere: quamvis in cogendo ita debeat adhibere integritatem, ut ne amittat humanitatem. 21. Illud vero fidentissime dixerim, eum qui pro homine ad hoc intervenit ne male ablata restituat, et qui ad se confugientem, quantum honeste potest, ad restituendum non compellit, socium esse fraudis et criminis. Nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus, quam impendimus: non enim opem fert qui ad peccandum adjuvat, ac non potius subvertit atque opprimit. Sed numquid ideo nos aut exigere, aut ad exigendum tradere, vel possumus vel debemus? Agimus quantum episcopalis facultas datur, et humanum quidem nonnunquam, sed maxime ac semper divinum judicium comminantes. Nolentes autem reddere, quos novimus et male abstulisse et unde reddant habere, arguimus, increpamus, et detestamur; quosdam clam, quosdam palam, sicut diversitas personarum diversam videtur posse recipere medicinam, nec in aliorum perniciem ad majorem insaniam concitari. Aliquando etiam, si res magis curanda non impedit, sancti altaris communione privamus. 22. Verum saepe accidit ut nos fallant, vel negando se abstulisse, vel affirmando se unde restituant non habere: saepe etiam et vos fallimini, putando vel nos non agere ut reddant, vel ipsos habere unde reddant; et omnes aut pene omnes homines amamus nostras suspiciones vel vocare vel existimare cognitiones, quando credibilibus rerum signis movemur, cum credibilia nonnulla sint falsa, sicut incredibilia nonnulla sunt vera. Ideo quosdam commemorans, qui et sceleris poenam sibi cupiunt relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere, addidisti et aisti: Pro his quoque interveniendum putat sacerdotium vestrum. Fieri enim potest ut tu scias quod ego nescio, et propterea putem pro aliquo interveniendum, quod me fallere potuit, cum te non potuerit, ut ego eum non credam possidere quod tu possidere nosti. Ita fit ut cum de reo sententia non una sit nostra, neutri tamen nostrum placeat quod res non redditur aliena. De homine, ut homines, diversa sentimus; sed in ipsa justitia simul sumus. Eodem modo etiam fieri potest ut quod scio aliquem non habere, hoc eum tu habere non certissime teneas, sed credibiliter suspiceris; et ob hoc tibi videar intervenire pro eo qui et sceleris poenam sibi cupiat relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere. Ad summam igitur neque apud te, neque apud tales, si qui reperiuntur qualem te esse gaudemus, neque apud ipsos qui magno studio aliena ac nihil profutura, multumque etiam periculosa ac perniciosa petunt, neque apud cor meum cui testis est Deus, ausim dicere, sentire, decernere, interveniendum esse pro aliquo, ut quod scelere abstulit, sceleris impunitate possideat: sed ut remissa injuria, quod injuriose abstulit reddat; si tamen habet quod abstulit, vel aliud unde illud restituat. 23. Non sane quidquid ab invito sumitur, injuriose aufertur. Nam plerique nec medico volunt reddere honorem suum, nec operario mercedem; nec tamen haec qui ab invito accipiunt, per injuriam accipiunt, quae potius per injuriam non darentur. Sed non ideo debet judex vendere justum judicium, aut testis verum testimonium, quia vendit advocatus justum patrocinium et jurisperitus verum consilium: illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur; isti ex una parte consistunt. Cum autem judicia et testimonia, quae nec justa et vera vendenda sunt, iniqua et falsa venduntur, multo sceleratius utique pecunia sumitur, quia scelerate etiam quamvis a volentibus datur. Ille tamen solet tanquam male sibi ablatam pecuniam repetere, qui justum judicium emit, quoniam venale esse non debuit: qui vero pro iniquo judicio dedit, vellet quidem repetere, nisi timeret vel puderet emisse. 24. Sunt aliae personae inferioris loci, quae ab utraque parte non insolenter accipiunt, sicut officialis, et a quo admovetur, et cui admovetur officium: ab his extorta per immoderatam improbitatem, repeti solent; data per tolerabilem consuetudinem, non solent: magisque reprehendimus, qui talia inusitate repetiverunt, quam qui ea de more sumpserunt; quoniam multae necessariae personae rebus humanis, vel invitantur hujusmodi commodis, vel tenentur. Isti si viam vitae mutaverint, aut excellentioris conscenderint sanctitatis gradum, facilius ea quae hoc modo acquisierunt, tanquam sua pauperibus largiuntur, quam eis a quibus accepta sunt, tanquam aliena restituunt. Qui vero contra jus societatis humanae, furtis, rapinis, calumniis, oppressionibus, invasionibus abstulerit, reddenda potius quam donanda censemus: Zachaei publicani evangelico exemplo, qui cum hospitio Dominum suscepisset, in vitam sanctam repente mutatus, Dimidium, inquit, rerum mearum do pauperibus, et si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo (Luc. XIX, 8). 25. Verumtamen si justitia sincerius consulatur, justius dicitur advocato, Redde quod accepisti, quando contra veritatem stetisti, iniquitati adfuisti, judicem fefellisti, justam causam oppressisti, de falsitate vicisti (quod vides multos honestissimos et disertissimos viros, non solum impune, verum etiam gloriose videri sibi committere); quam cuiquam in quolibet officio militanti, Redde quod accepisti, quando jubente judice cuicumque causae necessarium hominem tenuisti, ne resisteret vinxisti, ne fugeret inclusisti, postremo aut permanente lite exhibuisti, aut finita dimisisti. Sed illud cur advocato non dicatur in promptu est, quia scilicet ita non vult homo repetere quod patrono, ut male vinceret, dedit; sicut non vult reddere quod ab adversario, cum male vicisset, accepit. Quis tandem advocatus, aut ex advocato ita vir optimus facile reperitur, qui suscepto suo dicat: Recipe quod mihi, cum tibi male adessem, dedisti; et redde adversario tuo quod, me agente, inique abstulisti? Et tamen quem prioris non rectae vitae rectissime poenitet, etiam hoc facere debet, ut si ille qui inique litigavit, non vult admonitus corrigere iniquitatem, ejus tamen iniquitatis nolit iste habere mercedem: nisi forte restituendum est alienum, quod per furtum clanculo aufertur, et restituendum non est quod in ipso foro ubi peccata puniuntur, decepto judice, et circumventis legibus obtinetur! Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et judices reddi jubent? An crudelior est qui subtrahit aliquid vel eripit diviti, quam qui trucidat pauperem fenore? Haec atque hujusmodi male utique possidentur, et vellem restituerentur; sed non est quo judice repetantur. 26. Jam ero si prudenter intueamur quod scriptum est, Fidelis hominis totus mundus divitiarum est, infidelis autem nec obolus; nonne omnes qui sibi videntur gaudere licite conquisitis, eisque uti nesciunt, aliena possidere convincimus? Hoc enim certe alienum non est, quod jure possidetur; hoc autem jure quod juste. et hoc juste quod bene. Omne igitur quod male possidetur, alienum est; male autem possidet, qui male utitur. Cernis ergo quam multi debeant reddere aliena, si vel pauci quibus reddantur, reperiantur: qui tamen ubi ubi sunt, tanto magis ista contemnunt, quanto ea justius possidere potuerunt. Justitiam quippe, et nemo male habet, et qui non dilexerit non habet. Pecunia vero, et a malis male habetur, et a bonis tanto melius habetur, quanto minus amatur. Sed inter haec toleratur iniquitas male habentium, et quaedam inter eos jura constituuntur, quae appellantur civilia; non quod hinc fiat ut bene utentes sint, sed ut male utentes minus molesti sint: donec fideles et pii, quorum jure sunt omnia, qui vel ex illis fiunt, vel inter illos tantisper viventes malis eorum non obstringuntur, sed exercentur, perveniant ad illam civitatem, ubi haereditas aeternitatis est; ubi non habet nisi justus locum, nonnisi sapiens principatum, ubi possidebunt quicumque ibi erunt, vere sua. Sed tamen etiam hic non intercedimus ut secundum mores legesque terrenas non restituantur aliena: quamvis placabiles vos velimus malis, non ut placeant vel permaneant mali, sed quia ex illis fiunt quicumque fiunt boni, et sacrificio misericordiae placatur Deus, quem nisi propitium haberent mali, nulli essent boni. Diu est quod occupationibus tuis loquendo videor onerosus, cum tibi homini acuto et docto cito solvi potuerit quod quaerebas. Jamdudum autem finire deberem, si te tantum scirem fuisse lecturum quod flagitasti ut rescriberem. Felix in Christo vivas, fili charissime. EPISTOLA CLIV. Macedonius Augustino, significans se praestitisse quod ab ipso verecunde adeo petierat; tum etiam ipsius libros magna cum voluptate et admiratione perlegisse. Domino merito venerabili et vere suspiciendo patri AUGUSTINO episcopo, MACEDONIUS. 1. Miro modo afficior sapientia tua, et in illis quae edidisti, et in his quae interveniens pro sceleratis mittere non gravaris. Nam et illa tantum habent acuminis, scientiae, sanctitatis, ut nihil supra sit: et haec tantum verecundiae, ut nisi faciam quod mandas, culpam penes me remanere, non in negotio esse dijudicem, domine merito venerabilis, et vere suspiciende pater. Non enim instas (quod plerique homines istius loci faciunt) ut quodcumque sollicitus volueris, extorqueas; sed quod tibi a judice tot curis obstricto petibile visum fuerit, admones subserviente verecundia, quae maxima difficilium inter bonos efficacia est. Proinde statim commendatis effectum desiderii tribui: nam sperandi viam ante patefeceram.
2. Explicui tuos libros; neque enim tam languidi aut inertes erant, ut me aliud quam se curare paterentur: injecerunt manum, ereptumque aliis sollicitudinum causis, suis vinculis illigarunt (ita enim mihi Deus propitius sit), ut ego anceps sim quid in illis magis mirer, sacerdotii perfectionem, philosophiae dogmata, historiae plenam notitiam, an facundiae jucunditatem, quae ita imperitos etiam illicere potest, ut donec explicent non desistant, et cum explicaverint, adhuc requirant. Convicti namque sunt impudenter pertinaces, jam inde a bonis quae memorant saeculis, pro naturae rerum obscuritate contigisse pejora, falsosque omnes illitis quadam dulcedine felicitatibus suis, per quas non ad beatitudinem, sed ad praerupta sunt ducti: haec vero nostra praecepta, et simplicis verique Dei mysteria, praeter vitam perpetuam quam purissimis virtutibus pollicentur, etiam haec saecularia et necessario qui nati sumus eventura mitigare. Et usus es validissimo exemplo recentis calamitatis, quo licet firmissime causam muniveris, tamen si utrumvis licuisset, id tibi nolueram suffragari. Sed quando orta inde fuerat convincendorum stultitiae querela, necesse fuit inde argumenta veritatis accersere. 3. Haec interim occupatus aliis curis, quae etsi vanae sunt, cum rerum exitum cogitamus, tamen quasi necessariae pro nascendi conditione, rescripsi Si otium fuerit et superstes vita, etiam de Italia rescribam, ut tantae doctrinae opus debitis, etsi non satisfacientibus, remuneretur officiis. Incolumem laetamque Sanctitatem tuam Deus omnipotens aevo largissimo tueatur, domine merito desiderabilis, et vere suspiciende pater. EPISTOLA CLV. Augustinus Macedonio, docens vitam beatam et virtutem veram non esse nisi a Deo. AUGUSTINUS episcopus, famulus Christi familiaeque ejus, dilecto filio MACEDONIO, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Quamvis sapientiam quam mihi tribuis, in me non agnoscam, tantae tamen erga me benevolentiae tuae tamque sincerae gratias ago debeoque plurimas; et meorum studiorum labores tali ac tanto viro placuisse delector: multo vero amplius, quod animum tuum charitate aeternitatis et veritatis, atque ipsius charitatis affectum divinae illi coelestique reipublicae, cujus regnator est Christus, et in qua sola semper beateque vivendum est, si recte hic pieque vivatur, agnosco inhiantem, video propinquantem, ejusque potiundae amplector ardentem. Inde quippe manat etiam vera amicitia, non pensanda temporalibus commodis, sed gratuito amore putanda. Nemo enim potest veraciter amicus esse hominis, nisi fuerit ipsius primitus veritatis: quod si gratis non fiat, nullo fieri pacto potest. 2. De qua re etiam philosophi multa dixerunt; sed apud eos vera pietas, id est verax veri Dei cultus, unde omnia recte vivendi duci oportet officia, non invenitur: non ob aliud, quantum intelligo, nisi quia beatam vitam ipsi sibi quodammodo fabricare voluerunt, potiusque patrandam quam impetrandam putaverunt; cum ejus dator non sit nisi Deus. Neque enim facit beatum hominem, nisi qui fecit hominem. Nam qui tanta creaturae suae bona bonis malisque largitur, ut sint, ut homines sint, ut vigentes sensibus, valentes viribus, affluentes opibus sint; seipsum bonis dabit ut beati sint, quia ejus etiam hoc munus est ut boni sint. Illi vero qui in hac aerumnosa vita, in his moribundis membris, sub hac sarcina corruptibilis carnis, auctores suae beatae vitae et quasi conditores esse voluerunt, velut propriis eam virtutibus appetentes, jamque retinentes, non ab illo fonte virtutum petentes atque sperantes, Deum superbiae suae resistentem sentire minime potuerunt. Unde in errorem absurdissimum lapsi sunt; ut cum asseverant etiam in Phalaridis tauro beatum esse sapientem, cogantur fateri vitam beatam aliquando esse fugiendam. Exaggeratis enim malis corporis cedunt, atque in eorum molestiis gravissimis abscedendum ex hac vita esse decernunt. Ubi nolo dicere quantum sit nefas seipsum hominem occidere insontem, cum omnino non debeat vel nocentem; unde in primo libro trium illorum, quos benignissime et studiosissime perlegisti, multa jam diximus (Lib. 1 de Civit. Dei, cap. 17 et seqq). Sed certe consideretur, nec superbe sed sobrie judicetur quomodo vita beata sit, qua non sapiens retenta fruitur, sed illatis sibi manibus carere compellitur. 3. Est apud Ciceronem, in extrema, ut scis, parte quinti Tusculanarum libri locus, propter quod dico animadvertendus. Cum enim de caecitate corporis ageret, atque affirmaret etiam caecum beatum esse posse sapientem, multa dixit quae per aures percipiendo gauderet. Itemque si surdus esset, ea quibus oblectaretur ad oculos transtulit. Si autem utroque sensu orbaretur, et caecus surdusque fieret, non est ausus hinc ferre sententiam, eumque beatum dicere. Sed addidit etiam dolores gravissimos corporis, qui eum si non interemerint, ipse se interimat, et ad portum non sentiendi hac liberatus virtute perveniat. Cedit igitur sapiens immanissimis cladibus atque succumbit, in tantum ut eis cogatur et in seipsum homicidium perpetrare. Cui jam parcat ut illis careat malis, qui sibi ipse non parcit? Certe semper beatus est, certe beatam vitam in sua potestate constitutam, nulla vi potest ullius calamitatis amittere. Ecce in caecitate et surditate et atrocissimis cruciatibus corporis, aut amisit beatam vitam; aut si et in istis afflictionibus adhuc beata est, fit per hujuscemodi doctissimorum hominum disputationes, ut sit aliquando beata vita quam sapiens ferre non possit; vel, quod est absurdus, quam sapiens ferre non debeat, eamque fugiat, abrumpat, abjiciat, seseque ab ea ferro etiam, seu veneno, vel alia voluntaria morte subducat; ut in portu non sentiendi vel nullus omnino sit, quod Epicurei, et si qui alii simili stultitia, putaverunt; vel ideo beatus, quoniam fuerit ab illa beata vita, tanquam ab aliqua peste liberatus. O nimium superba jactantia! Si beata vita est in cruciatibus corporis, cur non in ea manet sapiens ut fruatur? si autem misera est, quid, obsecro te, nisi typhus impedit ne fateatur, ne oret Deum, ne justo et misericordi supplicet, qui potens est et vitae hujus mala vel avertere vel mitigare, vel ad ea toleranda fortitudine armare, vel ab eis omni modo liberare, et post haec vere beatam vitam dare, quo nullum malum admittatur, et ubi summum bonum nunquam amittatur? 4. Hoc piorum praemium est, cujus adipiscendi spe vitam istam temporalem atque mortalem, non tam delectabiliter quam tolerabiliter ducimus, et mala ejus tunc bono consilio et divino munere fortiter ferimus, cum bonorum aeternorum fideli Dei promissione et fideli nostra exspectatione gaudemus. Ad hoc nos exhortatus apostolus Paulus ait, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12): ostendit enim quare in tribulatione patientes, praemittendo, spe gaudentes. Ad hanc spem exhortor per Jesum Christum Dominum nostrum. Hoc enim Deus ipse magister, latente majestate divinitatis, et carnis infirmitate apparente, non solum sermonis oraculo docuit, verum etiam suae passionis et resurrectionis exemplo roboravit. In altera enim qualia tolerare, in altera qualia debeamus sperare monstravit. Cujus et illi gratiam mererentur, nisi elati inflatique superbia, inaniter conarentur istam vitam beatam ipsi sibi facere, quod solus Deus veraciter cultoribus suis, post hanc vitam se largiturum esse promisit. Sanior quippe est ejusdem Ciceronis illa sententia, ubi ait: Nam haec vita quidem mors est, quam lamentari possem, si liberet (Cic. in Tusc. Quaest.). Quomodo ergo si recte lamentatur, beata comprobatur; ac non potius quoniam recte lamentatur, misera esse convincitur? Quare assuesce, obsecro te, vir bone, beatus esse interim spe, ut sis etiam re, cum pietati perseverantissimae retribuetur merces felicitatis aeternae. CAPUT II. 5. Si prolixa epistola onerosus sum, tute hoc intulisti tibi, qui me sapientem appellasti. Hinc enim ausus sum haec ad te loqui, ut tibi sapientiam, non qualis mihi sit, ostentarem, sed qualis esse debeat ostenderem. Haec est autem in praesenti saeculo verus veri Dei cultus, ut sit ejus in futuro saeculo certus atque integer fructus. Hic constantissima pietas, ibi sempiterna felicitas. Ex ista sapientia, quae una vera est, si quid habeo, a Deo sumpsi, non a me praesumpsi; atque ab illo in me perfici fideliter spero, a quo inchoatum esse humiliter gaudeo; nec in eo quod adhuc non donavit incredulus, nec in eo quod jam donavit ingratus. Non enim meo vel ingenio vel merito, sed ejus dono sum, si quid laudabiliter sum. Nam quaedam acutissima et excellentissima ingenia tanto in majores errores ierunt, quanto praefidentius tanquam suis viribus cucurrerunt, nec suppliciter ac veraciter Deum, ut sibi viam ostenderet, petiverunt. Merita vero quorumlibet hominum quae sunt; quandoquidem ille, qui non cum mercede debita, sed cum gratuita gratia venit, omnes peccatores solus a peccatis liber atque liberator invenit? 6. Si ergo nos virtus vera delectat, ei dicamus, quod in ejus sacris Litteris legimus, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2): et si vere beati esse volumus (quod nolle non pessumus), id quod in eisdem Litteris didicimus, fido corde teneamus, Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5). Quanta est autem vanitas, quanta insania, quantumque mendacium, hominem mortalem, aerumnosam vitam mutabili et spiritu et carne ducentem, tot peccatis oneratum, tot tentationibus subditum, tot corruptionibus obnoxium, poenisque justissimis destinatum, in seipso fidere ut beatus sit, quando ne illud quidem, quod habet in naturae suae dignitate praecipuum, id est mentem atque rationem, potest vindicare ab erroribus, nisi Deus adsit lux mentium! Abjiciamus itaque, obsecro te, falsorum philosophorum vanitates et insanias mendaces: quia nec virtus nobis erit, nisi adsit ipse quo juvemur; nec beatitudo, nisi adsit ipse quo fruamur, et totum mutabile atque corruptibile nostrum, quod per seipsum imbecillum et quaedam materies miseriarum est, dono immortalitatis atque incorruptionis absorbeat. 7. Quoniam vero te reipublicae scimus amatorem, non aliunde esse beatum hominem, aliunde civitatem, vide quam sit in illis sacris Litteris clarum. Nam quidam in eis sancto Spiritu plenus haec loquitur orans: Exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii velut novellae constabilitae in juventute sua. Filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus cujus Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 11-15). 8. Vides exaggeratione terrenae felicitatis beatum populum non dici, nisi a filiis alienis, id est non pertinentibus ad regenerationem qua efficimur filii Dei: a quorum manu iste se eximi precatur, ne ab eis in hanc opinionem atque in peccata impia pertrahatur Loquendo quippe vanitatem, beatum dixerunt populum cui haec sunt quae supra commemoravit, quibus ea felicitas constat quam solam dilectores hujus mundi inquirunt. Et ideo dextera eorum, dextera iniquitatis, quia haec praeposuerunt quae fuerant postponenda, sicut sinistrae praeponitur dextera. Si enim habentur, non in eis beata vita ponenda est: subdita esse debent non praedita; sequentia, non ducentia. Huic autem qui sic orabat, et a filiis alienis qui beatum dixerunt populum cui haec sunt, eximi discernique cupiebat, tanquam diceremus, Ipse quid sentis? quem beatum populum dicis? non ait, Beatus populus, cujus est virtus animi ejus. Quod si dixisset, discrevisset quidem etiam istum populum ab illo qui beatam vitam in ista visibili et corporali felicitate constituit; sed nondum transcendisset omnes vanitates et insanias mendaces: Maledictus enim omnis, sicut alibi eaedem Litterae docent, qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); ergo nec in seipso quisquam debet, quia et ipse homo est. Proinde ut transiret omnium vanitatum et insaniarum mendacium limites, atque ibi beatam vitam poneret, ubi vere est, Beatus, inquit, populus, cujus Dominus Deus ipsius. CAPUT III. 9. Cernis igitur unde petendum sit quod omnes docti indoctique desiderant, et multi errando ac superbiendo, unde petatur et ubi accipiatur ignorant. Utrique autem in quodam divino psalmo simul reprehenduntur, et qui confidunt in virtute sua, et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII, 7); id est, et philosophi hujus saeculi, et abhorrentes vel a tali philosophia, beatumque dicentes populum cui suppetit terrena opulentia. Ac per hoc a Domino Deo nostro a quo facti sumus, et virtutem petamus qua hujus vitae mala superemus, et beatam vitam qua post istam vitam in ejus aeternitate perfruamur, ut et in virtute et in praemio virtutis, sicut Apostolus dicit, qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Hoc nobis velimus, hoc civitati cujus cives sumus: non enim aliunde beata civitas, aliunde homo; cum aliud civitas non sit, quam concors hominum multitudo. 10. Itaque si omnis prudentia tua, qua consulere conaris rebus humanis; si omnis fortitudo, qua nullius iniquitate adversante terreris; si omnis temperantia, qua in tanta labe nequissimae consuetudinis hominum te a corruptionibus abstines; si omnis justitia, qua recte judicando sua cuique distribuis, id laborat, id nititur, ut hi quibus vis ut bene sit, salvi sint corpore, et ab omni cujusquam improbitate tuti atque pacati, habeant filios sicut novellas constabilitas, filias ornatas sicut similitudinem templi, cellaria plena eructantia ex hoc in hoc, fecundas oves, crassas boves, nec maceriae ruina deformet praedium, nec litigantium clamor personet in plateis eorum; ita non erunt verae virtutes tuae, sicut nec istorum beatitudo. Hic enim ad verum dicendum illa mea verecundia, quam in tua epistola benigno sermone laudasti, me impedire non debet. Si quaelibet, inquam, administratio tua, illis quas commemoravi instructa virtutibus, hoc intentionis fine determinatur, ut homines secundum carnem nullas iniquas molestias patiantur; nec ad te existimas pertinere, quo istam quietem, quam praestare niteris, referant, id est (ut verbis non ambiam) quomodo Deum verum, ubi est quietae vitae omnis fructus, colant, nihil tibi prodest ad vitam vere beatam tantus labor. 11. Inverecundius hoc dicere videor, et oblitus quodammodo consuetudinem intercessionum mearum. Sed si nihil est verecundia, nisi quidam displicendi metus, ego in hac causa metuendo non vereor. Metuo enim ne primum Deo, deinde ipsi amicitiae quam mecum inire dignatus es, jure displiceam, si minus liber in admonendo fuero, quod me admonere saluberrime existimo. Sim certe verecundior, cum tibi pro aliis intercedo: cum vero pro teipso, tanto liberior quanto amicior; quia tanto amicior quanto fidelior: quanquam haec ipsa non dicerem, nisi verecundius agerem. Quae si maxima est, ut ipse scripsisti, difficilium inter bonos efficacia; adjuvet me pro te apud te, ut in illo te fruar, qui mihi hanc ad te januam fiduciamque praestitit: praesertim quia id quod suggero, jam facile arbitror esse animo tuo tot divinis muneribus adminiculato et instructo. 12. Si enim virtutes quas accepisti, a quo acceperis sentiens, eique gratias agens, eas ad ipsius cultum etiam in tuis istis saecularibus honoribus conferas, tuaeque potestati subditos homines ad eum colendum exemplo tuae religiosae vitae, et ipso studio consulendi, seu fovendo seu terrendo erigas et adducas, nihilque aliud in eo quod per te securius vivunt, velis, nisi ut hinc illum promereantur, apud quem beate vivent; et verae illae virtutes erunt, et illius opitulatione, cujus largitate donatae sunt, ita crescent et perficientur, ut te ad vitam vere beatam, quae non nisi aeterna est, sine ulla dubitatione perducant: ubi jam nec prudenter discernantur a bonis mala, quae non erunt; nec fortiter tolerentur adversa, quia non ibi erit nisi quod amemus, non etiam quod toleremus; nec temperanter libido trenetur, ubi nulla ejus incitamenta sentiemus; nec juste subveniatur ope indigentibus, ubi inopem atque indigum non habebimus. Una ibi virtus erit, et idipsum erit virtus praemiumque virtutis, quod dicit in sanctis eloquiis homo qui hoc amat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Haec ibi erit plena et sempiterna sapientia, eademque veraciter vita jam beata: perventio quippe est ad aeternum ac summum bonum, cui adhaerere in aeternum est finis nostri boni. Dicatur haec et prudentia, quia prospectissime adhaerebit bono quod non amittatur; et fortitudo, quia firmissime adhaerebit bono unde non avellatur; et temperantia, quia castissime adhaerebit bono ubi non corrumpatur; et justitia, quia rectissime adhaerebit bono cui merito subjiciatur. CAPUT IV. 13. Quanquam et in hac vita virtus non est, nisi diligere quod diligendum est: id eligere, prudentia est: nullis inde averti molestiis, fortitudo est; nullis illecebris, temperantia est: nulla superbia, justitia est. Quid autem eligamus quod praecipue diligamus, nisi quo nihil melius invenimus? Hoc Deus est, cui si diligendo aliquid vel praeponimus, vel aequamus, nos ipsos diligere nescimus. Tanto enim nobis melius est, quanto magis in illum imus, quo nihil melius est. Imus autem non ambulando, sed amando. Quem tanto habebimus praesentiorem, quanto eumdem amorem quo in eum tendimus, potuerimus habere puriorem: nec enim locis corporalibus vel extenditur, vel includitur. Ad eum ergo qui ubique praesens est et ubique totus, non pedibus ire licet, sed moribus. Mores autem nostri, non ex eo quod quisque novit, sed ex eo quod diligit, dijudicari solent: nec faciunt bonos vel malos mores, nisi boni vel mali amores. Pravitate ergo nostra, a rectitudine Dei longe sumus: unde rectum amando corrigimur, ut recto recti adhaerere possimus. 14. Ad illum ergo quanta opera possumus, etiam illi ut perveniant agamus, quos tanquam nosmetipsos diligimus, si nosmetipsos diligere, illum diligendo jam novimus. Christus namque, id est Veritas, dicit in his duobus praeceptis totam legem Prophetasque pendere, ut diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, et diligamus proximos tanquam nosmetipsos (Matth. XXII, 37-40). Proximus sane hoc loco, non sanguinis propinquitate, sed rationis societate pensandus est, in qua socii sunt omnes homines. Nam si pecuniae ratio socios facit, quanto magis ratio naturae, non negotiandi, sed nascendi lege communis! Hinc et ille comicus (sicut luculentis ingeniis non defit resplendentia veritatis), cum ab uno sene alteri seni dictum componeret, Tantumne ab re tua est otî tibi, Aliena ut cures ea, quae nihil ad te attinent? responsum ab altero reddidit: Homo sum, humani nil a me alienum puto. (Terent. in Deaut. act. 1, scen. 1.) Cui sententiae ferunt etiam theatra tota, plena stultis indoctisque, applausisse. Ita quippe omnium affectum naturaliter attigit societas humanorum animorum, ut nullus ibi hominum nisi cujuslibet hominis proximum se esse sentiret. 15. Cum ergo illa dilectione quam divina lex imperat, debeat homo diligere Deum, et seipsum, et proximum; non tamen ex hoc tria praecepta data sunt, nec dictum est, In his tribus, sed, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae, id est in dilectione Dei ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente, et proximi tanquam sui ipsius: videlicet ut intelligeretur nullam esse aliam dilectionem qua quisque diligit seipsum, nisi quod diligit Deum. Qui enim aliter se diligit, potius se odisse dicendus est: fit quippe iniquus, privaturque luce justitiae, cum a potiore ac praestantiore bono aversus, atque inde vel ad seipsum conversus, ad inferiora et egena utique convertitur; fitque in ipso quod veracissime scriptum est, Qui autem amat iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Quia igitur nemo, nisi Deum diligendo, diligit seipsum; non opus erat ut dato de Dei dilectione praecepto, etiam seipsum homo diligere juberetur, cum in eo diligat seipsum, quod diligit Deum. Debet ergo et proximum diligere tanquam seipsum, ut quem potuerit hominem vel beneficentiae consolatione, vel informatione doctrinae, vel disciplinae coercitione adducat ad colendum Deum; sciens in his duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere. 16. Hoc qui sobria discretione eligit, prudens est: qui nulla hinc afflictione avertitur, fortis est; qui nulla alia delectatione, temperans est; qui nulla elatione, justus est. His virtutibus divinitus impertitis, per gratiam mediatoris Dei cum Patre, et nobiscum hominis Jesu Christi, per quem post inimicitias iniquitatis reconciliamur Deo in Spiritu charitatis: his, inquam, virtutibus divinitus impertitis, et bona vita nunc agitur, et postea praemium ejus, quae nisi aeterna esse non potest, beata vita persolvitur. Hic enim sunt eaedem virtutes in actu, ibi in effectu; hic in opere, ibi in mercede; hic in officio, ibi in fine. Itaque omnes boni et sancti, etiam in tormentis quibuslibet divino fulti adjutorio, spe illius finis beati vocantur, quo fine beati erunt: nam si in eisdem tormentis et atrocissimis doloribus semper essent, cum quibuslibet virtutibus eos esse miseros nulla sana ratio dubitaret. 17. Pietas igitur, id est verus veri Dei cultus ad omnia prodest; et quae molestias hujus vitae avertat aut leniat, et quae ad illam vitam salutemque perducat, ubi nec aliquid jam mali patiamur, et bona summo sempiternoque perfruamur. Ad hanc te perfectius assequendam et perseverantissime retinendam exhortor ut meipsum: cujus nisi jam particeps esses, tuosque istos honores temporales ei servire oportere judicares, non Donatistis haereticis, ad eos in unitatem Christi pacemque redigendos, per edictum diceres, Pro vobis hoc agitur; pro vobis sacerdotes incorruptae fidei, pro vobis Imperator Augustus, pro vobis nos quoque ejus judices laboramus; et alia multa quae in eodem edicto ita posuisti, ut te appareat in terreni judicis cingulo, non parva ex parte coelestem rempublicam cogitare. Quare si de veris virtutibus et vere beata vita volui diutius loqui tecum, quaeso ne onerosus deputer tuis occupationibus: imo vero me non esse confido, quando tu adeo magnum animum et mirabiliter laudandum geris, ut nec illas curas deseras, et his libentius ac familiarius occuperis. EPISTOLA CLVI . Hilarius Augustino, proponens illi quaestiones aliquot de quibus cupit edoceri. Domino sancto, jure ac merito venerabili, et per omnia colendo AUGUSTINO episcopo, HILARIUS.
Sanctitatis tuae gratia, quae omnibus nota est, parvitati meae persuasit ut vestris de Syracusano Hipponem remeantibus. has ad laudandam mihi Venerabilitatem tuam litteras erogarem, poscens summam Trinitatem ut incolumis et vegetus Dei nostri favore hoc meum scriptum ad recensendum suscipias, domine sancte, jure ac merito venerabilis, et per omnia colende. Proinde rogo ut mei memor in sanctis orationibus tuis esse digneris, atque imperitiam nostram informare de eo quod quidam christiani apud Syracusas exponunt, dicentes: Posse esse hominem sine peccato; et mandata Dei facile custodire, si velit. Infantem non baptizatum morte praeventum non posse perire merito, quoniam sine peccato nascitur. Divitem manentem in divitiis suis, regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit; nec prodesse eidem posse, si forte ex ipsis divitiis fecerit mandata. Non debere jurare omnino. Et de Ecclesia, quae sit de qua scriptum est non habere rugam neque maculam (Ephes. V, 27), utrum haec sit in qua nunc congregamur, an illa quam speramus: quidam autem putant Ecclesiam hanc esse quae nunc frequentatur populis, et sine peccato esse posse. De his omnibus rogo, quantis valeo precibus, Sanctitatem tuam, ut jubeas nos apertius instrui, quo noverimus quatenus sentire debeamus. Dei nostri misericordia Sanctitatem tuam incolumem conservet, annis innumeris opto, domine sancte, jure ac merito venerabilis, et per omnia colende.
EPISTOLA CLVII. Augustinus Hilario, respondens ad illius quaestiones. AUGUSTINUS episcopus servus Christi et ejus Ecclesiae, dilectissimo filio HILARIO, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Ex litteris tuis didici non solum incolumitatem tuam, sed etiam religiosum studium tuum circa verbum Dei, et piam curam pro salute tua, quae est in Christo Jesu Domino nostro: unde gratias Deo agens non distuli rescripta persolvere. 2. Si ergo quaeris utrum in hac vita quisquam ita justitiae perfectione proficiat, ut hic sine ullo vivat omnino peccato; attende quid dixerit Joannes apostolus, quem Dominus inter discipulos suos praecipue diligebat: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Si ergo illi de quibus mihi scripsisti, se dicunt esse sine peccato; vides quia se ipsos decipiunt, et veritas in eis non est. Si autem se esse peccatores fatentur, ut Dei misericordiam possint mereri, compescant se ab aliis etiam decipiendis, quibus hanc superbiam persuadere conantur. Omnibus enim necessaria est oratio dominica, quam etiam ipsis arietibus gregis, id est Apostolis suis Dominus dedit, ut unusquisque Deo dicat: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Cui enim haec in oratione verba necessaria non fuerint, ipse hic sine peccato vivere pronuntiandus est. Quales si aliquos futuros Dominus praevideret, meliores utique quam exstiterunt ejus Apostoli, aliam orationem illos doceret, qua non peterent dimitti sibi peccata, quibus in Baptismo fuerant omnia jam dimissa. Nam si Daniel sanctus, non coram hominibus quasi humilitate fallaci, sed coram Deo, id est in oratione qua Deum precabatur, non solum peccata populi sui, sed etiam sua confitebatur, sicut ejus ore veridico expressum est (Danielis IX, 20); nihil aliud mihi videtur dicendum istis, nisi quod per prophetam Ezechielem cuidam superbo Dominus mandat: Numquid tu sapientior es quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3)? 3. Sed plane qui misericordia Dei adjutus et gratia se ab eis peccatis abstinuerit quae etiam crimina vocantur, atque illa peccata sine quibus non hic vivitur, mundare operibus misericordiae et piis orationibus non neglexerit, merebitur hinc exire sine peccato, quamvis cum hic viveret habuerit nonnulla peccata; quia sicut ista non defuerunt, ita etiam remedia quibus purgarentur, affuerunt. Quisquis autem, hac velut occasione comperta, cum audierit neminem hic arbitrio suo sine peccato vivere, dederit se libidinibus, et criminibus nefariis obligaverit, atque in his criminosis consceleratisque moribus usque in diem suum ultimum perduraverit, quaslibet inter haec eleemosynas faciat, et infeliciter ducit vitam, et infelicius finit. CAPUT II. 4. Sed isti utcumque tolerandi sunt, quando dicunt vel esse vel fuisse hic aliquem, praeter unum Sanctum sanctorum, qui nullum haberet omnino peccatum. Illud vero quod dicunt, sufficere homini liberum abitrium ad dominica praecepta implenda, etiamsi Dei gratia et Spiritus sancti dono ad opera bona non adjuvetur, omnino anathematizandum est, et omnibus exsecrationibus detestandum. Qui enim hoc asserunt, a gratia Dei penitus alieni sunt; quia ignorantes Dei justitiam, sicut de Judaeis dicit Apostolus, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3): plenitudo quippe legis non est nisi charitas (Id. XIII, 10); et utique charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, nec viribus propriae voluntatis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). 5. Valet itaque liberum arbitrium ad opera bona, si divinitus adjuvetur, quod fit humiliter petendo et faciendo: desertum vero divino adjutorio, qualibet scientia legis excellat, nullo modo habebit justitiae soliditatem, sed inflationem impiae superbiae et exitiosum tumorem. Docet hoc eadem ipsa dominica oratio. Frustra enim rogantes Deum dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13), si hoc in nostra sic positum est potestate, ut nullo illius adjutorio id valeamus implere. Dictum est enim, Ne nos inferas in tentationem, quod intelligitur, Ne nos inferri deserendo permittas. Fidelis enim Deus, ait Apostolus, qui non vos permittet tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13): utquid hoc dixit Deum facere, si hoc sine ipsius adjutorio in sola nostra est potestate? 6. Nam et ipsa lex in hoc adjutorium data est illis qui ea legitime utuntur, ut per illam sciant, vel quid justitiae jam acceperint, unde gratias agant, vel quid adhuc eis desit, quod instanter petant. Qui autem sic audiunt quod ait lex, Non concupisces (Exod. XX, 17, et Rom. VII, 7), ut hoc quia didicerint, sufficere sibi arbitrentur, nec adjutorio gratiae Dei ad faciendum quod jussum est dari sibi virtutem credant et petant; ad hoc eis lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20); quod dictum est de Judaeis. Parum enim est quia non implent quod praecepit lex, Non concupisces; sed insuper superbiunt, et ignorantes Dei justitiam, id est quam Deus dat qui justificat impium, et suam volentes constituere tanquam suae voluntatis viribus factam, justitiae Dei non sunt subjecti. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Id. 10, 4); qui utique ideo venit, ut ubi abundavit delictum, superabundet gratia. Cui gratiae si fuerunt inimici Judaei, Dei ignorantes justitiam, et suam volentes constituere; quare sunt et isti inimici, si in eum crediderunt quem illi occiderunt? An ut illi accipiant praemium, qui occiso Christo suam impietatem accusaverunt, et se illius gratiae cognitae subdiderunt; et isti portent judicium, qui sic in Christum volunt credere, ut ejus ipsam gratiam conentur occidere? 7. Ad hoc quippe in eum credunt qui recte credunt, ut esuriant sitiantque justitiam, et ejus gratia saturentur. Omnis enim, sicut scriptum est, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32, et Rom. X, 13): non utique salute corporis, quam multi habent et qui non invocant nomen Domini; sed illa salute de qua ipse dicit, Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus; et quid dixerit, consequenter exponens, Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13). Justos ergo sanos, peccatores autem dixit aegrotos. Non itaque de suis viribus praesumat aegrotus; quia in multitudine virtutis suae non erit salvus. Nam si inde praesumit, videat ne vires istae non sint quales solent esse sanorum, sed quales solent esse phreneticorum: qui cum sint insani, adeo se sanos putant, ut nec medicum quaerant, et tanquam importunum insuper caedant; sicut isti Christum insana superbia quodammodo caedunt, cujus gratiae tam benignum adjutorium ad faciendam justitiam dato legis praecepto necessarium non esse contendunt. Desinant ergo sic insanire, et ad hoc se intelligant habere, quantum possunt, liberum arbitrium, non ut superba voluntate respuant adjutorium, sed ut pia voluntate invocent Dominum. 8. Haec enim voluntas libera tanto erit liberior quanto sanior: tanto autem sanior, quanto divinae misericordiae gratiaeque subjectior. Ipsa enim fideliter orat et dicit: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133). Quomodo enim libera est, cui dominatur iniquitas? Ut ei autem non dominetur, vide ab illa quis invocetur. Non enim ait, Itinera mea dirige secundum liberum arbitrium, quia non dominabitur mihi omnis iniquitas; sed, Itinera mea, inquit, dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Precatur, non pollicetur; confitetur, non profitetur; optat plenissimam libertatem, non jactat propriam potestatem. Non enim omnis qui viribus suis confidit, sed omnis qui invocat nomen Domini, salvus erit. Quomodo autem invocabunt, inquit, in quem non crediderunt (Rom. X, 14). Ad hoc ergo credunt qui recte credunt, ut invocent in quem crediderunt, et valeant facere quod in praeceptis legitimis acceperunt; quoniam id quod lex imperat, fides impetrat. 9. Nam ut interim omittamus legis multa praecepta, et hoc inde commemoremus quod ad commemorandum elegit Apostolus; cum dicit lex, Non concupisces, quid videtur aliud imperare, nisi ab illicitis cupiditatibus continentiam? Animus quippe velut pondere, amore fertur quocumque fertur. Jubemur itaque detrahere de pondere cupiditatis quod accedat ad pondus charitatis, donec illud consumatur, hoc perficiatur: plenitudo enim legis est charitas. Et tamen de ipsa continentia vide quid scriptum sit: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. VIII, 21). Numquid dixit, Et cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi per proprium liberum arbitrium, et hoc ipsum erat sapientiae, scire a meipso esse hoc bonum? Non plane hoc dixit, quod quidam in sua vanitate dicunt; sed quod fuit in sanctae Scripturae veritate dicendum: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det. Jubet ergo Deus continentiam, et dat continentiam; jubet per legem, dat per gratiam; jubet per litteram, dat per Spiritum: lex enim sine gratia facit abundare delictum, et littera sine Spiritu occidit (II Cor. III, 6). Jubet ideo, ut facere jussa conati, et nostra infirmitate sub lege fatigati, adjutorium gratiae poscere noverimus; et si quid facere potuerimus operis boni, ei qui adjuvat non simus ingrati: hoc et iste fecit; id enim eum sapientia docuit, cujus esset hoc donum. 10. Neque enim voluntatis arbitrium ideo tollitur, quia juvatur; sed ideo juvatur, quia non tollitur. Qui enim Deo dicit, Adjutor meus esto (Psal. XXVI, 9), confitetur se velle implere quod jussit, sed ab eo qui jussit, adjutorium poscere ut possit. Sic et iste cum sciret neminem esse posse continentem, nisi Deus det, adiit Dominum et deprecatus est: utique volens adiit, volens deprecatus est, nec petiisset nisi esset voluntas. Sed nisi petiisset, quantum posset voluntas? Quia etsi possit antequam petat, quid ei prodest, nisi illi agat gratias ex eo quod potest, a quo petendum est quod nondum potest? Unde etiam qui jam continens est, non habet utique continentiam, nisi adsit voluntas; sed nisi accepisset, quid haberet voluntas? Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. 4, 7)? id est, Quid gloriaris quasi a teipso habeas, quod si non accepisses, a teipso habere non posses? Hoc autem dictum est, ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur (II Cor. X, 17); et qui nondum habet unde glorietur, non a seipso speret, sed Dominum precetur. Satius est enim minus quemque habere quod a Deo petat, quam plus habere quod sibi tribuat; quoniam expedit ab imo surgere, quam ex alto cadere: Deus enim, scriptum est, superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Ad abundantiam igitur delictorum lex nos docet quid velle debeamus, nisi adjuvet gratia, ut quod volumus valeamus, et quod valuerimus impleamus. Adjuvabit autem, si non de nostris viribus praesumentes alta sapiamus, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16), et de iis quae jam possumus, gratias agamus, et pro iis quae nondum possumus, Deum suppliciter inhiante voluntate poscamus; adminiculantes orationem nostram misericordiae fructuosis operibus, dando ut detur nobis, dimittendo ut dimittatur nobis. CAPUT III. 11. Quod autem dicunt infantem morte praeventum, non baptizatum, perire non posse, quoniam sine peccato nascitur: non hoc dicit Apostolus; et arbitror esse melius ut Apostolo potius quam istis credamus. Dicit enim ille doctor Gentium, in quo Christus loquebatur, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: et paulo post dicit, Nam judicium quidem ex uno delicto in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem (Luc. VI, 37, 38). Proinde isti, quem forte invenerint infantem non ex illius unius hominis concupiscentia procreatum, ipsum dicant illi damnationi non esse obnoxium, nec per Christi gratiam ab illa damnatione esse liberandum. Quid est enim, ex uno delicto in condemnationem, nisi in illo delicto quo deliquit Adam? et quid est, ex multis delictis in justificationem, nisi quia Christi gratia non solum illud unum delictum solvit, quo obstringuntur infantes ex illo uno homine procreati, sed etiam multa delicta, quae cum creverint homines, addunt malis moribus suis? Tamen et illud unum, quo est obligata propago carnalis quae ab illo primo homine originem ducit, sufficere dicit ad condemnationem. Ideo non est superfluus baptismus parvulorum, ut qui per generationem illi condemnationi obligati sunt, per regenerationem ab eadem condemnatione solvantur: sicut enim non invenitur homo qui praeter Adam carnaliter generetur; sic non invenitur homo qui praeter Christum spiritualiter regeneretur. Carnalis autem generatio delicto illi uni, et damnationi ejus obnoxia est; spiritualis vero regeneratio non solum illud unum propter quod baptizantur infantes, sed multa delicta facit aboleri, quae homines male vivendo, ad illud in quo generati sunt, addiderunt. Ideo sequitur et dicit: Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; ita per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita per unius obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V, 12-19). 12. Quid ad ista dicturi sunt? aut quid eis restat, nisi ut Apostolam errasse contendant? Clamat vas electionis, doctor Centium, tuba Christi, Judicium ex uno in condemnationem: et reclamant isti, asserentes parvulos, quos ex ilio uno homine de quo loquitur, ducere propaginem confitentur, non ire in condemnationem, etsi in Christo non fuerint baptizati. Judicium, inquit, ex uno in condemnationem: quid dicit, ex uno, nisi, delicto? sequitur enim, Gratia autem ex multis delictis in justificationem Ergo inde judicium etiam ex uno delicto ducit in condemnationem: hinc autem gratia etiam ex multis delictis ducit in justificationem. Quapropter si non audent resistere Apostolo, exponant nobis quare judicium ex uno delicto ducat in condemnationem, cum ex multis delictis homines damnandi veniant ad judicium. Aut si propterea ita dictum putant, quia initium peccati ex Adam factum est, quod imitati caeteri sunt, ut sic ex uno illo delicto in judicium condemnationemque traherentur qui cum imitando multa peccarunt; cur non etiam de gratia et justificati ne sic dictum est? cur non dixit similiter, Et gratia ex uno delicto in justificationem? Sicut enim hominum multa delleta inter illud unum quod imitati sunt, et judicium quo puniuntur, media reperiuntur; ab uno quippe ad multa venerunt, ut a multis ad judicium damnationemque ducerentur: sic eadem multa delicta inter hoc ipsum unum cujus imitatione commissa sunt, et gratiam qua dimittuntur, eodem modo media sunt; quoniam ex illo uno ad multa venerunt, ut ex multis ad gratiam justificandi venirent. Cum ergo in utroque, id est et judicio et gratia, quod attinet ad unum et multa delicta, una eademque ratio sit; dicant isti nobis quare judicium dixerit ex uno delicto ducere in condemnationem, gratiam vero ex multis delictis in justificationem. Aut acquiescant ideo sic esse dictum, quia in hac causa duo constituuntur homines; Adam, ex quo consistit generatio carnalis, et Christus, ex quo regeneratio spiritualis. Sed quia tantum ille homo, iste autem et Deus et homo; non quomodo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, ita ista regeneratio unum delictum solum solvit, quod est ex Adam. Sed illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius delicti connexio; quidquid enim postea homines ex malis suis operibus addunt, non pertinet ad illam generationem, sed ad, humanam conversationem: huic autem regenerationi non sufficit illud delictum tantummodo solvere quod ex Adam trahitur, sed quidquid etiam postea ex iniquis operibus humanae conversationis accedit. Ideo judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. 13. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, a quo delicto parvuli per Baptismum expiantur; multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum: multo magis utique in vita regnabunt; quia aeternae vitae regnum erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; de qua condemnatione parvuli per sacramentum Baptismi liberandi sunt: ita per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Et hic omnes dixit, et ibi; non quia omnes homines veniunt ad gratiam justificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa, in aeternum moriantur: sed quia onmes qui renascuntur in justificationem, nonnisi per Christum renascuntur, sicut omnes qui nascuntur in condemnationem, nonnisi per Adam nascuntur. Nemo quippe est in illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter Christum: ideo omnes, et omnes; eosdem autem omnes, etiam multos postea dicit, adjungens, Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: sic et per unius hominis obedientiam justi constituuntur multi. Qui multi, nisi quos jam paulo ante omnes dixerat? 14. Vide quemadmodum commendat unum et unum, id est Adam et Christum; illum ad condemnationem, hunc ad justificationem, cum tanto post Adam venerit Christus in carne: ut sciamus etiam antiquos justos, quicumque esse potuerunt, nonnisi per eamdem fidem liberatos, per quam liberamur et nos; fidem scilicet incarnationis Christi, quae illis praenumiabatur, sicut nobis facta annuntiatur. Ideo idem Christum hominem dicit, cum sit et Deus, ne quis existimet antiquos justos per Deum tantummodo Christum, id est per Verbum quod erat in principio, non etiam per fidem incarnationis ejus, qua et homo Christus dicitur, potuisse liberari. Sententia quippe ista destrui non potest, de qua et alibi dicit: Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21). Utique resurrectionem dicit justorum, ubi est vita aeterna; non resurrectionem iniquorum, ubi mors erit aeterna: ideo ait, vivificabuntur; quia illi damnabuntur. Hinc et in veteribus Sacramentis circumcisio parvulorum octava die fieri praecepta est (Levit. XII, 3), quoniam Christus, in quo fit delicti carnalis exspoliatio, quam significat circumcisio, die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est. Haec ergo fides etiam antiquorum justorum fuit. Unde et Apostolus dicit, Habentes autem eumdem spiritum fidei, propter quod scriptum est, Credidi propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13): non diceret, eumdem spiritum fidei, nisi admonens etiam antiquos justos habuisse ipsum spiritum fidei, hoc est incarnationis Christi. Sed quia illis futura praenuntiabatur, quae jam facta nobis annuntiatur; et tempore Veteris Testamenti velabatur, quae tempore Novi Testamenti revelatur; ideo ejus Sacramenta variata sunt, ut alia essent in Veteri Testamento, alia in Novo; cum fides ipsa varia non sit, sed una sit: quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. 15. Quod vero illis verbis quae tractabamus, adjungit et dicit, Lex autem subintravit, ut abundaret delictum, jam non pertinet ad illud delictum quod trahitur ex Adam, de quo dicebat superius, Mors regnavit per unum: legem quippe sive naturalem intelligamus, quae in eorum apparet aetatibus, qui jam ratione uti possunt; sive conscriptam, quae data est per Moysen, quia nec ipsa vivificare potuit, et liberare a lege peccati et mortis, quae tracta est ex Adam, sed magis addidit praevaricationis augmenta; Ubi enim lex non est, ait idem apostolus, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Proinde quoniam lex est etiam in ratione hominis qui jam utitur arbitrio libertatis, naturaliter in corde conscripta, qua suggeritur ne aliquid faciat quisque alteri quod pati ipse non vult; secundum hanc legem praevaricatores sunt omnes, etiam qui legem per Moysen datam non acceperunt, de quibus in Psalmo legitur: Praevaricatores aestimati omnes peccatores terrae (Psal. CXVIII, 119). Non enim omnes peccatores terrae legem per Moysen datam praevaricarunt; sed tamen nisi aliquam praevaricassent, non appellarentur praevaricatores: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Praevaricata ergo lege quae in paradiso data est, nascitur homo ex Adam cum lege peccati et mortis, de qua dicitur: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Quae tamen nisi mala postea consuetudine roboretur, facilius vincitur, non tamen nisi gratia Dei. Lege autem alia praevaricata, quae est in usu rationis animae rationalis in aetate hominis jam ratione utentis, praevaricatores fiunt omnes peccatores terrae. Praevaricata vero lege etiam illa quae data est per Moysen, multo amplius abundat delictum. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus: haec verba, si agnoscis, apostolica sunt. De qua lege iterum dicit, lex praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, disposita per Angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19-21): Christum commendans, cujus gratia salvi fiunt omnes, sive parvuli a lege peccati et mortis, cum qua nati sumus; sive majores, qui male utentes arbitrio voluntatis praevaricarunt legem naturalem ipsius rationis; sive qui legem acceperunt, quae data est per Moysen, eamque praevaricantes littera occisi sunt. Cum vero etiam evangelica praecepta homo praevaricat, velut quatriduanus mortuus putet: nec de illo tamen desperandum est propter ejus gratiam, qui non lente dixit, sed magna voce clamavit, Lazare, veni foras (Joan. XI, 43). 16. Lex ergo subintravit ut abundaret delictum: sive cum homines negligunt quod Deus jubet; sive cum de suis viribus praesumentes, adjutorium gratiae non implorant, et addunt infirmitati superbiam. Cum autem vocatione divina intelligunt cur sit ingemiscendum, et invocant eum in quem recte credunt, dicentes, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L, 1); et, Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5); et, In tua justitia vivifica me (Psal. XXX, 2); et, Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei (Psal. CXVIII, 29); et, Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me (Psal. XXXV, 12); et, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mei omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133) ( A Domino enim gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet [Psal. XXXVI, 23] ); et alia multa, quae propterea scripta sunt, ut nos admonerent, ad implenda ea quae nobis jubentur, ab illo petendum adjutorium a quo jubentur: cum ergo se homo ad illum extenderit, et sic ingemuerit, fiet quod sequitur, Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20); et, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47): et diffunditur in corde charitas Dei, unde fiat legis plenitudo; non per vires arbitrii quod est in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Noverat quippe ille Legem, qui dicebat, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; et tamen adjungebat, Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Cur non dixit potius, Per meum liberum arbitrium, nisi quia libertas sine gratia non est libertas, sed contumacia? 17. Cum ergo dixisset Apostolus, Lex subintravit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia; secutus adjunxit, ut quemadmodum regnavit peccatum in morte, sic et gratia regnet per justitiam in vita aeterna per Jesum Christum Dominum nostrum. Modo cum dixisset, ut quemadmodum regnavit peccatum in morte; non ait, Per unum hominem, aut per primum hominem, aut per Adam: quia jam dixerat, Lex subintravit, ut abundaret delictum; quae abundantia delicti non pertinet ad primi hominis propaginem, sed ad conversationis humanae praevaricationem, quae illi uni delicto quo solo obstricti tenentur infantes, jam in majoribus aetatibus ex abundantia iniquitatis adjecta est. Sed quoniam hoc totum, etiam quod non pertinet ad illius unius delicti originem, tamen idonea est solvere gratia Salvatoris; ideo cum dixisset, sic et gratia regnet per justitiam in vita aeterna, addidit, per Jesum Christum Dominum nostrum. 18. Nullius itaque argumentationes contra haec apostolica verba prolatae impediant parvulos ad salutem, quae est in Christo Jesu Domino nostro: tanto magis enim pro eis loqui debemus, quanto ipsi pro se loqui non possunt. Per unum hominem intravit peccatum in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Sicut ab illo uno homine, sic ab eodem peccato infantes immunes esse non possunt, nisi ab ejus reatu per Christi Baptismum resolvantur. Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit: non quia deinceps in nemine fuit, hoc dictum est; sed quia non poterat per litteram legis auferri, quod solo poterat Spiritu gratiae. Ne quisquam ergo fidens de viribus, non dico voluntatis, sed potius vanitatis suae, putaret libero arbitrio legem potuisse sufficere, et Christi gratiam derideret; ideo ait Apostolus: Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit; peccatum autem non deputabatur cum lex non esset. Non dixit, Non erat; sed, non deputabatur; quia lex non erat, qua arguente demonstraretur, sive lex rationis in parvulo, sive lex litterae in populo. 19. Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen; quia nec lex data per Moysen potuit regnum mortis auferre, quod sola Christi abstulit gratia. In quos autem regnaverit vide: et in eos, inquit, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae. Regnavit ergo et in eos qui non peccaverunt. Sed cur regnaverit, ostendit cum ait: In similitudine praevaricationis Adae. Iste est enim melior intellectus horum verborum, ut cum dixisset, regnavit mors in eos qui non peccaverunt; quasi nos moneret quare in eos regnaverit qui non peccaverunt, adderet, in similitudine praevaricationis Adae; id est, quia inerat eorum in membris similitudo praevaricationis Adae. Potest et sic intelligi, regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non in similitudine praevaricationis Adae peccaverunt: quia in semetipsis cum jam nati essent, nec ratione adhuc uterentur, qua ille utebatur quando peccavit, nec praeceptum accepissent quod ille transgressus est, sed solo originali vitio tenerentur obstricti, per quod eos regnum mortis in eis tantum non est, qui Christi gratia renati, ad ejus regnum pertinent; quoniam mors temporalis, quamvis et ipsa de originali delicto propagata sit, corpus in eis interimit, animam vero ad poenam non trahit, ubi voluit regnum mortis intelligi: ut anima renata per gratiam, jam non moriatur in gehennam, id est a vita Dei non alienetur, non separetur; temporalis autem mors corporis, etiam in iis qui Christi morte redimuntur, relinquatur interim ad exercitationem fidei, et agonem praesentis luctationis, in quo et martyres certaverunt; absumatur vero et ipsa in renovatione corporis, quam resurrectio pollicetur. Ibi enim penitus absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54), cui modo gratia Christi adimit regnum, ne suorum animas ad poenas tartari trahat. Nonnulli sane codices non habent, in eos qui non peccaverunt; sed, in eos qui peccaverunt, in similitudine praevaricationis Adae: quibus quidem verbis nullo modo iste sensus aufertur. Secundum hoc quippe intelliguntur peccasse in similitudine praevaricationis Adae, secundum quod supra dictum est, in quo omnes peccaverunt. Sed tamen graeci codices, unde in latinum Scriptura translata est, illud plures habent quod diximus. 20. Quod vero adjunxit de Adam, qui est forma futuri, neque hoc uno intelligitur modo. Aut enim forma Christi a contrario est, ut quemadmodum in illo omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificentur; et quomodo per ipsius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, sic per Christi obedientiam justi constituantur multi: aut formam futuri eum dixit, quod ipse inflixerit formam mortis posteris suis. Ille tamen est melior intellectus, ut a contrario forma esse credatur, quam multum commendat Apostolus. Denique ne omnino ex aequo in hac forma eadem contraria pensarentur, adjungit et dicit, Sed non sicut delictum, ita et donatio: si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundabit: ut intelligatur, non in magis multos, cum iniqui magis multi sint qui damnabuntur; sed magis abundabit, quod in iis qui per Christum redimuntur, temporaliter valet forma mortis ex Adam, in aeternum autem valebit vitae forma per Christum. Quamvis ergo, inquit, Adam futuri forma sit a contrario, plus tamen praestat Christus regeneratis, quam eis nocuerat ille generatis. Et non sicut per unum peccatum, ita et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Non solum in hoc, inquit, non aequalis est forma, quia ille temporaliter nocuit eis quos in aeternum Christus redemit; verum etiam quia illius uno delicto posteri, nisi a Christo redimantur, traduntur in condemnationem: Christi autem redemptio etiam multa delicta dissolvit, quae illi uni abundantia praevaricatricis iniquitatis adjecit; unde jam superius disputavimus. 21. Contra haec Apostoli verba sanumque intellectum nemini acquiescas, si vis Christo et in Christo vivere. Nam si, quemadmodum illi dicunt, propterea ista commemorasset Apostolus, ut intelligeremus ad primum hominem peccatores ideo pertinere, quia non delictum ex illo nascendo traximus, sed eum imitando peccamus; diabolum potius poneret, qui et primus peccavit, et de quo nullam substantiae propaginem traxit genus humanum, sed eum sola imitatione secutum est: unde dicitur pater impiorum, sicut noster dicitur pater Abraham propter imitationem fidei, non propter originem carnis (Joan. VIII, 38). Nam ideo de ipso diabolo dictum est: Imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 25). Deinde si propter imitationem hoc loco Apostolus commemoraret primum hominem, quia primus peccator in hominibus fuit, ut ideo ad illum omnes homines peccatores diceret pertinere; cur non sanctum Abel posuit, qui primus in hominibus justus fuit, ad quem justi omnes propter imitationem justitiae pertinerent? Sed posuit Adam, contra quem non posuit nisi Christum; quia sicut ille homo delicto suo vitiavit posteritatem suam, sic ille Deus homo justitia sua salvavit haereditatem suam: ille trajiciendo carnis immunditiam, quod non poterat impius diabolus; ille donando spiritus gratiam, quod non poterat Abel justus. 22. Multa de his quaestionibus in aliis nostris opusculis et ecclesiasticis sermonibus diximus: quoniam fuerunt etiam apud nos quidam, qui ubicumque poterant haec sui erroris nova semina spargerent; quorum nonnullos per ministerium nostrum fratrumque nostrorum, misericordia Domini ab illa peste sanavit. Nec tamen hic deesse aliquos arbitror, maxime apud Carthaginem: sed jam occulte mussitant, timentes Ecclesiae fundatissimam fidem. Nam unus eorum nomine Celestius, in ejusdem civitatis ecclesia jam ad presbyterii honorem subrepere coeperat: sed fidelissima libertate fratrum, propter has ipsas contra Christi gratiam disputationes usque ad judicium episcopale perductus est. Tamen coactus est confiteri propter baptizandos parvulos, quod et ipsis redemptio sit necessaria. Ubi quanquam noluerit de originali peccato aliquid expressius dicere, tamen ipso redemptionis nomine non parum sibi praescripsit. Unde enim redimendi essent, nisi a diaboli potestate, in qua esse non possent, nisi originalis obligatione peccati? aut quo pretio redimuntur, nisi Christi sanguine, de quo apertissime scriptum est quod in remissionem effusus sit peccatorum (Matth. XXVI, 28)? Sed quia magis convictus et ab Ecclesia detestatus quam correctus et pacatus abscessit, veritus sum ne forte ibi sit ipse qui vestram fidem perturbare conatur: ideo nominis ipsius commemorationem putavi esse faciendam. Sed sive ipse sit, sive alii consortes ejus erroris: plures enim sunt quam sperare possumus; et ubi non redarguuntur, etiam alios ad suam sectam seducunt, et sic crebrescunt, ut nesciam quo sint erupturi: nos tamen malumus eos in Ecclesiae compage sanari, quam ex illius corpore velut insanabilia membra resecari, si tamen hoc permittit ipsa necessitas. Timendum est enim ne plura putrescant, dum putribus parcitur. Potens est autem misericordia Domini nostri, quae potius eos ab hac peste liberet: quod sine dubio faciet, si fideliter advertant teneantque quod scriptum est, Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32). CAPUT IV. 23. Audi jam pauca de divitibus, quod in epistola tua sequitur inquirendum. Hoc enim posuisti illos dicere: Divitem manentem in divitiis suis, regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit, nec ei prodesse si forte ex ipsis divitiis mandata fecerit. Evaserunt istorum disputationes patres nostri Abraham et Isaac et Jacob, qui tanto ante ex hac vita migrarunt. Habebant quippe hi omnes non paucas divitias, sicut fidelissima Scriptura testatur: multos tamen venturos ab oriente et occidente, et non supra ipsos, vel extra ipsos, sed cum ipsis recubituros in regno coelorum, ille ipse qui propter nos factus est pauper cum vere dives esset, veracissima promissione praedixit (Matth. VIII, 11). Et quamvis superbus dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, mortuus apud inferos torqueretur: tamen si pauperis ulcerosi, qui ante januam ejus contemptus jacebat miseratus fuisset, mereretur et ipse misericordiam. Et si pauperi illi meritum esset inopia, non justitia; non utique ab Angelis in Abrahae gremium, qui dives hic fuerat, tolleretur. Sed ut nobis ostenderetur nec in isto paupertatem per seipsam divinitus honoratam, nec in illo divitias fuisse damnatas, sed in isto pietatem, in illo impietatem suos exitus habuisse; sic suscepit impium divitem cruciatus ignis, ut tamen pium pauperem susciperet sinus divitis (Luc. XVI, 19-22). Qui sane cum hic dives viveret, divitias sic habebat, et eas prae Dei praeceptis tam parvipendebat, ut etiam ipsius filii immolatione nollet offendere Deum jubentem, quem suarum divitiarum et sperabat et optabat haeredem (Gen. XXII, 1-10). 24. Hic utique dicunt, ideo patres antiquos non vendidisse omnia quae habebant, et dedisse pauperibus, quia hoc eis non praeceperat Dominus. Nondum enim revelato Testamento Novo, quod non fieri nisi plenitudine temporis oportebat, nec eorum virtus fuerat revelanda; qua virtute hoc eos facillime posse Deus in eorum cordibus noverat, qui testimonium illis tam insigne perhibebat, ut cum sit omnium sanctorum Deus, tanquam de praecipuis amicis suis dicere dignaretur: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob: hoc mini nomen est in aeternum (Exod. III, 15). Postea vero quam magnum pietatis sacramentum manifestatum est in carne (I Tim. III, 16), et vocandis omnibus gentibus Christi adventus illuxit, in quem etiam illi patres crediderant, sed hujus fidei olivam suo tempore manifestandam, in illius arboris de qua Apostolus loquitur (Rom. XI, 17), tanquam radice servabant, dictum est diviti: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). 25. Haec si dicunt, videntur aliquid rationabiliter dicere. Sed totum audiant, totum advertant; non in parte aures aperiant, in parte surdescant. Cui enim Dominus haec praecepit? Profecto illi diviti qui vitae aeternae consequendae consilium quaerebat accipere: hoc enim Domino dixerat, Quid faciam, ut vitam aeternam consequar? Ille autem non ei respondit, Si vis venire ad vitam, vade, vende omnia quae habes; sed, Si vis venire ad vitam, serva mandata. Quae juvenis cum sibi a Domino ex lege commemorata se servasse dixisset, et quaesiisset quid adhuc sibi deesset, responsum accepit: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Et ne se illa quae multum amabat, hoc modo perdere existimaret: Et habebis, inquit, thesaurum in coelis. Deinde addidit, Et veni, sequere me; ne cuiquam, cum haec fecerit, aliquid prodesse existimetur, si non sequitur Christum. At ille quidem tristis abscessit, qui viderit quemadmodum illa Legis mandata servaverat: puto enim quod se arrogantius quam verius servasse responderat. Verumtamen magister bonus mandata legis ab ista excellentiore perfectione distinxit: ibi enim dixit, Si vis venire ad vitam, serva mandata; hic autem, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, etc. Cur ergo negamus divites, quamvis ab illa perfectione absint, venire tamen ad vitam, si mandata servaverint, et dederint ut detur illis, et dimiserint ut dimittatur illis (Luc. VI, 37, 38)? 26. Credimus enim ministrum Novi Testamenti fuisse apostolum Paulum, cum scribens ad Timotheum diceret, Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant aeternam vitam (I Tim. VI, 17-19): de qua et illi adolescenti dictum est, Si vis venire ad vitam. Puto quod ista praecipiens, divites instruebat, non fallebat Apostolus: qui non ait, Praecipe divitibus hujus mundi ut vendant omnia quae habent, dent pauperibus, et sequantur Dominum; sed, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Ista superbia divitem illum qui jacentem ante januam suam contemnebat pauperem justum, et ista spes in incerto divitiarum, qua se propter purpuram, byssum, et epulas splendidas beatum putabat, non ipsae divitiae perduxerunt ad inferni tormenta. 27. An forte quia Dominus adjunxit, et dixit, Amen dico vobis, difficile dives intrabit in regnum coelorum: et iterum dico vobis, Facilius intrabit camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum; ideo putant isti divitem, etiamsi faciat ista quae divitibus praecipienda scripsit Apostolus, in regnum coelorum intrare non posse? Quid ergo est? utrum Apostolus contra Dominum loquitur, an isti nesciunt quid loquuntur? Quid horum credat, eligat christianus. Puto melius nos credere istos nescire quid loquantur, quam Paulum contra Dominum loqui. Deinde cur non in consequentibus etiam ipsum Dominum audiunt dicentem discipulis pro miseria divitum contristatis: Quod hominibus impossibile est, Deo facile est? 28. Sed ideo, inquiunt, hoc dictum est, quia futurum erat ut audito Evangelio, divites vendito patrimonio erogatoque pauperibus Dominum sequerentur, et intrarent in regnum coelorum, atque ita fieret quod difficile videbatur: non ut manentes in divitiis suis, praecepta Apostoli custodiendo, id est non superbe sapiendo, neque sperando in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, bene faciendo, facile tribuendo, et communicando indigentibus, veram apprehendant vitam; sed etiam ista praecepta apostolica venditis omnibus suis rebus implerent. 29. Haec si dicunt, scio quippe eos illa dicere, non attendunt primitus quemadmodum Dominus contra eorum dogma suam gratiam praedicaverit. Non enim ait, Quod hominibus impossibile videtur, facile est hominibus si voluerint; sed, Quod hominibus, inquit, impossibile est, Deo facile est: ostendens, quando ista recte fiunt, non fieri hominis potentia, sed Dei gratia. Hoc ergo attendant isti, et si reprehendunt eos qui gloriantur in divitiis suis, caveant ipsi in sua virtute confidere: simul enim utrique reprehenduntur in Psalmo, Qui confidunt in virtute sua, et qui in abun τ dantia divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII, 7). Audiant itaque divites, Quod hominibus impossibile est, Deo facile est: et sive manentes in divitiis suis, atque ex eis bona opera facientes, sive illis venditis, et per indigentias pauperum distributis intrent in regnum coelorum, gratiae Dei tribuant, non propriis viribus bonum suum. Quod enim hominibus impossibile est, non hominibus, sed Deo facile est. Audiant hoc et isti; et si jam omnia sua vel vendiderunt, et pauperibus tribuerunt, vel adhuc id agunt atque disponunt, et hoc modo praeparant intrare in regnum coelorum, non hoc tribuant virtuti suae, sed eidem gratiae divinae. Quod enim hominibus impossibile est, non ipsis, quia et ipsi homines sunt, sed Deo facile est. Hoc quippe illis et Apostolus dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Certe ideo se dicunt de suis rebus vendendis perfectionis a Domino suscepisse consilium, ut sequantur Dominum, quoniam illic additum est, et veni, sequere me: cur ergo in iis bonis quae faciunt, de sua tantum voluntate praesumunt, nec audiunt Dominum, quem sequi se dicunt, increpantem atque testantem, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5)? 30. Si autem Apostolus ita dixit, Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, ut vendant omnia quae possident, et ea pretia distribuendo indigentibus, faciant quod sequitur, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, et aliter eos in regnum coelorum intrare posse non credit; fallit ergo eos quorum domos tam diligenter doctrinae sanitate componit, admonens et praecipiens quales se praebere debeant uxores viris, viri uxoribus, filii parentibus, parentes filiis, servi dominis, domini servis: nam quomodo haec agi possunt sine domo, et sine aliqua re familiari? 31. An hoc eos movet quod ait Dominus: Quicumque dimiserit omnia sua propter me, accipiet in hoc saeculo centuplum, et in futuro vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29)? Aliud est dimiserit; aliud est vendiderit: nam et in iis quae dimittenda mandavit, etiam uxor commemorata est, quam nullis humanis legibus licet vendere, Christi autem legibus nec dimittere, excepta causa fornicationis (Id. V, 32). Quid sibi ergo volunt ista praecepta (non enim possunt inter se esse contraria), nisi quia occurrit aliquando necessitatis articulus, ubi aut uxor dimittatur, aut Christus: ut alia omittam, si ipsi uxori maritus displicuerit christianus, eique proposuerit aut a se divortium, aut a Christo? Hic ille quid eligat nisi Christum, et dimittat uxorem laudabiliter propter Christum? Ambobus quippe christianis Dominus praecepit ne quisquam dimittat uxorem, excepta causa fornicationis. Ubi autem quaelibet ex eis persona infidelis est, consilium Apostoli attendatur: Ut si infidelis consentit habitare cum viro fideli, vir non dimittat uxorem. Similiter et uxor fidelis virum, si cum illa habitare consenserit. Quod si infidelis, inquit, discedit, discedat: non est enim servituti subjectus frater aut soror in hujusmodi (I Cor. VII, 12, 15): id est, si infidelis noluerit esse cum conjuge fideli, hic agnoscat fidelis suam libertatem, ne ita se subjectum deputet servituti ut ipsam dimittat fidem, ne conjugem amittat infidelem. 32. Hoc et de filiis atque parentibus, hoc de fratribus et sororibus intelligitur, propter Christum omnes esse dimittendos, cum proponitur ista conditio, ut Christum dimittat, si illos secum habere desiderat. Hoc ergo et de domo atque agris, hoc et de iis rebus quae jure pecuniario possidentur, hoc loco accipiendum est. Similiter enim etiam de his non ait, Quicumque vendiderit propter me quaecumque licitum est vendere; sed, Quicumque dimiserit. Fieri enim potest ut dicatur christiano ab aliqua potestate, Aut christianus non eris, aut si in hoc permanere volueris, domum, possessionesque non habebis. Tunc vero etiam illi divites, qui in suis divitiis sic statuerant permanere, ut ex earum bonis operibus promererentur Deum, haec dimittant potius propter Christum, quam propter haec Christum; ut accipiant in hoc saeculo centuplum, cujus numeri perfectione significantur omnia ( Fidelis quippe hominis totus mundus divitiarum est; fiuntque hoc modo quasi nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI, 10] ), et in futuro saeculo possideant vitam aeternam; ne propter ista dimisso Christo, in mortem praecipitentur aeternam. 33. Hac quippe lege et conditione, non illi tantum qui mentis excellentia perfectionis consilium receperunt, ut vendita sua pauperibus distribuerent, et humeris ab omni saeculi hujus sarcina liberioribus levem Christi sarcinam ferrent; sed etiam quisquis infirmior, et illi gloriosissimae perfectioni minus idoneus, qui tamen meminerit se veraciter esse christianum, cum audierit sibi proponi quod nisi haec omnia dimiserit, dimissurus est Christum, apprehendet potius turrim fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4): quia cum eam in sua aedificaret fide, computavit sumptus quibus perfici posset (Luc. XIV, 28), id est, eo animo accessit ad fidem, ut huic saeculo non solum verbis renuntiaret; quia et si emit aliquid, tanquam non possidens erat, et si utebatur hoc mundo, tanquam non utens erat (I Cor. VII, 30, 31), non sperans in incerto divitiarum, sed in Deo vivo. 34. Cum enim omnis qui renuntiat huic saeculo, sine dubio renuntiet omnibus quae sunt ejus, ut possit Christi esse discipulus (ipse enim, cum de sumptibus ad turris aedificium necessariis, et de bello adversus regem alterum praeparando, similitudines praemisisset, adjunxit sic: Qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus [Luc. XVI, 33] ); profecto renuntiat etiam divitiis suis, si quas habet, aut sic ut eas omnino non diligens, totas distribuat indigentibus, et superfluis exoneretur sarcinis; aut sic ut plus diligens Christum spem ab eis transferat in ipsum, atque ita utatur illis, ut facile tribuens et communicans, thesaurizet in coelo; paratusque sit, quemadmodum parentes et filios et fratres et uxorem, hoc modo et istas relinquere, si talis conditio proposita fuerit, ut nisi dimisso Christo eas habere non possit. Nam si aliter huic saeculo renuntiat, quando accedit ad fidei sacramentum, facit quod de lapsis beatus Cyprianus ingemit, dicens: Saeculo verbis solis renuntiantes, et non factis. De hoc quippe dicitur, cum veniente tentatione magis ista metuit amittere, quam Christum negare: Ecce homo qui coepit aedificare, et non potuit perficere. Ipse est etiam qui, cum adhuc longe esset adversarius ejus, misit legatos quaerens pacem; id est, nondum affligente, sed adhuc imminente ac minante tentatione, ut iis non careat, quae plus diligit, ad relinquendum Christum negandumque consentit. Et multi sunt tales, qui etiam putant sibi ad augendas opes suas, et multiplicanda delectamenta terrena, religionem suffragari debere christianam. 35. Sed non sunt tales divites christiani, qui licet ista teneant, non tamen ab eis ita tenentur, ut haec Christo anteponant; quia veraci corde saeculo renuntiarunt, ut nullam spem in talibus ponant. Hi uxores et filios universasque familias ad christianam religionem tenendam sana erudiunt disciplina. Horum domus hospitalitate ferventes, recipiunt justum in nomine justi, ut mercedem justi accipiant (Matth. X, 41). Frangunt esurienti panem suum, nudum vestiunt, captivum redimunt (Isai. LVIII, 7, et Matth. XXV, 35, 36), thesaurizant sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Et si forte pro fide Christi pecuniaria damna perpetienda sunt, oderunt divitias suas: si suorum orbitates vel separationes pro Christo minatur hic mundus, oderunt parentes, fratres, filios, uxores: postremo si de ipsa hujus corporis vita cum adversario paciscendum est, ne desertus deserat Christus, oderunt insuper animam suam. De iis quippe omnibus mandatum acceperunt, quod aliter discipuli Christi esse non possint (Luc. XIV, 26, 27). 36. Nec tamen quia praeceptum est eis ut oderint pro Christo et animas suas, vendendas eas habent, aut illatis sibi manibus effundendas: sed parati sunt eas amittere, pro Christi nomine moriendo, ne mortui vivant, Christum negando. Sic etiam divitias, ad quas vendendas parati non fuerunt monente Christo, ad perdendas eas debent parati esse pro Christo, ne cum eis pereant perdito Christo. Habemus hinc utriusque sexus divites clarissimasque personas martyrii gloria sublimatas. Ita multi quos rerum suarum venditione piguerat ante perfici, Christi imitata passione sunt repente perfecti; et qui nonnullam infirmitatem carnis et sanguinis suis divitiis perfecerunt, subito adversus peccatum pro fide usque ad sanguinem certarunt. Quibus autem non provenit corona martyrii, neque illius perfectionis de vendendis rebus suis consilium tam grande tamque praeclarum receperunt, et tamen a damnabilibus immunes criminibus esurientem Christum paverunt, sitienti potum dederunt, nudum vestierunt, peregrinantem susceperunt; non sedebunt quidem cum Christo sublimiter judicaturi, sed ad ipsius dexteram stabunt misericorditer judicandi (Matt. XXV, 34-40). Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Id. V, 7). Et judicium sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam: superexsultat autem misericordia judicio (Jacobi 11, 13). 37. Proinde isti desinant contra Scripturas loqui, et in suis exhortationibus ad majora sic excitent, ut minora non damnent. Num enim et sanctam virginitatem aliter exhortando persuadere non possunt, nisi conjugalia vincula damnaverint, cum docente Apostolo, unusquisque donum proprium habeat a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7)? Ambulent itaque perfectionis viam, venditis omnibus suis rebus, et misericorditer erogatis. Sed si vere pauperes Christi sunt, et non sibi, sed Christo colligunt, infirmiora ejus membra quare puniunt antequam sedes judiciarias acceperint? Si enim tales erunt, qualibus Dominus dicit, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28); et de qualibus Apostolus dicit, Nescitis quoniam Angelos judicabimus (I Cor. VI, 3); praeparent se potius non criminosos, sed religiosos divites recipere in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9). Puto enim quod quidam eorum qui haec impudenter atque imprudenter garriunt, a divitibus christianis et piis in suis necessitatibus sustentantur. Habet enim Ecclesia quodammodo suos milites, et quodammodo provinciales: unde dicit Apostolus, Quis militat suis stipendiis unquam? Habet et vineam et plantatores, habet gregem et pastores: unde consequenter dicit, Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte ejus non percipit (I Cor. IX, 7)? Quamvis talia disputare, qualia isti disputant, non sit militare, sed rebellare; non sit plantare vineam, sed eradicare; non sit pascendos congregare, sed perdendos a grege separare. 38. Sicut autem ipsi qui divitum religiosis obsequiis aluntur atque vestiuntur (neque enim ad suas necessitates nihil accipiunt, nisi ab eis qui res suas vendunt), non tamen judicantur atque damnantur ab excellentioribus Christi membris, qui majori virtute, quam multum commendat Apostolus, suis se manibus transigunt (Act. XX, 34): sic nec isti damnare debent inferioris meriti christianos, quorum opibus transiguntur; sed recte vivendo et recte docendo magis eis dicere, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. IX, 11)? Multo quippe minori impudentia servi Dei, qui manuum suarum honestis operibus venditis vivunt, damnant istos a quibus nihil accipiunt, quam isti qui propter aliquam corporis infirmitatem non valentes manibus operari, damnant eos ipsos de quorum facultatibus vivunt. 39. Ego qui haec scribo, perfectionem de qua Dominus locutus est, quando ait diviti adolescenti, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21), vehementer adamavi, et non meis viribus, sed gratia ipsius adjuvante sic feci. Neque enim quia dives non fui, ideo minus mihi imputabitur: nam neque ipsi Apostoli, qui priores hoc fecerunt, divites fuerunt. Sed totum mundum dimittit qui et illud quod habet, et quod optat habere, dimittit. Quantum autem in hac perfectionis via profecerim, magis quidem novi ego, quam quisquam alius homo; sed magis Deus quam ego. Et ad hoc propositum quantis possum viribus alios exhortor, et in nomine Domini habeo consortes, quibus hoc per meum ministerium persuasum est: sic tamen ut praecipue sana doctrina teneatur, nec eos qui ista non faciunt, vana contumacia judicemus, dicentes eis nihil prodesse quod pudice, quamvis conjugaliter vivunt, quod domos suas et familias christiane regunt, quod operibus misericordiae sibi thesaurizant in posterum; ne ista disputando, non Scripturarum sanctarum tractatores, sed earum accusatores inveniamur. Quod ideo commemoravi, quoniam isti, quando talia dicere prohibentur ab eis qui hoc Domini consilium non ceperunt, respondent eos talia disputari nolle, quoniam vitiis suis favent, et dominica praecepta implere detrectant: quasi non, ut de iis taceam, qui, licet infirmiores, religiose tamen utuntur divitiis, etiam ipsi cupidi et avari male his utentes, et in terreno thesauro cor luteum figentes, quia et ipsos necesse est usque ad finem portet Ecclesia, sicut illa retia usque ad littus pisces malos (Idem, XIII, 47, 48), tolerabiliores in ea sint quam isti, qui talia sermocinando et disseminando, ita se videri magnos volunt, quia divitias suas vel quantulacumque patrimonia ex praecepto Domini vendiderunt, ut ejus haereditatem, quae usque ad fines terrae dilatatur atque diffunditur hac doctrina non sana perturbare atque evertere moliantur. CAPUT V. 40. Unde quia ex hac quidem occasione, sed tamen jam breviter dixi quid etiam de Ecclesia Christi in hoc saeculo sentiam, id est, quia usque ad finem hujus saeculi necesse est portet bonos et malos, quoniam et hoc inter tuas quaestiones interrogasti, prolixam epistolam jam tandem aliquando concludam. Jurationem cave quantum potes. Melius quippe nec verum juratur, quam jurandi consuetudine, et in perjurium saepe caditur, et semper perjurio propinquatur. Sed illi, quantum aliquos eorum audivi, quid sit jurare prorsus ignorant: putant enim se non jurare, quando in ore habent, Scit Deus (II Cor. XII, 2); et, Testis est Deus (Rom. I, 9, et Philipp. I, 8); et, Testem Deum invoco super animam meam (II Cor. 1, 23); quia non dicitur, Per Deum, et quia talia reperiuntur in apostolo Paulo. Sed etiam illa ibi contra eos inventa est quam confitentur esse jurationem, ubi ait Apostolus: Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro (I Cor. XV, 31). In graecis enim codicibus reperitur omnino esse hanc jurationem: ne quis in latina lingua hoc sic intelligat dictum, per vestram gloriam, quomodo dictum est, per meum adventum iterum ad vos; et multa similia, ubi dicitur, per aliquid, et non est juratio. Sed non ideo quia in suis Litteris juravit Apostolus, vir in veritate firmissimus, ludus nobis debet esse juratio. Multo enim tutius, ut dixi, quantum ad nos attinet, nunquam juramus; ut sit in ore nostro, Est, est; non, non, sicut Dominus monet (Matth. V, 37). Non quia peccatum est, verum jurare: sed quia gravissimum peccatum est falsum jurare; quo citius cadit qui consuevit jurare. 41. Accepisti quod mihi videtur: melius exponant ista meliores; non isti quorum novi jam sententiam reprobandam, sed alii qui veraciter possunt. Nam et ego paratior sum dicere quam docere; et tu magnum conferes beneficium, si ea quae illic a sanctis fratribus adversus istorum vaniloquia disseruntur, non me facias ignorare. In Domino recte et fideliter vivas, dilectissime fili. EPISTOLA CLVIII . Evodius Uzalensis episcopus laudabiles mores ac felicem adolescentis cujusdam obitum prosecutus, ejusque et aliorum defunctorum narratis apparitionibus, inquirit utrum anima per mortem soluta non omni careat corpore, quo possit ferri de loco in locum. Tum edoceri cupit qua varia ratione de Deo et hominibus dicitur sapientia. Domino venerabiliterque dilectissimo fratri et consacerdoti AUGUSTINO, et fratribus qui tecum sunt, EVODIUS, et fratres qui mecum sunt, in Domino salutem. 1. Debitum flagito epistolae quam misi; et volui primo illud discere quod interrogavi, et postea hoc requirere. Audi rem, quia dignaris, quae me fecit impatientem, ut et id festinarem nosse, si fieri potest, in hac vita. Quemdam puerum habui presbyteri Armeni Melonitani filium notarium: hunc jam saeculo se mergentem, nam scholastico proconsulis excipiebat, per meam eruit Deus humilitatem. Fuit quidem, ut puerilis aetas habet, promptus, aliquantulum inquietus, et accedente aetate (nam vigesimo et secundo anno solvitur), ita eum gravitas morum, et custos bona vita ornavit, ut satis delectet ejus habere memoriam. Erat autem strenuus in notis, et in scribendo bene laboriosus, studiosus quoque esse coeperat lectionis, ut ipse meam tarditatem causa legendi nocturnis horis exhortaretur; nam aliquanto tempore noctis mihi ipse legebat, cum omnia siluissent: nec volebat praeterire lectionem, nisi intellexisset, et tertio et quarto repetebat, et nec dimittebat, nisi sibi apparuisset quod quaerebat. Coeperam eum non quasi puerum et notarium habere, sed amicum quemdam satis necessarium et suavem. Delectabant enim me fabulae ipsius.
2. Optabat quoque, quod ei praestitum est, dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Nam aegrotavit sexdecim diebus apud parentes suos, et memoriae vi de Scripturis pene tota aegritudine loquebatur. Sed ut ad finem vitae proximus esse coepit, psallebat audientibus omnibus, « Desiderat et properat anima mea ad atria Dei » (Psal. LXXXIII, 3); et post haec iterum psallebat, « Impinguasti in oleo caput meum; et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! » Ibi fuit occupatus; hac se oblectabat consolatione. Deinde cum solvi coepisset, signare se coepit in fronte, ita ut sic descenderet manus ad os quod sibi cupiebat signare, cum jam interior homo, et bene renovatus de die in diem, domum luteam dimisisset. Mihi tantum gaudium accrevit, ut arbitrer quod dimisso proprio corpore in meum animum ingressus sit, et ibi mihi quamdam luciditatem praesentiae suae praestet, quia liberatione et securitate illius nimis gaudeo; dici non potest. Non enim levem ei exhibui sollicitudinem, timens aetati adolescentis. Nam curavi ex eo quaerere, ne forte feminae contagione fuisset pollutus: liberum se esse testatus est, magis ut nostrum gaudium cumularetur. Solutus est ergo. Exsequias praebuimus satis honorabiles, et dignas tantae animae; nam per triduum hymnis Dominum collaudavimus super sepulcrum ipsius, et redemptionis Sacramenta tertio die obtulimus. 3. Sed ecce post biduum quaedam vidua honesta Urbica de Figentibus, quae duodecim se annos viduam dicebat, ancilla Dei, somnium vidit tale. Videt quemdam diaconum ante quadriennium corpore exutum, cum servis et ancillis Dei virginibus et viduis palatium praeparare. Ornabatur autem, ut claritas loci fulsisset, et locus omnis argenteus putaretur. Cum illa studiosius interrogasset cuinam hoc praepararetur; respondit ille diaconus, puero qui hesterno consumptus est, filio presbyteri praeparari. Et in eodem palatio quemdam senem candidatum apparuisse, qui juberet duobus candidatis ut pergerent, et corpus ablatum de sepulcro ad coelum levarent. Cumque, inquit, de sepulcro corpus fuisset assumptum atque in coelum levatum, ramos rosarum virginum (sic enim clausae appellari solent) de eodem sepulcro surrexisse. 4. Narravi quid fuerit gestum. Modo quaestionem audire dignare, et doce quod quaero. Cogit enim me istius animae migratio talia percunctari. Cum in corpore sumus, est nobis sensus interior solers pro agilitate studii nostri; et tanto vigilantior et ferventior, quanto fuerimus studiosiores, et adhuc impedimento corporis retardari nos videtur esse probabile. Quis autem omnia quae animus ex corpore patitur, poterit enarrare? Inter has turbas et molestias, ex suggestionibus, ex tentationibus, ex necessitatibus, diversisque calamitatibus venientes, fortitudinem suam non deserit animus: resistit, vincit; aliquando vincitur. Tamen quoniam meminit sui, agilior et sollicitior efficitur excitatus tantis laboribus, et rumpit quosque nodos malitiae, et transit ad meliora. Quid dicam dignatur intelligere Sanctitas tua. Ergo cum in hac vita sumus, talibus egestatibus impedimur, et tamen, sicut scriptum est, « supervincimus per eum qui dilexit nos » (Rom. VIII, 37). Exeuntes de corpore, et onus omne, et agile peccatum evadentes, qui sumus? 5. Et primum quaero utrum aliquod corpus sit, quod rem incorpoream, hoc est ipsius animae substantiam non deserat, cum dimiserit hoc terrenum corpus, ne forte de quatuor unum sit, aut aerium, aut aetherium. Cum enim incorporea sit anima, si omni corpore caret, jam una est omnium. Et ubi erit ille dives purpuratus, et Lazarus vulneratus? Quomodo etiam meritis discernentur, ut ille poenam, ille gaudium habeat, si una ex omnibus incorporeis apparuerit anima: si tamen figurate illa significata non sunt. Certum est autem, quae locis tenentur, corporibus tenentur, ut ille dives in flamma, et pauper ille in sinu Abrahae (Luc. XVI, 19, 22). Si loca sunt, corpora sunt, et in corporibus animae sunt; in corpore autem si poenae vel praemia in conscientiis sunt. Quaevis est ista una anima, effecta ex multis animis, affligatur, et laetetur in una, ut appareat substantia ex multis animis collecta; aut si hoc dicitur quemadmodum una res animus incorporeus, et in eo memoria est, et voluntas, et intellectus, et hae omnes causae incorporeae sunt, et habent officiorum congruam portionem, nec tamen altera alteram impedit. Utcumque puto posse responderi, ut et aliquas poenae, et aliquas praemia comitentur in una ex multis animis collecta substantia. 6. Aut si non ita est, quid impedit si unusquisque animus, cum corpore hoc solido caret, aliud habeat corpus, ut ipse animus semper aliquod corpus animet; aut quo transitum facit, si ulla regio est ad quam eum necessitas ire compellit? Quandoquidem et ipsi Angeli nec multi dici possunt, si non corporibus numerentur; ut ait ipsa Veritas in Evangelio, « Possem rogare Patrem meum ut duodecim mihi legiones angelorum misisset » (Matth. XXVI, 53). Deinde cum constet Samuelem in corpore fuisse visum, quando excitatus est ad petitionem Saül (I Reg. XXVIII, 14); et Moysen, cujus corpus sepultum est secundum Evangelium, manifestum sit in corpore eum venisse ad Dominum in monte (Matth. XVII, 3), cum constitissent. Quanquam et in apocryphis, et in secretis ipsius Moysi, quae scriptura caret auctoritate, tunc cum ascenderet in montem ut moreretur, vi corporis efficitur, ut aliud esset quod terrae mandaretur, aliud quod angelo comitanti sociaretur. Sed non satis urget me apocryphorum praeferre sententiam illis superioribus rebus definitis. Videndum ergo, et sive auctoritate sive ratione indagandum quod quaeritur. Sed dicitur quod resurrectio futura ostendat eam omni corpore caruisse. Nec satis impedit, quandoquidem illi Angeli, qui invisibiles etiam sunt, cum corporibus apparere voluerunt et videri, et quaecumque illa positio corporum sit, eorum spiritibus digna, tamen apparuerunt ad Abraham (Gen. XVIII, 2) et ad Tobiam (Tob. XII, 15). Ita fieri potest ut resurrectio quidem carnis istius, quae bene creditur futura sit, tamen sic anima illa reddatur, ut corpore aliquo nunquam caruisse reperiatur. Cum enim ex quatuor elementis corpus ipsum constet, unum videtur amittere, calidum scilicet, cum e corpore isto migrare videatur. Nam remanet quod terrenum est, et liquor non deest; nec frigidae materiae elementum abest: solum illi eximitur calidum; quod forte secum ipse animus trahit, si de loco ad locum migrat. Hoc interim de corpore dixerim. 7. Videtur quoque mihi quod si in corpore positus, ut jam dixi, vegeto, strenua utitur mentis intentione, quanto magis expeditus, agilis, vegetus, fervens, strenuus, intentus erit, et capacior efficitur ac melior, ut in corpore positus gustaverit virtutem! Quo deposito magis quoque abstersa nube, totus serenus effectus est, in tranquillitate sine tentatione positus, videat quod desideraverit, amplexetur quod amavit. Recordetur quoque et amicorum, et quos jam praemiserat, agnoscat, et quos post se dimisit: forte sic est; ego nescio, discere quaero. Satis autem me perturbat, si soporem quemdam accipit animus ipse, ne talis sit, qualis cum dormit in corpore constitutus, quasi sepultus, et in spe tantum vivens: caeterum nihil habens, nihil sciens; maxime si somnio nullo pulsetur. Quae res vehementer terret, et quasi exstinctum indicat animum. 8. Illud etiam quaero, si corpus habere fuerit indagatus, utrum et aliquo sensu non careat? Certe si non odorandi necessitas ei, ut puto, ingeri potest, neque gustandi, sed nec tangendi: dubito remanere videndi et audiendi. Nam quid est quod audire dicuntur daemones, non in omnibus quos vexant, nam et in his quaestio est; sed etiam cum apparent in corporibus suis? De visu autem quomodo transeunt de loco in locum, si corpus habent, si sensu visibili duce carent? Putas non ita sunt animae humanae cum de corporibus egrediuntur, ut et corpus aliquod habeant, et sensu aliquo non careant? Quid est et illud, quod plerique mortui visi sunt in domibus ita ingredi, ut soliti sunt, aut per diem, aut per noctem a vigilantibus, ab ambulantibus? Non hoc semel audivi, et illud quod dicitur plerumque in qua dam particula noctis, in locis in quibus humata corpora sunt, et maxime in basilicis fieri tumultus et orationes. Non enim ab uno hoc audisse me memini; nam testis est visionis istius vir quidam sanctus presbyter, qui multitudinem talium de baptisterio exeuntium in corporibus lucidis, et postea in medio ipsius ecclesiae orationes adverterit. Haec ergo omnia aut illi nostrae inquisitioni favent, aut si fabulae sunt, mirum: tamen vellem aliquid ex hac re nosse, quia veniunt, et visitant, et videntur exceptis somniis. 9. Ex quibus alia nascitur quaestio. Non enim modo phantasiam ego curo, quam sibi cor ineruditum fingit: visitationes loquor. Quomodo apparuit Joseph per somnium (Matth. I, 20), quomodo plerique visitati sunt. Sic ergo et nostri quos praemisimus aliquando veniunt, ipsi apparent per somnium, et loquuntur. Nam memini me ego ipse, et Profuturum, et Privatum, et Servilium, quos memini sanctos viros de monasterio praecessisse, locutos mihi, et ita factum fuisse ut dixerunt. Aut si aliquis spiritus melior est, qui eorum figuram assumit, et mentem visitat, viderit ille cui omnia nuda a summa cervice sunt. Si quid ergo de his omnibus tuae Sanctitati Dominus per rationem loqui dignabitur, rogo ut facere me digneris participem hujus scientiae. Praeterire autem et hoc nolui; forte enim pertinet ad inquisitionem meam. 10. Puer ipse de quo agitur, tempore quo solvebatur, exhibitus quodammodo pergit. Nam videtur per somnium condiscipulus et conlector ipsius, cum quo mihi excipiebat, qui jam ante octo menses corpore erat exemptus, venisse. Cum interrogaretur ab eo qui eum tunc cernebat, cur advenisset; ait ille, Ad amicum meum hunc ducendum veni: et ita factum est. Nam et in domo ipsa seni cuidam pene vigilanti, apparuit homo laurum portans in manu, scriptum. At ubi ille visus est, adjungitur adhuc quod post exitum pueri, pater ipsius presbyter cum sene Theasio in monasterio esse coeperant consolandi se gratia, sed post tertium diem pueri defuncti, videtur idem puer ad monasterium ingressus, et a quodam fratre per quoddam somnium interrogatur utrum sciret se fuisse mortuum? Dixit se scire. Utrum fuisset a Deo receptus? Et hoc secum magna retulit gratulatione. Cumque causa quaereretur cur advenisset, ait tunc ille: Missus sum ut exhibeam patrem meum. Evigilat cui haec ostendebantur, et narrat. Pervenit usque ad aurem episcopi Theasii. Qui permotus objurgavit dicentem, ne facile perveniret ad aurem presbyteri, et perturbaretur tali nuntio. Quid diu? Post dies forte quatuor visitationis cum loquitur, nam modicam senserat febriculam, periculum nullum erat, medicus aberat, qui penitus sollicitudinem nullam esse testaretur: at ubi se in lectum inclinavit, solutus est idem presbyter. Nec taceo, et in hoc ipso die quo puer solvebatur, petit patrem ad pacem, et petit tertio, et in singulis osculis dicebat patri, Pater, dicamus Deo gratias; et patrem cogebat ut pariter secum dixisset, quasi communem exhortans ad migrandum ex hac vita. Nam inter utrosque septem dies medii numerantur. Quid fiet de tantis rebus? Quis erit occultarum istarum causarum fidelissimus magister? Aestus cordis mei refundit se tibi in tempore angustiae. Dispensatio exitus pueri, ejusque patris est manifesta, quia duo passeres non cadent ad terram sine voluntate Patris (Matth. X, 29). 11. Animam ergo omni corpore carere penitus non posse, illa res, ut puto, ostendit, quia Deus solus omni corpore semper caret. Post transitum autem animam, quam magis vigilantiorem fore arbitror, expositio tantae molis corporeae ostendit; tunc enim in actione et cognitione expedita tanto vinculo, ut puto, apparet praestantior, et omnis illa quies spiritualis, omnibus perturbationibus et erroribus liberam demonstrat, non marcidam, et quasi segnem, et torpidam, et implicatam facit: quippe cui sufficit perfrui etiam ipsa libertate quam adepta est, cum mundo et corpore caret; nam intellectum ea pasci, et ponere os spirituale ad fontem vitae prudenter dixisti, ubi est felix et beata proprietate mentis suae. Nam aliquando ego Servilium fratrem post ejus exitum per somnium vidi adhuc positus in monasterio, qui dixit quod nos per rationem laboremus tendere ad intellectum, se autem et tales in ipsa contemplationis delectatione manere. 12. Peto quoque ut quot modis sapientia dicatur, ostendas mihi; ut sapientia Deus, ut sapientia animus sapiens, quomodo dicitur ut lux, ut sapientia Beseleel qui fabricatus est Tabernaculum, vel unguentarium, ut sapientia Salomonis, vel si qua est alia, et quid invicem distent: et utrum una illa sapientia aeterna cum Patre in his gradibus intelligenda sit, quomodo diversa munera dicuntur Spiritus sancti qui dividit unicuique propria prout vult. An excepta illa sola sapientia quae facta non est, istae factae sunt, et propriam habent substantiam? an effecta sunt et ex definitione operis acceperunt? Multa requiro; det tibi Dominus et gratiam inveniendi, et sapientiam dictandi, et ad nos celeriter scribendi. Imperite et rustice scripsi: sed quia dignaris nosse quid quaeram, per Christum Dominum obsecro ut in his corrigas me, et doceas quod intelligis me scire cupere. EPISTOLA CLIX . Augustinus Evodio, respondens ad quaestiones de anima soluta corpore, et de visis prodigiosis. Domino beatissimo, et venerabili ac desiderabili fratri ac consacerdoti meo EVODIO, et tecum fratribus, AUGUSTINUS, et mecum fratres, in Domino salutem. 1. Frater iste nomine Barbarus, servus Dei est jam diu apud Hipponem constitutus, et verbi Dei fervidus ac studiosus auditor. Desideravit ad tuam Sanctitatem litteras nostras; in quibus tibi eum in Domino commendamus, tibique per eum salutem debitam dicimus. Litteris autem Sanctitatis tuae, quibus ingentes texuisti quaestiones, respondere operosissimum est, etiam otiosis, et multo majore quam nos sumus, praeditis facultate disserendi et acrimonia intelligendi. Duarum sane epistolarum tuarum, quibus multa et magna conquiris, una nescio quomodo aberravit, et diu quaesita non potuit reperiri: altera vero, quae inventa est, habet commendationem suavissimam servi Dei boni et casti adolescentis, quomodo ex hac vita migraverit, et quibus visionum fraternarum attestationibus meritum ejus vobis insinuari potuerit. Deinde ex hac occasione proponis et versas de anima obscurissimam quaestionem, utrum cum aliquo corpore egrediatur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri, vel locis corporalibus contineri. Hujus igitur rei tractatus, si tamen ad liquidum a talibus quales nos sumus, examinari potest, curam atque operam negotiosissimam postulat, ac per hoc mentem ab his occupationibus otiosissimam. Si autem breviter vis audire quid mihi videatur, nullo modo arbitror animam e corpore exire cum corpore.
2. Visiones autem illae, futurorumque praedictiones quomodo fiant, ille jam explicare conetur, qui novit qua vi efficiantur in unoquoque animo tanta, cum cogitat. Videmus enim, planeque cernimus in eo fieri rerum multarum visibilium, et ad caeteros corporis sensus pertinentium, innumerabiles imagines: quae non interest quam ordinate vel turbide fiant; sed tantum quia fiunt, quod manifestum est, qua vi et quomodo fiant quisquis potuerit explicare (quae omnia certe quotidiana sunt atque continua), audeat praesumere aliquid ac definire etiam de illis rarissimis visis. Ego autem tanto minus hoc audeo, quanto minus id quoque in nobis quod vita continua vigilantes dormientesque experimur, quo pacto fiat explicare sufficio. Non cum ad te dictarem hanc epistolam, teipsum animo contuebar, te utique absente atque nesciente, et quomodo possis his verbis moveri, secundum notitiam quae mihi de te inest, imaginabar; atque id quonam modo in animo meo fieret, capere ac investigare non poteram, certus tamen non fieri corporeis molibus, nec corporeis qualitatibus, cum corpori simillimum fieret: hoc interim habeas, ut ab occupato et festinante dictatum. In duodecimo autem libro eorum quos de Genesi scripsi, versatur haec quaestio vehementer, et ex multis rerum expertarum atque credibiliter auditarum exemplis disputatio illa silvescit. Quid in ea potuerimus vel effecerimus, cum legeris, judicabis; si tamen Dominus dignabitur donare ut eos mihi libros, quantum possum congruenter emendatos, jam liceat edere, et multorum fratrum exspectationem non jam longa disputatione suspendere. 3. Narrabo autem unum aliquid breviter unde cogites. Frater noster Gennadius, notissimus fere omnibus, nobisque charissimus medicus, qui nunc apud Carthaginem degit, et Romae suae artis exercitatione praepolluit, ut hominem religiosum nosti, atque erga pauperum curam impigra misericordia facillimoque animo benignissimum, dubitabat tamen aliquando, ut modo nobis retulit, cum adhuc esset adolescens, et in his eleemosynis ferventissimus, utrum esset ulla vita post mortem. Hujus igitur mentem et opera misericordiae quoniam Deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus juvenis et dignus intendi, eique dixit: Sequere me. Quem dum sequeretur, venit ad quamdam civitatem, ubi audire coepit a dextera parte sonos suavissimae cantilenae, ultra solitam notamque suavitatem; tunc ille intento quidnam esset, ait hymnos esse beatorum atque sanctorum: sinistra autem parte quid se vidisse retulit, non satis memini. Evigilavit, et somnium fugit, tantumque de illo quantum de somnio cogitavit. 4. Alia vero nocte, ecce idem ipse juvenis eidem rursus apparuit, atque ab illo utrum cognosceretur interrogavit: respondit iste quod eum bene planeque cognosceret. Tunc ille quaesivit ubi se nosset. Nec memoriae defuit quid iste identidem responderet; totumque visum illud, hymnosque sanctorum ad quos audiendos eo duce venerat, qua recentissimos recordabatur facilitate narravit. Hic ille percontatus est utrumnam id quod narraverat, in somnis vidisset, an vigilans: respondit, in somnis. At ille, Bene, inquit, recolis: verum est, in somnis illa vidisti; sed etiam nunc in somnis te videre scias. Haec cum audisset iste, ita esse credidit, atque id responsione firmavit. Tunc qui hominem docebat, adjecit et ait: Ubi est modo corpus tuum? Ille respondit: In cubiculo meo. Scisne, inquit ille, in eodem corpusculo nunc illigatos esse, et clausos, et otiosos oculos tuos, nihilque illis oculis te videre? Respondit: Scio. Tunc ille: Qui sunt ergo, inquit, isti oculi quibus me vides? Ad hoc iste non inveniens quid responderet, obticuit. Cui haesitanti, ille quod his interrogationibus docere moliebatur, aperuit; et continuo: Sicut, inquit, illi oculi carnis tuae utique in dormiente atque in lectulo jacente, nunc vacant, nec aliquid operantur, et tamen sunt isti quibus me intueris, et ista uteris visione; ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuae vita tibi inerit qua vivas, sensusque quo sentias. Cave jam deinceps ne dubites vitam manere post mortem. Ita sibi homo fidelis ablatam dicit hujus rei dubitationem: quo docente, nisi providentia et misericordia Dei? 5. Ista narratione dixerit aliquis tantae rei nos non solvisse, sed vinxisse quaestionem. Verumtamen cum his verbis credere, vel non credere, liberum cuique sit; seipsum quisque habet, quo se avocet ad profundissimam quaestionem. Et vigilat homo, et dormit homo quotidie, et cogitat homo: dicat unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus, similia motibus corporum, nec tamen materie corporali; dicat si potest. Si autem non potest, quid se praecipitat de rarissimis aut inexpertis quasi definitam ferre sententiam, cum continua et quotidiana non solvat? Ego autem, quamvis quo modo fiant ista veluti corporea sine corpore, verbis prorsus explicare non possim; tamen sicut scio non ea corpore fieri, utinam sic scirem quo modo discernerentur quae videntur aliquando per spiritum, et per corpus videri putantur; quove modo distinguantur visa eorum quos error vel impietas plerumque deludit, quando visis piorum atque sanctorum similia pleraque narrantur! quorum exempla si commemorare voluissem, tempus mihi potius quam copia defuisset. In Domini misericordia vegeteris, domine beatissime, et venerabilis et desiderabilis frater. EPISTOLA CLX . Evodius Augustino, movens quaestionem de ratione et Deo. EVODIUS AUGUSTINO Episcopo, salutem. 1. Perfecta ratio illa est quae omnium rerum praestat scientiam, et maxime aeternarum rerum quae intellectu comprehenduntur: hanc aeternam esse, aeternam esse debuisse; aeternum illud esse quod nec coepit, nec mutatur, nec variatur, ipsa docet atque ostendit ratio: quam necesse est esse aeternam, non solum quod aeterna doceat et demonstret, sed multo magis quod ipsa aeternitas non potest esse sine ratione; quia, arbitror, non esset aeternitas, si ratio ipsa aeterna non fuisset. Deinde Deum esse, vel esse debuisse, nec aliter fieri debere quam ut Deus esset, ratio demonstrat. Quae utique sive essent qui hoc scirent, sive non essent, tamen cum aeternus sit Deus, dubitandum non est aeternam esse rationem quae Deum esse oportuisse intenderet, et ita ut illi se demonstraret esse coaeternam.
2. Sunt autem quaedam quae ratione coguntur ut sint, ut anterior sit ratio, et effectus posterior ejus rei quam futuram esse ostendit ratio: ut verbi gratia, cum mundus factus est, ratio habuit ut fieret mundus. Prior ergo ratio quam mundus est. Ea ergo quae scivit ratio futura esse, subsecuta sunt, ut sit princeps ratio, postea mundi operatio. Jam nunc quoniam ratio ostendit Deum esse, vel necesse esse ut Deus esset, quid cui praeponemus? rationem Deo, aut rationem mundo, an Deum rationi, sine qua Deum nullatenus esse probabile est? si enim Deum esse aeternum, est ratione esse aeternum, quae est ratio? Ergo aut Deus est, aut Dei est, ut ipsa docet ratio: quae si ipsa est Deus, ratio ostendit Deum esse rationem, et possunt ista coaeva et coaeterna esse. Si autem Dei est similitudo haec ratio, ostendit rationem Dei esse similiter: et hoc erit coaevum et coaeternum. Deum autem esse similiter fieri non posse, nisi esset Deus, ipsa ratio ostendit: quae ratio si auferatur, quod dictu nefas est, non erit Deus, si ratio non ostenderit necesse esse Deum. Tunc ergo Deus est, cum ejus ratio ostendit ut sit Deus. Deus ergo quia est: sine dubio est ratio quae docuit quia est. 3. Quid ergo est, si dici potest, in Deo primum, ratio, an Deus? Sed Deus non erit, nisi fuerit ratio quae doceat Deum esse debere. Ratio quoque non erit, nisi Deus erit. Nihil ergo ibi primum, et postremum. Natura ergo haec divina simul quodammodo habet et rationem et Deum. Unum autem unum generat, aut ratio Deum, aut Deus rationem. Subjectum autem, aut in subjecto forte dicatur ratio et Deus. Deus et ratio unus in uno. Bene autem Deus generat rationem: quia ratio Deum esse demonstrat. Intelligitur autem Deus a ratione ut Filius a Patre, et ratio a Deo, ut Pater a Filio. Nam et ipsa ratio cum Deo Deus est. Neque enim Deus aliquando sine ratione fuit, aut ratio sine Deo. Tunc enim Deus est si est ratio, et tunc Filius est si est Pater; ut si ratio auferatur, sicut dictum est, quod dici fas non est, ne ipse quidem Deus est: per ejus enim rationem est actus et operatio ut sit Deus. Rursus eadem dicamus. Si ratio non fuit, Deus non fuit; et si Deus non est, ratio non fuit. Ratio ergo et Deus sempiterna res: et Deus et ratio simili modo res sempiterna. Connexio autem atque unitio rationis ad Deum, et Dei ad rationem, Patris ad Filium, Filii ad Patrem, principia sibi quodammodo et causas existendi praestant; quia alterum sine altero esse non potest. Deficitur in verbis, et quodcumque dicitur, ad hoc dicitur, ne sileatur. Utrum autem germen rationis Deum dicamus, an Dei germen rationem, quia nec fructus sine radice esse potest, nec sine fructu radix aliquid est? (Similitudo sit ducta, ut quiddam intelligentiae de Deo signetur; vivit enim et in grano tritici ratio fecundans, qua sterile non sinitur esse: sed iterum si granum tritici non esset, ex qua re ista produceret, ratio non haberet. ) 4. Cum igitur ratio quae Deus est, aut ostendat Deum rationem, aut rationem esse Deum, unum quodam modo alterum ostendens; non ostenditur Pater nisi per Filium, nec Filius ostenditur nisi per Patrem; et tunc quasi in silentio sit Filius, quando per Patrem venitur ad Filium, ut unum quodam modo abscondatur, alterum demonstretur: ut demonstrans se unus, demonstret et alterum, nec possit unus sciri, ut lateat alter; quia « Qui me vidit, » inquit, « vidit et Patrem; » et, « Nemo venit ad Patrem, nisi per me » (Joan. XIV, 9, 6); et, « Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit » (Id. VI, 44). Arduum vehementerque difficile negotium inivimus, ut aliquid de Deo non intelligentes intelligeremus. Tamen quemadmodum omnia quae sunt, sine quadam specie non intelliguntur, et incognoscibilia sunt; sic multo magis sine Filio, hoc est, sine ratione incognitus est Deus. Quid enim? an aliquando sine ratione Pater alogus fuit? Quis hoc audeat dicere? Cognoscendum itaque ratione Deum unum ex uno, vel unum in uno simul unum esse: quia unus est Deus, cui necesse est illam inesse dilectionem quam semper habendam ipsa ratio docet, vel Deus praecipit dilectionem exhibendam esse. EPISTOLA CLXI. Evodius Augustino, de eo quod scriptum est in epistola 137, ad Volusianum, « Si ratio quaeritur, non erit mirabile, » etc., quo dicto abuti eos posse ostendit, qui vellent corporeis oculis a Christo Deum videri, contra quam docuit Augustinus in epistola 92, ad Italicam. Domino sancto, venerabiliter dilectissimo fratri et consacerdoti AUGUSTINO, et fratribus qui recum sunt, EVODIUS, et fratres qui mecum sunt, salutem in Domino. 1. Per Jobinum qui ad possessionem Marcianensem missus erat, dudum unam quaestionem de ratione et Deo missa epistola mea interrogavi; cujus adhuc responsum non merui. Sed quia epistolas Sanctitatis tuae, unam ad illustrem virum Volusianum, et alteram ad Italicam illustrem in Christo feminam, in manibus legentes habuimus; occurrit quod in priore epistola de Domini Jesu Christi Dei nostri carnali in Virgine conceptione, et ex ea nativitate posuisti, « Si ratio quaeritur, non erit mirabile; si exemplum poscitur, non erit singulare: » et visum est posse de omni nativitate, et hominis vel cujuslibet animantis vel seminis tale aliquid dici. Si ratio enim ejus quaeratur, non indagabitur, et utique erit mirabile; et si exemplum poscatur, quia nihil tale sit in exemplis, erit singulare. Neque enim quis conventus viri et feminae, vel cujuslibet conceptionis aliquando, quod in secreto formatur, ratione poterit exponi: aut vero seminum ex terra nascentium, primitus putrescentium, postea fructificantium ulla ratio invenietur. Non enim et hoc mirabile non est vermem unum sine ullo parente, si ad singularitatem aliquid requiratur, intra pomum virgineo conceptu formatum, perfectum inveniri: unde ad exemplum arbitror dictum, « Ego vermis, et non homo » (Psal. XXI, 7). De conceptionibus ergo sive conjunctorum, sive singularium, nescio quaenam possit ratio exhiberi. Non ergo de conceptione Virginis tantum non redditur, sed de nulla quidem arbitror conceptione posse persolvi rationem.
2. Si exemplum poscitur: ecce et de vento dicuntur equae, et de cinere gallinae, et de aqua anates, et alia nonnulla animalia, sine virili semine, fetus proprios edere. Certe si integrae non reddunt, tamen possunt illibatae concipere: quomodo ergo ponitur, « Si exemplum poscitur, non erit singulare, » quando tot exempla procedunt? Nasci etiam in corporibus, non solum femineis, verum etiam virorum, intrinsecus dico, quaedam animalia, notum est omnibus: numquid et ibi semen facit conceptionem? Ecce exempla, ecce miracula, de quibus ratio nullatenus redditur. Aut si ad hoc redditur, quia in virgine homine nihil tale unquam contingit; tamen sunt exempla in aliis rerum naturis, quia nata et sine seminibus concipiuntur, ex quibus penitus ratio reddi nequaquam potest. Tamen et in generatione est aliquid tale invenire quod sic edat partus, ut integritas naturae non violetur. Soleo enim audire quod aranea sine ulla virili conceptione et partus corruptione, illa omnia fila ex quibus tentis haerere solet, secundum naturae suae modum proferat mirabiliter, et sibi tantum quasi singulari praestitum esse demonstret. Ergo si et hoc quaeratur, non tantum mirabile est, sed exempla talia rerum dari nullatenus possunt. Metuo enim ne ob hoc ipsa praecesserint in exemplis, ut qui non credidissent virginem concipere posse, his exemplis convincerentur esse quidem mirabile, sed tamen non erit singulare: nam omnia Dei opera mirabilia; quia in sapientia facta sunt. Si ergo hoc nobis objiciatur, quid respondebimus? 3. Illud etiam me urget vehementissime, quod sic potest dici de corporis ipsius Domini clarificati substantia, quia et ipsa poterit videre Dei substantiam (aisti enim in epistola ad Italicam non posse; et certum est): ut cum rationem reddere coeperimus quia non potest, hoc nobis objiciatur, quia si quod illa conceptione et nativitate factum est, mirabile est et singulare, nec ratio quam volunt, nec exemplum redditur, quia unico hoc praestitum est: quemadmodum eis ratio non redditur de conceptione et generatione, sed in illo solo invenitur singulare; sic de ejus visione ratio non reddatur, nec exemplum requiratur, sed soli illi singulariter licere divinitatis substantiam corpore videre. Si respondebitur rationem posse reddi, quia corporea re incorpoream rem nequaquam cernere liceat; metuo ne respondeatur quia et conceptio illa ratione exponi, et exemplis possit firmari. Aut enim in hominibus ratio deficiet, et exempla cessabunt, et confirmabunt corpore suo Unigenitum videre posse Deum: aut si ratio hic reddita fuerit, consequetur rationem reddi posse ab aliquibus nimis sapientibus viris, et illius conceptionis, et consequentis generationis. Quid ergo talibus respondeatur, percunctor. Non enim certamina semino, sed quemadmodum insidiosis respondeatur interrogo. Ego tamen sic credo Virginis conceptionem et partum, quomodo semper credidi: et corpore quoque clarificato Deum videri non posse, utcumque ratione colligo. Obviandum tamen censeo hominibus qui aut seditiones ex quaestionibus solent excitare, aut ferventi studio ad discendum evigilare. Ora pro nobis. Pax et Charitas Christi Sanctitatem tuam nostri memorem perficiat, domine sancte, venerabiliterque beatissime frater. EPISTOLA CLXII . Augustinus Evodio respondet solutionem quaestionis in epistola 160 propositae petendum esse ex aliis opusculis a se editis. Confirmat opinionem quam in epistola 159 tetigerat de anima corpore soluta, deque visis prodigiosis. Postremo vindicat sententiam illam in praemissa proxime epistola reprehensam: « Si ratio quaeritur, non erit mirabile, » etc. Domino beatissimo, et venerabili fratri et coepiscopo sancto EVODIO, et tecum fratribus, AUGUSTINUS, et mecum fratres, in Domino salutem. 1. Multa quaeris ab homine multum occupato; et, quod est gravius, ea putas praecipitari debere dictando, quae sunt tam difficilia, ut cum magna diligentia dictata vel scripta, vix perduci possint ad intellectum etiam talium qualis ipse es. Huc accedit quia non tu et tales tantummodo cogitandi estis lecturi esse quod scribimus; sed utique et illi qui minus acuto minusque exercitato ingenio praediti, eo tamen studio feruntur ad cognoscendas litteras nostras, sive amico, sive inimico animo, ut eis subtrahi omnino non possint. Ista cogitanti cernis quanta cura in scribendo esse debeat, praesertim de rebus ita magnis, ut in eis et magni laborent. Si autem cum aliquid in manibus habeo, intermittendum est et differendum, ut ad ea potius respondeatur quae supervenientia requiruntur; quid fiet si etiam ipsis dum respondetur, alia supervenerint? Num placet ut etiam his omissis illa suscipiantur, et semper priora fiant quae posteriora oboriuntur, eaque sola terminare contingat, quibus cum scribuntur non supervenerit aliquid quod quaeratur? Quod ut mihi accidat difficillimum est; sed non opinor tibi hoc placere. Non ergo debui alia interrumpere cum tua supervenissent, sicut nec tua, si alia rursus irruerint; et tamen servare hanc justitiam non sinor. Nam ecce ut tibi haec ipsa rescriberem, quibus id admonerem, intermisi quae agebam, et animum meum ad hanc epistolam ab alia magna intentione detorsi.
2. Facile autem fuit hanc excusationem, ut arbitror, non iniquam, litteris inditam tibi remittere; respondere autem inquisitionibus tuis non ita facile est: et puto in ipsis opusculis quae me nunc intentissimum detinent, non defutura quaedam loca, ubi haec ipsa expediam quae requiris, si Dominus faverit. Jam etiam ex iis quaestionibus quas modo misisti, multa soluta sunt in eis libris quos nondum edidi, sive de Trinitate, sive de Genesi. Quanquam et illa si relegas quae tibi jamdiu nota sunt, vel, nisi fallor, fuerunt, quia ea fortasse oblitus es quae te conferente mecum ac sermocinante conscripsi, sive de Animae Quantitate, sive de Libero Arbitrio; invenies unde dissolvas, etiam sine mea opera, dubitationes tuas, adhibito scilicet nonnullo labore cogitationis, ut iis quae ibi ad intellectum liquidum certumque perducta sunt, consequentia nectantur. Habes etiam librum de Vera Religione, quem si recoleres atque perspiceres, nunquam tibi videretur, ratione cogi Deum esse, vel ratiocinando effici Deum esse debere. Quandoquidem in ratione numerorum, quam certe in usu quotidiano habemus, si dicimus, Septem et tria decem esse debent, minus considerate loquimur; non enim decem esse debent, sed decem sunt. De quibus itaque rebus recte dicatur quod esse debeant, sive jam sint, sive ut sint, satis quantum arbitror disputavimus in eis libris quos commemoravi. Homo enim sapiens esse debet, si est, ut maneat; si nondum est, ut fiat: Deus autem sapiens non esse debet, sed est. 3. Illa quoque de visis, quae tibi nuperrime scripsi, et ea commemoras subtiliter dicta, sed majoribus te quaestionibus implicasse, recense etiam atque etiam, et cogita diligentius, nec pertranseat, sed habitet in eis consideratio tua; et inde fortasse utcumque conjicies quomodo sit anima praesens vel absens. In eis quippe visis demoratur in somnis, cum abest a sensu praesentiaque cernendi quam praebet oculis, vigilans: hanc autem ab oculis, hoc est tanquam a luminaribus corporis animae absentiam, quae fit cum dormimus, si vis major augeat, ut totum quod est inde subtrahatur, mors est. Sicut ergo a cernendi sensu ad visa somniorum, non cum aliquo corpore abscedit, nisi forte illa quae videntur in somnis corporea, nosque ipsos inter illa, hac atque illac ferri ac referri cum aliquo corpore existimabimus; quod jam tibi arbitror non videri: ita si tota penitus abstrahatur atque absit, quod fit in morte, non secum putanda est auferre aliquod corpus ex corpore. Nam si auferret, profecto etiam cum dormimus et abscedit ab oculis, in quantum eos relinquit, in tantum oculos secum auferret, quamlibet subtiliores, corporeos tamen; quod non facit. Verumtamen aufert secum quosdam simillimos, sed non corporeos, quibus visa simillima cernit in somnis, sed nec ipsa corporea. 4. Porro si aliquis contendat etiam visa somniorum quae similia corporibus apparent, non esse nisi corporea, videtur sibi aliquid dicere, nec ista ingenii tarditas facile convincitur; multorum quippe est etiam non mediocriter acutorum: quoniam parum attendunt quantum valeant imagines corporum, quae fiunt in spiritu, nec omnino sunt corpora. Cum vero eas coguntur intueri, si recte adverterint, atque compererint non eas esse corporeas, sed corporum simillimas, rationem tamen de his non continuo valent reddere, quibus causis et quemadmodum fiant, qua denique natura sua subsistant, vel in quo subjecto sint: utrum ita in animo fiant ut in membrana ex atramento litterae, ubi utraque substantia est, membrana scilicet et atramentum; an sicut sigillum in cera, vel figura quaelibet cui cera subjectum est, illa in subjecto; an utroque modo fiant ista in spiritu nostro, aliquando sic, aliquando autem sic. 5. Movent enim non solum ea quae absunt a sensibus corporis, et in nostra reperiuntur memoria, vel quae nos ipsi ut libitum est, facimus, disponimus, augemus, minuimus, situ, habitu, motu, innumerabilibus qualitatibus formisque variamus. Talia sunt fortassis etiam illa quibus deludimur dormientes, quando non divinitus admonemur; nisi quod haec volentes agimus, illa praeter arbitrium patimur. Non solum haec movent quae in animo de ipso animo fieri non absurde quis putat (quamvis et hoc causis occultioribus, quibus agitur ut istud potius quam illud in conspectum animi veniat); sed etiam quod ait propheta, Et dixit mihi Angelus qui loquebatur in me (Zach. I, 9). Neque enim forinsecus voces ad aures corporeas Prophetae venisse credendum est, cum dicit, qui loquebatur in me, non, Ad me. Utrum voces erant de spiritu factae, corporalibus similes, quales agimus cum apud nos taciti multa memoriter, plerumque etiam cantando transcurrimus, sed tamen editae ab Angelo sibi suggerente? Et quod in Evangelio scriptum est, Ecce Angelus Dei apparuit illi in somnis dicens (Matth. I, 20): Quomodo enim apparuerit, vel corpus angelicum oculis clausis (Abrahae quippe vigilanti sic apparuerunt, ut eos etiam, cum pedes lavit eis [Gen. XVIII, 4], contrectando sentiret)? vel spiritus spiritui dormientis in specie aliqua simili corpori, sicut nos ipsi nobis videmur tali figura etiam per loca moveri somniantes, longe aliter quam membra in stratis jacentia moventur. 6. Haec ideo mira sunt, quia occultiorem habent rationem, quam ut videri vel reddi ab homine homini possit. Nam istae causae sunt admirationis, cum vel ratio cujusque rei latet, vel eadem res usitata non est, quod aut singularis aut rara est. Ex illa ergo causa latentis rationis, ego dixi in epistola quam te legisse commemoras (Epist. 137, ad Volusianum), cum eis responderem qui negant esse credendum, quod Christum virgo pepererit, virgo permanserit, Si ratio quaeritur, non erit mirabile: hoc enim dictum est, non quod ratione res careat, sed quod eos lateat quibus hoc Deus voluit esse mirabile. Ex alia vero admirationis causa, quae ideo est, quia insolitum aliquid occurrit, scriptum est de Domino quod miratus sit Centurionis fidem; neque enim eum rei ullius ratio potuit latere, sed admiratio pro laude posita est ejus cujus par in populo Hebraeo non apparuerat: unde ipsa admiratio satis exposita est, cum Dominus ait, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Luc. VII, 9). 7. Quod autem adjeci in eadem epistola, Si exemplum poscitur, non erit singulare; frustra tibi visus es velut exempla invenisse de vermiculo qui in pomo nascitur, et aranea quae filum textrinae suae corpore velut integro parit. Dicuntur enim aliqua argute cujusdam similitudinis gratia, alia remotius, alia congruentius; sed solus Christus natus est ex virgine: unde jam intelligis, quantum existimo, cur hoc esse dixerim sine exemplo. Habent itaque omnia causas suas atque rationes rectas et inculpabiles, quae Deus vel usitata vel inusitata operatur. Sed hae causae atque rationes cum latent, miramur quae fiunt; cum autem patent, consequenter ea vel convenienter fieri dicimus; nec mirandum esse, quia facta sunt, quae ratio exigebat ut fierent. Aut, si miramur, non inopinata stupendo, sed excellentia laudando miramur: quo genere admirationis Centurio ille laudatus est. Nec ideo reprehendenda est sententia qua dictum est, Si ratio quaeritur, non erit mirabile; quoniam est aliud genus admirationis, etiam cum ratio manifesta est admiranti: neque enim propterea culpatur sententia qua dictum est, Deus neminem tentat (Jacobi I, 13), quoniam est aliud genus tentationis, propter quod recte itidem dictum est, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3). 8. Nec quisquam existimet ideo merito posse dici corporeis oculis a Filio Patrem videri, ac non potius sicut a Patre Filium, quia illi qui hoc putant, cum in reddenda ratione defecerint, possunt et ipsi dicere, Si ratio quaeritur, non erit mirabile: hoc enim dictum est, non quia non est ratio, sed quia latet. Illius autem non miraculi, sed erroris, demonstrare debet nullam esse rationem, quisquis id opinantes refellere aggreditur. Sicut enim nulla ratio est qua Dei natura moriatur, aut corrumpatur, aut peccet; et cum hoc Deum non posse dicimus, non derogamus potestati ejus, sed aeternitatem veritatemque laudamus: ita cum dicimus non posse videri oculis corporeis, non latet, sed patet ratio bene intelligentibus, qua perspicuum est Deum corpus non esse, nec aliquid corporeis oculis cerni posse, nisi quod alicujus intervalli interpositione cernatur: id autem nonnisi corpus esse, eamque substantiam quae minor sit in parte quam in toto; quod de Deo credere nefas esse debet etiam iis qui hoc intelligere nondum valent. 9. Latet ratio diversarum commutationum; et hinc est omnium visibilium silva miraculorum: numquid tamen ideo latet esse corpora, habere nos corpus, nullum esse quantulumcumque corpusculum, quod non pro suo modo loci occupet spatium; nec in eo quod occupat ubique sit totum, sed minus sit in parte quam in toto? Haec quoniam non latent, his contexenda sunt consequentia, quod nunc facere nimis longum est, quibus ostendatur non rationem latere, sed rationem omnino nullam esse qua credi debeat, vel possit intelligi, Deum qui ubique totus est, nec per spatia locorum corporea mole diffunditur, in qua necesse habeat partibus majoribus minoribusque constare, cerni corporeis oculis posse. Unde plura dicerem si hoc in epistola ista suscepissem, in cujus longitudinem non sentiens progressus sum, pene oblitus occupationum mearum, ita ut fortasse, quod non arbitrabar, intentioni tuae satis fecerim, qui potes paucis admonitus plura cogitare quae competunt; sed non etiam eorum in quorum manus non inaniter venire ista possunt, si diligentius et copiosius disserantur. Laborant autem homines in discendo, et brevia non valent intelligere, prolixa non amant legere. Laborant itidem in docendo, qui et pauca tardis, et multa pigris frustra ingerunt. Mitte et illius epistolae exemplum, quae apud nos aberrans non potuit inveniri. EPISTOLA CLXIII . Evodius Augustino proponit aliquot quaestiones. EVODIUS episcopus, AUGUSTINO episcopo.
Pridem quaestiones misi ad Sanctitatem tuam: unam de ratione et Deo, puto per Jobinum qui servit ancillis Dei; alteram de corpore Salvatoris, de quo aestimatur quod substantiam Dei videat. Tertiam dico nunc: anima rationalis quam Salvator cum corpore assumpsit, utrum in una de opinionibus est illis quae proponuntur cum de animae origine quaeritur, si qua ibi potest veritate fulciri; an quanquam rationalis sit, non tamen ex iis speciebus quae de animalium anima dicuntur, sed in alia habetur. Quartam interrogo: qui sunt illi spiritus, de quibus in Epistola sua ponit Petrus testimonium de Domino, dicens, « Mortificatus carne, vivificatus spiritu: in quo et eis qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit » (I Petr. III, 18, 19), et caetera; hoc inserens quod in inferno fuerunt, et descendens Christus omnibus evangelizavit, omnesque a tenebris et poenis per gratiam liberavit, ut a tempore resurrectionis Domini, judicium exspectetur exinanitis inferis. Quid ergo in hac re Sanctitati tuae videatur, cupio nosse.
EPISTOLA CLXIV . Augustinus Evodio, respondens ad duas quaestiones, quarum altera est de loco obscuro primae Petri, tertio capite, altera de anima Christi. Domino beatissimo, fratri et coepiscopo EVODIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM. 1. Quaestio quam mihi proposuisti ex Epistola apostoli Petri, solet nos, ut te latere non arbitror, vehementissime commovere, quo modo illa verba accipienda sint tanquam de inferis dicta. Replico ergo tibi eamdem quaestionem, ut sive ipse potueris, sive aliquem qui possit inveneris, auferas de illa atque finias dubitationem meam. Quod si prior potuero, cum id donaverit Dominus, tibique impartiri valuero, non fraudabo Dilectionem tuam: nunc autem quae me ibi moveant intimabo, ut secundum haec de illis verbis apostolicis, vel ipse cogites, vel quem idoneum repereris consulas. 2. Cum dixisset Christum mortificatum carne, vivificatum spiritu; continuo subjecit, In quo et iis qui in carcere erant conclusi, spiritibus veniens praedicavit, qui increduli fuerunt aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam: deinde subjunxit et ait, Quod et vos nunc simili forma Baptisma salvos fecit (I Petr. III, 18, 21). Movet itaque, si apud inferos Dominus, quando mortuus est, in carcere conclusis spiritibus praedicavit, quid boni soli meruerint, ut Dominus ad inferna descenderet, qui tunc infideles fuerunt cum fabricaretur arca. Etenim post tempora Noe, multa millia tot gentium usque ad passionem Christi mortua sunt, quae potuit apud inferos invenire: non utique eorum qui in Deum crediderant, sicut Prophetae et Patriarchae de stirpe Abrahae, sicut ipse retro Noe et tota domus ejus, quae salva facta est per aquam, excepto fortassis uno filio, qui postea reprobatus est; sicut etiam praeter progeniem Jacob, alii fuerunt credentes in Deum, sicut Job, sicut civitas Ninive, et si qui alii sunt, qui vel apparent in Scripturis, vel in genere humano latent: sed eorum dico multa millia hominum, qui Deum ignorantes, et daemonum vel simulacrorum cultui dediti, a temporibus Noe usque ad passionem Christi, ex hac vita emigrarunt, quos apud inferos Christus inveniens, quomodo illis non praedicavit, sed illis tantum, qui in diebus Noe increduli fuerunt, cum fabricaretur arca? Aut si omnibus praedicavit, cur illos solos Petrus commemoravit, praetermissa multitudine tam innumerabili caeterorum? CAPUT II. 3. Et Dominum quidem carne mortificatum venisse in infernum, satis constat. Neque enim contradici potest vel prophetiae quae dixit, Quoniam non derelinques animam meam in inferno; quod ne aliter quisquam sapere auderet, in Actibus Apostolorum, idem Petrus exponit: vel ejusdem Petri illis verbis, quibus eum asserit solvisse inferni dolores, in quibus impossibile erat eum teneri (Psal. XV, 10, et Act. II, 24, 27). Quis ergo nisi infidelis negaverit fuisse apud inferos Christum? Quod si movet quemadmodum accipiendum sit inferni ab illo solutos dolores (neque enim coeperat in eis esse tanquam in vinculis, et sic eos solvit tanquam si catenas solvisset quibus fuerat alligatus); facile est intelligere sic eos solutos esse quemadmodum solvi possunt laquei venantium, ne teneant; non quia tenuerunt. Potest et sic, ut eos dolores eum solvisse credamus, quibus teneri ipse non poterat, sed quibus alii tenebantur, quos ille noverat liberandos. 4. Verum quinam isti sint, temerarium est definire. Si enim omnes omnino dixerimus tunc esse liberatos, qui illic inventi sunt, quis non gratuletur, si hoc possimus ostendere? praesertim propter quosdam qui nobis litterario labore suo familiariter innotuerunt, quorum eloquium ingeniumque miramur; non solum poetas et oratores, qui eosdem ipsos falsos deos gentium multis opusculorum suorum locis contemnendos ridendosque monstrarunt, et aliquando etiam unum Deum verumque confessi sunt, quamvis illa superstitiosa cum caeteris colerent; verum etiam illos qui haec non cantando vel declamando, sed philosophando dixerunt: multos etiam quorum litteras non habemus, sed in illorum litteris didicimus secundum quemdam modum laudabiles vitas, ut excepto Dei cultu, in quo erraverunt colentes vana quae publice colenda fuerant instituta, et creaturae potius quam Creatori servientes, in caeteris moribus parcimoniae, continentiae, castitatis, sobrietatis, mortis pro patriae salute contemptus, servataeque fidei non solum civibus, verum et hostibus, imitandi merito proponantur. Quae quidem omnia quando non referuntur ad finem rectae veraeque pictatis, sed ad fastum inanem humanae laudis et gloriae, etiam ipsa inanescunt quodammodo, steriliaque redduntur: verumtamen quadam indole animi ita delectant, ut eos in quibus haec fuerunt, vellemus vel praecipue, vel cum caeteris ab inferni cruciatibus liberari, nisi aliter se haberet sensus humanus, aliter justitia Creatoris. 5. Quae cum ita sint, si omnes inde solvit Salvator, et, sicut requirens scripsisti, exinanivit inferna, ut deinceps judicium jam exspectaretur extremum: haec sunt quae in hac re non immerito movent, quae mihi interim cogitanti solent occurrere. Primum, qua auctoritate firmetur ista sententia. Quod enim scriptum est in morte Christi factum solutis doloribus inferni: vel ad ipsum potest intelligi pertinere, quod eos hactenus solverit, hoc est irritos fecerit, ne ab eis ipse teneretur, praesertim quia sequitur, in quibus impossibile erat teneri eum. Vel si causa quaeritur cur voluerit venire in infernum, ubi dolores illi essent, quibus teneri omnino non poterat, quia erat, ut scriptum est, in mortuis liber (Psal. LXXXVII, 6), in quo princeps et praepositus mortis non invenit aliquid, quod supplicio deberetur: hoc scilicet quod scriptum est, solutis doloribus inferni, non in omnibus, sed in quibusdam accipi potest, quos ille dignos ista liberatione judicabat; ut neque frustra illuc descendisse existimetur, nulli eorum profuturus qui ibi tenebantur inclusi, nec tamen sit consequens ut quod divina quibusdam misericordia justitiaque concessit, omnibus concessum esse putandum sit. CAPUT III. 6. Et de illo quidem primo homine patre generis humani, quod eum inde solverit, Ecclesia fere tota consentit; quod eam non inaniter credidisse credendum est, undecumque hoc traditum sit, etiamsi canonicarum Scripturarum hinc expressa non proferatur auctoritas: quanquam illud quod in libro Sapientiae scriptum est, Haec illum, qui primus factus est, patrem orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, et eduxit illum a delicto suo, et dedit ei virtutem continendi omnia (Sap. X, 1, 2), magis pro hac sententia quam pro ullo alio intellectu facere videatur. Addunt quidam hoc beneficium antiquis etiam sanctis fuisse concessum, Abel, Seth, Noe, et domui ejus, Abraham, Isaac, et Jacob, aliisque Patriarchis et Prophetis, ut cum Dominus in infernum venisset, illis doloribus solverentur. 7. Sed quonam modo intelligatur Abraham, in cujus sinum pius etiam pauper ille susceptus est, in illis fuisse doloribus, ego quidem non video: explicant fortasse qui possunt. Solos autem duos, id est Abraham et Lazarum, in illo memorabilis quietis sinu fuisse antequam Dominus in inferna descenderet, et de istis tantum duobus dictum fuisse illi diviti, Inter vos et nos chaos magnum firmatum est, ut ii qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare (Luc. XVI, 26), nescio utrum quisquam sit cui non videatur absurdum. Porro si plures quam duo ibi erant, quis audeat dicere non ibi fuisse Patriarchas et Prophetas, quibus in Scriptura Dei justitiae pietatisque tam insigne testimonium perhibetur? Quid his ergo praestiterit qui dolores solvit inferni, in quibus illi non fuerunt, nondum intelligo; praesertim quia ne ipsos quidem inferos uspiam Scripturarum in bono appellatos potui reperire. Quod si nusquam in divinis auctoritatibus legitur, non utique sinus ille Abrahae, id est secretae cujusdam quietis habitatio, aliqua pars inferorum esse credenda est. Quanquam in his ipsis tanti magistri verbis, ubi ait dixisse Abraham, Inter vos et nos chaos magnum firmatum est, satis, ut opinor, appareat non esse quamdam partem, et quasi membrum inferorum, tantae illius felicitatis sinum. Chaos enim magnum quid est, nisi quidam hiatus, multum ea separans inter quae non solum est, verum etiam firmatus est? Quapropter si in illum Abrahae sinum Christum mortuum venisse sancta Scriptura dixisset, non nominato inferno ejusque doloribus, miror si quisquam ad inferos eum descendisse asserere auderet. 8. Sed quia evidentia testimonia et infernum commemorant et dolores, nulla causa occurrit cur illo credatur venisse Salvator, nisi ut ab ejus doloribus salvos faceret; sed utrum omnes quos in eis invenit, an quosdam quos illo beneficio dignos judicavit, adhuc requiro: fuisse tamen eum apud inferos, et in eorum doloribus constitutis hoc beneficium praestitisse non dubito. Unde illis justis qui in sinu Abrahae erant, cum ille in inferna descenderet, nondum quid contulisset inveni, a quibus eum secundum beatificam praesentiam suae divinitatis nunquam video recessisse: sicut etiam eodem ipso die quo mortuus est, promisit latroni quod cum illo in paradiso fuisset futurus (Luc. XXIII, 43), quando ad solvendos inferni dolores fuerat descensurus. Profecto igitur in paradiso atque sinu Abrahae, etiam ante jam erat beatificante sapientia, et apud inferos judicante potentia: ubi enim non est nullo loco obsessa divinitas? Verumtamen secundum creaturam, quam ex quodam tempore suscipiendo, manens Deus homo factus est, hoc est secundum animam eum fuisse apud inferos aperte Scriptura declarat, et per prophetiam praemissa, et per apostolicum intellectum satis exposita, qua dictum est: Non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10). 9. Scio quibusdam videri, morte Domini Christi jam talem resurrectionem praestitam justis, qualis nobis in fine promittitur; quoniam scriptum est, illo terrae motu quo in ejus passione petrae scissae et monumenta aperta sunt, multa corpora resurrexisse justorum, et visa cum illo quando resurrexit in sancta civitate (Matth. XXVII, 51-53). Qui utique si non iterum repositis corporibus dormierunt, videndum est quemadmodum intelligatur Christus primogenitus a mortuis (Apoc. I, 5), si eum in illa resurrectione tot praecesserunt. Quod si respondetur hoc dictum esse per anticipationem, ut monumenta quidem illo terrae motu aperta intelligantur, cum Christus in cruce penderet, resurrexisse autem justorum corpora non tunc, sed cum ille prior resurrexisset: quamvis tunc, ut dixi, anticipando fuisset adjunctum, ut et Christus primogenitus a mortuis sine ambiguitate credatur, et illis justis continuo concessum ut ipso praeeunte in aeternam incorruptionem atque immortalitatem resurgerent; illud adhuc restat quod moveat, quomodo a Petro dici potuerit, quod utique verissime dictum est, quando per illam prophetiam non de David, sed de Christo asseruit fuisse praedictum, carnem ejus non vidisse corruptionem; et quod adjunxit de David, apud eos esse monumentum ejus (Act. II, 27, 29): unde illos utique non convincebat, si corpus ejus ibi jam non erat; quia si et ante in recenti sua morte resurrexisset, nec caro ejus vidisset corruptionem, posset nihilominus illud monumentum manere. Durum autem videtur ut David non fuerit in illa resurrectione justorum, si eis jam aeterna donata est, cujus Christus ex semine tam crebro, et tanta evidentia, tantaque honorificentia commendatur. Periclitabitur etiam illud quod ad Hebraeos de justis antiquis dicitur, Quia pro nobis meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur (Heb. XI, 40); si jam in illa resurrectionis incorruptione constituti sunt, quae nobis perficiendis in fine promittitur. CAPUT IV. 10. Cur ergo Petrus eos tantum commemorare voluerit, quibus in carcere inclusis Evangelium praedicatum est, qui in diebus Noe cum fabricaretur arca increduli fuerunt, vides quam latebrosum sit, et quae me moveant ne affirmare hinc aliquid audeam. Huc accedit, quia cum dixisset apostolus, Quod et vos nunc simili forma Baptisma salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi, qui est in dextera Dei, deglutiens mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur, profectus in coelos, subjectis sibi Angelis et Potestatibus et Virtutibus; continuo subjecit, Christo igitur in carne passo, et vos eadem scientia armamini; quia qui passus est in carne, desiit a peccatis, in hoc ut jam non hominum desideriis, sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat tempus: deinde ait, Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem hominum consummatum ambulantibus in libidinibus, et concupiscentiis, et ebrietate, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum servitutibus, in quo stupescunt non concurrere vos in eamdem luxuriae confusionem blasphemantes. Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos: his dictis subnectit, Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu. 11. Quem non moveat ista profunditas? Mortuis dicit evangelizatum: quos profecto si intellexerimus, qui de corpore exierunt, illi opinor erunt de quibus supra dixit, Qui increduli fuerunt in diebus Noe; aut certe omnes, quos apud inferos Christus invenit. Quid sibi ergo vult, ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu? quomodo judicantur in carne, quam non habent, si apud inferos sunt; vel quam nondum receperunt, si etiam a doloribus inferni soluti sunt? Neque enim si, ut quaerendo dicis, exinaniti sunt inferi, omnes etiam qui tunc ibi fuerunt, in carne resurrexisse credendi sunt; aut qui resurgentes apparuerunt cum Domino, ad hoc carnem receperunt, ut in ea judicarentur secundum hominem: quod nec de illis video quo modo accipi possit, qui increduli fuerunt in diebus Noe; non enim eos in carne vixisse scriptum est, aut credi potest ideo solutos dolores inferni, ut qui inde liberarentur, carnem ad luendam poenam reciperent. Quid est ergo, ut judicentur secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu? an forte hoc praestitum est eis quos apud inferos Christus invenit, ut per Evangelium vivificarentur spiritu, quamvis in futura resurrectione in carne judicandi sint, ut per aliquam carnis poenam transeant in regnum Dei? Quod si ita est, cur hoc tantum de illis qui quondam non crediderunt in diebus Noe, ac non etiam de caeteris quos illic Christi visitatio comperit, per Evangelii praedicationem spiritu revixerunt, postea transitoria poena in carne judicandi? Quod si de omnibus acceperimus, manet quaestio, quare Petrus eos tantum commemoravit, qui tunc increduli fuerunt cum fabricaretur arca. 12 Movet etiam illud, quod ii qui de hac re conantur reddere rationem, ideo dicunt Christo ad inferos descendente, iis qui ibi inventi sunt, illa loca poenalia tanquam carceres exinanitos, qui non audierant Evangelium, quod illis viventibus nondum toto orbe praedicabatur, et justas habebant causas cur non credidissent, quod eis non fuerat annuntiatum: deinceps autem non habituros excusationem, qui praedicationem Evangelii per omnes gentes celebratam diffusamque contemnunt; et ideo illis tunc evacuatis carceribus jam justum restare judicium, quo contumaces et infideles etiam aeterno igne puniantur. Nec attendunt qui hoc sentiunt, hanc excusationem habere posse omnes qui etiam post resurrectionem Christi antequam ad eos Evangelium perveniret, ex hac vita emigrarunt. Neque enim posteaquam Dominus remeavit ab inferis, nemo permissus est iterum ire ad inferos, nisi audito Evangelio, cum tam multi morerentur toto orbe terrarum, antequam ad eos haec annuntiatio perveniret; qui omnes habebunt excusationem, quae ablata dicitur eis quibus Dominus cum venisset, quia ante non audierant, in inferno dicitur praedicasse.
13. Nisi forte dicatur etiam istos qui post Domini resurrectionem, nondum sibi annuntiato Evangelio mortui sunt, sive moriuntur, illic apud inferos audire potuisse vel posse, ut illic credant quod de Christi veritate credendum est, et habeant etiam ipsi remissionem ac salutem, quam illi meruerunt quibus ibi Christus annuntiavit. Neque enim quia rursus ascendit Christus ab inferis, ideo ibi fama ejus exstincta est; nam et hinc ascendit in coelum, et tamen ejus annuntiatione, qui in eum crediderint, salvi erunt. Ideo quippe exaltatus est, et donatum est ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, non solum coelestium et terrestriam, verum etiam infernorum (Philipp. II, 9, 10). Sed hanc opinionem si admittimus, qua putari potest, homines, qui cum viverent, minime crediderunt, posse in Christum apud inferos credere, quis ferat quae consequuntur absurda, fideique contraria? Primum, ne frustra dolere videamur eos qui sine ista gratia de corpore exierunt, frustraque curam gerere, atque instanter hortari ut eam homines priusquam moriantur percipiant, ne sempiterna morte puniantur. Aut si illi tantum apud inferos inutiliter atque infructuose credunt, qui Evangelio sibi annuntiato hic credere noluerunt; illis autem proderit credere, qui non hic contempserunt quod audire minime potuerunt; aliud sequitur absurdius, ut hic non sit Evangelium praedicandum, quoniam omnes utique morituri sunt, et sine ullo reatu contempti Evangelii venire ad in eros debent, ut eis prodesse possit, cum ibi crediderint: quod sentire, impiae vanitatis est. CAPUT V. 14. Quamobrem teneamus firmissime, quod fides habet fundatissima auctoritate firmata, Quia Christus mortuus est secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturae (I Cor. XV, 3, 4), et caetera quae de illo testatissima veritate conscripta sunt: in quibus etiam hoc est, quod apud inferos fuit, solutisque eorum doloribus quibus cum erat impossibile teneri, a quibus etiam recte intelligitur solvisse et liberasse quos voluit, corpus quod in cruce reliquerat in sepulcro positum recepisse. In illa vero quam proposuisti de verbis Petri apostoli quaestione, quoniam quae me moveant perspicis, et alia fortasse, si diligentius discutiantur, possunt movere; vel apud nos ea cogitando, vel quos dignum est et possumus consulendo, quaeramus. 15. Considera tamen ne forte totum illud quod de conclusis in carcere spiritibus, qui in diebus Noe non crediderant, Petrus apostolus dicit, omnino ad inferos non pertineat; sed ad illa potius tempora quorum formam ad haec tempora transtulit. Illa quippe res gesta forma fuerat futurorum, ut ii qui modo non credunt Evangelio, dum in omnibus gentibus aedificatur Ecclesia, illis intelligantur esse similes, qui tunc non crediderunt cum fabricaretur arca: illi autem qui crediderunt, et per Baptismum salvi fiunt, illis comparentur, qui tunc in eadem arca salvi facti sunt per aquam; unde ait, Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit. Ad hanc igitur formae similitudinem, caetera etiam de incredulis coaptemus, et non suspicemur quod apud inferos ad faciendos fideles atque liberandos Evangelium praedicatum sit, vel adhuc etiam praedicetur, quasi et ibi sit Ecclesia constituta. 16. Ad illum ergo sensum qui te movet, ideo videntur attracti qui hoc Petrum sensisse crediderunt, quia dixit, conclusis in carcere spiritibus praedicatum, quasi animae non possint intelligi spiritus, quae tunc erant in carne, atque ignorantiae tenebris velut carcere claudebantur; de quali carcere se desiderat liberari ille qui dicit, Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo (Psal. CXLI, 8); quae alibi umbra mortis appellatur: de qua non utique apud inferos, sed hic liberati sunt, de quibus scriptum est, Qui sedebant in umbra mortis, lumen ortum est eis (Isai. IX, 2). Illis autem in diebus Noe frustra praedicatum est, quia non crediderunt, cum exspectaret eos Dei patientia per tempus tot annorum quibus arca eadem fabricata est (nam ejus etiam fabricatio quodammodo praedicatio fuit); sicut modo similes eorum non credunt, qui sub eadem forma, ignorantiae tenebris velut carcere concluduntur, frustra intuentes Ecclesiam toto mundo construi, imminente judicio, tanquam diluvio quo tunc omnes increduli perierunt: ait quippe Dominus, Sicut in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis. Manducabant, bibebant, nubebant, uxores ducebant, donec intravit Noe in arcam; venit diluvium, et perdidit omnes (Luc. XVII, 26). Sed quia ea res gesta etiam futuram rem significabat, ideo ibi diluvium, et Baptismum significavit fidelibus, et infidelibus poenam: sicut in figura non rei gestae, sed tantummodo dictae, quod de lapide scriptum est (Psal. CXVII, 22; Isai. VIII, 14, et XXVIII, 16; Dan. II, 34, 45; Matth. XXI, 44; Luc. XX, 17; Act. IV, 11; Rom. IX, 33, etc.), quo significatus est Christus, duo quaedam praenuntiata sunt, et infidelibus offendiculum, et fidelibus aedificium. Aliquando autem in eadem figura vel gesta vel dicta, etiam duae res aliquid unum significant; sicut fideles significaverunt ligna quae in arcae fabricam coaptata sunt, eosdemque etiam animae octo quae in eadem arca liberatae sunt: quomodo in illa evangelica similitudine de ovili, idem ipse Christus est et pastor et janua (Joan. X, 1, 2). CAPUT VI. 17. Nec moveat ad impediendum istum intellectum, quod eumdem Christum dixit apostolus Petrus praedicasse illis in carcere conclusis qui quondam non crediderant in diebus Noe, ut ideo non arbitremur hoc intelligendum quia illo tempore nondum venerat Christus. Nondum enim venerat scilicet in carne, sicut venit quando post haec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38): verumtamen ab initio generis humani, vel ad arguendos malos, sicut ad Cain, ac prius ad ipsum Adam uxoremque ejus; vel ad consolandos bonos, vel ad utrosque admonendos, ut alii ad salutem suam crederent, alii ad poenam suam non crederent, ipse utique non in carne, sed in spiritu veniebat, visis congruis alloquens, quos volebat, sicut volebat. Quod autem dixi, In spiritu veniebat, et ipse quidem Filius in substantia Deitatis, quoniam corpus non est, utique spiritus est: sed quid facit Filius sine Spiritu sancto, vel sine Patre, cum inseparabilia sint omnia opera Trinitatis? 18. Ipsa quoque Scripturae verba de quibus agitur, satis hoc, ut puto, indicant eis qui diligenter attendunt: Quia Christus, inquit, semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos adducat Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu: in quo et iis qui in carcere conclusi erant, spiritibus adveniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca. Jam ut arbitror, attenditur ordo verborum, Christus mortificatus carne, vivificatus autem spiritu. In quo spiritu adveniens praedicavit et illis spiritibus qui increduli fuerant aliquando in diebus Noe: quoniam prius quam veniret in carne pro nobis moriturus, quod semel fecit, saepe antea veniebat in spiritu ad quos volebat, visis eos admonens, sicut volebat, utique in spiritu, quo spiritu et vivificatus est, cum in passione esset carne mortificatus. Quid est enim quod vivificatus est spiritu, nisi quod eadem caro, qua sola fuerat mortificatus, vivificante spiritu resurrexit? CAPUT VII. 19. Nam quod fuerit anima mortificatus Jesus, hoc est eo spiritu qui hominis est, quis audeat dicere; cum mors animae non sit nisi peccatum, a quo ille omnino immunis fuit, cum pro nobis carne mortificaretur? Si enim omnium hominum animae ex illa una sunt, quae insufflata est primo homini per quem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12); aut non est inde anima Christi, quoniam nullum habuit omnino peccatum, vel originale, vel proprium, propter quod ei mors debita videretur; pro nobis eam quippe quam non debebat exsolvit, in quo princeps mundi, mortisque praepositus nihil invenit (Joan. XIX, 30); neque enim absurdum est ut qui primo homini animam creavit, crearet et sibi: aut si et ipsa inde est, eam suscipiendo mundavit, ut sine ullo prorsus peccato, vel perpetrato, vel traducto, ad nos veniens de virgine nasceretur. Si autem animae non ex illa una propagantur, et sola ex Adam caro trahit originale peccatum, ita sibi creavit animam Dei Filius, ut caeteris creat, quam non tamen carni peccati miscuit, sed similitudini carnis peccati (Rom. VIII, 3). Sumpsit enim ex Virgine veram quidem carnis substantiam; non tamen peccati carnem, quia non ex carnali concupiscentia, sive seminatam, sive conceptam; mortalem sane, ac per aetates mutabilem, tanquam carni peccati sine peccato simillimam. 20. Ac per hoc quaecumque de anima opinio vera sit, quarum nullam temere affirmare adhuc audeo, nisi tantum illam repudiare, qua creduntur animae pro meritis nescio quorum superiorum actuum suorum, singulae in singula corpora tanquam in carceres trudi; certe anima Christi non solum immortalis secundum caeterarum naturam, sed etiam nullo mortificata peccato vel damnatione punita est, quibus duabus causis mors animae intelligi potest; et ideo non secundum ipsam dici potuit Christus vivificatus spiritu. In ea re quippe vivificatus est, in qua fuerat mortificatus: ergo de carne dictum est. Ipsa enim revixit anima redeunte, quia ipsa erat mortua, anima recedente. Mortificatus ergo carne dictus est, quia secundum solam carnem mortuus est: vivificatus autem spiritu, quia illo spiritu operante, in quo ad quos volebat veniebat et praedicabat, etiam ipsa caro vivificata surrexit, in qua modo ad homines venit. 21. Proinde etiam illud quod postea dictum est de incredulis, Qui reddent rationem ei qui paratus est vivos et mortuos judicare, non est consequens ut eos hic intelligamus mortuos qui de corpore exierunt. Fieri enim potest ut mortuos dixerit infideles; hoc est in anima mortuos, de qualibus dicitur, Dimitte mortuos, ut sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22): vivos autem qui credunt in eum, non trustra audientes, Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Eph. V, 14); de qualibus etiam ipse Dominus dicit, Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent (Joan. V, 25). Proinde etiam quod sequitur et dicit Petrus, Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu, non cogit apud inferos intelligi. Propter hoc enim in hac vita et mortuis evangelizatum est, id est infidelibus et iniquis; ut cum crediderint, judicentur quidem secundum homines in carne, hoc est in diversis tribulationibus, et ipsa morte carnis; unde idem apostolus alio loco dicit, Tempus esse ut judicium incipiat a domo Domini (I Petr. IV, 17): Vivant autem secundum Deum spiritu, quia et in ipso fuerant mortificati, cum morte infidelitatis et impietatis detinerentur. 22. Haec expositio verborum Petri cui displicet, vel cui etiamsi non displicet, non tamen sufficit, quaerat ea secundum inferos intelligere. Qui si valuerit illa quibus me moveri supra commemoravi, ita solvere ut eorum auferat dubitationem, impartiat et mihi: quod si factum fuerit, potuerunt illa verba utroque modo intelligi; sed ista sententia de nulla falsitate convincitur. Ad illas autem quaestiones quas ante misisti, excepta Dei visione per corpus, unde majus opus moliendum est, ut potui, respondi, et per Asellum diaconum misi, quod te accepisse jam puto. In recenti autem commonitorio tuo, cui nunc respondi, duo quaesieras, quorum utrumque tractatum est, unum latius, alterum brevius, de Petri scilicet apostoli verbis, et de anima Domini. Exemplum sane litterarum tuarum, quae continent interrogationem utrum Dei substantia corporaliter velut in loco videri possit, et apud nos nescio quomodo aberraverunt, nec inveniri cum diu quaererentur potuerunt, iterum admoneo mittere ne graveris. EPISTOLA CLXV . Hieronymus Marcellino et Anapsychiae, exponens diversas sententias de origine animae, hortans ut reliqua petant ab Augustino, et indicans quibus ipse sit occupatus studiis. Dominis vere sanctis atque omni officiorum charitate venerandis filiis MARCELLINO et ANAPSYCHIAE, HIERONYMUS, in Christo salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Tandem ex Africa vestrae litteras Unanimitatis accepi; et non me poenitet impudentiae, qua tacentibus vobis epistolas meas frequenter ingessi, ut rescriptum mererer, et vos esse sospites, non aliis nuntiantibus, sed vestro potissimum sermone cognoscerem. Super animae statu memini vestrae quaestiunculae, imo maximae ecclesiasticae quaestionis: Utrum lapsa de coelo sit, ut Pythagoras philosophus, omnesque Platonici, et Origenes putant; an a propria Dei substantia, ut Stoici, Manichaeus, et Hispana Priscilliani haeresis suspicantur; an in thesauro habeantur Dei, olim conditae, ut quidam Ecclesiastici stulta persuasione confidunt; an quotidie a Deo fiant, et mittantur in corpora, secundum illud quod in Evangelio scriptum est, « Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17); » an certe ex traduce, ut Tertullianus, Apollinaris, et maxima pars Occidentalium autumant; ut quomodo corpus ex corpore, sic anima nascatur ex anima, et sinuli cum brutis ammantibus conditione subsistat. Super quo quid mihi videretur, in opusculis contra Ruffinum scripsisse me novi, adversus eum libellum quem sanctae memoriae Anastasio, episcopo Romanae Ecclesiae, dedit; in quo lubrica et subdola, imo stulta confessione, dum auditorum simplicitati illudere nititur, suae fidei, imo perfidiae illusit: quos libros reor sanctum parentem vestrum habere Oceanum; olim enim editi sunt, multis Ruffini libris adversus calumnias respondentes. Certe habes ibi virum sanctum et eruditum Augustinum episcopum, qui viva, ut aiunt, voce docere te poterit, et suam, imo per se nostram explicare sententiam. CAP. II. 2. Ezechielis volumen olim aggredi volui, et sponsionem creberrimam studiosis lectoribus reddere; sed in ipso dictandi exordio ita animus meus occidentalium provinciarum, et maxime urbis Romae vastatione confusus est, ut juxta vulgare proverbium, proprium quoque ignorarem vocabulum: diuque tacui, sciens tempus esse lacrymarum. Hoc autem anno cum tres explicassem libros, subitus impetus barbarorum, de quibus tuus dicit Virgilius, « Lateque vagantes Barcaei » (Virg. Aeneid. IV), et sancta Scriptura de Ismael, « Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit » (Gen. XVI, 12), sic Aegypti limitem, Palaestinae, Phoenices, Syriae percurrit, ad instar torrentis cuncta secum trahens, ut vix manus eorum misericordia Christi potuerimus evadere. Quod si, juxta inclytum oratorem, « silent inter arma leges » (Cic. pro Milone); quanto magis studia Scripturarum, quae et librorum multitudine, et silentio, ac librariorum sedulitate, quodque proprium est, securitate et otio dictantium indigent! Duos itaque libros misi sanctae filiae meae Fabiolae, quorum exempla si volueris, ab ipsa poteris mutuari. Pro angustia quippe temporis alios describere non potui: quos cum legeris et vestibula videris, facilis conjectura erit, qualis ipsa sit futura domus. Sed credo in Dei misericordia qui nos adjuvit in difficillimo principio supradicti operis, quod ipse adjuvet et in penultimis Prophetae partibus, in quibus Gog et Magog bella narrantur (Ezech. XXXVIII, et XXXIX); et in extremis, in quibus sacratissimi et inexplicabilis templi aedificatio, varietas, mensuraque describitur (Id. XL-XLIII). CAPUT III. 3. Sanctus frater noster Oceanus, cui vos cupitis commendari, tantus et talis est, et sic eruditus in lege Domini, ut absque nostro rogatu instruere vos possit, et nostram super cunctis quaestionibus Scripturarum pro modulo communis ingenii explicare sententiam. Incolumes vos et prolixa aetate florentes Christus Deus noster tueatur omnipotens, domini vere sancti. DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLV.) Scripsi etiam duos libros ad Hieronymum presbyterum sedentem in Bethlehem: unum de Origine Animae hominis; alterum de Sententia Jacobi apostoli, ubi ait, « Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus » (Jacobi II, 10); de utroque consulens eum. Sed in illo priore quaestionem quam proposui, ipse non solvi; in posteriore autem quid mihi de illa solvenda videretur ipse non tacui: sed utrum hoc approbaret etiam ille, consului. Rescripsit autem, laudans eamdem consultationem meam, sibi tamen ad respondendum otium non esse respondit. Ego vero quousque esset in corpore, hos libros edere nolui, ne forte responderet aliquando, et cum ipsa responsione ejus potius ederentur. Illo autem defuncto ad hoc edidi priorem, ut qui legit admoneatur aut non quaerere omnino quomodo detur anima nascentibus, aut certe de re obscurissima eam solutionem quaestionis hujus admittere, quae contraria non sit apertissimis rebus quas de originali peccato fides catholica novit in parvulis, nisi regenerentur in Christo sine dubitatione damnandis; posteriorem vero ad hoc ut quaestionis de qua ibi agitur, etiam quae nobis visa est solutio ipsa noscatur. Hoc opus sic incipit: « Deum nostrum qui nos vocavit. »
DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER, SEU EPISTOLA CLXVI . Augustinus Hieronymo, recensens varias de animae origine sententias, cupit doceri quae potissimum tenenda sit; et quomodo adversus Pelagianorum dogma defendi possit ea quam ille in superiore epistola suam esse fere insinuavit, Singulas animas novas nascentibus fieri.
CAPUT PRIMUM. 1. Deum nostrum qui nos vocavit in suum regnum et gloriam (I Thess. II, 12), et rogavi et rogo ut hoc quod ad te scribo, sancte frater Hieronyme, consulens te de his quae nescio, fructuosum esse nobis velit. Quanquam enim te multo quam ego sum aetate majorem, tamen etiam ipse jam senex consulo: sed ad discendum quod opus est, nulla mihi aetas sera videri potest; quia etsi senes magis decet docere quam discere, magis tamen discere quam quid doceant ignorare. Nihil equidem molestius fero in omnibus angustiis meis quas patior in difficillimis quaestionibus, quam in tam longinquo tuae Charitatis absentiam, ut vix possim meas dare, vix recipere litteras tuas, per intervalla, non dierum, non mensium, sed aliquot annorum; cum, si fieri posset, quotidie praesentem te habere vellem, cum quo loquerer quidquid vellem. Nec ideo tamen non debui facere quod potui, si non potui totum quod volui. 2. Ecce venit ad me religiosus juvenis, catholica pace frater, aetate filius, honore compresbyter noster Orosius, vigil ingenio, promptus eloquio, flagrans studio, utile vas in domo Domini esse desiderans, ad refellendas falsas perniciosasque doctrinas, quae animas Hispanorum multo infelicius, quam corpora barbaricus gladius, trucidarunt. Nam inde ad nos usque ab oceani littore properavit, fama excitus quod a me posset de his quae scire vellet, quidquid vellet audire. Neque nullum cepit adventus sui fructum. Primo, ne de me multum famae crederet: deinde docui hominem quod potui; quod autem non potui, unde discere posset, admonui, atque ut ad te iret hortatus sum. Qua in re consilium vel praeceptum meum cum libenter et obedienter acciperet, rogavi eum ut abs te veniens, per nos ad propria remearet. Quam ejus pollicitationem tenens, occasionem mihi credidi a Domino esse concessam, qua tibi scriberem de his quae per te scire cupio. Quaerebam enim quem ad te mitterem, nec mihi facile occurrebat idonens, et fide agendi, et alacritate obediendi, et exercitatione peregrinandi. Ubi ergo istum juvenem expertus sum, eum ipsum esse qualem a Domino petebam, dubitare non potui. CAPUT II. 3. Accipe igitur quae mihi, peto, aperire ac disserere non graveris. Quaestio de anima multos movet, in quibus et me esse confiteor. Nam quid de anima firmissime teneam, non tacebo: deinde subjungam quid mihi adhuc expediri velim. Anima hominis immortalis est, secundum quemdam modum suum. Non enim omni modo sicut Deus, de quo dictum est quia solus habet immortalitatem (I Tim VI, 16). Nam de animae mortibus sancta Scriptura multa commemorat; unde illud est, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22): sed quod ita moritur alienata a vita Dei, ut tamen in natura sua vivere non omnino desistat; ita mortalis ex aliqua causa invenitur, ut etiam immortalis non sine ratione dicatur. Non est pars Dei anima. Si enim hoc esset, omni modo incommutabilis atque incorruptibilis esset. Quod si esset, nec deficeret in deterius, nec proficeret in melius; nec aliquid in semetipsa vel inciperet habere quod non habebat, vel desineret habere quod habebat, quantum ad ejus ipsius affectiones pertinet: quam vero aliter se habeat, non opus est extrinsecus testimonio; quisquis seipsum advertit, agnoscit. Frustra autem dicitur ab eis qui animam Dei partem esse volunt, hanc ejus labem ac turpitudinem quam videmus in nequissimis hominibus, hanc denique infirmitatem et aegritudinem quam sentimus in omnibus hominibus, non ex ipsa illi esse, sed ex corpore: quid interest unde aegrotet, quae si esset incommutabilis, undelibet aegrotare non posset? Nam quod vere incommutabile et incorruptibile est, nullius rei accessu commutari vel corrumpi potest: alioquin non Achillea tantum, sicut fabulae ferunt, sed omnis caro esset invulnerabilis, si nullus ei casus accideret. Non est itaque natura incommutabilis, quae aliquo modo, aliqua causa, aliqua parte mutabilis est: Deum autem nefas est, nisi vere summeque incommutabilem credere. Non est igitur anima pars Dei. 4. Incorpoream quoque esse animam, etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. Sed ne verbi controversiam vel superfluo faciam, vel merito patiar, quoniam cum de re constat, non est opus certare de nomine: si corpus est omnis substantia, vel essentia, vel si quid aptius nuncupatur id quod aliquo modo est in seipso, corpus est anima. Item si eam sclam incorpoream placet appellare naturam quae summe incommutabilis et ubique tota est, corpus est anima; quoniam tale aliquid ipsa non est. Porro si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, altitudine ita sistitur vel movetur, ut majore sui parte majorem locum occupet, et breviore breviorem, minusque sit in parte quam in toto, non est corpus anima. Per totum quippe corpus quod animat, non locali diffusione, sed quadam vitali intentione porrigitur: nam per omnes ejus particulas tota simul adest, nec minor in minoribus, et in majoribus major; sed alicubi intentius, alicubi remissius, et in omnibus tota, et in singulis tota est. Neque enim aliter, quod in corpore etiam non toto sentit, tamen tota sentit: nam cum exiguo puncto in carne viva aliquid tangitur, quamvis locus ille non solum totius corporis non sit, sed vix in corpore videatur, animam tamen totam non latet; neque id quod sentitur, per corporis cuncta discurrit, sed ibi tantum sentitur ubi fit. Unde ergo ad totam mox pervenit quod non in toto fit, nisi quia et ibi tota est ubi fit, nec ut tota ibi sit, caetera deserit? Vivunt enim et illa ea praesente, ubi nihil tale factum est. Quod si fieret, et utrumque simul fieret, simul utrumque totam pariter non lateret. Proinde et in omnibus simul, et in singulis particulis corporis sui, tota simul esse non posset, si per illas ita diffunderetur, ut videmus corpora diffusa per spatia locorum, minoribus suis partibus minora occupare, et amplioribus ampliora. Quapropter si anima corpus esse dicenda est, non est certe corpus quale terrenum est, nec quale humidum, aut aerium, aut aetherium. Omnia quippe talia majora sunt in majoribus locis, et minora in minoribus, et nihil eorum in aliqua sui parte totum adest; sed ut sunt partes locorum, ita occupantur partibus corporum. Unde intelligitur anima, sive corpus, sive incorporea dicenda sit, propriam quamdam habere naturam, omnibus his mundanae molis elementis excellentiore substantia creatam, quae veraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per carnis sensus percipimus, cogitari, sed mente intelligi, vitaque sentiri. Neque haec proinde loquor, ut te quae tibi nota sunt doceam: sed ut aperiam quid firmissime de anima teneam, ne me quisquam, cum ad ea venero quae requiro, nihil de anima vel scientia vel fide tenere arbitretur. 5. Certus etiam sum animam nulla Dei culpa, nulla Dei necessitate vel sua, sed propria voluntate in peccatum esse collapsam: nec liberari posse de corpore mortis hujus vel suae voluntatis virtute, tanquam sibi ad hoc sufficiente, vel ipsius corporis morte, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25); nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Quaecumque autem sine gratia Mediatoris et Sacramento ejus, in qualibet corporis aetate, de corpore exierit, et in poenam futuram, et in ultimo judicio recepturam corpus ad poenam. Si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regeneretur in Christo ad ejus pertinens societatem, et requiem post mortem corporis habituram, et corpus ad gloriam recepturam. Haec sunt quae de anima firmissime teneo. CAPUT III. 6. Nunc accipe, quaeso, quid requiram, et noli me spernere; sic non te spernat qui pro nobis dignatus est sperni. Quaero ubi contraxerit anima reatum quo trahitur in condemnationem, etiam infantis morte praeventi, si ei per Sacramentum quo etiam parvuli baptizantur, Christi gratia non subvenerit. Non enim es ex illis qui modo nova quaedam garrire coeperunt, dicentes nullum reatum esse ex Adam tractum, qui per Baptismum in infante solvatur. Quod te sapere si scirem, imo nisi te id non sapere scirem, nequaquam hoc abs te quaererem aut quaerendum putarem. Sed quia tenemus de hac re sententiam tuam concinentem catholicae fundatissimae fidei, qua et Joviniani vaniloquia redarguens, adhibuisti testimonium ex libro Job. Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cujus est diei unius vita super terram (Job XV, 4, sec. LXX), deinde adjunxisti, Tenemurque rei in similitudine praevaricationis Adae (Hieron. lib. 2 adversus Jovin.); et liber tuus in Jonam prophetam satis hoc insigniter dilucideque declarat, ubi jejunare parvulos propter ipsum originale peccatum, merito coactos esse dixisti ( Id. in Jonam ): non inconvenienter abs te quaero, hunc reatum anima ubi contraxerit, unde oporteat eam etiam in illa aetate per Sacramentum christianae gratiae liberari. 7. Ego quidem ante aliquot annos, cum libros quosdam scriberem de Libero Arbitrio, qui in multorum manus exierunt, et nunc habentur a plurimis, quatuor opiniones de animae incarnatione, Utrum ex illa una quae primo homini data est, caeterae propagentur: an singulis quibusque novae etiam modo fiant: an alicubi jam existentes, vel mittantur divinitus, vel sponte labantur in corpora; ita putavi esse tractandas, ut quaelibet earum vera esset, non impediret intentionem meam, qua tunc adversus eos quantis poteram viribus agebam, qui naturam mali suo principio praeditam, adversus Deum conantur inducere, id est contra Manichaeos (De Libero Arbitrio, lib. 3 c. 21): nam de Priscillianistis adhuc nihil audieram, qui non multum ab istis dissimiles blasphemias fabulantur. Ideo quintam opinionem non addidi, quam in tua epistola inter caeteras commemorasti, ne aliquam praeterires, ubi de hac quaestione interroganti rescripsisti religiosae memoriae viro, nobisque in Christi charitate gratissimo Marcellino, quod anima sit pars Dei: primo, quia non de incarnatione ejus, sed de natura quaeritur, cum hoc quaeritur; deinde, quia hoc sentiunt illi contra quos agebam, et id maxime agebam ut Creatoris inculpabilem inviolabilemque naturam a creaturae vitiis et labe secernerem, cum illi a substantia mali, cui proprium principium principesque tribuunt, ipsam boni Dei substantiam ex parte qua capta est, corruptam et oppressam, et ad peccandi necessitatem perductam esse contendant. Hoc itaque excepto haereticae opinionis errore, ex quatuor reliquis opinionibus quaenam sit eligenda scire desidero. Quaecumque enim eligenda est, absit ut impugnet hanc fidem de qua certi sumus, omni animae etiam parvuli infantis necessariam esse liberationem ex obligatione peccati, eamque nullam esse nisi per Jesum Christum, et hunc crucifixum. CAPUT IV. 8. Proinde ne longum faciamus, hoc certe sentis quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo Deus faciat. Cui sententiae ac objiciatur quod omnes creaturas sexto die consummaverit Deus et septimo die requieverit, adhibes testimonium ex Evangelio, Pater meus usque nunc operatur (Joan. V, 17). Sic enim ad Marcellinum scripsisti: in qua epistola etiam mei commemorationem benevolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei ipsam facilius possem explicare sententiam (Sap., epist. 165). Quod si potuissem, non ille hoc abs te tam longe posito inquireret; si tamen id tibi ex Africa scripsit. Nam quando scripserit nescio; lantum scio quod de hoc bene cognoverit cunctationem meam: unde me inconsulto facere voluit. Quanquam etiam si consuleret, magis hortarer, et gratias agerem quod nobis omnibus conferri posset, nisi tu breviter rescribere, quam respondere maluisses: credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire quod ille quaesiverat. Ecce volo ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo. 9. Misisti ad me discipulos ut ea doceam quae nondum ipse didici. Doce ergo quod doceam: nam ut doceam multi a me flagitant, eisque me sicut alia multa, et hoc ignorare confiteor: et fortasse quamvis in os meum verecundentur, tamen apud se dicunt, Tu es magister in Israel, et haec ignoras (Joan. III, 10)! quod quidem Dominus ei dixit, qui erat unus illorum quos delectabat vocari Rabbi: unde etiam ad verum magistrum nocte venerat, quia fortassis erubescebat discere, qui docere consueverat. Me autem potius magistrum audire, quam velut magistrum delectat audiri. Recolo enim quid dixerit eis quos prae caeteris elegit: Vos autem, inquit, nolite vocari ab hominibus Rabbi; unus est enim magister vester, Christus (Matth. XXIII, 8). Nec alius docuit Moysen etiam per Jetro (Exod. XVIII, 14-23), nec alius Cornelium etiam per priorem Petrum (Act. X, 25-48), nec alius Petrum etiam per posteriorem Paulum (Galat. II, 11-21): a quocumque enim verum dicitur, illo donante dicitur, qui est ipsa Veritas. Quid si ideo adhuc ista nescimus, et ea neque orando, neque legendo, neque cogitando et ratiocinando invenire potuimus, ut probemur non solum indoctos quanta charitate doceamus, verum a doctis etiam quanta humilitate discamus? 10. Doce ergo, quaeso, quod doceam, doce quod teneam, et dic mihi, si animae singillatim singulis hodieque nascentibus fiunt, ubi in parvulis peccent, ut indigeant in Sacramento Christi remissione peccati, peccantes in Adam ex quo caro est propagata peccati: aut si non peccant, qua justitia Creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas, nisi per Ecclesiam subventum fuerit, damnatio consequatur; cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia Baptismi subveniri. Tot igitur animarum millia, quae in mortibus parvulorum sine indulgentia christiani Sacramenti de corporibus exeunt, qua aequitate damnantur, si novae creatae, nullo suo praecedente peccato, sed voluntate Creatoris singulae singulis nascentibus adhaeserunt, quibus eas animandis ille creavit et dedit; qui utique noverat quod unaquaeque carum nulla sua culpa sine baptismo Christi de corpore fuerat exitura? Quoniam igitur neque de Deo possumus dicere quod vel cogat animas fieri peccatrices, vel puniat innocentes; neque negare fas nobis est, eas quae sine Christi Sacramento de corporibus exierint, etiam parvulorum, non nisi in damnationem trahi: obsecre te, quomodo haec opinio defenditur, qua creduntur animae non ex illa una primi hominis fieri omnes, sed sicut illa una uni, ita singulis singulae? CAPUT V. 11. Ea vero quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere; sicuti est illud, quo eam sibi quidam videntur urgere, quomodo consummaverit Deus omnia opera sua sexto die, et septimo requieverit (Gen. II, 2), si novas adhuc animas creat? Quibus si dixerimus quod ex Evangelio in supradicta epistola posuisti, Pater meus usque nunc operatur; respondent, operatur dictum est, institutas administrando, non novas instituendo naturas, ne Scripturae Geneseos contradicatur, ubi apertissime legitur consummasse Deum omnia opera sua. Nam et quod eum scriptum est requievisse, utique a creandis novis creaturis intelligendum est, non a gubernandis; quia tunc ea quae non erant fecit, a quibus faciendis requievit: quia consummaverat omnia quae antequam essent, vidit esse facienda, ut deinceps non ea quae non erant, sed ex his quae jam erant, crearet et faceret quidquid faceret. Ita utrumque verum esse monstratur, et quod dictum est, requievit ab operibus suis; et quod dictum est, usque nunc operatur: quoniam Genesi non potest Evangelium esse contrarium. 12. Verum his qui haec ideo dicunt ne credatur modo Deus, sicut illam unam novas animas quae non erant, facere; sed ex illa una quae jam erat, eas creare, vel ex fonte aliquo sive thesauro quodam quem tunc fecit, eas mittere, facile respondetur etiam illis sex diebus multa Deum creasse ex his naturis quas jam creaverat, sicut ex aquis alites et pisces; ex terra autem arbores, fenum, animalia: sed quod ea quae non erant, tunc fecerit, manifestum est. Nulla enim erat avis, nullus piscis, nulla arbor, nullum animal: et bene intelligitur ab his creatis requievisse, quae non erant, et creata sunt, id est cessasse, ne ultra quae non erant, crearentur. Sed nunc quod dicitur animas non in nescio quo fonte jam existentes mittere, nec de seipso tanquam suas particulas irrorare, nec de illa una originaliter trahere, nec pro delictis ante carnem commissis carneis vinculis compedire, sed novas creare singulas singulis suam cuique nascenti, non aliquid facere dicitur, quod ante non fecerat. Jam enim sexto die fecerat hominem ad imaginem suam; quod utique secundum animam rationalem fecisse intelligitur. Hoc et nunc facit, non instituendo quod non erat, sed multiplicando quod erat. Unde et illud verum est, quod a rebus, quae non erant, instituendis requievit: et hoc verum est, quod non solum gubernando quae fecit, verum etiam aliquid non quod nondum, sed quod jam creaverat, numerosius creando usque nunc operatur. Vel sic ergo, vel alio modo quolibet eximus ab eo quod nobis objicitur de requie Dei ab operibus suis, ne propterea non credamus nunc usque fieri animas novas, non ex illa una, sed sicut illam unam. 13. Nam quod dicitur. Quare facit animas eis quos novit cito morituros? possumus respondere, parentum hinc peccata vel convinci, vel flagellari. Possumus etiam recte illius moderationi ista relinquere, quem scimus omnibus temporaliter transeuntibus rebus, ubi sunt etiam animalium ortus et obitus, cursum ornatissimum atque ordinatissimum dare; sed nos ista sentire non posse, quae si sentiremus, delectatione ineffabili mulceremur. Non enim frustra per prophetam, qui haec divinitus inspirata didicerat, dictum est de Deo: Qui profert numerose saeculum. Unde musica, id est scientia sensusve bene modulandi, ad admonitionem magnae rei, etiam mortalibus rationales habentibus animas Dei largitate concessa est. Unde si homo faciendi carminis artifex novit quas quibus moras vocibus tribuat, ut illud quod canitur decedentibus ac succedentibus sonis pulcherrime currat ac transeat; quanto magis Deus, cujus sapientia, per quam fecit omnia, longe omnibus artibus praeferenda est, nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quae tanquam syllabae ac verba ad particulas hujus saeculi pertinent, in hoc labentium rerum tanquam mirabili cantico, vel brevius, vel productius, quam modulatio praecognita et praefinita deposcit, praeterire permittit! Hoc cum etiam de arboris folio dixerim, et de nostrorum numero capillorum; quanto magis de hominis ortu et occasu, cujus temporalis vita brevius productiusve non tenditur, quam Deus dispositor temporum novit universitatis moderamini consonare! 14. Id etiam quod aiunt, omne quod in tempore coepit esse, immortale esse non posse; quia omnia orta occidunt, et aucta senescunt, ut eo modo credi cogant, animum humanum ideo esse immortalem, quod ante omnia tempora sit creatus, non movet fidem nostram: ut enim alia taceam, coepit esse in tempore immortalitas carnis Christi, quae tamen jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). 15. Illud vero quod in libro adversus Ruffinum posuisti, quosdam huic sententiae calumniari, quod Deum dare animas adulterinis conceptibus videatur indignum, unde conantur astruere meritis gestae ante carnem vitae, animas quasi ad ergastula hujusmodi juste posse perduci (Adv. Ruffinum, lib. 3); non me movet multa cogitantem quibus haec possit calumnia refutari. Et quod ipse respondisti, non esse vitium sementis in tritico quod furto dicitur esse sublatum, sed in eo qui frumenta furatus est; nec idcirco terram non debuisse gremio suo semina confovere, quia sator immunda ea projecerit manu; elegantissima similitudo est. Quam et antequam legerem, nullas mihi objectio ista de adulterinis fetibus in hac quaestione faciebat angustias, generaliter intuenti multa bona Deum facere, etiam de nostris malis nostrisque peccatis. Animalis autem cujuscumque creatio, si habeat pium prudentemque consideratorem, ineffabilem laudem Creatori excitat; quanto magis creatio non cujuslibet animalis, sed hominis! Si autem causa creandi quaeritur, nulla citius et melius respondetur, nisi quia omnis creatura Dei bona est. Et quid dignius quam ut bona faciat bonus Deus, quae nemo potest facere nisi Deus? CAPUT VI. 16. Haec et alia quae possum, sicut possum, dico adversus eos qui hanc opinionem qua creduntur animae sicut illa una singulis fieri, labefactare conantur. Sed cum ad poenas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarctor angustiis, nec quid respondeam prorsus invenio: non solum eas poenas dico, quas habet post hanc vitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine christianae gratiae Sacramento; sed eas ipsas quae in hac vita dolentibus nobis versantur ante oculos, quas enumerare si velim, prius tempus quam exempla deficient. Languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, privantur sensibus, vexantur ab immundis spiritibus. Demonstrandum est utique, quomodo ista sine ulla sua mala causa juste patiantur. Non enim dici fas est, aut ista ignorante Deo fieri, aut eum non posse resistere facientibus, aut injuste ista vel facere vel permittere. Numquidnam sicut animalia irrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus, etsi vitiosis, sicut apertissime in Evangelio videmus porcos ad usum desideratum concessos esse daemonibus (Matth. VIII, 32); hoc et de homine recte possumus dicere? Animal est enim, sed rationale, etsi mortale. Anima est rationalis in illis membris, quae tantis afflictionibus poenas luit; Deus bonus est, Deus justus est, Deus omnipotens est: hoc dubitare omnino dementis est. Tantorum ergo malorum quae fiunt in parvulis, causa justa dicatur. Nempe cum majores ista patiuntur, solemus dicere aut sicut in Job merita examinari, aut sicut in Herode peccata puniri: et de quibusdam exemplis quae Deus manifesta esse voluit, alia quae obscura sunt homini conjectare conceditur; sed hoc in majoribus. De parvulis autem quid respondeamus edissere, si poenis tantis nulla in eis sunt punienda peccata: nam utique nulla est in illis aetatibus examinanda justitia. 17. De ingeniorum vero diversitate, imo absurditate, quid dicam? quae quidem in parvulis latet, sed ab ipsis exordiis naturalibus ducta, apparet in grandibus, quorum nonnulli tam tardi et obliviosi sunt, ut ne prima quidem discere litterarum elementa potuerint: quidam vero tantae sunt fatuitatis, ut non multum a pecoribus differant; quos moriones vulgo vocant. Respondetur fortasse, Corpora hoc faciunt. Sed numquid secundum hanc sententiam quam defendi volumus, anima sibi corpus elegit, et in eligendo cum falleretur, erravit? aut cum in corpus cogeretur intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turbis, ipsa aliud non invenit, et sicut in spectaculo aliquo locum, ita carnem non quam voluit, sed quam valuit, occupavit? Numquid haec et talia vel dicere possumus, vel sentire debemus? Doce igitur quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio novarum animarum singillatimque factarum singulis corporibus. CAPUT VII. 18. Ego quidem non de ingeniis, sed saltem de poenis parvulorum, quas in hac vita patiuntur, dixi aliquid in libris illis de Libero Arbitrio. Quod quale sit, et cur mihi in ista quam habemus in manibus quaestione non sufficiat, intimabo, et eum ipsum de tertio libro locum excerptum his litteris inseram. Nam ita se habet: De cruciatibus autem corporis quibus affliguntur parvuli, quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae quibus animantur, non priusquam ipsi homines esse coeperunt, major querela et quasi misericors deponi solet, cum dicitur, Quid mali fecerunt, ut ista paterentur? quasi possit esse meritum innocentiae, antequam quisque nocere aliquid possit! Cum autem boni aliquid operatur Deus in emendatione majorum, cum parvulorum suorum qui eis chari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur, cur ista non fiant, quando cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt: propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati, rectius elegerint vivere; aut excusationem in futuri judicii supplicio non habebunt, si vitae hujus angoribus, ad aeternam vitam desiderium convertere noluerint? Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia majorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur: quis ergo novit quid ipsis parvulis in secreto judiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus? Quoniam quanquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt. Non enim frustra etiam infantes illos, qui cum Dominus noster Jesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt, in honorem martyrum receptos commendat Ecclesia (De Libero Arbitrio, lib. 3, c. 23, n. 67). 19. Haec tunc dixi, cum hanc ipsam de qua nunc agitur vellem communire sententiam. Sicut enim paulo ante commemoravi, quaecumque illarum de animae incarnatione quatuor opinionum vera esset, inculpatam substantiam Creatoris, et a nostrorum peccatorum societate remotissimam nitebar ostendere. Et ideo quaecumque illarum veritate posset convinci et repudiari, ad curam intentionis meae, quam tunc habebam, non pertinebat; quandoquidem cunctis diligentiore disputatione discussis, quaecumque illarum recte vinceret caeteras, me securissimo fieret, quando etiam secundum omnes id quod agebam, invictum persistere demonstrabam. Nunc vero unam volo, si possum, ratione recta eligere ex omnibus; et propterea hujus ipsius de qua nunc agimus defensionem, in his quae commemoravi de illo libro, verbis meis attentius intuens, validam firmamque non video. 20. Nam velut firmamentum ejus illud est, quod ibi dixi: Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia majorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur: quis ergo novit quid ipsis parvulis in secreto judiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus? Sed hoc non immerito dici video de his qui vel pro Christi nomine ac vera religione tale aliquid etiam nescientes patiuntur, vel Sacramento Christi jam imbuti sunt; quia sine societate unius Mediatoris liberari a damnatione non possunt, ut possit eis, etiam pro illis malis quae hic in diversis afflictionibus pertulerunt, compensatio ista praestari. Nunc autem cum ista quaestio non possit absolvi, nisi etiam de his parvulis respondeatur, qui post gravissimos cruciatus sine Sacramento christianae societatis exspirant; quae circa eos compensatio cogitanda est, quibus insuper et damnatio praeparata est? Nam et de baptismo parvulorum in eodem libro, non quidem sufficienter, sed quantum illi operi satis esse videbatur, utcumque respondi, quod etiam nescientibus, et fidem suam nondum habentibus prodest: non tamen de damnatione eorum parvulorum, qui sine illo ex hac vita emigrant, tunc aliquid dicendum putavi, quia non quod nunc agitur, agebatur. 21. Sed ut omittamus et contemnamus ea quae brevi tempore patiuntur, nec transacta revocantur, numquid similiter contemnere possumus quod per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21 et 22)? Per hanc enim apostolicam, divinam, claramque sententiam, satis evidenter elucet, neminem ire in mortem nisi per Adam; neminem ire in vitam aeternam, nisi per Christum. Hoc est quippe omnes, et omnes, quia sicut omnes homines per primam, hoc est per carnalem generationem pertinent ad Adam; sic omnes homines ad secundam, id est spiritualem generationem veniunt, quicumque ad Christum perveniunt. Ideo ergo dictum est, et hic omnes, et ibi omnes: quia sicut omnes qui moriuntur, nonnisi in Adam moriuntur: ita omnes qui vivificabuntur, nonnisi in Christo vivificabuntur. Ac per hoc, quisquis nobis dixerit quemquam in resurrectione mortuorum vivificari posse nisi in Christo; tanquam pestis communis fidei detestandus est. Item quisquis dixerit quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli qui sine Sacramenti ejus participatione de vita exeunt, hic profecto et contra apostolicam praedicationem venit, et totam condemnat Ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo vivificari omnino non posse. Qui autem non vivificatur in Christo, restat ut in ea condemnatione maneat de qua dicit Apostolus: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem (Rom. V, 18). Cui delicto obnoxios parvulos nasci, et omnis credit Ecclesia, et ipse jam contra Jovinianum disputans, et exponens Jonam prophetam, sicut paulo ante commemoravi, fide veracissima definisti; credo et in aliis locis opusculorum tuorum quae vel non legi, vel in praesentia non recordor. Hujus igitur damnationis in parvulis causam requiro; quia neque animarum, si novae fiunt singulis singulae, video esse ullum in illa aetate peccatum, nec a Deo damnari aliquam credo, quam videt nullum habere peccatum. CAPUT VIII. 22. An forte dicendum est, in parvulo carnem solam causam esse peccati; novam vero illi animam fieri, qua secundum Dei praecepta vivente, in adjutorio gratiae Christi, et ipsi carni edomitae ac subjugatae possit incorruptionis meritum comparari: sed quia in parvulo anima nondum id agere potest, nisi Christi acceperit Sacramentum, per hanc gratiam carni ejus acquiritur quod illius moribus nondum potuit; si autem sine illo Sacramento anima parvuli exierit, ipsa quidem in aeterna vita erit, unde eam nullum peccatum potuit separare, caro vero ejus non resurget in Christo, non percepto ante mortem illius Sacramento? 23. Hanc opinionem nunquam audivi, nunquam legi. Sed plane audivi et credidi, propter quod et locutus sum, Quia venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus; et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae (Joan. V, 28, 29): ipsa est de qua dicitur, et per unum hominem resurrectio mortuorum; ipsa est qua in Christo omnes vivificabuntur: qui autem male egerunt, in resurrectionem judicii. Quid hic ergo de illis infantibus intelligendum est, qui priusquam possent agere vel bene vel male, sine Baptismo corpore exuti sunt? nihil hic de talibus dictum est. Sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni aliquid fecerunt, nec mali; nec illorum resurrectura est, qui percepta Baptismi gratia, in illa aetate defuncti sunt, in qua nihil bene vel male agere potuerunt. Si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter eos qui bene egerunt; inter quos et illi resurrecturi sunt, nisi inter eos qui male egerunt, ne aliquas humanas animas credamus corpora sua non recepturas, sive in resurrectionem vitae, sive in resurrectionem judicii? Quae sententia priusquam refellatur, ipsa novitate jam displicet: deinde quis ferat, si credant se illi qui ad Baptismum cum suis parvulis currunt, propter carnes eorum, non propter animas currere? Beatus quidem Cyprianus non aliquod decretum condens novum, sed Ecclesiae fidem firmissimam servans, ad corrigendum eos qui putabant ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum, non carnem, sed animam dixit non esse perdendam; et mox natum rite baptizari posse, cum suis quibusdam coepiscopis tensuit (Cypr. epist. 59, ad Fidum). 24. Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi quod videndum fuit, fortasse non vidit, sentiat quisque quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam fidem nemo sentiat, quae ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat: ex qua condemnatione non liberat, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in quo uno omnes vivificantur quicumque vivificantur. Contra Ecclesiae fundatissimum morem nemo sentiat, ubi ad Baptismum, si propter sola parvulorum corpora curreretur, baptizandi offerrentur et mortui. 25. Quae cum ita sint, quaerenda causa est atque reddenda, quare damnentur animae quae novae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi Sacramentum parvuli moriantur: damnari enim eas, si sic de corpore exierint, et sancta Scriptura, et sancta est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea; si oppugnat, non sit et tua. 26. Nolo mihi dicatur, pro hac sententia debere accipi quod scriptum est, Qui finxit spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1) et, Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII, 15). Aliquid fortissimum atque invictissimum requirendum est, quod nos non cogat Deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. Nam vel tantumdem valet, vel plus est forsitan creare, quam fingere; et tamen scriptum est, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12): nec ideo putari potest, animam hoc loco optare se fieri, priusquam aliquid esset. Sicut ergo jam existens creatur innovatione justitiae, sic jam existens fingitur conformatione doctrinae. Nec illud quod in Ecclesiaste scriptum est, Tunc convertetur in terram pulvis sicut fuit, et spiritus revertetur ad Dominum qui dedit illum (Eccle. XII, 7); istam confirmat sententiam, quam volumus esse nostram: plus enim hoc suffragatur eis qui ex una putant omnes esse animas. Nam sicut convertitur, inquiunt, pulvis in terram, sicut fuit; et tamen caro, de qua hoc dictum est, ad hominem non revertitur, ex quo propagata est, sed ad terram, unde primus homo factus est: sic et spiritus ex illius unius spiritu propagatus, non tamen ad eum revertitur, sed ad Dominum a quo illi datus est. Verum quia hoc testimonium ita pro istis sonat, ut non omni modo huic opinioni quam defendi volo, videatur esse contrarium, admonendam tantum credidi prudentiam tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris eruere. Nam licet nemo faciat optando, ut verum sit quod verum non est: tamen si fieri posset, optarem ut haec sententia vera esset; sicut opto ut, si vera est, abs te liquidissime atque invictissime defendatur. CAPUT IX. 27. Haec autem difficultas etiam illos sequitur, qui jam existentes alibi animas, et ab initio divinorum operum praeparatas, a Deo mitti opinantur in corpora. Nam et ab his hoc idem quaeritur: si animae inculpatae obedienter veniunt, quo mittuntur; cur in parvulis, si non baptizati vitam istam finierint, puniuntur? Eadem prorsus in utraque sententia difficultas est. Illi sibi videntur de hac facilius exire quaestione, qui animas asseverant pro meritis vitae prioris singulas singulis corporibus implicari. Hoc enim putant esse in Adam mori, in carne scilicet quae propagata est ex Adam, supplicia pendere: a quo reatu, inquiunt, gratia Christi liberat pusillos cum magnis. Hoc quidem recte, veraciter, optimeque, quod gratia Christi liberat a reatu peccatorum pusillos cum magnis. Sed in alia superiore vita peccare animas, et inde praecipitari in carceres carneos, non credo, non acquiesco, non consentio. Primum, quoniam per nescio quos fieri circumitus id aiunt isti, ut post nescio quanta volumina saeculorum iterum ad istam sarcinam corruptibilis carnis et supplicia pendenda redeundum sit: qua opinione quid horribilius cogitari possit, ignoro. Deinde, quis tandem justus defunctus est, de quo non (si isti vera dicunt) solliciti esse debeamus, ne in sinu Abrahae peccans, in flammas illius divitis dejiciatur (Luc. XVI, 22, 23)? cur enim non et post hoc corpus peccare possit, si et ante potuit? Postremo, longe aliud est in Adam peccasse, unde dicit Apostolus, in quo omnes peccaverunt; et aliud est extra Adam nescio ubi peccasse, et ideo in Adam, id est in carnem quae ex Adam propagata est tanquam in carcerem trudi. Illam vero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere volo, nisi necesse sit; atque utinam ista, de qua nunc agimus, si vera est, sic abs te defendatur, ut hoc necesse jam non sit. 28. Quamvis autem desiderem, rogem, votis ardentibus exoptem et exspectem ut perte mihi Dominus hujus rei auferat ignorantiam: tamen si, quod absit, minime meruero, patientiam mihi petam a Domino Deo nostro; in quem sic credimus, ut si aliqua nobis non aperiat etiam pulsantibus, nullo modo adversus eum murmurare debeamus. Memini prius ipsis Apostolis dictum, Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12). In his, quantum ad me attinet, etiam hoc deputem: neque qui hoc sciam me indigner indignum, ne hoc ipso etiam convincar indignior. Multa enim alia similiter nescio, quae commemorare vel enumerare non possum: et hoc tolerabiliter ignorarem, nisi metuerem ne aliqua istarum opinionum contra illud quod firmissima retinemus fide, incautis obreperet mentibus. Sed antequam sciam quaenam earum potius eligenda sit, hoc me non temere sentire profiteor, eam quae vera est non adversari robustissimae ac fundatissimae fidei, qua Christi Ecclesia nec parvulos homines recentissime natos a damnatione credit, nisi per gratiam nominis Christi, quam in suis Sacramentis commendavit, posse liberari. DE SENTENTIA JACOBI LIBER, SEU EPISTOLA CLXVII . Augustinus Hieronymo, de loco qui est Jacobi II, 10, « Qui offenderit in uno, factus est omnium reus: » multa admiscens de Stoicis, qui docebant omnia peccata esse paria; et quisquis haberet unam virtutem, habere omnes; qui careret una, nullam habere.
CAPUT PRIMUM. 1. Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis novae singulae nunc usque fiunt, ubi peccati vinculum contrabant, quod per Sacramentum gratiae Christi etiam in infantibus recenter natis solvendum esse non dubitamus, cum in non parvum volumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione: sed quod urget acrius, multo minus est negligendum. Proinde quaeso, et per Deum obsecro ut exponas mihi, quod multis existimo profuturum, aut si jam vel abs te vel ab alio aliquo expositum habes, dirigas nobis, quomodo accipiendum sit quod in Epistola Jacobi apostoli scriptum est, Quicumque enim totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quae res talis ac tanta est, ut quod hinc tibi non jam olim scripsi, multum me poeniteat. 2. De agenda namque praesenti vita, quomodo ad vitam perveniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit oblivio, sicut est illud quod de anima quaerendum putavi, haec vertitur quaestio. Eleganter autem dictum esse narratur quod huic rei satis apte convenit. Cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet ne moreretur, quam suffocaret ne loqueretur; accessit alius, et eo viso admirans ait: Quomodo huc cecidisti? At ille: Obsecro, inquit, cogita quomodo hinc me liberes; non quomodo huc ceciderim, quaeras. Ita quoniam fatemur, et fide catholica tenemus, de reatu peccati tanquam de puteo, etiam parvuli infantis animam Christi gratia liberandam; satis est ei quod modum quomodo salva fiat novimus, etiamsi nunquam quomodo in malum illud devenerit, noverimus. Sed ideo putavi esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam parvuli contradicat, negans eam esse in isto malo. Hoc igitur firmissime retento, quod anima parvuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, vaniloquis, non disputatoribus, sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus; si autem non possumus, non quia latet miseriae principium, ideo pigrescere misericordiae debet officium. Adversus eos autem qui sibi videntur scire quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus. Aliud est enim quod nescire malum est; aliud quod sciri vel non potest, vel non opus est, vel ad vitam quam quaerimus indifferens est: hoc vero quod de Litteris apostoli Jacobi nunc requiro, in hac ipsa qua vivimus, et ut semper vivamus Deo placere studemus, actione versatur. 3. Quomodo igitur intelligendum est, obsecro te, Quicumque totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? Itane qui furtum fecerit, imo vero qui dixerit diviti, Sede hic, pauperi autem, Tu sta illic, et homicidii, et adulterii, et sacrilegii reus est? Quod si non est, quomodo qui in uno offendat factus est omnium reus? an illud quod dixit de divite et paupere ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet omnium reus? Sed recolendum est unde venerit illa sententia, et quae illam superiora pepererint, quibusque connexa dependeat. Fratres mei, nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Etenim si introierit in conventum vestrum vir annulum aureum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dicatis ei, Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis, Tu sta illic, aut, Sede sub scabello pedum meorum: nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? Audite, fratres mei dilectissimi; nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem: propter illum scilicet cui dictum est, Sta illic; cum habenti annulum aureum dictum esset, Tu sede hic bene. Ac deinde sequitur, eamdem ipsam sententiam latius versans et explicans: Nonne, inquit, divites per potentiam opprimunt vos, et trahunt ad judicia? nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? Si quidem legem perficitis regalem, secundum Scripturam, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis: si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Vide quemadmodum transgressores legis appellat, qui dicunt diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic. Vide, ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, secutus adjunxit, Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non occides, moecharis autem, factus es transgressor legis: propter id quod dixerat, redarguti a lege, quasi transgressores. Quae cum ita sint, consequens videtur (nisi alio modo intelligendum ostendatur) ut qui dixerit diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic, huic non honorem, quem illi deferens, et idololatra, et blasphemus, et adulter, et homicida, et ne, quod longum est, cuncta commemorem, reus omnium criminum judicandus sit: offendens quippe in uno, factus est omnium reus. CAPUT II. 4. At enim qui unam virtutem habet, omnes habet; et qui unam non habet, nullam habet? Hoc si verum est, confirmatur ista sententia. Sed ego eam exponi volo, non confirmari; quae per seipsam apud nos omnibus philosophorum auctoritatibus firmior est. Et illud quidem de virtutibus et vitiis, si veraciter dicitur, non est consequens ut propter hoc omnia peccata sint paria. Nam illud de inseparabilitate virtutum, etsi forsitan fallor, tamen si verum memini, quod vix memini, omnibus philosophis placuit, qui easdem virtutes agendae vitae necessarias esse dixerunt. Hoc autem de parilitate peccatorum, soli Stoici ausi sunt disputare, contra omnem sensum generis humani: quam eorum vanitatem in Joviniano illo qui in hac sententia Stoicus erat, in aucupandis autem et defensandis voluptatibus Epicureus, de Scripturis sanctis dilucidissime convicisti (Hieron. lib. 2 cont. Jovin.). In qua tua suavissima et praeclarissima disputatione satis evidenter apparuit, non placuisse auctoribus nostris, vel ipsi potius, quae per eos locuta est, veritati, omnia paria esse peccata. Quomodo autem fieri possit ut etiamsi hoc de virtutibus verum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum, adjuvante Domino aperire conabor: quod si effecero, approbabis; ubi vero causae defuero, tu supplebis. 5. Certe hinc persuadent, qui unam virtutem habuerit habere omnes, et omnes deesse cui una defuerit, quod prudentia, nec ignava, nec injusta, nec intemperans potest esse: nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. Porro si prudentia tunc erit, si et fortis, et justa, et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet caeteras. Sic et fortitudo imprudens esse non potest, vel intemperans, vel injusta: sic temperantia necesse est ut prudens, fortis, et justa sit: sic justitia non est, nisi sit prudens, fortis, et temperans. Ita ubi vera est aliqua earum, et aliae similiter sunt; ubi autem aliae desunt, vera illa non est, etiamsi aliquo modo similis esse videatur. 6. Sunt enim, ut scis, quaedam vitia virtutibus aperta discretione contraria, ut imprudentia prudentiae. Sunt autem quaedam tantum quia vitia sunt, ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae, non imprudentia, sed astutia. Nunc enim eam dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intelligi et vocari solet; non sicut nostra loqui Scriptura consuevit, quae saepe astutiam in bono ponit: unde, Estote astuti ut serpentes (Matth. X, 16); et illud, Ut et innocentibus det astutiam (Prov. I, 4). Quanquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit, Neque illi tamen ad cavendum dolus, aut astutia deerant (Sallust., de Bello Catilin. ), astutiam ponens in bono: sed apud illos rarissimum, apud nostros frequentissimum est. Itemque in partibus temperantiae, apertissime contraria est effusio parcimoniae: ea vero quae tenacitas dici vulgo solet, vitium quidem est, tamen parcimoniae simile, non natura, sed fallacissima specie. Item dissimilitudine manifesta contraria est injustitia justitiae: solet autem quasi imitari justitiam vindicandi se libido, sed vitium est. Ignavia fortitudini perspicue contraria est: duritia vero distat natura, fallit similitudine. Constantia, pars quaedam virtutis est; ab hac, inconstantia longe abhorret, et indubie contrasistit: pertinacia vero constantia dici affectat, et non est; quia illa est virtus, hoc vitium. 7. Ut ergo non iterum eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid unde possint caetera intelligi. Catilina, ut de illo scripserunt qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat, eratque patiens inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est, ac per hoc et sibi et suis magna praeditus fortitudine videbatur ( Sallust., de Bello Catilin. ). Sed haec fortitudo prudens non erat; mala enim pro bonis eligebat: temperans non erat; corruptelis enim turpissimis foedabatur: justa non erat; nam contra patriam conjuraverat. Et ideo nec fortitudo erat; sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis imponebat: nam si fortitudo esset, non vitium, sed virtus esset; si autem virtus esset, a caeteris virtutibus tanquam inseparabilibus comitibus nunquam relinqueretur. 8. Quapropter dum quaeritur etiam de vitiis utrum ipsa similiter omnia sint, ubi unum erit; aut nulla sint, ubi unum non erit; laboriosum est id ostendere, propterea quia uni virtuti duo vitia opponi solent, et quod aperte contrarium est, et quod specie similitudinis adumbratur. Unde illa Catilinae, quia fortitudo non erat, quae esset, cum secum virtutes alias non habebat, facilius videbatur: quod vero ignavia fuerit, ubi exercitatio quaslibet gravissimas molestias perpetiendi atque tolerandi, supra quam cuiquam credibile est, fuit, aegre persuaderi potest. Sed forte acutius intuentibus, ignavia apparet ipsa duritia; quia laborem bonorum studiorum quibus vera acquiritur fortitudo, neglexerat. Verumtamen quia sunt audaces qui timidi non sunt, et rursus timidi quibus abest audacia, cum sit utrumque vitium; quoniam qui vera virtute fortis est, nec temere audet, nec inconsulte timet; cogimur fateri vitia plura esse virtutibus. 9. Unde aliquando vitium vitio tollitur; ut amore laudis, amor pecuniae: aliquando unum cedit, ut plura succedant; velut qui ebriosus fuerit, si modicum biberit, et tenacitatem et ambitionem didicerit. Possunt itaque vitia etiam cedere vitiis succedentibus, non virtutibus; et ideo plura sunt. Virtus vero quo una ingressa fuerit, quoniam secum caeteras ducit, profecto vitia cedent omnia quaecumque inerant: non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus, vel pauciora pluribus succedebant. CAPUT III. 10. Haec utrum ita se habeant, diligentius inquirendum est. Non enim et ista divina sententia est, qua dicitur, Qui unam virtutem habuerit, omnes habet; eique nulla inest, cui una defuerit: sed hominibus hoc visum est, multum quidem ingeniosis, studiosis, sed tamen hominibus. Ego vero nescio quemadmodum dicam, non dico virum, a quo denominata dicitur virtus, sed etiam mulierem quae viro suo servat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum Dei, eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam, aut pudicitiam nullam vel parvam esse virtutem; sic et maritum qui hoc idem servat uxori: et tamen sunt plurimi tales, quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo vitio venit. Unde pudicitia conjugalis in viris feminisque religiosis cum procul dubio virtus sit, non enim aut nihil, aut vitium est, non tamen secum habet omnes virtutes. Nam si omnes ibi essent, nullum esset vitium; si nullum vitium, nullum omnino peccatum: quis autem sine aliquo peccato? quis ergo sine aliquo vitio, id est fomite quodam, vel quasi radice peccati, cum clamet qui supra pectus Domini recumbebat, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8)? Neque hoc apud te diutius agendum est; sed propter alios qui forte hoc legerint, dico. Nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Jovinianum (Lib. II) etiam hoc de Scripturis sanctis diligenter probasti: ubi etiam ex hac ipsa Epistola, cujus verba sunt quorum nunc intellectum requirimus, posuisti quod scriptum est, In multis enim offendimus omnes (Jacobi III, 2). Non enim ait, Offenditis, sed offendimus, cum Christi loqueretur apostolus: et cum hoc loco dicat, Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus; ibi non in uno, sed in multis; nec quosdam, sed omnes dicit offendere. 11. Absit autem ut quisquam fidelis existimet tot millia servorum Christi, qui veraciter dicunt se habere peccatum, ne seipsos decipiant, et veritas in eis non sit, nullam habere virtutem, cum virtus magna sit sapientia: dixit autem, ipsa sapientia, homini, Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII, 28, sec. LXX). Absit ergo ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines Dei non habere pietatem, quam Graeci vel εὐσέβειαν, vel expressius et plenius θεοσέβειαν vocant: quid autem est pietas, nisi Dei cultus? et unde ille colitur, nisi charitate? Charitas igitur de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, magna et vera virtus est, quia ipsa est et finis praecepti (I Tim. 1, 5). Merito dicta est fortis sicut mors (Cant. VIII, 6): sive quia nemo eam vincit, sicut mortem; sive quia in hac vita usque ad mortem est mensura charitatis, sicut Dominus ait; Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13); sive potius, quia sicut mors animam avellit a sensibus carnis, sie charitas a concupiscentiis carnalibus. Huic subservit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat (I Cor. VIII, 1): quod vero illa aedificando impleverit, nihil ibi ista inane quod inflet, inveniet. Utilem porro scientiam definiendo monstravit, ubi cum dixisset, Ecce pietas est sapientia; continuo subjunxit, Abstinere vero a malis, scientia est. Cur ergo non dicimus, qui hanc virtutem habet, habere omnes; cum plenitudo legis sit charitas (Rom. XIII, 10)? An quanto magis est in homine, tanto magis est virtute praeditus: quanto autem minus, tanto minus inest ei virtus; quia ipsa est virtus: et quanto minus inest virtus, tanto magis est vitium? Ubi ergo illa plena et perfecta erit, nihil ex vitio remanebit. 12. Proinde mihi videntur Stoici falli, quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam; sed tunc habere cum in ea omnino perfectus fuerit: non quia illum provectum negant; sed nisi ex profundo quodam emergendo, repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. Sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam, aut uno palmo, aut digito: sic illos qui tendunt ad sapientiam, proficere quidem dicunt, tanquam ab imo gurgitis surgentes in aerem; sed nisi totam stultitiam velut opprimentem aquam, proficiendo velut emergendo evaserint, non habere virtutem, nec esse sapientes: ubi autem evaserint, mox habere totam, nec quidquam stultitiae remanere, unde omnino ullum peccatum possit existere. 13. Haec similitudo, ubi stultitia velut aqua, et sapientia velut aer ponitur, ut animus a praefocatione stultitiae tanquam emergens, in sapientiam repente respiret, non mihi videtur satis accommodata nostrarum Scripturarum auctoritati: sed illa potius, ut vitium vel stultitia tenebris, luci autem virtus vel sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intelligibilia duci possunt. Non itaque sicut de aquis in aerem surgens, ubi earum summum transierit, repente quantum sufficit inspiratur; sed sicut de tenebris in lucem procedens, paulatim progrediendo illuminatur. Quod donec plenissime fiat, jam eum tamen dicimus tanquam de abditissima spelunca egredientem, vicinia lucis afflatum, tanto magis, quanto magis propinquat egressui: ut illud quod in eo lucet, sit utique ex lumine quo progreditur; illud autem quod adhuc obscurum est, sit ex tenebris unde egreditur. Itaque et non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens (Psal. CXLII, 2); et tamen justus ex fide vivit (Habac. II, 4). Et induti sunt sancti justitia (Job. XXIX, 14), alius magis, alius minus: et nemo hic vivit sine peccato, et hoc alius magis, alius minus; optimus autem est, qui minimum. CAPUT IV. 14. Sed quid ego, tanquam oblitus cui loquor, doctori similis factus sum, cum proposuerim quid abs te discere velim? Sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, jam eam tandem aliquando concludam. Quia etsi verum est, eum qui habet unam, omnes habere virtutes; eum qui unam non habet, nullam habere: nec sic peccata sunt paria. Quia ubi virtus nulla est, nihil quidem rectum est; nec tamen ideo non pravo pravius est, distortoque distortius. Si autem, quod puto esse verius, sacrisque Litteris congruentius, ita sunt animae intentiones, ut corporis membra, non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus; et aliud illuminatur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine et tenebroso inumbratur obstaculo: profecto, ita ut quisque illustratione piae charitatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in aliquo nihil; sic potest dici habere aliam, et aliam non habere, aliam magis, aliam minus habere virtutem. Nam et, Major est in isto charitas, quam in illo, recte possumus dicere; et, Aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad charitatem quae pietas est: et in ipso uno homine quod majorem habeat pudicitiam quam patientiam, et majorem hodie quam heri, si proficit; et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam. 15. Et ut generaliter breviterque complectar quam de virtute habeam notionem, quod ad recte vivendum attinet, virtus est charitas, qua id quod diligendum est diligitur. Haec in aliis major, in aliis minor, in aliis nulla est, plenissima vero quae jam non possit augeri, quamdiu hic homo vivit, est in nemine; quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet, ex vitio est. Ex quo vitio non est justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet (III Reg. VIII, 46): ex quo vitio non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens. Propter quod vitium, si dixerimus quod peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8): propter quod etiam quantumlibet profecerimus, necessarium est nobis dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); cum jam omnia in Baptismo dicta, facta, cogitata, dimissa sint. Videt itaque, qui recte videt, unde, et quando, et ubi speranda sit illa perfectio cui non sit quod adjici possit. Si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret, et videret unde averteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur. Magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur, ut gratia Dei amplius honoretur. CAPUT V. 16. Quae si ita se habent, unde fiet omnium reus, si in uno offendat, qui totam legem servaverit? An forte, quia plenitudo legis charitas est qua Deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis charitatis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40), merito fit reus omnium, qui contra illam facit, in qua pendent omnia? Nemo autem peccat, nisi adversus illam faciendo: quia, Non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in eo quod est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis, charitas (Rom. XIII, 9, 10). Nemo autem diligit proximum, nisi diligens Deum, et hoc, quantum potest, proximo impendat, quem diligit tanquam semetipsum, ut et ille diligat Deum: quem si ipse non diligit, nec se, nec proximum diligit. Ac per hoc qui totam legem servaverit, si in uno offenderit, fit omnium reus; quia contra charitatem facit, unde tota lex pendet. Reus itaque fit omnium, faciendo contra eam in qua pendent omnia. 17. Cur ergo non dicantur paria peccata? An forte quia magis facit contra charitatem, qui gravius peccat; minus, qui levius? et hoc ipso quod admittit, fit quidem omnium reus: sed gravius peccans, vel in pluribus peccans, magis reus; levius autem vel in paucioribus peccans, minus reus: tanto majore scilicet reatu, quanto amplius; tanto minore, quanto minus peccaverit: tamen etiamsi in uno offenderit, reus omnium est, quia contra eam facit in qua pendent omnia? Quae si vera sunt, eo modo et illud absolvitur quod ait homo etiam apostolicae gratiae, In multis enim offendimus omnes (Jacobi III, 2). Omnes enim offendimus, sed unus gravius, alius levius, quanto quisque gravius leviusve peccaverit: tanto in peccato committendo major, quanto in diligendo Deo et proximo minor; et rursus, tanto minor in peccati perpetratione, quanto major in Dei et proximi dilectione. Tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior charitatis. Et tunc perfecti sumus in charitate, quando nihil restat ex infirmitate. 18. Nec sane, quantum arbitror, putandum est leve esse peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi, si illam distantiam sedendi ac standi ad honores ecclesiasticos referamus: quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructiore atque sanctiore? Si autem de quotidianis consessibus loquitur, quis non hinc peccat? Si tamen peccat, nisi cum apud seipsum intus ita judicat, ut ei tanto melior quanto ditior illo esse videatur: hoc enim videtur significasse, cum dicit, Nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices iniquarum cogitationum? CAPUT VI. 19. Lex itaque libertatis, lex charitatis est de qua dicit: Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facilis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege tanquam transgressores. Et post illam sententiam ad intelligendum difficillimam, de qua satis dixi quod dicendum putavi, eamdem legem libertatis commemorans, Sic loquimini, inquit, et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes judicari. Et quoniam quid paulo ante dixerit, novit, quoniam in multis offendimus omnes, suggerit dominicam tanquam quotidianam quotidianis, etsi levioribus, tamen vulneribus medicinam. Judicium enim, inquit, sine misericordia illi qui non facit misericordiam. Hinc enim et Dominus, Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Superexsultat autem misericordia judicio: non dictum est, Vincit misericordia judicium, non enim est adversa judicio; sed, superexsultat, quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. Beati enim misericordes, quia ipsis miserebitur Deus (Matth. V, 7). 20. Et hoc utique justum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt; et detur eis, quia dederunt. Inest quippe Deo et misericordia judicanti, et judicium miseranti. Propter quod ei dicitur, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1): nam quisquis velut nimium justus judicium sine misericordia quasi securus exspectat, iram justissimam provocat, quam timens ille dixit, Ne intres in judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2). Unde dicitur populo contumaci, Quid vultis mecum judicio contendere (Jer. II, 29)? Cum enim rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia judicio? Sed erga illos qui misericordiam fecerunt, veraciter dicendo, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus; et sine murmuratione dando; hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Denique sanctus Jacobus jam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos vehementer illa sententia terruerat, consoletur; cum admonet quomodo etiam quotidiana peccata, sine quibus hic non vivitur, quotidianis remediis expientur: ne homo, qui cum in uno offenderit fit omnium reus, in multis offendendo ( quia in multis offendimus omnes ) propter magnum aggerem reatus sui minutatim collectum, ad tribunal tanti judicis perveniat, et eam quam non fecit, misericordiam non inveniat; sed potius dimittendo atque dando mereatur sibi dimitti peccata, reddique promissa. 21. Multa dixi, quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec, quae tamen approbas, non exspectas discere, quod ea docere consuevisti. Si quid autem est in eis, quantum ad rem ipsam pertinet; nam quali eloquio explicata sint, non nimis curo; si quid ergo in eis est, quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas, et me corrigere non graveris. Infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat, et de his Domino Deo nostro cujus munere talis es, gratias agit. Unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro, quam promptius quoslibet docere quod scio; quanto justius abs te hoc charitatis debitum flagito, cujus doctrina, in nomine et adjutorio Domini, tantum in latina lingua ecclesiasticae litterae adjutae sunt, quantum nunquam antea potuerunt! Maxime tamen istam sententiam, Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, si quo alio modo exponi melius posse novit tua Dilectio, per Dominum obsecro ut id nobiscum communicare digneris. EPISTOLA CLXVIII . Timasius et Jacobus Augustino, gratias agentes pro scripto ipsis libro de Natura et Gratia, adversus libellum Pelagii, naturam non sine gratiae invidia defendentis. Domino vere beatissimo, et merito venerabili patri episcopo AUGUSTINO, TIMASIUS et JACOBUS, in Domino salutem.
Ita nos refecit et recreavit gratia Dei, ministrata per verbum tuum, ut prorsus germani dicamus, « Misit verbum suum, et sanavit eos » (Psal. CVI, 20), domine beatissime, et merito venerabilis pater. Sane ea diligentia ventilasse Sanctitatem tuam textum ejusdem libelli reperimus, ut ad singulos apices responsa reddita stupeamus, sive in his quae refutare, detestari, aut fugere deceat christianum; sive in illis in quibus non satis invenitur errasse, quamvis nescio qua calliditate, in ipsis quoque gratiam Dei credidit supprimendam. Sed unum est quod nos in tanto beneficio afficit, quia tarde hoc tam praeclarum gratiae Dei munus effulsit: siquidem contigit absentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae veritatis illustratio deberetur; ad quos, etsi tardius, non diffidimus propitio Deo eamdem gratiam pervenire, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Nos vero, etsi olim spiritu claritatis, qui in te est, docti, subjectionem ejus abjecerimus erroris, in hoc etiam nunc gratias agimus, quod haec quae ante credidimus, nunc aliis aperire didicimus, viam facilitatis uberiore Sanctitatis tuae sermone pandente. Et alia manu: Incolumem Beatitudinem tuam, nostrique memorem, misericordia Dei nostri glorificet in aeternum.
EPISTOLA CLXIX . Augustinus Evodio, respondens ad duas quaestiones, de Trinitate, et de columba in qua Spiritus sanctus demonstratus est; docens difficiliorum hujuscemodi quaestionum intelligentiam minime necessariam esse ad salutem. AUGUSTINUS episcopus, EVODIO episcopo.
CAP. PRIMUM. 1. Si ea quae me magis occupant, a quibus in aliud averti nolo, Sanctitas tua nosse tanti habet, mitte aliquem qui tibi describat. Jam enim plura perfecta sunt, quae hoc anno ante pascha propinquante quadragesima a nobis fuerant inchoata. Nam tribus illis libris de Civitate Dei, contra daemonicolas inimicos ejus, duos alios addidimus: quibus quinque libris satis disputatum arbitror adversus eos qui propter praesentis vitae felicitatem deos colendos putant, eamque felicitatem a nobis impediri opinantes, christiano nomini infesti sunt. Deinceps dicendum est, sicut primo libro polliciti sumus (De Civit. Dei, lib. I, c. 36), adversus eos qui propter vitam post mortem futuram necessarium existimant cultum deorum suorum, propter quam vitam nos christiani sumus. Dictavi etiam trium psalmorum expositiones, non parvis voluminibus, sexagesimi septimi, septuagesimi primi, septuagesimi septimi. Reliqui nondum dictati neque tractati, vehementer a nobis exspectantur atque flagitantur. Ab his me revocari et retardari, irruentibus de transverso quibuslibet quaestionibus, nolo: ita ut nec libros de Trinitate, quos diu in manibus verso nondumque complevi, modo attendere velim, quoniam nimis operosi sunt, et a paucis eos intelligi posse arbitror; unde magis urgent quae pluribus utilia fore speramus. 2. Non enim, ut scribis, Qui ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38), de hac re dixit Apostolus, tanquam ista poena ille plectendus sit, qui non valet intelligentia sic discernere ineffabilem Trinitatis unitatem, sicut discernitur in animo nostro memoria, intellectus, voluntas: aliunde hoc dicebat Apostolus. Lege, et videbis quod ea loquebatur, quae fidem vel mores multorum aedificarent, non quae vix ad paucorum, eamque exiguam, quantulacumque in hac vita de re tanta esse potest, intelligentiam pervenirent; id est, ut linguis prophetia praeponeretur, ut non perturbate illa gererentur, quasi prophetiae spiritus etiam invitos loqui cogeret, ut mulieres in ecclesia tacerent, ut omnia honeste et secundum ordinem fierent. Haec cum ageret, ait, Si quis videtur esse propheta, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. Si quis autem ignorat, ignorabitur: his verbis coercens, et ad pacificum ordinem revocans inquietos, tanto ad seditionem faciliores, quanto sibi videbantur spiritu excellere, cum superbiendo cuncta turbarent. Si quis ergo videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat, inquit, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. Si quis videtur esse, et utique non est: nam qui est, sine dubitatione cognoscit, nec admonitione et cohortatione opus habet, quia omnia judicat, et a nemine judicatur (Id. II, 15). Illi ergo seditiones et perturbationes in Ecclesia faciebant, qui videbantur esse in Ecclesia, quod non erant. Hos docet cognoscere Domini esse mandatum, quia non est seditionis Deus, sed pacis. Si quis autem ignorat, ignorabitur, id est, improbabitur. Non enim Deus, si ad scientiam referas, ignorat eos quibus dicturus est, Non novi vos (Luc. XIII, 27); sed eorum improbatio hoc verbo insinuata est. 3. Cum autem Dominus dicat, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8), eaque visio nobis in fine summum praemium promittatur; non est metuendum, si nunc ad liquidum, quae de Dei natura credimus, conspicere non valemus, ne inde sit dictum, Qui ignorat, ignorabitur. Quia enim in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Haec stultitia praedicationis, ac stultum Dei, quod sapientius est hominibus (I Cor. I, 21, 25), multos contrahit ad salutem, ut non solum qui nondum certa valent intelligentia conspicere naturam Dei, quam fide tenent, verum etiam qui nondum in ipsa anima sua ita incorpoream substantiam a corporis generalitate discernunt, quemadmodum certi sunt se vivere, nosse, velle, ideo non sint alieni a salute, quam stultitia illa praedicationis fidelibus confert. 4. Nam si propter eos solos Christus mortuus est, qui certa intelligentia possunt ista discernere, pene frustra in Ecclesia laboramus. Si autem, quod veritas habet, infirmi populi credentium ad medicum currunt, sanandi per Christum, et hunc crucifixum, ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia (Rom. V, 20); miris fit modis per altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, et per inscrutabilia judicia ejus (Id. XI, 33), ut et nonnulli a corporibus incorporea discernentes, cum sibi ex hoc magni videntur, et irrident stultitiam praedicationis, qua salvi fiunt credentes, ab unica via longe exerrent, quae ad vitam aeternam sola perducit: et multi in cruce Christi gloriantes, et ab eadem via non recedentes, etiamsi ista quae subtilissime disseruntur, ignorant, quia non perit unus ex illis pro quibus mortuus est (Joan. XVII, 12), ad eamdem perveniant aeternitatem, veritatem, charitatem, id est ad stabilem, certam, plenamque felicitatem, ubi manentibus, videntibus, amantibus sunt cuncta perspicua. CAPUT II. 5. Proinde in unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum firma pietate credamus; ita ut nec Filius credatur esse qui Pater est, nec Pater qui Filius est, nec Pater nec Filius qui utriusque Spiritus est. Nihil putetur in hac Trinitate temporibus locisve distare; sed haec tria aequalia esse et coaeterua, et omnino esse una natura: non a Patre aliam, et a Filio aliam, et a Spiritu sancto aliam conditam esse creaturam; sed omnia et singula quae creata sunt vel creantur, Trinitate creante subsistere, nec quemquam liberari a Patre sine Filio et Spiritu sancto, aut a Filio sine Patre et Spiritu sancto, aut a Spiritu sancto sine Patre et Filio; sed a Patre et Filio et Spiritu sancto, uno, vero, vereque immortali, id est omni modo incommutabili solo Deo. Multa autem etiam separatim in Scripturis de singulis dici, ut insinuetur, quamvis inseparabilis Trinitas, tamen Trinitas: ut quemadmodum simul dici non possunt cum sonis corporalibus commemorantur, quamvis simul sint inseparabiliter; ita et quibusdam Scripturarum locis, et per quasdam creaturas singillatim vicissimque monstrentur, sicut Pater in voce qua sonuit, Tu es Filius meus (Luc. III, 22); et Filius in homine quem suscepit ex Virgine (Id. II, 7); et Spiritus sanctus in columbae specie corporali (Matth. III, 16): haec separatim quidem, sed nullo modo separata tria illa demonstrant. 6. Ad hoc utcumque intelligendum assumimus memoriam, intelligentiam, voluntatem. Quamvis enim haec suis separatisque temporibus singillatim singula enuntiemus, nihil tamen horum sine aliis duobus agimus aut dicimus. Nec ideo putanda sunt haec tria Trinitati sic comparata, ut omni ex parte conveniant: cui enim similitudini in disputando convenientia tanta conceditur, ut ei rei cui adhibenda est, ex omni parte coaptetur? vel quando ex creatura ad Creatorem aliquid simile assumitur? Primo ergo in hoc invenitur ista similitudo dissimilis, quod tria haec, memoria intelligentia, voluntas, animae insunt; non eadem tria, est anima: illa vero Trinitas non inest, sed ipsa Deus est. Ideo ibi mirabilis simplicitas commendatur; quia non ibi aliud est esse, aliud intelligere, vel si quid aliud de Dei natura dicitur: anima vero quia est, etiam dum non intelligit, aliud est quod est, aliud quod intelligit. Deinde quis audeat dicere Patrem non intelligere per seipsum, sed per Filium, sicut memoria non intelligit per seipsam, sed per intellectum, vel potius anima ipsa, cui haec insunt, per intellectum tantummodo intelligit; sicut per memoriam tantummodo meminit, et per voluntatem tantummodo vult? Ad hoc ergo adhibetur ista similitudo, ut quoquo modo intelligatur, quemadmodum horum trium in anima cum singula nomina enuntiantur, quibus eadem singula demonstrantur, tamen unumquodque nomen his tribus cooperantibus enuntiatur, cum et reminiscendo, et intelligendo, et volendo dicitur; ita nullam esse creaturam, qua vel solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus demonstretur, quam non simul Trinitas operetur, quae inseparabiliter operatur: ac per hoc nec vocem Patris, nec animam et carnem Filii, nec columbam Spiritus sancti esse factam, nisi eadem cooperante Trinitate. 7. Nec sane sonus ille vocis, qui continuo esse destitit, coaptatus est in unitatem personae Patris, nec illa columbae species corporalis coaptata est in unitatem personae Spiritus sancti. Nam ipsa quoque, sicut nubes illa lucida quae operuit in monte cum tribus Discipulis Salvatorem (Matth. XVII, 5), vel potius sicut ille ignis qui eumdem Spiritum sanctum demonstravit (Act. II, 3), officio significationis impleto, mox esse desivit. Sed solus homo, quia propter ipsam naturam liberandam illa omnia fiebant, in unitatem personae Verbi Dei, hoc est unici Filii Dei mirabili et singulari susceptione coaptatus est, permanente tamen Verbo in sua natura incommutabiliter, in qua nihil compositi cum quo subsistat ulla phantasia humani animi suspicandum est. Legitur quidem, Et Spiritus sapientiae multiplex (Sap. VII, 22); sed recte dicitur etiam simplex. Multiplex enim, quoniam multa sunt quae habet; simplex autem, quia non aliud quam quod habet est: sicut dictus est Filius habere vitam in semetipso (Joan. V, 26), et eadem vita ipse est. Homo autem Verbo accessit, non Verbum in hominem convertibiliter accessit; atque ita et Filius Dei simul cum homine suscepto dicitur: unde idem Filius Dei incommutabilis est atque coaeternus Patri, sed in Verbo solo; et sepultus est Filius Dei, sed in carne sola. 8. Proinde quae de Filio Dei verba dicuntur, videndum est secundum quid dicantur. Non enim homine assumpto personarum numerus auctus est, sed eadem Trinitas mansit. Nam sicut in homine quolibet, praeter unum illum qui singulariter susceptus est, anima et corpus una persona est; ita in Christo Verbum et homo una persona est. Et sicut homo, verbi gratia, philosophus non utique nisi secundum animam dicitur, nec ideo tamen absurde, sed congruentissima et usitatissima locutione dicimus philosophum caesum, philosophum mortuum, philosophum sepultum, cum totum secundum carnem accidat, non secundum illud quod est philosophus: ita Christus Deus, Dei Filius, Dominus gloriae, et si quid hujusmodi secundum Verbum dicitur; et tamen recte dicitur Deus crucifixus, cum hoc eum secundum carnem passum esse, non secundum illud quo Dominus gloriae est, non habeatur incertum. 9. Sonitus autem ille vocis, et columbae species corporalis, et linguae divisae velut ignis qui insedit super unumquemque eorum, sicut illa in monte Sina quae terribili specie facta sunt (Exod. XIX, 18), et sicut columna illa nubis per diem, et flammae per noctem (Id. XIII, 21), significativa operatione acta atque transacta sunt. Illud in his maxime cavendum est, ne cuiquam Dei natura vel Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti commutabilis et convertibilis esse credatur. Nec moveat quod aliquando res quae significat, nomen ejus rei quam significat, accipit. Spiritus sanctus dictus est corporali specie tanquam columba descendisse et mansisse super eum. Sic enim et petra Christus (I Cor. X, 4), quia significat Christum. CAPUT III. 10. Miror autem tibi videri sonitum vocis illius qua dictum est, Tu es filius meus, non mediante anima, sed divino nutu sola corporali natura sic fieri potuisse; et non tibi videri eodem modo potuisse fieri animantis cujuslibet speciem corporalem motumque viventi similem, divino nutu, nullo animali interposito spiritu. Si enim obtemperat Deo creatura corporea sine vivificantis animae ministerio, ut edantur soni quales edi ex corpore animato solent, ut forma locutionis articulatae auribus inferatur; cur non obtemperet, ut sine animae vivificantis ministerio figura motusque volucris, eadem potentia Creatoris, ingeratur aspectibus? An sensus audiendi hoc mereri potest, videndi non potest, cum ex adjacenti materia corpus utrumque formetur, et quod insonat auribus et quod apparet aspectibus, et vocis articuli et lineamenta membrorum, et audibilis et visibilis motus, ut et verum sit corpus quod sentitur corporis sensu, et nihil sit amplius quam quod sentitur corporis sensu? Anima enim nullo sensu corporis vel in aliquo animante sentitur. Non igitur est opus quaerere quomodo apparuerit columbae species corporalis, sicut non quaerimus quomodo sonuerint voces articulati corporis. Si enim potuit anima non esse media, ubi vox, non quasi vox, dicitur facta; quanto magis potuit, ubi dicitur tanquam columba, hoc verbo significata sola specie corporali oculis reddita, non natura viventis animantis expressa? Hoc modo etiam illud dicitur, Factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae velut ignis: ubi dicitur species quaedam quasi flatus, et velut ignis sensibilis usitatis similis notisque naturis, non ipsae usitatae notaeque naturae ad tempus factae significari videntur. 11. Si autem subtilior ratio, vel excellentior rei vestigatio demonstrat eam naturam quae nec temporaliter nec localiter movetur, non moveri nisi per illam quae temporaliter tantum, non localiter moveri potest; consequens erit ut omnia illa per ministerium creaturae viventis effecta sint, sicut per Angelos fiunt: unde diligentius disserere et longum est, et non necessarium. Huc accedit quia sunt visiones, quae apparent spiritui tanquam corporis sensibus, non solum dormientibus vel furentibus, sed aliquando sanae mentis vigilantibus; non per fallaciam illudentium daemonum, sed per aliquam revelationem spiritualem, quae fit per formas incorporeas corporibus similes; quae discerni omnino non possunt, nisi divino adjutorio plenius revelentur, et mentis intelligentia dijudicentur, vix aliquando cum fiunt, sed plerumque postea cum transierint. Quae cum ita sint, sive in naturis corporeis, sive sola specie corporali, natura autem spirituali, nostro spiritui tanquam sensibus corporis apparere videantur, quando haec sacra Scriptura commemorat, cujus istorum duorum generis sint, et utrum mediante viva creatura fiant, si corpore fiunt, judicare temere non debemus: dum tamen Creatoris, hoc est summae atque ineffabilis Trinitatis invisibilem incommutabilemque naturam, et a mortalium carnalium sensibus, et ab omni convertibilitate, sive in melius, sive in deterius, sive in quodlibet aliud atque aliud, remotam atque discretam, vel sine ulla dubitatione credamus, vel qualicumque etiam intelligentia capiamus. CAPUT IV. 12. Haec tibi de duabus quaestionibus, hoc est, de Trinitate, et columba, in qua Spiritus sanctus non sua natura, sed significativa specie demonstratus est; sicut et Filius Dei non sua nativitate, de qua Pater dixit, Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3), sed in homine suscepto ex utero Virginis, a Judaeis crucifixus est; videris quam otioso ego tamen occupatissimus scribere potui. Nec putavi omnia pertractanda quae posuisti in litteris tuis; verum ad illa duo quae ex me audire voluisti, me respondisse, etsi non sufficienter aviditati tuae, tamen charitati obedienter existimo. 13. Praeter autem illos duos libros, quos tribus me adjunxisse supra commemoravi, et trium psalmorum expositionem (Supra, cap. 1, n. 1), scripsi etiam librum ad sanctum presbyterum Hieronymum de Animae Origine, consulens eum quomodo defendi possit illa sententia quam religiosae memoriae Marcellino suam esse scripsit, singulas animas novas nascentibus fieri, ut non labefactetur fundatissima Ecclesiae fides, qua inconcusse credimus quod in Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22), et nisi per Christi gratiam liberentur, quod per suum Sacramentum etiam in parvulis operatur, in condemnationem trahuntur. Scripsi et alium ad eumdem, quomodo illi videatur accipiendum quod scriptum est in Epistola Jacobi, Quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacobi II, 10). Sed in hoc dixi etiam quid mihi videatur: in illo autem, de animae origine tantum quid ei videatur, consultatoria quadam disputatione quaesivi. Occasionem quippe cujusdam sanctissimi et studiosissimi juvenis presbyteri Orosii, qui ad nos ab ultima Hispania, id est, ab oceani littore, solo sanctarum Scripturarum ardore inflammatus advenit, amittere nolui; cui, ut ad illum quoque pergeret, persuasi. Huic etiam ipsi Orosio ad quaedam interrogata quae illum de Priscillianistarum haeresi, et Origenis quibusdam opinionibus quas non recepit Ecclesia, permovebant, uno libro non grandi, quanta potui brevitate et perspicuitate respondi. Scripsi etiam grandem quemdam librum adversus Pelagii haeresim, cogentibus nonnullis fratribus, quibus contra gratiam Christi opinionem perniciosissimam ille persuaserat. Haec omnia si habere volueris, aliquem mitte qui tibi cuncta describat. Me autem permitte his vacare quaerendis atque dictandis, quae quoniam multis sunt necessaria, praeponenda esse arbitror ad valde paucos pertinentibus inquisitionibus tuis. EPISTOLA CLXX . Alypius et Augustinus Maximo medico recens ab ariana haeresi ad fidem catholicam converso, hortantes ut studeat et alios eodem adducere, praesertim cum nonnullos in errorem adduxisset auctoritate sua; instruentes illum adversus eos qui de trium personarum eadem essentia impie disputant. Domino eximio, meritoque honorabili et religioso fratri MAXIMO, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Cum a sancto fratre et coepiscopo nostro Peregrino, de tua tuorumque non corporali, sed spirituali salute praecipue quaereremus, de tua quidem laetos, de tuorum vero tristes nos ejus responsa fecerunt, quod non sunt Ecclesiae catholicae salubri correctione sociati. Et quia id cito futurum sperabamus, adhuc non esse factum multum dolemus, domine eximie, meritoque honorabilis et religiose frater.
2. Proinde Charitatem tuam in Domini pace salutantes, et praecipimus, et rogamus ut eos quod didicisti, docere non differas; unum scilicet Deum esse solum, cui servitus illa debetur quae λατρεία Graeco vocabulo nuncupatur. Ipsum enim verbum est in lege, ubi scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Deut. VI, 13): quem si Deum Patrem tantummodo dixerimus, respondebitur, Ergo λατρεία Filio non debetur; quod nefas est dicere. Si autem debetur, quomodo ergo uni tantum debetur Deo, si et Patri et Filio debetur, nisi quia unus Deus, cui soli per λατρείαν servire jussi sumus, ita dicitur solus Deus, ut et Pater intelligatur et Filius, immo etiam et Spiritus sanctus? De illo quippe dicit Apostolus, Nescitis quia corpora vestra templum sunt in vobis Spiritus sancti quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis magno pretio. Glorificate Deum, et portate in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20): quem Deum, nisi Spiritum sanctum cujus corpora nostra dixerat esse templum? Debetur ergo λατρεία Spiritui sancto. Nam si templum ei facere, sicut Salomon fecit de lignis et lapidibus, juberemur; utique faciendo templum, λατρείαν exhibere convinceremur: quanto magis λατρείαν debemus cui non templum facimus, sed sumus! 3. Ac per hoc si Patri et Filio et Spiritui sancto λατρεία debetur, et exhibetur a nobis, de qua dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; procul dubio Dominus Deus noster, cui soli per λατρείαν servire debemus, non est Pater solus, nec Filius solus, nec solus Spiritus sanctus, sed ipsa Trinitas unus Deus solus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: non ut Pater sit ipse qui Filius, vel Spiritus sanctus ipse sit aut Pater aut Filius, cum sit in illa Trinitate Pater Filii solius, et Filius Patris solius, Spiritus autem sanctus et Patris et Filii sit Spiritus; sed propter unam eamdemque naturam atque inseparabilem vitam, ipsa Trinitas, quantum ab homine potest, fide praecedente intelligitur unus Dominus Deus noster, de quo dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, et quem praedicat Apostolus; ait enim, Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI, 36). 4. Non enim sic ex Deo Patre unigenitus Filius, quemadmodum ex illo est universa creatura, quam ex nihilo creavit. Hunc quippe de sua substantia genuit, non ex nihilo fecit: nec eum ex tempore genuit, per quem cuncta tempora condidit. Quoniam sicut flamma splendorem quem gignit, tempore non praecedit; ita Pater numquam sine Filio fuit. Ipse est quippe Sapientia Dei Patris, de qua scriptum est: Splendor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 26). Luci ergo cujus candor est, id est, Deo Patri sine dubio coaeterna est: et ideo non sicut in principio fecit Deus coelum et terram, ita in principio fecit Verbum; sed in principio erat Verbum (Joan. I, 1). Spiritus quoque sanctus non sicut creatura ex nihilo est factus: sed sic a Patre Filioque procedit, ut nec a Filio nec a Patre sit factus . 5. Haec Trinitas unius est ejusdemque naturae atque substantiae: non minor in singulis, quam in omnibus, nec major in omnibus, quam in singulis; sed tanta in solo Patre, vel in solo Filio, quanta in Patre simul et Filio; et tanta in solo Spiritu sancto, quanta simul in Patre et Filio et Spiritu sancto. Neque enim Pater, ut haberet Filium de seipso, minuit seipsum; sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus quantus et solus. Similiter et Spiritus sanctus integer de integro, non praecedit unde procedit, sed tantus cum illo quantus ex illo, nec minuit eum procedendo, nec auget haerendo. Et haec omnia nec confuse unum sunt, nec disjuncte tria sunt: sed cum sint unum, tria sunt, et cum sint tria, unum sunt. Proinde qui tam multis cordibus fidelium suorum donavit ut essent cor unum, quanto magis conservat in seipso ut sint haec tria et singula Deus, et simul omnia non tres dii, sed unus Deus! Hic est unus Dominus Deus noster, cui universa pietate servitur, cui soli λατρεία illa debetur. 6. Qui cum in rebus quae nascuntur in tempore, sua bonitate effecerit ut suae substantiae prolem quaelibet res gignat, sicut homo gignit hominem, non alterius naturae, sed ejus cujus ipse est; vide quam impie dicatur ipse non genuisse id quod ipse est. Haec enim propinquitatis sunt nomina, non naturae, et ideo ad aliquid, vel relativa dicuntur, quae aliquando eadem sunt, aliquando diversa. Eadem scilicet cum frater refertur ad fratrem, amicus ad amicum, vicinus ad vicinum, cognatus ad cognatum, et si qua similia, quae infinitum est velle omnia percurrere. In his enim quod est iste ad illum, hoc est ille ad istum. Diversa sunt autem, sicut pater ad filium, filius ad patrem, socer ad generum, gener ad socerum, dominus ad servum, servus ad dominum. Non est quidem hoc iste ad illum, quod ille ad istum; sed ambo tamen homines sunt: relatio diversa est, non natura. Quoniam si attendas quid sit alter ad alterum, non est hoc ad illum iste, quod ad istum ille: quia iste pater, ille filius; aut iste socer, ille gener; aut iste dominus, ille servus. Si autem attendas quid quisque sit ad seipsum, vel in seipso, hoc est ille quod iste; quia ille homo est sicut iste. Unde intelligit prudentia tua non ab eis rationabiliter dici, a quorum errore te Dominus liberavit, ideo Dei Patris et Dei Filii naturam esse diversam, quia iste Pater est, ille Filius; et Deum Patrem non genuisse id quod est ipse, quia non genuit Patrem Filii sui, quod est ad illum ipse: quis enim non videat ista vocabula non in seipsis demonstrare naturas, sed alterius ad alterum significare personas? 7. Tale est etiam illud quod simili loquuntur errore, ideo Filium alterius esse naturae, diversaeque substantiae, quia Pater Deus non est de altero Deo, Filius autem Deus est quidem, sed de Patre Deo: et hic enim non indicatur substantia, sed origo, id est, non quid sit, sed unde sit quisque vel non sit. Neque enim Abel et Adam ideo non unius naturae atque substantiae fuerunt, quia iste fuit homo de homine illo, ille de nullo. Si ergo utriusque natura quaeritur, homo Abel, homo Adam: si autem origo, primus homo ex quo Abel, nullus homo ex quo Adam. Ita in Deo Patre et Deo Filio, si utriusque natura quaeratur, uterque Deus, nec magis alter altero Deus: si autem origo, Pater est Deus de quo Filius Deus; de quo autem Pater, nullus est Deus. 8. Frustra itaque ad hoc respondere conantes dicunt: Sed homo cum passione generat, Deus autem sine passione genuit Filium. Hoc enim non solum ipsos nihil, sed nos adjuvat plurimum. Nam si temporalibus et passibilibus rebus Deus tribuit ut quod sunt hoc generent, quanto magis ipse aeternus et impassibilis, non aliud quam est ipse generavit, unus unicum; ideo nostra inenarrabili admiratione, quoniam sine passione, et tanta secum aequalitate, ut eum nec potestate praecederet, nec aetate! Sed ideo totum quod habet, quod potest, non tribuit sibi, sed Patri, quia non est a seipso, sed a Patre. Aequalis est enim Patri, sed hoc quoque accepit a Patre; nec sic accepit unde esset aequalis, quasi prius fuerit inaequalis; sed natus aequalis, sicut semper natus, ita semper aequalis. Non itaque inaequalem genuit, et aequalitatem jam nato addidit; sed gignendo eam dedit, quia aequalem non imparem genuit. Ideo in forma Dei aequalem esse Deo, non ei rapina fuerat (Philipp. II, 6), sed natura; quoniam id nascendo sumpsit, non superbiendo praesumpsit. 9. Propterea vero Patrem dicit esse majorem, quia seipsum exinanivit, formam servi accipiens, non amittens Dei: propter quam formam servi, non tantum Patre, verum etiam seipso et Spiritu sancto minor factus est; nec tantum hac excellentissima Trinitate, sed etiam minoratus est paulo minus ab Angelis (Hebr. II, 9); hominibus quoque minor fuit, quando parentibus subditus fuit (Luc. II, 51). Propter hanc utique formam servi, quam veniente plenitudine temporis exinanitus accepit, dixit: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Propter illam formam vero, quam nec exinanitus amisit, dixit, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30); et homo scilicet factus, et permanens Deus: homo enim assumptus est a Deo, non in homine consumptus est Deus. Ideo valde rationabiliter et Patre minor est homo Christus, et Patri aequalis est idem ipse Deus Christus. 10. Cum igitur huic rectae atque catholicae fidei praesentibus nobis cum magna exsultatione populi Dei consociatum te esse gaudeamus, quare adhuc de tuorum segnitia tristes sumus? Obsecramus te per misericordiam Dei, ut ipso adjuvante auferas istum moerorem de cordibus nostris. Neque enim credendum est auctoritatem tuam ad perversitatem tuorum plurimum valere potuisse, et ad correctionem valere nihil. An forte contemnunt te, quia in Ecclesiae catholicae participationem hac aetate venisti, cum te amplius debeant admirari, atque venerari, quia vetustissimum errorem senili quadam juventute vicisti? Absit ut resistant tibi vera dicenti, cui consenserant a veritate devianti; absit ut nolint tecum recta sentire, cum quo eos delectavit errare. Tu tantum ora pro eis, et insta eis. Immo vero adduc eos ad domum Dei tecum, qui in domo tua sunt tecum; vel te non pigeat in domum Dei cum illis venire, qui in domum tuam soliti fuerant convenire; praesertim cum Catholica mater aliquos a te petit, aliquos repetit: petit eos quos apud te invenit; repetit eos quos per te perdidit. Non excrucietur damnis, sed potius laetetur lucris: acquirat filios quos non habuit, non plangat quos habuit. Oramus ad Deum, ut facias quod hortamur; et speramus de misericordia ejus, quod litteris sancti fratris et coepiscopi nostri Peregrini, et rescriptis Dilectionis tuae, cito de hac re gaudio explebitur cor nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV, 2).