Epistolae 86-100 | Epistolae 124-150 |
VII
recensereEPISTOLA CI . Augustinus Memorio episcopo libros ipsius de Musica flagitanti, sextum librum mittit, et caeteros si repererit, mittendos pollicetur; eaque occasione agit de disciplinis, quas falso liberales dici ostendit, nisi adsit studium christianae pietatis. Domino beatissimo et venerabiliter charissimo, et sinceriter desiderantissimo fratri et coepiscopo MEMORIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Nullas jam reddere debui litteras sanctae Charitati tuae sine his libris, quos a me sancti amoris jure violentissimo flagitasti, ut hac saltem obedientia responderem epistolis tuis, quibus me magis onerare quam honorare dignatus es. Quanquam ubi succumbo, quia oneror; ibi etiam, quia diligor, sublevor. Neque enim a quolibet diligor, sublevor, eligor; sed ab eo viro et Domini sacerdote, quem sic acceptum Deo sentio, ut cum animam tuam tam bonam levas ad Dominum, quoniam in illa me habes, leves et me. Debui ergo nunc libros mittere, quos emendaturum me esse promiseram: et ideo non misi, quia non emendavi; non quia nolui, sed quia non potui, curis videlicet multis et multum praevalentibus occupatus. Nimis autem ingratum ac ferreum fuit, ut te qui nos sic amas, hic sanctus frater et collega noster Possidius, in quo nostram non parvam praesentiam reperies, vel non disceret, vel sine litteris nostris disceret. Est enim per nostrum ministerium non litteris illis, quas variarum servi libidinum liberales vocant, sed dominico pane nutritus, quantus ei potuit per nostras angustias dispensari.
2. Quid enim aliud dicendum est eis, qui cum sint iniqui et impii, liberaliter sibi videntur eruditi, nisi quod in litteris vere liberalibus legimus: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? Per eum namque praestatur ut ipse etiam, quae liberales disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt appellantur, quid in se habeant liberale noscatur. Neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum veritati: unde ille ipse Filius, Et veritas, inquit, liberabit vos (Joan. VIII, 36, 32). Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati; non oratorum inflata et expolita mendacia; non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel Deum prorsus non cognoverunt vel cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt: et immutaverunt gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum atque quadrupedum et serpentium; vel qui istis simulacris non dediti, aut non nimis dediti, coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 21-25). Absit omnino ut istorum vanitates et insaniae mendaces, ventosae nugae ac superbus error, recte liberales litterae nominentur, hominum scilicet infelicium, qui Dei gratiam per Jesum Christum Dominum nostrum, qua sola liberamur de corpore mortis hujus (Id. VII, 24, 25), non cognoverunt, nec in eis ipsis quae vera senserunt. historia sane, cujus scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere profitentur fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum sive bona sive mala hominum, tamen vera narrantur. Quamvis in eis cognoscendis, qui Spiritu sancto non adjuti sunt, rumoresque colligere ipsa humanae infirmitatis conditione compulsi sunt, quemadmodum non fallerentur in plurimis, omnino non video: est tamen in eis aliqua propinquitas libertatis, si voluntatem mentiendi non habent, nec homines fallunt, nisi cum ab hominibus humana infirmitate falluntur. 3. Verum quia in omnibus rerum motibus quid numeri valeant, facilius consideratur in vocibus, eaque consideratio quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit se sapientia hilariter, et in omni providentia occurrit amantibus (Sap. VI, 17): initio nostri otii cum a curis majoribus magisque necessariis vacabat animus, volui per ista, quae a nobis desiderasti, scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros, et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam. Sed posteaquam mihi curarum ecclesiasticarum sarcina imposita est, omnes illae deliciae fugere de manibus, ita ut vix nunc ipsum codicem inveniam, quoniam tuam voluntatem, nec petitionem sed jussionem, contemnere nequeo. Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verumtamen te hoc a me tantopere flagitasse poenitebit. Difficillime quippe intelliguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum: maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur, quae omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet. 4. Sextum sane librum quem emendatum reperi, ubi est omnis fructus caeterorum, non distuli mittere Charitati tuae: fortassis ipse tuam non multum refugiet gravitatem. Nam superiores quinque vix filio nostro et condiacono Juliano, quoniam et ipse jam nobiscum commilitat, lectione et cognitione digni videbuntur. Quem quidem non audeo dicere, plus amo quam te, quia nec veraciter dico, sed tamen audeo dicere, plus desidero quam te. Mirum videri potest quemadmodum quem pariter amo, amplius desiderem; sed hoc mihi facit spes amplior videndi eum: puto enim quod si ad nos te jubente vel mittente venerit, et hoc faciet quod adolescentem decet, maxime quia nondum curis majoribus detinetur, et teipsum mihi expeditius apportabit. Quibus numeris consistant versus Davidici non scripsi, quia nescio. Neque enim ex hebraea lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi veritate amplius quam ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur: certis tamen eos constare numeris, credo illis qui eam linguam probe callent. Amavit enim vir ille sanctus musicam piam et in ea studia nos magis ipse quam ullus alius auctor accendit. Habitetis omnes in aeternum in adjutorio Altissimi (Psal. XC, 1), qui habitatis unanimes in domo (Psal. LXVII, 7), pater materque fratres filiorum, et cuncti unius Patris filii, memores nostri. DE SEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT., CAP. XXXI.) Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri christianum, ut contra Paganos solverentur, praesertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit. Sed non eum esse arbitror Porphyrium Siculum illum, cujus celeberrima est fama. Harum quaestionum disputationes in unum librum contuli, non prolixum, cujus est titulus: « Sex quaestiones contra Paganos expositae. » Earum autem prima est de Resurrectione, secunda de tempore christianae religionis, tertia de sacrificiorum distinctione, quarta de eo quod scriptum est, « In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis » (Matth. VII, 2), quinta de Filio Dei secundum Salomonem, sexta de Jona propheta. In quarum secunda quod dixi, « Salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit, qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit, » non ita dixi tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit, sed quemadmodum ait Apostolus, « Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori » (Rom. IX, 12, 13): quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere. Unde dicit: « Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam » (II Tim. I, 9). Unde item dicit: « Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti » (Rom. VIII, 28). De qua vocatione ait: « Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta » (II Thess. I, 11). Hic liber post epistolam, quae postmodum a capite addita est, sic incipit: « Movet quosdam, et requirunt. »
SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE, LIBER UNUS, SEU EPISTOLA CII . Augustinus Deogratias presbytero mittens solutionem quaestionum sex propositarum a pagano quodam quas ipse Augustino exsolvendas transmiserat.
Sincerissimo fratri et compresbytero DEOGRATIAS, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Quaestiones tibi propositas mihi delegare maluisti, non, ut opinior, pigritia, sed quod ea quoque ipsa quae nosti, libentius per nos audis, dum nos nimis diligis. At ego propterea malebam a te illas aperiri, quod ille ipse amicus, qui eas proposuit, quantum ex hoc conjici datur, quod mihi ad quasdam epistolas non rescripsit, quasi nos verecundatur sequi: viderit quam ob causam. Hoc tamen suspicor, nec suspicio mea vel malevola est vel absurda, cum et optime noveris quantum eum diligam, quantoque mihi dolori sit, quod nondum christianus est; et utique non inconvenienter arbitror eum, quem video mihi rescribere noluisse, nihil sibi a me scribi voluisse. Proinde obsecro te, ut quemadmodum ego tibi parui, atque inter meas arctissimas occupationes, tuam sanctam mihique charissimam voluntatem offendere timui, si non facerem quod petisti, ita tu quoque facias quod peto. Hoc est autem, ut breviter quemadmodum a te, sicut mihi indicasti, postulavit, ad omnia illi respondere non graveris, quod et ante facere potuisti. Scies enim cum legeris, nihil pene a me dictum quod ipse non noveras, aut quod me tacente nosse non poteras. Sed hoc opus meum rogo habeas cum caeteris, quorum studio scis convenire. Tuum vero illud quod flagito, habeat ipse cui hoc potissimum congruit, et caeteri quos non parum ista delectant, quemadmodum dici possunt abs te, inter quos et ipse sum. Vivas semper in Christo nostri memor.
QUAESTIO PRIMA. De Resurrectione. 2. Movet quosdam, et requirunt de duabus resurrectionibus quae conveniat promissae resurrectioni, utrumnam Christi an Lazari? Si Christi, inquiunt, quomodo potest haec convenire resurrectioni natorum ex semine, ejus qui nulla seminis conditione natus est? Si autem Lazari resurrectio convenire asseritur, ne haec quidem congruere videtur: siquidem Lazari resurrectio facta sit de corpore nondum tabescente, de eo corpore, quo Lazarus dicebatur; nostra autem multis saeculis post ex confuso eruetur. Deinde si post resurrectionem status beatus futurus est, nulla corporis injuria, nulla necessitate famis, quid sibi vult cibatum Christum fuisse, et vulnera monstravisse? Sed si propter incredulum fecit, finxit: si autem verum ostendit, ergo in resurrectione accepta futura sunt vulnera. 3. Quibus respondetur, ideo non Lazari resurrectionem, sed potius Christi congruere promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis, jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi, et cum illo regnaturis in aeternum. Sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia nativitatis Christi et nostrae, quod ille sine virili semine, nos autem ex viro et femina creati sumus, sicut etiam non pertinet ad ipsius mortis differentiam. Non enim propterea illius non vera mors fuit, quia sine virili semine natus est; sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra (quandoquidem ille sine parentibus de terra creatus est, nos vero ex parentibus) aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur, aliter nos. Sicut autem ad mortis sic nec ad resurrectionis differentiam valet diversa nativitas. 4. Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine, similiter infideles homines nolint credere, quaerant vel animadvertant, si vel hoc possunt, quam muliorum animalium genera sine parentibus ex terra procreentur, quae tamen coeundo pariant etiam ipsa sui simile, nec propter diversitatem nativitatis intersit aliquid ad naturam eorum, quae procreata sunt ex terra, et eorum quae illis coeuntibus orta sunt. Similiter enim vivunt, similiterque moriuntur, quamvis dissimiliter nata sint. Ita non est absurdum, ut similiter resurgant corpora, quae dissimiliter orta sunt. Hujusmodi autem homines non valentes intueri ad quam rem intersit aliquid diversum, et ad quam non intersit, ubi adverterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequent a distare oportere contendunt. Possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam, sicut illud quod ex oliva est, quoniam longe est utriusque origo dissimilis, quando illud ex ligno, hoc ex carne profluxerit. 5. Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi corpus, non dissolutum tabe atque putredine, die tertio resurrexit, nostra vero post longum tempus, ex quadam, quo soluta discesserant, confusione reparabuntur; humanae facultati utrumque impossibile est, divinae autem potestati utrumque facillimum. Ut enim radius oculi nostri, non citius pervenit ad propinquiora, tardius ad longinquiora, sed utraque intervalla parili celeritate contingit; ita cum in ictu oculi (I Cor. XV, 52), sicut Apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiae Dei et ineffabili nutui tam facile est quaeque recentia, quam diuturno tempore dilapsa cadavera suscitare. Incredibilia sunt haec quibusdam, quia inexperta; cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili pervestigatione rationis, sed videndi consuetudine, mira non sint, atque ob hoc, nec consideratione, nec inquisitione digna videantur. Nam ego, et mecum quicumque invisibilia Dei per ea quae facta sunt intelligere moliuntur (Rom. I, 20), aut non minus aut amplius admiramur, in uno seminis tam parvulo grano, omnia quae laudamus in arbore tanquam liciata latuisse, quam mundi hujus tam ingentem sinum, quae de corporibus humanis dum dilabuntur assumit, resurrectioni futurae tota et integra redditurum. 6. Quomodo autem contrarium est, et Christum post resurrectionem cibatum, et in resurrectione quae promittitur ciborum indigentiam non futuram; cum et Angelos legamus ejusdemmodi escas eodemque modo sumpsisse, non ficto et inani phantasmate, sed manifestissima veritate; nec tamen necessitate, sed potestate? Aliter enim absorbet terra aquam sitiens, aliter solis radius candens: illa indigentia, iste potentia. Futurae ergo resurrectionis corpus, imperfectae felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit; imperfectae felicitatis, si cibis eguerit. Possem hic de commutationibus corporalium qualitatum, et de praepotenti valentia in inferiora corpora corporum superiorum latius disputare; sed breviter mihi respondere propositum est, et talibus ingeniis hoc scribitur, quae admonere suffecerit. 7. Sciat sane qui has proposuit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non vulnera demonstrasse dubitantibus, propter quos etiam cibum ac potum sumere voluit, non semel, sed saepius, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter apparere. Tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla vulnera praecessissent; et tamen nec ipsae essent, si eas esse noluisset. Voluit autem certae dispensationis gratia, ut eis quos aedificabat in fide non ficta, non aliud pro alio, sed hoc quod crucifixum viderant, resurrexisse monstraret. Quid est ergo quod dicitur. Si propter incredulum fecit, finxit? quasi vero si quisquam vir fortis pro patria dimicans, multa adversa vulnera exciperet, et peritissimo medico, qui haec ita curare valeret ut cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se velle sanari ut magis essent in corpore suo vestigia vulnerum, tanquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia cum per artem efficere potuerit ut non essent, certa existente causa per artem effecit potius ut essent: quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae convincerentur, si nulla vulnera sanarentur. QUAESTIO SECUNDA. De tempore christianae religionis. 8. Item alia proposuerunt, quae dicerent de Porphyrio contra Christianos tanquam validiora decerpta. Si Christus se, inquiunt, salutis viam dicit, gratiam, et veritatem, in seque solo ponit animis sibi credentibus reditum (Joan. XIV, 6); quid egerunt tot saeculorum homines ante Christum? Ut dimittam, inquit, tempora ante Latium regnatum, ab ipso Latio quasi principium humani nominis sumamus. In ipso Latio ante Albam dii culti sunt. In Alba aeque religiones ritusque valuere templorum. Non paucioribus saeculis ipsa Roma, longo saeculorum tractu sine christiana lege fuit. Quid, inquit, actum de tam innumeris animis, qui omnino in culpa nulla sunt; siquidem is cui credi posset, nondum adventum suum hominibus commodarat? Orbis quoque cum ipsa Roma in ritibus templorum caluit. Quare, inquit, Salvator qui dictus est, sese tot saeculis subduxit? Sed ne, inquit, dicant lege Judaica vetere hominum curatum genus, longo post tempore lex Judaeorum apparuit ac viguit angusta Syriae regione, postea vero prorepsit etiam in fines Italos; sed post Caesarem Caium, aut certe ipso imperante. Quid igitur actum de Romanis animabus vel Latinis, quae gratia nondum advenientis Christi viduatae sunt, usque in Caesarum tempus? 9. Huic propositioni respondetur, ut primo ipsi dicant utrum profuerint hominibus deorum suorum sacra, quae constat certis temporibus instituta. Quae si negant aliquid profuisse ad animarum salutem, nobiscum ea destruunt, et esse inania confitentur. Nos quidem etiam perniciosa monstramus; sed parum non est ut ipsi interim prius inania fateantur. Si vero ea defendunt, et sapienter atque utiliter asserunt instituta; quaero quid actum sit de his qui antequam haec instituta essent, morte obierunt: hac enim utique salute atque utilitate fraudati sunt. Si autem potuerunt alio modo purgari, cur non idem modus perseveravit in posteros? quid opus erat instituere novitias consecrationes, quae antiquitus non fuerunt? 10. Hic si dicunt deos quidem ipsos semper fuisse, et ad liberandos cultores suos pariter abique valuisse, sed pro varietate rerum temporalium ac terrenarum, quae scirent certis temporibus locisque congruere, in his alias atque alias, alibi atque alibi, aliter atque aliter sibi voluisse serviri; cur hanc quaestionem christianae religioni ingerunt, in qua nobis ipsi pro diis suis aut respondere non possunt, aut si possunt, in eo ipso sibi etiam pro nostra religione respondeant, ita nihil interesse pro diversa temporum locorumque congruentia, quam diversis sacramentis colatur, si quod colitur sanctum est, sicut nihil interest pro diversa linguarum auditorumque congruentia, quam diversis sonis dicatur, si quod dicitur verum est: dum hoc sane intersit, quod linguae sonos, quibus inter se sua sensa communicent, etiam homines pacto quodam societatis sibi instituere possunt; quibus autem sacris divinitati congruerent, voluntatem Dei secuti sunt qui recte sapuerunt. Quae omnino nunquam defuit ad salutem justitiae pietatique mortalium, et si qua in aliis atque in aliis populis, una eademque religione sociatis varie celebrantur, quatenus fiat plurimum refert, quo et humana exhortetur vel toleretur infirmitas, et divina non oppugnetur auctoritas. 11. Quamobrem cum Christum dicamus Verbum Dei per quod facta sunt omnia, et ideo Filium quia Verbum, nec Verbum dictum atque transactum, sed apud incommutabilem Patrem incommutabile ipsum atque incommutabiliter manens, sub cujus regimine universa creatura spiritualis et corporalis, pro congruentia temporum locorumque administratur, cui moderandae et gubernandae, quid, quando et ubi, circa eam fieri oporteat, sapientia et scientia penes ipsum est; profecto et antequam propagaret Hebraeorum gentem, per quam sui adventus manifestationem congruis sacramentis praefiguraret, et ipsis temporibus Israelitici regni, et deinde cum se in carne de virgine accepta mortalibus mortaliter demonstravit et deinceps usque nunc, cum implet omnia quae per Prophetas ante praedixit, et abhinc usque ad finem saeculi, quo sanctos ab impiis dirempturus est, et sua cuique retributurus, idem ipse est Filius Dei, Patri coaeternus, et incommutabilis Sapientia, per quam creata est universa natura, et cujus participatione omnis rationalis anima fit beata. 12. Itaque ab exordio generis humani, quicumque in eum crediderunt, eumque utcumque intellexerunt, et secundum ejus praecepta pie et juste vixerunt, quandolibet et ubilibet fuerint, per eum procul dubio salvi facti sunt. Sicut enim nos in eum credimus et apud Patrem manentem, et qui in carne jam venerit, sic credebant in eum antiqui, et apud Patrem manentem, et in carne venturum. Nec quia pro temporum varietate nunc factum annuntiatur, quod tunc futurum praenuntiabatur, ideo fides ipsa variata, vel salus ipsa diversa est. Nec quia una eademque res, aliis atque aliis sacris et sacramentis vel praedicatur aut prophetatur, ideo alias atque alias res vel alias atque alias salutes oportet intelligi. Quid autem quando fiat quod ad unam eamdemque fidelium et piorum liberationem pertineat, consilium Deo tribuamus nobis obedientiam teneamus. Proinde aliis tunc nominibus et signis, aliis autem nunc, et prius occultius, postea manifestius, et prius a paucioribus, postea a pluribus, una tamen eademque religio vera significatur et observatur. 13. Nec nos eis objicimus quod aliter Numa Pompilius deos colendos Romanis instituit, atque aliter ab eis vel Italis antea colebantur, nec quod Pythagoreis temporibus illa philosophia celebrata est, quae antea vel omnino non erat, vel in paucissimis eadem sentientibus, non tamen eodem ritu viventibus fortasse latitabat: sed utrum illi dii, veri, aut colendi sint, et utrum illa philosophia animarum saluti aliquid prosit; hoc cum eis agimus, hoc in quaestionem vocamus, hoc disputando convellimus. Desinant igitur objicere nobis quod omni sectae, et omni nomini religionis objici potest. Cum enim non fortuito labi, sed divina providentia tempora ordinari fateantur, quid cuique tempori aptum et opportunum sit, humanum consilium praetergreditur, et illinc dispertitur, unde ipsa providentia rebus consulit. 14. Si enim dixerint propterea non semper nec ubique fuisse Pythagoricam disciplinam, quia Pythagoras homo fuit, neque hoc in potestate habere potuit; numquid hoc etiam dicere possunt, eo ipso tempore quando fuit, et in his terrarum locis ubi illa philosophia viguit, omnes qui eum audire potuerunt, etiam credere sectarique voluisse? Ac per hoc magis si tantae potestatis fuisset Pythagoras, ut ubi vellet, et quando vellet, sua dogmata praedicaret, etsi haberet etiam cum ea potestate summam rerum praescientiam, nusquam et nunquam appareret, nisi ubi et quando sibi homines credituros esse praenosceret. Proinde, cum Christo non objiciant, quod ejus doctrinam non omnes sequuntur; sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc recte objici posse, vel philosophorum sapientiae, vel etiam numini deorum suorum; quid respondebunt si excepta illa altitudine sapientiae et scientiae Dei, ubi fortassis aliud divinum consilium longe secretius latet, sine praejudicio etiam aliarum forte causarum, quae a prudentibus investigari queunt, hoc solum eis brevitatis gratia, in hujus quaestionis disputatione dicamus, tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri? His enim temporibus et his locis, quibus Evangelium ejus non est praedicatum, tales omnes in ejus praedicatione futuros esse praesciebat, quales non quidem omnes, sed tamen multi in ejus corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere voluerunt: quales etiam nunc multos videmus, cum tanta manifestatione de illo compleantur praeconia Prophetarum, nolle adhuc credere, et malle humana astutia resistere, quam tam clarae atque perspicuae tamque sublimi et sublimiter diffamatae divinae cedere auctoritati. Quandiu parvus et infirmus est intellectus hominis, divinae debet cedere veritati. Quid ergo mirum si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis noverat, ut eis apparere, vel praedicari merito nollet, quos nec verbis, nec miraculis suis credituros esse praesciebat? Neque enim incredibile est tales fuisse tunc omnes, quales ab ejus adventu usque ad hoc tempus, tam multos fuisse et esse miramur. 15. Et tamen ab initio generis humani, alias occultius, alias evidentius, sicut congruere temporibus divinitus visum est, nec prophetari destitit, nec qui in eum crederent defuerunt, ab Adam usque ad Moysen, et in ipso populo Israel, quae speciali quodam mysterio gens prophetica fuit, et in aliis gentibus antequam venisset in carne. Cum enim nonnulli commemorantur in sanctis hebraicis Libris jam ex tempore Abrahae, nec de stirpe carnis ejus, nec ex populo Israel, nec ex adventitia societate in populo Israel, qui tamen hujus sacramenti participes fuerunt; cur non credamus etiam in caeteris hac atque illac gentibus, alias alios fuisse, quamvis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus non legamus? Ita salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit. Et ab exordio propagationis humanae, usque in finem, quibusdam ad praemium, quibusdam ad judicium praedicatur. Ac per hoc et quibus omnino annuntiata non est, non credituri praesciebantur; et quibus non credituris tamen annuntiata est, in illorum exemplum demonstrantur: quibus autem credituris annuntiantur, hi regno coelorum et sanctorum Angelorum societati praeparantur. QUAESTIO TERTIA. De sacrificiorum distinctione. 16. Jam videamus eam, quae sequitur, quaestionem. Accusant, inquit, ritus sacrorum, hostias, thura, et caetera, quae templorum cultus exercuit; cum idem cultus ab ipsis, inquit, vel a Deo quem colunt exorsus est temporibus priscis, cum inducitur Deus primitiis eguisse. 17. Huic respondetur, quoniam ex illo Scripturarum nostrarum loco haec quaestio proposita agnoscitur, ubi scriptum est Cain ex fructibus terrae. Abel autem ex primitivis ovium obtulisse munus Deo (Gen. IV, 3, 4), hinc potius esse intelligendum quam sit res antiqua sacrificium, quod non nisi uni Deo vero offerri oportere veraces et sacrae Litterae monent: non quod illo egeat Deus, cum in eisdem ipsis litteris apertissime sit scriptum, Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2); sed quod etiam in his, vel acceptandis vel reprobandis vel percipiendis, non nisi hominibus consulat. Nobis enim prodest colere Deum, non ipsi Deo. Cum ergo inspirat et docet quomodo colendus sit, non solum sua nulla indigentia facit, sed nostra maxima utilitate. Significativa sunt autem omnia talia sacrificia, et quarumdam rerum similitudines, quibus admoneri nos oportet ad ea ipsa quorum similitudines sunt, sive scrutanda, sive noscenda, sive recolenda. De qua re, quantum satis est, disserenda, non brevis sermo flagitandus est, quo nunc respondere nobis propositum est: praesertim quia in aliis opusculis nostris, de hac re multa jam diximus. Et qui ante nos Dei eloquia tractaverunt, de similitudinibus sacrificiorum Veteris Testamenti, tanquam umbris figurisque futurorum copiose locuti sunt. 18. Hoc sane nec in ista brevitate praetereundum est, quod templum, sacerdotium, sacrificium, et alia quaecumque ad haec pertinentia, nisi uni vero Deo deberi nossent dii falsi, hoc est daemones, qui sunt praevaricatores angeli, nunquam haec sibi a cultoribus suis, quos decipiunt, expetissent. Verum haec cum exhibentur Deo, secundum ejus inspirationem atque doctrinam, vera religio est: cum autem daemonibus, secundum eorum impiam superbiam, noxia superstitio. Quapropter qui christianas Litteras utriusque Testamenti sciunt, non hoc culpant in sacrilegis ritibus Paganorum quod construant templa, et instituant sacerdotia, et faciant sacrificia; sed quod haec idolis et daemoniis exhibeant. Et idola quidem omni sensu carere, quis dubitet? Verumtamen cum his locantur sedibus, honorabili sublimitate, ut a precantibus atque immolantibus attendantur, ipsa similitudine animatorum membrorum atque sensuum, quamvis insensata et exanima, afficiunt infirmos animos, ut vivere ac spirare videantur; accedente praesertim veneratione multitudinis, qua tantus eis cultus impenditur. 19. Quibus morbidis et pestilentiosis affectibus medetur Scriptura divina, quae rem quidem notam, sed tamen salubri remedio admonitionis inculcat, dicens, Oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt (Psal. CXIII, 5), et caetera talia. Haec enim verba, quo magis aperta et populariter vera sunt, eo magis incutiunt salubrem pudorem illis qui, cum talibus simulacris divinum cum timore cultum exhibent, eaque viventibus similia venerantes adorantesque contuentur, eisque velut praesentibus preces allegant, victimas immolant, vota persolvunt, sic afficiuntur omnino ut ea sensu carentia putare non audeant. Ne arbitrentur autem isti hoc solum nostros Libros velle sonare, quod hujuscemodi affectus humano cordi ex idolis innascitur, apertissime scriptum est, Quoniam omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Unde et apostolica disciplina non solum dicit, quod apud Joannem legitur, Fratres, cavete a simulacris (I Joan. V, 21); verum etiam quod apud Paulum: Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quae immolant gentes, daemoniis et non Deo immolant: nolo autem vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 19, 20). Unde satis intelligi potest, non tam ipsam immolationem (nam vero Deo prisci sancti immolaverunt), sed quod diis falsis et impiis daemoniis immolatur, reprehendi a vera religione in superstitionibus gentium. Sicut enim veritas hortatur homines fieri socios sanctorum Angelorum; ita seducit impietas ad societatem daemoniorum, cui praeparatur ignis aeternus, sicut regnum aeternum societati sanctorum. 20. Neque illinc excusant impii sua sacrilega sacra et simulacra, quod eleganter interpretantur quid quaeque significent. Omnis quippe illa interpretatio ad creaturam refertur, non ad Creatorem, cui uni debetur servitus religionis illa, quae uno nomine λατρεία graece appellatur. Nec nos dicimus terram, maria, coelum, solem, lunam, stellas, et quasdam non in promptu sitas coelites potestates esse daemonia: sed cum omnis creatura partim corporalis sit, partim vero incorporalis, quam etiam spiritualem vocamus, manifestum est, id quod a nobis pie ac religiose fit, a voluntate animi proficisci, quae creatura spiritualis est, et omni corporali praeponenda. Unde colligitur corporali creaturae non esse sacrificandum. Restat spiritualis, quae vel pia vel impia est: pia scilicet, in hominibus et Angelis justis, et Deo rite servientibus; impia vero in hominibus et angelis iniquis, quos etiam daemones dicimus. Ac per hoc nec spirituali, quamvis justae creaturae sacrificandum est. Quoniam quanto magis pia est et subdita Deo, tanto minus se tali honore dignatur, quem scit non deberi nisi Deo. Quanto ergo perniciosius est sacrificare daemoniis, hoc est iniquae spirituali creaturae, quae in hoc proximo et caliginoso coelo habitans, tanquam in aerio carcere suo, prae destinata est supplicio sempiterno! Quamobrem, etiam cum se homines superioribus coelestibus potestatibus, quae non sunt daemonia, sacrificare dicunt et solius nominis interesse arbitrantur, quod illi deos, nos eos Angelos appellamus, non se opponunt eis ludificandis multiplici fallacia, nisi daemones, qui errore delectantur et quodammodo pascuntur humano. Quoniam sancti Angeli non approbant sacrificium, nisi quod ex doctrina verae sapientiae, veraeque religionis offertur uni vero Deo, cui sancta societate deserviunt. Proinde, sicut impia superbia, sive hominum, sive daemonum, sibi hos divinos honores exhiberi vel jubet vel cupit; ita pia humilitas vel hominum, vel Angelorum sanctorum, haec sibi oblata recusavit, et cui deberentur ostendit. Cujus rei manifestissima in sacris Litteris nostris exempla monstrantur. 21. Dispertita autem divinis eloquiis sacrificia pro temporum congruentia, ut alia fierent ante manifestationem Novi Testamenti, quod ex ipsa vera ut unius sacerdotis victima, hoc est, ex effuso Christi sanguine ministratur, et aliud nunc quod huic manifestationi congruum, qui jam declarato nomine christiani appellamur, offerimus, non solum evangelicis, verum etiam propheticis Litteris demonstratur. Mutatio quippe non Dei, non ipsius religionis, sed sacrificiorum et sacramentorum impudenter nunc videretur praedicata, nisi fuisset ante praedicta. Quemadmodum enim unus idemque homo, si Deo mane aliud offerat, aliud vespere, pro congruentia diurni temporis, non Deum mutat, nec religionem, sicut nec salutem qui alio modo mane, alio vespere salutat: ita in universo tractu saeculorum, cum aliud oblatum est ab antiquis sanctis, aliud ab eis qui nunc sunt offertur, non humana praesumptione, sed auctoritate divina, temporibus congrua sacra mysteria celebrantur, non Deus aut religio commutatur. QUAESTIO QUARTA. De eo quod scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2). 22. Jam nunc deinde videamus quale sit quod de mensura peccati atque supplicii proposuit, sic Evangelio calumniatus: Minatur, inquit, Christus sibi non credentibus, aeterna suplicia (Joan III, 18); et alibi ait: « In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. » Satis, inquit, ridicule atque contrarie: nam si ad mensuram redditurus est poenam, et omnis mensura circumscripta est fine temporis, quid sibi volunt minae infiniti supplicii? 23. Istam quaestionem a qualicumque philosopho esse objectam atque propositam, difficile est credere: quippe qui ait, Omnis mensura circumscribitur tempore, quasi non soleat nisi temporum esse mensura, sicut horarum et dierum et annorum; vel sicut dicimus brevem syllabam simplum habere temporis, ad syllabam longam. Puto enim modios et rabones, urnas et amphoras, non temporum esse mensuras. Quomodo ergo omnis mensura circumscribitur tempore? Nonne ipsi dicunt, solem istum sempiternum esse? qui tamen quantus sit ad terram, mensuris geometricis perscrutari audent et renuntiare. Quod sive possint, sive non possint, constat eum tamen propriam sui orbis habere mensuram. Quia et si comprehendunt quantus sit, mensuram ejus comprehendunt; et si hoc non assequuntur, mensuram ejus utique non comprehendunt: nec ideo nulla est, quia homines eam nosse non possunt. Potest igitur aliquid et sempiternum esse, et certam sui modi habere mensuram. Secundum ipsos enim de solis aeternitate locutus sum, ut sua sententia convincantur, atque concedant esse posse aliquid cum mensura sempiternum. Ac sic non ideo putent non esse credendum de supplicio sempiterno quod minatus est Christus, quia idem dixit: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 24. Si enim dixisset, Quod mensi fueritis, hoc metietur vobis; etiam sic non omnino ad eamdem rem ex omni parte necesse esset referre sententiam. Possumus enim recte dicere, Quod plantaveris, hoc decerpes; quamvis nemo plantet pomum sed lignum, decerpat autem pomum magis quam lignum: sed illud dicimus secundum arboris genus, quia non ficum plantat unde nucem decerpat. Ita dici posset, Quod feceris patieris: non ut si stuprum fecerit, stuprum patiatur; sed quod peccato isto fecit legi, hoc ei lex faciat, id est, quia legem talia prohibentem de sua vita abstulit, auferat eum etiam ipsa lex de hominum vita quam regit. Item si dixisset, Quantum mensi fueritis, tantum remetietur vobis; nec sic esset consequens ut omni modo aequales peccatis poenas intelligere deberemus. Neque enim aequalia sunt, verbi gratia, triticum et hordeum; et profecto dici posset, Quantum mensi fueritis, tantum remetietur vobis, hoc est, quantum tritici, tantum hordei. Quod si de doloribus ageretur atque diceretur, Quantum dolorem ingesseritis, tantus ingeretur vobis; fieri posset ut tantus dolor esset, quamvis tempore diuturnior, hoc est mora major, vi par. Neque enim si de duabus lucernis dicamus, Tantum ignis iste caluit, quantum ille; ideo falsum erit, quia una earum forte citius exstincta est. Non itaque si aliquid secundum aliud tantum est, secundum aliud non est tantum, quia non omni modo tantum est, ideo falsus est modus in quo tantum est. 25. Cum vero dixerit, In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, cumque manifestum sit, aliud esse mensuram in qua metitur aliquid, aliud ipsam rem quae metitur; jam fieri potest ut in qua mensura homines mensi essent, verbi gratia, modium tritici, in ea illis metirentur millia modiorum, ut et tam multum interesset in quantitate frumenti, et nihil in mensura: ut taceam de ipsarum rerum diversitate; quia non solum fieri potest ut in qua mensura quis mensus fuerit hordeum, in ea illi metiatur triticum, sed in qua mensura mensus fuerit frumentum, in ea illi metiatur aurum, et frumenti sit unus modius, auri autem, quamplurimi. Ita cum sine comparatione rerum ipsarum, et genus, et quantitas differat, dici tamen rectissime potest: In qua mensura mensus est, in ea illi metitum est. Unde autem hoc dixerit Christus, paulo superius satis elucet: Nolite, inquit, judicare, ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. Numquid si iniquo judicio judicabunt, iniquo judicabuntur? Absit. Nulla quippe iniquitas apud Deum. Sed ita dictum est, In quo judicio judicaveritis, in eo judicabimini, tanquam diceretur: In qua voluntate benefeceritis, in ipsa liberabimini; vel, in qua voluntate malefeceritis, in ipsa puniemini. Velut si quisquam ad turpem concupiscentiam oculis utens, excaecari juberetur, recte utique audiret: In quibus oculis peccasti, in eis supplicium meruisti. Judicio enim quisque animi sui, seu bono seu malo, utitur vel ad benefaciendum vel ad peccandum. Unde non iniquum est ut in quo judicat in eo judicetur, hoc est, ut in ipso animi sui judicio poenas luat, cum ea mala patitur quae male judicantem animum consequuntur. 26. Alia namque sunt manifesta tormenta quae post futura praeparantur, etiam ipsa ex eodem malae voluntatis cardine attracta: in ipso autem animo, ubi appetitus voluntatis humanorum omnium est mensura factorum, continuo poena sequitur culpam, plerumque major non sentientis caecitate graviore. Ideo cum dixisset, In quo judicio judicaveritis, judicabimini, secutus adjunxit: Et qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. In voluntate quippe propria metietur bonus homo bona facta, et in ea metietur ei beatitudo. Itemque in voluntate propria metietur malus homo mala opera, et in ea metietur ei miseria; quoniam ubi quisque bonus est, cum bene vult, ibi etiam malus cum male vult. Ac per hoc ibi etiam fit vel beatus vel miser, hoc est in ipso suae voluntatis affectu, quae omnium factorum meritorumque mensura est. Ex qualitatibus quippe voluntatum, non ex temporum spatiis, sive recte facta sive peccata metimur. Alioquin majus peccatum haberetur, arborem dejicere quam hominem occidere. Illud enim fit longa mora, ictibus multis; hoc uno ictu, brevissimo tempore: pro quo tamen exigui temporis tam grandi peccato, si perpetua deportatione homo puniretur, etiam mitius cum illo actum, quam dignus fuerat, diceretur; quamvis in spatio temporali longitudo poenae cum brevitate facinoris nullo modo sit comparanda. Quid ergo contrarium est, si erunt pariter longa, vel etiam pariter aeterna supplicia, sed aliis alia mitiora, vel acriora; ut quibus tempus aequale est, non sit aequalis asperitas, propter mensuram etiam peccatorum, non in productione temporum, sed in voluntate peccantum? 27. Voluntas quippe ipsa punitur, sive animi supplicio sive corporis; ut quae delectatur in peccatis, ipsa plectatur in poenis, et ut qui judicat sine misericordia, sine misericordia judicetur: et in hac quippe sententia, ad hoc solum eadem mensura est, ut quod non praestitit, non ei praestetur; atque ita quod ipse judicatur aeternum erit, quamvis quod judicavit, aeternum esse nequiverit. In eadem igitur mensura, quamvis non aeternorum malefactorum, aeterna supplicia remetiuntur; ut quia aeternam voluit habere peccati perfructionem, aeternam vindictae inveniat severitatem. Non autem sinit proposita brevitas responsionis meae, ut colligum omnia, vel certe quamplurima quae de peccatis et de peccatorum poenis sancti Libri habent, atque ex his unam eruam sine ulla ambiguitate sententiam, si tamen id valeam viribus mentis, etiamsi congruum nanciscar otium. Nunc tamen arbitror satis esse monstratum, non esse contrarium aeternitati suppliciorum, quod in eadem mensura redduntur, in qua peccata commissa sunt. QUAESTIO QUINTA. De Filio Dei secundum Salomonem. 28. Post hanc quaestionem, qui eas ex Porphyrio proposuit, hoc adjunxit: Sane etiam de illo, inquit, me dignaberis instruere, si vere dixit Salomon, Filium Deus non habet. 29. Cito respondetur: Non solum hoc non dixit, verum etiam dixit quod Deus habeat Filium. Apud eum enim Sapientia loquens ait: Ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 25). Et quid est Christus, nisi Dei Sapientia? Item quodam loco Proverbiorum: Deus, inquit, docuit me sapientiam, et scientiam sanctorum cognovi. Quis ascendit in coelum, et descendit? quis collegit ventos in sinum? quis convertit aquam in vestimento? quis tenuit fines terrae? quod nomen est ei, aut quod nomen est Filii ejus (Id. XXX, 4)? Horum duorum quae in extremo commemoravi, unum retulit ad Patrem, id est, Quod nomen est ei, propter quod dixerat, Deus docuit me sapientiam: et alterum evidenter ad Filium, cum ait, aut quod nomen est Filii ejus, propter caetera, quae de Filio magis intelliguntur, hoc est, Quis ascendit in coelum, et descendit; quod Paulus ita commemorat, Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos (Ephes. IV, 10): Quis collegit ventos in sinum? id est, animas credentium in occultum atque secretum; quibus dicitur, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3): Quis convertit aquam in vestimento? ut dici posset, Quotquot in Christum baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27): Quis tenuit fines terrae? qui dixit discipulis suis, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in fines terrae (Act. I. 8). QUAESTIO SEXTA. De Jona propheta. 30. Postrema quaestio proposita est de Jona, nec ipsa quasi ex Porphyrio, sed tanquam ex irrisione Paganorum; sic enim posita est: Deinde quid sentire, inquit, debemus de Jona, qui dicitur in ventre ceti triduo fuisse; quod ἀπιθανὸν est et incredibile, transvoratum cum veste hominem, fuisse in corde piscis. Aut si figura est, hanc dignaberis pandere. Deinde quid sibi etiam illud vult supra evomitum Jonam cucurbitam natam (Jonae II, 1, et IV, 6): quid causae fuit, ut haec nasceretur? Hoc enim genus quaestionis, multo cachinno a Paganis graviter irrisum animadverti. 31. Ad hoc respondetur, quod aut omnia divina miracula credenda non sint; aut hoc cur non credatur, causa nulla sit. In ipsum autem Christum, quod tertio die resurrexerit, non crederemus, si fides Christianorum cachinnum metueret Paganorum. Cum autem hinc quaestionem non proposuerit amicus noster, Utrum credendum sit, vel Lazarum resuscitatum esse quarto die, vel ipsum Christum tertio die resurrexisse; multum miror hoc quod factum est de Jona, eum pro incredibili posuisse: nisi forte facilius putat mortuum de sepulcro resuscitari, quam vivum in tam vasto ventre belluae potuisse servari. Ut enim omittam commemorare quanta magnitudo belluarum marinarum ab eis qui experti sunt indicetur; venter quem costae illae muniebant, quae Carthagine in publico fixae populo notae sunt, quot homines in spatio suo capere posset, quis non conjiciat, quanto hiatu patebat os illud, quod velut janua speluncae illius fuit? Nisi forte, ut posuit, vestis esset impedimento ne Jonas vorari posset illaesus, quasi per angusta sese coarctaverit, qui per abruptum acris praecipitatus, sic exceptus est, ut prius reciperetur ventre bestiae quam dente laceraretur. Quanquam Scriptura neque nudum neque vestitum in illud antrum dejectum esse dixerit, ut possit intelligi illuc etiam nudus irruisse, si forte opus erat, tanquam ovo corium, ita illi vestem detrahi, quo facilius sorberetur. Sic enim sunt homines de prophetae hujus veste solliciti, quasi aut per fenestram parvam repsisse, aut in balneas intrasse dicatur; quo etiamsi necesse esset intrare vestitum, vix molestum esset, non tamen mirum. 32. Sed habent revera quod non credant in divino miraculo, vaporem ventris quo cibi malescunt, potuisse ita temperari ut vitam hominis conservaret. Quanto incredibilius ergo proponerent tres illos viros, ab impio rege in caminum missos, deambulasse in medio ignis illaesos? Quapropter si nulla isti divina miracula volunt credere, alia disputatione refellendi sunt. Neque enim debent unum aliquid tanquam incredibile proponere, et in quaestionem vocare, sed omnia quae vel talia, vel etiam mirabiliora narrantur. Et tamen si hoc quod de Jona scriptum est, Apuleius Madaurensis, vel Apollonius Tyaneus fecisse diceretur, quorum multa mira nullo fideli auctore jactitant, quamvis et daemones nonnulla faciant Angelis sanctis similia, non veritate sed specie, non sapientia sed plane fallacia: tamen, si de istis, ut dixi, quos magos vel philosophos laudabiliter nominant, tale aliquid narraretur, non jam in buccis creparet risus, sed typhus. Ita rideant Scripturas nostras: quantum possunt, rideant, dum per singulos dies rariores paucioresque se videant, vel moriendo, vel credendo; dum implentur omnia quae praedixerunt qui hos contra veritatem inaniter pugnaturos, vane latraturos, paulatim defecturos, tanto ante riserunt, nobisque posteris suis, non solum ea legenda dimiserunt, verum experienda promiserunt. 33. Non sane absurde, neque importune requiritur quid ista significent, ut cum hoc expositum fuerit, non tantum gesta, sed etiam propter aliquam significationem conscripta esse credantur. Prius ergo non dubitet Jonam prophetam in alvo ingenti marinae belluae triduo fuisse, qui vult scrutari cur hoc factum sit: non enim frustra factum est, sed tamen factum est. Si enim movent ad fidem quae figurate tantum dicta, non facta sunt; quanto magis movere debent quae figurate non tantum dicta, sed facta sunt? Nam sicut humana consuetudo verbis, ita divina potentia etiam factis loquitur. Et sicut sermoni humano verba nova, vel minus usitata, moderate ac decenter aspersa, splendorem addunt; ita in factis mirabilibus congruenter aliquid significantibus, quodammodo luculentior est divina eloquentia. 34. Proinde quid praefiguraverit quod prophetam bellumilla devoratum, tertio die vivum reddidit, cur a nobis quaeritur, cum hoc Christus exponat? Generatio, inquit, prava et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae: sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 39, 40). De ipso autem triduo mortis Domini Christi, quomodo ratio reddatur, cum a parte totum intelligitur, in die primo et novissimo, ut toti tres dies, id est cum suis noctibus computentur, longum est disserere, et in aliis sermonibus jam saepissime dictum est. Sicut ergo Jonas ex navi in alvum ceti, ita Christus ex ligno in sepulcrum vel in mortis profundum. Et sicut ille pro his qui tempestate periclitabantur, ita Christus pro his qui in hoc saeculo fluctuant. Et sicut primo jussum est ut praedicaretur Ninivitis a Jona, sed non ad eos pervenit praedicatio Jonae, nisi posteaquam eum cetus evomuit; ita prophetia praemissa est ad Gentes, sed nisi post resurrectionem Christi non pervenit ad Gentes. 35. Jamvero quod tabernaculum sibi constituit, et consedit ex adverso civitatis Ninive, quid ei futurum esset exspectans, alterius significationis personam Propheta gestabat. Praefigurabat enim carnalem populum Israel. Nam huic erat et tristitia de salute Ninivitarum, hoc est de redemptione et liberatione Gentium. Unde venit Christus vocare, non justos, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V, 32). Umbraculum ergo cucurbitae super caput ejus, promissiones erant Veteris Testamenti, vel ipsa jam munera, in quibus erat utique, sicut dicit Apostolus, umbra futurorum (Coloss. II, 17), tanquam ab aestu temporalium malorum in terra promissionis defensaculum praebens. Vermis autem matutinus, quo rodente cucurbita exaruit, idem ipse rursus Christus occurrit, ex cujus ore Evangelio diffamato, cuncta illa quae temporaliter apud Israelitas vel ut umbratili prius significatione viguerunt, evacuata marcescunt. Et nunc ille populus amisso Jerosolymitano regno, et sacerdotio, et sacrificio, quod totum umbra erat futuri, in captiva dispersione magno aestu tribulationis aduritur, sicut Jonas, quod scriptum est, a solis ardore (Jonae IV, 8), et dolet graviter; et tamen dolori ejus atque umbrae quam diligebat, salus gentium poenitentiumque praeponitur. 36. Adhuc cachinnent Pagani, et jam vermem Christum, et hanc interpretationem prophetici sacramenti superbiore garrulitate derideant, dum tamen et ipsos sensim paulatimque consumat. Nam de omnibus talibus Isaias prophetat, per quem nobis dicit Deus: Audite me qui scitis judicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobria hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spernant magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur; justitia autem mea in aeternum manes (Isai. LI, 7, 8). Nos ergo agnoscamus vermem matutinum, quia et in illo psalmo cujus titulus inscribitur, Pro susceptione matutina, hoc se ipse nomine appellare dignatus est: Ego, inquit, sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. Hoc opprobrium de illis opprobriis est quae jubemur non metuere per Isaiam dicentem: Opprobria hominum nolite metuere. Ab isto verme tanquam a tinea comeduntur, qui sub ejus dente evangelico per singulos dies paucitatem suam deficiendo mirantur. Nos hunc agnoscamus, et pro salute divina, humana opprobria sufferamus. Vermis est propter humilitatem carnis; fortassis etiam propter virginis partum. Nam hoc animal plerumque de carne, vel de quacumque re terrena, sine ullo concubitu nascitur. Matutinus est, quia diluculo resurrexit. Poterat utique illa cucurbita et sine ullo vermiculo arescere. Postremo si habebat Deus ad hoc vermem necessarium, quid opus erat addere matutinum, nisi ut ille vermis agnosceretur, qui cantat pro susceptione matutina: Ego autem sum vermis, et non homo? 37. Quid ista prophetia jam ipso rerum effectu et adimpletione lucidius? Si irrisus est vermis iste cum penderet in cruce, sicut in eodem psalmo scriptum est, Locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Deum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum, cum completa sunt quae ibi praedixit, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem; quod tanta manifestatione futurum in libro antiquo prophetatur, quanta manifestatione factum in novo Evangelio recitatur: sed si in hac humilitate, ut dicere coeperam, iste vermis irrisus est, numquid adhuc irridendus est cum ea compleri cernimus, quae consequentia psalmus ipse habet, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 7-29). Sic commemorati sunt Ninivitae, et conversi sunt ad Dominum. Hanc salutem poenitentiae Gentium tanto ante praefiguratam in Jona, dolebat Israel, sicut nunc dolet umbra nudatus, et aestu sauciatus. Liceat sane cuilibet quamlibet aliter, dum tamen secundum regulam fidei, caetera omnia quae de Jona propheta mysteriis operta sunt, aperire. Illud plane quod in ventre ceti triduo fuit, fas non est aliter intelligere, quam ab ipso coelesti magistro in Evangelio commemoravimus revelatum. 38. Proposita exposuimus ut potuimus: sed ille qui proposuit, jam sit christianus, ne forte cum exspectat ante Librorum sanctorum finire quaestiones, prius finiat vitam istam, quam transeat a morte ad vitam. Ferri enim potest, quod antequam christianis sacramentis imbuatur, quaerit de resurrectione mortuorum. Concedendum etiam fortassis quod de Christo quaesivit, cur tanto post venerit, vel si quae sunt aliae paucae et magnae quaestiones, quibus caetera inserviunt. Si autem qualis est illa, In qua mensura mensi fueritis, metietur vobis, vel qualis ista de Jona, etiam omnes tales antequam sit christianus finire cogitat, perparum cogitat vel conditionem humanam, vel aetatem jam suam. Sunt enim innumerabiles, quae non sunt finiendae ante fidem ne finiatur vita sine fide. Sed plane retenta jam fide, ad exercendam piam delectationem mentium fidelium studiosissime requirendae, et quod in eis eluxerit, sine typho arrogantiae communicandum: quod autem latuerit, sine salutis dispendio tolerandum.
EPISTOLA CIII . Nectario petenti veniam tribui civibus suis rescripserat Augustinus in Epist. 97, non decere christianam benevolentiam, ut insigne illud Calamensium scelus impunitum omnino dimittatur. Huic rursum scribit Nectarius, blandiens ac suppliciter suadens ut iis parcatur sine ulla exceptione. Domino recte ac merito suscipiendo et omnibus modis honorando fratri AUGUSTINO, NECTARIUS, in Domino salutem. 1. Sumptis litteris Eximietatis tuae, quibus idolorum cultum, et templorum cerimonias destruxisti, audire mihi visus sum philosophi vocem, non illius quem in Academiae Licaeo memorant, tenebrosis humo angulis residentem, ex profunda quadam cogitatione demersum, reductis ad frontem caput implicuisse genibus, ut aliorum praeclara inventa doctrinae egenus quidam calumniator oppugnet, assertaque praeclare, cum suum nihil defendat, accuset: sed plane excitatus oratione tua ante oculos stetit M. Tullius consularis, qui innumeris civium capitibus conservatis, forensis campi signa victricia stupentibus Graeciae scholis laureatus inferret, tubamque illam canorae vocis et linguae, quam in criminum reos et reipublicae parricidas, spiritu justae indignationis inflaverat, anhelus inverteret, togamque ipsam rugarum paginis resolutis, palliorum imitatus speciem, retorqueret.
2. Ergo cum nos ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque compelleres, libenter audivi; cum coelestem patriam intuendam esse suaderes, gratanter accepi. Non enim illam mihi civitatem dicere videbare, quam muralis aliquis gyrus coercet, nec illam quam philosophorum tractatus mundanam memorans communem omnibus profitetur; sed quam magnus Deus, et bene meritae de eo animae habitant atque incolunt, quam omnes leges diversis viis et tramitibus appetunt, quam loquendo exprimere non possumus, cogitando forsitan invenire possemus. Haec ergo licet principaliter appetenda atque diligenda sit, tamen illam non arbitror deserendam, in qua nati et gemti sumus: quae prima nobis usum lucis hujus infudit, quae aluit, quae educavit, et, ut quod ad causam proprie pertinet dicam, de qua bene meritis viris, doctissimi homines ferunt, post obitum corporis in coelo domicilium praeparari, ut promotio quaedam ad supernam praestetur, his hominibus, qui bene de genitalibus urbibus meruerunt; et hi magis cum Deo habitent, qui salutem dedisse, aut consiliis, aut operibus patriae doceantur. Jam illud quod joculariter dignatus es dicere, urbem nostram non armis, sed flammis incendiisque flagrare, et spinas magis ingenerare quam flores, non est maxima reprehensio, cum sciamus flores ex spinis plerumque generari. Nam et rosas ex spinis gigni quis dubitat, et fruges ipsas aristarum vallo sepiri, ita ut asperis suavia plerumque misceantur. 3. Postremum fuit in litteris Praestantiae tuae non caput aut sanguinem in Ecclesiae postulari vindictam, sed quibus rebus maxime metuunt spoliandos. Ego autem, nisi me opinio fallit, sic arbitror, gravius esse spoliari facultalibus quam occidi. Siquidem quod frequentatum in litteris nosti, mors malorum omnium aufert sensum, egestosa vita aeternam parit calamitatem: gravius est enim male vivere, quam mala morte finire. Hoc etiam operae vestrae indicat ratio, in quibus pauperes sustinetis, morbidos curatione relevatis, medicinam afflictis corporibus adhibetis; id postremo modis omnibus agitis, ut diuturnitatem calamitatis afflicti non sentiant. Quod autem ad modum pertinet peccatorum, nihil interest quale videatur esse peccatum cui indulgentia postulatur. Primum enim si poenitentia et veniam tribuit et purgat admissum, poenitet utique illum qui rogat, qui pedes complectitur, et, si, ut quibusdam philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis. Petulantius locutus est aliquis, peccavit; convicia aut crimina ingessit, aeque peccavit; aliena quisquam diripuit, inter delicta numeratur; loca profana sacrave violavit, non est ab indulgentia secernendus. Postremo nullus esset veniae locus, nisi peccata praecederent. 4. Nunc quoniam non quantum debui, sed quantum potui, majus ut dicitur, minusve respondi, oro atque obsecro, utinam praesentem possem, ut etiam lacrymas meas pervideres, ut qui sis, quid profitearis, quid agas, etiam atque etiam cogites; intendas quae sit illius species civitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur; quae sit matrum, quae conjugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio; quo pudore ad patriam venire possint liberati, sed torti; quos renovat dolores aut gemitus consideratio vulnerum et cicatricum. Et his omnibus pertractatis, Deum primo consideres, hominumque cogites famam, bonitatem amicam potius, familiaremque conjunctionem, et ignoscendo potius laudem, quam vindicando conquiras. Atque haec de his dicta sint, quos verus confessionis suae reatus astringit. Quibus quidem legis contemplatione, quod laudare non desino, veniam tribuistis. Jam illud explicari vix potest quantum crudelitatis sit, innocentes appetere, et eos, quos a crimine constat esse discretos, in judicium capitis devocare. Quos si purgari contigerit, cogites, quaeso, quanta accusatorum liberabuntur invidia, cum reos sponte dimiserint victi, reliquerint innocentes. Deus summus te custodiat, et legis suae te conservet praesidium atque ornamentum nostrum.
EPISTOLA CIV. Ad superioris epistolae capita singula respondet Augustinus; id praeter alia refellens, quod ex Stoicorum placito Nectarius induxerat, omnia peccata esse paria. Domino eximio meritoque honorabili ac suscipiendo fratri NECTARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM. 1. Legi litteras Benignitatis tuae quibus mihi longe postea respondistis, quam meas ad te perferendas dedi. Nam ego rescripseram, cum adhuc nobiscum esset, neque navigasset sanctus frater, et coepiscopus meus Possidius. His autem quas mei causa illi dignatus es reddere, accepi VI cal. april., post menses ferme octo, quam scripseram. Cur ergo ad te tam sero mea scripta pervenerint, aut ad me tua, prorsus ignoro. Nisi forte modo rescribere prudentiae tuae placuerit, quod facere ante contempseras. Hoc sita est, miror unde sit. An aliquid audisti, quod nos adhuc latet, fratrem meum Possidium adversus cives tuos (quos, pace tua dixerim, multo salubrius diligit ipse quam tu) quo plectantur severius impetrasse. Nam hoc et epistola tua te metuere indicat, cum admones ut mihi ante oculos constituam, qualis illa sit species civitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur; quae sit matrum, quae conjugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio; quo pudore ad patriam venire possint liberati, sed torti; quos renovet dolores aut gemitus consideratio vulnerum et cicatricum. Absit ut ista cuiquam inimicorum nostrorum vel per nos, vel per quemquam, quod ingerantur, instemus; sed, ut dixi, si aliquid tale ad te fama pertulit, apertius edissere, ut noverimus vel quid agere ne ista fiant, vel quid haec credentibus respondere debeamus. 2. Litteras meas potius intuere, quibus te rescribere piguit; illic enim satis expressi animum nostrum: sed, ut opinor, oblitus quid tibi rescripserim, omnino mihi alia longe diversa et dissimilia retulisti Quippe quasi recordatus quod in litteris meis posui. hoc tuis inseruisti quod omnino non posui. Postremum enim fuisse in litteris meis dicis, non caput aut sanguinem in Ecclesiae postulari vindictam, sed rebus, quibus maxime metuunt spoliandos. Deinde ostendens quantum sit hoc mali, adjungis atque contexis, nisi te opinio fallit, arbitrari gravius esse spoliari facultatibus quam occidi. Atque ut apertius exponas de quibus facultatibus dixeris, pergis atque addis, me frequentatum in litteris nosse quod mors malorum omnium adferat sensum, egestosa autem vita aeternam pariat calamitatem. Deinde conclusisti, gravius esse in malis vivere quam mala morte finire. 3. Et ego quidem nec in nostris, ad quas me serius fateor animum applicuisse quam vellem, nec in vestris, quas ab ineunte aetate didici, litteris uspiam legisse recolo quod egestosa vita aeternam pariat calamitatem. Nam nec unquam peccatum est laboriosa paupertas, et est aliquanta restrictio et coercitio peccatorum. Ac per hoc non est metuendum ne cuiquam post hanc brevem vitam, hoc ad aeternam valeat animae calamitatem, quod pauper hic vixerit; et in hac ipsa quam in terris degimus, nullo modo ulla calamitas aeterna esse poterit, cum eadem vita aeterna esse non possit, quae nec saltem diuturna est, ad quamlibet aetatem senectutemque pervenerit Hoc enim potius in illis litteris legi, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, in qua tu arbitraris, et frequentatum in litteris jam mones, aeternam esse posse calamitatem: mortem autem malorum omnium esse finem, habent quidem vestrae litterae, sed nec ipsae omnes; Epicureorum est quippe ista sententia, et si qui alii mortalem animam putant. At illi quos Tullius quasi consulares philosophos appellat. quod eorum magnipendat auctoritatem, quoniam cum extremum diem fungimur, non exstingui animam, sed emigrare censent, et ut merita quoque ejus asserunt seu bona, seu mala, vel, ad beatitudinem, vel ad miseriam permanere. Hoc congruit et Litteris sacris, quarum me cupio litteratorem. Malorum ergo finis est mors, sed in eis quorum casta, pia, fidelis, innocens vita, non in eis qui temporalium nugarum et vanitatum cupiditate flagrantes, et cum hic sibi felices videntur. ipsa voluntatis pravitate miseri convincuntur, et post mortem graviores miserias non habere tantum, verum etiam sentire coguntur. 4. Haec ergo cum et vestris quibusdam, quas honorabilius habetis, et nostris omnibus litteris frequententur, o bone dilector etiam terrenae patriae tuae, luxuriosam vitam time civibus tuis, non egestosam: aut si egestosam times, illam potius egestatem mone devitandam, quae magna licet rerum terrenarum prosperitate circumfluat, eis tamen insatiabiliter inhiando, ut vestrorum ipsorum verbis utar auctorum, neque copia neque inopia minuitur. Verumtamen in illis, quibus respondisti litteris meis, inimicos Ecclesiae cives tuos, nec illa egestate dixi emendandos, ubi necessaria naturae desunt, cui succurrit misericordia, de qua nobis etiam praescribendum putasti, quod operum nostrorum hoc indicet ratio, quibus pauperes sustinemus, morbidos curatione relevamus, medicinam afflictis corporibus adhibemus; quanquam et sic egere utilius sit quam ad satiandam nequitiam rebus omnibus abundare. Sed absit ut ego illa coercitione ad hanc aerumnam eos de quibus agimus, redigendos esse censuerim. CAPUT II. 5. Recense epistolam meam, si tamen dignam habuisti, si non quam relegeres, cum ei fuisset respondendum, saltem quam ita reponeres, ut tibi jubenti, cum volueris proferretur, et attende quid dixerim; hoc profecto invenies, cui te non respondisse, quantum existimo, fatearis. Nam ex epistola illa mea verba nunc insero: Non praeterita, inquam, vindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali ubi et per Christianos non solum mansuete, verum etiam utiliter salubriterque plectantur. Habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint, ut quos poeniteat, sint; hoc optamus, hoc, quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus. Tertium vero si Dominus voluerit, tanquam putre noxiumque resecare, valde misericorditer puniet. Haec verba mea si recensuisses, cum mihi rescribere dignareris, non solum de morte, sed et de tormentis corporalibus evitandis eorum pro quibus agis, nos invidiosius, quam officiosius rogandos putares; quorum dixi, velle nos in eis salvum esse quod incolumes corpore vivunt. Nec egestosam vitam, ut victu indigeant ab aliis impartito, per nos eis utique formidares; quorum et illud secundum dixi velle nos salvum, quod habent unde vivunt. Tertium vero quod habent unde male vivunt, id est, ut nihil aliud dicam, certe unde falsorum deorum argentea fabrica vere simulacra, pro quibus vel servandis, vel adorandis, vel sacrilego ritu adhuc colendis, usque ad ecclesiae Dei prosiliatur incendium, et religiosissimorum pauperum sustentacula infelici vulgo diripienda praebeantur, sanguisque fundatur, tu qui tuae consulis civitati, quare metuis resecari, ne omnimodo impenitate perniciosa nutriatur et roboretur audacia? Hoc nobis edissere, hoc doce circumspecta disputatione quid mali sit; diligenter attende quod dicimus, ne id quod vobis dicimus, velut specie petendi quodammodo accusatione obliqua objicere videaris. 6. Sint honesti cives tui, probis moribus, non superfluis facultatibus: non eos volumus ad aratrum Quintii, et ad Fabricii focum per nos illa coercitione perduci. Qua paupertate illi Romanae reipublicae principes non solum non viluerunt civibus suis, sed ob eam fuerunt praecipue chariores, et patriae gubernandis opibus aptiores. Ne illud quidem optamus aut agimus, ut patriae tuae divitibus illius Ruffini bis consulis argenti solum decem pondo remaneant; quod tunc laudabiliter severa censura adhuc resecandum tanquam vitium judicavit. Tantum nos consuetudo decoloris aetatis nimium marcidas animas mitius contrectare persuadet, ut mansuetudini christianae, quod illis censoribus justum visum est, nimium videatur: et vides quam multum intersit, utrum jam punienda culpa sit tantum habere, an propter alias gravissimas culpas, ut tantum quis habeat permittere; quod tunc jam fuit peccatum, nunc volumus sit saltem poena peccati. Sed est quod fieri possit et debeat, ut nec usque ad ista progrediatur severitas, nec nimis secura laetetur et debacchetur impunitas, et imitationis exemplum ad gravissimas et occultissimas poenas infelicibus proponatur. Saltem concede ut nimium superfluis suis timeant, qui necessaria nostra incendere ac vastare moliuntur. Liceat et hoc beneficium tribuere inimicis nostris, ut dum metuunt rebus quas noxium non est amittere, quod sibi noxium est non conentur admittere. Neque enim haec dicenda est vindicta peccati, sed tutela consilii; non est hoc irrogare supplicium, sed ab excipiendo supplicio communire. 7. Quisque imprudentem cum aliquo sensu doloris privat, ne supervacuis sceleribus assuefactus poenas atrocissimas pendat, puero capillos vellit, ne serpentibus plaudat; atque ita, ubi molesta dilectio est, nullum membrum laeditur, unde autem deterret, salus et vita periclitatur. Non tunc benefici sumus, cum id quod a nobis petitur facimus, sed cum id facimus quod non obsit petentibus. Nam pleraque non dando prosumus, et noceremus si dedissemus. Unde illud proverbium: Nec puero gladium. Tu vero, inquit Tullius, ne unico quidem filio. Quo enim quemquam maxime diligimus, eo minus ei debemus, in quibus magno periculo peccatur, committere. Et de divitiis, ni fallor, cum haec agerer, loquebatur. Proinde quae periculose male utentibus committuntur, salubriter etiam plerumque detrahuntur. Medici cum vident secandam urendamque putredinem, saepe adversus multas lacrymas misericorditer obsurdescunt. Si quoties parvuli, vel etiam grandiusculi veniam peccantes deprecati sumus, toties a parentibus vel magistris accepissemus, quis nostrum tolerandus crevisset? quis aliquid utile didicisset? providenter ista, non crudeliter fiunt. Ne, quaeso, in hac causa nihil aliud intendas, nisi quemadmodum apud nos efficias quod rogaris a tuis: omnia vero diligenter considera. Si praeterita negligis, quae fieri jam infecta non possunt, aliquantum prospice in posterum; non quid cupiant, qui te rogant, sed quid eis expediat prudenter attende. Non sane fideliter eos amare convincimur, si hoc solum intuemur, ne, non faciendo quod poscunt, minuatur quod amamur ab eis. Et ubi est, quod et vestrae litterae illum laudant patriae rectorem qui populi utilitate magis consulat quam voluntati? CAPUT III. 8. Nihil interest, inquis, quale videatur esse peccatum cum indulgentia postulatur. Recte hoc diceres si de puniendis, non de corrigendis hominibus ageretur. Absit enim a corde christiano, ut libidine ulciscendi ad poenam cujusque rapiatur. Absit ut in dimittendo cuique peccatum, aut non praeveniat preces rogantis, aut certe continuo subsequatur: sed hoc utique ne oderit hominem, ne malum pro malo retribuat, ne nocendi inflammetur ardore, ne vindicta etiam lege debita pasci desideret; non autem ne consulat, ne prospiciat, ne compescat a malis. Fieri enim potest ut vehementius adversando, emendationem quisque negligat hominis quem gravius odit, et nonnulla molestia reddat coercendo meliorem, quem maxime diligit. 9. Nam et poenitentia, sicut scribis, impetrat veniam, et purgat admissum: sed illa quae in vera religione agitur, quae futurum judicium Dei cogitat; non illa quae ad horam hominibus, aut exhibetur, aut fingitur, non ut a delicto anima purgetur in aeternum, sed ut interim a praesenti metu molestiae vita cito peritura liberetur. Hinc est quod Christianis confitentibus atque deprecantibus, qui delicto illo fuerant implicati, vel non succurrendo arsurae ecclesiae, vel de sceleratissimis rapinis aliquid auferendo, poenitentiae dolorem fructuosum esse credidimus, eisque ad correctionem sufficere existimavimus, quod inest cordibus eorum fides, qua considerare possent quid de divino judicio formidare deberent. Quae autem poenitentia sanare potest eos, qui fontem ipsum indulgentiae non solum agnoscere negligunt, verum etiam irridere ac blasphemare non desinunt? et contra hos tamen inimicitias in corde non retinemus, quod illi patet ac nudum est, cujus et in praesenti et in futura vita et timemus judicium, et speramus auxilium. Sed arbitramur nos etiam pro ipsis aliquid providere, si homines qui Deum non timent, aliquid timeant, quo non eorum laedatur utilitas, sed vanitas castigetur; ne ab eis Deus ipse quem spernunt, noxia securitate, audacioribus factis gravius offendatur, et ne aliis ad imitandum, eadem ipsa securitas multo perniciosius proponatur. Denique pro quibus abs te rogamur, nos pro illis Deum rogamus uti eos ad se convertat, ut fide mundans corda eorum, veracem ac salubrem agere poenitentiam doceat. 10. Ecce quanto eos, quibus nos arbitraris irasci, pace tua dixerim, ordinatius quam tu, utiliusque diligimus, pro quibus et ad evitanda tanto majora mala, et ad consequenda tanto majora bona, deprecamur. Quos etiam tu, si ex Dei coelesti munere non ex hominum terreno more diligeres, sinceriterque mihi rescriberes quod cum te ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque compellerem, libenter audieris, non solum haec eis optares, sed eis ad haec ipse praeires. Sic omne apud nos tuae petitionis negotium cum magno et sano gaudio finiretur. Sic illam coelestem patriam, quam cum intuendam esse suaderem, libens te accepisse dixisti, ex hujus etiam, quae te carnaliter genuit, vera et pia dilectione promereris; vere consulens tuis non ad vanitatem laetitiae temporalis nec ad impunitatem perniciosissimam sceleris, sed ad gratiam sempiternae felicitatis. 11. Habes expositas in hac causa cogitationes et vota pectoris mei. Quid autem lateat in consilio Dei, fateor, homo sum, nescio: quidquid illud est, id est justius, atque sapienties, et firmissime stabilitum, incomparabili excellentia prae omnibus mentibus hominum. Verum est quippe quod legitur in Libris nostris, Multae cogitationes sunt in corde viri, consilium autem Domini manet in aeternum (Prov. XIX, 21). Proinde quid tempus afferat, quid nobis facultatis aut difficultatis oriatur, quid postremo voluntatis ex rerum praesentium, vel correctione, vel spe, subito possit existere, utrum Deus sic indignetur his factis, ut ea, quam petunt, impunitate magis severiusque puniantur, an illo modo quo nobis placet coercendos misericorditer judicet, an aliqua duriore, sed salubriore eorum praecedente correctione, nec ad hominum, sed ad suam misericordiam veraci conversione quidquid terroris praeparabatur, avertat et convertat in gaudium, jam novit ipse, nos autem ignoramus. Quid ergo hic ante tempus, inter nos ego et Praestantia tua frustra laboremus? Seponamus paululum curam cujus hora non est, et quod semper instat, si placet, agamus. Nudum enim tempus est, quo non deceat et oporteat agere, unde Deo placere possimus; quod in hac vita usque ad eam perfectionem impleri, ut nullum omnino peccatum insit in homine aut non potest, aut forte difficilimum est: unde praecisis omnibus dilationibus, ad illius gratiam confugiendum est, cui verissime dici potest quod carmine adulatorio nescio cui nobili dixit, qui tamen ex Cumaeo, tanquam ex prophetico carmine se accepisse confessus est: Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras. (Virg. Eclog. 4.) Hoc enim duce, solutis omnibus dimissisque peccatis, hac via ad coelestem patriam pervenitur, cujus habitatione cum eam tibi amandam, quantum potui, commendarem, admodum delectatus es. CAPUT IV. 12. Sed quia dixisti quod omnes eam leges diversis viis et tramitibus appetant; vereor ne forte, cum putas etiam illam viam, in qua nunc constitutus es, eo tendere, pigrior sis ad eam tenendam quae illuc sola perducit. Sed rursus verbum quod posuisti diligenter attendens, videor mihi tuam non impudenter aperire sententiam: neque enim dixisti, quam omnes leges diversis viis et tramitibus assequuntur, aut ostendunt, aut inveniunt, aut ingrediuntur, aut obtinent, aut aliquid ejusmodi, sed dicendo, appetunt, librato verbo, atque perpenso, non adeptionem significasti, sed adipiscendi cupiditatem. Ita nec illam quae vera est, exclusisti, nec alias quae falsae sunt, admisisti, et illa quippe appetit quae perducit, nec perducit omnis quae hoc appetit; quo quisquis perducitur, sine ulla dubitatione beatus est. Beati autem omnes esse volumus, hoc est, appetimus, nec tamen omnes qui volumus possumus, hoc est, quod apperimus adipiscimur. Ille ergo adipiscitur qui viam tenet non solum qua id appetit, sed qua etiam pervenitur, relinquens alios in itineribus appetendi, sine fine adipiscendi. Quoniam nec error esset si nihil appeteretur, nec si appetita veritas teneretur. Si vero diversas vias ita dixisti, ut non intelligamus adversas, sicut dicimus diversa praecepta, quae tamen omnia bonam aedificent vitam, alia de castitate, alia de patientia, alia de fide, alia de misericordia, et si quae sunt caetera; non solum appetitur viis et tramitibus ita diversis illa patria, verum etiam reperitur. Nam et in Scripturis sanctis et viae leguntur, et via: viae, sicut illud est, Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15); via, sicut illud, Deduc me in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). Non aliae, illae, alia ista; sed omnes una, de quibus alio loco eadam sancta Scriptura dicit, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10): quae si diligenter considerentur, copiosum pariunt sermonem, intellectumque suavissimum; quod si opus fuerit, in tempus aliud differam. 13. Nunc autem, quod satis esse arbitror pro suscepto officio rescribendi Praestantiae tuae, quoniam Christus dixit. Ego sum via (Joan. XIV, 6). in illo quaerenda est misericordia et veritas; ne si alibi quaesierimus erremus, tenentes appetentem viam, sed non etiam perducentem. Velut si hanc ipsam tenere vellemus, unde quiddam commemorasti, omnia peccata esse paria; nonne ab illa patria veritatis et beatitatis nos longe exsules mitteret? Quid enim absurdius, quid insanius dici potest, quam ut ille qui aliquanto immoderatius riserit, et ille qui patriam truculentius incenderit, peccasse judicentur aequaliter? Quam quidem tu ex quorumdam philosophorum opinione non diversam viam, quae tamen ducat ad coelestem habitationem, sed plane perversam, quae ducit ad perniciosissimum errorem, non pro tuo sensu, sed pro causa civium tuorum adhibendam putasti; ut sic ignoscamus eis quorum saevientium ignibus arsit Ecclesia, quemadmodum ignosceremus, si ab eis aliquo petulanti convicio appeteremur. 14. Sed quemadmodum id adstruxeris vide: Et si ut quibusdam, inquis, philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis. Deinde cum quasi moliris ostendere omnia paria esse peccata, subjungis et dicis: Petulantius locutus est aliquis, peccavit; convicia aut crimina ingessit, aeque peccavit. Hoc non est docere, sed id quod perverse sentitur, sine ulla documentorum a tructione proponere. Ad hoc enim quod dicis, aeque peccavit, cito respondetur, non aeque peccavit. Exigis fortassis ut probem: quid enim tu quod aeque peccaverit, jam probasti? An illud quod jungis audiendum est? Aliena quisque diripuit, inter delicta numeratur. Hic etiam tu ipse verecundatus es: puduit enim te dicere quod peccavit aequaliter; sed, inter delicta, inquis, numeratur. Non autem ibi quaestio est utrum et hoc inter delicta numeretur, sed utrum hoc illi delicto aequalitate jungatur. Aut si propterea sunt paria, quia utraque delicta sunt, mures et elephanti pares erunt, quia utraque sunt animalia; muscae et aquilae, quia utraque volatilia. 15. Adhuc etiam progrederis et conjectas: Loca profana sacraque violavit, non est ab indulgentia secernendus. Hic sane de violatis sacris locis ad facinus tuorum civium pervenisti: verum locutioni petulanti, nec tu ipse coaequasti; tantummodo eis petisti indulgentiam, quae recte petitur a Christianis propter abundantem miserationem, non propter peccatorum parilitatem. Ego autem supra posui scriptum in Litteris nostris: Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Consequentur itaque misericordiam, si non oderint veritatem. Quae non quasi aeque peccantibus, ac si petulantius locuti sint; sed de scelere immanissimo atque impio recte poenitentibus christiano jure debetur. Tu vero, vir merito laudabilis, ne quaeso ista paradoxa Stoicorum sectanda doceas Paradoxum tuum, quem tibi optamus vera pietate ac felicitate grandescere. Nam quid generosus adolescens sapere iniquius, et tibi ipsi periculosius potest, quam si convicio in quemlibet extraneum jaculato, non dico parricidium, sed ipsum in patrem convicium coaequaverit? 16. Convenienter itaque apud nos pro civibus tuis agis, ingerendo nobis misericordiam Christianorum, non duritiam Stoicorum: quae causae a te susceptae, non modo nihil suffragatur, verum etiam multum adversatur. Nam ipsam misericordiam, quam si non habeamus, nulla tua petitione, nullis illorum precibus flecti poterimus, in vitio Stoici ponunt, eamque a sapientis animo penitus expellunt, quem prorsus ferreum et inflexibilem volunt. Melius itaque tibi occurreret de tuo Cicerone quod diceres, qui Caesarem laudans: Nulla, inquit, de virtutibus tuis admirabilior, vel gratior misericordia est (Orat. pro Q. Ligario ). Quanto magis debet ea in Ecclesiis praevalere, quando eum sequuntur qui dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6); et legunt, Universae viae Domini misericordia et veritas. Noli ergo metuere innocentibus ne moliamur exitium, qui nec nocentes volumus ad dignum supplicium pervenire; prohibente nos illa misericordia quam in Christo cum veritate diligimus. Sed qui vitiis nutriendis parcit et fovet, ne contristet peccantium voluntatem, tam non est misericors quam qui non vult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non timet ne vulneratum doleat vel exstinctum. Serva ergo tempori opportuno quod apud nos agas, pro his hominibus, in quorum dilectione (da veniam) non solum nos minime praecedis, sed nec adhuc sequeris; et rescribe potius quid te de hac via moveat quam tenemus, et in qua nobiscum ad supernam patriam, qua te delectari novimus et gaudemus, ut gradiaris instamus. 17. Cives autem carnalis patriae tuae, etsi non omnes, sed quosdam innocentes quidem dixisti; verumtamen, quod relecta illa epistola mea debes advertere, non defendisti. Quorum non flores, sed spinas nos sensisse cum dicerem, respondens ad illud quod scripseras, florentem te cupere patriam relinquere, jocari me putasti. Hoc scilicet in malis tantis libeat! ita est prorsus. Fumant adhuc ruinae incensae ecclesiae, et in ea causa nos jocamur! Et ego quidem quamvis innocentes illic mihi non occurrerent, nisi qui aut absentes fuerunt, aut mala illa perpessi sunt, aut nullis ad prohibendum viribus vel auctori ate valuerunt, tamen nocentiores a minus nocentibus in rescribendo distinxi, aliamque causam posui eorum qui timuerunt offendere potentes inimicos Ecclesiae, aliam eorum qui hoc committi voluerunt: aliam corum qui commiserunt, aliam eorum qui immiserunt; nihil agi de immissoribus volens, quia hoc sine tormentis corporalibus a proposito nostro abhorrentibus fortasse non potest inveniri. Stoici autem tui omnes aequaliter nocentes esse concedunt, quibus placet omnia paria esse peccata; qui etiam duritiam suam qua misericordiam vituperant, huic sententiae sociantes, nullo modo censent omnibus pariter ignoscendum, sed omnes pariter esse puniendos. Remove ergo illos quam longissime potes a patrocinio causae istius, et opta potius ut tanquam christiani agamus, ut, sicut optamus, nos in Christo eos quibus parcimus, acquiramus, ne perniciosa illis dissolutione parcamus. Deus misericors et verax et felicitate vera donare dignetur.
EPISTOLA CV . Donatistas ad unitatem exhortans, ostendit leges juste necessarioque in eos latas fuisse ab imperatoribus catholicis. Baptismi sanctitatem ex divini muneris gratia, non ex ministri hominis meritis pendere probat. Deinde catholicam Ecclesiam in sacris Scripturis agnosci: ac demum repertos in ea malos tolerari oportere.
AUGUSTINUS episcopus catholicus, Donatistis.
CAPUT PRIMUM. 1 Charitas Christi, cui omnem hominem, quantum ad nostram pertinet voluntatem, lucrari volumus, tacere nobis non permittit. Si propterea nos odistis, quia pacem vobis catholicam praedicamus, nos Domino servimus dicenti, Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9); et in Psalmo scriptum est: Cum iis qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar eis, debellabant me gratis (Psal. CXIX, 7). Propterea mandaverunt nobis quidam presbyteri partis vestrae, dicentes: Recedite a plebibus nostris, si non vultis ut interficiamus vos. Quanto justius eis nos dicimus: Imo vos non recedite, sed accedite pacati ad plebes non nostras, sed illius cujus omnes sumus; aut si non vultis et impacati estis, vos potius recedite a plebibus, pro quibus Christus suum sanguinem fudit: quas ideo vultis vestras facere ne Christi sint, quamvis eas sub ejus nomine possidere conemini; tanquam si servus furetur oves de grege domini sui, et quaecumque ex illis nata fuerint, characterem domini sui eis infigat, ne furtum ejus possit agnosci. Sic enim fecerunt majores vestri; separaverunt ab Ecclesia Christi populos habentes baptismum Christi, et quicumque illis accreverunt, baptismo Christi eos baptizaverunt. Sed Dominus et fieres punit, si non se correxerint, et oves ab errore revocat ad gregem, nec in eis suum exterminat characterem.
2. Dicitis nos traditores; quod nec majores vestri in majores nostros potuerunt, nec vos in nos probare ullo modo poteritis. Quid vobis vultis faciamus, qui quando vobis dicimus ut causam nostram et vestram patienter audiatis, non nostis nisi superbire et insanire? Nam utique ostenderemus vobis, quia potius illi traditores fuerunt, qui Caecilianum et socios ejus quasi traditionis crimine damnaverunt. Et dicitis, recedite a plebibus nostris; quas docetis ut vobis credant, et Christo non credant. Vos enim eis dicitis, propter traditores, quos non ostenditis, remansisse Ecclesiam Christi in sola Africa partis Donati: quod non de Lege, non de Propheta, non de Psalmo, non de Apostolo, non de Evangelio, sed de corde vestro, et de parentum vestrorum calumniis recitatis. Christus autem dicit praedicari in nomine suo poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47): cui Ecclesiae ex ore Christi manifestatae vos non communicatis, et alios in vestram perditionem trahentes, liberari non vultis. CAPUT II. 3. Si autem ideo vobis displicemus, quia per Imperatorum jussiones ad unitatem cogimini, hoc vos fecistis, qui ubicumque vellemus praedicare veritatem, ut eam quisque secunus audiret et volens eligeret, nunquam permisistis per violentias et terrores vestros. Nolite stridere, et perturbare animas vestras; patienter, si fieri potest, considerate quod dicimus, et recolite facta Circumcellionum vestrorum, et clericorum qui duces eorum semper fuerunt, et videbitis quae causa vobis hoc excitaverit. Unde injuste querimini, quia vobis omnia ista ut juberentur coegistis. Nam ut longe praeterita et multa non repetamus, saltem recentia facta vestra cogitate. Marcus presbyter Casphalianensis a nemine coactus, propria voluntate catholicus factus est. Quare illum vestri persecuti sunt, et pene occidissent, nisi Dei manus per homines supervenientes violentias eorum compressisset. Restitutus Victorianensis ad catholicam nullo cogente se transtulit. Quare raptus est de domo sua, caesus, in aqua volutatus, buda vestitus, et nescio quot dies in captivitate retentus est, nec libertati proprie fortasse restitutus esset, nisi jam pene propter ipsam causam Proculeianus sibi exhibitionem videret imminere. Marcianus Urgensis catholicam unitatem propria voluntate delegit. Quare subdiaconum ejus, cum ipse fugisset, prope usque ad mortem caesum, clerici vestri lapidibus obruerunt, quorum domus pro suo scelere eversae sunt. 4. Quid amplius dicamus? Modo praeconem misistis, qui clamaret Siniti, Quisquis Maximino communicaverit, incendetur domus ejus: qui antequam ipse ad Catholicam conversus esset, et nondum de transmarinis remeasset, ad quid aliud presbyterum Siniti miseramus, nisi ut nulli molestus nostros visitaret, et in domo juris sui positus, pacem catholicam volentibus praedicaret? quem vos inde cum gravi injuria projecistis. Quid aliud agebamus, quando unus nostrum Calamensis episcopus Possidius ibat ad fundum Figulinensem, nisi ut nostri, quamvis pauci qui illic erant, visitarentur, et audito verbo Dei ad unitatem Christi qui vellent converterentur? Cui ambulanti viam suam, latronum more insidiati sunt, et quia in eorum insidias cadere non potuit, eum aperta violentia in fundo Livetensi pene vivum cum domo quo fugerat, incenderant, nisi tertio suppositas flammas coloni ejusdem fundi propter periculum suae salutis exstinguerent: et tamen cum Crispinus propter hoc factum in proconsulari judicio convinceretur haereticus, ejusdem episcopi Possidii intercessu decem libras auri non est exactus. Cui benevolentiae et mansuetudini ingratus, ad imperatores catholicos ausus est appellare. Unde hanc in vos iram Dei, de qua murmuratis, multo importunius et vehementius provocavit. 5. Videtis quia vos contra pacem Christi violenter insurgitis, et patimini non pro ipso, sed pro iniquitatibus vestris. Quae est ista dementia, ut cum male vivitis, latronum facta faciatis; et cum jure punimini, gloriam martyrum requiratis? Si ergo vos privata vestra audacia tam violenter cogitis homines aut ire in errorem, aut permanere in errore; quanto magis nos debemus per ordinatissimas potestates, quas Deus secundum suam prophetiam subdidit Christo, resistere furoribus vestris, ut miserae animae de vestra dominatione liberatae, eruantur de vetustissima falsitate, et assuescant in apertissima veritate? Nam quod a nobis nolentes dicitis cogi, multi etiam se cogi volunt; quod nobis antea et postea confitentur, ut vel sic evadant oppressiones vestras. 6. Et tamen quid est melius, proferre veras Imperatorum jussiones pro unitate, an falsas indulgentias pro perversitate: quod vos fecistis, et mendacio vestro subito totam Africam implestis? In quo facto nihil aliud ostendistis, nisi partem Donati semper de mendacio praesumentem, omni vento jactari et circumferri, sicut scriptum est, Qui fidit in falsis, hic pascit ventos (Prov. X, 4). Sicut enim vera fuit ista indulgentia, sic vera sunt crimina Caeciliani, et traditio Felicis Aptungensis, per quem ordinatus est, et quidquid aliud contra catholicos dicere consuevistis, ut a pace Ecclesiae Christi infelices separetis, et infeliciter separemini. De nulla quidem nos hominis potestate praesumimus, quamvis utique multo sit honestius praesumere de Imperatoribus quam praesumere de Circumcellionibus, praesumere de legibus quam praesumere de seditionibus. Sed meminimus scriptum esse: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jer. XVII, 5). Unde ergo praesumimus, si vultis nosse, illum cogitate de quo propheta praenuatiavit, dicens: Adorabunt eum omnes reges terrae, et omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Et ideo hac Ecclesiae potestate utimur, quam ei Dominus et promisit et dedit. 7. Imperatores enim si in errore essent, quod absit, pro errore suo contra veritatem leges darent, per quas justi et probarentur et coronarentur, non faciendo quod illi juberent, quia Deus prohiberet. Sicut jusserat Nabuchodonosor ut aurea statua adoraretur; quod qui facere noluerunt, Deo talia prohibenti placuerunt. Quando autem Imperatores veritatem tenent, pro ipsa veritate contra errorem jubent, quod quisquis contempserit, ipse sibi judicium acquirit. Nam et inter homines poenas luit, et apud Deum frontem non habebit, qui hoc facere noluit, quod ei per cor regis ipsa veritas jussit. Sicut ipse Nabuchodonosor postea miraculo salutis trium puerorum commotus atque mutatus, pro veritate contra errorem edictum proposuit, ut quicumque blasphemarent Deum Sidrach, Misach et Abdenago, in interitum irent, et domus eorum in dispersionem (Dan. III, 96): et non vultis ut tale aliquid contra vos jubeant imperatores Christiani, cum sciant a vobis, in eis quos rebaptizatis, Christum exsufflari? Si jussiones regum non pertinent ad praedicandam religionem et sacrilegia prohibenda, quare ad edietum regis talia jubentis etiam ipsi vos signatis? An ignoratis verba regis esse: Signa et ostenta quae fecit mihi Dominus Deus excelsus, placuit mihi in conspectu meo annuntiare, quam magnum et potens sit regnum ejus, regnum sempiternum et potestas ejus in saecula saeculorum (Dan. III, 99, 100)? An cum hoc audieritis, non respondetis, Amen; et hoc dicto clara voce ad edictum regis, vos in sancta solemnitate signatis? Sed modo quia nihil apud Imperatores potestis, nobis inde vultis facere invidiam. Si autem aliquid possetis, quanta faceretis; quando nihil potestis, et non cessatis! 8. Scitote quod primi majores vestri causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum detulerunt. Exigite hoc a nobis, probemus vobis; et si non probaverimus, facite de nobis quidquid potueritis. Sed quia Constantinus non est ausus de causa episcopi judicare, eam discutiendam atque finiendam episcopis delegavit. Quod et factum est in urbe Roma praesidente Melchiade episcopo illius Ecclesiae cum multis collegis suis. Qui cum Caecilianum innocentem pronuntiassent, et Donatum qui schisma Carthagini fecerat, sententia percussissent, iterum vestri ad Imperatorem venerunt, de judicio episcoporum, in quo victi fuerant, murmurarunt. Quomodo enim potest malus litigator laudare judices, quibus judicantibus victus est? Iterum tamen clementissimus Imperator alios judices episcopos dedit apud Arelatum galliae civitatem, et ab ipsis vestri ad ipsum Imperatorem appellarunt, donec etiam ipse causam cognosceret, et Caecilianum innocentem, illos calumniosos pronuntiaret. Nec sic toties victi quieverunt, sed de Felice Aptungitano, per quem Caecilianus fuerat ordinatus, quotidianis interpellationibus ipsi Imperatori taedium fecerunt, dicentes eum esse traditorem: et ideo Caecilianum episcopum esse non posse, quod a traditore fuerit ordinatus; donec et ipse Felix jussu Imperatoris causa cognita ab Aeliano proconsule innocens probaretur. 9. Tunc Constantinus prior contra partem Donati severissimam legem dedit. Hunc imitati filii ejus, talia praeceperunt. Quibus succedens Julianus desertor Christi et inimicus, supplicantibus vestris Rogatiano et Pontio, libertatem perditionis parti Donati permisit: denique tunc reddidit basilicas haereticis, quando templa daemoniis, eo modo putans christianum nomen posse perire de terris, si unitati Ecclesiae de qua lapsus fuerat, invideret, et sacrilegas dissensiones liberas esse permitteret. Haec erat ejus praedicanda justitia, quam supplicantes Rogatianus et Pontius laudaverunt, dicentes homini apostatae, quod apud eum sola justitia haberet locum. Huic successit Jovianus, qui quoniam cito mortuus est, nihil de rebus talibus jussit. Deinde Valentinianus; legite quae contra vos jusserit. Inde Gratianus et Theodosius; legite quando vultis, quae de vobis constituerint. Quid ergo de filiis Theodosii miramini, quasi aliud in hac causa sequi debuerint, quam Constantini judicium per tot christianos imperatores firmissime custoditum? 10. Ad Constantinum autem, sicut diximus, sicut vobis quando vultis, si tamen ignoratis, ostendimus, majores vestri causam Caeciliani ultro detulerunt. Defunctus est Constantinus, sed judicium Constantini contra vos vivit, quo vestri causam miserunt, apud quem judices episcopos reprehenderunt, ad quem a judicibus episcopis appellaverunt, quem taediosissime de Felice Aptungitano interpellaverunt, a quo toties convicti et confusi redierunt, et a pernicie furoris et animositatis suae non recesserunt; eamque vobis post. eris suis haereditariam reliquerunt, ut tam impudenter de jussionibus christianorum imperatorum faciatis invidiam, cum si vobis liceret, non quidem jam Constantinum christianum, quia veritati favit, contra nos interpellaretis, sed apostatam Julianum ab inferis excitaretis; quasi vero si aliquid tale contingeret, esset magnum malum nisi vobis. Quae est enim pejor mors animae, quam libertas erroris? CAPUT III. 11. Sed jam tollamus ista omnia de medio; amemus pacem, quam omnis doctus et indoctus intelligit praeponendam esse discordiae, diligamus et teneamus unitatem. Hoc jubent imperatores, quod jubet et Christus; quia cum bonum jubent, per illos non jubet nisi Christus. Et nos etiam per Apostolum obsecrat, ut idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata, neque dicamus, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi; sed simul omnes non simus nisi Christi, quia nec divisus est Christus, nec Paulus crucifixus est pro nobis; quanto minus Donatus? nec in nomine Pauli baptizati sumus (I Cor. I, 10 13); quanto minus in Donati? Hoc dicunt et Imperatores, quia christiani catholici sunt, non idolorum servi, sicut vester Julianus; non haeretici, sicut quidam fuerunt et Ecclesiam catholicam persecuti sunt, quando veri christiani non pro haeretico errore poenas justissimas sicut vos, sed pro catholica veritate passiones gloriosissimas pertulerunt. 12. Attendite quam manifestissima veritate per cor regis, quod in manu Dei est, ipse Deus dixerit in ista ipsa lege quam contra vos prolatam dicitis; est autem, si intelligatis, prolata pro vobis. Attendite quid habeant verba principis: Nam si in eis qui primo initiati sunt, idcirco religio Baptismatis judicatur infirma, quod ii a quibus accipitur peccatores putentur, toties renovari necesse erit traditum Sacramentum, quoties indignus fuerit inventus collati Baptismatis administrator, et fides nostra non ex nostrae voluntatis arbitrio, neque ex divini muneris gratia, sed ex meritis sacerdotum et clericorum qualitate pendebit. Faciant mille concilia episcopi vestri, huic uni sententiae respondeant, et ad quod volueritis consentimus vobis. Videte enim quam perverse et impie dicatur, quod dicere soletis, quia si bonus sit homo, ipse sanctificat eum quem baptizat; si autem malus sit, et nesciat ille qui baptizatur, tunc Deus sanctificat. Hoc si verum est, optare ergo debent homines, ut a malis ignoratis baptizentur, potius quam a notis bonis, ut magis a Deo quam ab homine possint sanctificari: sed absit a nobis ista dementia. Quare ergo non verum dicimus, et recte sapimus, quia semper Dei est illa gratia et Dei Sacramentum, hominis autem solum ministerium; qui si bonus est, adhaeret Deo, et operatur cum Deo; si autem malus est, operatur per illum Deus visibilem Sacramenti formam, ipse autem donat invisibilem gratiam. Hoc sapiamus omnes, et non sint in nobis schismata. CAPUT IV. 13. Concordate nobiscum, fratres; diligimus vos, hoc vobis volumus quod et nobis. Si propterea nos gravius odistis, quia errare vos et perire non permittimus, hoc Deo dicite, quem timemus minantem malis pastoribus, et dicentem: Quod erraverat, non revocastis, et quod perierat, non inquisistis (Ezech. XXXIV, 4). Hoc vobis per nos Deus ipse facit, sive obsecrando, sive minando, sive corripiendo, sive damnis, sive laboribus, sive per suas occultas admonitiones vel visitationes, sive per potestatum temporalium leges. Intelligite quid vobiscum agatur; perire vos non vult Deus in sacrilega discordia alienatos a matre vestra Catholica. Nihil in nos aliquando probare potuistis; vestri episcopi conventi a nobis, nunquam nobiscum pacifice conferre voluerunt, quasi fugientes cum peccatoribus loqui. Quis ferat istam superbiam? quasi Paulus apostolus non contulerit cum peccatoribus et cum valde sacrilegis: legite Actus Apostolorum, et videte. Quasi ipse Dominus non cum Judaeis, a quibus crucifixus est, sermones de Lege habuerit, eisque congruenter responderit. Postremo diabolus est primus omnium peccatorum, qui converti ad justitiam nunquam poterit, et tamen nec ipse Dominus de Lege dedignatus est ei respondere; ut intelligatis istos ideo nobiscum nolle conferre, quia causam suam perditam norunt. 14. Nos ignoramus quid adversus seipsos homines jactent, qui calumniosis dissensionibus gaudent. In Scripturis discimus Christum, in Scripturis discimus Ecclesiam. Has Scripturas communiter habemus, quare non in eis et Christum et Ecclesiam communiter retinemus? Nos ubi agnovimus eum de quo dicit Apostolus, Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus; non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 16); ibi agnovimus Ecclesiam, de qua dicit Deus ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, 3). Ubi agnovimus Christum in Psalmo de se prophetantem, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu; ego hodie genui te; ibi agnovimus Ecclesiam, in eo quod sequitur, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus deorum Dominus locutus est; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod sequitur, Et vocavi, terram a solis ortu usque ad occasum (Psal. XLIX, 1). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod paulo superius dicitur, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 5, 6). Ipsa est Ecclesia in sole posita, hoc est in manifestatione omnibus nota, usque ad terminos terrae. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Foderunt manus meas, et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et aspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod paulo post in psalmo ipso dicitur, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28, 29). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Exaltare super coelos, Deus; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod sequitur, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 6). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod de illo in psalmo ipso dicitur, Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent; et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 2, 8, 9, 10, 11). 15. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, lapidem de monte sine manibus praecisum, fregisse omnia regna terrarum, utique illa quae de culturis daemonum praesumebant; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod dictum est, lapidem ipsum crevisse, et factum montem magnum, et replevisse omnem terram (Dan. II, 34, 35). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod illic sequitur, Et adorabunt in conspectu ejus unusquisque de loco suo omnes insulae gentium (Sophon. II, 11). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso; operiet coelos virtus ejus; ibi agnovimus Ecclesiam in eo quod sequitur, Et laudis ejus plena est terra (Habac. III, 3). Ab Africo enim posita est Jerusalem, sicut legitur in libro Jesu Nave (Josuae XV, 8), unde nomen Christi diffusum est; et ibi est mons umbrosus, mons Oliveti, unde ascendit in coelum ut cooperiret coelos virtus ejus, et impleretur Ecclesia per omnem terram laudis ejus. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum, et caetera quae illic de ejus passione dicuntur; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod illic dicitur, Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui, et aulaeas tuas confige, non est quod parcas. Porrige longius funiculos, et palos validos confirma; etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates, quae desertae erant, inhabitabis. Non est quod metuas, praevalebis enim; nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor; quoniam ego sum Dominus, qui feci te, Dominus nomen ei: et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur (Isai. LIII. 7, et LIV, 1-5). CAPUT V. 16. Non novimus quid de traditoribus dicatis, quos nunquam convincere, nunquam ostendere potuistis. Non dico quia vestri potius in tali crimine detecti et confessi manifestantur: quid ad nos pertinet de sarcinis alienis? nisi ut quos possumus corrigamus, vel correptione vel quacumque disciplina in spiritu mansuetudinis et diligentia charitatis; quos autem corrigere non valemus, etiamsi necessitas cogit pro salute caeterorum ut Dei Sacramenta nobiscum communicent, peccatis tamen eorum non communicemus, quod non fit nisi consentiendo et favendo. Sic enim eos in isto mundo, in quo Ecclesia catholica per omnes gentes diffunditur, quem agrum suum Dominus dicit, tanquam zizania inter triticum, vel in hac unitatis area tanquam paleam permixtam frumento, vel intra retia verbi et Sacramenti tanquam malos pisces cum bonis inclusos, usque ad tempus messis (Matth. XIII, 24-43), aut ventilationis (Id. III, 12) aut littoris (Id. XIII, 47-50, toleramus, ne propter illos eradicemus et triticum, aut grana nuda ante tempus de area separata, non in horreum mittenda purgemus, sed volatilibus colligenda projiciamus; aut disruptis per schismata retibus, dum quasi malos pisces cavemus, in mare perniciosae libertatis exeamus. Propter hoc enim his atque aliis similitudinibus Dominus servorum suorum tolerantiam confirmavit, ne dum se boni putant malorum permixtione culpari, per humanas et temerarias dissensiones aut parvulos perdant, aut parvuli pereant. Quod usque adeo coelestis magister cavendum praemonuit, ut etiam de praepositis malis plebem securam faceret, ne propter illos doctrinae salutaris cathedra desereretur, in qua coguntur etiam mali bona dicere. Neque enim sua sunt quae dicunt, sed Dei, qui in cathedra unitatis doctrinam posuit veritatis. Proinde ille verax et ipsa veritas, de praepositis sua mala facientibus, et Dei bena dicentibus ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Non utique diceret, Quae faciunt, facere nolite, nisi manifesta essent mala quae faciunt. 17. Non ergo propter malos in mala dissensione pereamus: quamvis vestros majores non exsecratores malorum, sed accusatores innocentium fuisse, si velitis possimus ostendere. Sed quicumque illi et qualescumque fuerint, portent sarcinas suas. Ecce Scripturae communes, ecce ubi novimus Christum, ecce ubi novimus Ecclesiam. Si Christum ipsum tenetis, ipsam Ecclesiam quare non tenetis? Si in ipsum Christum quem legitis, et non videtis, tamen propter veritatem Scripturarum creditis; quare Ecclesiam negatis, quam et legitis et videtis? Haec vobis dicendo et ad hoc bonum pacis et unitatis et charitatis vos compellendo, inimici vobis facti sumus; et mandatis quia occidetis nos qui veritatem vobis dicimus, et in errore vos perire quantum possumus non permittimus. Vindicet nos Deus de vobis, ut ipsum errorem vestrum in vobis occidat, et nobiscum de veritate gaudeatis. Amen.
EPISTOLA CVI . Augustinus Macrobio donatianae partis apud Hipponem, uti ex epistola 108 intelligitur, episcopo, agens ne subdiaconum quemdam rebaptizet. Domino fratri dilecto MACROBIO, AUGUSTINUS. 1. Audivi quod quemdam subdiaconum nostrum rebaptizare disponis. Noli: sic Deo vivas, sic Deo placeas, sic Christi Sacramenta non inaniter habeas, sic non in aeternum a Christi corpore separeris. Noli, rogo te, frater, pro teipso te magis rogo; certe paululum attende quod dico. Felicianus Mustitanus Primianum Carthaginensem damnavit, et vicissim ab illo etiam ipse damnatus est. Diu Felicianus in sacrilego Maximiani schismate fuit, multos ibi per suas Ecclesias baptizavit, modo cum Primiano vester episcopus, sed et neminem post eum baptizans. Qua ergo licentia post nos adhuc rebaptizandum putatis? Hanc mihi solve quaestionem, et me baptiza: si hanc autem solvere non potes, parce alienae animae, parce tuae. Aut si me de Feliciano falsum dixisse arguis, exige ut probem; certe si non probavero, tunc fac quod putas. Addo etiam, si non probavero, non sim episcopus communionis meae; si autem probavero, noli esse inimicus salutis tuae. Opto te, domine frater, in pace esse nobiscum.
EPISTOLA CVII. Maximus et Theodorus Augustino renuntiantes quid ipsis coram responderit Macrobius ad ipsius litteras. Domino beatissimo et venerabili multumque desiderabili patri AUGUSTINO MAXIMUS et THEODORUS, in Domino salutem.
1. Ex praecepto Sanctitatis tuae ad episcopum Macrobium perreximus; ad quem cum litteras Beatitudinis tuae perferremus, primo negavit se ne eidem legerentur. Deinde aliquando ex nostra suggestione commotus, easdem sibi voluit recitari quibus relectis ait: « Non possum nisi ad me venientes suscipere, et iisdem fidem quam postulaverint dare. » Cum autem a nobis eidem diceretur quid de facto Primiani diceret, dixit se nuper ordinatum patris sui judicem esse non posse, sed in id quod a prioribus suis acceperit permanere. Quod necesse habuimus his litteris Sanctitati tuae significare. Beatitudinem tuam nobis Dominus custodiat, domine pater.
EPISTOLA CVIII. Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse. Domino dilecto fratri MACROBIO, AUGUSTINUS.
CAPUT PRIMUM. 1. Charissimifilii mei, honorabiles viri, cum ad tuam Benevolentiam attulissent litteras meas, quibus admonui rogavique te, ne subdiaconum nostrum rebaptizares, rescripserunt mihi te respondisse, Non possum nisi ad me venientes suscipere, et eis fidem quam postulaverint dare: et tamen si ad te venerit in vestra communione baptizatus, qui diu a vobis separatus fuit, et per ignorantiam se putaverit denuo baptizandum, idque poposcerit, cum quaesieris et cognoveris ubi fuerit baptizatus, suscipis quidem ad te venientem, nec tamen ei das quam postulat fidem, sed doces hominem habere quod petit, nec verba errantis attendis, sed studium adhibes corrigentis. Male ergo dantem quod jam dandum non est, et Sacramentum quod datum est violantem suus error accusat, non petentis excusat. Dic itaque mihi, obsecro te, quomodo non habeat qui petivit abs te, quod jam acceperat per me? Si propter alienam aquam, et alienum fontem, quod solent dicere qui non intelligunt, quia scriptum est, Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis; Felicianus quando separatus est a vobis in parte Maximiani, veritatis adulter, catena sacrilegii, sicut concilii vestri verba indicant, trahebatur. Si secum abstulerat fontem vestrum, quis erat fons in quo, illo separato, vestros baptizatis? Simul enim nunc vester episcopus sedet cum Primiano a se damnato et damnatore suo. 2. Sed sicut mihi suis litteris (Epist. 107) intimarunt nostri, qui in hac causa te viderunt, cum quaererent quid hinc diceres, respondisti te nuper ordinatum, factorum patris tui judicem esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis, permanere. Hinc sane dolui necessitatem tuam, cum te existimem, sicut audio, bonae indolis juvenem. Quid enim te ad hanc responsionem, nisi malae causae necessitas cogit? Sed si attendas, mi frater, si recte cogites, si Deum timeas, in mala causa perseverare nulla necessitas cogit. Haec enim responsio tua non quaestionem tibi a me propositam solvit, sed causam nostram ab omni calumnia vestrae causationis absolvit. Dicis enim te nuper ordinatum factorum patris tui judicem esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis permanere. Cur ergo non potius in Ecclesia, quam Scriptura teste incipientem ab Jerusalem, atque per omnes gentes fructificantem atque crescentem (Act. I, 8) a Domino Christo per Apostolos accepimus, permanemus; et de factis nescio quorum patrum, quae ante pene centum annos admissa dicuntur, modo judicamur? Si enim tu de patre tuo, adhuc in hac vita constituto, non audes judicare, quem potes interrogare; mihi quare dicitur ut judicem de mortuo longe antequam natus sum? et christianis gentibus quare dicitur ut judicent de factis Afrorum traditorum ante tot annos mortuorum, quos nec vivos tot christiani qui tunc vivebant, in terris remotissimis constituti audire vel nosse potuerunt? Qui manentem notum non audes judicare Primianum, cur mihi antiquum et ignotum judicandum vis imponere Caecilianum? Si patres tuos non judicas de factis suis, quare fratres tuos judicas de factis alienis? 3. An forte fratres nos negas? Sed melius audimus sanctum Spiritum per prophetam praecipientem, Audite qui pavetis verbum Domini: dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos detestantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in jucunditate, ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5, secundum LXX). Revera enim si hominibus nomen Domini jucundius esset, quam nomina hominum, numquid Christus clamans, Pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27), divideretur in membris suis per eos qui dicunt, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae (I Cor. III, 4) et per hominum nomina dilaniantur? numquid Christus exsufflaretur in baptismo suo, de quo dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33); de quo dictum est, Christus dilexit Ecclesiam suam, et tradidit seipsum pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (Eph. V, 25, 26)? numquid ergo in ipso suo lavacro exsufflaretur, si nomen Domini esset jucundius, cujus est ipse baptismus, quam nomen hominum, de quibus dicitis: Sanctum est quod ille dat, non quod ille? CAPUT II. 4. Et tamen collegae tui ubi voluerunt, veritatem potius attenderunt, et non solum baptismum quem Primianus in vestra communione, sed et quem dedit Felicianus in Maximiani sacrilego schismate, propter honoris Domini jucunditatem sanctum esse senserunt; et characterem, non solum quem ipse apud vos acceperat, sed et quem aliis extra nos desertor infixerat, ipso correcto violare non ausi sunt, quia regium cognoverunt. De hoc eorum facto tam bono judicare non vis, ubi eos deberes laudabiliter imitari, et sequeris judicium eorum, in quo merentur ab omnibus detestari. Times de Primiano judicare, ne cogaris audire quod culpes: imo vero judica, et illic magis poteris invenire quod laudes. Non enim quod male fecit Primianus te volumus memorare, sed quod optime fecit: qui in suscipiendis quos ejus damnator in separatione sceleratissima baptizaverat, errorem hominum correxit, non Dei Sacramenta destruxit. Bonum Christi et in hominibus malignis agnovit; malum autem hominum, non violato Christi bono, emendavit. Aut si hoc factum displicet tibi, illud saltem attende, illud pro bono tuo ingenio prudenter adverte, quia unum Primianum non judicas de factis ipsius Primiani, et orbem christianum judicas de factis Caeciliani. Times ne te polluat, si noveris quod vindicare non audeas: absolve ergo gentes, quae nec nosse poterant quod accusas. 5. Nec tamen illud unius Primiani factum est: scis, in quantum opinor, et tu, centum ferme episcopi vestri factione damnabili cum Maximiano conspirantes, ausi sunt damnare Primianum; et trecentorum decem Vagaiensi concilio, sicut decreti ejus verba personant: Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathan, Core, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit. Hinc alii duodecim, qui ejus ordinationi, quando contra Primianum levatus est, interfuerant, non dilata damnatione conjuncti sunt: caeteris autem, ne nimia praecisio fieret, praestituto die, redeundi est concessa dilatio, salvis suis honoribus, si intra terminum temporis remeassent. Nec timuerunt trecenti et decem ad suum collegium revocare tanto Maximiani sacrilegio accusatos, intuentes forte quod scriptum est: Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8). Quibus autem est permissum tempus dilationis, foris a vestra communione baptizaverunt, quoscumque baptizare potuerunt. Neque enim nisi foris fuissent, dilatione concessa invitari poterant ut redirent. Deinde et antequam dilatio finiretur, et posteaquam finita est, illi duodecim cum Maximiano damnati, apud tres aut amplius proconsules accusati sunt, ut e sedibus suis judiciario vigore pellerentur: inter quos erat Felicianus Mustitanus, de quo non ago, et Praetextatus Assuritanus nuper defunctus, in cujus damnati loco alter jam fuerat ordinatus. Quos duos non unus Primianus, sed multi coepiscopi vestri, cum frequentissima numerositate Thamugadensis Optati natalitia celebrarent, post eorum sine dilatione damnationem, post terminatam quae caeteris data fuerat dilationem, post divulgatam forensi etiam strepitu apud tot consules accusationem, in honoribus integris susceperunt, et post eos nullum baptizaverunt. Si huic assertioni resistitur, vel horum aliquid si negatur, periculo episcopatus mei exigar probare quod loquor. 6. Finita est causa, frater Macrobi: Deus hoc egit, Deus hoc voluit; occultae illius providentiae fuit ut in causa Maximiani speculum vobis correctionis proponeretur, ut omnis adversum nos, imo adversus Christi Ecclesiam toto orbe crescentem, non dico vestra, ne in tevidear contumeliosus, sed certe vestrorum criminosa calumnia finiretur. Nihil enim remansit omnino eorum quae contra nos, tanquam de Scripturis ab hominibus non intelligentibus proferri solent. Nam haec habere in ore consueverunt: Ab aqua aliena abstine te (Prov. IX, 18). Sed respondetur: Non est aqua aliena, quamvis sit in alienis; sicut nec aqua illa Maximiani fuit, unde vos non abstinuistis. Item proponitur nobis: Facti sunt mihi sicut aqua mendax, non habens fidem (Jer. XV, 18). Sed respondetur: Hoc dictum est de fictis hominibus, non pertinentibus ad Dei Sacramenta, quae nec in mendacibus possunt esse mendacia. Nam utique mendaces fuerunt qui Primianum, sicut ipsi perhibetis, falsis criminibus damnaverunt; nec tamen aqua mendax fuit, in qua separati a vobis, quos potuerunt, baptizaverunt. Nam quando eam in his, quos Felicianus et Praetextatus foris baptizaverunt, suscepistis, et in mendacibus veracem fuisse sensistis. Proponitur nobis, Qui baptizatur a mortuo, quid prodest lavacrum ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Respondetur: Si hoc de baptismo scriptum est, quo baptizant illi quos tanquam mortuos ejecit Ecclesia, non dixit hoc lavacrum non esse, sed nihil prodesse; quod et nos dicimus. Verumtamen quando cum illo ad Ecclesiam venerit, quod foris oberat, intus proderit; non cum ipse repetitur Baptismus, sed cum corrigitur baptizatus. Sicut Maximianum et socios ejus, unquam mortuos a vestra congregatione, communionis lectos loquitur Vagaiense concilium: Veridica, inquit, unda, in asperos scopulos nonnullorum naufraga projecta sunt membra. Aegyptiorum quodammodo exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora, quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inveniunt sepulturam. Ex hac turba mortuorum, quasi reviviscentes Felicianum et Praetextatum in suis honoribus suscepistis, et ab eis in illa morte baptizatos non rebaptizastis; quia baptismum Christi foris datum per mortuos, mortuis non prodesse, eumdem tamen ipsum prodesse intus reviviscentibus agnovistis. Proponitur nobis: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Respondetur, hoc scriptum de assentatione leni atque fallaci blandi adulatoris intelligi, qua ungitur et crescit eis caput, cum laudantur peccatores in desideriis animae suae, et qui iniqua egerint, benedicuntur. Quod ex priore versu satis apparet; sic enim posita est tota sententia: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. Malle se dixit veraci misericordis austeritate conteri, quam deceptoria laude fallentis extolli. Sed quomodolibet intelligatis, certe in eis quos in sacrilegio Maximiani Felicianus et Praetextatus baptizaverunt, aut peccatorum oleum suscepistis, aut etiam peccatoribus ministrantibus datum Christi esse oleum cognovistis. Neque enim non erant peccatores, quando de illis in Vagaiensi concilio dicebatur: Famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis, vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite. CAPUT III. 7. Ista de Baptismo dixisse suffecerit. Causa vero separationis vestrae his solet non intellectis testimoniis colorari. Scriptum est: Ne communices peccatis alienis (I Tim. V, 22). Sed respondetur, eum communicare peccatis alienis, qui consentit malis factis; non eum, qui cum ipse sit triticum, simul tamen cum palea, quamdiu area retrituratur, divinis communicat Sacramentis. Scriptum est enim, Exite inde, et immundum ne tetigeritis; et, Qui tetigerit pollutum, pollutus est (Isai. LII, 11); sed consensione voluntatis, qua deceptus est homo primus, non conversatione corporis, qua et Judas osculatus est Christum. Pisces quippe illi, de quibus in Evangelio Dominus loquitur, boni et mali intra eadem retia, quibus congregationis coaptat unitatem, usque ad finem saeculi, quod littoris nomine praefiguratur (Matth. XIII, 48, 49) pariter natant corporibus mixti, sed moribus separati. Scriptum est enim, Modicum fermentum totam massam corrumpit ( (I Cor. V, 6), sed eorum qui consentiunt mala facientibus, non eorum qui secundum prophetam Ezechielem, gemunt, et moerent ob iniquitates populi Dei, quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX, 4). 8. Istam malorum permixtionem gemit et Daniel (Dan. IX, 5-16): tres quoque viri gemuerunt (Id. III, 28-31); ille hoc in oratione, illi in fornace testantur: nec tamen se ab unitate populi, cujus peccata confitebantur, corporali disjunctione separaverunt. Prophetae omnes in eumdem populum in quo erant, quae et quanta dixerunt! nec sibi tamen alterum populum in quo essent, discessione corporali vel segregatione quaesierunt. Ipsi Apostoli permixtum sibi diabolum Judam usque in finem, quo se ipse etiam laqueo perdidit, sine ulla sui contaminatione tolerarunt, ita ut diceret eis Dominus, propter illius inter eos praesentiam: Et vos mundi estis, sed non omnes (Joan. XIII, 10). Nec ob illius immunditiam, tanquam fermento in eis dissimilium morum massa corrupta est. Nec recte affirmari potest quod eos illius latebat nequitia, nisi forte qua fuerat etiam Dominum traditurus: nam ipsi de illo scripserunt quod fur erat, et omnia quae mittebantur de dominicis loculis auferebat (Joan. XII, 6). Non eis quisquam calumniabatur illo testimonio, Videbatis furem, et concurrebatis cum eo (Psal. XLIX, 18): et factis enim malorum, non Sacramentorum communione, sed eorumdem factorum consensione concurritur. Apostolus Paulus quantum de falsis fratribus conqueritur (II Cor. XI, 26)! quorum tamen corporali permixtione non maculabatur, cordis puri diversitate sejunctus. Nam a quibusdam quos invidos noverat, gaudet Christum pariter praedicari (Philipp. I, 15-18); et utique invidia diabolicum vitium est. 9. Postremo episcopus Cyprianus, jam Ecclesia copiosius dilatata, vicinior temporibus nostris, cujus auctoritate aliquando repetitionem Baptismi confirmare conamini, cum illud concilium, vel illa scripta, si vere ipsius sunt, et non, sicut aliqui putant, sub ejus nomine conscripta atque conficta, contineant quantum dilexerit unitatem, quomodo in ea tolerandos, etiam contra quos ipse sentiebat, apertissima exhortatione consuluerit, ne pacis vinculum rumperetur: id potissimum attendens, quia si quis alterutris, quibus aliud videtur quam veritas habet, humanus error irrepserit, fraterna concordia custodita charitas etiam cooperit multitudinem peccatorum. Hanc ille sic tenuit, sic amavit, ut si quid aliter quam res est, de Baptismi sacramento sapuerat, id quoque Deus illi revelaret, sicut Apostolus fratribus in charitate ambulantibus dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Id. III, 15, 16). Huc accedit quoniam fructuosum sarmentum, si aliquid habebat adhuc purgandum, gloriosa martyrii falce purgatum est: non quia pro Christi nomine occisus est, sed quia pro Christi nomine in gremio unitatis occisus est. Nam ipse scripsit, et fidentissime asserit, eos qui extra unitatem, etiamsi pro illo nomine moriantur, occidi posse, non posse coronari ( Lib. de anit. Eccl. ). Tantum valet sive ad delenda, sive ad confirmanda peccata, vel custodita, vel violata charitas unitatis. 10. Ipse ergo ille Cyprianus, cum per impiorum Gentilium persecutionem vastata Ecclesia multos plangeret lapsos, malis hoc moribus tribuens eorum, qui in ipsa Ecclesia damnabili conversatione vivebant, de collegarum suorum moribus gemit, nec suum gemitum silentio tegit; sed dicit eos in tantam cupiditatem fuisse progressos, ut esurientibus, etiam in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus fenus augerent ( Serm. de lapsis, vers. init. ). Puto istorum avaritia, fundis, et fenore Cyprianum non fuisse maculatum; nec tamen ab eis se corporali segregatione, sed vitae dissimilitudine fuisse disjunctum. Cum eis altare tetigit; sed immundam illorum vitam ille non tetigit, quando sic culpavit atque redarguit. Placentia quippe ista attinguntur, displicentia repelluntur. Ideoque illi optimo episcopo, nec censura, qua peccata coerceret, nec cautela defuit, qua unitatis vinculum custodiret. Legitur ejus in quadam epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum, de hac re clara et aperta sententia, qua omnino praecepit, propheticam regulam tenens, nullo modo Ecclesiae deseri debere unitatem, propter malorum permixtionem. Nam etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut charitas nostra, ut quoniam esse zizania in Ecclesia cernimus, nos de Ecclesia recedamus. Tantummodo nobis laborandum est, ut frumentum esse possimus (Epist. 51). 11. Istam charitatis legem ex ore Christi Domini promulgatam; ipsius enim sunt istae similitudines, et de zizaniis usque ad tempus messis in unitate agri per mundum (Matth. XIII, 24-43), et de malis piscibus usque ad tempus littoris intra eadem retia tolerandis (Ibid. 47-50); hanc ergo charitatis legem si majores vestri mente retinerent, si cum Dei timore cogitarent, non propter Caecilianum, et nescio quos Afros, sive, ut putatis, revera criminosos, sive, quod magis credendum est, calumniis appetitos, se ab Ecclesia, quam descripsit ipse Cyprianus, per omnes gentes radios suos porrigente, et ramos suos per omnem terram copia ubertatis extendente, non, inquam, se a tot gentibus christianis, quae omnino nescierunt qui, vel quid, vel quibus objiciebant, nefaria separatione discinderent; quod non fit, nisi aut simultate privata potius quam utilitate communi, aut illo vitio quod consequenter Cyprianus ipse connumerat, vitandumque commemorat. Nam cum praecepisset propter zizania quae in Ecclesia cernuntur, non esse Ecclesiam deserendam, sequitur et adjungit: Nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere et labore nostro capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit, « In domo autem magna non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata » (II Tim. II, 20): nos operam demus, et quantum possumus laboremus ut vas aureum vel argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est. Esse non potest major domino suo servus; nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit, ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam et ventilabrum jam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista praesumptio, et sacrilega obstinatio, quam sibi furor pravus assumit, et dum sibi semper amplius aliquid quam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt. 12. Quid hac Cypriani attestatione clarius; quid veracius? Vides quanta evangelica et apostolica luce praefulgeat; vides eos, qui velut offensi pro sua justitia iniquitatibus alienis, Ecclesiae deserunt unitatem, ipsos esse potius iniquissimos. Vides foris esse zizania, eos qui noluerunt in unitate agri Domini zizania tolerare. Vides foris esse paleam, eos qui noluerunt in unitate domus magnae talia tolerare. Vides quam veraciter scriptum est, Filius malus ipse se justum dicit; exitum autem suum non abluit (Prov. XXIV, sec. LXX): exitum scilicet quo exit de Ecclesia, non purgat, non excusat, non defendit, non purum et sine crimine ostendit; hoc est enim, non abluit; quia si non seipsum justum diceret, sed vere ac legitime justus esset, non bonos propter malos impiissime desereret, sed malos propter bonos patientissime sustineret, donec ipse Dominus, sive per se, sive per Angelos suos, a tritico zizania, a frumentis paleas, a vasis misericordiae vasa irae, et haedos ab ovibus, pisces malos a bonis in fine saeculi separaret. CAPUT IV. 13. Sed si testimonia illa Scripturarum, quae majores vestri ad dividendum populum Dei, vel intelligenda, vel proferenda crediderunt, aliter quam divinorum eloquiorum sensus postulat, accipere conamini, jam desinite: attendite illud speculum quod ad vos admonendos, Deus misericordissima, si sapitis, provisione constituit. Causam dico Feliciani, Fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris, sicut in Vagaiensi concilio conclamatum est, inimicum, Dathan, Core, et Abiron ministrum; de quo amplius addiderunt quod eum aperta terra non absorbuit, sed ad majus supplicium superis reservasse. Raptus enim, inquiunt, poenam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc graviores colligit funeris, cum mortuis interest vivus. Quaero enim utrum istum tunc immundum mortuum tetigerunt illi qui cum eo conspirantes, Primiani innocentiam damnaverunt. Si enim tetigerunt, utique pollutum tangendo polluti sunt. Cur ergo in ejusdem communione, atque a vestra separatis, tanquam innocentibus dilatio redeundi conceditur, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta, et qui tanquam ordinationi Maximiani non interfuerint, mereantur audire quod eos sacrilegi surculi non polluerunt plantaria, in eadem parte positos, in eodem schismate colligatos, a vobis divisos, illis sociatos, simul in Africa constitutos, notissimos, amicissimos, conjunctissimos, qui etsi non praesentes eum ordinaverunt, propter eum tamen et absentem Primianum damnaverunt; et inquinasse dicitur surculus Caeciliani orbis terrarum populos christianos numerosissimos, remotissimos, ignotissimos, cujus non dico causam, sed multi nec nomen nosse potuerunt? Non communicant peccatis alienis, qui peccatum Maximiani non solum scierunt, sed et contra Primianum levando erexerunt: et communicant peccatis alienis, qui Caecilianum episcopum factum, aut in longinquis gentibus nescierunt, aut in propinquioribus tantummodo audierunt, aut in ipsa Africa factum simpliciter, et pacifice cognoverunt, aut in ipsa Carthagine contra neminem levaverunt! Nec cum fure concurrebant, qui communicabant ei de quo dicit Nummasius advocatus, loquens pro praesente Restituto episcopo vestro, quod per occultum sacrilegii propemodum furtum, episcopalis nominis invaserit principatum; nec cum adultero portionem suam ponebant, qui communicabant veritatis adultero; nec modico fermento tota eorum massa corrumpebatur, cum ei faverent, cum in ejus parte, non quasi nescientes, a vobis praecisi, remanerent, sed a vobis contra praecidendam erigendamque curarent; deinde vos ipsi, qui eos ad redeundum sic invitastis, ut Maximiano tanta societate conjunctos, impollutos a sacrilegii surculo diceretis, quod Praetextatum quoque et Felicianum salvis eorum honoribus suscepistis, quod cum eis pacifice concordetis (quod hodieque Felicianum vobiscum consedentem videtis) nulla communione peccatorum alienorum maculati, nullo contactu immunditiae coinquinati, nullius estis malignitatis fermento corrupti: et orbi christiano per haec testimonia alienum crimen objicitur, unitatis divisio a separatione funesta defenditur, a praeciso ramo, tanquam immundus ramus, qui in verae matris radice manserit, accusatur! CAPUT V. 14. Quid illud, quod soletis de sustentatis persecutionibus gloriari? Si martyres non facit causa, sed poena; cum diceretur, Beati qui persecutionem patiuntur, frustra est additum, propter justitiam (Matth. V, 10). Nonne vos etiam in hujus tituli gloria Maximianistae facillime vincunt, qui persecutionem non solum postea vobiscum, sed prius et a vobis pertulerunt? Advocati accusantis Maximianum, vestro collega praesente Restituto, qui in locum Salvii Membressitani, cum caeteris illis undecim sine dilatione damnati, antequam ipse dies dilationis transiret, jam fuerat ordinatus, verba sunt quae jam paulo ante commemoravi. Titianus etiam die ipso dilationis transacto, Felicianum et Praetextatum de tota ipsa contra Primianum conspiratione verbis gravissimis accusavit. Concilium etiam Vagaiense non semel Gestis proconsularibus, ac deinde municipalibus allegatum est, excitata judicia, impetratae minacissimae jussiones, postulatum atque praeceptum est, ad coercitionem resistentes perducerentur, impertitum officium, concessa auxilia civitatum, per quae id quod judicatum est, impleretur. Quid ergo nobiscum de imperata persecutione confligitis, qui vobiscum ista non aequo jure divisimus? Cum enim non semper qui persecutionem sustinet, perveniat ad passionem; sic inter nos composuerunt clerici et Circumcelliones vestri, ut vos persecutionem, nos passionem sustineremus. Sed, ut dixi, cum Maximianistis de ista laude certate, qui contra vos recitant Gesta forensia, ubi eos per judices persecutionibus agitastis: sed plane cum quibusdam eorum tali coercitione correctis postea concordastis; unde nec nostra est desperanda concordia, si Deus adjuvare, et vobis pacificam mentem inspirare dignetur. Nam et illud, quod contra nos a vestra parte magis ore maledico quam veridico solet dici, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3), nos potius ista in tantis latrociniis Circumcellionum, clericorumque vestrorum experti sumus, qui corporibus humanis caede atrocissima laniatis, tot loca nostrorum sanguine cruentarunt: quorum duces, quando te ingrediente in hanc patriam, cum suis cuneis deduxerunt, Deo laudes inter cantica conclamantes, quasi voces, velut tuba praeliorum in suis omnibus latrociniis habuerunt. Alio tamen die concussi ac stimulati aculeis verborum tuorum, quae in eos per punicum interpretem honesta et ingenua libertatis indignatione jaculatus es, factis eorum irritatus potius quam delectatus obsequiis, se de media congregatione, sicut ab eis qui aderant narrantibus audire potuimus, furibundis motibus rapuerunt, nec post eorum pedes veloces ad effundendum sanguinem, ulla aqua pavimenta salsavistis - quod post nostros clerici tui putaverunt esse faciendum. 15. Sed, ut dicere coeperam, hoc de Scripturis testimonium, quod in nos soletis magis conviciando quam probando jactare, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, etiam in Felicianum et Praetextatum impetu vehementi, grandiloqua illa sententia concilii Vagaiensis evomuit. Nam cum de Maximiano, quae visa sunt dicenda, dixissent: Nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors justa condemnat; trahit et ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: « Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3), » etc. Quibus dictis, ut deinde ostenderent qui essent, quos traheret ad consortium criminis catena sacrilegii, eosque cum Maximiano simili severitate damnarent: Famosi ergo, inquiunt, criminis reos Victorianum Carcavianensem, ad quem adjungunt alios undecim, inter quos Felicianum Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum. Post haec in eos dicta, facta est cum eis tanta concordia, ut nihil eorum minueretur honoribus; nullus ab eis ablutus, post abluentium pedes veloces ad effundendum sanguinem, rursus abluendus judicaretur. Cur ergo de nostra concordia desperandum est? Deus diaboli averterit invidiam, et pax Christi vincat in cordibus nostris: ac, sicut idem Apostolus dicit, donemus nobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit nobis (Colos. III, 15, 13), ut, quod jam dixi et saepe dicendum est, charitas cooperiat multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8). CAPUT VI. 16. Verum tu, frater, cum quo nunc ago, et de quo in Christo, sicut ipse novit, gaudere desidero, si partis Donati defensionem in hac Maximiani causa velis per ingenii tui et eloquii facultatem suscipere, nec mendaciter agere, quoniam recens est memoria ipsius, hominibus in quos haec gesta sunt, adhuc in corpore constitutis, tot etiam proconsularibus et municipalibus Gestis, ubi adversus vos semper catholica Ecclesia commonita est: ut nec illud de aqua aliena, et de aqua mendacii, et lavacro mortui, et si qua alia sunt hujusmodi, sicut soletis, intelligenda fatearis; sed eo potius modo, ut baptismus Christi ad participationem salutis aeternae datus Ecclesiae, nec extra Ecclesiam judicetur extraneus, nec in alienis deputetur alienus, sed extraneis et alienis valeat ad perniciem, suis autem et propriis ad salutem; atque in illis, cum ad pacem Ecclesiae convertuntur, error emendetur, non Sacramentum errorem puniendo destruatur, utque id quod oberat foris perverso, intus incipiat prodesse correcto: nec illa rursus de non communicando peccatis alienis, de separatione a malis, de non tangendo immundo atque polluto, de cavenda modici fermenti corruptione, et caetera talia, sicut soletis accepturus es, ne vos in Maximiani causa inexplicabiliter implicetis. Sed ita sapiens hoc asseres, hoc tenebis, quod sana doctrina commendat, quod vera regula exemplis propheticis atque apostolicis probat, malos esse potius tolerandos, ne deserantur boni, quam bonos deserendos, ut separentur mali. Tantum ut ab imitatione, a consensione, a vitae ac morum similitudine reprobi sejungantur, simul crescentes, simul in tribulatione permixti, simul intra retia congregati usque ad tempus messis, ventilationis, et littoris. De persecutione autem, quidquid ad expellendos et sedibus perturbandos Maximianistas a vestris per judices actum est, quomodo defensurus es, nisi hoc prudentiores vestros corrigendi animo, non nocendi moderato terrore fecisse: si qui autem humanum modum excesserunt, sicut in his quae Salvium Membressitanum esse perpessum civitas ipsa testatur, non praescribere caeteris, tanquam palea cum frumentis in una Sacramentorum communione constitutis, vitae autem dissimilitudine separatis? 17. Quae cum ita sint, amplector istam defensionem tuam. Ista quippe erit, si verax erit; et veritate vincetur, si ista non erit. Amplector, inquam, defensionem tuam; sed hanc esse cernis et meam. Cur non ergo in unitate areae dominicae simul frumentum esse laboremus, simul paleam toleramus? cur non, obsecro te, quae causa, cui bono, ob quam utilitatem, dic mihi? Fugitur unitas, ut Agni unici sanguine populi comparati, adversus invicem studiis contrariis inflammentur, et dividantur oves, quasi nostrae inter nos, patrisfamilias illius qui servo dixit, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17), non, Pasce oves tuas; et de quibus dictum est, Ut sit unus grex, et unus pastor (Id. X, 16): qui clamat in Evangelio, In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si veram dilectionem habueritis in vobis (Id. XIII, 35); et, Sinite crescere utraque usque ad messem, ne forte cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum (Matth. XIII, 30). Fugitur unitas, ut huc maritus, illuc uxor conveniat: dicat ille, Mecum tene unitatem, quia ego sum vir tuus; respondeat illa, Ibi morior, ubi est pater meus: ut in uno lecto dividant Christum, quos detestamur si dividant lectum. Fugitur unitas, ut propinqui, et cives, et amici, et hospites, et quicumque sibi humana necessitudine colligati, utrique Christiani, in conviviis ineundis, in matrimoniis tradendis et accipiendis, in emendo ac vendendo, in pactis et placitis, in salutationibus, in consensionibus, in collocutionibus, in omnibus suis rebus negotiisque concordes sint, et ad Dei altare discordes. Qui enim quantamlibet aliunde conceptam, illic deberent finire discordiam, et secundum praeceptum Domini, prius reconciliari fratribus suis, et tunc offerre munus altaris (Id. V, 24), alibi concordes, ibi discordant. 18. Fugitur unitas, ut nos adversus vestrorum (nolo enim vestras dicere) improbitates quaeramus publicas leges, et adversus ipsas leges armentur Circumcelliones, quas eo ipso furore contemnant, quo in vos cas cum furerent excitarunt. Fugitur unitas, ut contra possessores suos rusticana erigatur audacia, et fugitivi servi contra apostolicam disciplinam, non solum a dominis alienentur, verum etiam dominis comminentur; nec solum comminentur, sed et violentissimis aggressionibus depraedentur, auctoribus et ducibus, et in ipso scelere principibus agonisticis confessoribus vestris, qui ad Dei laudes ornant honorem vestrum, qui ad Dei laudes fundunt sanguinem alienum, ut vos propter hominum invidiam collectis vestris, atque discursis promittatis praedas eis, a quibus ablatae sunt, reddituros. Nec tamen et hoc velitis, ut valeatis implere, ne illorum audaciam, quam sibi putaverunt vestri presbyteri necessariam nimium cogamini offendere. Jactant enim praecedentia circa vos merita sua, demonstrantes, et enumerantes ante istam legem, qua gaudetis vobis redditam libertatem, quod loca et basilicas per eos presbyteri vestri vastatis nostris fugatisque tenuerunt, ut si in eos volueritis esse severi, beneficiis eorum appareatis ingrati. 19. Fugitur unitas, ut quicumque apud nos ferre detrectaverint disciplinam, ad illos fugiant defendendi, ut vobis offerantur rebaptizandi. Sicut iste de agro subdiaconus Rusticianus, cujus causa haec ad te scribere magno sum dolore ac timore compulsus, propter reprobos et perversos mores excommunicatus a presbytero suo, multorum etiam in illa regione debitor factus, et contra ecclesiasticum vigorem, et contra creditores suos, aliud praesidium non quaesivit, nisi ut abs te iterum plagaretur, et ab ipsis quasi mundissimus amaretur. Jam talem diaconum nostrum, et ipsum a suo presbytero excommunicatum, decessor tuus rebaptizavit, et vestrum diaconum fecit, qui non post multos dies, eorumdem perditorum sicut desideravit commixtus audaciae, et in nocturna aggressione, in medio latrocinio atque incendio suo, subvenientis multitudinis concursu, peremptus est. Hi sunt fructus divisionis hujus quam sanare non vultis, sic fugiendo unitatem, quemadmodum fuerat ipsa divisio fugienda; quae per seipsam foeda est, et damnabilis Deo, etsi propter ipsam haec et alia tam horrenda et nefanda non fierent. CAPUT VII. 20. Agnoscamus ergo, frater, pacem Christi, pariterque teneamus, et quantum Deus donat, simul boni esse studeamus, et simul malos salva unitate, quanta possumus disciplina emendemus, et propter ipsam unitatem, quanta possumus patientia toleremus: ne, sicut Christus admonuit, cum volumus ante tempus colligere zizania, quae beatus Cyprianus non extra, sed in Ecclesia videri cernique testatus est, eradicemus simul et triticum. Neque enim revera vos habetis propria quaedam privilegia sanctitatis, ut nos polluant mali nostri, et vos non polluant mali vestri; ut nos antiqua contaminet, quam nescimus, timiditas traditorum, et vos non contaminet praesens, quam videtis, audacia perditorum. Agnoscamus arcam illam quae praefiguravit Ecclesiam: simul illic munda animalia simus; nec in ea nobiscum etiam immunda portari usque in finem diluvii recusemus. Simul in arca fuerunt, sed non simul Domino in odorem sacrificii de immundis obtulit Noe (Gen. VII, VIII). Nec ideo tamen a mundis aliquibus arca ante tempus propter immunda deserta est. Corvus tantum deseruit, et se ante tempus ab illius arcae communione separavit; sed de binis immundis, non de septenis mundis fuit: hujus separationis immunditiam detestemur. Nam quicumque talibus moribus laudabiles sunt, facit eos sola separatio ista damnabiles: quia filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit; quamvis insolenter elatus et ipse suo tumore caecatus audeat dicere, quod Propheta praevidens detestatus est: Noli me tangere, quoniam mundus sum. (Isai. LXV, 5) Quisquis ergo ante tempus velut propter quorumdam immunditiam, congregationem hujus deserit unitatis, tanquam arcam in diluvio, munda atque immunda portantem, ostendit se potius hoc esse quod fugit. Hoc voluit Dominus, ut et in hac civitate plebs tua per os cujusdam . . . . . (Vacat spatium XXVII versuum in Ms. exemplari Vaticano, unde eruta est epistola CVIII).
EPISTOLA CIX. Severus, Milevitanus antistes, maximam delectationem fructumque ex Augustini lectione capere se profitetur, summis laudibus ipsum efferens, ac demum provocans ad rescribendum. Venerabili ac desiderabili et toto sinu charitatis amplectando episcopo AUGUSTINO, SEVERUS. 1. Deo gratias, frater Augustine, cujus donum est quidquid in nobis bonorum gaudiorum est. Fateor, bene mihi tecum est; multum te lego: mirum dicam, sed verum plane, quam mihi absens solet esse praesentia, tam praesens facta est absentia tui. Nullae se nobis interponunt turbulentae actiones temporalium rerum. Ago quantum possum, etsi non tantum possum quantum volo: quid ego dicam, quantum volo? Nosti optime quam avarus sim tui: nec tamen murmuro, quia non tantum ago quantum volo, quoniam rursus non minus ago quantum possum. Deo ergo gratias, frater dulcissime, bene mihi tecum est, gaudeo tecum arctius conjunctus; et ut ita dicam, unissime quantum potest adhaerens tibi, redundantiam uberum tuorum suscipiens vires comparo, si possim idoneus effici ad ea concutienda et exprimenda, ut quidquid secretius et interius, clausum custodiunt remotis pellibus quas adhuc lactenti sugendas inserunt, ipsa mihi viscera si possibile est, dignentur effundere. Viscera, inquam, mihi ut refundantur cupio: viscera tua, viscera pinguia sagina coelesti, et condita omni dulcedine spirituali; viscera tua, viscera pura, viscera simplicia, nisi quod duplici sunt vinculo redimita geminae charitatis; viscera tua, viscera perfusa lumine veritatis, et refulgentia veritatem. Horum me manationi vel resultationi subjicio, quo nox mea in lumine tuo deficiat, ut in diei claritate simul ambulare possimus. O vere artificiosa apis Dei, construens favos divini nectaris plenos, manantes misericordiam et veritatem, per quos discurrens deliciatur anima mea, et vitali pastu quidquid in se minus invenit, aut imbecillum sentit, resarcire et suffulcire molitur.
2. Benedicitur Dominus per praeconium oris tui, et fidele ministerium: quod sic concinere et respondere facis canenti tibi Domino, ut quidquid de ejus plenitudine ad nos usque redundat, jucundius efficiatur et gratius per tuum elegantem famulatum, et succinctam munditiam, et fidele ac castum simplexque ministerium: quod ita resplendere facis per argutias tuas et vigilantiam tuam, ut perstringat oculos, et in se rapiat; nisi tu idem innuas Dominum, ut quidquid in te delectabile lucet, referentes nos ad illum, ipsius esse agnoscamus de cujus bonitate tam bonus es, et de cujus puritate et simplicitate ac pulchritudine purus, simplex et pulcher es; et illi agentes gratias de bono tuo, dono suo dignetur nos tibi adjungere, vel quoquo modo subjungere, ut plenius subjiciamur illi, cujus te ductu ac moderatione talem gaudemus, ut et tibi contingat gaudere de nobis: quod non diffido ore, si tuis me orationibus adjuves, cujus imitatione nonnihil jam profeci, ut talis esse desiderem. Vides quid facias, quod sic bonus es, quam nos rapias in amorem proximi, qui nobis primus ad dilectionem Dei et ultimus gradus est, et quasi limes quo sibi uterque annectitur Dei et proximi; in quo nos, ut dixi, quasi limite stantes amborum calore tangimur, et amborum flagramus amore. Sed quantum nos iste ignis exusserit et purgaverit proximi, tantum nos in illum puriorem Dei ire compellit. In quo jam nullus nobis amandi modus imponitur, quando ipse ibi modus est sine modo amare. Non ergo verendum est ne plus amemus Dominum nostrum, sed ne minus, timendum. 3. Haec epistola superior, quae tibi me quasi abstersa tristitia felicitate actionum, de liberali otio quod tecum mihi agere licuit in hoc rure posito (nam ita licere potuit) laetiorem offert, antequam sane venerabilis episcopus nos visitare dignaretur, quasi meta illorum gaudiorum scripta est, et quod vere mirer, eodem die venit quo scripta est. Quid hoc est, quaeso, anima mea, nisi forte quod nos delectat; tamen etsi honestum est, non tamen satis utile, quia in parte est? Interim licet universo hanc ipsam partem, id est nos ipsos, quantum pro peccatis nostris nobis cedit materia, id est nos ipsi cedimus, nobis etimatiores et compaginabiliores, si tamen admittis hoc verbum, aptare moliamur. Habes epistolam non pro tua magnitudine, sed pro mea parvitate longiorem, qua te provocaverim, ut jam non pro mea parvitate, sed pro tua magnitudine mihi epistola mittatur. Quae tamen quantacumque erit, mihi longa non erit, cui totum tempus breve est ad te legendum. Rescribe mihi quando, aut ubi occurrere debeam, propter illam causam qua me jussisti occurrere. Quod si est integra, et non forte aliud melius placuit, tunc occurram; sin minus, rogo te, nolo me a cursu revoces meo: illa enim sola visa est, quam praeponerem mihi. Fratres omnes qui nobis in Domino conservi sunt, et desidero multum, et saluto.
EPISTOLA CX . Augustinus Severo episcopo, blandissime expostulans et quaerens se ab ipso tantopere laudatum in superiore epistola. Domino beatissimo atque dulcissimo, venerabili nimiumque desiderabili fratri et consacerdoti SEVERO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem. 1. Epistola mea, quam pervexit charissimus filius et condiaconus noster Timotheus, jam parata erat profecturo, quando filii nostri Quodvultdeus et Gaudentius ad nos venerunt cum litteris tuis. Inde factum est ut continuo proficiscens, non afferret responsionem meam, quoniam post illorum adventum quantulumcumque apud nos immoratus est, et profecturus per horas singulas videbatur. Sed etsi per eum respondissem, adhuc debitor forem. Nam et nunc quod videor respondisse debitor sum, non dico charitatis, quam tanto magis debemus quanto amplius impenderimus, cujus nos perpetuos debitores ostendit Apostolus dicens, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8); sed ipsius epistolae tuae: quando enim sufficiam tuae suavitati, tantaeque aviditati animi tui, quam mihi lecta nuntiavit? Rem quidem mihi in te notissimam insinuavit; verumtamen etsi non mihi rei novae insinuatrix, nova tamen rescriptorum exactrix fuit.
2. Miraris fortasse cur me hujus debiti persolutorem imparem dicam, cum tu de me tam multum sentias, qui me tanquam anima mea noveris: sed hoc ipsum est quod mihi magnam difficultatem fecit respondendi litteris tuis, quia et quantus mihi videaris parco dicere propter verecundiam tuam, et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris, quid nisi debitor remanebo? Quod non curarem, si ea quae de me ad me locutus es, non ex charitate sincerissima dicta scirem, sed adulatione inimica amicitiae. Hoc quippe modo nec debitor fierem, quia talia rependere non deberem: sed quanto magis novi quam fideli animo loqueris, tanto magis video quanto debito graver. 3. Vide autem quid mihi contigit, ut me quodammodo ipse laudaverim, qui me a te fideliter laudatum dixerim. Sed quid aliud dicerem, quam id quod de te admonui. quem nosti. Ecce mihi novam feci quaestionem quam tu non proposuisti, et eam fortassis exspectas ut solvam: ita mihi parum erat quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse cumularem; quanquam hoc facile sit ostendere, et, si non ostendam, facilè tibi videre, et vera infideliter dici posse, et non vera fideliter. Qui enim sic credit ut loquitur, etsi non vera loquitur, fideliter loquitur; qui autem non credit quae loquitur, etsi vera loquitur, infideliter loquitur. Numquid ergo dubito quod ea de me credas quae scripsisti? Quae cum in me non agnosco, potuisti fideliter de me non vera dicere. 4. Sed nolo te vel benevolentia sic falli; cui benevolentiae debitor sum, quia et tam fideliter, et tam benevole ea quae vera sunt, possum de te dicere, nisi, ut supra dixi, verecundiae tuae parcerem. Ego autem quando laudor a germanissimo et familiarissimo animae meae, velut a meipso lauder, sic habeo. Quod cernis quam molestum sit, etiam vera si dicantur. Quanto potius quia etiam cum sis altera anima mea, imo una sit anima tua et mea, sic in me falleris putando mihi adesse quae desunt, quomodo et de se ipse unus homo falli potest? Quod non tantum ideo nolo, ne quem diligo tu fallaris, verum etiam ne minus ores ut sim quod jam me esse credis: nec in eo sum tibi debitor, ut eadem progressu benevolentiae credam et loquar de te bona, quae adhuc et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam quidem benevolo ea tantum dicam bona tua, dona Dei, de quibus in te certus sum. Quod non ideo non facio ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus, ipse te laudasse videaris; et propter illam justitiae regulam, qua mihi fieri nolo. Quod si fieri debet, eligo esse debitor, quamdiu puto non esse faciendum; si autem fieri non debet, nec debitor sum. 5. Sed novi quod mihi ad haec respondere possis: ita ista loqueris quasi prolixam epistolam tuam de laudibus meis desideraverim. Absit ut hoc de te credam; sed epistola tua, nolo dicere quam veris, vel quam non veris, plena tamen laudibus meis, hoc de me ut reprehenderem, et
VII BIS
recensere- EPISTOLA CX . Augustinus Severo episcopo, blandissime expostulans et quaerens...
- EPISTOLA CXI . Augustinus Victoriano presbytero, consolans eum ad toleranter...
- EPISTOLA CXII . Donatum exproconsulem hortatur ut abiecto omni fastu...
- EPISTOLA CXIII . Cresconium rogat Augustinus ut suae pro Faventio...
- EPISTOLA CXIV. Ad Florentinum super eadem causa Faventii.
- EPISTOLA CXV. Ad Fortunatum Cirtensem episcopum, de eadem re.
- EPISTOLA CXVI. Generoso Numidiae Consulari Augustinus commendans causam Faventii.
- EPISTOLA CXVII . Dioscorus ad Augustinum mittit multas quaestiones ex...
- EPISTOLA CXVIII. Augustinus Dioscoro respondet eiusmodi quaestiones nec decore tractari...
- EPISTOLA CXIX . Consentius Augustino proponit quaestiones de Trinitate.
- EPISTOLA CXX . Consentio ad quaestiones de Trinitate sibi propositas....
- EPISTOLA CXXI . Paulinus Nolensis episcopus Augustino proponit quaestiones aliquot,...
- EPISTOLA CXXII . Augustinus clero et populo Hipponensi excusat absentiam...
- EPISTOLA CXXIII . Hieronymus Augustino quaedam per aenigma renuntians.
CLASSIS TERTIA. Epistolae quas ab anno habitae collationis cum...
- EPISTOLA CXXIV. Augustinus ad Albinam, Pinianum et Melaniam ipsius desiderio...
- EPISTOLA CXXV . Cum Hipponem ad invisendum Augustinum venisset Pinianus,...
- EPISTOLA CXXVI. Eiusdem argumenti cum superiore: Albinae scilicet Augustinus exponit...
- EPISTOLA CXXVII . Augustinus Armentarium et huius uxorem Paulinam hortatur...
- EPISTOLA CXXVIII . Marcellini edicto collationis apud Carthaginem habendae conditiones...
- EPISTOLA CXXIX. Catholici episcopi Notoriae Donatistarum respondent, significantes Marcellino se...
- EPISTOLA CXXX . Augustinus Probae viduae diviti praescribit quomodo sit...
- EPISTOLA CXXXI . Augustinus Probam resalutat, et gratias agit quod...
EPISTOLA CX . Augustinus Severo episcopo, blandissime expostulans et quaerens se ab ipso tantopere laudatum in superiore epistola. Domino beatissimo atque dulcissimo, venerabili nimiumque desiderabili fratri et consacerdoti SEVERO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem. 1. Epistola mea, quam pervexit charissimus filius et condiaconus noster Timotheus, jam parata erat profecturo, quando filii nostri Quodvultdeus et Gaudentius ad nos venerunt cum litteris tuis. Inde factum est ut continuo proficiscens, non afferret responsionem meam, quoniam post illorum adventum quantulumcumque apud nos immoratus est, et profecturus per horas singulas videbatur. Sed etsi per eum respondissem, adhuc debitor forem. Nam et nunc quod videor respondisse debitor sum, non dico charitatis, quam tanto magis debemus quanto amplius impenderimus, cujus nos perpetuos debitores ostendit Apostolus dicens, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8); sed ipsius epistolae tuae: quando enim sufficiam tuae suavitati, tantaeque aviditati animi tui, quam mihi lecta nuntiavit? Rem quidem mihi in te notissimam insinuavit; verumtamen etsi non mihi rei novae insinuatrix, nova tamen rescriptorum exactrix fuit.
2. Miraris fortasse cur me hujus debiti persolutorem imparem dicam, cum tu de me tam multum sentias, qui me tanquam anima mea noveris: sed hoc ipsum est quod mihi magnam difficultatem fecit respondendi litteris tuis, quia et quantus mihi videaris parco dicere propter verecundiam tuam, et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris, quid nisi debitor remanebo? Quod non curarem, si ea quae de me ad me locutus es, non ex charitate sincerissima dicta scirem, sed adulatione inimica amicitiae. Hoc quippe modo nec debitor fierem, quia talia rependere non deberem: sed quanto magis novi quam fideli animo loqueris, tanto magis video quanto debito graver. 3. Vide autem quid mihi contigit, ut me quodammodo ipse laudaverim, qui me a te fideliter laudatum dixerim. Sed quid aliud dicerem, quam id quod de te admonui. quem nosti. Ecce mihi novam feci quaestionem quam tu non proposuisti, et eam fortassis exspectas ut solvam: ita mihi parum erat quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse cumularem; quanquam hoc facile sit ostendere, et, si non ostendam, facilè tibi videre, et vera infideliter dici posse, et non vera fideliter. Qui enim sic credit ut loquitur, etsi non vera loquitur, fideliter loquitur; qui autem non credit quae loquitur, etsi vera loquitur, infideliter loquitur. Numquid ergo dubito quod ea de me credas quae scripsisti? Quae cum in me non agnosco, potuisti fideliter de me non vera dicere. 4. Sed nolo te vel benevolentia sic falli; cui benevolentiae debitor sum, quia et tam fideliter, et tam benevole ea quae vera sunt, possum de te dicere, nisi, ut supra dixi, verecundiae tuae parcerem. Ego autem quando laudor a germanissimo et familiarissimo animae meae, velut a meipso lauder, sic habeo. Quod cernis quam molestum sit, etiam vera si dicantur. Quanto potius quia etiam cum sis altera anima mea, imo una sit anima tua et mea, sic in me falleris putando mihi adesse quae desunt, quomodo et de se ipse unus homo falli potest? Quod non tantum ideo nolo, ne quem diligo tu fallaris, verum etiam ne minus ores ut sim quod jam me esse credis: nec in eo sum tibi debitor, ut eadem progressu benevolentiae credam et loquar de te bona, quae adhuc et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam quidem benevolo ea tantum dicam bona tua, dona Dei, de quibus in te certus sum. Quod non ideo non facio ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus, ipse te laudasse videaris; et propter illam justitiae regulam, qua mihi fieri nolo. Quod si fieri debet, eligo esse debitor, quamdiu puto non esse faciendum; si autem fieri non debet, nec debitor sum. 5. Sed novi quod mihi ad haec respondere possis: ita ista loqueris quasi prolixam epistolam tuam de laudibus meis desideraverim. Absit ut hoc de te credam; sed epistola tua, nolo dicere quam veris, vel quam non veris, plena tamen laudibus meis, hoc de me ut reprehenderem, etiam te nolente, flagitavit. Nam si quid aliud volebas ut scriberem, largitorem me desiderabas, non redditorem. Porro justitiae ordo sic habet, ut debitum prius reddamus; tum deinde cui reddimus, si hoc placet, aliquid et donemus. Quanquam etiam talia qualia desiderasti ut scriberem, si diligentius praecepta dominica cogitemus, reddimus potius quam donamus, si nemini quidquam debendum est, nisi ut invicem diligamus. Ipsa quippe dilectio exigit debitum, ut fraternae charitati servientes, eum qui se adjuvari recte velit, in quo possumus, adjuvemus. Sed, mi frater, et tu credo quod noveris quanta sint in manibus meis, quibus ob diversas curas quas nostrae servitutis necessitas habet, vix mihi paucissimae guttae temporis stillantur, quas aliis rebus si impendero, contra officium meum mihi facere videor. 6. Quod enim vis, ut ad te prolixam epistolam scribam, et hoc quidem debeo, fateor; debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam merae voluntati tuae. Sed quia bonus es amator justitiae, inde te admoneo ut de illa quam diligis, hoc a me libentius audias. Cernis prius esse quod et tibi et aliis, quam quod tibi tantummodo debeo; et tempus ad omnia mihi non sufficit, quando nec ad illa quae priora sunt. Unde omnes charissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum alia mihi scribenda ipsi non imponant, verum etiam caeteros quanta possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant; ne videar ego durus cum a singulis petita non dedero, dum ea volo magis reddere quae omnibus debeo. Denique cum sicut speramus et promissum tenemus, ad nos venerit Venerabilitas tua, scies quibus operibus litterarum et quantum occupatus sim, et instantius facies quod rogavi, ut et alios quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum volentes injungere, a me demoliaris. Dominus Deus noster impleat cordis tui tam grandem et tam sanctum sinum quem ipse fecit, domine beatissime. EPISTOLA CXI . Augustinus Victoriano presbytero, consolans eum ad toleranter accipienda mala quae barbari, in Italiam et Hispaniam incursionem facientes, inferebant sanctis viris et sacris virginibus. Domino dilectissimo et desiderantissimo fratri et compresbytero VICTORIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Litterae tuae impleverunt grandi dolore cor nostrum, quibus petisti ut prolixo opere aliqua responderem; cum talibus malis magis prolixi gemitus et fletus, quam prolixi libri debeantur. Totus quippe mundus tantis affligitur cladibus, ut pene pars nulla terrarum sit, ubi non talia, qualia scripsisti, committantur atque plangantur. Nam ante parvum tempus, etiam in illis solitudinibus Aegypti, ubi monasteria separata ab omni strepitu, quasi secura delogerant, a barbaris interfecti sunt fratres. Jamvero quae modo in regionibus Italiae, quae in Galliis nefaria perpetrata sint, etiam vos latere non arbitron; de Hispanis quoque tot provinciis, quae ab his malis diu videbantur intactae, coeperunt jam talia nuntiari. Sed quid longe imus? Ecce in regione nostra Hipponensi, quoniam eam barbari non attigerunt, clericorum donatistarum et Circumcellionum latrocinia sic vastant ecclesias, ut barbarorum fortasse facta mitiora sint. Quis enim barbarus excogitare potuit quod isti, ut in oculos clericorum nostrorum calcem et acetum mitterent, quorum membra etiam caetera plagis horrendis vulneribusque sauciarunt? Depraedantur etiam domos aliquas et incendunt, fructus aridos diripiunt, humidos fundunt, et talia caeteris comminando, multos etiam rebaptizari compellunt. Pridie quam ista ad te dictavi, ex uno loco per hujusmodi terrores quadraginta et octo animae mihi rebaptizatae nuntiatae sunt.
2. Plangenda sunt haec, non miranda, et exclamandum ad Deum, ut non secundum merita nostra. sed secundum misericordiam suam a tantis malis liberet nos. Nam quid utique sperandum fuit generi humano, cum haec et in Prophetis et in Evangelio tanto aute praedicta sint? Non itaque debemus tam nobisipsis esse contrarii, ut credamus quando leguntur, et queramur quando complentur: sed potius et illi qui increduli fuerant, cum haec in sanctis Libris conscripta legerent vel audirent, nunc saltem credere debent cum compleri jam vident; ut de his tum magnis pressuris tanquam in torculari Domini Dei nostri, sicut amurca infidelium murmurantium et blasphemantium fluit, ita oleum quoque fidelium confitentium et orantium exprimi et liquari non cesset. Illis enim qui contra christianam fidem querelas impias jactare non quiescunt, dicentes quod antequam ista doctrina per mundum praedicaretur, tanta mala non patiebatur genus humanum, facile est ex Evangelio respondere; Dominus enim dicit: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucas; servus autem sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multas (Luc. XII, 47, 48). Quid ergo mirum, si christianis temporibus iste mundus, tanquam servus jam sciens voluntatem Domini sui, et faciens digna plagis, vapulat multas? Attendunt quanta celeritate Evangelium praedicatur, et non attendunt quanta perversitate contemnitur. Servi autem Dei humiles et sancti, qui dupliciter mala temporalia patiuntur, quia et ab ipsis impiis, et cum ipsis patiuntur, habent consolationes suas, et spem futuri seculi; unde dicit Apostolus: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). 3. Proinde, charissime, etiam illis quorum verba dicis te ferre non posse, quoniam dicunt, Si nos peccatores ista meruimus, quare et servi Dei barbarorum ferro perempti sunt, et ancillae Dei captivae ductae sunt? humiliter et veraciter et pie responde: Quantamlibet enim justitiam servemus, quantamlibet Domino obedientiam exhibeamus, numquid meliores esse possumus illis tribus viris, qui in caminum ignis ardentis pro conservanda lege Dei projecti sunt? Et tamen lege quid illic dicat Azarias, unus ex tribus qui aperiens os suum in medio ignis, dixit: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis; et gloriosum nomen tuum in saecula: quoniam justus es in omnibus quae fecisti nobis, et omnia opera tua vera, et rectae viae tuae, et omnia judicia tua veritas, et judicia veritatis fecisti per omnia quae intulisti nobis, et civitati sanctae patrum nostrorum Jerusalem; quoniam in veritate et judicio intulisti nobis omnia haec, propter peccata nostra; quoniam peccavimus, et Legi tuae non paruimus, et mandatis tuis non obandivimus, ut bene nobis esset; et omnia quae intulisti nobis, in judicio vero intulisti. Et tradidisti nos in manus iniquorum inimicissimorum transfugarum, et regi injusto et pessimo ultra universam terram. Et nunc non est ut possimus aperire os: vere confusio et opprobrium facti sumus servis tuis, et eis qui te colunt. Ne tradideris nos in perpetuum propter nomen tuum, Domine, et ne despexeris testamentum tuum, et ne abstuleris misericordiam tuam a nobis, propter Abraham qui a te dilectus est, et propter Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum, quibus locutus es multiplicaturum te semen eorum ut astra coeli et arenam maris: quoniam, Domine, minimi facti sumus prae omnibus nationibus, et sumus humiles hodie in terra propter peccata nostra (Dan. III, 26-37). Vides certe, frater, quales viri, quam sancti, quam fortes in medio tribulationis, ubi tamen eis parcebatur, et eos urere ipsa flamma verebatur, peccata sua confitebantur, pro quibus se digne et juste humiliari noverant, nec tacebant. 4. Numquid etiam meliores esse possumus ipso Daniele, de quo per Ezechielem prophetam dicit Deus ad principem Tyri: Numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. XXVIII. 3)? Et qui ponitur unus in tribus justis quos dicit Deus solos se liberaturum; ostendens utique in illis tres quasdam formas justorum, quos ita se liberaturum dicit, ut nec filios suos secum liberent. sed ipsi soli liberentur, Noe. Daniel, et Job (Id. XIV, 14, 16)? Lege tamen etiam precem Danielis, et vide quemadmodum in captivitate positus peccata, non tantum populi sui, verum etiam sua confiteatur, et pro his dicat per justitiam Dei se ad illam captivitatis poenam et opprobria pervenisse. Sic enim scriptum est: Et dedi faciem meam ad Dominum Deum, ut quaererem preces et obsecrationes in jejunationibus et sacco, et precatus sum Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Domine Deus magne et mirabilis, et qui servas testamentum tuum, et misericordiam diligentibus te et servantibus praecepta tua, peccavimus, adversus Legem fecimus, impie egimus, et recessimus, et declinavimus a praeceptis tuis, et a judiciis tuis, et non exaudivimus servos tuos Prophetas, qui loquebantur in nomine tuo ad reges nostros, et ad omnem populum terrae. Tibi, Domine, justitia, nobis autem confusio faciei, sicut dies hic viro Juda, et habitantibus Jerusalem, et omni Israel, qui proximi sunt, et qui longe sunt in omni terra, in qua eos disseminasti ibi, propter contumaciam eorum, quia improbaverunt te, Domine. Nobis autem confusio faciei, regibus nostris, et principibus nostris, et patribus nostris, qui peccavimus. Tibi Domino Deo nostro miserationes et propitiationes, quoniam recessimus, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut essemus in praeceptis legis hujus quam dedit in conspectu nostro in manu servorum ejus Prophetarum. Et omnis Israel peccaverunt adversus legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et supervenit nobis maledictio et jusjurandum, quod scriptum est in lege Moysi servi Dei, quoniam peccavimus, et statuit sermones suos, quos locutus est ad nos et ad judices nostros, qui judicabunt nos, superducere in nos mala magna, quae nunquam facta sunt sub omni coelo secundum ea quae facta sunt in Jerusalem. Sicut scriptum est in Lege Moysi, omnia mala haec venerunt ad nos, et non rogavimus Dominum Deum nostrum, ut averteret a nobis delicta nostra, et ut intelligeremus omnem veritatem tuam. Et vigilavit Dominus Deus ad omnem sanctum suum, et perduxit ea quae fecit ad nos, quoniam justus Dominus Deus noster in omni mundo suo quem fecit, et non audivimus vocem ejus. Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen sicut dies hic, delicta adversus legem tuam fecimus. Domine, in omni misericordia tua avertatur impetus tuus, et ira tua a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in confusionem venit omnibus qui circum nos sunt. Et nunc exaudi, Deus noster, preces servi tui et orationem ejus, et ostende nobis faciem tuam ad sanctificationem tuam quae deserta est. Propter te inclina, Domine Deus meus, aurem tuam, et exaudi; aperi oculos tuos, et vide interitum nostrum et civitatis tuae Jerusalem, super quam invocatum est nomen tuum super eam, quoniam non in nostra justitia jactavimus precem nostram in conspectu tuo, sed ad misericordiam tuam quae magna est. Exaudi Domine, propitiare Domine, intende Domine, et ne tardaveris propter te, Deus meus; quoniam nomen tuum invocatum est in civitate tua, super civitatem tuam et populum tuum. Et adhuc me loquente et orante et enumerante peccata mea et peccata populi mei (Dan. IX, 3-20). Vide quemadmodum sua peccata prius dixit, et postea populi sui. Et hanc Dei commendat justitiam, et hanc Dei laudem dicit, quia non injuste, sed pro peccatis eorum flagellat etiam ipsos sanctos suos. Si ergo ista dicunt qui excellentissima sanctitate ignes et leones circa se innoxios habuerunt, quid nos oportet dicere in humilitate nostra, qui tam longe illis impares sumus, quantamcumque justitiam servare videamur? 5. Sed ne aliquis existimet illos Dei servos, quos dicis a barbaris interfectos, sic illam mortem evadere debuisse, quomodo tres illi viri ab ignibus, et Daniel a leonibus liberatus est; sciat illa propterea facta miracula, ut eos verum Deum colere crederent reges, a quibus in illa supplicia tradebantur. Hoc enim erat in occulto judicio et misericordia Dei, ut illis regibus eo modo consuleret ad salutem. Antiocho autem regi, qui Machabaeos poenis crudelibus interemit, noluit ita consulere, sed eorum gloriosissimis passionibus cor duri regis acriori severitate punivit. Lege tamen, etiam unus illorum, qui sexto loco patiebatur, quid dicat. Ita enim scriptum est: Et post hunc sextum applicuerunt. Cumque hic tormentis excruciatus moreretur, dixit: Noli te seducere propter nos; haec patimur peccantes in Deum nostrum, et facta sunt haec digna nobis. Tu autem noli te putare impunitum futurum, qui adversus Deum et Legem ejus legibus tuis pugnare voluisti (II Mach. VII, 18, 19). Vides etiam isti quam humiliter et veraciter sapiant, qui pro peccatis suis se flagellari a Domino confitentur: de quo scriptum est, Quem enim diligit Dominus corripit (Prov. III, 12); flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6): unde et Apostolus, Si enim nosmetipsos judicaremus, a Domino non utique judicaremur. Cum judicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 31, 32). 6. Haec fideliter lege, fideliter praedica, et quantum potes cave, et cavendum doce, ne adversus Deum in his tentationibus et tribulationibus murmuretur. Bonos dicis Dei servos et fideles et sanctos, gladio barbarorum peremptos. Quid autem interest, utrum eos febris an ferrum de corpore solverit? Non qua occasione exeant, sed quales ad se exeant Dominus attendit in servis suis, nisi quod majorem habet poenam languor diuturnus quam citissimus exitus: et tamen etiam ipsum languorem diuturnum et horrendum legimus, qualem passus est Job ille, cujus certe justitiae Deus ipse qui falli non potest, tale perhibet testimonium. 7. Gravissima sane et multum dolenda est illa captivitas feminarum castarum atque sanctarum, sed non est captivus earum Deus, nec captivas deserit suas, si novit suas. Nam et illi sancti quorum passiones et confessiones de Scripturis sanctis commemoravi, ab hostibus ducti atque in captivitate positi, illa dixerunt quae conscripta legerentur a nobis, ut disceremus captivos Dei servos non deseri a Domino suo. Unde autem scimus quid etiam per istas omnipotens et misericors Deus in ipsa terra barbarica fieri velit mirabilium suorum? Tantum non cessetis pro illis ingemiscere ad Deum, et quaerere quantum potestis, et quantum ipse permittit, cum tempus et facultatem dederit, quid de illis factum sit, vel quae vestra possint habere solatia. Nam de Sitifensi ante paucos annos Severi episcopi neptis sanctimonialis a barbaris ducta est, et per mirabilem Dei misericordiam cum honore magno suis parentibus restituta est. Domus enim illa barbarorum ubi captiva ingressa est, subita coepit dominorum infirmitate jactari, ita ut omnes ipsi barbari, tres nisi fallor, vel amplius fratres, periculosissima infirmitate laborarent. Quorum mater animadvertit puellam Deo deditam, et credidit quod ejus orationibus sui filii possent ab imminentis jam mortis periculo liberari; petivit ut oraret pro eis, pollicens quod, si salvi facti essent, eam suis parentibus redderent. Jejunavit illa et oravit, et exaudita continuo est. Ad hoc enim factum erat, quantum exitus docuit. Ita illi tam repentino Dei beneficio salute percepta, mirantes eam et honorantes, quod eorum mater promiserat impleverunt. 8. Ora ergo Deum pro eis, et roga ut etiam ipsas doceat talia dicere, qualia supra memoratus sanctus Azarias, inter caetera in oratione et confessione sua fudit ad Deum. Sic enim sunt illae in terra captivitatis suae, quomodo erant illi in ea terra, ubi nec sacrificare more suo poterant Domino, sicut nec istae possunt, vel ferre oblationem ad altare Dei, vel invenire ibi sacerdotem per quem offerant Deo. Donet ergo eis Dominus ut ei dicant, quod Azarias dixit in consequentibus precum suarum: Non est in hoc tempore princeps et propheta et dux, non holocausta, neque oblatio, neque supplicationes, nec locus ad sacrificandum in conspectu tuo, et invenire misericordiam; sed in anima contrita et spiritu humilitatis accipiamur. Sicut in holocaustomatibus arietum et taurorum, et in multitudine agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie perficere subsequentes te, quoniam non erit confusio iis qui in te confidunt. Et nunc sequimur toto corde et timemus te, et quaerimus faciem tuam, Domine; ne confundas nos, sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae, et libera nos secundum mirabilia tua, et da gloriam nomini tuo, Domine, et revereantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, et confundantur ab omnipotentia, et virtus eorum conteratur, et sciant quoniam tu es Dominus Deus solus et gloriosus in universo orbe terrae (Dan. III, 38-45). 9. Haec illis dicentibus, et ad Deum ingemiscentibus, omnino suis aderit qui suis adesse consuevit, et aut nihil earum castissimis membris libidine hostili perpetrari permittet; aut si permittet, non imputabit. Cum enim animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendit a crimine: et quidquid in ea nec commisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpa facientis; omnisque illa violentia non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis vulnere deputabitur. Tantum enim in mente valet integritas castitatis, ut illa inviolata, nec in corpore possit pudicitia violari, cujus membra potuerint superari. Haec epistola pro tuo desiderio brevis, pro meis tamen occupationibus multum prolixa, et propter perlatoris festinationem nimis accelerata sufficiat charitati tuae. Multo uberius vos Dominus consolabitur, si Scripturas ejus intentissime legeritis. EPISTOLA CXII . Donatum exproconsulem hortatur ut abjecto omni fastu sectetur Christum, atque ad Ecclesiae catholicae communionem suos alliciat. Domino eximio, et sincerissima dilectione honorabili fratri DONATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Quod te administrantem multum desiderans, etiam cum Tibilim venisses, videre non potui, credo propterea factum esse, ut animo tuo curis publicis expedito potius fruerer, quam ut illa salutatio, me apud te otioso, et te negotioso, neutri nostrum, quantum satis esset, desiderium temperaret: recolens quippe honestatem ab ineunte aetate indolis tuae, abundanter idoneum tuum pectus existimo cui se Christus largissime infundat, ut fructus ei afferas aeterna et coelesti gloria quam temporali et terreno praeconio digniores.
2. A multis enim, imo prorsus ab omnibus quos vel percontari, vel ultro etiam praedicantes audire potui, castitatem virtutemque administrationis tuae constanter omnino laudantibus atque praeferentibus, et sine ullo scrupulo dissonae varietatis accepi, et eo certius quo ignorabant necessitudinem nostram, et utrum te vel tenuiter nossem penitus nesciebant praedicatores tui, ne magis eos auribus meis se dedisse, quam vera de te spargere crederem. Ibi enim est a vanitate remota laudatio, ubi etiam vituperatio ab offensione secura est. Verumtamen, o frater eximie, et sincerissima dilectione honorabilis, non nunc docendus es, sed fortasse admonendus, omnem istam gloriam famamque popularem non in ore vulgi esse laetabilem, sed in rebus ipsis: quae etiamsi vulgo displiceant, proprio tamen fulgore ac pondere, non imperitorum commendatione pretiosae sunt; magisque miserandus est qui talia improbat, quam ille qui de talibus improbatur judicandus miser. Cum vero placent, et sibi debita laude populariter quoque praedicantur, nec sic quidem ipsae majores melioresque fiunt alieno judicio; quoniam integrantur intima veritate, et solius conscientiae robore solidantur. Unde magis hominibus recte existimantibus, quam ei de quo vulgus bene existimat, aliquid ex eo felicitatis accidit. 3. Quae cum optime noveris, vir bone, intuere, ut coepisti, fortissima cordis acie Dominum nostrum Jesum Christum, et ab omni inani fastu omnino detumescens, assurge in illum qui non ventose allevat conversos ad se, sed certis fidei passibus innitentes atque ascendentes collocat in sempiterno fastigio coelestis atque angelicae dignitatis. Per quem te obsecro ut rescribas mihi, tuosque omnes quos in Sinitensi vel Hipponensi habes, ad catholicae Ecclesiae communionem comiter et benigne adhorteris. In cujus gremio etiam patrem tuum laudabilem et egregium virum abs te genitum esse cognovi; quem ut debito meritis ejus a me officio salutes peto, et nos visere non graveris. Quod etiam propter rem tuam, quam hic habes, meliorem apud Deum faciendam, non impudenter exposco. Dei misericordia te circumplectatur, et ab omni iniquitate conservet. EPISTOLA CXIII . Cresconium rogat Augustinus ut suae pro Faventio petitionis adjutor sit. Domino dilectissimo, meritoque honorabili et suscipiendo fratri CRESCONIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Si ab ista causa dissimulavero, de qua tuae religioni ecce iterum scribo; non solum Eximietas tua, sed etiam ipse, quisquis ille est, in cujus causa Faventius sic raptus est, merito me culpabit, et recte reprehendet: judicans utique, si etiam ipse ad auxilium Ecclesiae confugisset, si ei simile aliquid accidisset, ita me fuisse ab ejus necessitate et tribulatione dissimulaturum. Deinde, si hominum existimatio contemnenda est, ipsi Domino Deo nostro quid dicam, et quam rationem reddam, si quantum possum non egero pro ejus salute, qui se Ecclesiae, cui servio, tuendum adjuvandumque commisit, domine dilectissime et venerabilis fili? Rogo itaque Benignitatem tuam, quoniam difficile et incredibile est, ut non jam vel noveris vel nosse possis in qua causa detentus sit, hoc interim apud apparitorem qui eum tenet, petitionem meam adjuvare digneris, ut faciat quod Imperatoris leget praecipitur: ut eum apud Acta municipalia interrogari faciat, utrum sibi velit dies triginta concedi, quibus agat sub moderata custodia in ea civitate in qua detentus est, ut sua ordinet, sumptusque provideat. Quorum dierum spatio, tua nobis annuente benevolentia, si ejus causam amica disceptatione finire potuerimus, gratulabimur: si autem non potuerimus, inveniet eum exitus judiciorum qui placuerit Deo, secundum causae ipsius meritum vel Domini omnipotentissimi voluntatem.
EPISTOLA CXIV. Ad Florentinum super eadem causa Faventii. Domino dilectissimo filio FLORENTINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Cujus potestatis jussione Faventium rapueris, ipse videris: hoc autem scio, quod omnis potestas sub imperio constituta, imperatoris sui legibus servit. Quamvis ergo jam per fratrem et compresbyterum meum Coelestinum miserim legem, quam quidem et antequam mitterem, ignorare utique non deberes, qua concessum est eis qui praecipiuntur ab aliqua potestate judiciis exhiberi, ut ad Gesta municipalia perducantur, atque illic interrogentur utrum velint triginta dies in ea civitate ubi tenentur, agere sub moderata custodia, ad parandos sibi fructus, vel rem suam, sicut necesse fuerit, ordinandam; quae lex, sicut mihi memoratus presbyter renuntiavit, tuae religioni recitata est: tamen etiam nunc eam cum his litteris identidem misi; non terrens, sed rogans, et pro homine humane, et episcopali misericordia, quantum ipsa permittit humanitas et pietas, intercedens, domine fili, ut et hoc existimationi tuae et petitioni meae praestare digneris, et quod lex Imperatoris jubet, cujus reipublicae militas, meo quoque interventu et deprecatione accedente facere non graveris.
EPISTOLA CXV. Ad Fortunatum Cirtensem episcopum, de eadem re. Domino beatissimo et venerabiliter charissimo fratri et consacerdoti FORTUNATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Faventium bene novit Sanctitas tua, qui Paratianensis saltus conductor fuit. Is, cum ab ejusdem possessionis domino nescio quid sibi metueret, ad Hipponensem confugit ecclesiam; et ibi erat, ut confugientes solent, exspectans quomodo per intercessionem nostram sua negotia terminaret. Qui, ut saepe fit, per dies singulos minus minusque sollicitus, et quasi adversario cessante securus, cum ab amico suo de coena egrederetur, subito raptus est a Florentino quodam, ut dicunt, Comitis Officiali, per armatorum manum, quanta eis ad hoc factum sufficere visa est. Quod cum mihi nuntiatum, et adhuc a quo vel a quibus raptus fuerit ignoraretur, suspicio tamen esset de illo, quem metuens se per ecclesiam tuebatur; continuo misi ad tribunum, qui custodiendo littori constitutus est. Misit militares: nemo potuit reperiri. Sed mane cognovimus et in qua domo fuerit, et quod post galli cantum cum illo abscesserit, qui eum tenuerat. Etiam illuc misi quo dicebatur abductus: ubi memoratus Officialis inventus, concedere presbytero quem miseram, noluit ut eum saltem videret. Alio die misi litteras, petens ut ei concederetur quod jussit in causis talibus Imperator, id est ut Actis municipalibus interrogarentur qui praecepti fuerint exhibendi, utrum velint in ea civitate sub custodia moderata triginta dies agere, ut rem suam ordinent vel praeparent sumptus: id utique existimans quod per dies ipsos possemus fortasse causam ejus amica disceptatione finire. Jam vero cum illo Officiali profectus ductus est: sed metus est ne forte ad Consularis perductus officium, mali aliquid patiatur. Habet enim causam cum homine pecuniosissimo, quamvis judicis integritas fama clarissima praedicetur. Ne quid tamen apud Officium pecunia praevaleat, peto Sanctitatem tuam, domine dilectissime et venerabilis frater, ut honorabili nobisque charissimo Consulari digneris tradere litteras meas, et has ei legere; quia bis eamdem causam insinuare necessarium non esse arbitratus sum; et ejus causae differat audientiam, quoniam nescio utrum in ea nocens an innocens sit. Et quod circa eumdem leges non servatae sunt, ut sic raperetur, neque ut ab Imperatore praeceptum est, ad Acta municipalia perduceretur interrogandus, utrum beneficium dilationis vellet accipere, non contemnat; ut per hoc possimus cum ejus adversario rem finire.
EPISTOLA CXVI. Generoso Numidiae Consulari Augustinus commendans causam Faventii. Domino eximio et merito insigni, honorabiliterque charissimo filio GENEROSO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Laus et praedicatio administrationis tuae et fama praeclara cum me pro dilectione quam tuis meritis benevolentiaeque debemus, plurimum delectaret, nunquam adhuc in aliquo beneficio postulando Eximietati tuae mea intercessio extitit onerosa, domine dilectissime et venerabilis fili. Sed nunc quid in civitate in qua Ecclesiae Dei servio, factum sit, cum ex litteris quas ad venerabilem fratrem et coepiscopum meum Fortunatum dedi, cognoverit Praestantia tua qua fuerim necessitate compulsus ut petitionem meam ingererem occupationibus tuis, tua benignitas pervidebit. Et profecto facies quod non solum integrum, verum etiam christianum judicem decet, eo circa nos animo, de quo in nomine Christi utique fuerat praesumendum.
EPISTOLA CXVII . Dioscorus ad Augustinum mittit multas quaestiones ex libris Ciceronis, rogans ut mature ad eas respondeat. Prooemiari apud te non solum superfluum est, sed etiam molestum, qui rem, non verba desideras. Ideoque simpliciter audi. Senex Alypius rogatus a me, saepius pollicitus erat, tecum respondere dialogorum pauculis interrogatiunculis; et quoniam in Mauritania dicitur hodieque esse, peto viribus omnibus et rogo, ut tu solus respondere digneris, quod etiam praesente ipso fratre tuo, sine dubio facturus eras. Non est pecunia, non est aurum, quod pro quovis daturus eras procul dubio, si haberes; nunc vero sine labore loqueris quod requiro. Possem te plus et per multos charos tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogari desiderat, sed omnibus praestare, si tantum absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. Nosti quam mihi molestissimum est oneri esse, non dico Sinceritati tuae, sed cuipiam. Solus autem Deus novit quomodo nimia necessitate impulsus hoc feci. Vobis enim salvis et favente Deo navigaturus sum: et mores hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad vituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur vides. Ergo, obsecro te, ad omnia sine cunctatione responde; ne me tristem dimittas. Sic videam parentes meos; quia propter hoc solum Cerdonem misi, et ipsum exspecto solum. Frater Zenobius, Magister memoriae factus est, et misit nobis evectionem cum annonis. Si ego dignus non sum ut respondeas interrogatiunculis meis, saltem timeantur annonae. Incolumem te summa Divinitas longa nobis tueatur aetate. Papas plurimum Dignationem tuam salutat.
EPISTOLA CXVIII. Augustinus Dioscoro respondet ejusmodi quaestiones nec decore tractari ab episcopo, nec utiliter disci a christiano. Disputat de studiorum fine ac de summo bono, exhortans Dioscorum ut christianam sectetur philosophiam, quae sola divinae humilitatis exemplo proposito veritatem persuadere potuit. Illustrat demum locos quosdam Ciceronis, philosophorum de Deo sententias reprehendentis. CAPUT PRIMUM. 1. Tu me innumerabilium quaestionum turba repente circumvallandum, vel potius obruendum putasti, etiamsi vacantem otiosumque credidisti: quando enim ego in quolibet otio, tot rerum nodos tam festinanti, et ut scribis, jam pene proficiscenti possem dissolvere? Numero enim rerum ipsarum impedirer, etiamsi nodi faciles ad solvendum forent. Tanta sunt autem perplexitate involuti, et tenacitate constricti, ut etiamsi pauci essent, otiosissimum me occupantes, magna mora temporis fatigarent intentionem, atque attererent ungues meos. Ego autem vellem te abripere de medio deliciosarum inquisitionum tuarum, et constipare inter curas meas, ut vel disceres non esse inaniter curiosus, vel curiositatem tuam cibandam atque nutriendam imponere non auderes eis, quorum inter curas vel maxima cura est reprimere ac refrenare curiosos. Quanto enim melius, quantoque fructuosius, si in dandis ad te ullis litteris tempus atque opera impenditur, ad hoc potius impenditur, ut resecentur vanae atque fallaces cupiditates tuae, quae tanto magis cavendae sunt, quanto facilius decipiunt, nescio qua umbra honestatis et liberalium studiorum nomine velatae atque palliatae; quam ut nostro ministerio, atque, ut ita dixerim, satellitio, in dominatum, quo tam bonam tuam mentem premant, vehementius excitentur? 2. Ecce enim tot dialogi lecti, si ad videndum finem et capessendum omnium actionum tuarum nihil te adjuverunt, quid prosunt, dic mihi? Nam ubi finem constitueris totius hujus flagrantissimi studii tui, et tibi infructuosi, et nobis molesti, epistola tua satis indicas. Cum enim de solvendis quaestionibus quas misisti, apud me per litteras satageres, ita scripsisti: Possem te, inquis, plus et per multos charos tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogare desiderat, sed omnibus praestare, si tantum absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. In his verbis epistolae tuae recte quidem de me existimas, quod omnibus praestare desiderem, si absit quod dedecet; sed in hac re nihil esse dedecoris, non mihi videtur. Non enim decora facies rerum attingit sensum meum, cum cogito episcopum ecclesiasticis curis circumstrepentibus districtum atque distentum, repente quasi obsurdescentem cohibere se ab his omnibus, et dialogorum Tullianorum quaestiunculas uni scholastico exponere. Quod quantum dedeceat, quanquam tuorum studiorum raptus ardore prorsus nolis attendere, tu etiam sentis tamen. Quid enim aliud indicat, quod cum dixisses in hac re penitus nihil esse dedecoris, statim adjunxisti: Tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. Hoc enim sonat videri tibi quidem nihil in hac re esse dedecoris, tamen quodcumque est dedecoris, petere te ut praestem navigaturo. Sed quid est, quaeso te, quod addidisti, navigaturo? An ego, nisi navigaturus esses, praestare tibi aliquid dedecoris non deberem? Nimirum putas quod aqua marina dedecus abluatur. Quod si ita esset, meum certe qui navigaturus non sum, inexpiatum remaneret. 3. Scribis etiam nosse me quam tibi molestissimum sit oneri esse cuipiam, et attestaris solum Deum nosse quod nimia necessitate impulsus hoc feceris. Hic sane cum epistolam tuam legerem, satis adverti animum cognoscere necessitatem tuam, cum ecce mihi affers et dicis: Mores hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad vituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur. Hoc loco vero exarsi ad rescribendum tibi: hoc enim languore animi tui penetrasti mihi pectus, et irrupisti in curas meas, ut dissimulare non possem, quantum me Deus adjuvaret, mederi tibi; non ut de tuis quaestionibus enodandis explicandisque cogitarem, sed ut felicitatem tuam pendentem ex linguis hominum atque nutantem a tam infelici retinaculo abrumperem, et cuidam sedi omnino inconcussae stabilique religarem. Tune, o Dioscore, nec Persium tuum respicis insultantem tibi contorto versiculo, sed plane puerile caput, si sensus adsit, idoneo colapho contundentem atque coercentem: Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? (Persius Satyra 1.) Tot, ut superius dixi, legisti dialogos, tot philosophorum altercationibus cor inseruisti. Dic mihi quis eorum finem actionum suarum constituerit in fama vulgi, aut in lingua hominum vel bonorum atque sapientium. Tu autem, et quod magis pudendum est, jam navigaturus, satis praeclare te in Africa profecisse testaris, cum aliam ob causam te oneri non esse asseris negotiosissimis, et in alia longe distantia intentis episcopis, ut tibi exponant Ciceronem, nisi quia times homines proclives ad vituperandum, ne interrogatus ab eis, si non responderis, indoctus et hebes puteris! O rem dignam vigiliis et lucubrationibus episcoporum! 4. Non mihi videris aliunde dies noctesque cogitare, nisi ut in studiis tuis atque doctrina lauderis ab hominibus. Quod etsi semper ad certa et recta tendentibus periculosum esse judicavi, nunc tamen in te maxime experior. Non enim aliunde quam ex eadem pernicie non vidisti qua tandem re possemus moveri, ut tibi quod petebas daremus. Quam enim perverse tu ipse non ob aliud ad ea discenda quae interrogas raperis, nisi ut lauderis, aut non vitupereris ab hominibus; tam perverse etiam nos putas in tua petitione talibus causis allegatis moveri. Et utinam possemus efficere ut tu quoque tam inani atque fallaci humanae laudis bono minime movereris, cum tibi nos indicaremus, non ad praestandum tibi quod petis, quoniam haec de te scribis, sed ad te corrigendum moveri! Mores hominum, inquis, proclives sunt ad vituperandum. Quid deinde? Si interrogatus quis non responderit, inquis, indoctus et hebes putabitur. Ecce ego te interrogo non de Ciceronis libris aliquid, cujus sensum fortasse legentes indagare non possunt, sed de epistola ipsa tua, et de sententia verborum tuorum. Quaero enim cur non dixeris, Qui non responderit, indoctus et hebes manifestabitur, sed potius dixeris, Indoctus et hebes putabitur; nisi quia satis etiam ipse intelligis, eum qui talia non responderit, non esse indoctum et hebetem, sed putari. At ego te admoneo, eum qui talium putatorum linguis tanquam falcibus concidi timet, lignum esse aridum, et ideo non putari tantum indoctum et hebetem, sed vere esse atque convinci. 5. Fortasse dixeris: Sed cum hebes animo non sim, et praecipue non esse studeam, nolo hebes animo vel putari. Recte; sed quo fine nolis, id quaero. Quod enim in illis quaestionibus aperiendis tibi et explicandis, nec nobis oneri esse dubitasti, hanc causam et hunc finem esse dixisti, et tam necessarium, ut eam nimiam necessitatem appellares, ne scilicet de his interrogatus neque respondens, ab hominibus ad vituperandum proclivibus, hebes indoctusque puteris. Ego autem quaero, hoccine totum sit cur a nobis ista desideres, an etiam indoctus et hebes putari propter aliud aliquid nolis. Si hoc totum est, cernis, ut arbitror, hunc esse finem tam vehementis intentionis tuae, qua nobis quoque oneri es, ut fateris. Quid autem a Dioscoro potest nobis esse oneri, nisi quod ipsum Dioscorum etiam nescientem onerat? quod non sentiet, nisi cum surgere voluerit; atque utinam non sic alligentur haec onera, ut frustra etiam humeros conetur excutere! Quod non ideo dico, quia istae discuntur quaestiones, sed quia tali fine discuntur. Hunc enim finem jam certe sentis esse nugatorium, inanem, ventosum. Habet et tumorem, sub quo etiam tabes gignitur, et pupula mentis ad non videndam opulentiam veritatis offunditur. Crede, sic est, mi Dioscore, ita te fruar in ipsa voluntate, et in ipsa, cujus umbra averteris, dignitate veritatis. Unde enim tibi, nisi vel hoc modo, de hac re fidem faciam, non invenio. Non enim vides eam, aut ullo modo quandiu linguis humanis ruinosa gaudia construis, potes eam videre. 6. Si autem ibi non finis est harum actionum atque intentionis tuae, sed propter aliud aliquid indoctus et hebes non vis putari; quaero quid illud sit? Si propterea ne angustior tibi aditus ad acquirendas temporales divitias, uxorem impetrandam, honores capessendos, et caetera hujusmodi, praecipiti fluxu transcurrentia, atque in se lapsos in imum rapientia; neque ad hunc finem tibi servire nos decet, imo decet etiam hinc te amovere. Non enim sic te prohibemus in incerto famae finem ponere, ut tanquam de Mincio in Eridanum emigres; quo te ipse fortasse Mincius etiam non emigrantem impingeret. Cum enim non satiaverit avidum spiritum vanitas laudis humanae, quia nihil ad cibandum affert nisi inane et inflatum, cogit eam ipsa aviditas referre in aliud, quasi uberius atque fructuosius; quod nihilominus si temporali lapsu praeterfluit, ita est quasi fluvius ducat in fluvium, ut non sit finis miseriae, quamdiu finis officiorum nostrorum in re instabili collocatur. In aliquo igitur firmo atque incommutabili bono te figere volumus constantissimae intentionis domum, et securissimam requiem omnis bonae atque honestae actionis tuae. An forte istam ipsam terrenam felicitatem quam commemoravi, si prosperi rumoris aura, aut etiam flatibus vela pandendo ad eam potueris pervenire, hanc etiam cogitas referre in aliud certum, et verum et plenum bonum? At mihi non videtur, atque omnino ipsa veritas negat, vel tantis ad se anfractibus, quae tam proxima est, vel tantis sumptibus, quae tam gratuita est, perveniri. 7. An ipsa humana laude, tanquam instrumento utendum existimas, ut aditum per hanc praepares ad animos hominum, persuadendi vera atque salubria; et caves ne te, cum indoctum atque hebetem putaverint, indignum arbitrentur cui aurem vel intentissimam vel patientissimam praebeant, sive ad recte facta quemquam exhorteris, sive malitiam atque nequitiam peccantis objurges? Hunc tu finem justitiae ac beneficentiae, si in illis interrogandis quaestionibus cogitasti, nos de te male meruimus, quibus in epistola tua, non id potius quo moveremur, posuisti, ut aut libenter daremus quod petebas, aut ideo non daremus, quia causa quaelibet alia fortasse prohiberet, non tamen quia tuae vanae cupiditati, non solum servire, verum etiam non resistere puderet. Quanto enim melius atque salubrius, quaeso te, ipsas veritatis regulas, multo certius et brevius per seipsas accipis, quibus falsa omnia possis ipse refellere, ne quod falsum et pudendum est, si multorum annosas et decrepitas falsitates studio jactantiori quam prudentiori didiceris, doctum atque intelligentem te esse arbitreris; quod jam non existimo tibi videri. Non enim frustra tam diu tam vera Dioscoro diximus: ex quo in hac epistola gradimur. CAPUT II. 8. Quapropter jam illud videamus, cum te istarum rerum ignorantia nequaquam indoctum atque hebetem judices, sed ipsius potius veritatis, ut quisquis de his rebus scripsit vel scripserit, aut ea sint quae jam certus tenes, aut si falsa sunt, securus ignores, neque de diversitate cognoscenda sententiarum alienarum, ne quasi indoctus et hebes remaneas, inani sollicitudine macereris. Cum ergo haec ita sint, etiam illud, si placet, videamus, utrum aliorum falsa existimatio, qui sunt, ut scribis, ad vituperandum proclives, ita ut si te ista ignorare persenserint, indoctum atque hebetem, falso quidem, sed tamen putent, sic te movere debeat ut etiam ab episcopis tibi haec exponi non incongruenter petas; quandoquidem eo fine jam te ista cupere credimus, quo illis consulas ad persuadendam veritatem, vitamque eorum corrigendam, qui te, si in illis Ciceronis libris indoctum hebetemque putaverint, indignum habebunt a quo aliquid utilis salubrisque scientiae sibi accipiendum esse arbitrentur. Quod non ita est, mihi crede. 9. Primum quia esse aliquos in illis terris, ubi imperitus minimeque acutus videri times, qui te de istis quaestionibus quidquam interrogent, omnino non video: quandoquidem hic, quo ad ea discenda venisti, et Romae expertus es quam negligenter habeantur, et ob hoc neque doceantur neque discantur; et in Africa usque adeo de his interrogatorem pateris neminem, ut nec teipsum qui patiatur invenias, eaque inopia episcopis exponenda ea mittere cogaris: quasi vero episcopi isti, etiamsi adolescentes, eodem quo tu raperis animi ardore, vel potius errore, quasi aliquid magnum haec discere curarunt, usque ad canos episcopales, et usque ad cathedras ecclesiasticas, ea sibi in memoria durare paterentur; aut si ipsi vellent, non illa, etiam de invitorum cordibus, curae majores gravioresque secluderent; aut si aliqua ex eis in animis eorum nimia consuetudine remanerent, non etiam ipsa oblivione sepeliri mallent recordata, quam ad inepta respondere quaesita, cum in ipsa etiam scholari levitate et rhetoricis cathedris, ita obmutuisse atque obtorpuisse videantur, ut a Carthagine Hipponem, quo exponi possint, mittenda existimentur; ubi tam insolita atque omnino peregrina sunt, ut si vellem respondendi cura inspicere aliquid, volens videre quomodo ad sententiam quae mihi exponenda esset, desuper veniatur, aut ab ea deinceps quae contexeretur oratio, codicem prorsus invenire non possem. Illi autem Carthaginenses rhetores, si huic tuo studio defuerunt, non modo a me non reprehenduntur, sed etiam approbantur, si forte jam recolunt, non Romanorum fororum, sed Graecorum gymnasiorum ista solere esse certamina. Tu vero cum et in gymnasia cogitationem injecisti, et ea quoque ipsa invenisti talibus rebus nuda atque frigida, ubi has curas tuas deponeres, christianorum tibi basilica Hipponensis occurrit, quia in ea nunc sedet episcopus qui aliquando ista pueris vendidit. Sed nec te volo esse adhuc puerum; et me jam esse puerilium rerum, sicut non venditorem, ita nec largitorem decet. Quae cum ita sint, id est, cum duae tantae urbes, latinarum litterarum artifices, Roma atque Carthago, nec taedio tibi sint, ut a te ista perquirant, nec taedia tua curent, ut te ista perquirentem exaudiant; miror tantum quantum dici non potest, vereri te, tam boni ingenii juvenem, ne in Graecis atque Orientalibus urbibus quemquam de his rebus molestum interrogatorem feras. Facilius quippe corniculas in Africa audieris, quam in illis partibus hoc genus vocis. 10. Deinde si fallor, et quisquam ibi forte hujusmodi quaestionum tanto utique odiosior, quanto in illis locis ineptior percontator extiterit; nonne magis caves ne multo facilius existant, qui te graeci homines in Graecia constitutum, et graeca imbutum primitus lingua, de ipsis philosophorum libris aliqua interrogent, quae Cicero in suis litteris non posuit? Quod si acciderit, quid responsurus es? potius te ista in latinorum auctorum libris, quam in graecorum nosse voluisse? Qua responsione primo Graeciae facies injuriam, et nosti quam illi homines hoc non ferant. Deinde jam exulcerati et irati, quam cito te, quod nimis non vis, et habetem judicabunt, qui graecorum philosophorum dogmata, vel potius dogmatum particulas quasdam discerptas atque dispersas in latinis dialogis, quam in ipsorum auctorum libris graecis tota atque contexta discere maluisti; et indoctum, qui cum tam multa in tua lingua nescias, earum rerum frustra in aliena colligere ambisti. An forte illud respondebis, non te graecos de his rebus libros contempsisse, sed prius latinos curasse cognoscere, nunc autem velle te in latinis doctum, jam graeca quaerere? Si hoc non pudet hominem graecum latina puerum didicisse, nunc velle discere graeca barbarum, pudebitne tandem in ipsis latinis ignorare aliqua, quae quam multi latini docti tecum nesciant, vel hoc ipso sentis, quod te nobis magna necessitate dicis onerosum, in tanta doctorum multitudine apud Carthaginem constitutus? 11. Postremo fac te de omnibus quae a nobis quaeris, interrogatum respondere potuisse. Ecce jam doctissimus atque acutissimus diceris, ecce jam te laudibus in coelum graeculus flatus attollit; tu tantum memento gravitatis tuae, et illam mereri laudem quo fine volueris, ut scilicet eos leviter levia ista miratos, et benevolentissime atque avidissime jam in tua ora suspensos, gravissimum aliquid et saluberrimum doceas: idipsum quidquid est gravissimum et saluberrimum, utrum teneas, et recte tradere noveris, vellem cognoscere. Ridiculum est enim cum propterea superflua multa didiceris, ut tibi aures hominum ad necessaria praeparentur, ipsa necessaria non tenere, quibus excipiendis eas per superflua praeparaveris; et dum occuparis ut discas unde facias intentos, nolle discere quod infundatur intentis. Sed si hoc te scire jam dicis, idque ipsum christianam doctrinam esse respondes, quam te omnibus praeponere novimus, et in ea sola esse praesumere spem salutis aeternae, non opus est ei cognitione dialogorum Ciceronis, et collectione emendicatarum discordantium sententiarum alienarum procurari auditores. Moribus tuis intenti fiant, qui abs te aliquid tale accepturi sunt. Nolo prius aliquid doceas quod dediscendum est, ut vera doceas. 12. Nam si alienarum sententiarum dissidentium et repugnantium cognitio aliquid adjuvat insinuatorem christianae veritatis, ut noverit quomodo adversantes destruat falsitates, ad hoc duntaxat, ne quis contra disserens, nonnisi in refellendis tuis figat oculum, sua vero sedulo occultet. Nam cognitio veritatis omnia falsa, si modo proferantur, etiam quae prius inaudita erant, et dijudicare et subvertere idonea est. Sed ut non solum aperta feriantur, sed etiam abscondita eruantur, si alienos opus est cognoscere errores, erige oculos auresque, oro te, et vide atque ausculta utrum aliquis adversus nos de Anaximene et de Anaxagora proferat aliquid; quando jam ne ipsorum quidem multo recentiorum, multumque loquacium Stoicorum aut Epicureorum cineres caleant, unde aliqua contra fidem christianam scintilla excitetur: sed circuli atque conventicula partim fugacia, partim etiam audacter prompta, vel Donatistarum, vel Maximianensium, vel Manichaeorum, vel etiam ad quorum greges turbamque venturus es Arianorum, Eunomianorum, Macedonianorum, Cataphrygarum, caeterarumque pestium innumerabiliter perstrepant; quorum omnium errores si cognoscere piget, quid nobis est, propter defensionem christianae religionis, quaerere quid senserit Anaximenes, et olim sopitas lites inani curiositate recoquere, cum quorumdam etiam haereticorum, qui nomine christiano gloriari voluerunt, ut Marcionitarum et Sabellianorum, multorumque praeterea, jam dissensiones quaestionesque sileantur? Tamen si opus est, ut dixi, veritati adversantes praenoscere aliquas, et pertractatas habere sententias; de haereticis potius, qui se christianos vocant, quam de Anaxagora et Democrito nobis cogitandum fuit. CAPUT III. 13. Ille autem quisquis abs te quaesiverit quae tu a nobis quaeris, audiat quod ea doctius et prudentius nescias. Si enim Themistocles non curavit quod est habitus indoctior, cum canere nervis in epulis recusasset, ubi cum se nescire illa dixisset, atque ei dictum esset, Quid igitur nosti? respondit, Rempublicam ex parva magnam facere: dubitandum est tibi dicere te ista nescire, cum ei qui rogarit quid noveris, respondere possis, nosse te quomodo etiam sine istis homo esse possit beatus? Quod si adhuc non tenes, tam perverse ista conquiris, quam perverse si aliquo corporis periculoso morbo gravareris, delicias et tenerrimas vestes potius quam medicamenta medicosque conquireres. Non enim ullo modo differenda est ista cognitio, aut ulla huic a te, praesertim jam in hac aetate, vel discendi ordine praeferenda est. Vide autem quam facile posses hoc scire, si velles. Qui enim quaerit quomodo ad beatam vitam perveniat, nihil aliud profecto quaerit, nisi ubi sit finis boni, hoc est ubi constitutum sit, non prava opinione atque temeraria, sed certa atque inconcussa veritate, summum hominis bonum: quod a quolibet ubi constituatur non invenitur, nisi aut in corpore, aut in animo, aut in Deo, aut in duobus aliquibus horum, aut certe in omnibus. Quod si didiceris, neque summum bonum, nec aliquam partem summi boni omnino esse in corpore, duo restabunt, animus et Deus, quorum vel in uno vel in ambobus sit. Si autem adjeceris et didiceris hoc idem de animo quod de corpore, quid aliud jam nisi Deus occurret, in quo summum hominis bonum constitutum sit; non quo alia bona non sint, sed summum id dicitur, quo cuncta referuntur. Eo enim fruendo quisque beatus est, propter quod caetera vult habere, cum illud jam non propter aliud, sed propter seipsum diligatur. Et ideo finis ibi dicitur, quia jam quo excurrat, et quo referatur, non invenitur. Ibi requies appetendi, ibi fruendi securitas, ibi tranquillissimum gaudium optimae voluntatis. 14. Da igitur qui cito videat, non corpus esse animi bonum, sed animum potius esse corporis bonum; recedetur jam ab inquirendo utrum summum illud bonum, vel aliqua ejus pars sit in corpore. Quod enim stultissime negatur, melior est animus corpore. Item stultissime negatur meliorem esse eum qui dat beatam vitam, vel partem aliquam beatae vitae, quam eum qui accipit. Non igitur accipit animus a corpore vel summum bonum, vel partem aliquam summi boni. Hoc qui non vident caecati sunt dulcedine carnalium voluptatum, quam ex indigentia sanitatis venire non intuentur. Sanitas autem perfecta corporis, illa extrema totius hominis immortalitas erit. Tam potenti enim natura Deus fecit animam, ut ex ejus plenissima beatitudine quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quod est corpus, non beatitudo quae fruentis et intelligentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est incorruptionis vigor. Quod qui non vident, ut dixi, bellant inquietis altercationibus, varie pro suo quisque captu, in corpore constituentes summum hominis bonum, et carnalium seditiosorum turbas concitant; inter quos Epicurei apud indoctam multitudinem excellentiore auctoritate viguerunt. 15. Da item qui cito videat animum quoque ipsum, non suo bono beatum esse, cum beatus est, alioquin nunquam esset miser; et recedetur a quaerendo utrum in animo sit summum illud atque, ut ita dixerim, beatificum bonum, vel aliqua pars ejus. Nam cum seipso sibi quasi suo bono animus gaudet, superbus est. Cum vero perspicit se esse mutabilem, vel hoc uno saltem quod de stulto sapiens efficitur, sapientiamque esse incommutabilem cernit, simul oportet cernat esse illam supra suam naturam, ejusque participatione atque illustratione se uberius et certius gaudere quam seipso. Ita cessans atque detumescens a jactatione atque inflatione propria, inhaerere Deo, atque ab illo incommutabili refici et reformari nititur, a quo esse jam capit non solum omnem speciem rerum omnium, sive quae sensu corporis, sive quae intelligentia mentis attinguntur, sed etiam ipsam capacitatem formationis ante formationem, cum vel informe aliquid dicitur, quod formari potest. Itaque tanto minus se esse stabilem sentit, quanto minus haeret Deo qui summe est: et ideo illum summe esse, quia nulla mutabilitate proficit seu deficit; sibi autem illam commutationem expedire qua proficit, ut perfecte illi cohaereat, eam vero commutationem quae in defectu est, esse vitiosam; omnem autem defectum ad interitum vergere, quo utrum aliqua res perveniat tametsi non appareat, tamen apparere omnibus eo ducere interitum ut non sit quod erat. Unde colligit non ob aliud res deficere, vel posse deficere, nisi quod ex nihilo factae sunt: ut quod in eis est quod sunt et manent, et pro defectibus etiam suis ad universitatis complexum ordinantur, ad ejus bonitatem omnipotentiamque pertineat, qui summe est et conditor, qui potens est etiam ex nihilo, non tantum aliquid, sed etiam magnum aliquid facere: primum autem peccatum, hoc est primum voluntarium defectum, esse gaudere ad propriam potestatem; ad minus enim gaudet, quam si ad potestatem Dei gaudeat, quae utique major est. Hoc non videntes, et potentias intuentes animi humani, magnamque pulchritudinem factorum atque dictorum, etiamsi in corpore puduit ponere summum bonum, in ipso tamen animo ponentes, infra utique posuerunt, quam ubi sincerissima ratione ponendum est. Inter hos qui ita sentiunt apud graecos philosophos, et numero et disputandi subtilitate Stoici praevaluerunt, qui tamen in naturalibus corporea omnia esse arbitrantes, magis a carne quam a corpore animum avertere potuerunt. 16. Inter eos autem qui fruendum Deo, a quo et nos et omnia facta sunt, unum atque summum bonum nostrum esse dicunt, apud illos eminuerunt Platonici, qui non immerito ad officium suum pertinere arbitrati sunt, Stoicis, et Epicureis maxime et prope solis omnino resistere. Iidem quippe Academici qui Platonici, quod docet auditorum ipsa successio. Arcesilas enim qui primus occultata sententia sua, nihil aliud istos quam refellere statuit, quaere cui successerit, Polemonem invenies; quaere cui Polemon, Xenocratem: Xenocrati autem discipulo Academiam scholam suam reliquit Plato. Quantum igitur pertinet ad quaestionem de summo hominis bono, remove personas hominum, atque ipsam disceptationem constitue; profecto reperies duos errores inter se adversa fronte collidi: unum constituentem in corpore, alium constituentem in animo summum bonum. Rationem autem veritatis, qua summum bonum nostrum Deus esse intelligitur, utrique resistere, sed non prius docentem vera quam prava dedocentem. Idipsum rursum adjunctis personis constitue, reperies Epicureos et Stoicos inter se acerrime dimicantes; eorum vero litem conantes dijudicare Platonicos, occultantes sententiam veritatis, et illorum vanam in falsitate fiduciam convincentes et redarguentes. 17. Sed non sicut illi errorum suorum, ita Platonici verae rationis personam implere potuerunt. Omnibus enim defuit divinae humilitatis exemplum, quod opportunissimo tempore per Dominum nostrum Jesum Christum illustratum est; cui uni exemplo in cujusvis animo ferociter arrogantis, omnis superbia cedit et frangitur et emoritur. Ideoque non valentes illi auctoritate turbas terrenarum rerum dilectione caecatas ad invisibilium fidem ducere, cum eas viderent Epicureis maxime contentionibus commoveri, non solum ad hauriendam, quo ultro ferebantur, sed etiam ad defensitandam corporis voluptatem, ut in ea summum bonum hominis constitueretur; eos autem qui adversus hanc voluptatem virtutis laude moverentur, minus difficulter eam contemplari in animis hominum, unde facta bona, de quibus utcumque poterant judicare, procederent: simul videbant si eis conarentur insinuare aliquam rem divinam et super omnia incommutabilem, quae nullo attingeretur corporis sensu, sed sola mente intelligeretur, quae tamen etiam naturam ipsius mentis excederet, eumque esse Deum propositum animo humano ad fruendum, purgato ab omni labe humanarum cupiditatum, in quo uno acquiesceret omnis beatitudinis appetitus, et in quo nobis uno bonorum omnium finis esset, non eos intellecturos, et repugnantibus vel Epicureis vel Stoicis multo quam sibi facilius palmam daturos, ita ut vera salubrisque sententia, quod perniciosissimum est generi humano, imperitorum populorum irrisione sordesceret: et hoc in moralibus. 18. In naturalibus autem quaestionibus, si isti dicerent effectricem omnium naturarum esse incorpoream Sapientiam, illi autem a corpore nusquam discederent, cum alii atomis, alii quatuor elementis, in quibus ad efficienda omnia ignis praevaleret, principia rerum darent; quis non videret stultorum abundantiam corpori deditam, cum in corpoream potentiam conditricem rerum nequaquam valeret intueri, in quorum potius suffragium raperetur? 19. Restabat pars rationalium quaestionum. Nosti enim quidquid propter adipiscendam sapientiam quaeritur, aut de moribus, aut de natura, aut de ratione quaestionem habere. Cum ergo Epicurei nunquam sensus corporis falli dicerent, Stoici autem falli aliquando concederent, utrique tamen regulam comprehendendae veritatis in sensibus ponerent; quis istis contradicentibus audiret Platonicos? Quis non modo in sapientium, sed omnino in hominum numero habendos putaret, si ab eis prompte diceretur, non solum esse aliquid quod neque tactu corporis, neque olfactu vel gustatu, neque his auribus aut oculis percipi possit, neque omnino talium rerum, quae ita sentirentur, aliqua imaginatione cogitari; sed id solum vere esse, atque id solum posse percipi, quia incommutabile et sempiternum est; percipi autem sola intelligentia, qua una veritas, quomodo attingi potest, attingitur? 20. Cum ergo talia sentirent Platonici, quae neque docerent carni deditos homines, neque tanta essent auctoritate apud populos, ut credenda persuaderent, donec ad eum habitum perduceretur animus quo ista capiuntur, elegerunt occultare sententiam suam, et contra eos disserere, qui verum se invenisse jactarent, cum inventionem ipsam veri in carnis sensibus ponerent. Et eorum quidem consilium quale fuerit quid attinet quaerere? divinum certe vel divina aliqua auctoritate praeditum non fuit. Tantum illud attende, quoniam Plato a Cicerone multis modis apertissime ostenditur, in sapientia non humana, sed plane divina, unde humana quodammodo accenderetur, in illa utique sapientia prorsus immutabili, atque eodem modo semper se habente veritate, constituisse et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam: oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum a Platonicis eos, qui in corporis vel in animi natura ponerent et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam; eo rem successione temporum esse devolutam, ut christianae jam aetatis exordio, cum rerum invisibilium atque aeternarum fides per visibilia miracula salubriter praedicaretur hominibus, qui nec videre nec cogitare aliquid praeter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui eamdem finem Gentibus praeseminabat, iidem ipsi Epicurei et Stoici, in Actibus Apostolorum contradixisse inveniantur. 21. Qua in re satis mihi videtur demonstratum esse errores Gentium, sive de moribus, sive de natura rerum, sive de ratione investigandae veritatis, qui quamvis essent multi atque multiplices, in his tamen maxime duabus sectis eminebant, expugnantibus doctis et tanta disserendi subtilitate atque copia subvertentibus, durasse tamen usque in tempora christiana. Quos jam certe nostra aetate sic obmutuisse conspicimus, ut vix jam in scholis rhetorum commemoretur tantum quae fuerint illorum sententiae: certamina tamen etiam de loquacissimis Graecorum gymnasiis eradicata atque compressa sunt, ita ut si qua nunc erroris secta contra veritatem, hoc est, contra Ecclesiam Christi emerserit, nisi nomine cooperta christiano, ad pugnandum prosilire non audeat. Ex quo intelligitur ipsos quoque Platonicae gentis philosophos, paucis mutatis quae christiana improbat disciplina, invictissimo uni regi Christo pias cervices oportere submittere, et intelligere Verbum Dei homine indutum, qui jussit, et creditum est quod illi vel proferre metuebant. 22. Huic te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas velim, nec aliam tibi ad capessendam et obtinendam veritatem viam munias, quam quae munita est ab illo qui gressuum nostrorum tanquam Deus vidit infirmitatem. Ea est autem prima, humilitas; secunda, humilitas; tertia, humilitas: et quoties interrogares hoc dicerem; non quo alia non sint praecepta, quae dicantur, sed nisi humilitas omnia quaecumque bene facimus et praecesserit et comitetur et consecuta fuerit, et proposita quam intueamur, et apposita cui adhaereamus, et imposita qua reprimamur, jam nobis de aliquo bono facto gaudentibus totum extorquet de manu superbia. Vitia quippe caetera in peccatis, superbia vero etiam in recte factis timenda est, ne illa quae laudabiliter facta sunt, ipsius laudis cupiditate amittantur. Itaque sicut rhetor ille nobilissimus cum interrogatus esset quid ei primum videretur in eloquentiae praeceptis observari oportere, Pronuntiationem dicitur respondisse; cum quaereretur quid secundo, eamdem pronuntiationem; quid tertio, nihil aliud quam pronuntiationem dixisse: ita si interrogares, et quoties interrogares de praeceptis christianae religionis, nihil me aliud respondere nisi humilitatem liberet, etsi forte alia dicere necessitas cogeret. CAPUT IV. 23. Huic humilitati saluberrimae, quam Dominus noster Jesus Christus ut doceret humiliatus est; huic, inquam, maxime adversatur quaedam, ut ita dicam, imperitissima scientia, dum nos scire gaudemus quid Anaximenes, quid Anaxagoras, quid Pythagoras, quid Democritus senserint, et caetera hujusmodi, ut docti eruditique videamur, cum hoc a vera doctrina et eruditione longe absit. Qui enim didicerit Deum non distendi aut diffundi per locos, neque finitos neque infinitos, quasi in aliqua parte major sit, in aliqua minor, sed totum ubique esse praesentem, sicut veritatem cujus nemo sobrie dicit partem esse in isto loco, et partem in illo, quoniam veritas utique Deus est; nequaquam eum movebit quod de infinito aere sensit, quicumque sensit quod ipse Deus esset. Quid ad illum, si nesciat quam dicant isti corporis formam; eam quippe dicunt quae undique finita sit: et utrum refellendi causa tanquam Academicus, Anaximeni Cicero objecerit formam et pulchritudinem Deum habere oportere, quasi corpoream speciem cogitans, quia ille corporeum Deum esse dixerat, aer enim corpus est; an ipse sentiebat esse formam, et pulchritudinem incorpoream veritati, qua ipse animus informatur, et per quam omnia sapientis facta pulchra esse judicamus, ut non tantum refellendi gratia, sed etiam verissime dixerit quod Deum pulcherrima specie deceat esse, quia nihil est pulchrius ipsa intelligibili atque incommutabili veritate? Quod autem ait ille gigni aerem, quem tamen Deum esse censebat, nullo modo movet hunc virum qui intelligit, non sicut aer gignitur, id est aliqua causa ut sit efficitur, cum omnino Deus non sit, ita genitum esse Verbum Dei, Deum apud Deum, sed longe alio modo, quem nemo, nisi cui ipse Deus inspirarit, intelligit. Illum autem etiam in ipsis corporalibus desipere quis non videat, cum aerem gigni dicat, et Deum velit; eum autem a quo aer gignitur, non enim a nullo gigni potest, non dicat Deum? Cum autem dicitur aer esse semper in motu, nequaquam conturbabit hominem, ut propterea illum Deum putet, qui novit omnis corporis motum inferiorem esse quam est motus animi; motum autem animi longe pigriorem, quam est motus summae atque incommutabilis Sapientiae. 24. Item Anaxagoras, sive quilibet, si mentem dicit ipsam veritatem atque sapientiam, quid mihi est de verbo cum homine contendere? Manifestum est enim omnium rerum descriptionem et modum ab illa fieri, eamque non incongrue dici infinitam, non per spatia locorum, sed per potentiam, quae cogitatione humana comprehendi non potest; neque quod informe aliquid sit ipsa sapientia, hoc enim corporum est, ut quaecumque infinita fuerint, sint et informia. Cicero autem studio refellendi, quantum videtur, propter adversarios corporaliter sentientes negat infinito aliquid jungi posse, quia ex ea parte qua quidquam adjungitur, necesse esse in corporibus aliquem finem. Ideo ait non eum vidisse, neque motum sensui junctum et continentem, id est continua copulatione adhaerentem, infinito, id est infinitae rei, ullum esse posse, quasi de corporibus ageret, quibus nihil jungi nisi per fines locorum potest. Sic autem addidit: Neque sensum omnino, quo non tota natura pulsa sentiret; quasi ille dixisset mentem illam ordinatricem et moderatricem rerum omnium habere sensum, qualem habet anima per corpus. Nam manifestum est totam sentire animam, cum per corpus aliquid sentit: nam totam utique non latet, quidquid illud est quod sentitur. Ad hoc autem dixit totam naturam sentire, ut illi quasi auferret quod ait mentem infinitam. Quomodo enim tota sentit, si infinita est? Sensus enim corporis ab aliquo loco incipit, nec percurrit totum, nisi ad cujus finem pervenerit; quod in infinito dici non potest. Sed neque ille de sensu corporis aliquid dixerat. Et aliter dicitur totum quod incorporeum est, quia sine finibus locorum intelligitur, ut et totum et infinitum dici possit: totum propter integritatem; infinitum, quia locorum finibus non ambitur. 25. Deinde, inquit, si mentem ipsam quasi animal aliquod esse voluit, erit aliquid interius ex quo illud animal nominetur; ut mens ista quasi corpus sit, et habeat intus animam unde animal appelletur. Vide quemadmodum corporali consuetudine loquitur, quomodo solent videri animalia, propter sensum crassum, ut opinor, eorum contra quos disserit: et tamen dixit rem quae illos, si evigilare possent, satis admoneret, omne quod sicut corpus vivum animo occurrit, magis animam habere et esse animal, quam animam esse cogitari oportere. Hoc est enim quod ait: Erit aliquid interius, ex quo illud animal nominetur. Sed adjungit: Quid autem interius mente? Non ergo potest mens habere interiorem animam ut sit animal, quia ipsa est interior. Ergo corpus habeat extrinsecus, cui sit interior, ut sit animal. Hoc est enim quod ait, Cingitur igitur corpore externo; quasi Anaxagoras dixerit, nisi animalis alicujus esset, mentem esse non posse. Si mentem ipsam summam sapientiam esse sentiebat, quae nullius quasi animantis propria est, quia omnibus animis se frui valentibus veritas communiter praesto est. Et ideo vide quam urbane concludat: Quod quoniam non placet, inquit, hoc est non placet Anaxagorae, ut illa mens, quam dicit Deum, cingatur corpore externo, quo animal esse possit, aperta simplexque mens nulla re adjuncta qua sentire possit, id est nullo corpore adjuncto per quod sentire possit, fugere intelligentiae nostrae vim et notionem videtur (Cicero, l. 1 de Nat. Deorum). 26. Nihil verius quam fugere hoc vim et notionem intelligentiae Stoicorum et Epicureorum, qui nisi corporalia cogitare non possunt. Quod autem ait, nostrae, humanae intelligi voluit; et bene non ait, Fugit; sed, Fugere videtur. Hoc enim illis videtur, neminem hoc posse intelligere, et ideo nihil tale esse arbitrantur: sed quorumdam intelligentiam, quantum homini datum est, non fugit esse apertam simplicemque sapientiam atque veritatem, quae nullius animantis sit propria, sed qua communiter omnis, quae id potest anima, sapiens et verax efficitur. Quam si sensit esse Anaxagoras, eamque Deum esse vidit, mentemque appellavit, non solum nomen Anaxagorae, quod propter litteratam vetustatem, omnes, ut militariter loquar, litteriones libenter sufflant, nos doctos et sapientes non facit, sed ne ipsa quidem ejus cognitio, qua id verum esse cognovit. Non enim mihi propterea veritas chara esse debet, quia non latuit Anaxagoram, sed quia veritas est, etiamsi nullus eam cognovisset illorum. 27. Si igitur nec ejus hominis qui verum forsitan vidit, cognitio nos inflare debet, ut ea quasi docti esse videamur, sed nec ipsius veri solida res, qua vere docti esse possumus; quanto minus eorum hominum qui falsa senserunt, nomina et dogmata nostram possunt adjuvare doctrinam, et latentia cognita facere? cum si homines simus, magis nos contristari deceat tot et tam nobilitatorum hominum erroribus, si eos audire contigerit, quam haec propterea studiose quaerere, ut inter eos qui illa nesciunt, jactatione inanissima ventilemur. Quanto enim melius ne audissem quidem nomen Democriti, quam cum dolore cogitarem, nescio quem suis temporibus magnum putatum, qui deos esse arbitraretur imagines, quae de solidis corporibus fluerent, solidaeque ipsae non essent, easque hac atque hac motu proprio circumeundo atque illabendo in animos hominum facere ut vis divina cogitetur; cum profecto illud corpus, unde imago flueret, quanto solidius est, tanto praestantius quoque esse judicetur? Ideoque fluctuavit ejus, sicut isti dicunt, nutavitque sententia, ut aliquando naturam quamdam de qua fluerent imagines Deum esse diceret, qui tamen cogitari non posset, nisi per eas imagines quas fundit ac emittit, id est quae de illa natura, quam nescio quam corpoream et sempiternam, ac etiam per hoc divinam putat, quasi vaporis similitudine continua velut emanatione ferrentur, et venirent atque intrarent in animos nostros, ut Deum vel deos cogitare possemus. Nullam enim aliam causam cujuslibet cogitationis nostrae opinantur isti, nisi cum ab his corporibus quae cogitamus, veniunt atque intrant imagines in animos nostros: quasi non multa ac prope innumerabilia cogitentur incorporaliter atque intelligibiliter ab eis qui talia cogitare noverunt, sicut ipsa sapientia et veritas. Quam si isti non cogitant, miror quomodo de illa utcumque disputent: si autem cogitant, vellem mihi dicerent, vel de quo corpore, vel qualis in eorum animos veniat imago veritatis. 28. Quanquam Democritus etiam hoc distare in naturalibus quaestionibus ab Epicuro dicitur, quod iste sentit inesse concursioni atomorum vim quamdam animalem et spirabilem: qua vi eum credo et imagines ipsas divinitate praeditas dicere, non omnes omnium rerum, sed deorum, et principia mentis esse in universis, quibus divinitatem tribuit, et animantes imagines, quae vel prodesse nobis soleant vel nocere. Epicurus vero neque aliquid in principiis rerum penit praeter atomos, id est corpuscula quaedam tam minuta, ut jam dividi nequeant, neque sentiri, aut visu, aut tactu possint; quorum corpusculorum concursu fortuito, et mundos innumerabiles, et animantia, et ipsas animas fieri dicit, et deos quos humana forma non in aliquo mundo, sed extra mundos, atque inter mundos constituit: et non vult omnino aliquid praeter corpora cogitare; quae tamen ut cogitet, imagines dicit ab ipsis rebus quas atomis formari putat, defluere, atque in animum introire subtiliores quam sunt illae imagines quae ad oculos veniunt. Nam et videndi causam hanc esse dicit, ingentes quasdam imagines, ita ut universum mundum complectantur extrinsecus. Intelligis autem jam, ut arbitror, quas isti opinentur imagines. 29. Miror non admonuisse Democritum vel hoc ipso falsa esse quae dicit, quia venientes tam magnae imagines in tam brevem animum nostrum, si corporeus, ut illi volunt, tam parvo corpore includitur, totae illum tangere non possunt. A magno enim corpore cum parvum corpus attingitur, a toto simul attingi nullo pacto potest: quomodo igitur totae simul cogitantur, si in tantum cogitantur, in quantum venientes atque intrantes animum attingunt, quae nec totae intrare possunt per tam parvum corpus, nec totae tam parvum animum attingere? Memento me secundum illos haec dicere; non enim ego talem animum sentio: aut si incorporeum Democritus animum existimat, Epicurus quidem solus ista ratione urgeri potest; sed etiam ille quare non vidit, non opus esse nec fieri posse ut incorporeus animus adventu atque contactu corporearum imaginum cogitet? De visu certe oculorum ambo pariter redarguuntur; tam enim breves oculos, tam grandia imaginum corpora tota attingere nullo modo possunt. 30. Cum autem quaeritur ab eis quare una imago videatur corporis alicujus, a quo innumerabiliter imagines fluunt; respondent, eo ipso quo frequenter fluunt et transeunt imagines, quasi quadam earum constipatione et densitare fieri ut ex multis una videatur. Quam vanitatem Cicero ita refellit, ut eo ipso neget aeternum deum eorum posse cogitari, quo innumerabiliter fluentibus et labentibus imaginibus cogitatur. Et quoniam innumerabilitate atomorum suppeditante, dicunt fieri formas deorum sempiternas, cum ita discedant quaedam corpuscula de divino corpore ut alia succedant, et dissolvi illam naturam eadem successione non sinant: Omnia ergo, inquit, aeterna essent, quia nulli deest ista innumerabilitas atomorum, quae perpetuas ruinas subinde suppleat. Deinde quomodo non vereatur iste deus ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur, agiteturque atomorum incursione sempiterna? pulsari enim dicit illud corpus quod irruentibus atomis feriatur, et agitari quod penetretur: deinde cum ex ipso imagines, de quibus jam satis dictum est, semper affluant (Lib. 1 de Nat. Deorum), quomodo potest de immortalitate confidere? 31. In cuibus omnibus deliramentis haec opinantium, illud praecipue dolendum est, quod non sufficit ea narrari, ut nulla cujusquam disputatione adversante respuantur; sed acutissimorum hominum ingenia id etiam negotium susceperunt, ut copiose ista refellerent, quae statim dicta etiam a tardissimis derideri abjicique debuerunt. Si enim concesseris esse atomos, si concesseris etiam concursu fortuito seipsas pellere et agitare; num et illud eis fas est concedere, ut inter se atomi fortuito concurrentes, rem aliquam ita conficiant, ut eam forma modificent, figura determinent, aequalitate poliant, colore illustrent, anima vegetent? quae omnia nullo modo nisi arte divinae providentiae fieri videt, quisquis magis mente quam oculis amat videre, idque ab eo expetit a quo factus est. Nam nec ipsas atomos esse ullo modo concedendum est; quod, omissa subtilitate quae de divisione corporum a doctis traditur, vide quam facile secundum ipsorum opinionem possit ostendi. Certe enim ipsi dicunt omnia quae sint naturae, nihil esse aliud quam corpora et inane, quaeque his accidant; quod credo motum et pulsum dicere et consequentes formas. Dicant ergo in quo genere ponant imagines, quas de corporibus solidioribus affluere putant, ipsas minime solidas, ita ut tactu nisi oculorum cum videmus, et animi cum cogitamus, sentiri non possint, si et ipsa corpora sunt. Nam ita censent, ut exire a corpore et venire ad oculos, vel ad animum possint, quem nihilominus dicunt esse corporeum. Quaero utrum etiam ab ipsis atomis affluant imagines? Si affluunt, quomodo jam sunt atomi, a quibus aliqua corpora separantur? si non affluunt, aut potest aliquid sine imaginibus cogitari, quod vehementer nolunt; aut unde norunt atomos, quas nec cogitare potuerunt? Sed jam pudet me ista refellere, cum eos non puduerit ista sentire. Cum vero ausi sint etiam defendere, non jam eorum, sed ipsius generis humani me pudet, cujus aures haec ferre potuerunt. CAPUT V. 32. Cum igitur tanta sit caecitas mentium per illuviem peccatorum amoremque carnis, ut etiam ista sententiarum portenta, otia doctorum conterere disputando potuerint, dubitabis tu, Dioscore, vel quisquam vigilanti ingenio praeditus, ullo modo ad sequendam veritatem melius consuli potuisse generi humano, quam ut homo ab ipsa Veritate susceptus ineffabiliter atque mirabiliter, et ipsius in terris personam gerens, recta praecipiendo, et divina faciendo, salubriter credi persuaderet quod nondum prudenter posset intelligi? Hujus nos gloriae servimus, huic te immobiliter atque constanter credere hortamur, per quem factum est, ut non pauci, sed populi etiam, qui non possunt ista dijudicare ratione, fide credant, donec salutaribus praeceptis adminiculati, evadant ab his perplexitatibus in auras purissimae atque sincerissimae veritatis. Cujus auctoritati tanto devotius obtemperari oportet, quanto videmus nullum jam errorem se audere extollere, ad congregandas sibi turbas imperitorum, qui non christiani nominis velamenta conquirat: eos autem solos ex veteribus, praeter christianum nomen in conventiunculis suis aliquanto frequentius perdurare, qui Scripturas eas tenent, per quas annuntiatum esse ipsum Dominum Jesum Christum, se intelligere et videre dissimulant. Porro illi qui cum in unitate atque communione catholica non sint, christiano tamen nomine gloriantur, coguntur adversari credentibus, et audent imperitos quasi ratione traducere, quando maxime cum ista medicina Dominus venerit, ut fidem populis imperaret. Sed hoc facere coguntur, ut dixi, quia jacere se abjectissime sentiunt, si eorum auctoritas cum auctoritate catholica conferatur. Conantur ergo auctoritatem stabilissimam fundatissimae Ecclesiae quasi rationis nomine et pollicitatione superare. Omnium enim haereticorum quasi regularis est ista temeritas. Sed ille fidei imperator clementissimus, et per conventus celeberrimos populorum atque gentium, sedesque ipsas Apostolorum arce auctoritatis munivit Ecclesiam, et per pauciores pie doctos et vere spirituales viros, copiosissimis apparatibus etiam invictissimae rationis armavit. Verum illa rectissima disciplina est, in arcem fidei quam maxime recipi infirmos, ut pro eis jam tutissime positis, fortissima ratione pugnetur. 33. Platonici vero, qui falsorum philosophorum erroribus illo tempore circumlatrantibus, non habentes divinam personam qua imperarent fidem, sententiam suam tegere quaerendam, quam polluendam proferre maluerunt, cum jam Christi nomen terrenis regnis admirantibus perturbatisque crebresceret, emergere coeperant, ad proferendum atque aperiendum quid Plato sensisset. Tunc Plotini schola Romae floruit, habuitque condiscipulos, multos acutissimos et solertissimos viros. Sed aliqui eorum magicarum artium curiositate depravati sunt, aliqui Dominum Jesum Christum ipsius veritatis atque sapientiae incommutabilis, quam conabantur attingere, cognoscentes gestare personam, in ejus militiam transierunt. Itaque totum culmen auctoritatis lumenque rationis in illo uno salutari nomine atque in una ejus Ecclesia, recreando atque reformando humano generi constitutum est. 34. Haec me tibi diutissime in hac epistola locutum, etsi alia forte tu malles, omnino non poenitet. Probabis enim haec magis, quanto magis in veritate proficies; et tunc probabis consilium meum, quod nunc utilitati studiorum tuorum minus obsecutum putas. Quanquam etiam illis ipsis quaestionibus tuis. non solum quibusdam in hac epistola, sed etiam caeteris pene omnibus in ipsis membranis, in quibus eas misisti ut potui breviter annotando responderim. In quibus si me parum, aut aliud quam volebas egisse arbitraris, non recte cogitas, mi Dioscore, a quo nunc ista quaesieris. Oratoris autem librorumque de Oratore omnes quaestiones praetermisi. Nescio quis enim nugator mihi esse visus sum, si eas exponendas persequerer. Nam de caeteris possem etiam decenter interrogari, si mihi quisquam res ipsas, non de libris Ciceronis, sed per seipsas tractandas dissolvendasque proferret. In illis autem res ipsae nunc nostrae professioni minus congruunt. Haec autem omnia non facerem, nisi me post aegritudinem, in qua eram cum homo tuus venisset, aliquantum ab Hippone removissem. Quibus item diebus perturbatione valetudinis febribusque repetitus sum. Inde factum est ut tardius quam possent tibi haec mitterentur. Quae quomodo acceperis, rescripta flagito. EPISTOLA CXIX . Consentius Augustino proponit quaestiones de Trinitate. Domino sancto ac beatissimo papae AUGUSTINO, CONSENTIUS. 1. Jam quidem sancto, mihique cunctis animi virtutibus admirando, fratri tuo Alypio episcopo genus petitionis meae brevi sermone suggesseram, sperans precum mearum ut apud te esse adjutor dignaretur. Sed quia praesentiam mihi tuam ea, quae ad villam ire compulit, causa fraudavit, malui litteris precem inserere, quam exspectationem animi fluctuare; maxime cum id quod postulo, si mihi concedi oportere perspexeris, adjuvare sensum tuum altissima mysteria perscrutantem, loci ipsius, ut arbitror, in quo nunc consistis, valeat solitudo. Ego igitur cum apud memetipsum prorsus definierim, veritatem rei divinae ex fide magis quam ex ratione percipi oportere; si enim fides sanctae Ecclesiae ex disputationis ratione, non ex credulitatis pietate apprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. Sed quia placuit Deo, qui infirma mundi hujus elegit ut confundat fortia, per stultitiam praedicationis salvare credentes, non tam ratio requirenda de Deo, quam auctoritas est sequenda sanctorum. Nam profecto neque Ariani, qui Filium, quem genitum confitemur, minorem putant, in hac impietate persisterent, neque Macedoniani Spiritum sanctum, quem neque genitum neque ingenitum credimus, quantum in ipsis est a divinitatis arce detruderent, si Scripturis sanctis magis quam suis ratiocinationibus accommodare fidem mallent.
2. Tamen tu, vir admirabilis, si tibi ille Pater noster, solus conscius secretorum, qui habet clavem David (Apoc. III, 7), serenissimi cordis obtutu coelorum machinam penetrare concessit, et revelata, ut scriptum est, facie gloriam Domini speculari (II Cor. III, 18), in quantum tibi ille qui hujusmodi cogitationem dedit, promendi dederit facultatem, enuntia nobis aliquam ineffabilis substantiae portionem, et imaginem similitudinis ejus ipso adjuvante exprimere, in quantum potes, verbis enitere; quoniam nisi tu tantae rei dux ac magister adfueris, velut lippientibus oculis prospicere in eam tanti luminis repercussa fulgore cogitatio nostra formidat. Intra ergo in illam, quae nostros arcet intuitus, mysteriorum Dei obscurissimam nubem; quaestiunculas in quibus absolvendis me errare cognosco, qui auctoritatem Sanctitatis tuae fide magis sequi volo, quam rationis corde conceptae falsa imagine depravari, primum in memetipso, dehinc in libris corrige. 3. Ego siquidem in circumspecta admodum simplicitate audiens credensque Dominum Jesum Christum lumen esse de lumine, sicut scriptum est, « Bene nuntiate diem de die, salutare ejus » (Psal. XCV, 2); et in Sapientia Solomonis, « Candor est enim lucis aeternae » (Sap. VII, 26); credebam Deum, quod licet credere ut dignum est non valebam, tamen esse inaestimabilis cujusdam lucis infinitam magnitudinem, cujus nec qualitatem aestimare, nec quantitatem metiri, nec speciem fingere, quanquam sublime cogitans mens humana sufficeret; tamen esse illud quiddam, quidquid est, cui adsit incomparabilis forma, inaestimabilis pulchritudo, quam etiam carnalibus oculis saltem Christus aspiciat. Cum ergo circa finem primi libri, sicut procul dubio meminisse dignaris, cupiens comprobare Dominum Jesum Christum, id est hominem assumptum, ita divinam possidere potentiam, ut materia carnis humanae quam susceperat, permaneret, quam in illis visceribus nisi aliud quam infirmitatem perisse docuissem, illius mihi nodus quaestionis objectus est. Si, inquit, homo ille quem assumpsit Christus, in Deum versus est, ergo localis esse non debuit: cur ergo post resurrectionem dixit, « Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum » (Joan. XX, 17)? 4. Ego igitur elaborans approbare ubique esse Christum virtute, non opere; divinitate, non carne; de unitate Dei et personarum trinitate hujusmodi verba conscripsi: Deus, inquam, unus est, et personae tres sunt. Deus indiscretus est, personae discretae sunt. Deus intra omnia, trans omnia est, ultima includit, media implet, summa transcendit, ultra universa et per universa diffunditur: personae autem sibi constantes, proprietate secernuntur, non confusione miscentur. Deus ergo unus est, et ubique est; quia et alius praeter illum non est, et locus non est vacuus ubi esse alius possit. Plena sunt Deo omnia, et praeter Deum nihil est. Ipse est in Patre, ipse in Filio, ipse in Spiritu sancto: ac per hoc, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non plures dii, sed ipse unus est Deus; et non est ipse Pater qui est Filius, nec Filius qui est Spiritus sanctus. Pater in Filio est, Filius in Patre, in utroque Spiritus sanctus; quia in tribus numero, non ordine, id est personis, non virtute discretis, unus atque indivisibilis habitat Deus. Omnia quae Patris sunt, Filii sunt; et quae Filii sunt, Patris sunt; et quae utriusque sunt, Spiritus sancti sunt: quia non quasi aequalem, sed eamdem, id est unicam, non separatam possident substantiam Deitatis; et ideo vel majestate, vel aetate, alter alterum non praecedit, quia dividi quod plenum est non potest, nec est in plenitudine aliquid, quod possit plenitudinem separare, et majorem uni, minorem alteri facere portionem. In personis autem non ita est; quia Patris persona non est Filii, nec Filii persona eadem est Spiritus sancti. Una virtus est, quam trina possidet virtus; una substantia est, in qua tria sunt quae subsistunt. Pater ergo, et Filius, et Spiritus sanctus majestate ubique sunt, quia unum sunt; personis tantum apud se sunt, quia tres sunt. Et reliqua hujusmodi texens, rem eousque deduxi, ut praesentes quidem et ubique esse personas, sed illam, quae supra coelos, trans maria, ultra inferos, una atque eadem est majestate, firmarem. Ex quo intelligi debere monstrabam, hominem quem Christus assumpsit, in Deum quidem versum susceptam non amisisse naturam, non tamen quasi quartam credi posse personam. 5. Sed tu, vir, cui coelum, ut arbitror, ipsum subtilitate cogitationum intrare concessum est; verax etenim est qui ait, « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » (Matth. V, 8); super omnia sidera ad ipsam contemplationem altitudinem mundi cordis attollis, ais non tanquam aliquod corpus debere cogitari Deum. Nam etiamsi quispiam animo lucem millies quam hujus solis clariorem intensioremque confingat, nullam illic Dei similitudinem comprehendi posse, quia corpus est omne quod cerni potest: sed sicut justitiam vel pietatem corpoream cogitare non possumus, nisi aliqua forte nobis feminea corpora gentili vanitate fingamus; ita et Deum sine aliqua phantasiae simulatione in quantum possumus cogitandum. Mihi autem, qui subtilitatem disputationis tepido percipere admodum corde vix possum, videbatur nihil vivum secundum substantiam inesse justitiae: ideoque non possum adhuc Deum, id est, viventem naturam, justitiae similem cogitare; quia justitia non in se, sed in nobis vivit; imo potius nos secundum justitiam vivimus, ipsa vero justitia per se nequaquam vivit, nisi forte non hujus humanae aequitatis, sed illa quae Deus est, sola asseratur esse justitia. 6. Unde confirmari me ex omnibus non solum praesentibus verbis, sed etiam pleniori epistola velim. Neque enim fas est ut nostri tantum pedes ab ista in qua multi ingredimur, erroris via, te monente revocentur. Cum enim multi in illis in quibus habitamus insulis, dum recto ad viam pergunt aggere, in tramitem tortuosi hujus erroris incurrerint, eritne aliquis illic Augustinus, cujus auctoritati cedant, cujus doctrinae credant, cujus ingenio superentur? An forte ex illo paternitatis affectu mavis me occulta commonitione dirigere, quam velut comitem pravi itineris increpare? Sed mihi pro utilitate animae, magis quam pro saeculi laude currere cupienti, non est inutilis, ac proinde etiam non amara coargutio tua; maxime cum et mihi et caeteris vitam simul laudemque paritura sit. Nemo siquidem tam injustus esse, ut arbitror, potest, qui me ex eo quod aliquando devia sum secutus, stultitiae denotare malit quam ex eo quod recta delegerim, prudenter judicare cunctetur. Neque enim stulti aestimandi sunt, quos Paulus apostolus, ne in incertum currerent admonebat dicens, « Sic currite ut comprehendatis » (I Cor. IX, 24): quapropter via ista quam currimus, non solum relinquenda nobis, verum etiam intercludenda atque praecidenda est, ne forte etiam eos fallaci dilectionis simulatione frustretur. Tu enim non editorum jam a me librorum lector, sed probandorum emendator, ni fallor, electus es. Nam in illa epistola, quam in illis meis libellis velut praefatiunculam praetuli, hujusmodi verba conscripta sunt: « Placuit, inquam, fluctuantem fidei nostrae cymbam beati Augustini episcopi stabilire sententia. » Cur ergo, vir doctrinae hujus quae in Christo est, culmen, arguere palam corrigendum de caetero filium dubitas, cum sententiae tuae anchora nisi morsum altius presserit, nos certius stabilire non possit? Non enim levis aut culpata quaestio, in qua non solum nihil profecit, verum etiam post, ut a te fortissime dictum est, idololatriae crimen caecitas nostrae cogitationis incurrit. Hanc a te caute prudenterque discuti vellem, ut doctrinae tuae ingeniique serenitas ita nebulam nostrae mentis abstergat, ut quod nunc cogitare non possumus, intelligentiae a te lumine declaratum, oculis cordis videre valeamus. Incolumis ac beatus in aeternum, mei memor coelestia regna possideas, domine sancte ac beatissime papa. EPISTOLA CXX . Consentio ad quaestiones de Trinitate sibi propositas. Fratri dilectissimo et in Christi visceribus honorando CONSENTIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM. 1 Ego propterea ut ad nos venires rogavi, quoniam in libris tuis valde sum tuo delectatus ingenio. Proinde volui ut quaedam nostra opuscula, quae arbitratus sum tibi esse necessaria, non procul a nobis positus, sed potius apud nos legeres, ut ea quae forte minus intellexisses, non difficulter praesens interrogares, atque ex nostra sermocinatione mutuoque colloquio, quantum Dominus et nobis promere, et tibi capere tribuisset, quid in libris tuis emendandum esset, ipse cognosceres, ipse emendares. Ejus quippe es facultatis, ut possis ea quae senseris explicare; ejus porro probitatis et humilitatis, ut merearis vera sentire. Et nunc in eadem sum, quae nec tibi debet displicere, sententia; unde te nuper admonui ut in his quae a nobis elaborata apud te legis, signa facias ad ea loca quae te movent, et cum his ad me venias, et de singulis quaeras. Nondum quae fecisti exhortor ut facias. Recte quippe verecundareris, ac te pigeret id agere, si vel semel voluisses, et me difficilem reperisses. Illud quoque dixeram, cum a te audissem quod mendosissimis fatigareris codicibus, ut in nostris legeres, quos emendatiores posses caeteris invenire.
2. Quod autem petis, ut quaestionem Trinitatis, hoc est de unitate divinitatis et discretione personarum, caute prudenterque discutiam, ut doctrinae meae, sicut dicis, ingeniique serenitas, ita nebulam vestrae mentis abstergat, ut quod nunc cogitare non potestis, intelligentiae a me lumine declaratum oculis quodammodo videre possitis: vide prius utrum ista petitio cum tua superiori definitione concordet. Superius quippe in eadem ipsa epistola, in qua hoc petis, apud temetipsum definisse te dicis, ex fide veritatem magis quam ex ratione percipi oportere. Si enim fides, inquis, sanctae Ecclesiae ex disputationis ratione, et non ex credulitatis pietate apprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. Sed quia placuit, inquis, Deo, qui infirma hujus mundi elegit ut confunderet fortia, per stultitiam praedicationi ssalvos facere credentes (I Cor. I, 27), non tam ratio requirenda, quam auctoritas est sequenda sanctorum. Vide ergo secundum haec verba tua, ne potius debeas, maxime de hac re, in qua praecipue fides nostra consistit, solam sanctorum auctoritatem sequi, nec ejus intelligentiae a me quaerere rationem. Neque enim cum coepero te in tanti hujus secreti intelligentiam utcumque introducere (quod nisi Deus intus adjuverit, omnino non potero), aliud disserendo facturus sum, quam rationem ut potero redditurus: quam si a me, vel a quolibet doctore non irrationabiliter flagitas, ut quod credis intelligas, corrige definitionem tuam, non ut fidem respuas, sed ut ea quae fidei firmitate jam tenes, etiam rationis luce conspicias. 3. Absit namque ut hoc in nobis Deus oderit, in quo nos reliquis animantibus excellentiores creavit. Absit, inquam, ut ideo credamus, ne rationem accipiamus sive quaeramus; cum etiam credere non possemus, nisi rationales animas haberemus. Ut ergo in quibusdam rebus ad doctrinam salutarem pertinentibus, quas ratione nondum percipere valemus, sed aliquando valebimus, fides praecedat rationem, qua cor mundetur, ut magnae rationis capiat et perferat lucem, hoc utique rationis est. Et ideo rationabiliter dictum est per prophetam: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9 sec. LXX). Ubi procul dubio discrevit haec duo, deditque consilium quo prius credamus, ut id quod credimus intelligere valeamus. Proinde ut fides praecedat rationem, rationabiliter visum est. Nam si hoc praeceptum rationabile non est, ergo irrationabile est: absit. Si igitur rationabile est ut ad magna quaedam, quae capi nondum possunt, fides praecedat rationem, procul dubio quantulacumque ratio quae hoc persuadet, etiam ipsa antecedit fidem. 4. Propterea monet apostolus Petrus, paratos nos esse debere ad responsionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra (I Petr. III, 15): quoniam si a me infidelis rationem poscit fidei et spei meae, et video quod antequam credat capere non potest, hanc ipsam ei reddo rationem in qua, si fieri potest, videat quam praepostere ante fidem poscat rationem earum rerum quas capere non potest. Si autem jam fidelis rationem poscat, ut quod credit intelligat, capacitas ejus intuenda est, ut secundum eam ratione reddita, sumat fidei suae quantam potest intelligentiam; majorem, si plus capit; minorem, si minus: dum tamen quousque ad plenitudinem cognitionis perfectionemque perveniat, ab itinere fidei non recedat. Hinc est quod dicit Apostolus: Et tamen si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit; verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16). Jam ergo si fideles sumus, ad fidei viam pervenimus, quam si non dimiserimus, non solum ad tantam intelligentiam rerum incorporearum et incommutabilium, quanta in hac vita capi non ab omnibus potest, verum etiam ad summitatem contemplationis, quam dicit Apostolus, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), sine dubitatione perveniemus. Nam quidam etiam minimi, et tamen in via fidei perseverantissime gradientes, ad illam beatissimam contemplationem perveniunt: quidam vero quid sit natura invisibilis, incommutabilis, incorporea, utcumque jam scientes, et viam quae ducit ad tantae beatitudinis mansionem, quoniam stulta illis videtur, quod est Christus crucifixus, tenere recusantes, ad quietis ipsius penetrale, cujus jam luce mens eorum velut in longinqua radiante perstringitur, pervenire non possunt. 5. Sunt autem quaedam, quae cum audierimus, non eis accommodamus fidem, et ratione nobis reddita vera esse cognoscimus, quae credere non valemus. Et universa Dei miracula ideo ab infidelibus non creduntur, quia eorum ratio non videtur. Et revera sunt de quibus ratio reddi non potest, non tamen non est: quid enim est in rerum natura, quod irrationabiliter fecerit Deus? Sed quorumdam mirabilium operum ejus, etiam expedit tantisper occultam esse rationem, ne apud animos fastidio languidos, ejusdem rationis cognitione vilescant. Sunt enim, et multi sunt qui plus tenentur admiratione rerum quam cognitione causarum, ubi miracula mira esse desistunt, et opus est eos ad invisibilium fidem visibilibus miraculis excitari, ut charitate purgati, eo perveniant ubi familiaritate veritatis mirari desistant. Nam et in theaetris homines funambulum mirantur, musicis delectantur: in illo stupet difficultas; in his retinet pascitque jucunditas. 6. Haec dixerim, ut fidem tuam ad amorem intelligentiae cohorter, ad quam ratio vera perducit, et cui fides animum praeparat. Nam illa quae persuasit, in ea Trinitate quae est Deus, Filium Patri non esse coaeternum, vel alterius esse substantiae, atque aliqua parte dissimilem, et eo modo inferiorem Spiritum sanctum; itemque illa quae persuasit, Patrem et Filium unius ejusdemque, Spiritum vero sanctum alterius esse substantiae, non ideo quia ratio est, sed quia falsa ratio est, cavenda et detestanda dicenda est. Nam si ratio vera esset, non utique errasset. Quapropter sicut non ideo debes omnem vitare sermonem, quia est et sermo falsus; ita non debes omnem vitare rationem, quia est et falsa ratio. Hoc et de sapientia dixerim. Neque enim propterea sapientia vitanda est, quia est et falsa sapientia, cui stultitia est Christus crucifixus, qui est Dei Virtus, et Dei Sapientia: et ideo per hanc stultitiam praedicationis placuit Deo salvos facere credentes, quoniam quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Hoc quibusdam philosophorum et oratorum, non veram viam, sed veri similem sectantibus, et in ea seipsos aliosque fallentibus, persuaderi non potuit; quibusdam vero eorum potuit. Et quibus potuit, neque scandalum est Christus crucifixus, neque stultitia; in iis enim sunt, quibus vocatis Judaeis et Graecis, Dei Virtus est et Dei Sapientia. In qua via, id est in cujus Christi crucifixi fide, qui ejus rectitudinem per Dei gratiam comprehendere potuerunt, etsi philosophi appellati sunt, sive oratores, profecto humili pietate confessi sunt, sibi longe excellentius in ea fuisse praevios piscatores, non solum credendi firmissimo robore, verum etiam intelligendi certissima veritate. Cum enim didicissent, ad hoc electa stulta esse mundi et infirma, ut fortia et sapientia confunderentur (I Cor. I, 21-29), seque cognovissent fallaciter sapere, et imbecilliter praevalere; confusi salubriter, facti sunt stulti et infirmi, ut per stultum et infirmum Dei, quod sapientius et fortius est hominibus, inter electa stulta et infirma fierent veraciter sapientes et efficaciter fortes. CAPUT II. 7. Cui autem nisi verissimae rationi fidelis pietas erubescit, ut quamdam idololatriam, quam in corde nostro ex consuetudine visibilium constituere conatur humanae cogitationis infirmitas, non dubitemus evertere; nec audeamus credere ita esse Trinitatem, quam invisibilem et incorpoream atque incommutabilem colimus, quasi tres quasdam viventes moles, licet maximas et pulcherrimas, suorum tamen spatiis propriis terminatas, et sibimet in suis locis contigua propinquitate cohaerentes, sive una earum sit in medio constituta, ut duas dirimat sibi ex lateribus singulis junctas, sive in modum trigoni duas caeteras unaquaeque contingat, ut nulla ab aliqua separetur; earumque trium tantarum ac talium personarum, licet in grandi valde, molibus tamen a summo et imo et circumquaque terminatarum, unam esse divinitatem aliquam quartam, nec talem qualis est aliqua ex illis, sed communem omnibus tanquam numen omnium, et in omnibus et in singulis totum, per quam unam divinitatem dicatur eadem Trinitas unus Deus; ejusque tres personas nusquam esse nisi in coelis, illam vero divinitatem nusquam non esse, sed ubique praesentem: ac per hoc recte quidem dici, Deum et in coelo esse et in terra, propter illam divinitatem quae ubique sit tribusque communis; non autem recte dici, Patrem esse in terra vel Filium vel Spiritum sanctum, cum huic Trinitati sedes non nisi in coelo sit. Istam cogitationis carnalis compositionem vanumque figmentum ubi vera ratio labefactare incipit, continuo illo intus adjuvante atque illuminante, qui cum talibus idolis in corde nostro habitare non vult, ita ista confingere atque a fide nostra quodammodo excutere festinamus, ut ne pulverem quidem ullum talium phantasmatum illic remanere patiamur. 8. Quamobrem nisi rationem disputationis, qua forinsecus admoniti, ipsa intrinsecus veritate lucente, haec falsa esse perspicimus, fides in corde nostro antecessisset, quae nos indueret pietate, nonne incassum quae vera sunt audiremus? Ac per hoc quoniam id quod ad eam pertinebat fides egit, ideo subsequens ratio aliquid eorum quae inquirebat invenit. Falsae itaque rationi, non solum ratio vera, qua id quod credimus intelligimus, verum etiam fides ipsa rerum nondum intellectarum sine dubio praeferenda est. Melius est enim quamvis nondum visum, credere quod verum est, quam putare te verum videre quod falsum est. Habet namque fides oculos suos, quibus quodammodo videt verum esse quod nondum videt, et quibus certissime videt, nondum se videre quod credit. Porro autem qui vera ratione jam quod tantummodo credebat intelligit, profecto praeponendus est ei qui cupit adhuc intelligere quod credit; si autem nec cupit, et ea quae intelligenda sunt, credenda tantummodo existimat, cui rei fides prosit ignorat: nam pia fides sine spe et sine charitate esse non vult. Sic igitur homo fidelis debet credere quod nondum videt, ut visionem et speret et amet. 9. Et visibilium quidem rerum praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc videnda sperantur, sed facta et transacta creduntur; sicut est illud, quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est et resurrexit, nec jam moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9, 10). Ea vero quae nondum sunt, sed futura sunt, sicut nostrorum spiritualium corporum resurrectio, ita creduntur ut etiam videnda sperentur; sed ostendi modo nullo possunt modo. Quae vero ita sunt ut neque praetereant, neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt invisibilia, sicut justitia, sicut sapientia; partim visibilia, sicut Christi immortale jam corpus: sed invisibilia intellecta conspiciuntur, ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo videntur; et cum videntur, multo certiora sunt quam ea quae corporis sensus attingit, sed ideo dicuntur invisibilia, quia oculis istis mortalibus videri omnino non possunt. At illa quae visibilia sunt permanentia, possunt, si ostendantur, etiam his mortalibus oculis conspici; sicut se Discipulis post resurrectionem Dominus ostendit (Matth. XXVIII, Marc. XVI, Luc. XXIV, et Joan. XX, XXI), sicut etiam post ascensionem apostolo Paulo (Act. IX, 3, 4), et Stephano diacono (Act. VII, 55). 10. Proinde ista visibilia permanentia ita credimus, ut etiamsi non demonstrentur, speremus ea nos quandoque visuros; nec ea conemur ratione vel intellectu comprehendere, nisi ut ea, quia visibilia sunt, ab invisibilibus distinctius cogitemus: et cum cogitatione qualia sint imaginamur, satis utique novimus ea nobis nota non esse. Nam et Antiochiam cogito incognitam, sed non sicut Carthaginem cognitam. Illam quippe visionem cogitatio mea fingit, hanc recolit; nequaquam tamen dubito, sive quod de illa testibus multis, sive quod de ista meis aspectibus credidi. Justitiam vero et sapientiam et quidquid ejusmodi est, non aliter imaginamur, aliter contuemur; sed haec invisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta conspicimus, sine ullis formis et molibus corporalibus, sine ullis lineamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus sive finitis sive spatiis infinitis. Ipsumque lumen, quo cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet quid credamus incognitum, quid cognitum teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus, quid corporis sensus attingat, quid imaginetur animus simile corpori, quid certum et omnium corporum dissimillimum intelligentia contempletur: hoc ergo lumen ubi haec cuncta dijudicantur, non utique, sicut hujus solis et cujusque corporei luminis fulgor, per localia spatia circumquaque diffunditur, mentemque nostram quasi visibili candore illustrat, sed invisibiliter et ineffabiliter, et tamen intelligibiliter lucet, tamque nobis certum est, quam nobis efficit certa quae secundum ipsum cuncta conspicimus. 11. Cum igitur tria sint rerum genera quae videntur; unum corporalium, sicut hoc coelum et haec terra, et quidquid in eis corporeus sensus cernit et tangit; alterum simile corporalibus, sicut sunt ea quae spiritu cogitata imaginamur, sive recordata vel oblita quasi corpora contuemur, unde sunt etiam visiones quae vel in somnis, vel in aliquo mentis excessu, his quasi localibus quantitatibus ingeruntur; tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus, neque ullam habeat similitudinem corporis, sicut est sapientia, quae mente intellecta conspicitur, et in cujus luce de his omnibus veraciter judicatur: in quo istorum genere credendum est esse istam quam nosse volumus, Trinitatem? Profecto aut in aliquo, aut in nullo. Si in aliquo, eo utique quod est aliis duobus praestantius, sicut est sapientia; quod si donum ejus in nobis est, et minus est quam illa summa et incommutabilis, quae Dei Sapientia dicitur, puto quod non debemus dono suo inferius cogitare donantem: si autem aliquis splendor ejus in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcumque ejus per speculum et in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus corporibus, et ab omnibus corporum similitudinibus secernamus. 12. Si autem in nullo istorum genere putanda est ista Trinitas, et sic est invisibilis, ut nec mente videatur; multo minus de illa hujusmodi opinionem habere debemus, ut eam rebus corporalibus vel corporalium rerum imaginibus similem esse credamus. Non enim corpora pulchritudine molis aut magnitudine superat, sed dissimilitudine ac disparilitate naturae: et si discreta est a comparatione bonorum animi nostri, qualia sunt sapientia, justitia, charitas, castitas, et caetera talia, quae profecto mole corporis non pendimus, nec eorum quasi corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea quando recte intelligimus, sine aliqua corpulentia vel similitudine corpulentiae in luce mentis aspicimus; quanto est ab omnium qualitatum et quantitatum corporalium comparatione discretior? Non eam tamen a nostro intellectu omnino abhorrere Apostolus testis est, ubi ait: Invisibilia enim a constitutione mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas (Rom. I, 20). Ac per hoc cum eadem Trinitas fecerit et corpus et animam, sine dubitatione est utroque praestantior. Anima itaque considerata, maxime humana et rationalis atque intellectualis, quae ad ejus imaginem facta est, si cogitationes nostras et intelligentias non evicerit, sed ejus quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intelligentiam mente atque intelligentia potuerimus apprehendere, non erit fortassis absurdum, ut eam ad suum quoque Creatorem intelligendum, ipso adjuvante meditemur attollere. Si autem in seipsa deficit, sibique succumbit, pia fide contenta sit quamdiu peregrinatur a Domino, donec fiat in homine quod promissum est, faciente illo qui potens est, sicut ait Apostolus, facere supra quam petimus aut intelligimus (Eph. III, 20). CAPUT III. 13. Quae cum ita sint, interim volo ut legas ea quae ad istam quaestionem pertinentia jam multa conscripsimus; illa etiam quae in manibus habemus, et propter magnitudinem tam difficilis quaestionis, nondum possumus explicare. Nunc vero tene inconcussa fide, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse Trinitatem, et tamen unum Deum; non quod sit eorum communis quasi quarta divinitas, sed quod sit ipsa ineffabiliter inseparabilis Trinitas, Patremque solum genuisse Filium, Filiumque solum a Patre genitum, Spiritum vero sanctum et Patris et Filii esse Spiritum. Et quidquid tibi, cum ista cogitas, corporeae similitudinis occurrerit, abige, abnue, nega, respue, abjice, fuge. Non enim parva est inchoatio cognitionis Dei, si antequam possimus nosse quid sit, incipiamus jam nosse quid non sit. Intellectum vero valde ama; quia et ipsae Scripturae sanctae, quae magnarum rerum ante intelligentiam suadent fidem, nisi eas recte intelligas, utiles tibi esse non possunt. Omnes enim haeretici, qui eas in auctoritate recipiunt, ipsas sibi videntur sectari, cum suos potius sectentur errores; ac per hoc non quod eas contemnant, sed quod eas non intelligant, haeretici sunt. 14. Tu autem, charissime, ora fortiter et fideliter ut det tibi Dominus intellectum, ac sic ea quae forinsecus adhibet diligentia praeceptoris sive doctoris, possint esse fructuosa; quoniam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7): cui dicimus, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9); non quia ibi est, et hic non est, qui praesentia incorporea ubique est totus, sed quia in eis habitare dicitur, quorum pietati adest, et hi maxime in coelis sunt, ubi etiam nostra conversatio est, si nos os nostrum veraciter sursum cor habere respondeat. Nam etsi carnaliter acceperimus quod scriptum est, Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1); et ibi et hic cum esse credere debemus: quamvis non totum ibi, quia hic essent pedes; nec totum hic, quia ibi essent superiores corporis partes. Quam cogitationem carnalem, rursum illud nobis excutere, quod de illo scriptum est, potest: Qui coelum mensus est palmo, et terram pugillo (Id., XL, 12). Quis enim sedeat in spatio palmi sui, aut in tanto loco pedes ponat, quantum ejus pugnus apprehendit? Nisi forte in tantum caro vana progreditur, ut ei parum sit humana membra substantiae Dei tribuere, si ea non etiam monstruosa confingat, ubi palmus lumbis, et pugillus ambabus palmis conjunctis sit latior. Sed haec dicuntur, ut cum sibi non conveniunt quae carnaliter audimus, eis ipsis admoniti, ineffabiliter spiritualia cogitemus. 15. Unde etiamsi corpus Domini, quod de sepulcro excitatum levavit in coelum, nonnisi specie humana membrisque cogitamus, non tamen ita putandum est sedere ad dexteram Patris, ut ei Pater ad sinistram sedere videatur. In illa quippe beatitudine, quae omnem superat humanum intellectum, sola dextera est, et eadem dextera, ejusdem beatitudinis nomen est. Proinde nec illud quod post resurrectionem suam dixit Mariae, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17), tam absurde accipiendum est, ut existimemus eum, cum ascendisset, voluisse a feminis tangi, qui se tangendum viris antequam ascenderet praebuit. Sed Mariae profecto, in qua figurata Ecclesia est, quando illud dixit, intelligi voluit tunc ascendisse ad Patrem, cum illum Patri cognovit aequalem; et tali fide illum salubriter tetigit, ne si hoc solum eum esse crederet quod in carne apparuerat, non bene tangeret. Sic eum Photinus haereticus tetigit, qui hominem tantummodo credidit. 16. Et si forte aliud in his verbis Domini aptius meliusque intelligi potest, opinio tamen qua putatur substantia Patris esse in coelo, secundum quod Pater una in Trinitate persona est, divinitas vero non in coelo tantum, sed ubique est: quasi aliud sit Pater, aliud divinitas ejus quae illi communis est cum Filio et cum Spiritu sancto; ut ipsa Trinitas, tanquam locis corporalibus et tanquam corporea sit, divinitas vero una trium personarum ubique sit praesens, et ipsa sola tanquam incorporea ubique sit tota: sine dubitatione respuenda. Si enim qualitas eorum esset (quod absit, ut in Patre, aut Filio, aut Spiritu sancto aliud sit qualitas, aliud substantia), tamen si eorum qualitas esse posset, utique amplius alicubi quam in sua substantia esse non posset: si autem substantia est, et alia est quam sunt ipsi, alia substantia est; quod nihilominus falsissime creditur. 17. Sed si forte minus intelligis inter substantiam et qualitatem quid intersit; hoc certe facilius advertis, quod et divinitas Trinitatis (quae putatur alia esse quam est ipsa Trinitas, et propter hanc dici non tres deos, sed unum Deum, quoniam ipsa est tribus una communis) aut substantia est, aut non est substantia. Si substantia est, et alia est quam Pater, aut Filius, aut Spiritus sanctus, aut eadem simul Trinitas: procul dubio alia substantia est: hoc autem veritas refellit et respuit. Si autem non est substantia ista divinitas, et ipsa est Deus, quia ipsa est ubique tota, non illa Trinitas; ergo Deus non est substantia: quis hoc catholicus dixerit? Item si non est substantia ista divinitas, et secundum hanc est Trinitas unus Deus, quod haec una est in tribus; non debuit dici Pater et Filius et Spiritus sanctus unius substantiae, sed unius divinitatis quae non est substantia. Agnoscis autem in fide catholica quoniam hoc est verum, hoc est confirmatum quod Pater et Filius et Spiritus sanctus, ideo cum sit Trinitas, unus est Deus; quia inseparabiliter sunt unius ejusdemque substantiae, vel (si hoc melius dicitur), essentiae. Nam nonnulli nostri et maxime Graeci, Trinitatem quae Deus est, magis essentiam, quam unam substantiam esse dixerunt; aliquid inter haec duo nomina interesse arbitrantes, vel intelligentes: unde nunc disputare non est opus; quod etsi divinitatem istam, quae aliud existimatur esse quam ipsa Trinitas, non substantiam sed essentiam dixerimus, eadem falsitas consequetur. Si enim alia est quam ipsa Trinitas, altera erit essentia: quod absit ut catholicus sentiat. Restat itaque ut ita credamus unius esse substantiae Trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa Trinitas. Ad quam videndam quantumlibet in hac vita proficiamus, per speculum erit et in aenigmate quod videbimus. Cum vero, quod in resurrectione promittitur, spirituale corpus habere coeperimus, sive illam mente, sive mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritualis corporis gratia, etiam corpore videamus; non tamen per locorum intervalla, nec in parte minorem, in parte majorem, quoniam non est corpus, et ubique tota est, pro nostra capacitate videbimus. CAPUT IV. 18. Quod vero posuisti in epistola tua, videri tibi, vel potius quod videbatur tibi, nihil vivum secundum substantiam inesse justitiae, ideoque te non posse adhuc Deum, id est viventem naturam, justitiae similem cogitare: quia justitia, sicut dicis, non in se, sed in nobis vivit; imo nos potius secundum illam vivimus, ipsa vero per se justitia nequaquam vivit: ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit vitam ipsam non vivere, qua fit ut vivat quidquid non falso dicimus vivere. Puto enim absurdum tibi videri, ut per vitam vivatur, et vita non vivat. Porro si vita ipsa praecipue vivit, qua vivit omne quod vivit, recole, obsecro, quas dicat Scriptura divina animas mortuas; profecto invenies injustas, impias, infideles. Nam licet per illas vivant corpora impiorum, de quibus dictum est quod mortui sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22), et ibi intelligantur etiam iniquae animae non esse sine aliqua vita; neque enim aliter ex eis possent corpora vivere, nisi qualicumque vita, qua omnino animae carere non possunt, unde immortales merito vocantur: non tamen ob aliud amissa justitia dicuntur mortuae, nisi quia et animarum, licet immortaliter qualicumque vita viventium, verior et major vita justitia est, tanquam vita vitarum, quae cum sint in corporibus, etiam ipsa corpora viva sunt, quae per seipsa vivere nequeunt. Quapropter si animae non possunt, nisi etiam in seipsis utcumque vivere, quia ex eis vivunt et corpora, a quibus deserta moriuntur; quanto magis vera justitia etiam in seipsa vivere intelligenda est, ex qua sic vivunt animae, ut hac amissa mortuae nuncupentur, quamvis quantulacumque vita non desinant vivere! 19. Ea porro justitia quae vivit in seipsa, procul dubio Deus est, atque incommutabiliter vivit. Sicut autem haec cum sit in seipsa vita, etiam nobis fit vita, cum ejus efficimur utcumque participes: ita cum in seipsa sit justitia, etiam nobis fit justitia, cum ei cohaerendo juste vivimus; et tanto magis minusve justi sumus, quanto magis illi minusve cohaeremus. Unde scriptum est de unigenito Filio Dei, cum sit utique Patris Sapientia atque Justitia, et semper in seipsa sit, quod factus sit nobis a Deo sapientia et justitia, et sanctificatio et redemptio; ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31). Quod quidem et ipse vidisti, addendo atque dicendo: Nisi forte non haec humanae aequitatis, sed illa quae Deus est, sola esse asseratur justitia. Est plane ille summus Deus vera justitia, vel ille verus Deus summa justitia; quam profecto esurire et sitire, ea nostra est in hac peregrinatione justitia, et qua postea saturari, ea nostra est in aeternitate plena justitia. Non ergo Deum nostrae justitiae similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores Deo, quanto esse poterimus ejus participatione justiores. 20. Si ergo cavendum est ne justitiae nostrae similem putemus Deum, quoniam lumen quod illuminat, incomparabiliter excellentius est illo quod illuminatur; quanto magis caveri oportet, ne aliquid inferius et quodammodo decoloratius eum esse credamus, quam est nostra justitia! Quid est autem aliud justitia, cum in nobis est, vel quaelibet virtus qua recte sapienterque vivitur, quam interioris hominis pulchritudo? Et certe secundum hanc pulchritudinem magis quam secundum corpus, facti sumus ad imaginem Dei: unde nobis dicitur, Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae, ad probandum vos quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum (Rom. XII, 2). Si ergo non in mole neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora sive cernuntur sive cogitantur, sed in virtute intelligibili, qualis est justitia, mentem dicimus, seu novimus, seu volumus pulchram, et secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem Dei: profecto ipsius Dei qui nos formavit et reformat ad imaginem suam, non in aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo; eoque justorum mentibus credendus est incomparabiliter pulchrior, quo est incomparabiliter justior. Haec Dilectionem tuam, quantum ad usitatum epistolarum modum attinet, prolixius forsitan quam exspectabas; quantum autem ad tam magnae rei quaestionem, breviter admonuisse suffecerit: non ut satis sit eruditioni tuae, sed ut aliis quoque lectis vel auditis diligenter instructus, ipse uberius tua secus dicta redarguas; quod est utique tanto melius, quanto fit humilius et fidelius. EPISTOLA CXXI . Paulinus Nolensis episcopus Augustino proponit quaestiones aliquot, primum de Psalmis, tum de Apostolo, et ad extremum de Evangelio. CAP. PRIMUM. 1. De paucis quae nunc jam ad navem currente litterarum perlatore, et mihi in ipsius festinatione properanti in mentem venerunt, ne sine corollario mihi rescribas, aliqua proponam: quae si forte lucida sunt, etmihi videntur obscura, nemo prudentum filiorum, qui forte de nostris in hora lectiunculae hujus circa te steterint, de insipientia mea rideat, sed potius benevolentia fraternae charitatis faveat instruendo, ut efficiar videntium particeps et ex doctrina tua illuminatis mentibus considerantium mirabilia de lege Domini. 2. Dic ergo mihi, benedicte doctor Israel, quid sit quod dicitur in psalmo decimoquinto: « Sanctis qui in terra sunt ejus, mirificavit omnes voluntates suas inter illos. Multiplicatae sunt enim infirmitates eorum; postea acceleraverunt. » Quos ait sanctos, qui in terra sunt sancti? Num illos Judaeos, qui filii carnis Abrahae, et non filii repromissionis excluduntur a semine quod in Isaac vocatum est (Rom. IX, 8, 7), ideo sanctos in terra, quia sancti genere carnali, vita autem sensuque terreni sunt, qui terrena sapiunt, et carnali observantia in vetustate litterae consenescunt; non renascentes in novam creaturam, quia non receperunt eum, per quem vetera transierunt, et facta sunt nova? Sic enim forte eos in hoc psalmo sanctos appellat, quomodo et in Evangelio justos, ubi dicit, « Non veni vocare justos, sed peccatores » (Matth. IX, 13); id est illos justos, qui in sanctitate generis et littera Legis gloriantur: quibus dicitur, « Nolite gloriari in patre Abraham; quia potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abrahae » (Id. III, 9). Quorum forma in illo Pharisaeo proponitur, qui justitias suas tanquam nescienti Domino recolens, praedicabat in templo; non orans ut exaudiretur, sed exigens quasi debitum meriti pro operibus bonis quidem, sed ingratis Deo, quia quod justitia aedificaverat, superbia destruebat: nec idipsum silentio, sed voce clamabat, ut appareret eum non divinis auribus loqui, qui et ab hominibus vellet audiri; atque ideo non placuit Deo, quia placebat sibi: « Quoniam dissipavit Dominus ossa hominum sibi placentium. Confusi sunt, » inquit, « quia sprevit illos » (Psal. LII, 6), qui cor humile et contribulatum non spernit. 3. Denique et in ipsa Evangelii parabola, qua Pharisaei et Publicani persona confertur, evidenter ostendit ipse Dominus quid in homine suscipiat, quid repellat (Luc. XVIII, 10-14), sicut scriptum est quia « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). » Ideo protestatur magis justificatum abiisse e templo Publicanum de confessione peccatorum suorum, quam Pharisaeum de imputatione justitiarum suarum. Merito autem ille laudator sui, repudiatus abscessit a facie Dei, qui cum ipso nomine peritiam Legis praeferret, oblitus fuerat in propheta dicentem Dominum: « Super quem habitabo, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos » (Isai. LXVI, 2)? Ille autem in corde contrito sui accusator accipitur, et obtinet veniam de confessis peccatis propter gratiam humilitatis, sancto illo Pharisaeo (quales Judaei sancti sunt), reportante sarcinam peccatorum de jactantia sanctitatis. Ipsius nimirum sunt forma Judaei illi, de quibus Apostolus ait quod suum justitiam statuere cupientes, quae ex Lege est, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3), quae est ex fide, quae reputata est patri nostro Abraham ad justitiam, non ex operibus (Id. IV, 2, 3), quia secundum omnipotentiam Dei credidit Deo: apud quem ille vere justus est qui ex fide vivit; nec sanctus in terra est, sed in coelo, quia non carne, sed spiritu ambulat; cujus conversatio in coelis est; non gloriantis in circumcisione carnis, sed in circumcisione cordis, quae non littera, sed spiritu agitur invisibiliter; unde laus ejus non ex hominibus est, sed ex Deo. 4. Deinde quod jungit in eodem versiculo, « Miras fecit voluntates suas inter illos, » credo ex eo dicit, quod ipsis primum lucernam Legis accendit, et praecepta vivendi dedit. « Notas, » enim, inquit, « fecit vias suas Moysi, et filiis Israel voluntates suas » (Psal. CII, 7). Deinde ipsum pietatis suae sacramentum in ipsis operatus est, natus in carne ex virgine Deus in gente ipsorum, et de carne ipsorum factus ex semine David homo: deinde virtutes sanitatum, quas in ipsis et coram ipsis perfecit. Qui per haec non modo creditus non est, sed et blasphematus est ab eis, cum dicerent, « Hic homo si a Deo esset, non curaret sabbatis » (Joan. IX, 16); et, « Non ejicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum » (Matth. XII, 24). Propter hanc mentem obdurata impietate caecatam, multiplicatae sunt infirmitates et tenebrae eorum. 5. Sed quid est quod ait, « Postea acceleraverunt? » Utrum in poenitentiam, sicut illi in Actibus Apostolorum, qui beati Petri praedicatione compuncti, crediderunt in eum quem crucifixerant, et festinantes tanto expiari peccato, ad donum gratiae cucurrerunt (Act. II, 37-41)? an vero quia virtutes animae ex fide et charitate Dei roborantur, illis impiis utroque vacuis multiplicatae sunt infirmitates animae ex impietate scelerum mortiferis languoribus occupatae? Christus etenim lumen et vita credentium est, et sanitas sub pennis ejus: unde non mirum si et tenebrae et infirmitates eorum multiplicatae sunt in interitum, qui vitam et lucem non receperunt, neque sub pennis ejus manere voluerunt; quos, ut ipse flens in Evangelio suo protestatur, saepe voluit congregare sub alas suas, sicut gallina congregat pullos suos, et noluerunt (Matth. XXIII, 37). Multiplicatis ergo infirmitatibus quo acceleraverunt? Forte in crucem Domini conclamandam, et invito Pilato nefariis vocibus extorquendam, ut adimplerent mensuram patrum suorum, ut isti Dominum Prophetarum occiderent, quorum patres ipsos Prophetas interfecerunt, a quibus hic mundi Salvator esse venturus nuntiabatur. « Postea acceleraverunt: veloces enim pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt » (Psal. XIII, 3), id est Christum qui dicit, « Ego sum via » (Joan. XIV, 6). 6. In consequenti psalmo illud mihi exponi desidero, quid dicat, « De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt porcina, » vel sicut in quibusdam psalteriis scriptum audio, « saturati sunt filiis, et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis. » 7. Rursus in alio psalmo admirari soleo, Filium ad Patrem loqui intelligens, in psalmo quinquagesimo octavo, ubi de Judaeis inimicis, de quibus supra dixerat, « Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum, » paulo infra dicit, « Ne occideris eos, nequando obliviscantur Legis tuae. Disperge illos in virtute tua, et destrue eos, Domine. » Quod in his usque in hodiernum diem videmus impleri: destructi sunt enim a veteri sua gloria, sine templo et sine sacrificiis, ac sine Prophetis in omnium gentium dispersione viventes. Sed quid miramur quod jam per Prophetam pro eis non occidendis rogabat, pro quibus et sub ipso tempore passionis jam ad crucem eum ducentibus precabatur, dicens: « Pater, dimitte eis; non enim sciunt quid faciunt » (Luc. XXIII, 34)? Verum quod adjecit, « Ne unquam obliviscantur Legis tuae, » tanquam propter hoc necessaria esset etiam sine fide Evangelii vita eorum, obscurum mihi fateor. Quid enim his ad salutem, quae sola fide quaeritur, prodest in Legis memoria et meditatione versari; nisi forte propter honorem Legis ipsius, vel generis Abraham, ut etiam in parte terrena carnalis seminis ejus, quae videtur secundum arenam maris computari, Legis antiquae littera perseveret, ne forte aliqui legendo Legem illuminentur ad fidem Christi, qui et Legis et Prophetarum finis est, et in omnibus eorum libris praefiguratus ac prophetatus elucet? aut quia ex ipsis impiis eorum generatio ventura est electorum, qui de singulis tribubus electi, in duodenis millibus designantur (Apoc. VII, 5-8); quibus ipsa revelatio beati Joannis ex voce Angeli praenuntiantis hoc testimonium perhibet, quia comitatui regis aeterni familiarius adhaerebunt penitus immaculati, et humanae conjunctionis expertes? de quibus specialiter ait: « Sequuntur Agnum quocumque ierit, quia cum mulieribus se non coinquinaverunt; virgines enim sunt » (Id. XIV, 4). 8. In sexagesimo septimo praeter alia illud mihi obscurissimum est quod ait, « Verumtamen Deus conquussavit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis; » quid sit verticem capilli perambulare in delictis. Non enim dixit, Verticem capitis, sed, « verticem capilli, » qui sine sensu est. An repletum peccatis hominem vult ostendere? Scriptum est: « Omne cor in dolore, a pedibus usque ad caput » (Isai. I, 6). Et paulo infra quod ait, « Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. » A quo ipso? et numquid canes Dei dici possunt Gentiles, quos ipse in Evangelio canes nominat (Matth. XV, 26)? aut ne forte ipsos canes Dei dicat, quales aestimari possunt, si qui in nomine christiano gentiliter vivant; quorum pars cum infidelibus ponitur, quia Deum quem verbis colunt, factis negant? CAP. II. 9. Haec interim de Psalmis, nunc et de Apostolo quodcumque proponam. Dicit ad Ephesios, quod in alia Epistola (I Cor. XII, 28) dixerat de gradibus vel ordinibus dispositionum Dei, operante Spiritu sancto divisiones gratiarum: « Et quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum » (Ephes. IV, 11, 12), et reliqua. Hoc opto distinguas mihi in hac diversitate nominum, quae sit cuique nomini officiorum vel gratiarum proprietas? quid proprium sit Apostolorum, quid Prophetarum, quid Evangelistarum, quid Pastorum, quidve Doctorum. In omnibus enim his diversis nominibus simile et prope unum doctrinae officium video fuisse tractatum. Hos autem Prophetas quos post Apostolos posuit, non puto illos esse qui ordine temporum ante Apostolos fuerunt, sed illos quibus jam sub Apostolis per gratiam donabatur, aut interpretatio Scripturarum et inspectio mentium, aut praedictio temporis secuturi; ut Agabus cernebat, qui et famem instantem praedixit (Act. XI, 28) et quae beatus Paulus in Jerosolymis passurus esset, et verbo denuntiavit, et signo zonae ejus ostendit (Id. XXI, 10, 11). Inter Pastores specialiter et Doctores quid intersit dignoscere volo, quia praepositis Ecclesiae utrumque nomen adscribi solet. 10. Item quod ait ad Timotheum, « Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus » (I Tim. II, 1), quaeso exponas mihi, quod discrimen sit in hac diversitate verborum, cum omnia mihi quae gerenda dixit, orationis officio convenire videantur. 11. Item quod ad Romanos ait, interrogo et rogo ut edisseras mihi; multum enim caecutire me fateor in hac Apostoli sententia de Judaeis quod ait, « Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; secundum electionem autem charissimi propter patres » (Rom. XI, 28): quomodo iidem et inimici propter nos, qui credidimus ex Gentibus, tanquam non potuerint Gentes credere, nisi Judaei non credidissent; aut ipse unus omnium creator Deus, qui omnes homines salvos fieri vult, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4), capax non fuerit acquisitionis utriusque, nisi alterum pro altero possideret: deinde « charissimi propter patres? » Si « charissimi, » quomodo aut unde non credant, et inimici Deo esse persistant? « Nonne, » inquit, « qui oderant te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam; perfecto odio oderam illos? » Certe hoc puto paterna vox loquitur ad Filium per prophetam in eodem psalmo, ubi supra de parte credentium dixerat: « Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum » (Psal. CXXXVIII, 21, 22, 17). Quid autem illis prodest ad salutem, quae nonnisi per fidem et gratiam Christi capitur, si propter fidem patrum charissimi Deo sint? cui bono diliguntur quos necesse est propter hoc damnari, quod propter suam infidelitatem a Prophetarum et patriarcharum parentum fide discrepantes, inimici sunt Evangelio Christi? Si ergo charissimi Deo, quomodo peribunt? et si non credunt, quomodo non peribunt? Si propter patres sine suo merito diliguntur, quomodo et propter patres non salvabuntur; sed etsi fuerint Noe, Daniel, et Job in medio eorum, filios impios non salvabunt, soli salvi erunt (Ezech. XIV, 14, 16)? 12. Adhuc aliud obscurius mihi erue de profundo, et in vadum profer. In Epistola Colossensium omnino intelligere non possum quod ait, « Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput » (Coloss. II, 18, 19); de quibus angelis dicit: si de inimicis et malis, quae illorum religio, aut quae humilitas, et quis sit magister seductionis hujus, qui per obtentum nescio cujus angelicae religionis, quasi visa et comperta doceat quae non vidit? Sine dubio haeretici, qui doctrinas daemoniorum et sequuntur et promunt, conceptis ab eorum spiritu adinventionibus, quae non viderunt phantasmata, quasi visa fingentes, et pestiferis disputationibus in corda male credula seminantes (I Tim. IV, 1, 2), hi sunt qui non tenent caput, id est Christum fontem veritatis, cujus doctrinae quidquid adversatur, insanum est. Et hi caeci duces caecorum (Matth. XV, 14), de quibus « dici puto: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non tenent aquam » (Jer. II, 13). 13. Deinde in subsequenti capite adjecit: « Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum, rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et hnmilitate, ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis » (Coloss. II, 21-23). Quae sunt ista, quibus et rationem sapientiae inesse testatur magister veritatis, et tamen ipsam veritatem religionis inesse abnegat? Anne forte de talibus loquitur, de quibus ad Timotheum dicit: « Habentes autem speciem pietatis, virtutem ejus abnegantes » (II Tim. III, 5)? Rogo ergo specialiter haec capitula duo de Colossensium Epistola per singula mihi verba dissolvas, quia laudabilibus exsecranda permiscuit. Quid est enim tam laudabile, quam ratio sapientiae, et quid tam exsecrabile. quam superstitio erroris? Humilitas quoque et Deo placita, et maxime in vera religione laudabilis, cum ratione sapientiae ipsis datur, de quorum doctrinis et actibus dicitur nobis, « Ne tetigeritis, neque gustaveritis, quae sunt in interitum » (Col. II, 21, 22), quia non sunt ex Deo: et omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Deus autem dissipavit consilia sapientium (Ps. XXVII, 10), qui Deo stulti sunt per prudentiam carnis, quae non potest legi Dei esse subjecta (Rom. VIII, 7): scit enim cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Qualem humilitatem, qualemque rationem sapientiae superstitioni ex hominum doctrinis venienti inesse dicat, requiro. Et quod ait, « Ad non parcendum corpori, non in honore alique ad saturitatem carnis » (Id. 23); prorsus haec parum intelligo, quia in eadem sententia magna mihi videtur esse discretio: arbitror enim eum de abstinentia qualibet ficta vel inutili, qualis solet ab haereticis affectari, hoc dicere, « ad non parcendum corpori; » quod autem adjecit, « non in honore aliquo, » quia sancti operis speciem, non in fide veritatis exercentes, nullius gloriae honore vel fructu agunt, quod in magna erroris perversi reprehensione conficiunt, transfigurantes se in ministros justitiae. Sed quod adjecit, « ad saturitatem carnis, » contrarium mihi videtur illi quod dicit, « ad non parcendum corpori: » videtur enim mihi ille non parcere corpori, qui carnem jejuniis domat, sicut Apostolus dicit, « Lividum facio corpus meum, et in servitutem redigo » (I Cor. IX, 27); a quo opere saturitas carnis aliena est: nisi forte et ipsam saturandae carnis curam, quae maxime observantiam religionis praetendentibus probrosa est, non parcere corpori dixit, secundum illud honestatis praeceptum, quod alibi dicit, ut unusquisque suum vas honorifice possidere noverit (I Thess. IV, 4), ut hostiam vivam, placentem Deo suum corpus exhibeat (Rom. XII, 1), non in saturitatem carnis, quia distensio corporis animae sobrietatem necat, et inimica est castitati. CAP. III. 14. Restat ut aliquid et de evangelicis locis suggeram Beatitudini tuae: non quidem quanta legenti per otium occurrere solent (nec enim nunc vacabit dispersa per libros quaerere, aut in reminiscendis memoriam ventilare), sed vel pauca, quae ad horam dictationis hujus in mentem veniunt, sciscitabor. De resurrectionis forma non grandem, sed plenam fidei instructione epistolam, qua secundae consultationi meae, dum Carthagini hiemares rescripseras, si habes relatam in schedis, rogo ut mittas, aut certe retexas eam mihi; quod tibi facile est. Nam etsi scripta non exstat, quia forte brevis epistola, ut tumultuaria tibi inter libros tuos haberi spreta sit, renova eam mihi eodem sensu promptam de thesauro cordis tui, et mitte ad me inter alia responsa quae reddes mihi, ut spero, praestante mihi ac tibi commeatum dierum Christo, ut ea, quo labor tuus in me fructificet, accipiam, secundum haec capitula Scripturarum, de quibus te, qui vides quasi per Deum, interrogavi, ut audiam quid in te vel ex te mihi loquatur Deus. 15. Hoc autem rogo lucere mihi facias, quo modo vel qua ratione Dominus post resurrectionem vel mulieribus, quae primae ad sepulcrum venerunt, vel postea illis duobus in via, deinde Discipulis suis, et non agnitus sit, et agnitus (Luc. XXIV, 16). In eodem enim corpore resurrexit, in quo et passus est. Et quomodo non eadem erat ejusdem corporis forma quae fuerat? aut si eadem erat, quomodo non agnoscebatur ab his qui eam noverant? Illud vero sacramenti esse credo, quod qui in via ambulantibus non fuerat agnitus, in fractione panis revelatus est. Idipsum tamen tuo sensu volo tenere, non meo. 16. Et quod ad Mariam ait, « Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem » (Joan. XX, 17): si cominus stantem non sinebatur attingere, quomodo eum tangeret cum ascendisset ad Patrem, nisi forte fidei profectu et mentis ascensu, qua Deus homini fit longinquus aut proximus, et illa dubitaverit de Christo, quem hortulanum putaverat? Ideo fortassis audire meruit, « Noli me tangere. » Indigna enim judicabatur ut tangeret manu Christum, quem necdum fide apprehenderat, nec intellexerat Deum, cum hortulanum putasset, de quo paulo ante ab Angelis audierat: « Quid quaeritis viventem cum mortuis » (Luc. XXIV, 6)? Noli » ergo « me tangere, quia » tibi « nondum ascendi ad Patrem, » qui adhuc tantum homo videor; postea me tanges, cum ad agnoscendum me credendo conscenderis. 17. De illis etiam beatissimi Simeonis verbis quid sentias, edissere mihi, ut sequar sensum tuum: quibus cum ad videndum ex oraculo Dei Christum agente Spiritu venisset in templum, et acceptum sinu benedixisset infantem Dominum, ait ad Mariam: « Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes » (Id. II, 34, 35). Numquid de passione Mariae, quae nusquam scripta est, hoc prophetasse credendus est? an vero de materno ejus affectu, quo postea in tempore passionis assistens cruci, qua hoc erat fixum quod ipsa pepererat, maternorum viscerum dolore confixa est; et animam illius, illa quae ejus secundum carnem filium ipsa spectante confoderat, crucis rhomphaea penetrabat? Video enim et in Psalmis de Joseph ita dictum esse, « Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus « (Psal. CIV, 18), sicut in Evangelio dixit Simeon, « Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 33). » Non ait, Carnem, sed « animam » , in qua pietatis affectio continetur, et doloris aculeus quasi gladius operatur; cum aut aliqua carnis suae injuria afficitur; ut Joseph, qui non mortis, sed injuriarium pertulit passiones, in servum venditus, et in reum vinculatus, et carceri datus: aut cum affectionis internae tristitia vel dolore cruciatur; ut in Maria, quam utique ad crucem Domini, in quo tunc sui tantum corporis filium cogitabat, materna mens duxerat, ut cum eum vidisset mortuum, humana infirmitate lugeret, sepeliendumque colligeret, nihil sibi de ipsius resurrectione praesumens, quia subsecuturae admirationis fidem in oculis posita passionis poena caecabat. Quamvis eamdem adstantem cruci suae Dominus non morientis infirmitate trepidans consolatus sit, sed ipsam, qua obibat volens, in potestate habens mortem, plena virtute viventis, et constantia resurrecturi de cruce admonet, dicens de beato apostolo Joanne. « Mulier, ecce filius tuus; » itemque illi ibidem consistenti. « Ecce mater tua » (Joan. XIX, 26, 27). Jam scilicet ab humana fragilitate qua erat natus ex femina, per crucis mortem demigrans in aeternitatem Dei, ut esset in gloria Dei Patris, delegat homini jura pietatis humanae, et ex discipulis suis adolescentiorem eligit, ut convenienter assignet virgini apostolo virginem matrem, duo pariter in eadem sententia docens: formam pietatis relinquens nobis, cum est de matre sollicitus, ut quam relinquebat corpore, non relinqueret cura, sed nec corpore relicturus, quia quem videbat morientem, mox erat visura redivivum; et illud quod ad fidem omnium pertineret, salutiferum pietatis suae sacramentum arcana di vini ratione consilii sub hac voce consignans, ut alii matrem delegaret pro matre habendam, et vice sua consolandam, atque illi vicissim novum filium vice corporis sui traderet, imo, ut ita dixerim, gigneret: quo ostenderet eam praeter se, qui ex ea virgine natus esset, nec habuisse filium, nec habere; quia nec Salvator tantopere curam de solatio habuisset ejus, si illi unicus non fuisset. 18. Sed redeamus ad verba Simeonis, in quorum clausula intellectum meum caligare fateor: « Et tuam, » inquit, « animam pertransibit framea » vel « gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes. » Secundum litteram hoc mihi penitus obscurum est; quia nec Mariam beatissimam usquam legimus occisam, ut de corporali gladio sanctus ille ei futuram passionem prophetasse videatur. Sed et quod subjecit, « Ut revelentur multorum cordium cogitationes. Scrutans » enim, inquit, « corda et renes Deus » (Psal. VII, 10). Et de futuro judicio Apostolus ait, quia tunc « manifestabit Deus operta cordium et occulta tenebrarum » (I Cor. IV, 5). Itidem Apostolus, spiritualiter exprimens arma coelestia, quibus in interiori nostro debeamus armari, gladium spiritus dicit verbum Dei (Ephes. VI, 17); de quo ad Hebraeos ait, « Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti; pertingens, » inquit, « usque ad divisionem animae et spiritus » (Hebr. IV, 12), et reliqua quae nosti. Quid ergo mirum, si istius verbi ignita vis, et ancipitis gladii penetrabilior acies, ei sancti Joseph olim, et postea beatae Mariae animam pertransivit? Nam neque in illius neque in hujus corpore ferrum transisse cognovimus. Atque ut magis pateat ibi Prophetam ferrum pro verbi gladio posuisse, statim subsequente versiculo ait: « Sermo Domini ignivit illum. » Sermo enim Dei et ignis et gladius est, Verbo ipso Deo utrumque dicente de se: « Ignem » enim, inquit, « veni mittere in terram; et quid volo nisi ut jam accendatur » (Luc. XII, 49)? Item alibi dicit: « Non veni pacem mittere, sed gladium » (Matth. X, 34). Vides eum unam vim doctrinae suae diverso ignis et gladii nomine designasse. Aut quomodo Mariae illata per gladium passio vel tribulatio perstaret? Itaque hoc scire cupio, quid ad Mariam pertineret, ut revelarentur multorum cordium cogitationes; aut ubi apparuit quia ex eo quod animam ejus, sive carnalis in ferro, sive spiritualis gladius in verbo Dei pertransivit, exinde multorum cordium cogitationes revelatae sunt. Expone ergo hanc maxime de verbis Simeonis clausulam mihi, quia lucere non dubito sanctae animae tuae, quae de interioris oculi puritate meruit illuminationem Spiritus sancti, per quem scrutari et inspicere possit etiam alta Dei. Deus misereatur mei per orationes tuas, et illuminet vultum suum super me per lucernam verbi tui, sancte domine, beatissime frater in Domino Christo unanime, magister meus in fide veritatis, et susceptor meus in visceribus charitatis. EPISTOLA CXXII . Augustinus clero et populo Hipponensi excusat absentiam suam, adhortans ut in sublevandis pauperibus solito sint alacriores, ob afflictiones temporarias. Dilectissimis fratribus conclericis et universae plebi, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. In primis peto charitatem vestram, et per Christum obsecro, ne vos mea contristet absentia corporalis. Nam spiritu et cordis affectu puto vos non dubitare nullo modo me a vobis posse discedere; quamvis me amplius contristet, quam forte vos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis, quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor ejus et charitas servire compellit. Illud enim noverit Dilectio vestra, nunquam me absentem fuisse licentiosa libertate, sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos, etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere; a quibus me semper non indevotio mentis, sed minus idonea valetudo corporis excusavit. Proinde, dilectissimi fratres, sic agite, ut, quod ait Apostolus, sive adveniens et videns vos, sive absens, audiam de vobis, quia statis in uno spiritu, uno animo collaborantes fidei evangelicae (Phil. I, 27). Si vos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa vos magis admonere debet quemadmodum de illa vita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore vivatis, evadentes non molestas angustias temporis parvi, sed horrendas poenas ignis aeterni. Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis, ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis; quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! Et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem; quomodo timenda est quae mittit in aeternum dolorem! Et si deliciae seculi hujus, breves et sordidae, sic amantur; quanto vehementius futuri seculi gaudia pura et infinita quaerenda sunt! Ista cogitantes nolite esse pigri in operibus bonis, ut ad vestri seminis messem suo tempore veniatis.
2. Nuntiatum enim est mihi quod morem vestrum de vestiendis pauperibus fueritis obliti; ad quam misericordiam cum praesens essem vos exhortatus sum, et nunc exhortor, ne vos vincat et pigros faciat contritio hujus mundi, cui talia videtis accidere qualia Dominus et Redemptor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit. Non solum ergo non debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam debetis amplius quam soletis. Sicut enim ad loca munitiora festinantius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus imminere; sic corda christiana quanto magis sentiunt mundi hujus ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona quae in terra recondere disponebant, in thesaurum coelestem impigra celeritate transferre, ut si aliquis humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigravit: si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur qui quandoque moriturus, immortali Domino, ad quem venturus est, bona propria commendavit. Itaque, fratres mei dilectissimi, ex eo quod quisque habet, secundum suas vires quas ipse novit, facite quod soletis, alacriore animo quam soletis, et inter omnes seculi hujus molestias apostolicam exhortationem corde retinete, ubi ait: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5, 6). Talia mihi de vobis nuntientur, quibus noverim, non propter meam praesentiam, sed propter Dei praeceptum, qui nunquam est absens, vos solere facere quod multis annis me praesente, et aliquando etiam me absente fecistis. Dominus vos in pace conservet; et, dilectissimi fratres, orate pro nobis. EPISTOLA CXXIII . Hieronymus Augustino quaedam per aenigma renuntians. Multi utroque claudicant pede, et ne fractis quidem cervicibus inclinantur, habentes affectum erroris pristini, cum praedicandi eamdem non habeant libertatem. Sancti fratres qui cum nostra sunt parvitate, praecipue sanctae ac venerabiles filiae tuae suppliciter te salutant. Fratres tuos, dominum meum Alypium, et dominum meum Evodium, ut meo nomine salutes, precor coronam tuam. Capta Jerusalem tenetur a Nabuchodonosor, nec Jeremiae vult audire consilia; quin potius Aegyptum desiderat, ut moriatur in Taphnes, et ibi servitute pereat sempiterna.