Epistolae (Leo I)/15

This is the stable version, checked on 22 Octobris 2021. Template changes await review.
CXLI-CL
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 14 16 

EPISTOLA CXLI. AD EUMDEM JULIANUM. SYNOPSIS. I. De Carosi monachi correctione et Joannis decurionis in Aegyptum legatione. --II. De Maximo Antiocheno episcopo criminis alicujus accusato, quid evenerit, ut rescribat. LEO JULIANO episcopo Coensi.

CAP. I. Per filium meum Gerontium litteras tuae fraternitatis accepi, quibus devotione consueta, quae ad curam nostram pro causa fidei merito aestimas pertinere, significas: Carosum scilicet in fidei confessione correctum; sed ita contra fratrem Anatolium in simultate nescio qua permanere, ut propter ipsius discordiam etiam nunc a communione desciscat. Joannem vero spectabilem virum et in fidei sinceritate laudabilem ad Aegyptum causa fidei fuisse directum, qui quantum paci emendationique profuerit, cum primum redierit, scire me facias, quod te etiam sine meo monitu facturum esse non dubito.

CAP. II. De Antiocheni autem episcopi statu multo animi dolore contristor, si, quod absit, vera adversus eum ab accusatoribus proferuntur. Sed praeter sacerdotalem diligentiam, quam curam utilitatis habituram esse non ambigo, maxima mihi de justitia et benevolentia gloriosissimi principis fiducia datur, qua certus sum in quantum potest fieri providendum, ne in ullam partem possit valere fallacia. Sed ad quem finem 1297 haec causa pervenerit, cum opportunum fuerit, dignaberis indicare. Datum quinto idus Martii, Valentiniano Augusto octies consule.

EPISTOLA CXLII. AD MARCIANUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. I. Fide Augusti laudata, iterum de consensu suo circa diei festi celebrationem dato certiorem eum facit. --II. Gratias agit pro ablatis Caroso et Dorotheo e suis monasteriis. LEO MARCIANO Augusto.

CAP. I. Quanta sit in vestra clementia dilectio Dei, cui serviendo regnatis, et regnando servitis, ipsa dignatio religiosissimi sermonis ostendit, et in hunc me affectum totius cordis inflammat, ut pro incolumitate gloriae vestrae vota offerre et supplicare non desinam: quia multum et sanctae Ecclesiae et Romanae reipublicae divinitus vestra salute consulitur. Eadem igitur occasione qua pietatis vestrae apices veneranter accepi, debita salutationis obsequia exsolvo, et insufficientes gratias ago, quod de sacratissima die Paschae sacerdotali me sollicitudine pietas vestra commonuit. Licet dudum in hac observantiae regula me acquiescere sim professus, et eumdem diem venerabilis festi omnibus Occidentalium partium sacerdotibus intimasse, quem Alexandrini episcopi declaravit instructio, id est ut anno praesenti octavo kalendas Maii Pascha celebretur, omissis omnibus scrupulis studio unitatis et pacis.

CAP. II. De Caroso vero et Dorotheo, qui haeretica pravitate in multorum perniciem damnatos tuebantur errores, gaudeo pietatem 1298 vestram, sicut mihi venerator vester frater meus Julianus episcopus indicavit, saluberrime praecepisse ut ablati a monasteriis suis apud eos degere juberentur, quibus nocere non possent: quod, ut spero, multis remedio erit, quos a perversis doctoribus liberastis, crescentibus per omnia gloriae vestrae meritis in amore fidei Christianae, ob quam justus et misericors Deus tribuit ut vobis sicut divina sunt chara, ita sint mundana subjecta. Datum tertio idus Martii, Valentiniano Augusto VIII consule.

EPISTOLA CXLIII. AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Ne haereticorum reliquiae in urbe latentes nimia lenitate foveantur ac revalescant. LEO ANATOLIO episcopo.

Curae esse dilectioni tuae charitatis officia libenter accipio; et ut his crebrius utaris exhortor: quoniam ad totius Ecclesiae pertinet utilitatem, cum quae aguntur agnoscimus. In qua autem sollicitudine dilectionem tuam vigilare conveniat indubitanter intelligis: quia aliquantas apud vos pravorum hominum resedisse reliquias recognoscis, quibus comprimendis, vel potius, quantum Dominus auxiliatur, abolendis cupimus te instanter incumbere: ne, quod absit, sub aliqua segnitie lenitatis, quae tardius fuerint destructa revalescant. Datum tertio idus Martii, Valentiniano Augusto VIII consule.

1299 EPISTOLA CXLIV. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. Nunc primum edita ex ms. Ratisponensi. SYNOPSIS. Ejus diligentiam laudat. Eutychianorum nisus post Marciani mortem. Ipsorum tumultus Alexandriae.

LEO papa JULIANO episcopo.

Gratias Deo, quod in omnibus quae ad Ecclesiae statum et ad fidei pertinent sacramentum, in nullo dilectionis tuae industria me fefellit, quam intelligo vigilanter prospicere, ne quid adversum evangelicam apostolicamque doctrinam haereticorum insidiae valeant obtinere. Siquidem, ut indicare dignaris, ea quae Eutychianistae post obitum venerabilis memoriae principis Marciani excitare moliti sunt, efficacia tua et eorum quos tecum Dei Spiritus incitavit, agente causam suam ipsa veritate, destructa sunt; quia vere et fraternitati tuae, et omnibus fidelibus Christi, maximeque glorioso et catholico, ut probamus, Augusto nihil est ad aeternam beatitudinem fructuosius quam ut ea quae ab ipso spei nostrae auctore fundata sunt, nulla perversorum hominum improbitate violentur, sed ad perpetem Ecclesiae tranquillitatem secura pace permaneant. Quod ergo adjuvante Domino pie utiliterque curatum est, perseveranti opere muniatur. Nam quidam ad nos rumores de Alexandrini populi ausibus deferuntur, quos ideo plenius 1300 indicare non possumus, quia necdum ex integro quae dicuntur gesta cognovimus. Sed hoc vobis pro universali Ecclesia laborandum est, ut si vera sunt quae acta dicuntur, sanctae Chalcedonensi synodo praejudicare non possint, ut quae instruente Spiritu sancto ad totius mundi salutem definita sunt, inviolata permaneant. Dat. kal. Junii, Constantino et Rufo coss.

EPISTOLA CXLV. AD LEONEM AUGUSTUM. SYNOPSIS. I. Rogat ut perturbatae Alexandrinorum Ecclesiae succurrat. --II. De fide bene definita disceptandum denuo non esse; et ut catholicus Alexandrinae Ecclesiae episcopus praeficiatur. LEO Romae episcopus LEONI semper Augusto.

CAP. I. Officiis quae ad gratulationem imperii vestri pertinent persolutis, etiam hanc paginam necessariae supplicationis adjeci, qua catholicae fidei divinitus praeparatum favoris vestri posco praesidium. Nam talia in Alexandrina Ecclesia perpetrata, fratris et coepiscopi mei Anatolii relatione cognovi, ut omnis Christiana religio sentiat se impeti atque violari, nisi in universum fidei vestrae devotione prospiciatur, et memoratae Ecclesiae, quae antea catholicis fuit clara rectoribus, reddatur Christiana libertas; et cessantibus haereticorum impugnationibus, evangelica 1301 doctrina, quae illic ante Dioscorum viguit, unita cum totius Ecclesiae pace reparetur. Quod opus virtutibus vestris gloriaeque conveniens celerem et Deo placitum habebit effectum, si apud sanctam Chalcedonensem synodum de Domini Christi incarnatione firmata nulla permiseritis retractatione pulsari: quia in illo concilio per Spiritum sanctum congregato, tam plenis atque perfectis definitionibus cuncta firmata sunt, ut nihil ei regulae quae ex divina inspiratione prolata est, aut addi possit aut minui, gloriosissime imperator.

CAP. II. Hoc autem etiam apud clementiae vestrae scientiam non ambigimus esse perspicuum: siquidem, ut multorum ante relatione comperimus, molitiones haereticorum, quae contra praedictae synodi auctoritatem conabantur assurgere, nihil ex hoc permiseritis audere. Unde quod negandum illis sponte vidistis, gloriosum vobis est universali Ecclesiae me supplicante concedere, et incommutabiliter perpetueque praestare ut quae secundum Evangelium Christi et praedicationis apostolicae veritatem omnibus retro saeculis, una fide, unaque intelligentia roborata sunt, nulla ulterius possint actione convelli. Prout ergo misericordia Dei, consilio Spiritus sui mentem vestrae pietatis instruxerit, sanctae primitus Alexandrinae Ecclesiae pacis reparatione consulite, et per catholicos sacerdotes talem provideri jubete pontificem quo et 1302 in actuum probitate et in fidei professione nihil possit reprehensibile reperiri: ut omnibus rite compositis, eadem ubique servetur praedicatio veritatis. Data quinto idus Julii, Constantino et Rufo viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA CXLVI. AD ANATOLIUM EPISCOPUM CP. SYNOPSIS I. Haereticorum furore apud Alexandriam perpetrata in excidium Chalcedonensis synodi tendere ex occasione mortis Marciani imp. --II. Se ad Leonem Aug. pro servandis synodi decretis scripsisse. LEO ANATOLIO episcopo.

CAP. I. Satis claret fraternitatis tuae sermone quem sumpsimus, quam piam et probabilem curam dolori Ecclesiarum omnium nuper impenderis, manifestando nobis quae apud Alexandriam in Christianae religionis 1303 opprobrium gesta didicisti, ut gloriosus et clementissimus imperator de prospiciendis remediis etiam meis precibus posceretur. Cujus quidem tam laudabilis fides et tam prompta devotio est, ut quae paci ecclesiasticae congruebant, sine intercessione cujusquam, sicut ipse indicas, sponte praestiterit, omnes haereticorum insidias repellendo; qui opportunitatem se invenisse temporis aestimabant, quo sanctae synodi Chalcedonensis decreta cassarent.

CAP. II. Sed gratias Deo, qui post excessum sanctae ac venerandae memoriae Marciani, talem principem omnium electione prospexit, ut in ejus virtutibus et Romana respublica, et religio Christiana gauderet. Secutus ergo tuae dilectionis hortatum, in quantum debui glorioso principi supplicavi, ne in pervasionem Alexandrinae Ecclesiae aliquid ulterius sibi possit haeretica audacia vindicare; sed nefariis ausibus salubri fine praefixo, et libertati ecclesiasticae consuleretur et paci. Superest, ut etiam fraternitas tua ex opportunitate praesentiae fidelissimi imperatoris animum studeat enixius deprecari de statutis sanctae synodi Chalcedonensis sine ulla retractatione servandis; cum ea, quae Deo aspirante decreta sunt, nulla se patiantur varietate corrumpi. In quem autem profectum hujus pietatis cura procedat, frequentibus tuae dilectionis litteris me debebis instruere, ut de sanctis clementissimi principis studiis pariter in Domino gloriemur. Datum quinto idus Julii, Constantino et Rufo consulibus.

EPISTOLA CXLVII. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM, ET AETIUM PRESBYTERUM. SYNOPSIS. I. De silentio conquestus curam ei Ecclesiae commendat. --II. Ut statuta synodi Chalcedonensis inconcussa permaneant, et Alexandriae catholicus episcopus eligatur. 1304 LEO JULIANO episcopo et AETIO presbytero A pari.

CAP. I. Quamvis dudum litteras tuae dilectionis acceperim, miror tamen eam rescribendi opportunitatem, qua frater Anatolius necessarie usus est, silentio praeteriisse, cum pro ratione temporis atque causarum crebriora oporteat esse colloquia. Ego sane praedicti fratris litteris de his plenius, quae apud Alexandriam haeretica temeritas gessit, edoctus, ad clementissimum principem scripsi, et pro statu Ecclesiae, sicut erat necessarium, supplicavi, ut rebus nimium perturbatis studium suae pietatis impendat. Unde sicut fratrem et coepiscopum nostrum Anatolium cohortatus sum, ita etiam dilectionem tuam admonere non desino, ut clementissimi principis fidem quantis opportunum fuerit precibus ambiatis, quem pro religionis catholicae munimento sponte jam quaedam praestitisse cognovimus; ut non difficilis apud eum sit actio, cujus voluntaria sollicitudine praevenimur.

CAP. II. Quod ergo in causa fidei principale est, incessabilibus suggestionibus obtinete, ut sanctae synodi Chalcedonensis statuta nullis haereticorum pulsentur insidiis, neque liceat quidquam de illa definitione convelli, quam ex inspiratione divina non dubium est per omnia evangelicis atque apostolicis consonare doctrinis. Tum illud omni assiduitate deposcite, ut Alexandrinae Ecclesiae status in antiquae fidei libertatem, refutata atque depulsa haereticorum obcaecatione, revocetur, per catholicorum scilicet sacerdotum providentiam, ut in locum sanctae memoriae Proterii probatissimus et de cujus fide nequeat dubitari, constituatur antistes; cui cum securitate concordiae communio sedis apostolicae praebeatur. Satis enim erit religioso principi gloriosum, si dispositionibus ipsius non solum tota respublica, sed etiam Dei Ecclesia sit quieta. Datum quinto idus Julii, Constantino et Rufo consulibus.

1305 EPISTOLA CXLVIII. AD LEONEM AUGUSTUM. SYNOPSIS. Gaudet Augustum synodi Chalcedonensis esse custodem, et ab eodem pertinacem et insidiosam haereticorum contentionem compesci postulat.

LEO episcopus Romae, LEONI semper Augusto.

Licet proxime ad clementiam vestram gemina scripta direxerim, quorum unum debitum salutationis impleret, aliud pro statu Ecclesiae supplicaret, tamen 1306 occasione, quae Deo providente se praebuit, iterari utramque convenit, gloriosissime imperator. Secundum illam ergo fiduciam, quam ex Dei inspiratione universali Ecclesiae praestitistis, ante cujusquam preces constituendo, quod maxime ab omnibus fuerat expetendum, non desinimus gratias agere, et providentiam Dei in fidei vestrae fervore benedicere, qui sancto et catholico spiritu, sicut fratris et coepiscopi mei Anatolii sermone cognovi, ita haereticorum impudentiae restitistis ut profiteremini in totius mundi pacem Chalcedonensis synodi vos esse custodes. Quod cum ex vestrae fidei sententia saluberrime definitum sit, quanto studiosius universali Ecclesiae est conferendum, ut tranquillitas fidei Christianae etiam vestro prosit imperio, nec improbitas haeretica in aliquo de suo molimine glorietur! Cujus pertinax et insidiosa contentio illico conquiescit, si imperiali potestate frenetur. Data kalendis Septembris, Constantino et Rufo viris clarissimis consulibus.

ADMONITIO IN DUAS SEQUENTES EPISTOLAS 1. Quesnellus in codice Grimanico duas sequentes epistolas distinctas reperit, alteram Basilio Antiocheno, alteram Euxitheo Thessalonicensi et Juvenali Jerosolymitano inscriptam. In codice vero Ratisponensi una tantum profertur, sed cum inscriptione: Leo episcopus Basilio, Juvenali, Euxitheo, Petro, et Lucae episcopis. Hi duo postremi, ut ex codice encyclio discimus, sunt Petrus Corinthius et Lucas Dyrrachenus, ad quos pariter eamdem epistolam directam agnoscimus. Post primam periodum solius Basilii Antiocheni propriam, in eodem codice notatur: Usque huc Basilio; ex quo monemur, sequentia, Cognitis quae apud Alexandriam, etc., ad Basilium aeque ac ad caeteros in inscriptione nominatos scripta fuisse a pari. Haec Ratisponensis codicis inscriptio atque notatio maxime congruit cum iis quae S. Leo scribit epist. 153: Placuit etiam nobis ut ad metropolitanos episcopos generales litteras mitteremus, quae animum eorum firment et roborent . . . De quibus epistolis unam ad Antiochenum, alteram ad Jerosolymitanum . . . dirigetis. Nos autem ad Illyrios episcopos similia jam scripta transmisimus. Hic tria similis epistolae exempla indicantur, ad Basilium Antiochenum, ad Juvenalem Jerosolymitanum, et ad Illyrios episcopos, id est ad Euxitheum Thessalonicensem, Petrum Corinthium, et Lucam Dyrrachenum, qui accuratius in inscriptione nostri codicis Ratisponensis nominantur. Ex Grimanico vero codice illud elicimus, in exemplo epistolae 150 ad Euxitheum caeterosque metropolitas Illyrici postremae periodo insertas fuisse voces per Illyricum; quae cum Juvenali Jerosolymitano nequaquam conveniant, in epistola ad eumdem certissime defuerunt, et idcirco Juvenalis nomen in inscriptione ejusdem epistolae delendum credidimus. 2. Eaedem duae epistolae suspectae fidei fuerunt Pagio ad an. 457, n. 7, sicut etiam epistola 153, ob imploratum auxilium Patricii Asparis, quae duo nomina separatim posita in epist. 149 et 150 pro duabus personis accepit, primum filii, alterum patris, cum tamen unum Asparem significent, qui patricii dignitate ornabatur, unde in epist. 153 Patricius Aspar vocatur. Cum vero Aspar esset Arianus, incredibile visum est Pagio S. pontificem ab Ariano opem postulasse contra Eutychianos et contra Timotheum Aelurum, cujus patrocinium Aspar susceperat. Sed cum Leo imperator Patricio Aspari imperium deberet, necessarium fuit ad eum confugere qui summam apud principem auctoritatem obtinebat, ut vel faveret vel non obsisteret. Cum vero olim catholicis adversus Eutychianos favisset, adeo ut apud Marcianum intercesserit pro Theodoreto, qui gratias illi reddidit epist. 139, S. pontifex fortassis ex insinuatione Anatolii vel Aetii ad eumdem scribens, auxilium aliquod sperare se posse existimavit. Timothei patrocinium non statim initio detectum fuerat vel saltem spes erat fore ut Leonis litteris et officiis moveretur, uti eadem spe S. Leo scripsit ad imperatorem Theodosium, licet eum et Eutychi et latrocinio Ephesino patrocinari sciret. Stylus certe ac totus rerum complexus Leonem refert, ut idem Pagius negare non potuit. Pelagii etiam II epistola 3 ad Eliam et caeteros episcopos Istriae, ubi ex sequenti epistola duo testimonia recitat, de ipsius authenticitate dubitare non sinit. Duorum vero ac tam insignium diversae originis codicum, Grimanici et Ratisponensis, auctoritas ita Patricii et Asparis nomina vindicant, ut commentitium plane sit haec nomina pro aliorum magnatum nominibus his litteris inserta suspicari, ut laudatus Pagius in fine suae annotationis conjecit; cum praesertim Patricii nomen in alia epistola 151, quam ex Ratisponensi edemus, similiter legatur. 3. Harum epistolarum tempus apud Quesnellum ex Grimanico codice signatum errore manifesto laborat. Cum enim in textu allegato ex epist. 153 Leo Aetio commiserit, ut epistolam ad Basilium Antiochenum dirigeret, haec proculdubio una cum ipsis ad Aetium litteris transmissa fuit, ac proinde eodem die ex Leonis more signata, nimirum kalendis Septembris. Praeterea ex eadem ad Aetium epistola discimus alias litteras simul missas fuisse ad imperatorem, ad Asparem et alios. Habemus autem epistolam 148 ad imperatorem Leonem, epist. 151 ad Anatolium, et 152 ad Julianum; cumque hae omnes kal. Septembris notentur, nihil dubium est quin duae etiam sequentes eadem die signatae fuerint, uti sane ex Ratisponensi emendavimus. 1309 EPISTOLA CXLIX. AD BASILIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. SYNOPSIS. I. Praemissa de non misso ordinationis nuntio querela, hortatur ut resistat Eutychianorum furori, qui caeso apud Alexandriam Proterio episcopo, synodum novam, posthabita Chalcedonensi, instaurari poscebant. --II. Leone imper. laudato, omnia in episcoporum constantia posita esse asserit, ne novi tractatus ineantur. LEO BASILIO episcopo Antiocheno.

CAP. I. Ordinationem quidem dilectionis tuae secundum ecclesiasticum morem tuo vel fratrum nostrorum provincialium episcoporum debueramus sermone cognoscere; sed quia non defuerunt causae quae possent hanc diligentiam praepedire, et sanctae memoriae Marcianus princeps suis scriptis consecrationem tuam nobis cognitam fecit, nec de tuo possumus merito dubitare quem novimus, de necessitate praesenti, sicut aliquantos fratres nostros, ita etiam 1310 dilectionem tuam nostris litteris commonemus. Cognitis enim quae apud Alexandriam Eutychianorum furore commissa sunt, quaeque fraternitati vestrae comperta esse non dubito, pro ea sollicitudine quam omnibus Ecclesiis Dei debeo, haec scripta direxi, quibus dilectionem vestram credidi commonendam, ut sceleratis ausibus sancta constantia resistatis, ne in quoquam nostrum communis fides aut trepida inveniatur aut tepida: cum propitio Domino, qui Ecclesiam suam in quacumque tribulatione non deserit, tam religiosum tamque catholicum animum piissimi imperatoris habeamus, ut non aliud de illo credendum sit, quam probavimus de augustae memoriae Marciano.

CAP. II. Siquidem etiam adhuc nostra actione cessante, ita fidelissimus imperator parricidale crimen horruerit, ut nullum aditum haereticorum concesserit actioni, qui post immanitatem facinoris perpetrati hoc sibi possibile esse credebant, ut sanctae Chalcedonensis synodi definitionibus resolutis in alios tractatus vocaretur episcopale concilium. Quod quia, frater charissime, abrupte inimicum est fidei Christianae, et non ob aliud tanta improbitate deposcitur, nisi ut praedicatio Evangelii et Dominicae incarnationis mysterium subruatur, obsecro dilectionem vestram ut a Chalcedonensis synodi definitionibus in nullo animos relaxetis; et quae ex divina sunt inspiratione composita, nulla patiamini novitate temerari. 1311 Certus enim sum quod clementissimus imperator et vir magnificus Patricius, cum omni coetu illustrium potestatum nihil in perturbationem Ecclesiae patientur haereticos obtinere, si pastorales animos in nullo viderint fluctuare. Ut autem haec adhortatio ad omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum possit notitiam pervenire, diligentiae vestrae cura prospiciat, quia, quod saepe dicendum est, tota religio Christiana turbatur, si quidquam de his quae apud Chalcedonam sunt statuta convellatur. Datum kalendis Septembris, Constantino et Rufo consulibus.


EPISTOLA CL. AD EUXITHEUM EPISCOPUM THESSALONICENSEM, ET A PARI AD JUVENALEM JEROSOLYMITANUM, PETRUM CORINTHIUM, ET LUCAM DYRRACHENUM. SYNOPSIS. Hortatur ut sceleratis ausibus Eutychianorum, qui Proterium Alex. episc. occiderant, strenue resistant; nec patiantur synodum alteram congregari; sed sua Chalcedonensi firmitas asseratur.

LEO EUXITHEO Thessalonicensi episcopo.

Cognitis quae apud Alexandriam Eutychianorum furore commissa sunt, quaeque fraternitati vestrae comperta esse non dubito, pro ea sollicitudine quam omnibus Ecclesiis Dei debeo, haec scripta direxi, quibus dilectionem vestram credidi commonendam ut sceleratis ausibus sancta constantia resistatis, ne in quoquam nostrum communis fides aut trepida inveniatur aut tepida; cum propitio Domino, qui Ecclesiam suam in quacumque tribulatione non deserit, tam religiosum tamque catholicum animum piissimi imperatoris habeamus, ut non aliud de illo credendum sit quam 1312 probavimus de augustae memoriae Marciano. Siquidem etiam adhuc nostra actione cessante, ita fidelissimus imperator parricidale crimen horruerit, ut nullum aditum haereticorum concesserit actioni; qui post immanitatem facinoris perpetrati, hoc sibi possibile esse credebant, ut sanctae Chalcedonensis synodi definitionibus resolutis, in alios tractatus vocaretur episcopale concilium. Quod quia, frater charissime, abrupte inimicum est fidei Christianae, et non ob aliud tanta improbitate deposcitur, nisi ut praedicatio Evangelii et Dominicae incarnationis mysterium subruatur, obsecro diletionem vestram, ut a Chalcedonensis synodi definitionibus in nullo animos relaxetis, et quae ex divina sunt inspiratione composita, nulla patiamini novitate temerari. Certus enim sum quod clementissimus imperator et vir magnificus Patricius cum omni coetu illustrium potestatum, nihil in perturbationem Ecclesiae patientur haereticos obtinere, si pastorales animos in nullo viderint fluctuare. Ut autem haec adhortatio ad omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum per Illyricum possit notitiam pervenire, diligentiae vestrae cura prospiciat: quia, quod saepe dicendum est, tota religio Christiana turbatur, si quidquam de his quae apud Chalcedonam sunt statuta convellatur. Datum kalendis Septembris, Constantino et Rufo consulibus.