Epistolae (Hieronymus)/3

This is the stable version, checked on 15 Decembris 2024. Template changes await review.
TERTIA CLASSIS
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 II IV 

199 TERTIA CLASSIS.

recensere

COMPLECTENS EPISTOLAS AB ANNO 386. E BETHLEEMI MONASTERIO SCRIPTAS USQUE AD SAECULI QUARTI FINEM, DAMNATUMQUE IN ALEXANDRINA SYNODO ORIGENEM ANNO 400.

EPISTOLA XLVI. PAULAE ET EUSTOCHII AD MARCELLAM. De Sanctis locis. Paula, filiaque ejus Eustochium, cum ad Sancta loca devenissent, Marcellam hortantur, ut relicta Roma, ad eas Bethleem commigret, fruitura omnibus Christi monumentis in locis, in quibus pleraque religionis nostrae mysteria peracta sunt. 1. Mensuram caritas non habet, et impatientia nescit modum, et desiderium non sustinet. Unde et nos oblitae virium nostrarum, et non quid possimus, sed quid velimus tantum cogitantes, magistram cupimus docere discipulae; et ut est vulgare proverbium: Sus artium repertricem ( Sus Minervam ). Tu quae prima [al. primam ] scintillam nostro fomiti subjecisti, quae ad hoc studium nos et sermone hortata es, et exemplo; et quasi gallina congregasti sub alas pullos tuos (Matth. 23): nunc nos libere absque matre volitare patieris [al pateris ], et accipitris pavere formidinem, et ad omnem umbram praetervolantium avium formidare? Igitur, quod solum absentes facere possumus, querulas fundimus preces; et desiderium nostrum non tam fletibus, quam ejulatibus contestamur, ut Marcellam nostram nobis reddas, et illam mitem, illam suavem, illam omni melle et dulcedine dulciorem non patiaris apud eas esse rigidam, et tristem rugare frontem, quas affabilitate sua ad simile vitae studium provocavit.

2. Certe si sunt meliora quae poscimus, non est impudens desiderium. Si cunctae Scripturarum voces nostrae sententiae congruunt, non facimus audacter, ad ea te provocantes, ad quae tu nos saepissime cohortata es. Prima vox Dei ad Abraham: « Exi, inquit, de terra tua, et de cognatione tua, et vade in terram quam monstravero tibi » (Gen. 12. 1). Jubetur Patriarchae, ad quem primum de Christo facta est repromissio, ut relinquat Chaldaeos, relinquat 200 confusionis urbem, et Rooboth; id est, latitudines ejus: relinquat campum Sennaar, in quo superbiae usque ad coelum erecta turris est: et post fluctus istius saeculi, post flumina, super quae sederunt sancti, et fleverunt cum recordarentur Sion, post gravem gurgitem Chobar, de quo Ezechiel capillo verticis sublevatus, Jerusalem usque transfertur; ut habitet terram repromissionis, quae non rigatur ut Aegyptus de deorsum, sed de sursum: nec facit olera languentium cibos; sed temporaneum et serotinum de coelo exspectat imbrem. Haec terra montuosa, et in sublimi sita: quantum a deliciis saeculi vacat, tantum majores habet delicias spiritus. Denique et Maria mater Domini, postquam ad eam Angeli est facta promissio, et uterum suum intellexit esse domum filii Dei, derelictis campestribus ad montana perrexit. De hac urbe, allophylo quondam hoste superato, et diabolicae percussa frontis audacia, postquam ille in faciem corruit, exultantium animarum turba processit: et concinens chorus decem millium, David nostri victoriam praedicavit. In hac Angelus gladium tenens, et totam impietatis devastans urbem, in Ornam Jebusaeorum regis area templum Domini designavit: jam tunc significans Ecclesiam Christi, non in Israel, sed in gentibus consurgentem. Recurre ad Genesim, et Melchisedech regem Salem hujus principem invenies civitatis: qui jam tunc in typo Christi panem et vinum obtulit, et mysterium Christianum in Salvatoris sanguine et corpore dedicavit. 3. Tacita forsitan mente reprehendes, cur non sequamur ordinem Scripturarum; sed passim, et ut quidquid obviam venerit, turbidus sermo perstringat. Et in principio testatae sumus, dilectionem ordinem non habere, et impatientiam nescire mensuram. Unde et in Cantico Canticorum quasi difficile praecipitur: Ordinate in me caritatem 201 (Cant. 2. 4); et nunc eadem dicimus nos, non ignoratione, sed affectu labi. Denique ut multo inordinatius aliquid proferamus, antiquiora repetenda sunt. In hac urbe, imo in hoc tunc loco, et habitasse dicitur, et mortuus esse Adam. Unde et locus in quo crucifixus est Dominus noster, Calvaria appellatur, scilicet quod ibi sit antiqui hominis calvaria condita, ut secundus Adam, id est sanguis Christi de cruce stillans, primi Adam et jacentis protoplasti peccata dilueret: et tunc sermo ille Apostoli compleretur: « Excitare qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus » (Ephes. 5. 14). Quantos haec urbs Prophetas, quantos emiserit sanctos viros, longum est recensere. Totum mysterium nostrum, istius provinciae, urbisque vernaculum est. In tribus nominibus Trinitatis demonstrat fidem. Jebus, et Salem, et Jerusalem appellatur. Primum nomen, calcata: secundum, pax: tertium, visio pacis. Paulatim quippe pervenimus ad finem, et post conculcationem ad pacis visionem erigimur: ex qua pace Salomon, id est, pacificus, in ea natus est, et factus est in pace locus ejus (Psal. 75). Et in figura Christi, sub etymologia urbis, Dominus dominantium, et Rex regum nomen accepit. Quid referemus de David et tota progenie ejus, quae in hac civitate regnavit? Quanto Judaea caeteris provinciis, tanto haec urbs cuncta sublimior est Judaea. Et (ut coactius disseramus) totius provinciae gloria metropoli vindicatur: et quidquid in membris laudis est, omne refertur ad caput. 4. Jamdudum te cupientem in verba prorumpere, ipsi litterarum apices sentiunt, et venientem contra charta intelligit quaestionem. Respondebis quippe, et dices, hoc olim fuisse, quando « dilexit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob » (Psal. 86): et fuerunt fundamenta ejus in montibus sanctis: licet et haec possint altius interpretari. Postquam vero consurgentis Domini vox illa pertonuit: « Relinquetur vobis domus vestra deserta » (Matth. 29. 39); et flebiliter ruinam ejus prophetavit, 202 dicens: « Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alis, et noluisti. Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta » (Luc. 13. 34. 35): et postquam velum templi scissum est, et circumdata ab exercitu Jerusalem, et Dominico cruore violata, tunc ab ea etiam Angelorum praesidia, et Christi gratiam recessisse. Denique etiam Josephum, qui vernaculus scriptor est Judaeorum, asserere, illo tempore quo crucifixus est Dominus, ex adytis Templi Virtutum coelestium erupisse voces, dicentium: Transmigremus ex his sedibus (Josephus de bello Jud. lib. 6. c. 5). Ex quibus et aliis apparere, ubi abundavit gratia, ibi superabundasse peccatum. Et postquam audierunt Apostoli: « Euntes docete omnes gentes » (Matth. 28. 19): Et ipsi Apostoli dixerunt. « Oportebat quidem vobis primum annuntiare verbum Dei: quoniam autem noluistis, ecce transimus ad gentes » (Act. 13. 46); tunc omne sacramentum Judaeae, et antiquam Dei familiaritatem, per Apostolos in nationes fuisse translatam. 5. Valida quidem quaestio, et quae possit etiam eos, qui Scripturarum aliquid attigerunt, concutere: sed perfacile solvitur. Nunquam enim eam fleret Dominus corruentem, nisi diligeret. Flevit et Lazarum, quia amabat eum. Et hoc tamen prima fronte cognoscito, non loci, sed hominum fuisse peccatum. Verum quia interfectio populi, captivitas civitatis est, propterea urbem deletam, ut populus puniretur: ideo Templum subrutum, ut typicae hostiae tollerentur. Caeterum quantum ad locum pertinet, per profectus temporum multo nunc augustior [al. angustior ] est, quam ante fuit. Venerabantur quondam Judaei Sancta sanctorum, quia ibi erant Cherubim, et propitiatorium, et Arca testamenti, manna, et virga Aaron, et altare aureum. Nonne tibi venerabilius videtur sepulcrum Domini? quod quotiescumque ingredimur, toties jacere in sindone cernimus Salvatorem: et paululum ibidem commorantes, rursum videmus 203 Angelum sedere ad pedes ejus, et ad caput sudarium convolutum. Cujus sepulcri gloriam, multo antequam excideretur a Joseph, scimus Isaiae vaticinio prophetatam, dicentis: « Et erit requies ejus honor » (Isai. 11. sec. LXX): quod scilicet sepulturae Domini locus esset ab omnibus honorandus. 6. Sed dices, quomodo in Apocalypsi Joannis legimus: « Et occidet illos ( haud dubium quin Prophetas ) bestia quae ascendit ex abysso, et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est » (Apoc. 11. 7. 8. 13. et seqq.). Si enim, ais: Civitas magna, in qua crucifixus est Dominus nulla est alia nisi Jerusalem; ubi autem crucifixus est Dominus, spiritualiter Sodoma appellatur et Aegyptus; ergo Jerusalem Sodoma est et Aegyptus, in qua crucifixus est Dominus. Primum te scire volumus, omnem sanctam Scripturam non posse sibi esse contrariam; et maxime unum adversum se non discrepare librum: et ut plus adjiciamus, eumdem ejusdemque libri locum. In Apocalypsi quippe, de qua nunc testimonium protulisti, ante decem circiter versiculos scribitur: « Surge et metire Templum Dei, et altare, et adorantes in eo. Atrium autem quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus » (Apoc. 11. 1. 2). Si enim Apocalypsis multo post passionem Domini scripta est a Joanne, et in ea Jerusalem sancta civitas appellatur, quomodo rursum spiritualiter Sodoma vocatur et Aegyptus? Nec statim potes dicere, sanctam diei Jerusalem coelestem, quae futura est, et Sodomam quae corruit appellari, quia de futura dicitur, quod bestia quae ascensura est de abysso, faciet adversus duos prophetas bellum, et vincet illos et occidet, et corpora eorum jacebunt in platea civitatis magnae. De qua civitate et in fine ejusdem libri scribitur: « Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus et latitudo tanta est quanta et altitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea, per stadia duodecim millia. Longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia sunt. Et mensus est muros 204 ejus centum quadraginta quatuor cubitorum mensura hominis, quae est Angeli. Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide. Ipsa vero civitas ex auro mundo, » et caetera. Ubi quadrum est, ibi nec longitudo, nec latitudo appellari potest. Et quae est ista mensura, ut tanta sit longitudo et latitudo, quanta altitudo ejus, et muri de lapide jaspide, et tota civitas de auro mundo, et fundamenta et plateae ejus de lapidibus pretiosis, et duodecim portae fulgentes margaritis? 7. Cum ergo haec non possint carnaliter accipi (absurdum quippe est, per duodecim millia stadiorum tantam civitatis longitudinem et latitudinem, quantam et altitudinem praedicari) spiritualiter intelligenda sunt singula: et civitas magna, quam videlicet prius aedificavit Cain, et nominavit eam ex vocabulo filii sui, hic mundus intelligendus est, quem accusator fratrum suorum diabolus, et fratricida periturus exstruxit vitiis, sceleribus condidit, iniquitate complevit: quae spiritualiter appellatur Sodoma et Aegyptus. De qua Sodoma scribitur: Restituetur Sodoma in antiquum; quod scilicet ita restituendus sit mundus, ut ante fuit. Neque enim possumus credere rursum aedificandam Sodomam et caeteras, Gomorram scilicet et Adamam et Seboim, sed in perpetuos cineres relinquendas. Aegyptum autem nunquam pro Jerusalem legimus, sed semper pro hoc mundo. Et quia longum est de Scripturis innumerabilia exempla congerere, unum testimonium proferamus, ubi manifestissime mundus hic Aegyptus appellatur. In Epistola Catholica Judas Apostolus, frater Jacobi, scribit, dicens: « Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit » (Jud. 1, 5). Et ne putares de Jesu dici filio Nave, statim sequitur: « Angelos vero qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit. » Et ut credas ubicumque simul Aegyptus et Sodoma et Gomorra nominantur, non loca, sed mundum hunc interpretari, statim 205 jungit exemplum: « Sicut Sodoma et Gomorra et finititimae civitates, simili modo fornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. » Et quid necesse est plura conquirere, cum post passionem et resurrectionem Domini Matthaeus Evangelista commemoret: « Et petrae scissae sunt, et sepulcra aperta, et plurima corpora dormientium sanctorum surrexerunt: et egredientes de sepulcris post resurrectionem suam ingressi sunt sanctam civitatem, et apparuerunt multis » (Matth. 27. 51. et seqq.). Nec statim Jerosolyma coelestis, sicut plerique ridicule arbitrantur, in hoc loco intelligitur, cum signum nullum esse potuerit apud homines Domini resurgentis, si corpora Sanctorum in coelesti Jerusalem visa sunt. Cum ergo et Evangelistae, et omnes Scripturae Jerosolymam sanctam nominent civitatem; et Psalmista praecipiat, ut adoremus in loco ubi steterunt pedes ejus (Ps. 131), ne patiaris eam appellari Sodomam et Aegyptum, per quam Dominus jurare vetat, quia sit civitas magni regis. 8. Maledictam terram nominant, quod cruorem Domini hauserit. Et quomodo benedicta loca putant, in quibus Petrus et Paulus, Christiani exercitus duces sanguinem fudere pro Christo? Si servorum et hominum confessio gloriosa est, cur Domini et Dei non sit gloriosa confessio? Et Martyrum ubique sepulcra veneramur, et sanctam favillam oculis apponentes, si liceat etiam ore contingimus: et monumentum in quo Dominus conditus est, quidam aestimant negligendum? Si nobis non credimus, credamus saltem diabolo et angelis ejus, qui quotiescumque ante illud de obsessis corporibus expelluntur, quasi in conspectu tribunalis Christi stantes contremiscunt, rugiunt, et sero dolent crucifixisse, quem timeant. Si post passionem Domini (ut scelerata vox concrepat) hic detestabilis locus est, quid sibi voluit Paulus Jerosolymam festinare, ut ibi faceret Pentecosten? qui renitentibus se loquutus est, dicens. « Quid facitis flentes et conturbantes cor meum? 206 Ego enim non solum ligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu » (Act. 21. 13). Quid caeteri Sancti et illustres viri, quorum vota et oblationes post praedicationem Christi ad fratres, qui erant Jerosolymis, deferebantur. 9. Longum est nunc ab ascensu Domini usque ad praesentem diem per singulas aetates currere, qui Episcoporum, qui Martyrum, qui eloquentium in doctrina Ecclesiastica virorum venerint Jerosolymam, putantes minus se religionis, minus habere scientiae; nec summam, ut dicitur, manum accepisse virtutum, nisi in illis Christum adorassent locis, de quibus primum Evangelium de patibulo coruscaverat. Certe si etiam praeclarus Orator reprehendendum nescio quem putat, quod litteras Graecas non Athenis, sed Lilybaei, Latinas non Romae, sed in Sicilia didicerit: quod videlicet unaquaeque provincia habeat aliquid proprium, quod alia aeque habere non possit; cur nos putamus absque Athenis nostris quemquam ad studiorum fastigia pervenisse? 10. Nec hoc dicimus, quod renuamus regnum Dei intra nos esse, et sanctos viros etiam in caeteris esse regionibus; sed quod hoc asseramus vel maxime, eos qui in toto orbe sunt primi, huc pariter congregari. Ad quae nos loca non ut primae, sed ut extremae venimus; ut primos in eis omnium gentium cerneremus. Certe flos quidam et pretiosissimus lapis inter Ecclesiastica ornamenta, Monachorum et Virginum chorus est. Quicumque in Gallia fuerit primus, huc properat. Divisus ab orbe nostro Britannus, si in religione processerit, occiduo sole dimisso, quaerit locum fama sibi tantum et Scripturarum relatione cognitum. Quid referamus Armenios, quid Persas, quid Indiae, et Aethiopiae populos, ipsamque juxta Aegyptum, fertilem Monachorum, Pontum et Cappadociam, Syriam Coelen et Mesopotamiam, cunctaque Orientis examina? quae juxta Salvatoris 207 eloquium, dicentis. « Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae » (Matth. 24. 2). Concurrunt ad haec loca, et diversarum nobis virtutum specimen ostendunt. Vox quidem dissona, sed una religio. Tot pene psallentium chori, quot gentium diversitates. Inter haec (quae vel prima in Christianis virtus est) nihil arrogans, nihil de continentia supercilii: humilitatis inter omnes contentio est. Quicumque novissimus fuerit, hic primus putatur. In veste nulla discretio, nulla admiratio. Utcumque placuerit incedere, nec detractionis est, nec laudis. Jejunia quoque neminem sublevant; nec defertur inediae, nec moderata saturitas condemnatur. Suo Domino stat unusquisque aut cadit. Nemo judicat alterum, ne a Domino judicetur. Et quod in plerisque provinciis familiare est, ut genuino dente se lacerent, hic penitus non habetur. Procul luxuria, procul voluptas. Tanta in ipsa urbe orationum loca, ut ad ea peragranda dies sufficere non possit. 10. Verum ut ad villulam Christi, et Mariae diversorium veniamus (plus enim laudat unusquisque quod possidet) quo sermone, qua voce speluncam tibi possumus Salvatoris exponere? Et illud praesepe, in quo infantulus vagiit, silentio magis, quam infirmo [al. infimo ] sermone honorandum est. Ubi sunt latae porticus? ubi aurata laquearia? ubi domus miserorum poenis, et damnatorum labore vestitae? ubi instar palatii, opibus privatorum exstructae basilicae, ut vile corpusculum hominis pretiosius inambulet, et quasi mundo quidquam possit esse ornatius, recta magis sua velit aspicere, quam coelum? Ecce in hoc parvo terrae foramine, coelorum conditor natus est: hic involutus pannis, hic visus a pastoribus, hic demonstratus a stella, hic adoratus a Magis. Et hic puto locus sanctior est rupe Tarpeia, quae de coelo saepius fulminata ostendit, quod Domino displiceret. 11. Lege Apocalypsim Joannis, et quid de muliere purpurata, et scripta in ejus fronte blasphemia, septem montibus, aquis multis, et Babylonis cantetur exitu, contuere. « Exite, inquit Dominus, de illa populus meus, et ne participes 208 sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis » (Apoc. 18. 4). Ad Jeremiam quoque regrediens, scriptum pariter attende, « Fugite de medio Babylonis, et salvate unusquisque animam suam. Cecidit enim, cecidit Babylon magna, et facta est habitatio daemonum, et custodia omnis spiritus immundi » (Jerem. 51. 8). Est quidem ibi sancta Ecclesia, sunt trophaea Apostolorum, et Martyrum; et Christi vera confessio; est ab Apostolo praedicata fides, et gentilitate calcata, in sublime se quotidie erigens vocabulum Christianum: sed ipsa ambitio, potentia, magnitudo urbis, videri et videre, salutari et salutare, laudare et detrahere, vel audire vel proloqui, et tantam frequentiam hominum saltem invitum videre, a proposito Monachorum et quiete aliena sunt. Aut enim videmus venientes ad nos, et silentium perdimus: aut non videmus, et superbiae arguimur. Interdumque ut visitantibus reddamus vicem ad superbas fores pergimus, et inter linguas rodentium ministrorum, postes ingredimur auratos. In Christi vero, ut supra diximus, villula tota rusticitas, et extra Psalmos silentium est. Quocumque te verteris, arator stivam lenens, alleluia decantat. Sudans messor Psalmis se avocat, et curva attondens vitem falce vinitor, aliquid Davidicum canit. Haec sunt in hac provincia carmina: hae, ut vulgo dicitur, amatoriae cantationes. Hic pastorum sibilus: haec arma culturae. 12. Verum quid agimus, nec quid deceat cogitantes, solum quod cupimus, hoc videmus? O quando tempus illud adveniet, cum anhelus nuntium viator apportet, Marcellam nostram ad Palaestinae littus appulsam: et toti Monachorum chori, tota virginum agmina concrepabunt? Obviam jam gestimus occurrere: et non expectato vehiculo, concitum pedibus ferre corpus. Tenebimus manus, ora cernemus; et a desiderato vix avellemur amplexu. Ergo ne erit illa dies, quando nobis liceat speluncam Salvatoris intrare? in sepulcro Domini flere cum sorore, flere cum matre? Crucis deinde lignum lambere, et in Oliveti monte cum ascendente Domino, voto et animo sublevari? Videre exire Lazarum fasciis colligatum; et fluenta 209 Jordanis ad lavacrum Domini puriora? Inde ad pastorum caulas pergere: in David orare Mausoleo? Amos Prophetam etiam nunc buccina pastorali in sua conspicere [al. prospicere ] rupe clangentem? Ad Abraham, Isaac, et Jacob, trium quoque illustrium feminarum, vel tabernacula properare, vel memorias? Videre fontem, in quo a Philippo eunuchus est tinctus? Samariam pergere, et Joannis Baptistae, Elisaei quoque et Abdiae pariter cineres adorare? Ingredi speluncas, in quibus persecutionis et famis tempore Prophetarum agmina sunt nutrita? Ibimus ad Nazareth, et juxta interpretationem nominis ejus, florem, videbimus Galilaeae. Haud procul inde cernetur [al. cernitur ] Cana, in qua aquae in vinum versae sunt. Pergemus ad Itabyrium (Thabor montem) et tabernacula Salvatoris, non ut Petrus quondam voluit cum Moyse et Elia, sed cum Patre cernemus et Spiritu Sancto. Inde ad mare veniemus Genezareth, et de quinque et septem panibus videbimus in deserto quinque et quatuor hominum millia saturata. Apparebit oppidum Naim, in cujus portis [al. porta ] viduae filius suscitatus est. Videbitur et Hermonim, et torrens Endor, in quo superatus est Sisara. Capharnaum quoque signorum Domini familiare, et omnis pariter Galilaea cernetur. Et tunc comitante Christo, cum per Silo et Bethel et caetera loca, in quibus Ecclesiae quasi quaedam victoriarum Domini sunt erecta vexilla, ad nostram speluncam redierimus, canemus jugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus, et vulneratae jaculo Salvatoris in commune dicemus: « Inveni quem quaesivit anima mea: tenebo eum: et non dimittam illum » (Cant. 3. 4).

210 EPISTOLA XLVII AD DESIDERIUM.

Desiderium et Serenillam sororem, a quibus litteras acceperat, ex nominum etymologia ducto initio, commendat; et ut ad sancta loca, suum implentes propositum, accedant, hortatur, et cur suorum operum interea nihil illis mittat, rationem reddit. 1. Lecto sermone Dignationis tuae, quem mihi nec opinanti tua benevolentia tribuit, gavisus quidem sum testimonio honesti et eloquentis viri: sed in memet reversus, satis dolui, indignum tantis laudibus atque praeconio opprimi me potius quam levari. Scis enim dogma nostrum, humilitatis tenere vexillum, et per ima gradientes, ad summa nos scandere. Quotus igitur ego, vel quantus sum, ut eruditae vocis merear testimonium; ut mihi ab eo palma eloquentiae deferatur, qui scribendo disertissime, deterruit ne scriberem? Verumtamen audendum est, ut caritas, quae non quaerit quae sua sunt, sed quae proximi, reddat salutationis officia, quoniam locum implere non valet praeceptoris.

2. Gratulor tibi et sanctae atque venerabili sorori tuae Serenillae, quae φερονύμος calcatis fluctibus saeculi, ad Christi tranquilla pervenit: quanquam hoc nominis vaticinio etiam in te praedestinatum sit. Legimus enim sanctum quoque Danielem appellatum desideriorum virum (Dan. 9), et amicum Dei, quia mysteria ejus scire desideravit. Itaque quod venerabilis Paula me est deprecata, ut facerem, 211 sponte facio: hortorque vos et precor per Domini caritatem, ut nobis vestros tribuatis aspectus, et per occasionem sanctorum Locorum, tanto nos ditetis munere. Certe si consortia nostra displicuerint; adorasse ubi steterunt pedes Domini, pars fidei est; et quasi recentia nativitatis et crucis ac passionis vidisse vestigia. 3. Opusculorum meorum, quia plurima evolaverunt de nidulo suo, et temerario editionis honore vulgata sunt, nihil misi; ne eadem forsitan mitterem quae habebas. Quod si exemplaria libuerit mutuari, vel a sancta Marcella, quae manet in Aventino, vel a Lot temporis nostri, Domnione, viro sanctissimo accipere poteris. Ego autem operiens praesentiam tuam, aut totum tibi dabo cum affueris, aut si hoc aliquae impedierint difficultates, quaecumque praeceperis, libens mittam. Scripsi librum de Illustribus Viris, ab Apostolis usque ad nostram aetatem, imitatus Tranquillum, Graecumque Apollonium: et post catalogum plurimorum, me quoque in calce voluminis quasi abortivum et minimum omnium Christianorum posui; ubi mihi necesse fuit usque ad decimum quartum annum Theodosii Principis [al. Imperatoris et Principis ] quae scripserim breviter annotare: quem librum cum a supradictis sumpseris, quidquid de indice minus habueris, paulatim scribi faciam, si volueris.

EPISTOLA XLVIII, SEU LIBER APOLOGETICUS, AD PAMMACHIUM, PRO LIBRIS CONTRA JOVINIANUM.

Defendit suos contra Jovinianum libros, quos acceperat a Pammachio, eo nomine invidiose traduci ab obtrectatoribus suis, quod nimius in laudem virginitatis videretur, atque e contra iniquior in matrimonium. 1. Quod ad te hucusque non scripsi, causa fuit silentium tuum. Verebar enim, ne si tacenti scriberem, molestum 212 me magis quam officiosum putares. Nunc autem provocatus dulcissimis litteris tuis, et hujuscemodi litteris, quae me ad philosophiam nostri dogmatis provocarent, et condiscipulum quondam et sodalem et amicum obviis, ut aiunt, manibus excipio; defensoremque [fort. defensionem ] meorum opusculorum paro: ita tamen si ante te placatum judicem habuero: imo si oratorem meum super omnibus quae in me arguuntur, instruxero. Hoc enim et Tullius tuus; et ante illum in brevi et solo volumine scripsit Antonius, Primam causam esse victoriae, diligenter causam, pro qua dicturus es, discere.

2. Reprehendunt me quidam, quod in libris quos adversus Jovinianum scripsi, nimius fuerim, vel in laude virginum, vel in sugillatione nuptarum [al. nuptiarum ]; et aiunt condemnationem quodammodo esse matrimonii, in tantum pudicitiam praedicare, ut nulla videatur inter uxorem et virginem comparatio derelinqui. Ego si bene problematis memini, inter Jovinianum et nos ista contentio est, quod ille exaequet virginitati nuptias, nos subjiciamus: ille vel parum, vel nihil: nos multum interesse dicamus. Denique idcirco te post Dominum faciente, damnatus est, quod ausus sit perpetuae castitati [al. virginitati ] matrimonium comparare. Aut si idipsum virgo putatur, et nupta, cur piaculum vocis hujus Roma audire non potuit? Virgo a viro, non vir a virgine generatur. Medium esse nihil potest: aut mea sententia sequenda est, aut Joviniani. Si reprehendor quod nuptias virginitati subjicio, laudetur ipse qui comparat. Si autem damnatus est qui aequales putabat, damnatio ejus mei operis testimonium sit. Si saeculi homines indignantur in minori gradu se esse quam virgines, miror Clericos et Monachos et continentes id non laudare quod faciunt. Castrant se ab uxoribus suis, ut imitentur virginum castitatem; et id ipsum volunt esse maritatas, quod virgines? Aut jungantur itaque uxoribus suis, quibus renuntiaverant: aut si se abstinuerint, 213 etiam tacentes confitebuntur melius esse, quod nuptiarum operi praetulerunt. An ego rudis in Scripturis, et nunc primum sacra volumina legens, lineam, et (ut ita dicam) tenue dicendi filum inter virginitatem et nuptias servare non potui? Videlicet nesciebam dictum: Noli esse justus multum (Eccl. 7. 17): et dum unum latus protego, in altero vulneratus sum: atque, ut manifestius loquar, dum contra Jovinianum presso gradu pugno, a Manichaeo terga mea confossa sunt. « Nonne, quaeso, statim in principio operis mei ista praefatus sum? Neque enim nos Marcionis et Manichaei dogma sectantes, nuptiis detrahimus. Nec Tatiani principis Encratitarum errore decepti, omnem coitum spurcum putamus; qui non solum nuptias, sed cibos quoque, quos Deus creavit ad utendum, damnat et reprobat. Scimus in domo magna, non solum vasa aurea et argentea esse, sed et lignea et fictilia: et super fundamentum Christi, quod Paulus architectus posuit, alios superaedificare aurum, argentum, lapides pretiosos: alios e contrario foenum, ligna, stipulam. Non ignoramus honorabiles nuptias, et cubile immaculatum. Legimus primam Dei sententiam: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. 1. 28). Sed ita nuptias recipimus, ut virginitatem, quae de nuptiis nascitur, praeferamus. Numquid argentum non erit argentum, si aurum argento pretiosius est? aut arboris et segetis contumelia est, si radici et foliis, culmo et aristis, poma praeferantur et fructus? Ut poma ex arbore, frumentum ex stipula, ita virginitas ex nuptiis. Centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus, quanquam de una terra, et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. Triginta referuntur ad nuptias, quia et ipsa digitorum conjunctio, quasi molli osculo se complexans et foederans, maritum pingit et conjugem. Sexaginta vero ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae. Unde et superiori digito deprimuntur: quia quanto major est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto majus 214 est praemium. Porro numerus centesimus (quaeso diligenter lector attende) de sinistra transfertur ad dexteram: et iisdem quidem digitis; sed non eadem manu, quibus in laeva, nuptae significantur et viduae, circulum faciens, exprimit virginitatis coronam. » 3. Oro te, qui haec loquitur, damnat nuptias? Aurum virginitatem, argentum diximus matrimonium. Centesimum et sexagesimum et tricesimum fructum de una terra exposuimus, et de una semente generari, licet multum differat in numero. Et quisquam tam iniquus lector erit, ut non ex meis dictis, sed ex suo me sensu judicet? Et certe multo clementiores erga conjugia fuimus, omnibus pene Latinis et Graecis Tractatoribus, qui centesimum numerum ad Martyres referunt, sexagesimum ad Virgines, tricesimum ad Viduas: atque ita fit juxta illorum sententiam, ut de bona terra, et de patrisfamilias semine excludantur mariti. Verum ne in principio cautus, in reliquis forsitan improvidus fuerim: nonne post partitionem opusculi, cum ad quaestiones venirem, statim intuli, « Vos quaeso utriusque sexus virgines et continentes, mariti quoque et digami, ut conatus meos orationibus adjuvetis. » Cunctorum in commune Jovinianus hostis est. Quorum ego orationibus indigeo, et quos adjutores mei operis precor, eos possum Manichaei errore damnare. 4. Curramus ad reliqua. Neque enim Epistolae brevitas patitur diutius in singulis immorari. Interpretantes illud Apostoli testimonium: « Uxor proprii corporis sui non habet potestatem, sed vir: similiter et vir corporis sui non habet potestatem, sed uxor, » (1. Cor. 7), hoc subjunximus (Lib. 1. c. 4): « Omnis haec quaestio de his est qui in matrimonio sunt, an eis liceat uxores dimittere, quod et Dominus in Evangelio prohibuit. Unde et Apostolus: Bonum est, ait, homini uxorem vel mulierem non tangere (Matth. 5): quasi in tactu ejus periculum sit, quasi qui eam tetigerit non evadat. Unde et Joseph, quia illum tangere volebat Aegyptia, fugiens de manibus ejus pallium abjecit. Sed quia qui semel duxit uxorem, nisi ex consensu se non valet abstinere, 215 nec dare repudium non peccanti, reddat conjugi debitum, quia sponte se alligavit, ut reddere cogeretur. » Qui Domini dicit esse praeceptum, ne dimittantur uxores, et absque consensu, « Quod Deus conjunxit, homo non separet » (Matth. 19. 6), hic potest dici nuptias condemnare? Rursum in sequentibus: « Sed unusquisque, ait, habet proprium donum ex Deo. Alius quidem sic, alius autem sic » (1. Cor. 7. 7). Quam sententiam nos exponentes (Lib. 1. c. 8), haec intulimus: « Quid, inquit, velim, perspicuum est. Sed quoniam in Ecclesia diversa sunt dona, concedo et nuptias, ne videar damnare naturam. Simulque considera, quod aliud donum virginitatis sit, aliud nuptiarum. Si enim eadem esset merces nuptarum et virginum, nequaquam dixisset post praeceptum continentiae: Sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: Alius quidem sic, alius autem sic. Ubi proprietas singulorum est, ibi altrinsecus diversitas. Concedo et nuptias esse donum Dei, sed inter donum et donum magna diversitas est. Denique et Apostolus de quodam post incestum poenitente: E contrario, inquit, donate ei et consolamini; et si cui quid donastis, et ego (2. Cor. 2. 7). Ac ne putaremus donum hominis contemnendum, addidit: Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos coram Christo [al. in persona Christi ]. Diversa sunt dona Christi. Unde et Joseph in typo ejus variam habebat tunicam. Et in Psalmo quadragesimo quarto legimus: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Et Petrus Apostolus: Sicut cohaeredes, ait, multiplicis gratiae Dei (1. Petr. 3. 7). Quod significantius Graece dicitur ποικίλης, id est, variae. » 5. Rogo, quae est ista contentio claudere oculos, nec apertissimum lumen aspicere? In Ecclesia diximus esse dona diversa: et aliud donum virginitatis, et aliud nuptiarum. Et post paululum: « Concedo et nuptias esse donum Dei. Sed inter donum et donum magna diversitas est. » Et quod Dei donum voce apertissima pronuntiamus, damnare dicimur? Porro si Joseph in typo Domini accipitur, tunica ejus varia atque distincta in virginibus, viduis, continentibus, ac maritatis est. Et potest videri quasi alienus, 216 qui de tunica Christi est: cum et ipsam reginam, hoc est Ecclesiam Salvatoris in vestitu deaurato, eadem varietate circumdatam dixerimus? « Sed et in consequentibus de conjugio disputantes, eumdem sensum secuti sumus. Hic locus ad praesentem controversiam non pertinet. Docet enim juxta sententiam Domini, uxorem excepta causa fornicationis non repudiandam, et repudiatam, vivo marito, alteri non nubere: aut certe viro suo debere reconciliari. Necnon et in alio loco: Mulier alligata est, quanto tempore vir ejus vivit. Quod si dormierit vir ejus, liberata est a lege viri: cui vult nubat, tantum in Domino (1. Cor. 7. 39), id est, Christiano. » Qui secundas nuptias tertiasque concedit in Domino, primas cum Ethnico prohibet. 6. Aperiant, quaeso, aures obtrectatores mei, et videant me secundas et tertias nuptias concessisse in Domino. Qui secundas et tertias non damnavi, primum potui damnare matrimonium? In eo quoque loco, ubi interpretamur capitulum Apostoli: « Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium. In praeputio vocatus est, non circumcidatur » (Ibid. v. 18) (licet quidam prudentissimi Interpretes Scripturarum hoc de circumcisione et servitute Legis dictum esse contendant) nonne apertissime foedera servamus nuptiarum? Diximus enim (Lib. 1. c. 6): « Si in praeputio quis vocatus est, non circumcidatur. Habebas, inquit, uxorem, cum credidisti: noli fidem Christi causam putare dissidii; quia in pace nos vocavit Deus. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei (1. Cor. 7. 19; et Galat. 5. 6). Nihil enim prodest absque operibus coelibatus et nuptiae: cum etiam fides, quae proprie Christianorum est, si opera non habuerit, mortua esse dicatur, et hac lege virgines quoque Vestae et Junonis univirae, in sanctarum queant ordine numerari. Et post paululum: Servus vocatus es, non sit tibi curae: sed et si potes fieri liber, magis utere (1. Cor. 7. 21). Etiam si habes, inquit, uxorem, et illi alligatus es: et solvis debitum, et non habes tui corporis potestatem: atque (ut manifestius loquar) 217 servus uxoris es, noli propter hoc habere tristitiam, nec de amissa virginitate suspires. Sed etiam si potes causas aliquas invenire dissidii, ut libertate pudicitiae perfruaris, noli salutem tuam cum alterius interitu quaerere. » Habeto paulisper uxorem, nec praecurras morantem: expecta dum sequitur. Si egeris patienter, conjux mutabitur in sororem. 7. In eo quoque loco ubi tractavimus, cur dixisset Paulus: « De virginibus autem Domini praeceptum non habeo: consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis, » ita virginitatem praetulimus [al. extulimus ], ut nuptiarum ordinem servaremus. « Si virginitatem Dominus imperasset, videbatur nuptias condemnare, et homiminum auferre seminarium, unde et ipsa virginitas nascitur. Si praecidisset radicem, quomodo fruges quaereret? Nisi ante fundamenta jecisset, qua ratione aedificium exstrueret, et operturum cuncta desuper culmen imponeret? » Si radicem nuptias, si virginitatem diximus fructus: si fundamentum matrimonium, et aedificium vel culmen perpetuam castitatem; quis vel tam invidus, vel tam caecus obtrectator mei erit, ut in eadem domo aedificium vel culmen videat, et fundamentum quod aedificium et culmen portat, ignoret? Porro et in alio loco proponentes Apostoli testimonium, in quo ait: « Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem » (1. Cor. 7. 27). Illico haec subjecimus (Lib. 1. c. 7): « Habet unusquisque nostrum terminos suos, redde mihi meum, et tu tene tuum. Si alligatus es uxori tuae, ne illi des repudium. Si solutus sum ab uxore, non quaeram uxorem. Ut ego non solvo conjugia, si semel ligata sunt: ita tu non liges, quod solutum est. » Sed et in alio testimonio, quid de virginitate et nuptiis senserimus, manifestissime declaratur (Lib. 1. c. 7). « Non imponit nobis Apostolus laqueum, nec cogit esse quod nolumus, sed suadet quod honestum est et decorum, et intente facit servire Domino, et semper esse sollicitos, et exspectare paratam Domini voluntatem, ut cum quid imperaverit, quasi strenuus et armatus miles, statim impleat quod praeceptum est, et hoc faciat sine ulla 218 distentione, quae data est secundum Ecclesiasten hominibus hujus mundi, ut distendantur in ea. » In fine quoque comparationis nuptarum et virginum, disputationem nostram hoc sermone conclusimus (Lib. 1. c. 7). Ubi bonum et melius est, ibi boni et melioris non unum est praemium, et ubi non est unum praemium, ibi utique dona diversa. « Tantum igitur interest inter nuptias et virginitatem: quantum inter non peccare et benefacere: imo ut levius dicam, quantum inter bonum et melius. » 8. Porro in consequentibus, cum dicimus (Lib. 1. c. 8): « Finita disputatione conjugiorum et virginitatis, ut inter utrumque cauto moderamine praeceptorum, nec ad sinistram, nec ad dexteram diverteret, sed via regia graderetur, et illud impleret: Ne sis multum justus » (Eccl. 7. 17), rursus monogamiam digamiae comparat, et quomodo nuptias subdiderat virginitati, ita digamiam nuptiis subjicit: nonne perspicue ostendimus; quae sit in Scripturis sanctis sinistra, quae dextra: et quid significet, « ne sis multum justus? » Quod videlicet sinistra sit, si Judaeorum, et Gentilium sequamur libidinem, et semper aestuemus ad coitum; dextra, si Manichaeorum sequamur errorem, et simulata pudicitia, impudicitiae retibus implicemur. Via autem regia sit, ita appetere virginitatem, ne nuptiae condemnentur. Praeterea quis tam iniquus meorum opusculorum judex erit, ut prima matrimonia damnare me dicat, cum etiam de secundis dixisse me legerit? « Concedit Apostolus secundas nuptias; sed volentibus, sed his quae se continere non possunt: ne luxuriatae in Christo, nubere velint: habentes damnationem, quod primam fidem irritam fecerint; et hoc concedit, quia multae abierunt retrorsum post Satanam (1. Tim. 5). Caeterum beatiores erunt, si sic permanserint. Continuoque subjungit Apostolicam auctoritatem: secundum consilium meum. Porro ne auctoritas Apostoli quasi hominis, levior videretur, addidit: Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam. Ubi ad continentiam provocat: ibi non hominis, sed spiritus Dei consilio usus est. Ubi autem nubendi 219 concedit veniam, spiritum Dei non nominat; sed prudentiae librat consilium: ita singulis relaxans, ut unusquisque ferre possit. » Propositis ergo testimoniis, in quibus Apostolus secundas concedit nuptias, statim subjecimus. Quomodo virginibus ob fornicationis periculum, concedit nuptias; et excusabile facit, quod per se non appetitur: ita ob eamdem fornicationem, concedit viduis secunda matrimonia. « Melius est enim, licet alterum et tertium, unum virum nosse, quam plurimos: id est, tolerabilius est uni homini prostitutam esse, quam multis. » Facessat calumnia. De secundo hic et de tertio et quarto (si libet) matrimonio disputavimus, non de primo. Sed ne quis in eo quod diximus, tolerabilius est uni homini prostitutam esse quam multis, ad primum maritum [al. matrimonium ] referat, cum omnis nobis quaestio de digamia et trigamia fuerit; denique digamiae, et trigamiae disputationem hac calce signavimus « Omnia licent, sed non omnia expediunt » (I. Cor. 6). « Non damno digamos, imo nec trigamos, et si dici potest, octogamos. Plus aliquid inferam; etiam scortatorem recipio poenitentem. Quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est. » 9. Erubescat calumniator meus, dicens me prima damnare matrimonia, quando legit, « Non damno digamos, et trigamos, et si dici potest, octogamos. » Aliud est non damnare, aliud praedicare: aliud est veniam concedere, aliud laudare virtutem. Si autem durus in eo videor, quia dixi: « quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est; » puto non me crudelem judicabit et rigidum, qui alia loca virginitati et nuptiis, alia trigamis, et octogamis, et poenitentibus legerit praeparata. Christum in carne virginem, in spiritu monogamum, quod unam haberet Ecclesiam, noster in reliquis sermo testatus est: et crediti sumus nuptias condemnare! Damnare dicor nuptias, cujus hic sermo est? (Lib. 1. c. 13.) Nullique dubium est, « Sacerdotes de Aaron et Eleazar et Phinees stirpe generatos; qui cum et ipsi uxores habuerint, recte nobis opponerentur, si errore Encratitarum ducti contenderemus matrimonia reprobanda. » 220 Tatianum Encratitarum principem, qui abjicit matrimonia, reprehendimus, et ipsi nuptias condemnamus? Rursumque ubi virgines, et viduas comparo, quid de nuptiis senserim; et quomodo tres gradus virginitatis, viduitatisque vel continentiae et conjugii fecerim, declarant ipsa quae scripta sunt. « Non nego beatas esse viduas, quae ita post baptismum manserint: nec illarum detraho merito, quae cum viris in castitate perdurant: sed sicut hae majoris praemii apud Deum sunt, quam nuptae conjugali officio servientes: ita et ipsae aequo patiantur animo, virginitatem sibi praeferri. » 10. Ad Galatas quoque testimonium Apostoli proponentes: « Ex operibus legis non justificabitur omnis caro » (Galat. 2. 16), hujuscemodi sensum intulimus (Lib. 1. c. 23). « Opera legis et nuptiae sunt. Unde et maledicuntur in ea, quae non habent filios: quae si conceduntur etiam in Evangelio, aliud tamen est indulgentiam infirmitati tribuere, aliud est virtutibus praemia polliceri. » Ecce perspicue nuptias diximus concedi in Evangelio: sed tamen easdem in suo officio permanentes, praemia castitatis capere non posse. Quod si indigne accipiunt mariti, non mihi irascantur, sed Scripturis sanctis: imo Episcopis, et Presbyteris, et Diaconis, et universo choro Sacerdotali et Levitico, qui se noverunt hostias offerre non posse, si operi serviant conjugali. Sed et in eo loco ubi de Apocalypsi testimonium posuimus (Lib. 1. c. 25), nonne manifestum est, quid de virginibus et viduis et conjugibus senserimus? « Hi sunt qui cantant canticum novum, quod nemo potest cantare, nisi qui virgo est. Hi sunt primitiae Dei et Agni, et sine macula (Apoc. 14. 5). Si virgines primitiae Dei sunt, ergo viduae, et in matrimonio continentes, erunt post primitias, hoc est, in secundo et tertio gradu. In secundo et tertio gradu viduas ponimus et maritatas: et haeretico furore dicimur damnare nuptias? » 11. Multa sunt quae per omnem librum cauto moderamine de virginitate, de viduis, de nuptiis diximus. Sed brevitatis studio unum adhuc ponam testimonium, cui non reor contradicturum, nisi eum, qui aut se inimicum probare 221 voluerit, aut vecordem. Nam cum proposuissem, quod Dominus isset ad nuptias in Cana Galilaeae, post quaedam etiam haec addidi (Lib. 1. c. 25): « Qui enim semel ivit ad nuptias, semel docuit esse nubendum, et tunc virginitati posset officere, si nuptias post virginitatem, et viduitatis castimoniam, non in gradu tertio poneremus. Nunc autem cum Haereticorum sit damnare conjugia, et Dei spernere conditionem: quidquid de laude dixerit nuptiarum, libenter audimus. Ecclesia enim non damnat matrimonia, sed subjicit: nec abjicit, sed dispensat, sciens (sicut supra diximus) in domo magna, non solum esse vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et alia esse in honorem, alia in contumeliam (1. Tim. 2. 21). Et quicumque se mundaverit, eum futurum esse vas honorabile et necessarium, in omne opus bonum praeparatum. » Quidquid, inquam, de laude dixerit [al. dixerint ] nuptiarum, libenter audimus. Laudari nuptias, libenter audimus, et nuptias condemnamus? Ecclesia matrimonia non damnat, sed subjicit. Velitis, nolitis, maritus subjicitur virginitati, et viduitati. Ecclesia nuptias, sed nuptias in suo opere permanentes, subjicit, non damnat, nec abjicit, sed dispensat. In potestate vestra est, si velitis secundum pudicitiae gradum scandere. Quid indignamini, si in tertio stantes, nolitis ad superiora properare? 12. Igitur cum toties et crebro lectorem admonuerim, et per singula pene tractuum millia, cautus viator incesserim, me ita recipere nuptias, ut eis continentes, viduas, virginesque praeferrem; debuerat prudens et benignus Lector, etiam ea quae videntur dura, aestimare de caeteris, et non in uno atque eodem libro, criminari, me diversas sententias protulisse. Quis enim tam hebes, et sic in scribendo rudis est, ut idem laudet et damnet? aedificata destruat, et destructa aedificet? et cum adversarium vicerit, suo novissime mucrone feriatur? Si rusticani homines, et vel rhetoricae, vel dialecticae artis ignari detraherent mihi, tribuerem veniam imperitiae, nec accusationem reprehenderem, 222 ubi non voluntatem in culpa cernerem, sed ignorantiam. Nunc vero cum diserti homines, et liberalibus studiis eruditi, magis velint laedere, quam intelligere, breviter a me responsum habeant, corrigere eos debere peccata, non reprehendere. Patet campus, stat e contra acies, adversarii dogma manifestum est, et (ut Virgilianum aliquid inferam) « illum aspice contra, Qui vocat » (Aeneid. II): Respondeant adversario. Aliter teneant modum in disputando, aliter virgam in docendo; et me in libris suis, quid vel praetermiserim, vel addiderim, doceant. Reprehensores non audio, sequor magistros. Delicata doctrina est, pugnanti ictus dictare de muro, et cum ipse unguentis delibutus sis, cruentum militem accusare formidinis. Nec hoc dicens, statim jactantiae reus sum, quod caeteris dormientibus solus certaverim; sed hoc dico, cautius eos posse pugnare, qui me viderint vulneratum. Nolo tale certamen adeas, in quo tantum te protegas, et torpente dextra, sinistra clypeum circumferas. Aut feriendum tibi est, aut cadendum. Non possum te aestimare victorem, nisi adversarium video [al. videro ] trucidatum. 13. Legimus, eruditissimi viri, in scholis pariter; et Aristotelea illa vel de Gorgiae fontibus manantia, simul didicimus, plura esse videlicet genera dicendi: et inter caetera, aliud esse γυμνατικῶς scribere, aliud δογματικῶς. In priori vagam esse disputationem; et adversario respondentem, nunc haec, nunc illa proponere. Argumentari ut libet, aliud loqui, aliud agere, panem, ut dicitur, ostendere; lapidem tenere. In sequenti autem aperta frons, et ut ita dicam, ingenuitas necessaria est. Aliud est quaerere, aliud definire. In altero pugnandum: in altero docendum est. Tu me stantem in praelio, et de vita periclitantem studiosus magister doceas. Noli ex obliquo, et unde non putaris, vulnus inferre. Directo percute gladio. Turpe tibi est hostem dolis ferire, non viribus. Quasi non et haec ars summa pugnantium sit, alibi minari, alibi percutere. Legite, obsecro vos, Demosthenem, legite Tullium: ac ne forsitan Rhetores vobis 223 displiceant (quorum artis est, verisimilia magis quam vera dicere), legite Platonem, Theophrastum, Xenophontem, Aristotelem, et reliquos qui de Socratis fonte manantes, diversis cucurrere rivulis: quid in illis apertum, quid simplex est? quae verba non sensuum? qui sensus non victoriae? Origenes, Methodius, Eusebius, Apollinaris [al. Apollinarius ], multis versuum millibus scribunt adversus Celsum et Porphyrium. Considerate quibus argumentis, et quam lubricis problematibus diaboli spiritu contexta subvertant: et quia interdum coguntur loqui, non quod sentiunt, sed quod necesse est, dicunt adversus ea, quae dicunt Gentiles. Taceo de Latinis Scriptoribus, Tertulliano, Cypriano, Minutio, Victorino, Lactantio, Hilario, ne non tam me defendisse, quam alios videar accusasse. Paulum Apostolum proferam, quem quotiescumque lego, videor mihi non verba audire, sed tonitrua. Legite Epistolas ejus, et maxime ad Romanos, ad Galatas, ad Ephesios, in quibus totus in certamine positus est; et videbitis eum in testimoniis quae sumit de veteri Testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator fit ejus quod agit. Videntur quidem verba simplicia, et quasi innocentis hominis et rusticani; et qui nec facere nec declinare noverit insidias: sed quocumque respexeris, fulmina sunt. Haeret in causa, capit omne quod tetigerit: tergum vertit, ut superet: fugam simulat, ut occidat. Calumniemur ergo illum, atque dicamus ei: Testimonia quibus contra Judaeos, vel caeteras haereses usus es, aliter in suis locis, aliter in tuis Epistolis sonant. Videmus exempla captiva servire tibi ad victoriam, quae suis in voluminibus non dimicant. Nonne nobis loquitur cum Salvatore: aliter foris, aliter domi loquimur? Turbae parabolas, discipuli audiunt veritatem (Matth. 13). Proponit Pharisaeis Dominus quaestiones, et non edisserit. Aliud est docere discipulum, aliud adversarium vincere. « Mysterium, inquit, meum mihi, mysterium meum mihi et meis » (Isai. 24. 16). 14. Indignamini mihi, quod Jovinianum non docuerim, sed vicerim. Imo indignantur mihi, qui illum anathematizatum dolent: et cum laudent quod 224 sunt, accusant quod esse se simulant. Quasi vero rogandus fuerit, ut mihi cederet, et non invitus ac repugnans in veritatis vincula ducendus. Et haec dicerem, si vincendi studio, contra regulam Scripturarum quippiam locutus fuissem; et sicut viri fortes in controversiis solent facere, culpam praemio redimerem. Nunc vero cum interpres magis Apostoli fuerim, quam dogmatistes, et commentatoris sim usus officio, quidquid durum videtur, ei magis imputetur quem exposuimus, quam nobis qui exposuimus. Nisi forte ille aliter dixit, et nos simplicitatem verborum ejus maligna interpretatione detorsimus. Qui hoc arguit, de ipsis Scripturis probet. « Diximus: Si bonum est mulierem non tangere, malum ergo est tangere: nihil enim bono contrarium est, ni malum. Si autem malum est et ignoscitur, ideo conceditur, ne malo quid deterius fiat: » et caetera usque ad propositionem alterius capituli. Hoc ideo subjecimus, quia Apostolus dixerat: « Bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum virum habeat » (I. Cor. 7. 2). In quo differunt verba mea a sensu Apostoli? Nisi forte in eo, quod ille pronuntiat, ego dubito: ille definit, ego sciscitor: ille aperte dicit: « Bonam est homini mulierem non tangere, » ego timide [al. quotidie. ] quaero, si bonum est mulierem non tangere. Si dubitantis est, non confirmantis. Ille dicit: « Bonum est non tangere: ego quid bono contrarium esse possit, adjungo. Statimque in consequentibus: Animadvertenda Apostoli prudentia. Non dixit: « Bonum est homini uxorem non habere, sed Bonum est mulierem non tangere: » quasi et in tactu ejus periculum sit; quasi qui illam tetigerit, non evadat. Vides igitur non de conjugibus nos exponere, sed de coitu simpliciter disputare, quod ad comparationem pudicitiae et virginitatis, et Angelicae similitudinis, bonum est homini mulierem non tangere. « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas » , dicit Ecclesiastes (Eccle. 1. 2). Si omnes creaturae bonae, ut a bono Creatore conditae, quomodo universa vanitas? Si terra vanitas, numquid et coeli, et Angeli, et Throni. Dominationes, Potestates, caeteraeque Virtutes? 225 Sed quae per se bona sunt, ut a bono Creatore condita, ad comparationem meliorum vanitas appellantur. Verbi gratia: lucerna lampadis comparatione pro nihilo est: lampas stellae collatione non lucet: stellam lunae confer, caeca est: lunam soli junge, non rutilat: solem Christo confer, et tenebrae sunt. Ego sum, inquit, qui sum (Exod. 3. 14). Omnem igitur creaturam si Deo contuleris, non subsistit. « Ne tradas, inquit Esther, haereditatem tuam his qui non sunt » (Esther. 14. 11), idolis scilicet et daemonibus. Et certe erant idola et daemones, quibus ne traderentur, orabat. In Job quoque legimus, a Baldad [al. Baldach ] dictum de impio: « Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum quasi rex interitus. Habitent in tabernaculo ejus socii ejus, qui non est: » haud dubium quin diaboli, qui cum habeat socios, non autem haberet nisi esset: tamen quia Deo periit, non esse dicitur. Ergo secundum hunc comparationis sensum, « malum diximus mulierem tangere (licet uxori nulla facta sit mentio) quia bonum est non tangere. » Et subjecimus: « Virginitatem frumentum, nuptias hordeum, fornicationem stercus bubulum nuncupantes. » Utique frumentum et hordeum creatura Dei est. Verum in Evangelio major turba hordeaceis panibus, minor frumentaceis pascitur (Mar. 6. 44): « Homines, inquit, et jumenta salvos facies, Domine » (Ps. 33. 7). Aliis verbis id ipsum locuti sumus, quando aurum virginitatem, argentum nuptias diximus: et centum quadraginta quatuor millia virginum signatorum, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: in quo ostendi voluimus, omnes qui virgines non permanserint, ad comparationem purissimae et Angelicae castitatis, et ipsius Domini nostri Jesu Christi, esse pollutos. Quod si cui asperum et reprehensione dignum videtur, tantam nos inter virginitatem et nuptias fecisse distantiam; quanta inter frumentum et hordeum est, legat S. Ambrosii de Viduis librum, et inveniet illum inter caetera quae de virginitate et nuptiis disputavit, etiam hoc dixisse. « Neque ita conjugium praetulit Apostolus, ut studia virginitatis [Amb. integritatis ] extingueret: sed a continentiae persuasione [al. perfectione ] incipiens, ad incontinentiae remedia descendit. Et cum bravium supernae vocationis fortibus 226 demonstrasset, deficere tamen in via neminem passus est: ita plaudens prioribus, ut non despiceret et sequentes. Didicerat enim et ipse, quia Dominus Jesus aliis panem hordeaceum, ne in via deficerent (Joan. 6. 5. et seq.): aliis corpus suum, ut ad regnum contenderent (Matth. 26), demonstravit. Et in consequentibus: Non ergo copula nuptialis quasi culpa vitanda, sed quasi necessitatis sarcina declinanda est. Lex enim astringit uxorem, ut in laboribus et tristitia filios generet: conversio ejus ad virum sit, ut ei ipse dominetur (Gen. 3. 16). Ergo laboribus et doloribus in generatione filiorum addicitur nupta, non vidua: et dominatui viri sola subditur copulata, non virgo. Et in alio loco: Pretio, inquit, empti estis, nolite fieri servi hominum (I. Cor. 7). Videtis quam evidens conjugalis sit definitio servitutis. Et post pusillum. Si igitur bonum conjugium servitus est, malum quid est, quando nequeunt se invicem sanctificare, sed perdere. » Universa quae nos de virginitate ac nuptiis lato sermone diffudimus, ille brevi arctavit compendio, in paucis multa comprehendens. Virginitas ab eo persuasio continentiae: nuptiae, remedia incontinentiae praedicantur. Et significanter a majoribus ad minora descendens, virginibus bravium supernae vocationis ostendit, nuptas ne in via deficiant, consolatur. Alios laudat, alios non despicit. Conjugium hordeo, virginitatem corpori Christi comparat. Et puto multo minorem distantiam inter frumentum esse et hordeum, quam inter hordeum et corpus Christi. Denique nuptias dicit, quasi necessitatis sarcinam declinandas, et definitionem esse evidentissimae servitutis. Et multa alia quae tribus libellis de virginibus latissime prosecutus est. 15. Ex quibus universis perspicuum est, me nihil novi de virginibus nuptisque dixisse: sed majorum in omnibus secutum esse sententiam, tam hujus videlicet, quam reliquorum, qui de Ecclesiasticis dogmatibus disputarunt: QUORUM AEMULARI exopto negligentiam potius, quam aliorum obscuram diligentiam. Tumeant contra me mariti, quare dixerim: « Oro te, quale illud bonum est, quod orare prohibet: quod corpus Christi accipere non permittit? Quando 227 impleo mariti officium, non impleo continentis. » Jubet idem Apostolus in alio loco, ut semper oremus (1. Thess. 5). « Si semper orandum est, nunquam ergo conjugio serviendum. Quoniam quotiescumque uxori debitum reddo, orare non possum. » Hoc quare dixerim, perspicuum est, quia interpretabar illud Apostoli dictum: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (1. Cor. 7. 5). Paulus Apostolus dicit, quando coimus cum uxoribus, nos orare non posse. Si per coitum quod minus est impeditur, id est, orare: quanto plus quod majus est, id est, Corpus Christi prohibetur accipere? Petrus ad continentiam hortatur: Ne impediantur orationes (1. Pet. 3. 7) nostrae. Quod hic, quaeso, peccatum meum est? quid commerui? quid deliqui? Si turbidae, et nebulosae aquae fluunt, non est alvei culpa, sed fontis. An idcirco arguor, quod de meo ausus sum adjicere: « Quale illud bonum est, quod Corpus Christi accipere non permittit? Ad hoc breviter respondebo. Quid est majus orare, an Corpus Christi accipere? » Utique accipere corpus Christi. Si per coitum quod minus est impeditur, multo magis quod majus est. Diximus in eodem volumine (Lib. 1. c. 10). Panes propositionis ex Lege non potuisse comedere David, et socios ejus nisi se triduo mundos a mulieribus respondissent (1. Reg. 21). non utique a meretricibus, quod damnabatur a Lege: sed ab uxoribus, quibus licite jungebantur. Populum quoque quando accepturus erat Legem in Monte Sina, tribus dicbus jussum esse ab uxoribus abstinere (Exod. 19.) Scio Romae hanc esse consuetudinem, ut fideles semper Christi corpus accipiant, quod nec reprehendo, nec probo: Unusquisque enim in suo sensu abundat (Rom. 14.) Sed ipsorum conscientiam convenio, qui eodem die post coitum communicant, et juxta Persium, noctem flumine purgant (Satyr. 2); quare ad Martyres ire non audent? quare non ingrediuntur Ecclesias? An alius in publico, alius in domo Christus est? Quod in Ecclesia non licet, nec domi licet. Nihil Deo clausum est, et tenebrae quoque lucent apud Deum. Probet se unusquisque, et sic ad Corpus Christi accedat; non quod dilatae communionis unus dies, aut biduum sanctiorem efficiat Christianum, ut quod hodie non merui, cras vel perendie merear: 228 sed quod dum doleo me non communicasse Corpori Christi, abstineam me paulisper ab uxoris amplexu: ut amori conjugis, amorem Christi praeferam. Durum est, et non ferendum est. Quis hoc saecularium sustinere potest? Qui potest sustinere, sustineat: qui non potest, ipse viderit. Nobis curae est, NON QUID UNUSQUISQUE POSSIT, aut velit; sed quid Scripturae praecipiant, dicere. 16. Illud quoque in commentariolis meis ejusdem Apostoli carpitur, in quibus, dixi (Lib. 1 c. 4), « Verum ne quis putet ex eo quod sequitur: ut vacetis orationi, et iterum ad idipsum revertimini (1. Cor. 7. 5), Apostolum hoc velle, et non propter majorem ruinam concedere, statim infert, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Pulchra nimirum indulgentia, et iterum revertimini ad idipsum. Quod erubescit suo vocare nomine: quod tentationi praefert Satanae, quod causam habet incontinentiam; laboramus quasi obscurum disserere, cum exposuerit se ipse qui scripsit? Hoc autem dico, inquit, juxta indulgentiam, non secundum imperium. Et mussitamus adhuc nuptias non vocare indulgentiam; sed praeceptum: quasi non eodem modo, et secunda, et tertia matrimonia concedantur, et reliqua? Quid hic locutus sum, quod Apostolus non dixerit? Nimirum illud, Quod erubescit suo vocare nomine? » Ego arbitror quando dicit, ad idipsum, et rem ipsam tacet, non eum nominare palam coitum, sed verecunde ostendere. An quia sequitur, « Quod tentationi praefert Satanae, quod habet causam incontinentiam? » Nonne alio verborum ordine idipsum est, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram? An quia dixi, « Et mussitamus adhuc nuptias non vocare indulgentiam, sed praeceptum? » Quod si durum est, imputetur Apostolo, qui ait: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium; non mihi, qui excepto praepostero ordine, nec sensum, nec verba mutavi. 17. Transeamus ad reliqua, epistolari enim brevitate festinat oratio: « Dico, inquit Apostolus, innuptis, et viduis, bonum est eis, si sic permanserint, ut ego. Si autem se non continent, nubant: melius est enim nubere, quam uri » (1. Cor. 7. 8. 9). Quod capitulum 229 nos sic interpretati sumus: « Postquam nuptis concesserat usum conjugii, et ostenderat ipse quid vellet, quidve concederet, transit ad innuptas, et viduas, et sui proponit exemplum, et felices vocat, si sic permanserint: si autem se non continent, nubant: idipsum, dicens quod supra: Propter fornicationem autem: et, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Redditque causam cur dixerit, Si se non continent, nubant: Melius est enim nubere, quam uri. Ideo melius est nubere, quia pejus est uri. Tolle ardorem libidinis, et non dicet, quia melius est nubere. Melius semper ad comparationem deterioris respicit: non ad simplicitatem incomparabilis per se boni. Velut si diceret: Melius est unum oculum habere, quam nullum. Et post paululum cum apostropham fecissem ad Apostolum; intuli: Si per se bonae nuptiae sunt, noli eas incendio comparare: sed die simpliciter, bonum est nubere. Suspecta est mihi bonitas ejus rei, quam magnitudo alterius mali, malum cogit esse inferius. Ego autem non levius malum, sed simplex per se bonum volo. Vult Apostolus innuptas, et viduas absque coitu permanere, et ad exemplum sui provocat, et feliciores vocat, si sic permanserint. Si autem se continere non possunt, et ardorem libidinis, non tam continentia volunt quam fornicatione restinguere, melius est nubere, quam uri. Ad quod nos intulimus; ideo melius est nubere, quia pejus est uri: non nostram sententiam proferentes, sed interpretantes illud Apostoli, melius est nubere, quam uri, id est, melius est maritum ducere, quam fornicari. Si uri vel fornicari bonum esse docueris, tunc bono melius praeferetur. Si autem nubere melius est, quod malo praefertur, non est germanae, et purae integritatis, nec ejus beatitudinis, quae Angelis comparatur. Si dixero, melius est virginem esse, quam nuptam: bono melius praetuli. Si autem alterum gradum fecero, melius est nubere, quam fornicari, ibi non bono melius, sed malo bonum praetuli. Multa diversitas est inter id melius, quod nuptiis, et inter id quod fornicationi anteponitur. Obsecro te, quid 230 in hac dissertione peccavi? Propositum mihi erat, non ad meam voluntatem Scripturas trahere, sed id dicere, quod Scripturas velle intelligebam. Commentatoris officium est, non quid ipse velit: sed quid sentiat ille quem interpretatur, exponere. Alioqui si contraria dixerit, non tam interpres erit, quam adversarius ejus, quem nititur explanare. Certe ubicumque Scripturas non interpretor, et libere de meo sensu loquor, arguat me cui libet, durum quid dixisse contra nuptias. Quod si non repererit, quidquid vel austerum esse videtur, vel durum, id Scriptoris auctoritati, non interpretis officio deputet. 18. Illud vero ferre quis possit, quod in me reprehenditur: quare exponens capitulum Apostoli, in quo de conjugibus scripsit, « tribulationem carnis habebunt hujusmodi » (1. Cor. 7, 28), dixerim: « Nos ignari rerunt putabamus nuptias saltem carnis habere laetitiam. Si autem nubentibus et in carne tribulatio est, in qua sola videbantur habere delicias, quid erit relicum propter quod nubant, cum et in spiritu, et in anima, et in ipsa carne tribulatio sit? » Quae haec condemnatio matrimonii est, si infantium vagitus, filiorum mortes, abortia [al. divortia ], damna domus, et caetera hujusmodi tribulationem diximus nuptiarum? Dum adviveret [al. adhuc viveret ] sanctae memoriae Damasus, librum contra Helvidium « de Beatae Mariae virginitate perpetua » scripsimus, in quo necesse fuit nobis ad virginitatis beatitudinem praedicandam, multa de molestiis dicere nuptiarum. Num vir egregius, et eruditus in Scripturis, et virgo Ecclesiae virginis doctor, aliquid in illo sermone reprehendit? In libro quoque ad Eustochium multo duriora de nuptiis diximus, et nemo super hac re laesus est. AMATOR QUIPPE castitatis, praeconium pudicitiae intenta aure captabat. Lege Tertullianum, lege Cyprianum, lege Ambrosium; et cum illis me vel accusa, vel libera. Inventae sunt Plautinae familiae [al. fabulae ], et scioli tantum ad detrahendum, qui in eo se doctos ostentare velint, si omnium dicta lacerent, et in una atque eadem causa, utrumque, id est, et me, et adversarium reprehendant, et cum e duobus alterum necesse sit vincere, ambos victos esse contendant. « Porro ubi de digamis, et trigamis 231 disserentes diximus, melius est licet alterum, et tertium, unum virum nosse, quam plurimos, id est, tolerabilius est uni homini prostitutam esse, quam multis, nonne statim cur hoc dixerim, subjecimus? Siquidem et illa in Evangelio Samaritana, sextum maritum habere se dicens, arguitur a Domino, quod non sit vir ejus » (Jaon. 4). Ego etiam nunc libera voce proclamo, non damnari in Ecclesia digamiam, imo nec trigamiam, et ita licere quinto, et sexto, et ultra, quomodo, et secundo marito nubere: sed quomodo non damnantur istae nuptiae, ita nec praedicantur. So- LATIA MISERIAE SUNT, non laudes continentiae. « Unde et in alio loco dixi: Ubi unus maritus exceditur, nihil refert, secundus an tertius sit: quia desinit esse monogamus. Omnia licent, sed non omnia expediunt. Non damno digamos, imo nec trigamos, et si dici potest, octogamos: habeat cuilibet octavum maritum, et esse desinat prostituta. 19. Veniam et ad illum locum in quo arguor, quare dixerim (Lib. 1. c. 9) dumtaxat juxta Hebraicam Veritatem, in die secundo non additum, sicut in primo et in tertio, et reliquis: « Vidit Deus, quia bonum est » (Gen. 1); statimque subjecerim: « Nobis intelligentiam derelinqui: non esse bonum duplicem numerum, qui ab unione dividat, et praefiguret foedera nuptiarum. Unde et in arca Noc omnia animalia quaecumque bina ingrediuntur, immunda sunt. Impar numerus est mundus. » In hoc nescio quid reprehendatur interim de secunda die: utrum quia scriptum est, et scriptum non esse diximus: an quia etiam si scriptum est, nos aliter intelleximus, quam Scripturae simplicitas patitur. Scriptum non esse in secundo die, « Vidit Deus quia bonum est: » non meum accipiant testimonium, sed cunctorum Hebraeorum, et aliorum Interpretum, Aquilae videlicet, et Symmachi, et Theodotionis. Si autem scriptum non est, cum in caeteris diebus scriptum sit, aut reddant aliam probabiliorem causam, quare non scriptum sit: aut si non repererint, ingratis 232 suscipiant quod a nobis dictum est. Porro si in arca Noe omnia animalia, quae bina ingrediuntur immunda sunt, et impar numerus mundus est, et hoc scriptum esse nemo dubitat; quare scriptum si edisserant. Si autem non edisserunt, quod a me expositum est, velint, nolint, suscipient. Aut profer meliores epulas, et me conviva utere: aut qualicumque nostra coenula contentus esto. Scilicet nunc enumerandum mihi est, qui Ecclesiasticorum de impari numero disputarint, Clemens, Hippolytus, Origenes, Dionysius, Eusebius, Didymus, nostrorumque Tertullianus, Cyprianus, Victorinus, Lactantius, Hilarius: quorum Cyprianus de septenario, id est, impari numero disserens, quae, et quanta dixerit ad Fortunatum, liber illius testimonio est. An forsitan Pythagoram, et Architam Tarentinum, et Publium Scipionem in sexto de Republica, de impari numero proferam disputantes? Et si hos audire noluerint obtrectatores mei, Grammaticorum scholas eis faciam conclamare: « Numero Deus impare gaudet » (Virg. Eclog. 8). 20. Grande piaculum, eversae sunt Ecclesiae, orbis audire non potest, si mundiorem virginitatem diximus esse quam nuptias: si parem numerum impari subjecimus, et veteris Testamenti typos, Evangelicae veritati profecisse monstravimus. Caetera quae in libro nostro reprehensa sunt, vel leviora puto, vel ad eumdem sensum pertinentia: unde ad ea respondere nolui, ne libelli excedere magnitudinem, et tuo viderer ingenio diffidere, quem patronum causae meae ante habui, quam rogarem. Igitur hoc extrema voce protestor, ME NEC damnasse nuptias, nec damnare; respondisse adversario, non meorum insidias formidasse. Virginitatem autem in coelum fero, non quia habeam, sed quia magis mirer quod non habeo. Ingenua, et verecunda confessio est, quo ipse careas, id in aliis praedicare. Numquid quia gravi corpore terrae haereo, avium non miror volatus, nec columbam praedico, quod « Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas » (Aeneid. 5)? Nullus se decipiat: nemo blando 233 adulatore se praecipitet. Prima est virginitas a nativitate, secunda virginitas a secunda nativitate. Non est meus sermo, antiqua sententia est: « Nemo potest duobus dominis servire » (Matth. 6. 24), carni et spiritui. « Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec invicem sibi adversantur, ut non quae volumus illa faciamus (Galat. 5. 17). Quando aliquid tibi asperum videtur in nostro opusculo, non ad mea verba respicias, sed ad Scripturam, unde mea tracta sunt verba. 21. Christus virgo, Mater virginis nostri Virgo perpetua, mater, et virgo. Jesus enim clausis ingressus est ostiis, et in sepulcro ejus, quod novum, et in petra durissima fuerat excisum, nec antea quis, nec postea positus est. Hortus conclusus, fons signatus (Cantic. 4. 12): de quo fonte ille fluvius manat juxta Joel (3. 18), qui irrigat torrentem, vel funium, vel spinarum: funium peccatorum, quibus ante alligabantur [al. alligabamur ]; spinarum, quae suffocabant [al. suffocant ] sementem patrisfamilias. Haec est porta orientalis, ut ait Ezechiel, semper clausa, et lucida, et operiens in se, vel ex se proferens Sancta sanctorum; per quam sol justitiae, et Pontifex noster secundum ordinem Melchisedech ingreditur, et egreditur. Respondeant mihi, quomodo Jesus ingressus est clausis ostiis, cum palpandas manus, et latus considerandum, et ossa carnemque monstraverit, ne veritas corporis, phantasma putaretur; et ego respondebo, quomodo sancta Maria sit et mater, et virgo. Virgo post partum, mater ante quam nupta. Igitur, ut dicere coeperamus, Christus virgo, virgo Maria, utrique sexui virginitatis dedicavere principia. Apostoli, vel virgines, vel post nuptias continentes. Episcopi, Presbyteri, Diaconi, aut virgines eliguntur, aut vidui, aut certe post Sacerdotium in aeternum pudici. Quid nobismetipsis illudimus, et irascimur, si subantibus nobis semper ad coitum, praemia pudicitiae denegentur? Volumus opipare comedere, uxorum adhaerere complexibus, et in numero virginum, et viduarum regnare cum Christo. Idem ergo habebit 234 fames praemium, et ingluvies, sordes, et munditiae, saccus, et sericum? Lazarus recepit mala in vita sua, et dives ille purpuratus, crassus et nitidus, fruitus est carnis bonis dum adviveret: sed diversa post mortem tenent loca (Luc. 16): MISERIAE DELICUS, et deliciae miseriis commutantur. In nostro arbitrio est, vel Lazarum sequi, vel divitem.

EPISTOLA XLIX AD PAMMACHIUM.

Apologeticam superiorem Epistolam Pammachio mittit, eidemque gratulatur quod ab omnibus dignus haberetur Sacerdotio; tandem eum invitat ad lectionem translationum suarum ex Hebraeo, et aliorum opusculorum. 1. Christiani interdum pudoris est, etiam apud amicos tacere, et humilitatem suam magis silentio consolari, quam retractando veteres amicitas, ambitionis crimen incurrere. Quamdiu tacuisti, tacui, nec expostulare unquam super hac re volui: ne non amicum quaerere, sed potentiorem viderer expetere. Nunc autem provocatus officio litterarum, primas semper partes habere tentabo: et non tam rescribere, quam scribere; ut et verecunde hucusque tacuisse, et verecundius loqui coepisse cognoscar.

2. De opusculis meis contra Jovinianum, quod et prudenter et amanter feceris, exemplaria subtrahendo, optime novi. Sed nihil profuit ista diligentia, cum aliquanti ex Urbe venientes, mihi eadem lectitarent, quae se Romae excepisse referebant. In hac quoque provincia jam libri fuerant divulgati: et ut ipse legisti, « nescit vox missa reverti » (Horat. de Art. Poet.). Non sum tantae felicitatis, quantae plerique hujus temporis Tractatores, ut nugas meas quando voluerim emendare possim. Statim ut aliquid scripsero, aut imatores mei, aut invidi, diverso quidem studio, sed pari certamine, in vulgus nostra disseminant: et vel in laude, vel in vituperatione nimii sunt: non meritum stili, sed suum stomachum sequentes. Itaque quod solum facere potui, ἀπολογετικὸν 235 ipsius operis tibi προσεφώνησα; quem cum legeris, ipse pro nobis caeteris satisfacies: aut si tu quoque narem contraxeris, illam Apostoli περικοπὴν, in qua de virginitate et nuptiis disputat, aliter disserere compelleris. 3. Nec hoc dico, quod te ad scribendum provocem: cujus in sacris litteris studium mihi praefero: sed ut alios qui nos lacerant, hoc facere compellas. Norunt litteras, videntur sibi scioli: possunt me non reprehendere, sed docere. Si quid scripserint, magis ex operis corum comparatione, mea interpretatio negligetur. Lege, quaeso te, et diligenter Apostoli verba considera, et tunc videbis me propter calumniam declinandam multo plus quam ille voluit in maritos fuisse clementem. Origenes, Dionysius, Pierius, Eusebius Caesariensis, Dydimus, Apollinaris latissime hanc Epistolam interpretati sunt: quorum Pierius cum sensum Apostoli ventilaret atque edisseret, et proposuisset illud exponere: « Volo autem omnes esse sicut meipsum » (1. Cor. 1. 7), adjecit, ταῦτα λέγων ὀ Παῦλος ἀντικρὺς ἀγαμίαν κηρύσσει. Quod hic quaeso peccatum meum, quae duritia? Universa quae scripsi, huic sententiae comparata lenissima [al. levissima ] sunt. Revolve omnium quos supra memoravi, commentarios et Ecclesiarum Bibliothecis fruere, et magis concito gradu ad optata coeptaque pervenies. 4. Audio totius in te Urbis studia concitata. Audio Pontificis et populi voluntatem pari mente congruere. MINUS EST tenere Sacerdotium, quam mereri. Libros sedecim Prophetarum, quos in Latinum de Hebraeo sermone verti, si legeris, et delectari te hoc opere comperero, provocabis nos etiam caetera clausa armario non tenere. Transtuli nuper Job in linguam nostram: cujus exemplar a sancta Marcella consobrina tua poteris mutuari. Lege eumdem Graecum et Latinum; et veterem Editionem nostrae Translationi compara: et liquido pervidebis quantum distet inter veritatem, et mendacium. Miseram quaedam τῶν ὑπομνημάτων in Prophetas duodecim sancto patri Domnioni, Samuelem quoque et Malachim, id est, quatuor Regum libros. Quae si legere volueris, probabis quantae difficultatis 236 sit divinam Scripturam, et maxime Prophetas intelligere: et Interpretum vitio quae apud suos purissimo cursu orationis labuntur, apud nos scatere vitiis. Porro eloquentiam quam pro Christo in Cicerone contemnis, in parvulis ne requiras. Ecclesiastica interpretatio etiam si habet eloquii venustatem, dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis Philosophorum scholis paucisque discipulis, sed universo loquatur hominum generi.

EPISTOLA L. AD DOMNIONEM.

Admonitus a Sancto Domnione de conviicis quibus Romae lacerabant multi libros adversus Jovinianum, in primis autem Monachus quidam juvenis, rumigerulus, hunc mire exagitat, ejusque imperitiam objurgans, provocat ad scribendum. 1. Litterae tuae et amorem pariter sonant, et querelam. Amorem tuum, quo sedulo monens, etiam quae tuta sunt in nobis pertimescis: querelam eorum qui non amant, et quaerentes occasionem in peccatis, garriunt adversus fratrem suum, et contra filium matris suae ponunt scandalum (Ps. 39. 20). Scribis enim eos, imo nescio quem de trivio, de compitis, de plateis circumforaneum Monachum rumigerulum, rabulam, vafrum tantum ad detrahendum, qui per trabem oculi sui festucam alterius nitatur eruere, concionari adversum me, et libros, quos contra Jovinianum scripsi, canino dente rodere, lacerare, convellere. Hunc Dialecticum urbis vestrae, et Plautinae familiae columen, non legisse quidem κατηγορίας Aristotelis, non περὶ ἑρμηνείας ( Praedicamenta De Interpretatione ), non ἀναλυτικὰ ( Resolutiones ), non saltem Ciceronis τόπους, sed per imperitorum circulos, muliercularumque συμπόσια ( Compotationes ), syllogismos ἀσυλλογίστους texere, et quasi sophismata nostra callida argumentatione dissolvere. Stultus ego qui me putaverim haec absque Philosophis scire non posse; qui meliorem stili partem eam legerim, quae deleret, quam quae scriberet. Frustra 237 ergo Alexandri verti Commentarios: nequidquam me doctus magister per εἰσαγωγήν Porphyrii introduxit ad Logicam: et, ut humana contemnam, sine causa Gregorium Nazianzenum et Didymum in Scripturis sanctis catechistas habui: nihil mihi profuit Hebraeorum eruditio, et ab adolescentia usque ad hanc aetatem quotidiana in Lege, Prophetis, Evangeliis, Apostolisque meditatio.

2. Inventus est homo absque praeceptore perfectus πνευματοφόρος, καὶ αὐτοδίδακτος, qui eloquentia Tullium, argumentis Aristotelem, prudentia Platonem, eruditione Aristarchum, multitudine librorum Chalcenterum, Didymum scientia Scripturarum, omnesque sui temporis vincat Tractatores. Denique dicitur materiam poscere: et Carneadis aliquid referens, in utramque partem, hoc est, et pro justitia et contra justitiam disputare. Liberatus est mundus a periculo, et Haereditariae vel Centumvitales causae de barathro erutae, quod hic forum negligens, se ad Ecclesiam transtulit. Quis hoc nolente [l. volente ] fuisset innoxius? quem criminosum non hujus servasset oratio, cum coepisset in digitis partiri causam, et syllogismorum suorum retia tendere? Nam si applosisset pedem, intendisset oculos, rugasset frontem, jactasset manum, barbam tornasset, tenebras illico ob oculos offudisset [al. effudisset ] judicibus. Nec mirum si me et absentem jamdiu, et absque usu Latinae linguae, semigraeculum, barbarumque, homo latinissimus et facundissimus superet; cum praesentem Jovinianum (Jesu bone qualem et quantum virum: cujus nemo scripta intelligeret, qui sibi tantum caneret et musis) eloquentiae suae mole oppresserit. 3. Quaeso igitur te, pater carissime, ut moneas eum, ne loquatur contra propositum suum; ne castitatem habitu pollicens, 238 verbis destruat; ne virgo vel continens (ipse enim viderit quid esse se jactet) maritatas [al. maritos ] virginibus comparet, et frustra adversus hominem disertissimum, tanto tempore digladiatus sit. Audio praeterea eum libenter virginum et viduarum cellulas circumire, et adducto supercilio, de sacris inter eas litteris philosophari. Quid in secreto, quid in cubiculo mulierculas docet? Ut hoc sciant esse virgines, quod maritatae [al. maritae ]; ut florem aetatis non negligant, ut comedant et bibant, et balneas adeant, munditias appetant, unguenta non spernant? an magis pudicitiam, et jejunia, et illuviem corporis? Utique illa praecipit quae plena virtutis sunt. Fateatur ego publice quod domi loquitur. Aut si et domi eadem docet quae et publice, a puellarum consortio separandus est. Miror autem non erubescere juvenem, et Monachum, ut sibi videtur, disertum (cujus de ore veneres fluunt; qui tantae in sermocinando elegantiae est, ut Comico sale ac lepore conspersus sit) lustrare nobilium domos, haerere salutationibus matronarum, religionem nostram pugnam facere, et fidem Christi contentione torquere verborum; atque inter haec fratri suo detrahere. Utique si errare me arbitratus est (in multis enim offendimus omnes, et « si quis in verbo non peccat, hic perfectus est vir) » (Jacob 30. 2), debuit vel arguere, vel interrogare per litteras: quod vir eruditus et nobilis fecit Pammachius, cui ego ἀπελογισάμην ut potui, et Epistola disserui longiore (Superior. Epist. XLVIII), quo unumquodque sensu dixerim. Imitatus saltem fuisset tuam verecundiam, qui ea loca, quae scandalum quibusdam facere videbantur, excerpta de volumine per ordinem digessisti, poscens ut vel emendarem, vel exponerem, et non tantae me putasset dementiae, ut in uno atque eodem libro, et pro nuptiis, et contra nuptias scriberem. 239 4. Parcat sibi, parcat mihi, parcat nomini Christiano. Monachum se esse non loquendo, et discursando, sed tacendo, et sedendo noverit. Legat Jeremiam, dicentem: « Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solus et tacebit: quia tulit super se jugum » (Thren. 3. 27. 28). Aut si certe in omnes Scriptores censoriam accepit virgulam, et idcirco se eruditum putat, quia Jovinianum, solus intelligit (est quippe proverbium; Balbum meluis balbi verba cognoscere) πάντες οὐ συγγραφεῖς appellamur Attilio judice. Ipse quoque Jovinianus, συγγραφεὺς ἀγράμματος, id ei justissime proclamabit, Quod me damnant Episcopi, non est ratio, sed conspiratio. Nolo mihi ille, vel ille respondeat, quorum me auctoritas opprimere potest, docere non potest. Scribat contra me vir, cujus et ego linguam intelligo: quem cum vicero, omnes homines simul vicerim. Ego enim bene novi (experto credite) « quantus In clypeum assurgat, quo turbine torqueat hastam » (Aeneid. lib. X). Fortis est, et in disputando nodosus et tenax, et qui obliquo et arcuato pugnet capite. Saepe de nocte usque ad vesperam contra nos in plateis clamavit: habet latera et athletarum robur, et belle corpulentus est. Videtur mihi occulte mei dogmatis esse sectator. Praeterea nunquam erubescit, nec considerat quid, sed quantum dicat; et in tantam venit opinionem eloquentiae, ut soleant dicta ejus Ciriatorum esse dictata. Quoties me iste in circulis stomachari fecit et adduxit ad choleram? quoties conspuit, et consputus abscessit? Sed haec vulgaria sunt, et a quolibet de sectatoribus meis possunt fieri: ad libros provoco, ad memoriam in posteros transmittendam. Loquamur scriptis, ut de nobis tacitus lector judicet; ut quomodo ego discipulorum gregem ductito; sic ex hujus nomine Gnathonici, vel Phormionici vocentur. 5. Non est grande, mi Domnion, garrire 240 per angulos, et medicorum tabernas, ac de mundo ferre sententiam: hic bene dixit, ille male: iste Scripturas novit, ille delirat: iste loquax, ille infantissimus est. Ut de omnibus judicet, cujus hoc judicio meruit? Contra quemlibet passim in triviis strepere, et congerere maledicta, non crimina, scurrarum est; et paratorum [al. parasitorum ] semper ad lites. Moveat manum, figat stilum, commoveat se; et quidquid potest scriptis ostendat. Det nobis occasionem respondendi disertitudini suae. Possum remordere [al. respondere ], si velim, possum genuinum laesus infigere. Et nos didicimus litteras; « Et nos saepe manum ferulae subtraximus » (Juvenal. Sat. 1). De nobis quoque dici potest; Foenum habet in cornu, longe fuge (Hor. Serm. 1. sat. 4). Sed magis volumus esse discipuli ejus, qui ait: « Dorsum meum posui ad flagella; et faciem meam non averti a confusione sputorum » (Isai. 50. 6. juxta LXX). « Qui cum malediceretur, non remaledixit » (1. Ptr. 2. 23); et post alapas, crucem, flagella, blasphemias, novissime pro crucifigentibus deprecatus est, dicens: « Pater ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt » (Luc. 13. 34). Et ego ignosco errori fratris: intelligo, quia diaboli arte deceptus est. Inter mulierculas sciolus sibi et eloquens videbatur. Postquam Romam mea opuscula pervenerunt, quasi aemulum exhorruit, et de me quoque captavit gloriam, ut nullus esset in terris, qui non ejus eloquentiae displiceret, exceptis his quorum potentiae non parcit, sed cedit; imo quos non honorat, sed metuit. Voluit scilicet homo peritissimus, ut veteranus miles uno rotatu gladii percutere utrumque, et ostendere populis quod quidquid ipse vellet, hoc Scriptura sentiret. Dignetur igitur nobis sermonem suum mittere, et non reprehendendo, sed docendo, garrulitatem nostram corrigere. Tunc intelliget aliam vim fori esse, aliam triclinii; non aeque inter fusos et calathos puellarum, et inter eruditos viros de divinae legis dogmatibus disputari. Nunc libere, et impudenter jactat in vulgus, 241 et perstrepit, damnat nuptias; et inter uteros tumentes, infantium vagitus, et lectulos maritorum, quid Apostolus dixerit, tacet, ut me solum in invidiam vocet. Cum autem ad libros venerit, et pedem pedi contulerit, et vel proposuerit aliquid de Scripturis, vel audierit proponentem, tunc sudabit, tunc haerebit. Procul Epicurus, longe Aristippus, subulci non aderunt, scropha non grunniet. « Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis. » (Aeneid. lib. XII).

Porro si non vult scribere, et tantum maledictis agendum putat, audiat tot interjacentibus terris, flactibus, populis, saltem Echo clamoris mei: Non damno nuptias, non damno conjugium. Et ut certius sententiam meam teneat, volo omnes qui propter nocturnos forsitan metus soli cubitare non possunt, uxores ducere.

EPISTOLA LI S. EPIPHANII AD JOANNEM Episcopum Jerosolymorum A Hieronymo Latine reddita.

Epiphanius Episcopus Salaminae Cypri excusat se Joanni Episcopo Jerosolymitano, quod Paulinanium Presbyterum ordinasset ipso inconsulto. Deinde commonet, ut ab Origenis erroribus abstineat.

Domino dilectiss. Fratri JOANNI Episc. EPIPHANIUS. 1. Oportebat nos, dilectissime, Clericatus honore non abuti in superbiam, sed custodia mandatorum Dei, et observatione diligentissima hoc esse quod dicimur. Si enim sancta Scriptura loquitur: « Cleri eorum non proderunt eis (Jerem. » 12. juxta. LXX): quae arrogantia clericatus conducere nobis poterit, qui non solum cogitatione, et sensu, verum etiam sermone peccamus? 242 Audivi quippe quod tumeas contra nos, et irascaris, et miniteris scribere in extremos fines terrae, ut loca provinciasque non nominem. Et ubi est Dei timor, qui nos debet illo tremore concutere, qui dictus est a Domino: « Si quis irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio? » (Matth. 3. 23.) Non quod magnopere curem, si scribas quod placuerit. Scribebantur enim, et epistolae biblinae juxta Isaiam: et mittebantur super aquas, quae cito cum saeculo transeunt. Nihil tibi nocuimus, nihil injuriae fecimus, nec quicquam violenter extorsimus. In monasterio fratrum, et fratrum Peregrinorum, qui provinciae nihil tuae deberent: et propter nostram parvitatem, et litteras, quas ad eos crebro direximus, communionis quoque tuae coeperunt habere discordiam, ne viderentur quadam duritia, et conscientia nostra, antiquae fidei ab Ecclesia separari, ordinavimus Diaconum: et postquam ministravit, rursum Presbyterum, super quo debueras gratulari, intelligens quod ob Dei timorem hoc sumus facere compulsi: maxime cum nulla sit diversitas in sacerdotio Dei, et ubi utilitati Ecclesiae providetur. Nam, et si singuli Ecclesiarum Episcopi habent sub se Ecclesias, quibus curam videntur impendere: et nemo super alienam mensuram extenditur, tamen praeponitur omnibus caritas Christi, in qua nulla simulatio est: nec considerandum quid factum sit, sed quo tempore, et quo modo, et in quibus, et quare factum sit. Cum enim vidissem, quia multitudo sanctorum fratrum in monasterio consisteret, et sancti Presbyteri Hieronymus, et Vincentius propter verecundiam, et humilitatem nollent debita nomini suo exercere sacrificia, et laborare in hac parte ministerii, quae Christianorum praecipua salus est: invenire autem, et comprehendere servum Dei non posses, qui te, eo 243 quod grave onus sacerdotii nollet suscipere, saepe fugiebat: sed nec alius quis Episcoporum facile eum reperiret. Unde, et satis miratus sum, quomodo dispensatione Dei ad nos venerit cum Diaconis monasterii, et caeteris fratribus, ut mihi satisfaceret, quia nescio quid adversum eos habebam tristitiae. Cum igitur celebraretur Collecta in ecclesia villae, quae est juxta monasterium nostrum, ignorantem eum, et nullam penitus habentem suspicionem, per multos Diaconos apprehendi jussimus, et teneri os ejus, ne forte liberari se cupiens, adjuraret nos per nomen Christi: et primum Diaconum ordinavimus, proponentes ei timorem Dei, et compellentes, ut ministraret; valde quippe obnitebatur, indignum se esse clamitans, et grave onus ultra vires suas esse contestans. Vix ergo compulimus eum, et persuadere potuimus testimoniis Scripturarum, et propositione mandatorum Dei. Et cum ministrasset [al. ministraret ] in sanctis sacrificiis, rursus cum ingenti difficultate tento ore ejus, ordinavimus Presbyterum: et iisdem verbis, quibus antea suaseramus, impulimus ut sederet in ordine Presbyterii. Post haec scripsimus ad sanctos Presbyteros monasterii, et caeteros fratres: et increpavimus eos, quare non scripsissent super eo, cum ante annum multos eorum queri audissem, cur non haberent, qui sibi Domini sacramenta conficerent, et illum omnes suo poscerent testimonio, et grandem utilitatem in commune monasterii testarentur: quare tunc reperta opportunitate non scripsissent nobis, neque super ordinatione ejus aliquid poposcissent.

2. Haec ita acta sunt, ut locutus sum, in caritate Christi, quam te erga parvitatem nostram habere credebam: quanquam in monasterio ordinaverim, et non in paroecia, quae tibi subjecta sit. O vere benedicta Episcoporum Cypri mansuetudo et bonitas, et nostra rusticitas sensu tuo et arbitratu digna misericordia Dei. Nam multi Episcopi communionis nostrae et Presbyteros in nostra ordinaverunt provincia, quos nos comprehendere non poteramus, et miserunt ad nos Diaconos et Hypodiaconos, quos suscepimus cum gratia. Et ipse cohortatus sum beatae memoriae Philonem Episcopum, et sanctum Theoprepum, ut in ecclesiis Cypri, quae juxta se erant, ad 244 meae autem paroeciae videbantur ecclesiam pertinere, eo quod grandis esset, et late patens provincia, ordina rent Presbyteros, et Christi Ecclesiae providerent. Nunquam autem ego ordinavi Diaconissas, et ad alienas misi provincias, neque feci quicquam ut ecclesiam scinderem. Quid ergo tibi visum est, sic graviter intumescere et jactari contra nos pro opere Dei, quod in aedificationem, et non in destructionem fratrum factum est? Sed et illud vehementer admiratus sum, quod meis locutus es Clericis, asserens te per sanctum Presbyterum et Abbatem monachorum Gregorium mandasse mihi, ne quemquam ordinarem: et ego hoc pollicitus sim, dicens: Nunquid juvenis sum, aut canones ignoro? Audi igitur veritatem in sermone Dei, me hoc nec audisse, nec nosse, nec istius sermonis penitus recordari. Suspicatus autem sum, ne forsitan inter multa, quasi homo oblitus essem: et ob hanc causam sanctum Gregorium sciscitatus sum, et Zenonem Presbyterum, qui cum eo est. E quibus Abbas Gregorius respondit, se hoc penitus ignorare. Zenon autem dixit, quia cum ei Presbyter Ruffinus nescio quae alia transitorie loqueretur, etiam hoc dixerit: Putasne aliquos ordinaturus est sanctus Episcopus [al. Epiphanus ]? et hucusque stetisse sermonem. Ego autem Epiphanius nec audivi quicquam, nec respondi. Unde, dilectissime, non te praeveniat furor, nec occupet indignatio, nec frustra movearis: et aliud dolens, te vertas ad alia, ut peccandi occasionem invenisse videaris. Quod Propheta devitans, Dominum precatur, dicens: « Non declines cor meum in verba malitiae: ad excusandans excusationes in peccatis » (Ps. 140. 4). 3. Illud quoque audiens admiratus sum, quod quidam, qui solent ultro citroque portare rumusculos, et his quae audierunt semper aliquid addere, ut tristitias et rixas inter fratres concitent, te quoque turbaverunt, et dixerunt, quod in oratione quando offerimus sacrificia Deo, soleamus pro te dicere: « Domine, praesta Joanni, ut recte credat. » Noli nos in tantum putare rusticos, ut hoc tam aperte dicere potuerimus. Quanquam enim hoc in corde meo semper orem, tamen ut simpliciter fatear, nunquam in alienas aures protuli, ne te viderer parvipendere, dilectissime. Quando 245 autem complemus orationem secundum ritum mysteriorum, et pro omnibus et pro te quoque dicimus: « Custodi illum qui praedicat veritatem: » vel certe ita: « Tu praesta, Domine, et custodi, ut ille verbum praedicet veritatis: » sicut occasio sermonis se tulerit, et habuerit oratio consequentiam. Quapropter obsecro te, dilectissime, et advolutus pedibus tuis precor, praesta mihi et tibi, ut salveris, sicuti scriptum est, « a generatione perversa; » et recede ab haeresi Origenis, et a cunctis haeresibus, dilectissime. Video enim quod propter hanc causam omnis vestra [al. nostra ] indignatio concitata sit, quod dixerim vobis, Arii patrem, et aliarum haereseon radicem, et parentem laudare non debetis. Et cum vos rogarem, ne ita erraretis, et monerem, contradixistis, et me ad tristitiam atque lacrymas adduxistis. Non solum autem me, sed et alios plurimos catholicos qui intererant. Inde, ut intelligo, haec est omnis indignatio, et iste furor. Et ideirco comminamini, quod mittatis adversum me epistolas, ut huc illucque sermo vester discurrat; et propter defensionem haereseos adversum me odia suscitantes, rumpitis caritatem quam in vos habuimus: intantum ut feceritis nos etiam poenitentiam agere, quare vobis communicaverimus, ita Origenis errores et dogmata defendentes. 4. Simpliciter loquor [al. loquar ]: nos secundum quod scriptum est, nec oculo nostro parcimus, ut non effodiamus eum, si nos scandalizaverit: nec manui, neque pedi, si nobis scandalum fecerit. Et vos ergo sive oculi nostri, sive manus, sive pedes fueritis, similia sustinebitis. Quis enim catholicorum possit aequo animo sustinere, et eorum qui fidem suam bonis operibus exornant, ut audiant Origenis 246 doctrinam atque consilium, credant praeclarae illius praedicationi: Non potest Filius videre Patrem, neque Spiritus sanctus videre Filium? Haec in libris περὶ Ἀρχῶν scribuntur, his verbis legimus, et ita locutus est Origenes. « Sicut enim incongruum est dicere, quod possit Filius videre Patrem, sic inconsequens est opinari, quod Spiritus sanctus possit videre Filium. » Illud quoque quis Origenem dicentem patiatur, quod animae, angeli fuerint in caelis: et postquam peccaverint in supernis, dejectas esse in istum mundum, et quasi in tumulos et sepulcra, sic in corpora ista relegatas, poenas antiquorum luere peccatorum? et corpora credentium non templa Christi esse, sed carceres damnatorum? Exinde veritatem historiae, allegoriae depravans mendacio, infinita verba multiplicat: et simplices quosque varia persuasione supplantans, nunc asserit animas, juxta Graecam etymologiam ψυχὰς ἀπὸ τοῦ ψύχεσθαι, idcirco vocitatas, quia de coelestibus ad inferiora venientes, calorem pristinum amiserint: nunc corpus hoc, ob id juxta Graecos δέμας, id est, vinculum, sive juxta aliam proprietatem, cadaver dici: quia animae de coelo rucrint: a plerisque autem secundum variam Graeci sermonis supellectilem σῶμα, id est, corpus, σῆμα, id est, monumentum interpretari: eo quod ita animam in se clausam habeat, quomodo sepulcra et tumuli cadavera mortuorum. Et si hoc verum est, ubi est fides nostra? ubi praeconium resurrectionis? ubi Apostolica doctrina, quae in ecclesiis Christi hucusque perdurat? ubi illa benedictio ad Adam, et ad semen ejus, et ad Noe, et ad filios ejus: Crescite et multiplicamini, et replete terram? (Genes. 1. 18, et 9. 7.) Jam enim non erit benedictio, 247 sed maledictio, juxta Origenem, qui angelos vertit in animas: et de sublimi fastigio dignitatis facit ad inferiora descendere, quasi Deus generi humano non possit animas per benedictionem dare, nisi angeli peccaverint: et tot in coelo sint ruinae, quot in terra nativitates. Dimittenda ergo nobis est doctrina Apostolorum et Prophetarum, et Legis et ipsius Domini Salvatoris in Evangelio pertonantis. Econtrario Origenes praecipit, et legem dat, ut non dicam constringit discipulos suos, ne quis oret in coelum ascendere, ne pejus iterum peccans quam in terris ante peccaverat, praecipitetur in mundum. Quanquam istiusmodi nugas et deliramenta soleat ille Scripturarum interpretatione perversa et aliud significante, quam quod verum est affirmare, dicens: Priusquam a malitia humiliarer, ego deliqui (Ps. 118. 47). Et illud: Revertere anima mea in requiem tuam (Ps. 114. 7). Necnon et illud: Educ de carcere animam meam (Ps. 141. 8). Et in alio loco: Confitebor Domino in regione vivorum (Ps. 114. 8): cum alius procul dubio sensus Scripturae divinae sit, quam ille in haeresim suam maligna interpretatione detorquet. Quod faciunt et Manichaei, et Gnostici, et Hebionitae, et Marcionis sectatores, et aliae haereses numero octoginta, quae de purissimo Scripturarum fonte assumentes testimonia, non ita interpretantur, ut scripta sunt, sed simplicitatem sermonis ecclesiastici id volunt significare, quod ipsi sentiunt. 5. Illud quoque quod asserere nititur, doleamne an rideam nescio. Doctor egregius audet docere, diabolum id rursum futurum esse quod fuerat, et ad eamdem rediturum dignitatem, et conscensurum regna coelorum. Proh nefas, quis tam vecors et stolidus, ut hoc recipiat, quod sanctus Joannes Baptista, et Petrus, et Joannes Apostolus et Evangelista, Isaias quoque, et Jeremias, et reliqui Prophetae cohaeredes fiant diaboli in regno coelorum? Praetereo frivolam ejus expositionem super tunicis pelliceis, quanto conatu, quantisque egerit argumentis, ut tunicas pelliceas humana esse corpora crederemus. Qui inter multa ait: 248 « Nunquid coriarius aut sordiscarius [al. stortisarius ] erat Deus, ut conficeret pelles animalium, et consueret ex eis tunicas pelliceas Adam et Evae? Manifestum est ergo, inquit, quod de corporibus nostris loquatur. » Et si hoc ita est, quomodo legimus ante pelliceas tunicas, et ante inobedientiam, et de paradiso ruinam Adam loquentem non secundum allegoriam, sed vere: « Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea » (Gen. 2. 23) Aut unde assumptum est illud, quod divinus sermo testatur: « Et injecit Deus soporem in Adam, et dormivit: et sumpsit unam de costis ejus; et adimplevit pro ea carnem, et aedificavit costam, quam tulerat ex eo, illi in uxorem? » (Ibid. 21) Aut quae corpora contegebat Adam et Eva foliis ficus, postquam comederunt de arbore vetita? Quis autem patienter ferat Origenem lubricis argumentationibus resurrectionem carnis hujus negantem: sicut declarat manifestissime in volumine Explanationum primi psalmi, et in aliis multis locis? Aut quis audiat in tertio coelo donantem nobis Origenem paradisum, et illum quem Scriptura commemorat, de terra ad coelestia transferentem: et omnes arbores quae scribuntur in Genesi, sic allegorice intelligentem: quod scilicet arbores, angelicae Fortitudines sint, cum hoc veritas non recipiat? Neque enim dixit Scriptura divina: Deposuit Deus Adam et Evam in terram: sed, ejecit eos de paradiso, et habitare fecit eos contra paradisum. Non ait, sub paradiso. Et posuit romphaeam flammeam, et Cherubim custodire introitum ligni vitae (Genes. 3). Non dixit, ascensum. Et fluvius egrediebatur ex Eden: non dixit, descendit ex Eden. Iste dividitur in quatuor principia: nomen uni Phison, et nomen secundi Geon (Ibid. 2. 10). Ego vidi aquas Geon, aquas quas his carneis oculis aspexi. Iste est Geon, quem Jeremias demonstrat dicens: Quid vobis et viae Aegypti, ut bibatis aquam Geon turbidam? (Jerem. 2. 10.) Bibi et de magno flumine Euphrate aquas simpliciter, quas manu potes tangere, ore sorbere, non aquas spiritales. Ubi autem flumina sunt, quae et videntur et bibuntur, ibi consequens est quod et ficus et alia ligna sint: de quibus 249 dicit Deus: Ex omni ligno quod est in paradiso comedes (Genes. 2. 16): similia sunt lignis aliis et arboribus, sicut flumina similia sunt fluminibus et aquis. Si autem aqua quae cernitur, vere aqua est, necesse est ut et ficus vera sit, et alia ligna: et Adam verus statim a principio plasmatus in corpore, sicut et Eva, et non in phantasmate, et post ruinam (ut vult Origenes) propter peccatum postea corpus acceperit. Sed dicis: Legimus quod sanctus Paulus raptus sit usque ad tertium coelum, et usque in paradisum (2. Cor. 12). Bene dicis: Quando ponit tertium coelum, et postea addit, et in paradisum, ostendit alibi esse coelum, et alibi paradisum. Illas vero praestigias quis non statim abjiciat atque contemnat: dicente Origene de aquis quae super firmamentum sunt, non esse aquas, sed Fortitudines quasdam angelicae potestatis, et rursum aquas quae super terram sunt, hoc est, sub firmamento, esse Virtutes contrarias, id est, daemones? Et quomodo legimus, in diluvio apertas cataractas coeli, et aquas inundasse diluvii? unde aperti sunt fontes abyssi, et totus mundus opertus est aquis (Genes. 7). 6. O furor hominum junctus stultitiae, qui reliquerunt illud quod in Proverbiis dicitur: « Audi fili sermonem patris tui, et ne abjicias legem matris tuae » (Prov. 6. 20), et conversi sunt ad errorem, et dicunt stulto, ut princeps sui sit; nec contemnunt res fatuatas, quae dicuntur a fatuo, sicut Scriptura testatur: « Fatuus autem fatua loquitur, et cor ejus vana intelligit » (Isai. 32. 6). Unde obsecro te, dilectissime, et quasi membris meis parcens, propter caritatem quam in te habeo, precor scribens et orans, ut impleas illud quod dicitur: « Nonne odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam? » (Psal. 138. 21.) Inimica et digna odio Origenis verba sunt, et Deo repugnantia, et sanctis ejus, et non ista sola quae dixi, sed et alia innumerabilia. Ne que enim nunc mihi propositum est adversus omnia Origenis dogmata disputare. Nihil mihi subripuit Origenes, nec in mea generatione fuit: nec propter aliquas res mundi et haereditatem, odium adversum illum, pugnasque suscepi: sed (ut simpliciter fatear) doleo, et val dedoleo, videns plurimos fratrum, 250 et eorum praecipue, qui professionem habent non minimam, et in gradum quoque sacerdotii maximum pervenerunt, ejus persuasionibus deceptos, et perversissima doctrina cibos factos esse diaboli: in quibus completum est illud, quod dicitur: « Super omnem munitionem ludit, et escae ejus electae, et congregavit sicut arenam captivitatem » (Abac. 1). Te autem, frater, liberet Deus, et sanctum populum Christi, qui tibi creditus est, et omnes fratres qui tecum sunt, et maxime Ruffinum Presbyterum ab haeresi Origenis, et ab aliis haeresibus et perditione earum. Si enim propter unum verbum, aut duo quae contraria fidei sunt, multae haereses abjectae sunt ab Ecclesia, quanto magis hic inter haereticos habebitur, qui tantas perversitates, et tam mala dogmata contra fidem adinvenit, Deique et Ecclesiae hostis extitit? Inter multa enim mala etiam illud ausus est dicere, perdidisse imaginem Dei Adam, cum hoc in nullo penitus loco Scriptura significet. Si enim ita esset, nunquam omnia quae in mundo sunt, servirent semini Adam, id est, universo generi hominum: sicut et Jacobus Apostolus loquitur: « Omnia domantur, et subjecta sunt humanae naturae (Jacob. 3. 7). » Nunquam enim universa subjecta essent hominibus, si non haberent homines juxta id quod universis imperarent, imaginem Dei. Conjungens autem atque consocians Scriptura divina gratiam benedictionis, quam Adam donaverat, et generationibus quae ex eo erant, ne qui forsitan maligna interpretatione auderent dicere, uni datam gratiam Dei, et illum solum factum esse ad imaginem Dei: quia plasmatus esset ex humo, et uxorem ejus, quam creasset de costa viri: eos vero qui conciperentur in utero, et non ita nascerentur ut Adam, Dei non habere imaginem, statim per ordinem jungit, et dicit: « Et vixit Adam ducentos triginta annos, et cognovit Evam uxorem suam, et peperit ei filium juxta speciem et juxta imaginem ejus, et vocavit nomen ejus Seth » (Genes. 5. 3). Rursumque in decima generatione post annos bis mille ducentos quadraginta duos, vindicans Deus imaginem suam, et ostendens, 251 quod gratia quam dedisset hominibus perseveraret in eis, ait: « Ne comederitis carnem in sanguinem [al. cum sanguine ], ego enim ulciscar sanguinem vestrum de manu omnis hominis effundentis illum: quia ad imaginem Dei feci hominem » (Genes. 9). Nec non post alteras decem generationes usque ad Abraham, et ab Abraham usque ad David alias generationes quatuordecim, quae viginti quatuor generationes simul faciunt annos bis mille centum decem et septem: Spiritus Sanctus in tricesimo octavo psalmo, cum quereretur de omnibus hominibus, quod in vanitate ambularent, et peccatis essent obnoxii, loquitur: « Verumtamen in imagine perambulat omnis homo » (Ps. 38. 7). Nec non post David, etiam sub Salomone filio ejus, legimus tale quiddam super Dei imagine nominatum. Dicit enim in Sapientia, quae titulo ejus inscribitur: « Creavit Deus incorruptum hominem, et imaginem suae proprietatis dedit ei » (Sap. 2. 23). Et rursum post annos millenos centenos undenas plus minus, in novo legimus Testamento, quod non perdiderunt homines imaginem Dei. Jacobus enim Apostolus et frater Domini, cujus et supra meminimus, instruit nos, ne Origenis laqueis capiamur, habere hominem imaginem et similitudinem Dei. Nam cum de lingua hominis latius disputasset, adjecit: « Instabile malum, in ipsa quippe benedicimus Deum patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei conditi sunt » (Jacob. 3. 8. et 9). Paulus quoque vas electionis, et qui doctrinam Evangelicam sua praedicatione complevit, docet nos, quod homo ad imaginem, et similitudinem Dei conditus sit, dicens: « Vir non debet nutrire comam, cum gloria et imago Dei sit » (2. Cor. 11. 7): imaginem simpliciter appellans suo nomine, similitudinem autem gloriae appellatione significans. 7. Pro tribus igitur testimoniis, quae tibi, si de Scriptura sancta reperirem, dicebas posse sufficere: ecce septem testimonia dedimus. Quis ergo sustinebit Origenis 252 ineptias? ut non gravius aliquid loquar, et similis efficiar vel ipsi vel discipulis ejus, qui audent in periculo animae suae asserere, quodcumque eis in buccam venerit, et magis jubere Deo, et non ab eo vel orare vel discere veritatem. Quidam enim eorum dicunt, quod imago Dei, quam prius accepit Adam, illo peccante, perierit. Alii suspicantur corpus, quod Filius Dei habiturus esset ex Maria, ipsum esse imaginem conditoris. Nonnulli animam esse imaginem, alii sensum, alii virtutem: isti baptisma: hi, quod homo ad imaginem Dei dominetur omnibus, ebriorum more haec vel illa ructantes, quos oportebat tantum effugere, discrimen, nec negare quae loquitur Deus, et credentes simpliciter salvos fieri, Deoque concedere donationis suae certam et veram scientiam, in qua potissimum parte homines condiderit ad imaginem et similitudinem suam. Qui haec relinquentes, multis se quaestionibus implicacarunt, et per has in coenum demersi sunt peccatorum. Nos autem, dilectissime, credimus his, quae locutus est Dominus, et scimus, quod in cunctis hominibus imago Dei permaneat, ipsique concedimus nosse, in qua parte homo ad imaginem Dei conditus sit. Sed neque illud, quod quidam in epistola Joannis legentes non intelligunt, quemquam decipiat, ubi loquitur: « Nunc filii Dei sumus, et nescimus quales futuri sumus. Novimus autem, quia cum ille revelatus fuerit, similes ei erimus. Videbimus enim cum sicuti est » (1. Joan. 3. 2). Hoc enim propter gloriam, quae ibi revelanda est sanctis ejus, dictum est: sicut et in alio loco legimus: « A gloria in gloriam » (2. Cor. 3): cujus gloriae jam in isto saeculo sancti arrabonem et portiunculam susceperunt. Primus eorum Moyses, cujus fulsit facies valde, et radiabat veluti fulgor et sol. Secundus Elias, igneo curru raptus in coelum, et ignis detrimenta non sentiens. Stephanus 253 lapidabatur, et faciem habebat angeli, quae ab omnibus cernebatur. Hoc autem quod in paucis diximus, de omnibus intelligendum est, ut impleatur illud quod scriptum est: « Omnis qui sanctificat semetipsum, inter beatos numerabitur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » (Matth. 5. 8). 8. Cum haec ita se habeant, dilectissime, custodi animam tuam, et desine contra [al. circa ] nos murmurare. Dicit enim Scriptura divina: « Nolite murmurare adinvicem, sicut quidam murmuraverunt, et a serpentibus perierunt » (1. Cor. 10. 9. et 10): magis acquiesce veritati, et dilige nos diligentes te, et veritatem. Deus autem pacis praestet nobis juxta suam clementiam, ut conteratur Satanas sub pedibus Christianorum, et abjiciatur omnis occasio perversa, ne scindatur in nobis vinculum caritatis et pacis, et rectae fidei praedicatio. 9. Notanda historiola. -- Praeterea audivi quosdam murmurare contra me, quia quando simul pergebamus ad sanctum locum qui vocatur Bethel, ut ibi Collectam tecum ex more ecclesiastico facerem, et venissem ad villam quae dicitur Anablatha, vidissemque ibi praeteriens lucernam ardentem, et interrogassem, quis locus esset, didicissemque esse ecclesiam, et intrassem ut orarem: inveni ibi velum pendens in foribus ejusdem ecclesiae tinctum atque depictum, et habens imaginem quasi Christi, vel sancti cujusdam; non enim satis memini, cujus imago fuerit. Cum ergo hoc vidissem, et detestatus essem in ecclesia Christi contra auctoritatem Scripturarum hominis pendere imaginem, scidi illud, et magis dedi consilium custodibus ejusdem loci, ut pauperem mortuum eo obvolverent et efferrent. « Illique contra murmurantes dixerunt: Si scindere voluerat, justum erat, ut aliud daret velum atque mutaret. » Quod cum audissem, me daturum esse pollicitus sum, et illico esse missurum. Paululum autem morarum fuit in medio, dum quaere optimum velum pro eo mittere; arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum. Nunc autem misi quod potui reperire, et precor ut jubeas presbytero ejusdem 254 loci suspicere velum a Lectore, quod a nobis missum est, et deinceps praecipere, in ecclesia Christi istiusmodi vela, quae contra religionem nostram veniunt, non appendi. Decet enim honestatem tuam hanc magis habere sollicitudinem, ut scrupulositatem tollat, quae indigna est ecclesia Christi, et populis qui tibi crediti sunt. Palladium vere Galatam, qui quondam nobis carus fuit, et nunc misericordia Dei indiget, cave, quia Origenis haeresim praedicat et docet, ne forte aliquos de populo tibi credito ad perversitatem sui inducat erroris. Opto ut valeatis in Domino.

EPISTOLA LII. AD NEPOTIANUM. De Vita Clericorum et Monachorum.

Nepotiano, Heliodori ex sorore nepoti, praescribit vivendi formam, quam Clerici, ac Monachi sequi debeant, saluberrima per singulas virtutes, quae ad eorum vitam pertinent, praecepta paraenitice exponens. 1. Petis a me, Nepotiane carissime, litteris transmarinis, et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi, et qua ratione is, qui saeculi militia derelicta, vel Monachus coeperit esse, vel Clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur. Dum essem adolescens, imo pene puer, et primos impetus lascivientis aetatis eremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum sanctum Heliodorum exhortatoriam Epistolam, plenam lacrymis quaerimoniisque, et quae deserti sodalis monstraret affectum. Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus, et calentibus adhuc Rhetorum studiis atque doctrinis, quaedam scholastico flore depinximus. Nunc jam cano capite, et arata rugis fronte, et ad instar bovum pendentibus a mento palearibus, Frigidus obsistit circum praecordia sanguis (Virgil. Georg. lib. 2). Unde et in alio loco idem Poeta canit: Omnia fert aetas, animum quoque. Et post modicum: 255 Nun coblita mihi tot carmina, vox quoque Moerin Jam fugit ipsa. (In Bucol. Eclog. 8).

2. Quod ne de Gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce. David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigescente, non poterat calefieri. Quaeritur itaque puella de universis finibus Israel Abisag Sunamitis, quae cum rege dormiret, et senile corpus calefaceret (3. Reg. 1). Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo, vel Atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, supererat Abigail, et reliquae uxores ejus, et concubinae, quas Scriptura commemorat. Omnes quasi frigidae repudiantur, et in unius tantum adolescentulae grandaevus calescit amplexibus. Abraham multo David senior fuit, et tamen vivente Sara, aliam non quaesivit uxorem. Isaac duplices David annos habuit; et cum Rebecca jam vetula nunquam friguit. Taceo de prioribus ante Diluvium viris, qui post annos nongentos, non dico senilibus, sed pene jam cariosis artubus, nequaquam puellares quaesiere amplexus. Certe Moyses dux Israelitici populi, centum et viginti annos habebat, et Sephoram non mutavit. 3. Quae est igitur ista Sunamitis uxor et virgo, tam fervens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris sui delicias, et pacificus bellatoris viri narret amplexus. « Posside sapientiam, posside intelligentiam. Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei. Neque derelinquas illam et apprehendet te: ama illam, et servabit te. Principium sapientiae, posside sapientiam, et in omni possessione tua posside intelligentiam: circumda illam, et exaltabit te: honora illam, et amplexabitur te; ut det capiti tuo coronam gratiarum. Corona 256 quoque deliciarum protegat te » (Prov. 4. 5. sqq.). Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia, decrescunt caetera: jejunia, vigiliae, et eleemosynae, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum, perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur eleemosynae: et, ne sermonem longius traham, cuncta quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt. Nec hoc dico, quod in juvenibus et adhuc solidioris aetatis, his dumtaxat qui labore, et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia, et orationis ad Dominum Jesum frequentia, scientiam consecuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit: sed quod adolescentia multa corporis sustineat bella, et inter incentiva vitiorum, et carnis titillationes, quasi ignis in lignis viridibus suffocetur, et suum non possit explicare fulgorem. Senectus vero eorum, qui adolescentiam suam honestis artibus instruxerunt, et in lege Domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos fructus metit (Confer. Praefat. lib. 2. in Amos). Unde et sapiens ille vir Graeciae Themistocles, cum expletis centum et septem annis, se mori cerneret, dixisse fertur, se dolere, quod tunc egrederetur e vita, quando sapere coepisset. Plato octogesimo primo anno scribens, mortuus est. Et Isocrates, nonaginta novem annos in docendi scribendique labore complevit. Taceo caeteros Philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, et Cleantem, qui jam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt. Ad Poetas venio, Homerum, Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, qui grandes natu, cygneum nescio quid, et solito dulcius, vicina morte, cecinerunt. Sophocles cum propter nimiam senectutem et rei familiaris negligentiam, a filiis accusaretur amentiae, Oedipi 257 fabulam, quam nuper scripserat, recitavit judicibus; et tantum sapientiae in aetate jam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret. Nec mirum, cum etiam Cato Censorius, Romani generis disertissimus jam et senex, Graecas litteras discere, nec erubuerit, nec desperaverit. Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris, jam vetuli et pene decrepiti, dulcior melle oratio duxerit. Sed et ipsius nominis Abisag sacramentum, sapientiam senum indicat ampliorem. Interpretatur enim, pater meus superfluus, vel patris mei rugitus. Verbum superflui, ambiguum est; sed in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus, et redundans ac larga sapientia. In alio autem loco superfluus, quasi non necessarius ponitur. Abisag autem, id est, rugitus, proprie nuncupatur, cum maris fluctus resonat, et ut ita dicam, de pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum, et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari. Porro Sunamitis in lingua nostra coccinea dicitur: ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere: quod licet Dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa in Genesi (c. 38) coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo quod parietem diviserat, duos ante populos separantem, divisoris, id est, Phares, sortitus est nomen. Et Rahab meretrix in typo Ecclesiae resticulam, mysterium sanguinis continentem, ut Jericho pereunte domus ejus salvaretur, appendit [al. additur in fenestra ]. Unde et in alio loco de viris sanctis Scriptura commemorat: Hi sunt, qui venerunt de calore domus patris Rechab (1. Paral. 2. 55). Et Dominus noster in Evangelio: Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quam volo ut ardeat (Luc. 12. 49). Qui in discipulorum corda succensus, 258 cogebat eos dicere: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? » (Ib. 24. 32.) 4. Quorsum haec tam longo repetita principio? Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia, et per fines capitulorum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientium. Amplexetur me modo sapientia, et Abisag nostra, quae nunquam senescit, in meo requiescat sinu. Impolluta enim est, virginitatisque perpetuae, et quae in similitudinem Mariae, cum quotidie generet, semperque parturiat, incorrupta est. Hinc reor dixisse et Apostolum, spiritu ferventes (Rom. 12. 11). Et in Evangelio Dominum praedicasse, quod in fine mundi, quando juxta Prophetam Zachariam, stultus pastor esse coeperit, sapientia decrescente, refrigescet caritas multorum (Matth. 24; Zach. 11). Audi igitur, ut Beatus Cyprianus ait, non diserta, sed fortia. Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei, usque ad perfectam ducat aetatem, et per singulos gradus vivendi praecepta constituens, in te caeteros erudiat. Scio quidem ab avunculo tuo beato Heliodoro, qui nunc Pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et quotidie discere: normamque vitae ejus, exemplum habere virtutum. Sed et nostra qualiacumque sunt suscipe, et libellum hunc, libello illius copulato, ut cum ille te Monachum erudierit, hic Clericum doceat esse perfectum. 5. Igitur Clericus qui Christi servit Ecclesiae, interpretatur primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim κλῆρος Graece, sors Latine appellatur: propterea vocantur Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus sors, id est, pars Clericorum est. Qui autem vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem 259 habet, talem se exhibere debet, ut et ipse possideat Dominum, et possideatur a Domino. Qui Dominum posidet, et cum Propheta dicit, Pars mea Dominus (Ps. 15. 5. et 72. 26), nihil extra Dominum habere potest. Quod si quippiam aliud habuerit praeter Dominum, pars ejus non erit Dominus. Verbi gratia: si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellectilem: cum istis partibus, Dominus pars ejus fieri non dignabitur. Si autem ego pars Domini sum, et funiculus haereditatis ejus: nec accipio partem inter caeteras tribus, sed quasi Levita et Sacerdos vivo de decimis, et altari serviens, altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, et repetens, iterum iterumque monebo, ne officium Clericatus genus antiquae militiae putes: id est, NE LUCRA SAECULI in Christi quaeras militia: ne plus habeas quam quando Clericus esse coepisti: et dicatur tibi, Cleri eorum non proderunt eis (Jerem. 12. 13. secundum LXX). Mensulam tuam pauperes et peregrini, et cum illis Christus conviva noverit. NEGOTIATOREM Clericum, et ex inope divitem, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae (1. Cor. 15. 33). Tu aurum contemnis, alius diligit: tu calcas opes, ille sectatur: tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum; illi verbositas attrita frons, fora placent et plateae, ac medicorum tabernae. In tanta morum discordia, quae potest esse concordia? HOSPITIOLUM tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Omnes puellas et virgines Christi, aut aequaliter ignora, aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto mansites: nec in praeterita castitate confidas. Nec David sanctior: nec Salomone potes esse sapientior. MEMENTO semper, quod paradisi colonum, de possessione sua mulier ejecerit (Genes. 3). Aegrotanti tibi quilibet sanctus frater 260 assistat, et germana, vel mater, aut probatae quaelibet apud omnes fidei. Quod si hujuscemodi non fuerint consanguinitatis, castimoniaeque personae, multas anus nutrit Ecclesia, quae et officium praebeant, et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat eleemosynae. Scio quosdam convaluisse corpore, et animo aegrotare coepisse. PERICULOSE TIBI ministrat, cujus vultum frequenter attendis. Si propter officium Clericatus, aut vidua a te visitatur, aut virgo, nunquam domum solus introeas. Tales habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si Lector, si Acolytus, si Psaltes, te sequitur, non ornentur veste, sed moribus: nec calamistro crispent comas; sed pudicitiam habitu polliceantur. SOLUS CUM SOLA, secreto, et absque arbitro, vel teste, non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem majorem domus, virginem, viduam, vel maritam: non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones, et quidquid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita. CREBRA MUNUSCULA, et sudariola, et fasciolas, et vestes ori applicitas, et oblatos ac degustatos cibos, blandasque et dulces litterulas sanctus amor non habet. « Mel meum, meum desiderium: omnes delicias, et lepores, » et risu dignas urbanitates, et caeteras ineptias amatorum, in Comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur: quanto magis in Monachis et in Clericis, quorum et Sacerdotium proposito, et propositum ornatur Sacerdotio? Nec hoc dico, quod aut inte aut in sanctis viris ista formidem; sed quod in omni proposito, in omni gradu et sexu, et et boni et mali reperiantur: MALORUMQUE condemnatio, laus bonorum sit. 6. Pudet dicere, sacerdotes idolorum, mimi, et aurigae, et scorta, haereditates 261 capiunt: solis Clericis et Monachis hoc Lege prohibetur: et prohibetur non a persecutoribus, sed a Principibus Christianis. Nec de lege conqueror; sed doleo cur meruerimus hanc legem. Cauterium bonum est, sed quo mihi vulnus, ut indigeam cauterio? Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia. Per fideicommissa legibus illudimus; et quasi majora sint Imperatorum scita, quam Christi, leges timemus, Evangelia contemnimus. Sit haeres, sed mater filiorum, id est, gregis sui Ecclesia, quae illos genuit, nutrivit et pavit. Quid nos inserimus, inter matrem et liberos? GLORIA EPISCOPI EST, pauperum inopiae [Plerique Mss. opibus ] providere. Ignominia omnium Sacerdotum est, propriis studere divtiis. Natus in paupere domo, et in tugurio rusticano; qui vix milio et cibario pane, rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio. Novi et genera et nomina piscium, in quo littore coneha lecta sit calleo: saporibus avium discerno provincias; et ciborum pretiosorum me raritas, ac novissime damna ipsa delectant. Audio praeterea in senes, et anus absque liberis, quorumdam turpe servitium. Ipsi apponunt matulam [al. mappulam ], obsident lectum, purulentiam stomachi, et phlegmata pulmonis, manu propria suscipiunt. Pavent ad introitum medici, trementibusque labiis, an commodius habeant, sciscitantur: et si paululum senex vegetior fuerit, periclitantur: SIMULATAQUE laetitia, mens intrinsecus avara torquetur. Timent enim, ne perdant ministerium; et vivacem senem, Mathusalae annis comparant. O quanta apud Deum merces, si in praesenti pretium non sperarent! Quantis sudoribus haereditas cassa expetitur! Minori labore margaritum Christi emi poterat. 7. Divinas Scripturas saepius lege, imo nunquam de manibus tuis sacra lectio 262 deponatur. Disce quod doceas: obtine eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut possis exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere. Permane in his quae didicisti, et credita sunt tibi; sciens a quo didiceris: paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem, de ea quae in te est spe et fide. Non confundant opera tua sermonem tuum: ne cum in Ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat, Cur ergo haec quae dicis, ipse non facis? DELICATUS MAGISTER EST, qui pleno ventre de jejuniis disputat. Accusare avaritiam et latro potest. Sacerdotis Christi os, mens, manusque concordent. Esto subjectus Pontifici tuo, et quasi animae parentem suscipe. Amare filiorum, timere servorum est. « Si pater sum, inquit, ubi est honor meus? Si Dominus ego sum, ubi est timor meus? » (Malach. 1. 2) Plura tibi in eodem viro observanda sunt nomina; Monachus, Pontifex, avunculus tuus, qui te jam in omnibus, quae sancta sunt, docuit. Illud etiam dico, quod Episcopi, Sacerdotes se esse noverint, non dominos [Alibi se Patres esse non dominos ]: honorent Clericos quasi Clericos, ut et ipsis a Clericis, quasi Episcopis honor deferatur. Scitum illud est oratoris Domitii; Cur ego te, inquit, habeam ut principem, cum tu me non habeas ut Senatorem? Quod Aaron et filios ejus, hoc esse Episcopum et Presbyteros noverimus: Unus Dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium. Recordemur semper quid Apostolus Petrus praecipiat Sacerdotibus: « Pascite eum qui in vobis est gregem Domini: providentes non coacte, sed spontanec secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in clerum, sed forma facti gregis ex animo: ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam » (1. Petr. 5. 2. et seqq.). Pessimae consuetudinis est in quibusdam Ecclesiis, tacere 263 Presbyteros, et praesentibus Episcopis non loqui, quasi aut invideant, aut non dignentur audire. « Et si alii, » inquit Apostolus Paulus, « fuerit revelatum sedenti, prior taceat. Potestis enim per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes consolentur: et spiritus Prophetarum Prophetis subjectus est. Non enim est dissensionis Deus, sed pacis » (1. Cor. 14. 30. et seqq.). « Gloria patris est filius sapiens » (Prov. 10. 1). Gaudeat Episcopus judicio suo, cum tales Christo elegerit Sacerdotes. 8. Conciones in Ecclesia. --Docente te in Ecclesia, non clamor populi, sed gemitus suscitetur. Lacrymae auditorum, laudes tuae sint. Sermo Presbyteri, Scripturarum lectione conditus sit. Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque sine ratione, sed mysteriorum peritum, et sacramentorum Dei tui eruditissimum. Verba volvere, et celeritate dicendi apud imperitum vulgus admirationem sui facere, indoctorum hominum est. Attrita frons interpretatur saepe quod nescit: et cum aliis persuaserit, sibi quoque usurpat scientiam. Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus, rogatus a me ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id est, secundo primum (Luc. 6. 1), eleganter lusit, docebo te, inquiens, super hac re in Ecclesia: in qua mihi omni populo acclamante, cogeris invitus scire quod nescis. Aut certe si solus tacueris, solus ab omnibus stultitiae condemnaberis. Nihil tam facile, quam vilem plebeculam et indoctam concionem, linguae volubilitate decipere. quae quidquid non intelligit, plus miratur. M. Tullius (in quem pulcherrimum illud elogium est: « Demosthenes tibi praeripuit, ne esses primus Orator: » tu illi, ne solus) in oratione pro Quinto Gallio, quid de favore vulgi, et de imperitis concionatoribus loquatur, attende, ne his fraudibus ludaris. Loquor enim, quae sum ipse nuper expertus. Unus quidam Poeta nominatus homo, perlitteratus, cujus sunt illa colloquia Poetarum ac Philosophorum, cum facit Euripidem et Menandrum inter se, 264 et alio loco Socratem atque Epicurum disserentes, quorum aetates non annis, sed saeculis scimus esse disjunctas, quantos is plausus et clamores movet? Multos enim condiscipulos habet in theatro, qui simul litteras non didicerunt. 9. Cultus qualis. Diversa membra in Ecclesia. --Vestes pullas aeque devita, ut candidas. Ornatus ut sordes pari modo fugiendae sunt, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Non absque amictu lineo incedere, sed pretium vestium linearum non habere, laudabile est. Alioqui ridiculum et plenum dedecoris est, referto marsupio, quod sudarium orariumque non habeas, gloriari. Sunt qui pauperibus paulum tribuunt, ut amplius accipiant; et sub praetextu eleemosynae quaerunt divitias, quae magis venatio appellanda est, quam eleemosynae genus. Sic bestiae, sic aves, sic capiuntur et pisces. Modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo sacculi protrahantur. Sciat Episcopus, cui commissa est Ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat. MELIUS EST non habere quod tribuam, quam impudenter petere quod recondam. Sed et genus arrogantiae est, clementiorem te velle videri, quam Pontifex Christi est. Non omnia possumus omnes. Alius in Ecclesia oculus est, alius lingua, alius manus, alius pes, auris, venter, et caetera. Lege Pauli Epistolam ad Corinthios: quomodo diversa membra unum corpus efficiunt (I. Cor. 12). Nec rusticus tamen et simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit: nec peritus et eloquens, lingua aestimet sanctitatem. MULTOQUE MELIUS EST e duobus imperfectis, rusticitatem habere sanctam, quam eloquentiam peccatricem. 10. Templorum ornatus. --Multi aedificant parietes, et columnas ecclesiae substruunt: marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum Christi nulla electio est. Neque vero mihi aliquis opponat, dives in Judaea Templum, mensam, lucernas, thuribula, patellas, scyphos, mortariola, et caetera ex auro fabrefacta (3. Reg. 5. et 6). Tunc haec probabantur a Domino, quando Sacerdotes hostias immolabant, et sanguis pecudum erat 265 redemptio peccatorum. Quanquam haec omnia praecesserint in figura: « Scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt » (2. Cor. 10. 11). Nunc vero cum paupertatem domus suae pauper Dominus dedicarit, COGITEMUS crucem ejus, et divitias lutum putabimus. Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammona? (Luc. 16.) Quid suspicimus [ al. suscipimus ] et amamus, quod Petrus se non habere, gloriose testatur? (Act. 3). Alioqui si tantum litteram sequimur, et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus et caetera. Ducant Pontifices Christi, uxores virgines: quamvis bonae mentis sit qui cicatricem habuerit, et deformis est, privetur Sacerdotio: lepra corporis, animae vitiis praeferatur. Crescamus et multiplicemur, et repleamus terram: nec immolemus agnum, nec mysticum Pascha celebremus, quia haec absque Templo fieri lege prohibentur. Figamus septimo mense tabernaculum, et solemne jejunium buccina concrepemus. Quod si haec omnia spiritualibus spiritualia comparantes, scientesque cum Paulo, quod lex spiritualis est (Rom. 7), et David verba cantantis [al. cantantes ]: « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua » (Ps. 118. 18), sic intelligimus, ut Dominus quoque noster intellexit, et interpretatus est sabbatum: aut aurum repudiemus cum caeteris superstitionibus Judaeorum: aut, si aurum placet, placeant et Judaei, quos cum auro, aut probare nobis necesse est, aut damnare. 11. Convivia fugienda. --Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument. Turpe est ante fores Sacerdotis Christi crucifixi et pauperis, et qui cibo quoque vescebatur alieno, lictores Consulum, et milites excubare, judicemque provinciae melius apud te prandere, quam in palatio. Quod si obtenderis te facere haec, ut roges pro miseris atque subjectis, JUDEX SAECULI plus deferet Clerico continenti, quam diviti: et magis sanctitatem tuam venerabitur, quam opes. Aut si talis est, qui non 266 audiat Clericos pro quibuslibet tribulatis, nisi inter phialas [al. inter calices et phialas ], libenter carebo hujuscemodi beneficio; et Christum rogabo pro judice, qui magis et citius subvenire potest, quam judex: « Melius enim est confidere in Domino, quam confidere in homine. Melius est sperare in Domino, quam sperare in principibus » (Ps. 117. 8. 9). Nunquam vinum redoleas, ne audias illud Philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed vinum propinare. Vinolentos Sacerdotes et Apostolus damnat, et vetus lex prohibet (Levit. 10). Qui altario deserviunt, vinum, et siceram non bibant. Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest; sive illa quae frumento conficitur; sive pomorum succo, aut cum favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus, aqua pinguior coloratur. Quidquid inebriat, et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur (siquidem et Dominus vini potator est appellatus (Matth. 11): et Timotheo dolenti stomachum, modica vini sorbitio relaxata est (1. Tim. 5), sed modum pro aetatis, et valetudinis et corporum qualitate exigimus in potando. Quod si absque vino ardeo adolescentia, et inflammor calore sanguinis, et succulento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est. Pulchre dicitur apud Graecos, et nescio an apud nos aeque resonet: Pinguis venter, non gignit sensum tenuem. 12. Modus in jejuniis. --Tantum tibi jejuniorum modum impone, quantum ferre potes. Sint tibi pura, casta, simplicia, moderata, et non superstitiosa jejunia. Quid prodest oleo non vesci, et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere, carycas, piper, nuces, palmarum fructus, similam, mel, pistacia? Tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane, et dum delicias sectamura, regno coelorum retrahimur. Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam, aquam non 267 bibere, nec vesci pane; sed sorbitiunculas delicatas et contrita olera, betarumque succum, non calice sorbere, sed concha. Proh pudor, non erubescimus istiusmodi ineptiis; nec taedet superstitionis! Insuper etiam famam abstinentiae in deliciis quaerimus. FORTISSIMUM jejunium est aqua et panis. Sed quia gloriam non habet, et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune jejunium non putatur. 13. Gloria cavenda. Cultus superstitiosus. --Cave ne hominum rumusculos aucuperis: ne in offensam Dei, populorum laudem commutes. Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. 1. 10). Desiit placere hominibus, et servus factus est Christi. Per bonam famam et malam, a dextris et a sinistris Christi miles graditur: nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur: non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit, et tristia. Per diem sol non urit eum, neque luna per noctem (Ps. 120. 6). Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis. Nolo te dilatare fimbrias, et ostentui habere phylacteria, et conscientia repugnante, pharisaica ambitione circumdari. Quanto melius erat haec non in corpore, sed in corde gestare; et Deum habere fautorem, non aspectus hominum? Inde pendet Evangelium inde Lex et Prophetae; sive sacra et Apostolica doctrina. « Melius est enim haec omnia in mente portare, quam in corpore. » Fidelis mecum Lector intelligis quid taceam, et quid magis tacendo loquar. Tot te regulae, quot species gloriarum percurrant. Vis scire quales Dominus quaerat ornatus? Habeto prudentiam, justitiam, temperantiam, fortitudinem. His coeli plagis includere, haec te quadriga [al. additur in altum ], velut aurigam Christi, ad metam concitum [al. concita ] ferat. Nihil hoc monili pretiosius, nihil hac gemmarum varietate distinctius. Ex omni parte decoraris, cingeris, atque protegeris, et ornamento tibi sunt 268 et tutamini, gemmae vertuntur in scuta. 14. Obtrectationes cavendae. --Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahas, aut alios audias detrahentes. « Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: haec fecisti et tacui. Existimasti inique, quod ero tui similis: aguam te et statuam contra faciem tuam » (Ps. 49. 20. 21). Parce a detractione linguae, custodi sermones tuos, et scito quia per cuncta, quae de aliis loqueris, tua sententia judicaris, et in his ipse deprehenderis, quae in aliis arguebas. « Neque vero illa justa est excusatio, Referentibus aliis injuriam facere non possum. » Nemo invito auditori libenter refert. Sagitta in lapidem nunquam figitur, interdum resiliens percutit dirigentem. Discat detractor, dum te videt non libenter audire, non facile detrahere: « Cum detractoribus, ait Salomon, ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? » (Prov. 24. 21. 22) tam videlicet ejus qui detrahit, quam illius qui aurem accommodat detrahenti. 15. Silentium et secretum. --Officii tui est visitare languentes, nosse domos matronarum, ac liberos earum, et nobilium virorum custodire secreta. Officii tui sit, non solum oculos castos servare, sed et linguam. Nunquam de formis mulierum disputes, nec quid agatur in alia, domus alia per te noverit. Hippocrates adjurat discipulos suos, antequam doceat, et in verba sua jurare compellit: extorquet sacramento silentium, sermonem, incessum, habitum, moresque praescribit. Quanto magis nos, quibus animarum medicina [al. cura ] commissa est, omnium Christianorum domos debemus amare quasi proprias? Consolatores potius nos in moeroribus suis, quam convivas in prosperis noverint. FACILE CONTEMNITUR Clericus, qui saepe vocatus ad prandium, ire non recusat. 16. Raro accipiendum. Nuptias Clericus non conciliat. Sacrilegium Ecclesiam fraudare. -- 269 Nunquam petentes, raro accipiamus rogati. Beatius enim est magis dare quam accipere (Act. 20). Nescio quo enim modo etiam ipse qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te judicat, et mirum in modum si eum rogantem contempseris, plus te posterius veneratur. Praedicator continentiae, nuptias ne conciliet. Qui Apostolum legit, dicentem, Superest, ut qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant (1. Cor. 7); cur virginem cogit ut nubat? qui de monogamia Sacerdos est, quare viduam hortatur ut digama sit? Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum, quomodo possunt esse Clerici, qui proprias jubentur contemnere facultates? AMICO QUIPPIAM rapere, furtum est: Ecclesiam fraudare, sacrilegium est. Accepisse quod pauperibus erogandum est, et esurientibus plurimis, vel cautum esse velle, vel timidum; aut quod apertissimi sceleris est, aliquid inde subtrahere, omnium praedonum crudelitatem superat. Ego fame torqueor, et tu judicas quantum ventri meo satis sit? Aut divide statim quod acceperis, aut si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat. NOLO SUB occasione mea sacculus tuus plenus sit. Nemo me melius, mea servare potest. Optimus dispensator est qui sibi nihil reservat. 17. Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato jam Virginitatis libello [Epistola XXII. de Virginit. servanda], quem sanctae Eustochio Romae scripseram, post annos decem rursus Bethleem ora reserare, et confodiendum me linguis omnium prodere. Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum judicium subiremus, quod tu facere prohibuisti: aut scribentes nosse, cunctorum adversum nos maledicorum tela esse torquenda. Quos obsecro ut quiescant et desinant maledicere; non enim ut adversariis, sed ut amicis scripsimus; nec invecti sumus in eos qui peccant, sed ne peccent, 270 monuimus. Neque in illos tantum, sed et in nos metipsos severi judices fuimus: volentesque festucam de oculo alterius tollere, nostram prius trabem ejecimus. Nullum laesi, nullius nomen saltem descriptione [al. mea scriptura ] signatum est. Neminem specialiter meus sermo pulsavit. Generalis de vitiis disputatio est. Qui mihi irasci voluerit, prius ipse de se quod talis sit, confitebitur.

EPISTOLA LIII. AD PAULINUM. De studio Scripturarum

Omnium sapientum exemplis provocat ad studium Litterarum sacrarum, et in his quantum sit difficultatis, ostendit. Deinde quo magis inflammet ad earum studium, singulos libros, Auctores et argumenta elogiis quibusdam breviter commendat. Denique, ut se a saeculi rebus penitus expediat, hortatur. 1. Vera necessitudo. Sapientum peregrinationes. --Frater Ambrosius tua mihi munuscula perferens, detulit et suavissimas litteras, quae a principio amicitiarum, fidem jam probatae fidei et veteris amicitiae praeferebant. Vera enim illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio; sed Dei timor et divinarum Scripturarum studia conciliant. Legimus in veteribus historiis, quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, maria transisse, ut eos quos ex libris noverant, coram quoque viderent. Sic Pythagoras Memphiticos vates; sic Plato Aegyptum et Architam Tarentinum, eamque oram Italiae, quae quondam magna Graecia dicebatur, laboriosissime peragravit; ut qui Athenis magister erat et potens, cujusque doctrinam Academiae gymnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus, MALENS ALIENA verecunde 271 discere, quam sua impudenter ingerere. Denique cum litteras quasi toto fugientes orbe persequitur, captus a piratis et venundatus, etiam tyranno crudelissimo (Dionysio Siciliae) paruit, captivus, vinctus, et servus; tamen quia Philosophus, major emente se fuit. Ad T. Livium lacteo eloquentiae fonte manantem, de ultimis Hispaniae (a Gadibus,) Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus; et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa aetas inauditum omnibus saeculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi, aliud extra urbem quaererent. Apollonius (sive ille Magus, ut vulgus loquitur, sive Philosophus, ut Pythagorici tradunt) intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scythas, Massagetas, opulentissima Indiae regna penetravit: et ad extremum latissimo Physon amne (Gange) transmisso, pervenit ad Brachmanas; ut Hiarcam in throno sedentem aureo et de Tantali fonte potantem, inter paucos discipulos, de natura, de motibus, ac siderum cursu audiret docentem: inde per Elamitas, Babylonios, Chaldaeos, Medos, Assyrios, Parthos, Syros, Phoenices, Arabes, Palaestinos, reversus Alexandriam, perrexit Aethiopiam, ut Gymnosophistas, et Tamosissimam Solis mensam videret in sabulo. Invenit ille vir ubique quod disceret: et semper proficiens, semper se melior fieret. Scripsit super hoc plenissime octo voluminibus Philostratus.

2. Quid loquar de saeculi hominibus? cum Apostolus Paulus vas electionis et magister gentium, qui de conscientia tanti in se hospitis loquebatur. An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? (2. Cor. 13. 3.) post Damascum Arabiamque lustratam, ascenderit Jerosolymam, ut videret Petrum, et manserit apud eum diebus quindecim. Hoc enim mysterio hebdomadis et ogdoadis, futurus Gentium praedicator instruendus erat. Rursumque post annos quatuordecim, assumpto Barnaba et Tito exposuerit Apostolis Evangelium, ne forte in vacuum curreret, 272 aut cucurrisset. Habet nescio quid latentis energiae viva vox; et in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat. Unde et Eschynes, cum Rhodi exularet; et legeretur illa Demosthenis Oratio, quam adversus eum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait: Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem? 3. Haec non dico, quod sit in me aliquid tale, quod vel possis, vel velis discere: sed quod ardor tuus ac discendi studium, etiam absque nobis per se probari debeat. Ingenium docile, et sine doctore laudabile est. Non quid invenias, sed quid quaeras, consideramus. Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis et plastae cessent manus, tamen τῇ δυνάμει totum est, quidquid esse potest. Paulus Apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et Prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritualibus telis, postea diceret confidenter: « Arma militiae nostrae, non carnalia sunt, sed potentia Dei, ad destructionem munitionum: Concilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei; et captivantes [al. captivantem ] omnem intellectum, ad obediendum Christo: et parati subjugare cunctam inobedientiam » (4. Cor. 10. 4. 5). Ad Timotheum scribit, ab infantia sacris litteris eruditum; et hortatur ad studium lectionis, ne negligat gratiam, quae data sit ei per impositionem manus Presbyterii. Tito praecipit, ut inter caeteras virtutes Episcopi, quem brevi sermone depinxit, scientiam quoque eligat [al. intelligat ] Scripturarum: « Obtinentem, inquit, eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere » (Tim. 1. 9). Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest: et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Aggaeus Propheta, imo per Aggaeum Dominus, interroga, ait, Sacerdotes Legem (Agg. 2). Sacerdotis officium. Paulus cur vas electionis. --In tantum Sacerdotis officium est, interrogatum respondere de Lege. Et in Deuteronomio legimus: Interroga patrem, tuum, et annuntiabit tibi; 273 seniores tuos, et dicent tibi (Deut. 32. 7). In Psalmo quoque centesimo decimo octavo. Cantabiles mihi erant justificationes tuae, in loco peregrinationis meae (v. 54). Et in descriptione justi viri, cum eum David arbori vitae, quae est in paradiso, compararet, inter caeteras virtutes et hoc intulit: In lege Domini voluntas ejus: et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psalm. 1. 2). Daniel in fine sacratissimae Visionis justos, ait, fulgere sicut stellas; et intelligentes, hoc est doctos, quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent, justa rusticitas, et docta justitia? Alii stellis, alii coelo comparantur. Quanquam juxta Hebraicam Veritatem, utrumque de eruditis possit intelligi: ita enim apud eos legimus: « Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates » (Dan. 12. 3). Cur dicitur Paulus Apostolus vas electionis? Nempe quia legis et sanctarum Scripturarum armarium est. Pharisaei stupent ad doctrinam Domini; et mirantur in Petro et Joanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quidquid enim aliis exercitatio et quotidiana in Lege meditatio tribuere solet, illis Spiritus Sanctus suggerebat: et erant, juxta quod scriptum est, θεοδίδακτοι. Duodecim annos Salvator impleverat, et in Templo senes de quaestionibus legis interrogans, magis docet, dum prudenter interrogat.

4. Nisi forte rusticum Petrum, rusticum dicimus Joannem; quorum uterque dicere poterat: « Etsi imperitus sermone, non tamen scientia » (2. Cor. 11. 6). Joannes rusticus, piscator, indoctus? Et unde illa vox obsecro, « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? » (Joan. 1. 1.) Λόγος enim Graece multa significat; nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscujusque rei, per quam sunt singula quae subsistunt. Quae universa recte intelligimus in Christo. Hoc doctus Plato nescivit: hoc Demosthenes eloquens ignoravit. « Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo » (1. Cor. 1. 19). Vera sapientia perdet falsam sapientiam: et quanquam stultitia praedicationis in Cruce sit, tamen Paulus « Sapientiam loquitur inter perfectos. Sapientiam autem non saeculi hujus, nec principum saeculi istius, qui destruuntur: 274 sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula » (1. Cor. 2. 7). Dei sapientia Christus est. « Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia » (Ibid. 24). Haec sapientia in mysterio abscondita est: de qua et noni Psalmi titulus praenotatur, « pro occultis filii: » in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi: et qui in mysterio absconditus erat, praedestinatus est ante saecula. Praedestinatus autem, et praefiguratus, in Lege et Prophetis. Unde et Prophetae appellabantur Videntes: quia videbant eum, quem caeteri non videbant. « Abraham vidit diem ejus: et laetatus est » (Joan. 8. 56). Aperiebantur coeli Ezechieli; qui populo peccatori erant. « Revela, inquit David, oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua » (Ps. 118. 18). Lex enim spiritualis est, et revelatione opus est, ut intelligatur, ac revelata facie Dei gloriam contemplemur. 5. Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditur (Apoc. 5): quem si dederis homini scienti litteras, ut legat, respondebit tibi: Non possum, signatus est enim. Quanti hodie putant se nosse litteras, et tenent signatum librum; nec aperire possunt, nisi ille reseraverit « qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit, claudit et nemo aperit? » (Ibid. 3. 7.) In Actis Apostolorum sanctus eunuchus, imo vir (sic enim eum Scriptura cognominat), cum legeret Isaiam, interrogatus a Philippo: « Putasne intelligis quae legis? » respondit, « Quomodo possum, nisi aliquis me docuerit? » (Act. 8.) Ego, ut de me interim loquar, nec sanctior sum hoc eunucho, nec studiosior; qui de Aethiopia, id est, de extremis mundi finibus venit ad Templum, reliquit aulam regiam: et tantus amator Legis, divinaeque scientiae fuit, ut etiam in vehiculo sacras litteras legeret: et tamen cum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personaret, ignorabat eum, quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Jesum, qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus! Eadem hora credit eunuchus, baptizatur, fidelis et sanctus est; ac de discipulo magister: plus in deserto fonte Ecclesiae, quam in aurato synagogae Templo reperit. 6. Haec a me perstricta sunt breviter 275 (neque enim Epistolaris angustia evagari longius patiebatur) ut intelligeres te in Scripturis sanctis, sine praevio et monstrante semitam, non posse ingredi. Taceo de Grammaticis, Rhetoribus, Philosophis, Geometris, Dialecticis, Musicis, Astronomis, Astrologis, Medicis, quorum scientia mortalibus vel utilissima est, et in tres partes scinditur, τό δὸγμα, τὴν μέθοδον, τὴν ἐμπειριαν. Ad minores artes veniam, et quae non tam λογῳ, quam manu administrantur. Agricolae, caementarii, fabri, metallorum, lignorumve caesores, lanarii quoque et fullones, et caeteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricantur, absque doctore non possunt esse quod cupiunt. « Quod Medicorum est, » Promittunt Medici, tractant fabrilia fabri. (Horat. Epist. lib. 1. Epist. 1). 7. Sola Scripturarum ars est, quam sibi omnes passim vindicant. Scribimus indocti, doctique poemata passim. (Ibid.). Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii adducto supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt, proh pudor, a feminis, quod viros doceant: et ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, imo audacia edisserunt aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de mei similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas, post saeculares litteras venerint; et sermone composito aurem populi mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant: nec scire dignantur, quid Prophetae, quid Apostoli senserint; sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia; quasi grande sit, et non vitiosissimum docendi genus, depravare sententias, et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legerimus, Homerocentonas, et Virgiliocentonas: ac non sic etiam Maronem sine Christo possimus dicere Christianum, qui scripserit: Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna. Jam nova progenies coelo demittitur alto. (Virgil. Eclog. 4). 276 Et patrem loquentem ad filium, Nate, meae vires, mea magna potentia solus. Et post verba Salvatoris in cruce. Talia perstabat memorans, fixusque manebat.

Puerilia sunt haec, et circulatorum ludo similia, docere quod ignores: imo, ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias.

8. Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de natura mundi, de exordio generis humani, de divisione terrae, de confusione linguarum, et descensione usque ad Aegyptum, gentis scribitur Hebraeorum. Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque praeceptis In promptu est Leviticus liber, in quo singula sacrificia, imo singulae pene syllabae, et vestes Aaron, et totus ordo Leviticus, spirant coelestia sacramenta. Numeri vero, nonne totius arithmeticae, et Prophetiae Balaam, et quadraginta duarum per eremum mansionum mysteria continent? Deuteronomium quoque secunda lex, et Evangelicae legis praefiguratio, nonne sic ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus? Hucusque Pentateuchus: quibus quinque verbis (1. Cor. 14. 19), loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriatur. Job exemplar patientiae, quae non mysteria suo sermone complectitur? Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur: omnesque leges dialecticae, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et, ut de caeteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat; ut nullus de ea vel manifestius, vel cautius scripserit: « Scio, inquit, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo » (Job. 19. 25. 26). Veniam ad Jesum Nave, qui typus Domini non solum in gestis, sed etiam in nomine, 277 transiit Jordanem, hostium regna subvertit, divisit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes, atque confinia, Ecclesiae, coelestisque Jerusalem spiritualia regna describit. In Judicum libro quot principes populi, tot figurae sunt. Ruth Moabitis. Isaiae explet vaticinium, dicentis: « Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion » (Isai. 16. 1). Samuel in Heli mortuo, et in occiso [al. occisione ], Saul, veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi Sacerdotii, novique Imperii sacramenta testatur. Malachim, id est, Regum tertius, et quartus liber a Salomone usque ad Jechoniam: et ab Jeroboam filio Nabath, usque ad Osee, qui ductus est in Assyrios, regnum Juda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt: si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesiae paucitas, et Haereticorum contra Ecclesiam bella narrantur. Duodecim Prophetae in unius voluminis angustias coarctati, multo aliud quam sonant in littera, praefigurant. Osee crebro nominat Ephraim. Samariam, Joseph, Jezrael, et uxorem fornicariam, et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri, viri ad se reditum praestolari. Joel filius Phathuel, describit terram duodecim tribuum, heruca, brucho, locusta, rubigine vastante corruptam: et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum Sanctum super servos Dei, et ancillas, id est, super centum viginti credentium nomina, qui effundendus erat in coenaculo Sion: qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur. Amos pastor et rusticus, et « ruborum mora distringens, » paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria, aut quatuor scelera Damasci, Gazae, et Tyri, et Idumeae, et filiorum Ammon, et Moab, et in septimo octavoque gradu, Judae et Israel? Hic loquitur ad vaccas pingues, quae sunt in monte Samariae, et ruituram domum majorem minoremque testatur. Ipse cernit fictorem locustae; et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum, et 278 uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus, et famem in terram: non famem panis, nec sitim aquae, sed audiendi verbum Dei. Abdias qui interpretatur « servus Dei » [al. Domini ], pertonat contra Edom sanguineum, terrenumque hominem. Fratris quoque Jacob semper aemulum hasta percutit spirituali. Jonas « columba » pulcherrima, naufragio suo passionem Domini praefigurans, mundum ad poenitentiam revocat: et sub nomine Ninive, salutem gentibus nuntiat. Michaeas de Morasthi, « cohaeres » Christi, vastationem annuntiat filiae latronis, et obsidionem ponit contra eam: quia maxillam percusserit judicis Israel. Nahum « consolator » orbis, increpat civitatem sanguinum, et post eversionem illius loquitur: « Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem » (Num. 1. 15). Abacuc « luctator » fortis et rigidus, stat super custodiam suam, et figit gradum super munitionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: « Operuit coelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus, ut lux erit: cornua in manibus ejus, ibi abscondita est fortitudo ejus » (Abac. 3). Sophonias « speculator » et arcanorum Domini cognitor, audit clamorem a porta piscium, et ejulatum a secunda, et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pilae: quia conticuit omnis populus Chanaam: disperierunt universi, qui involuti erant argento. Aggaeus « festivus » et laetus, qui seminavit in lacrymis, ut in gaudio meteret, destructum Templum reaedificat, Dominumque Patrem inducit loquentem: « Adhuc unum modicum, et ego commovebo coelum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet desideratus cunctis gentibus » (Agg. 2. 7. 8). Zacharias « memor Domini sui, » multiplex in Prophetia, Jesum vestibus sordidis indutum, et lapidem oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis, quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et dextris: ut post equos, rufos, nigros et albos, et varios, et dissipatas quadrigas ex Ephraim, et equum de Jerusalem, pauperem regem vaticinetur et praedicet, sedentem super pullum filium asinae subjugalis. Malachias aperte, et in fine omnium Prophetarum, de abjectione Israel et vocatione gentium: « Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus 279 non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda » (Mal. 1. 10). Isaiam, Jeremiam, Ezechielem, et Danielem quis possit vel intelligere, vel exponere? Quorum primus non Prophetiam mihi videtur texere, sed Evangelium. Secundus virgam nuceam [Vulg. vigilantem ] et ollam succensam a facie Aquilonis, et pardum spoliatum suis coloribus; et quadruplex diversis metris nectit alphabetum ( Lamentationes ). Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebraeos istae partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur. Quartus vero qui et extremus inter quatuor Prophetas, temporum conscius, et totius mundi φιλοΐστωρ, lapidem praecisum de monte sine manibus, et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat. David, Simonides noster, Pindarus et Alcaeus, Flaccus quoque, Catullus et Serenus, Christum lyra personat, et in decachordo psalterio ab inferis suscitat resurgentem. Salomon, pacificus, et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam jungit et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium. Esther in Ecclesiae typo populum liberat de periculo, et interfecto Aman, qui interpretatur « iniquitas, » partes convivii et diem celebrem mittit in posteros. Paralipomenon liber, id est, Instrumenti veteris ἑπιτομὴ tantus ac talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, juncturasque verborum, et praetermissae in Regum libris tanguntur historiae, et innumerabiles explicantur Evangelii quaestiones. Ezras et Neemias, « adjutor » videlicet et « consolator a Domino, » in unum volumen coarctantur: instaurant Templum, muros extruunt civitatis: omnisque illa turba populi redeuntis in patriam, et descriptio Sacerdotum, Levitarum, Israelis, proselytorum ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice praeferunt, aliud retinent in medulla. 280 8. Cernis me Scripturarum amore raptum excessisse modum Epistolae, et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: « Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore » (Ps. 118. 20). Caeterum Socraticum illud impletur in nobis; Hoc tantum scio, quod nescio. Tangam et novum breviter Testamentum. Matthaeus, Marcus, Lucas, et Joannes, quadriga Domini, et verum Cherubim, quod interpretatur « scientiae multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintillae emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi sunt, et quasi rota in rota volvuntur, et pergunt quocumque eos flatus Sancti Spiritus perduxerit. Paulus Apostolus ad septem Ecclesias scribit (octava enim ad Hebraeos a plerisque extra numerum ponitur.) » Timotheum instruit ac Titum, Philemonem pro fugitivo famulo (Onesimo) deprecatur. Super quo tacere melius puto, quam pauca scribere. Actus Apostolorum nudam quidem sonare videntur historiam, et nascentis Ecclesiae infantiam texere: sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cujus « Laus est in Evangelio, » animadvertemus pariter omnia verba illius, animae languentis esse medicinam. Jacobus, Petrus, Joannes, Judas Apostoli, septem Epistolas ediderunt tam mysticas quam succinctas, et breves pariter et longas: breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum lectione caecutiat [al. concutiatur ]. Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta, quot verba. Parum dixi pro merito voluminis. Laus omnis inferior est: in verbis singulis multiplices latent intelligentiae. 9. Oro te, frater carissime, inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere, nonne tibi videtur jam hic in terris regni coelestis habitaculum? Nolo offendaris in Scripturis sanctis simplicitate, et quasi vilitate verborum, quae vel vitio interpretum, vel de industria sic prolata sunt, 281 ut rusticam concionem [al. contentionem ] facilius instruerent: et in una eademque sententia, aliter doctus, aliter audiret indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut haec me nosse pollicear, et eorum fructus in terra capere, quorum radices in coelo fixae sunt; sed velle fateor: sedenti me praefero, magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur: quaerens invenit. Discamus in terris, quorum nobis scientia perseveret in coelo. 10. Obviis te manibus excipiam, et, ut inepte aliquid, ac de Hermagorae tumiditate effutiam, quidquid quaesieris, tecum scire conabor. Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum saeculi, fidem amicitiae, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem, etiam absque illo, ipsa Epistola praeferebat. Festina, quaeso te, et haerentis in salo naviculae funem magis praecide, quam solve. Nemo renuntiaturus saeculo bene potest vendere, quae contempsit ut venderet. Quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa. Antiquum dictum est: Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet. « Credenti totus mundus divitiarum est. Infidelis autem etiam obolo indiget. » Sic vivamus tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. VICTUS et vestitus, divitiae Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam, vende: si non habes, projice. Tollenti tunicam, et pallium relinquendum est. Scilicet nisi tu semper recrastinans, et diem de die trahens, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui seipsum obtulit. Apostoli navem tantum et retia reliquerunt. Vidua duo aera misit ad gazophylacium, et praefertur Croesi divitiis. FACILE contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum. 282

EPISTOLA LIV. AD FURIAM. De Viduitate servanda.

Furiam viduam, Titianae filiam, Probi Consolis nurum, hortatur ut in viduitate perseveret, nec iteret matrimonium; et quoniam adhuc virenti erat aetate, quibus modis pudicitiam simul ac famam tueri debeat, praecipit. 1. Obsecras litteris, et suppliciter deprecaris, ut tibi scribam, imo rescribam, quomodo vivere debeas, et viduitatis coronam illaeso pudicitiae nomine conservare. Gaudet animus, exsultant viscera, gestit affectus, hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo tempore fuit sub marito. Exauditae sunt preces et orationes ejus. Impetravit, ut adipisceretur in unica filia, quod vivens ipsa possederat. Habes praeterea generis tui grande privilegium, quod exinde a Camillo (L. Furius Camillus), vel nulla, vel rara vestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus: ut NON TAM laudanda sis, si vidua perseveres, quam execranda, si id Christiana non serves, quod per tanta saecula gentiles feminae custodierunt.

2. Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare videar. Blaesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum, in brevi vitae spatio tempora virtutum multa complevit. Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri: ET RUGOSA senectus redderet, quod sponte offert adolescentia. Sciens et videns in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium; Iratusque Chremes tumido desaeviet ore. Consurgent proceres adversus Epistolam meam; turba patritia detonabit [al. denotabit ], me magum, me seductorem clamitans, et in terras ultimas deportandum. Addant, 283 si volunt, et Samaritem, ut Domini mei titulum recognoscam. Certe filiam a parente non divido, nec dico illud de Evangelio: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos (Matth. 8. 22; et Luc. 9. 60). Vivit enim, qui credit in Christum. Et qui in illum credit, debet utique quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare (1. Joan. 2. 6). 3. Quando honorandi parentes. --Facessat invidia, quam nomini Christiano maledicorum semper genuinus infigit: ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocentur. Exceptis epistolis, ignoramus alterutrum. SOLAQUE causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est. Honora patrem tuum; sed si te a vero Patre non separat. TAMDIU SCITO sanguinis copulam, quamdiu ille suum noverit Creatorem. Alioqui David tibi protinus canet: « Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus tuus » (Ps. 44. 11). Grande praemium parentis obliti: Concupiscet rex decorem tuum. Quia audisti, quia vidisti, quia inclinasti aurem tuam; et populi tui, domusque patris tui oblita es, idcirco concupiscet rex decorem tuum, et dicet tibi: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te (Cant. 4. 7). Quid pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur, et nullos extrinsecus quaerit ornatus? [Mss. amplexus. ] Credit in Christum, et hac ambitione ditata pergit ad sponsum: eumdem habens Dominum, quem et virum. 4. Nuptiarum angustiae. --Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis: et quasi coturnicum carnibus usque ad nauseam saturata es (Num. 11): amarissimam choleram tuae sensere fauces. Egessisti acescentes et morbidos cibos: relevasti aestuantem stomachum. Quid vis rursum ingerere, quod tibi noxium fuit? Canis revertens ad vomitum, et sus lota, ad volutabrum luti (2. Petr. 2. 22). Bruta quoque animalia et vagae aves, in easdem pedicas retiaque non incidunt. An vereris, ne proles Furiana deficiat, et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore, et cervicem ejus stercore 284 liniat? Quippe omnes habent filios, qui habuere matrimonia; et quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt. Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia? Cornelia vestra, pudicitiae simul et fecunditatis exemplar, Graccos suos se genuisse laetata est? RIDICULUM est sperare pro certo, quod multos et non habere videas, et cum habuerint, perdidisse. Cui dimittes tantas divitias? Christo, qui mori non potest. Quem habebis haeredem? Ipsum, quem et Dominum. Contristabitur pater, sed laetabitur Christus: lugebit familia, sed Angeli gratulabuntur. Faciat pater quod vult de substantia sua: NON ES EJUS, cui nata es, sed cui renata: et qui te grandi pretio redemit, sanguine suo. 5. Cavendae nutrices et servi. --Cave nutrices, et gerulas, et istiusmodi venenata animalia, quae de corio tuo saturari ventrem suum cupiunt. Non suadent quod tibi, sed quod sibi prosit. Et saepe illud obganniunt: Solane perpetua moerens carpere juventa? Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris? (AENEID. l. IV.) Ubi pudicitiae sanctitas [al. pudicitie et sanctitas ], ibi frugalitas est. Ubi frugalitas, ibi damna servulorum. Quidquid non tulerint [al. intulerint ], sibi ablatum putant: nec considerant de quanto, sed quantum accipiant. Ubicumque viderint Christianum, statim illud de trivio, ὁ γραικος, ὁ ἐπιθέτης. Hi rumores turpissimos serunt: et quod ab ipsis egressum est, id ab aliis audisse se simulant, iidem auctores et exaggeratores. Exit fama de mendacio: quae cum ad matronas pervenerit, et earum linguis fuerit ventilata, provincias penetrat. Videas plerasque rabido ore saevire, et tincta facie, viperinis orbibus, dentibus pumicatis carpere Christianos. Hic aliqua, . . . . . . . . . . Cui circa humeros hiacynthina laena est; Rancidulum quiddam, balba de nare locuta. Perstrepit, ac tenero supplantat verba palato. (PERS. Sat. prima.) Omnis consonat chorus, et latrant universa subsellia. Junguntur nostri ordinis, qui et roduntur et rodunt. Adversus 285 nos loquaces, pro se muti; quasi et ipsi aliud sint, quam Monachi; et non quidquid in Monachos dicitur, redundet in Clericos, qui sunt Monachorum. Detrimentum pecoris, pastoris patres ignominia est. Sicut e regione, illius Monachi vita laudanda est, qui venerationi habet Sacerdotes Christi: et non detrahit gradui, per quem factus est Christianus.

6. Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo (nunquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae), sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias affinium, ac pium parentis errorem intelligeres: cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo, dicens aliquid cum Apostolo: « Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam » (Rom. 10. 1). Imitare potius (crebro enim idipsum repetam) sanctam matrem tuam, cujus ego quoties recordor, venit in mentem ardor in Christum, pallor ex jejuniis, eleemosynae in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas vestium et cordis, atque in cunctis sermo moderatus. Pater tuus, quem ego honoris causa nomino (non quia Consularis et Patritius, sed quia Christianus est) impleat nomen suum. Laetetur filiam genuisse Christo, non saeculo. Quin potius doleat, quod et virginitatem frustra amiseris, et fructus perdideris nuptiarum. Ubi est maritus quem tibi dedit? Etiam si amabilis, etiam si bonus fuisset, mors repuisset omnia: et copulam carnis solvisset interitus. Arripe, quaeso, occasionem, et fac de necessitate virtutem. NON QUAERUNTUR in Christianis initia, sed finis. Paulus male coepit, sed bene finivit. Judae laudantur exordia; sed finis proditione damnatur. Lege Ezechielem: « Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit. Et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua » (Ezech. 33). Ista est scala Jacob, per quam Angeli ascendunt, et descendunt; cui Dominus innititur lapsis porrigens manum, et fessos ascendentium gradus, sui contemplatione sustentans. Sed sicut non vult mortem peccatoris, tantum [al. tantum quantum ] ut convertatur et vivat: ita tepidos odit, et cito ei nauseam faciunt. 286 Cui plus dimittitur, plus diligit. 7. Vestium cultus. --Meretrix illa in Evangelio baptizata lacrymis suis, et crine, quo multos ante deceperat, pedes Domini tergens, salvata est (Luc. 7). Non habuit crispantes mitras, nec stridentes calceolos, nec orbes stibio fuliginatos. Quanto foedior, tanto pulchrior. Quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa? quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur: alterum candorem oris et colli: ignis juvenum, fomenta libidinum, impudicae mentis indicia. Quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrymis cutem nudat, et sulcos ducit in facie? Ornatus iste non Domini est; velamen istud Antichristi est. QUA FIDUCIA erigit ad coelum vultus, quos Conditor non agnoscat? Frustra obtenditur adolescentia, et aetas puellaris asseritur. Vidua quae marito placere desivit, et juxta Apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium, nisi perseverantiam. Meminit pristinae voluptatis, scit quid amiserit, quo delectata sit. Ardentes diaboli sagittae, jejuniorum et vigiliarum rigore [al. frigore ] restinguendae sunt. Aut loquendum nobis est, ut vestiti sumus: aut vestiendum, ut loquimur. Quid aliud pollicemur, et aliud ostendimus? LINGUA personat castitatem, et totum corpus praefert impudicitiam. 8. Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Caeterum vidua quae in deliciis est (non est meum, sed Apostoli) vivens mortua est. Quid sibi vult hoc quod ait: vivens mortua est? (1. Tim. 5. 6.) Vivere quidem videtur ignorantibus, et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est. « Anima quae peccaverit, ipsa morietur » (Ezech. 18). « Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt » (1. Tim. 5. 24. et 25). Quod dicit istiusmodi est: Quidam tam libere et palam peccant, ut postquam eos videris, statim intelligas peccatores. Alios autem, qui callide occultant vitia sua, ex sequenti conversatione cognoscimus. Similiter et bona apud aliquos in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. Quid ergo necesse est nos jactare pudicitiam, quae sine 287 comitibus et appendiciis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? Apostolus macerat corpus suum, et animae subjicit imperio; ne quod aliis praecipit, ipse non servet: ET ADOLESCENTULA fervente cibis corpore, de castitate secura est? 9. Neque vero haec dicens, condemno cibos, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione; sed juvenibus et puellis incentiva aufero voluptatum. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut juveniles medullae vino plenae, et dapibus inflammatae. Avaritia calcatur a plerisque, et cum marsupio deponitur. Maledicam linguam indictum emendat silentium. Cultus corporis et habitus vestium, unius horae spatio commutatur. Omnia alia peccata extrinsecus sunt; et quod foris est, facile abjicitur. Sola libido insita a Deo, ob liberorum procreationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium, et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere. Grandis igitur virtutis est, et sollicitae diligentiae, superare quod nata sis: in carne, non carnaliter vivere: tecum pugnare quotidie, et inclusum hostem Argi (ut fabulae ferunt) centum oculis observare. Hoc est quod Apostolus verbis aliis loquebatur: « Omne peccatum quod fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat » (2. Cor. 6. 18). Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis, praecipueque Galenus in libris, quorum titulus περὶ Ὑγιεινῶν ( Galeni libri de Tuenda sanitate ), puerorum et juvenum, ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere, et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant; sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere. Sicut e contrario senibus, qui pituita laborant et frigore, calidos cibos, et vetera vina prodesse. Unde et Salvator: « Attendite, inquit, vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae » (Luc. 21. 34). Et 288 Apostolus: « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria » (Ephes. 5. 18). Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam Comicus, cujus finis est humanos mores nosse atque describere, dixerit: Sine Cerere et Libero friget Venus. (TERENT. in Eunuc. 10. Quid vitandum juvenibus in cibis. --Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potu sume, quae natura frigidissima est. Aut si hoc imbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: « Vino modico utere propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates » (1. Tim. 5. 23). Deinde in ipsis cibis calida quaeque devita: non solum de carnibus loquor, super quibus vas electionis profert sententiam: « Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare; » sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque, et gravia [al. gravida ] declinanda sunt: nihilque ita scias conducere Christianis adolescentibus, ut esum olerum. Unde et in alio loco: « Qui infirmus est, ait, olera manducet » (Rom. 14. 2); ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. Sic [al. Si ] autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur. Pueri erant, necdum ad sartaginem venerant, in qua rex Babylonius senes judices frixit. Nobis non corporis cultus, qui in illis (excepto privilegio gratiae Dei) ex hujuscemodi cibis enituerat; sed animae vigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior. Inde est quod nonnulli vitam pudicam appetentium, in medio tinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant; et leguminibus onerant stomachum, quae momoderate parceque sumpta, innoxia sunt. Et, ut quod sentio loquar, nihil sic inflammat corpora, et titillat membra genitalia, sicut indigestus cibus, ructusque convulsus. Malo apud te, filia, verecundia parumper, quam causa periclitari. QUIDQUID seminarium voluptatum est, venenum puta. Parcus cibus, et venter semper esuriens, triduanis jejuniis 289 praefertur; et multo melius est quotidie parum, quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est, quae sensim descendit in terram. Subitus et nimius imber in praeceps arva subvertit. 11. Quando comedis, cogita quod statim tibi orandum, illico et legendum sit. De Scripturis sanctis habeto fixum versuum numerum; istud pensum Domino tuo redde. Nec ante quiete membra concedas, quam calathum pectoris tui, hoc subtegmine impleveris. Post Scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege: eorum dumtaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quaerere; multis margaritis, unam redime margaritam. Sta, juxta Jeremiam, in viis pluribus (Jerem. 6. 16), ut ad illam viam quae ad Patrem [al. patriam ] ducit, pervenias. Amorem monilium atque gemmarum, sericarumque vestium, transfer ad scientiam Scripturarum. Ingredere terram repromissionis, lacte et melle manantem (Exod. 2). Comede similam et oleum: vestire cum Joseph variis indumentis (Genes. 37): perforentur aures tuae cum Jerusalem sermone Dei; ut pretiosa ex illis novarum segetum grana dependeant. Habes Sanctum Exsuperium, probatae aetatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat. 12. Fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula (Luc. 16). Illis tribue divitias tuas, qui non Phasides aves, sed cibarium panem comedant; qui famem expellat, non qui augeat luxuriam. Intellige super egenum et pauperem (Psal. 40). Omni petenti te, da; sed maxime domesticis fidei: nudum vesti, esurientem ciba, aegrotantem visita (Luc. 6). Quotiescumque manum extendis, Christum cogita. Cave ne, mendicante Domino Deo tuo, alienas divitias augeas. 13. Cavendae juvenum confabulationes. Confabulandi fiducia in viduis. Sanctus amor impatientiam non habet. Laudes Eustochii virginis. --Juvenum fuge consortia. Comatulos, comptos, atque lascivos, domus tuae tecta non videant. Cantor pellatur, ut noxius. Fidicinas et psaltrias, et istiusmodi chorum diaboli, quasi mortifera sirenarum carmina proturba [al. devita ac proturba ] ex aedibus tuis. Noli ad publicum subinde 290 procedere, et spadonum exercitu praeeunte, viduarum circumferri libertate. Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et imbecilla aetas suo arbitrio abutitur, et putat licere, quod libet, « Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt » (1. Cor. 6. 12). Nec procurator calamistratus, nec formosus collactaneus, nec candidus [al. candidulus ] et rubicundus assecla adhaereat lateri tuo. Interdum animus dominarum ex ancillarum habitu judicatur. Sanctarum virginum et viduarum societatem appete. Et si sermocinandi cum viris incubuerit necessitas, arbitros ne divites: tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio, nec paveas, nec erubescas. Speculum mentis est facies, et taciti oculi cordis fatentur arcana. Vidimus nuper ignominiosum quemdam per totum Orientem volitasse rumorem. Et aetas, et cultus, et habitus, et incessus, et indiscreta societas, exquisitae epulae, regius apparatus, Neronis et Sardanapali nuptias loquebantur. Aliorum vulnus, nostra sit cautio. « Pestilente flagellato, stultus sapientior erit. » (Prov. 19). Sanctus amor impatientiam non habet. Falsus rumor cito opprimitur, et vita posterior judicat de priore. Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum, vitae hujus curricula quis pertranseat: malorumque solatium est, bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum. Sed tamen cito ignis stipulae conquiescit, et exundans flamma, deficientibus nutrimentis, paulatim emoritur. Si anno praeterito fama mentita est, aut si certe verum dixit, cesset vitium, cessabit et rumor. Haec dico, non quod de te sinistrum quid metuam, sed quod pietatis affectu, etiam quae tuta sunt, pertimescam. O si videres sororem tuam, et illud sacri oris eloquium coram te audire contingeret, cerneres in parvulo corpusculo ingentes animos. Audires totam veteris et novi Testamenti supellectilem ex illius corde fervere. Jejunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. Tenet tympanum in 291 exemplum Mariae, et Pharaone merso, Virginum choro praecinit: « Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare » (Exod. 15. 1). Has docet psaltrias Christo, has fidicinas erudit Salvatori. Sic dies, sic nox ducitur, et oleo ad lampades praeparato, sponsi exspectatur adventus. Imitare ergo et tu consanguineam tuam. Habeat Roma, quod augustior urbe Romana possidet Bethleem. 14. Habes opes, facile tibi est indigentibus victus subsidia ministrare. Quod luxuriae parabatur, virtus insumat: nullam [al. nulla ] nuptias contemptura timeat egestatem. Redime virgines, quas in cubiculum regis inducas. Suscipe viduas, quas inter Virginum lilia, et Martyrum rosas, quasi quasdam violas, misceas: pro corona spinea, in qua Christus mundi delicta portavit, talia serta compone. Laetetur et adjuvetur nobilissimus pater tuus: discat a filia, quod didicerat ab uxore. Jam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt: et fronte ob senium rugis arata, vicina est mors in foribus; designatur rogus prope. Velimus, nolimus, senescimus. Paret sibi viaticum, quod longo itineri necessarium est. Secum portet, quod invitus dimissurus est; imo praemittat in coelum, quod si negaverit, terra sumptura est. 15. Solent adolescentulae viduae, quarum nonnullae abierunt retro post Satanam, cum luxuriatae fuerint in Christo nubentes dicere: Patrimoniolum meum quotidie perit: majorum haereditas dissipatur: servus contumeliose locutus est: imperium ancilla neglexit. Quis procedet ad publicum? quis respondebit pro agrorum tributis? Parvulos meos qui erudiet, et vernulas quis educabit? Et hanc proh nefas, causam opponunt matrimonii, quae vel sola debuit nuptias impedire. Superducit mater filiis, non nutritium, sed hostem; non parentem, sed tyrannum. Inflammata libidine, obliviscitur uteri sui: et inter parvulos suas miserias nescientes, lugens dudum, nova nupta 292 componitur. Quid obtendis patrimonium? quid superbiam servulorum? Confitere turpitudinem. Nulla idcirco maritum ducit, ut cum marito non dormiat. Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est, in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae; et propter rem vilem atque perituram, pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur? Si habes liberos, nuptias quid requiris? si non habes, quare expertam non metuis sterilitatem; et rem incertam, certo praefers pudori? Sponsales tabulae. Nuptiarum secundarum miseriae. --Scribuntur tibi nunc sponsales tabulae, ut post paululum testamentum facere compellaris. Simulabitur mariti infirmitas: et quod te morituram facere volet, ipse victurus faciet: aut si evenerit, ut ex secundo marito habeas filios, domestica oritur pugna, intestinum praelium. Non licebit tibi amare liberos, nec aequis aspicere oculis, quos genuisti. Clam porriges cibos, invidebit mortuo: et nisi oderis filios, adhuc eorum amare videberis patrem. Quod si de priore uxore sobolem habens, domum te introduxerit: etiam si clementissima fueris, omnes Comoedi, et Mimographi, et communes Rhetorum loci, in novercam saevissimam declamabunt. Si privignus languerit, et condoluerit caput, infamaberis ut venefica. Si non dederis cibos, crudelis; si dederis, malefica diceris. Oro te, quid habent tantum boni secundae nuptiae, ut haec mala valeant compensare?

16. Volumus scire quales esse debeant viduae? Legamus Evangelium secundum Lucam: Et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser (Luc. 2. 36). Anna, interpretatur gratia. Phanuel, in lingua nostra, resonat vultum Dei. Aser, vel in beatitudinem, vel in divitias vertitur. Quia igitur ab adolescentia usque ad octoginta quatuor annos viduitatis onus sustinuerat, et non recedebat de templo Dei, diebus ac noctibus insistens jejuniis et obsecrationibus: idcirco meruit gratiam spiritualem [al. specialem ], et nuncupari filia vultus Dei; et ab atavis, 293 beatitudine, divitiisque censetur. Recordemur viduae Sareptanae, quae et suae et filiorum saluti, Eliae praetulit famem: ut in ipsa nocte moritura cum filio, superstitem hospitem relinqueret, malens vitam perdere, quam eleemosynam: et in pugillo farinae seminarium sibi messis Dominicae praeparavit. Farina seritur, et olei capsaces nascitur. In Judaea frumenti est penuria. Granum enim tritici ibi mortuum fuerat (Joan. 12), et in gentium vidua olei fluenta manabant. Legimus in Judith (si cui tamen placet volumen recipere) viduam confectam jejuniis, et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis, sponsi quaerebat adventum. Video armatam gladio manum, cruentam dexteram. Recognosco caput Holophernis de mediis hostibus reportatum (Judith. 8. et seqq.). Vincit viros femina, et castitas truncat libidinem: habituque repente mutato, ad victrices sordes redit, omnibus saeculi cultibus mundiores. 17. Quidam imperite et Deboram inter viduas numerant, ducemque Barac, arbitrantur Deborae filium; cum aliud Scriptura commemoret. Nobis ad hoc nominabitur, quod Prophetissa fuerit, et in ordine Judicum supputetur. Et quia dicere poterat: « Quam dulcia gutturi meo eloquia tua: super mel et favum ori meo (Psal. 118. 103). Apis nomen accepit, Scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa, et dulces ambrosiae succos prophetali ore componens. Noemi (quae nobiscum sonat παρακεκλημένη, quam interpretari possumus consolatam ) marito et liberis peregre mortuis, pudicitiam reportavit in patriam; et hoc sustentata viatico nurum Moabitidem tenuit (Ruth. 1); ut illud Isaiae vaticinium compleretur: Emitte agnum Domine dominatorem terrae de petra deserti, ad montem filiae Sion » (Isai. 16. 1). Venio ad Viduam de Evangelio, viduam pauperculam (Luc. 21), omni Israelitico 294 populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis, et mittens fermentum in farinae satis tribus; Patris et Filii confessionem, Spiritus Sancti gratia temperavit, et duo minuta misit in Gazophylacium. Quidquid (al. id est quidquid ) habere poterat in substantia sua, universasque divitias in utroque fidei suae obtulit Testamento. Haec sunt duo Seraphim ter glorificantia Trinitatem, et in thesauros Ecclesiae condita. Unde et forcipe utriusque Testamenti, ardens carbo comprehensus, purgat labia peccatoris. 18. Quid vetera repetam, et virtutes feminarum de libris proferam, cum possis multas ante oculos tibi proponere in Urbe qua vivis, quarum imitari exemplum debeas? Et ne videar adulatione per singulas currere, sufficit tibi sancta Marcella, quae respondens generi suo, aliquid nobis de Evangelio retulit. Anna septem annis a virginitate sua vixerat cum marito, ista septem mensibus. Illa Christi exspectabat adventum: ista tenet, quem illa susceperat. Illa vagientem canebat (al. cernebat ): ista praedicat triumphantem. Illa loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel (al. Jerusalem ): haec cum redemptis gentibus clamitat: « Frater non redimit, redimet homo » (Ps. 48. 8). et de alio Psalmo, « Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus » (Ps. 86. 5). Scio me ante hoc ferme biennium, edidisse libros contra Jovinianum, quibus venientes e contrario quaestiones, ubi Apostolus concedit secunda matrimonia, Scripturarum auctoritate contrivi. Et non est necesse eadem ex integro scribere, cum possis inde quae scripta sunt mutuari. Hoc tantum, ne modum egrediar epistolae, admonitam te volo: COGITA quotidie, te esse morituram, et nunquam de secundis nuptiis cogitabis.

295 EPISTOLA LV. AD AMANDUM.

Amando Presbytero, qui sibi proposuerat per litteras tres quaestiones, simulque de cujusdam Sororis statu consuluerat, ad singula respondet.

Domino vere sancto et suscipiendo fratri AMANDO Presbytero HIERONYMUS. 1. Brevis Epistola longas explanare non valet quaestiones, et in arctum multa concludens, stringere verbis, quod sensibus dilatatum est. Interrogas, quid significet illud in Evangelio juxta Matthaeum: « Nolite solliciti esse de crastino; sufficit enim diei malitia sua » (Matth. 6. 34). Crastinum, in Scripturis sanctis, futurum tempus significat: sicut et Jacob in Genesi loquitur: « Exaudiet me cras justitia mea » (Gen. 30. 33). Et ubi altare exstruitur a duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidia tribu Manasse, a cuncto Israele ad eas legatio mittitur, cum Phinees Pontifici respondissent, idcirco se altare fecisse, ne cras filiis suis colendi Deum possessio denegaretur (Josue 22. 24). Et multa istiusmodi in veteri reperies Instrumento. Qui ergo de futuris nos cogitare prohibuit, concessit de praesentibus, propter humanae vitae fragilitatem. Quod autem adjicit, « sufficit diei malitia sua » (Matth. 6. 34), hoc modo intellige: Sufficit nobis de praesentibus hujus saeculi cogitare angustiis. Quid necesse est sensum ad incerta et futura extendere, quae aut consequi non possumus, aut forsitan cito inventa perdamus? Κακία enim quam Latinus vertit in malitiam, apud Graecos duo significat, et malitiam, et afflictionem, quam κακώσιν Graeci dicunt, et hic magis pro malitia, transferri debuit afflictio. Quod si contentiose (al. contentione. ) quis ducitur, nolens κακίαν afflictionem sonare et angustias, sed malitiam, illo sensu explanandum est, quo mundus in maligno, hoc est in malo positus sit; et in Dominica Oratione dicimus: Liberas nos a malo (Matth. 6. 3): ut sufficiat nobis contra malitiam hujus saeculi praesens habere certamen. 296

2. In secundo quaesisti loco de beati Apostoli Pauli prima ad Corinthios Epistola, in qua loquitur: « Omne peccatum quod fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat (1. Cor. 6. 18). Legamus ergo paulo superius, et sic ad haec verba veniamus, ne de extremis partibus, et ut ita dicam, cauda capituli totam sententiam nosse cupiamus. Corpus, inquit, non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Deus autem qui Dominum suscitavit, et nos cum illo suscitabit per virtutem suam. Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis, quia qui conjungit se meretrici, unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carnem unam » (Ibid. 13. et seqq.) « Qui autem conjungit se Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat » (Gen. 2. 24; et Marc. 10. 8), et reliqua. Sanctus Apostolus contra luxuriam disputans, et in superioribus dicens: « Escae ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet » (1. Cor. 6. 13), consequenter venit ad fornicationem. Etenim luxuria mater libidinis est, ventremque distentum cibo, et vini potionibus irrigatum, voluptas genitalium sequitur; atque ut alibi dictum est, pro membrorum ordine, ordo vitiorum est. Omne itaque peccatum, verbi gratia furtum, homicidium, rapina, perjurium, et caetera his similia, post factum poenitudinem habent: et licet invitet lucrum, tamen mordet conscientia. Voluptas sola ac libido etiam in ipso tempore poenitendi, praeteritos stimulos patitur, et titillationem carnis, et incentiva peccati: ut per haec, quae corrigi cupimus, cogitantes, rursum sit materia delinquendi. Aliter: Caetera peccata forinsecus sunt. Quidquid enim egerimus, in alios agimus: fornicatio non solum conscientiam fornicantis, sed et corpus maculat, ac secundum sententiam Domini, qua ait: « Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam (Marc. 10. 7. 8), etiam ipse cum meretrice unum corpus efficitur; et peccat in corpus suum, dum templum Christi facit corpus esse meretricis. Dicamus et aliter, ne ullam Graecorum sententiam praeterire videamur. Aliud est 297 peccare per corpus, aliud in corpore. Furtum, homicidium, et caetera absque fornicatione peccata, manu administramus extrinsecus: fornicatio sola intrinsecus in corpore nostro exercetur a nobis, non per corpus in alios: et per, praepositio ministerium habet: in, autem in se passionem. Sunt qui ita edisserant, quod secundum Scripturam uxor viri corpus sit, et quicumque fuerit fornicatus, peccet in corpus suum, hoc est in uxorem, dum eam sua fornicatione commaculat, et facit eam non peccantem, sua commixtione peccare.

3. Reperi junctam Epistolae et Commonitoriolo [al. Commentariolo ] tuo brevem chartulam, in qua haec indita ferebantur: Quaerendum ab eo, id est a me, utrum mulier relicto viro adultero, et sodomita, et alio per vim accepto, possit absque poenitentia communicare Ecclesiae, vivente adhuc eo quem prius reliquerat. Quod legens, illius versiculi recordatus sum: « Ad excusandas excusationes in peccatis » (Ps. 140). Omnes enim homines vitiis nostris favemus; et quod propria facimus voluntate, ad naturae referimus necessitatem. Quomodo si dicat adolescens: vim patior corporis, me ad libidinem ardor impellit, ipsa organa membrorum genitalium, et compositio corporis, femineos quaerit amplexus. Et rursum si homicida, in egestate, inquit, eram, indigebam cibo, tegmen corporis non habebam; ideo alienum sanguinem fudi, ne ipse fame et frigore morerer. Responde itaque sorori, quae a nobis super suo statu quaerit, non nostram, sed Apostoli sententiam. « An ignoratis, fratres, scientibus enim Legem loquor, quoniam lex dominatur homini, quanto tempore vivit? Mulier enim quae sub viro est, vivente viro, astricta est Legi. Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri. Ergo vivente viro, adultera erit, si duxerit alterum virum » (Rom. 7. 1. et seqq.). Et in alio loco: « Mulier alligata est, quanto tempore vivit vir ejus. Si autem dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino » (1. Cor. 7, 39). Omnes igitur causationes Apostolus amputans, apertissime definivit, vivente viro adulteram esse mulierem, si alteri nupserit. Nolo mihi proferas raptoris 298 violentiam, matris persuasionem, patris auctoritatem, propinquorum catervam, servorum insidias atque contemptum, damna rei familiaris. Quamdiu vivit vir, ficet adulter sit, licet sodomita, licet flagitiis omnibus coopertus, et ab uxore propter haec scelera derelictus, maritus ejus reputatur, cui alterum virum accipere non licet. Nec Apostolus haec propria auctoritate decernit, sed Christo in se loquente, Christi verba secutus est, qui ait in Evangelio: « Qui dimittit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari: et qui dimissam acceperit, adulter est. » (Matth. 5. 32). Animadverte quid dicat: « Qui dimissam acceperit, adulter est: » sive ipsa dimiserit virum, sive a viro dimissa sit, adulter est qui eam acceperit. Unde et Apostoli gravem conjugii sarcinam intelligentes: « Si ita est, inquiunt, non expedit homini uxorem accipere. » Ad quos Dominus: « Qui potest, inquit, capere, capiat » (Matth. 19. 10. et 12). Statimque sub exemplo trium eunuchorum, virginitatis infert beatitudinem, quae nulla carnis lege tenetur.

4. Neque satis animadvertere potui, quid sit quod dicere voluit, alio viro per vim accepto. Quid est, per vim accepto? Congregata videlicet multitudine, nolentem rapuit: et quare postea raptorem rapta non dimisit? Legat libros Moysi, et inveniet desponsatam viro, si in civitate fuerit oppressa, et non clamaverit, puniri quasi adulteram (Deut. 22). Si autem in agro oppressa sit, innoxiam esse a scelere; et violentum legibus subjacere. Ergo et ista soror, quae, ut dicit, vim passa est, ut alteri jungeretur, si vult corpus Christi accipere, et non adultera reputari, agat poenitentiam: ita duntaxat, ut secundo viro, qui non appellatur vir, sed adulter, a tempore poenitentiae non copuletur. Quod si ei durum videtur, et semel dilectum non potest derelinquere, nec praeferre Dominum voluptati, audiat Apostolum conclamantem: « Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum » (1. Cor. 10. 20). Et in alio loco: « Quae communicatio luci ac tenebris? Qui consensus Christo, et Belial? » (2. Cor. 6. 14. 15.) Rem novam 299 loquor, imo non novam, sed veterem, quae veteris Testamenti auctoritate firmatur. Si reliquerit secundum virum, et reconciliari voluerit priori, non potest. Scriptum est enim in Deuteronomio: « Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam: et non invenerit gratiam in conspectu ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manus ejus; et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit; et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradidit tibi possidendam » (Deut. 24. 1. et seqq.). Unde obsecro te, ut consoleris eam, imo provoces ad salutem. Putridae carnes ferro indigent et cauterio: nec est medicinae culpa, sed vulneris, cum clementi crudelitate non parcit medicus, ut parcat, saevit, ut misereatur. 5. Tertia, id est, extrema propositio tua fuit de eadem Apostoli Epistola, ubi de resurrectione disputans, venit ad eum locum, in quo scriptum est: « Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis. Novissime autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecta sunt sub pedibus ejus » (1. Cor. 15. 25. 26). Cum autem dixerit, quia omnia subjecta sunt ei, haud dubium quin praeter eum qui subjecit ei omnia. Cum vero subjecta ei fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjicietur ei, qui sibi subjecit omnia; « ut sit Deus omnia in omnibus. » Et miror te hoc a me quaerere voluisse, cum sanctus Hilarius Pictaviensis Episcopus, undecimum librum contra Arianos hac quaestione et solutione compleverit. Tamen pauca saltem dicamus. Omne in hoc scandalum est, quare Filius Patri subjectus esse dicatur. Quid est turpius sive inferius, Patri subjici (quod saepe pietatis est, ut in Psalmo scribitur: « Nonne Deo subjecta erit anima mea? » [Ps. 61. 1] ) an crucifigi, et maledictum crucis fieri? « Maledictus enim omnis qui pendet in ligno » (Deut. 21. 23). Qui ergo pro nobis maledictum factus est, ut nos de maledictione liberaret, miraris si pro nobis subjectus sit, ut nos Patri faciat esse subjectos dicens in Evangelio: « Nemo vadit ad Patrem, nisi per me » (Joan. 14. 6): Et « Cum 300 exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me » (Ib. 12. 32). Christus in his qui fideles sunt, subjectus est Patri: quia omnes credentes, imo omne hominum genus, corporis ipsius membra reputantur. In his autem qui increduli sunt, id est, Judaeis et Ethnicis et Haereticis, insubjectus esse dicitur, quia pars membrorum ejus non est subjecta fidei. In fine autem mundi cum omnia membra regnantem viderint Christum, id est, corpus suum, etiam ipsa subjicientur Christo, id est, corpori suo, ut omne Christi corpus subjiciatur Deo, et Patri; « ut sit Deus omnia in omnibus. » Non ait: « ut sit Pater omnia in omnibus; » sed « ut sit Deus: » quod proprium nomen est Trinitatis, et tam ad Patrem, quam ad Filium et Spiritum Sanctum referri potest, ut humanitas subjiciatur divinitati. Humanitatem hoc loco dicimus, non mansuetudinem et clementiam, quam Graeci φιλανθρωπίαν vocant, sed omne hominum genus. Porro quod ait, « ut sit Deus omnia in omnibus, » hoc sensu accipiendum est: Dominus atque Salvator noster nunc omnia non est in omnibus, sed pars in singulis. Verbi gratia, in Salomone sapientia, in David bonitas, in Job patientia, in Daniele cognitio futurorum, in Petro fides, in Phinees et Paulo zelus, in Joanne virginitas, in caeteris caetera. Cum autem rerum omnium finis advenerit, tunc omnia in omnibus erit, ut singuli Sanctorum omnes virtutes habeant, ut sit Christus totus in cunctis.

EPISTOLA LVI AUGUSTINI AD HIERONYMUM.

Augustinus Hieronymo de nova post LXX. veteris Testamenti versione, deque Petro reprehenso a Paulo ad Galat. 2. expostulans de suscepto hinc patrocinio mendacii officiosi.

Domino dilectissimo, et cultu sincerissimae caritatis obsequendo atque amplectendo fratri et Compresbytero HIERONYMO AUGUSTINUS. 1. « Nunquam aeque quisquam tam facile cuilibet innotuit, quam mihi tuorum 301 in Domino studiorum quieta laetitia, et vere exercitatio liberalis. Quanquam ergo percupiam omnino te nosse, tamen exiguum quiddam tui minus habeo, praesentiam videlicet corporis: quam ipsam etiam postea quam te beatissimus nunc Episcopus, tunc vero jam Episcopatu dignus, frater Alypius vidit, remeansque a me visus est, negare non possum, magna ex parte mihi esse relatu ejus impressam: et ante reditum cum te ille ibi videbat, et ego videbam, sed oculis ejus. Non enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia dumtaxat et familiaritate fidissima, non meritis, quibus ille antecellit. Quia ergo me primitus communione spiritus, quo in unum nectimur: deinde illius ex ore jam diligis, nequaquam impudenter, quasi aliquis ignotus, commendo germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adjutorio tuo vere profuturum speramus: nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior, quam ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistolarum solemnium more contentus: sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Jesu Domino nostro; qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris, etiam [al. demonstravit itineris; et jam. ] per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur. »

2. « Petimus ergo, et nobiscum petit omnis Africanarum Ecclesiarum studiosa societas, ut in interpretandis eorum libris qui Graece Scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam impendere non graveris. Potes enim efficere, ut nos quoque habeamus illos tales viros, et unum potissimum quem tu libentius in tuis litteris sonas [ Origenem ]. De vertendis autem in linguam Latinam sanctis litteris Canonicis, laborare te nollem nisi eo modo quo Job interpretatus est: ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam, et Septuaginta, quorum est gravis sima auctoritas, interpretationem distet, appareat. Satis autem nequeo mirari, si aliquid adhuc in Hebraicis litteris et 302 exemplaribus invenitur, quod tot Interpretes illius linguae peritissimos fugerit. Omitto enim Septuaginta, de quorum vel consilii, vel majore spiritus concordia, quam si [al. quasi ] unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam; nisi quod eis praeeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent, qui cum posteriores interpretarentur, et verborum locutionumque Hebraearum viam atque regulas mordicus (ut fertur) tenerent, non solum inter se non consenserunt; sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. Si enim obscura sunt, te quoque in illis falli potuisse creditur: si autem manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. Hujus igitur rei pro tua caritate expositis causis, certum me facias obsecraverim. » 3. Simulatio patrocinium mendacii. « Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in Epistolas Apostoli Pauli, quarum unam ad Galatas, cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo Apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur. Ibi patrocinium mendacii susceptum esse, vel abs te tali viro, vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur (si forte refelli possunt) ea quae me movent. Mihi enim videtur exitiosissime credi aliquod in sanctis libris haberi mendacium, id est, eos homines, per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in suis libris fuisse mentitos. Alia quippe quaestio est, Sitne aliquando mentiri viri boni: et alia quaestio est, Utrum scriptorem sanctarum Scripturarum mentiri oportuerit: imo vero non alia, sed nulla est quaestio. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur vel ad mores difficilis, vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur. Si enim mentiebatur Apostolus Paulus cum Apostolum Petrum objurgans diceret: Si tu cum sis 303 Judaeus, Gentiliter, et non Judaice vivis, quemadmodum cogis gentes judaizare? « Et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit, et scripsit » (Galat. 2. 14): « ut quasi animos tumultuantium deliniret. Quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines, prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit; et dixerint totum illud quod idem Apostolus de matrimoniorum jure firmando locutus est, propter homines qui dilectione [al. dilectioni ] conjugum tumultuari poterant, fuisse mentitum: scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non enim opus est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus Dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio ejus ardescat: atque ita nusquam certa erit in sanctis literis castae veritatis auctoritas. Nonne attendimus eumdem Apostolum, cum ingenti cura veritatis commendandae, dicere » ; Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Invenimur autem et falsi testes Dei: quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitavit Christum, quem non suscitavit (1. Cor. 15. 14. 15). « Si quis huic diceret: quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris, quod etiam si falsum sit, ad laudem Dei maxime pertinet? Nonne hujus detestatus insaniam, quibus posset verbis et significationibus in lucem penetralia sui cordis aperiret? Clamans non minore, aut fortasse etiam majore scelere in Deo laudari falsitatem, quam veritatem vituperari? Agendum est igitur, ut ad cognitionem divinarum Scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia: potiusque id quod non intelligit, transeat, quam cor suum praeferat illi veritati. Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit: et id agit, ut divinarum Scripturarum auctoritatibus non credamus. » 4. « Et ego quidem qualibuscumque viribus, quas Dominus suggerit, omnia illa testimonia quae adhibita sunt, adstruendae utilitati mendacii, aliter oportere intelligi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur. Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio. Sed hoc intelligentiae tuae relinquo. Admota enim lectioni diligentiori consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego. Ad hanc autem considerationem 304 coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem Scripturarum divinarum, ut in eis quod vult quisque credat: quod non vult, non credat: si semel fuerit persuasum, aliqua ratione illos viros per quos nobis haec ministrata sunt, in Scripturis suis officiose potuisse mentiri; nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri, et ubi non oporteat. Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices, quaeso. Nec me onerosum, aut impudentem judices, per humanitatem veracissimam Domini nostri. Nam, ut non dicam nulla, certe non magna culpa, meus error veritati favet: si recte in te veritas potest favere mendacio. 5. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem, et de Christiano studio conferre: sed huic desiderio meo nulla epistola satis est. Uberius idipsum possum per fratrem Profuturum, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. Et tamen quantum vellem, nec ipse (quod ejus pace dixerim) forsitan capit, quanquam in nihilo me illi praetulerim. Ego enim me fateor tui capaciorem; sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit, et postea quam redierit, quod Domino adjuvante prosperato fiat cursu, cum ejus pectoris abs te cumulati particeps fuero: non est impleturus, quod in me adhuc vacuum erit, atque avidum sensuum tuorum. Ita fiet, ut et ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum, quibus legendis, si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque severitatem adhibeas, quaeso. Non enim aliter intelligo quod scriptum est » : Emendabit me justus in misericordia, et arguet me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. 140. 5); nisi quia magis amat objurgator sanans, quam adulator ungens caput. EGO AUTEM difficillime bonus judex lego quod scripserim; sed aut timidior recto, aut cupidior. Video etiam interdum vitia mea; sed ea malo audire a melioribus: ne cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar: et meticulosam mihi videar in me potius, quam justam tulisse sententiam. »

305 EPISTOLA LVII. AD PAMMACHIUM. De optimo genere interpretandi.

Cum, quod Epiphanii superiorem epistolam 51 ad Joannem Episcopum Jerosolymitanum non recte transtulisset Hieronymus, cavillaretur Ruffinus, post querelas, quod, se inscio, e scriniis suffuratus epistolam nondum plene emendatam, aliquis sit, tam veterum omnium eruditorum, quam sacrarum Scripturarum testimoniis docet, quodnam sit optimum genus interpretandi, illud scilicet esse ostendens, quo ipse in vertenda illa epistola usus est, hoc est, quo sensus e sensu, non verbum e verbo transfertur. 1. Paulus Apostolus, praesente Agrippa rege, de criminibus responsurus, quod posset intelligere qui auditurus erat, securus de causae victoria statim in principio sibi gratulatur, dicens: « De omnibus quibus accusor a Judaeis, o rex Agrippa, existimo me beatum, cum apud te sim hodie defendendus, qui praecipue nosti cunctas quae in Judaeis sunt consuetudines et quaestiones » (Act. 26. 13). Legerat enim illud Jesu: « Beatus qui in aures loquitur audientis » (Eccli. 25. 12 secundum LXX); et noverat tantum oratoris verba proficere, quantum judicis prudentia cognovisset. Unde et ego beatum me in hoc duntaxat negotio judico, quod apud eruditas aures imperitae linguae responsurus sum: quae objicit mihi vel ignorantiam, vel mendacium; si aut nescivi alienas litteras vere interpretari, aut nolui: quorum alterum error, alterum crimen est. Ac ne forsitan accusator meus facilitate, qua cuncta loquitur, et impunitate, qua sibi licere omnia putat, me quoque apud vos argueret, ut Papam Epiphanium criminatus est, hanc epistolam misi, quae te, et per te alios, qui nos amare dignantur, rei ordinem doceat.

2. Epiphanii litterae ad Joannem Episcopum. Eusebius Cremonensis Graeci sermonis ignarus. Pseudomonachus quid egerit. --Ante hoc ferme biennium miserat Joanni Episcopo supradictus Papa Epiphanius litteras, arguens eum in quibusdam dogmatibus, et postea clementer ad poenitentiam provocans. Harum exemplaria 306 certatim Palaestinae rapiebantur, vel ob auctoris meritum, vel ob elegantiam scriptionis. Erat in monasterio nostro vir apud suos haud ignobilis, Eusebius Cremonensis, qui cum haec Epistola per multorum ora volitaret, et mirarentur eam pro doctrina et puritate sermonis, docti pariter et indocti, coepit a me obnixe petere, ut sibi eam in Latinum verterem, et propter intelligendi facilitatem apertius explicarem: Graeci enim eloquii penitus ignarus erat. Feci quod voluit; accitoque Notario, raptim celeriterque dictavi: ex latere in pagina breviter adnotans, quem intrinsecus sensum singula capitula continerent. Siquidem et hoc ut sibi soli facerem, oppido flagitarat; postulavique ab eo mutuo, ut domi haberet exemplar: nec facile in vulgus proderet. Res ita anno et sex mensibus transiit: donec supradicta interpretatio de scriniis ejus novo praestigio Jerosolymam commigravit. Nam quidem Pseudomonachus, vel accepta pecunia, ut perspicue intelligi datur, vel gratuita malitia, ut incassum corruptor nititur persuadere, compilatis chartis ejus et sumptibus, Judas factus est proditor: deditque adversariis latrandi contra me occasionem, ut inter imperitos concionentur, me falsarium, me verbum non expressisse de verbo: pro honorabili dixisse carissimum, et maligna interpretatione, quod nefas dictu sit, αἰδεσιμώτατον Παππαν, noluisse transferre. Haec et istiusmodi nugae crimina mea sunt. 3. Ac primum antequam de translatione respondeam, volo interrogare eos, qui malitiam prudentiam vocant: Unde apud vos exemplar epistolae? Quis dedit? qua fronte profertis, quod scelere redemistis? Quid apud homines tutum erit, si ne parietibus quidem et scriniis nostra possumus secreta celare? Si ante tribunalia judicum, hoc vobis crimen impingerem, reos legibus subjugarem, quae etiam pro utilitatibus fisci, noxiis (al. variis ) delatoribus poenas statuunt: et cum suscipiant proditionem, damnant proditorem. Lucrum videlicet placet: voluntas displicet. Dudum Hesychium 307 virum Consularem (contra quem Patriarcha Gamaliel gravissimas exercuit inimicitias) Theodosius princeps capite damnavit, quod sollicitato Notario, chartas illius invasisset. Legimus in veteribus historiis (T. Livii Dec. 1. l. 5), ludi magistrum, qui Faliscorum liberos prodiderat, vinctum pueris traditum; et ad eos quos prodebat, remissum: nec sceleratam populum Romanum suscepisse victoriam. Pyrrhum Epirotarum regem, cum in castris ex vulnere curaretur, medici sui proditione interfici nefas duxit Fabricius (Florus l. 1); quin potius vinctum remisit ad dominum, ut scelus nec in adversario comprobaret. Quod leges publicae, quod hostes tuentur, quod inter bella et gladios sanctum est, hoc nobis inter Monachos et Sacerdotes Christi, intutum fuit. Et audet quidam ex eis adducto supercilio et concrepantibus digitis, eructare et dicere: Quid enim, si redemit, si sollicitavit? fecit quod sibi profuit. MIRA SCELERIS defensio; quasi non et latrones et fures et piratae faciant, quod sibi prodest. Certe Annas et Caiphas seducentes infelicem Judam fecerunt quod sibi utile existimabant. 4. Volo in chartulis meis quaslibet ineptias scribere; commentari de Scripturis, remordere laedentes, digerere stomachum, in locis me exercere communibus, et quasi limatas ad pugnandum (al. expugnandum ) sagittas reponere. Quamdiu non profero cogitata, maledicta, non crimina sunt: imo ne maledicta quidem, quae aures publicae nesciant. Tu corrumpas servulos, sollicites clientes: et, ut in fabulis legimus (Metam. l. 4), auro ad Danaen penetres, dissimulatoque quod feceris, me falsarium voces: cum multo pejus crimen accusando in te confitearis, quam in me arguis. Alius te haereticum, alius insimulat dogmatum perversorem. Taces ipse: respondere non audes: interpretem laceras; de syllabis calumniaris; et totam defensionem tui putas, si tacenti detrahas. Finge in transferendo vel errasse, vel intermisisse me quippiam. Hic totus tui negotii (al. totius tui ingenii ) cardo versatur: haec tua est defensio. Num idcirco tu non es haereticus, si ego malus interpres sim? Nec hoc dico, quod te haereticum noverim, sciat ille qui accusavit, noverit ille qui scripsit; sed quod 308 stultissimum sit accusatum ab alio, alium criminari, et confosso undique corpore, de dormientis vulnere solatium quaerere. 5. Hactenus sic locutus sum quasi aliquid de Epistola commutaverim, et simplex translatio possit errorem habere, non crimen. Nunc vero cum ipsa Epistola doceat nihil mutatum esse de sensu, nec res additas, nec aliquod dogma confictum, « Faciunt nae intelligendo ut nihil intelligant ( Terent. Prol. Andr. ): et dum alienam imperitiam volunt coarguere, suam produnt. Ego enim non solum fateor, sed libera voce profiteor, me in interpretatione Graecorum, absque Scripturis sanctis, ubi et verborum ordo mysterium est, non verbum e verbo, sed sensum exprimere de sensu. Habeoque hujus rei magistrum Tullium, qui Protagoram Platonis, et Oeconomicon Xenophontis et Aeschinis ac Demosthenis duas contra se orationes pulcherrimas transtulit. Quanta in illis praetermiserit, quanta addiderit, quanta mutaverit, ut proprietates alterius linguae, suis proprietatibus explicaret, non est hujus temporis dicere. Sufficit mihi ipsius translatoris ( Ciceronis ) auctoritas, qui ita in Prologo earumdem orationum locutus est: « Putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. Converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes, inter seque contrarias, Aeschinis et Demosthenis: nec converti, ut interpres, sed ut Orator, sententiis iisdem et earum formis, tam figuris quam verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere: sed genus omne verborum vimque servavi. Non enim me annumerare ea lectori putavi oportere, sed tanquam appendere. Rursum in calce sermonis: Quorum ego, ait, orationes, si, ut spero, ita expressero, virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis, et earum figuris, et rerum ordine: verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant amore nostro. Quae si e Graecis omnia conversa non erunt: tamen ut generis ejusdem sint, elaboravimus. » Sed et Horatius vir acutus et doctus, hoc idem in 309 Arte Poetica erudito interpreti praecipit: Nec verbum verbo curabis reddere, fidus Interpres. Terentius Menandrum, Plautus et Cecilius veteres comicos interpretati sunt. Numquid haerent in verbis: ac non decorem magis et elegantiam in translatione conservant? Quam vos veritatem interpretationis, hanc eruditi κακοξηλίαν nuncupant. Unde et ego doctus a talibus ante annos circiter viginti, et simili tunc quoque errore deceptus, certe hoc mihi a vobis objiciendum nesciens, cum Eusebii Caesariensis Χρονικὸν in Latinum verterem, tali inter caetera usus sum Praefatione: « Difficile est alienas lineas insequentem, non alicubi excidere: et arduum, ut quae in alia lingua bene dicta sunt, eumdem decorem in translatione conservent. Significatum est aliquid unius verbi proprietate: non habeo meum quo id efferam: et dum quaero implere sententiam longo ambitu, vix brevis vitae spatia [al. brevia spatia ] consummo. Accedunt hyperbatorum anfractus, dissimilitudines casuum, varietates figurarum: ipsum postremo suum, et, ut ita dicam, vernaculum linguae genus. Si ad verbum interpretor, absurde resonant: si ob necessitatem aliquid in ordine, vel in sermone mutavero, ab interpretis videbor officio recessisse. » Et post multa, quae nunc prosequi otiosum est, etiam hoc addidi: « Quod si cui non videtur linguae gratiam in interpretatione mutari, Homerum ad verbum exprimat in Latinum. Plus aliquid dicam: eumdem sua in lingua prosae verbis interpretetur: videbis ordinem ridiculum, et Poetam eloquentissimum vix loquentem. » 6. Verum ne meorum scriptorum parva sit auctoritas (quanquam hoc tantum probare voluerim, me semper ab adolescentia non verba, sed sententias transtulisse), qualis super hoc genere praefatiuncula sit, in libro quo beati Antonii Vita describitur ( Ex Praefatione Evagrii ad Innocentium ), ipsius lectione cognosce. « Ex alia in aliam linguam expressa ad verbum translatio, sensum operit; et veluti laeto gramine, sata strangulat. Dum enim casibus et figuris servit oratio, quod brevi poterat indicare sermone, longo ambitu circumacta vix explicat. » Hoc igitur ego vitans, ita 310 beatum Antonium, te petente, transposui, ut nihil desit ex sensu, cum aliquid desit ex verbis. Alii syllabas aucupentur et litteras [al. syllabis occupentur et litteris ], tu quaere sententias. Dies me deficiet, si omnium qui ad sensum interpretati sunt, testimonia replicavero. Sufficit in praesenti nominasse Hilarium Confessorem, qui Homilias in Job, et in Psalmos tractatus plurimos in Latinum vertit e Graeco, nec assedit litterae dormitanti, et putida rusticorum interpretatione se torsit: sed quasi captivos sensus in suam linguam, victoris jure transposuit. 7. Nec hoc mirum in caeteris saeculi videlicet, aut Ecclesiae viris, cum Septuaginta interpretes, et Evangelistae atque Apostoli idem in sacris voluminibus fecerint. Legimus in Marco dicentem Dominum: TALITHA CUMI, statimque subjectum est, « quod interpretatur, puella, tibi dico, surge » (Marc. 5. 41). Arguatur Evangelista mendacii, quare addiderit, tibi dico, cum in Hebraeo tantum sit, puella surge. Sed ut ἐμφατικώτερον faceret; et sensum vocantis atque imperantis exprimeret, addidit, tibi dico. Rursum in Matthaeo redditis ab proditore Juda triginta argenteis: et empto ex eis agro figuli, scribitur, « Tunc impletum est quod scriptum est per Jeremiam Prophetam, dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quod appretiaverunt a filiis Israel: et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus » (Matth. 27. 9). Hoc in Jeremia penitus non invenitur, sed in Zacharia, aliis multo verbis, ac toto ordine discrepante: Vulgata quippe Editio ita se habet: « Et dicam ad eos: si bonum est coram vobis, date mercedem mihi, aut renuite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Dixitque Dominus ad me: Pone illos in conflatorium; et considera si probatum sit, sicut probatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et misi eos in domo Domini in conflatorium » (Zach. 11. 12. 13). Quantum distet ab Evangelistae testimonio Septuaginta translatio, perspicuum est. Sed et in Hebraeo cum sensus idem sit, verba praepostera sunt, et pene diversa. « Et dixi, inquit, ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad 311 me: Projice illud ad statuarium: decorum pretium, quod appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci eos in domo Domini ad statuarium. » Accusent Apostolum falsitatis, quod nec cum Hebraico, nec cum Septuaginta congruat translatoribus: et quod his majus est, erret in nomine, pro Zacharia quippe, Jeremiam posuit. Sed absit hoc de pedissequo Christi dicere: cui curae fuit non verba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere. Veniamus ad aliud ejusdem Zachariae testimonium, quod Joannes Evangelista assumit juxta Hebraicam Veritatem. « Videbunt in quem compunxerunt » (Zach. 12. 10; et Joan. 19. 37), pro quo in Septuaginta legimus, καὶ ἐπιβλέψονται πρός με, ἀνθ' ὦν ἐνωρχήσαντο, quod interpretati sunt Latini: « Et aspicient ad me, pro his quae illuserunt, sive insultaverunt. » Discrepat Evangelistae, Septuaginta interpretum, nostraque translatio: et tamen sermonum varietas, spiritus unitate concordat. In Matthaeo quoque legimus Dominum praedicentem Apostolis fugam, et hoc ipsum Zachariae testimonio confirmantem. Scriptum est, ait, Percutiam pastorem, et dispergentur oves (Zach. 13. 7; et Matth. 26. 31). At in Septuaginta et in Hebraeo multo aliter; non enim ex persona Dei dicitur, ut Evangelista vult: sed ex Prophetae, Deum Patrem rogantis: « Percute pastorem, et dispergentur oves. » In hoc, ut arbitror, loco, juxta quorumdam prudentiam, Evangelista piaculi reus est, quod ausus sit Prophetae verba ad Dei referre personam. Scribit supradictus Evangelista, ad Angeli monitum, tulisse Joseph parvulum et matrem ejus; et intrasse in Aegyptum, ibique mansisse usque ad obitum Herodis, ut impleretur quod dictum est a Domino per Prophetam: « Ex Aegypto vocavi filium meum. » Hoc nostri codices non habent: sed in Osee juxta Hebraicam scribitur Veritatem: « Quia puer Israel est, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filium meum » (Osee. 11. 2). Pro quo et in eodem loc. Septuaginta transtulerunt: « quia parvulus est Israel, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filios ejus. » Num omnino repudiandi sunt, quia istum locum, qui ad Christi maxime pertinet sacramentum, 312 aliter transtulerunt? an danda potius venia ut hominibus, juxta Jacobi sententiam, dicentis: « Multa peccamus omnes: et, si quis in verbo non offendit, iste perfectus est vir, et potest refrenare omne corpus » (Jacob. 3). Illud vero quod in eodem Evangelista scribitur: « Et veniens habitavit in civitate quae dicitur Nazareth: ut impleretur quod dictum est per prophetas, quia Nazaraeus vocabitur » (Matth. n. 23). Respondeant λογοδαίδαλοι, et fastidiosi aestimatores omnium Tractatorum, ubi legerint; discantque in Isaia positum. Nam in eo loco ubi nos legimus atque transtulimus: « Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet » (Isai. 11. 1): in Hebraeo juxta linguae illius ἰδίωμα ita scriptum est: « Exiet virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice ejus crescet. » Cur hoc omiserunt Septuaginta, si non licet transferre verbum pro verbo? Sacrilegium est, vel celasse, vel ignorasse mysterium. 8. Transeamus ad caetera: neque enim epistolae brevitas patitur diutius singulis immorari. Idem Matthaeus loquitur: « Hoc autem totum factum est, ut compleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel » (Matth. 1. 22. 23; et Isai. 7. 14) Quod Septuaginta transtulerunt: « Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel. » Si verba calumniantur [al. calumniamur ], utique non est idem, « habebit, et accipiet; neque vocabuit, et vocabitis. » Porro in Hebraeo legimus ita scriptum: « Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabit nomen ejus Emmanuel. » Non Achaz, qui arguebatur infidelitatis, non Judaei qui erant Dominum negaturi, sed vocabit, inquit, ipsa quae concipiet, ipsa virgo, quae pariet. In eodem Evangelista legimus, Herodem ad adventum Magorum fuisse turbatum; Scribisque et Sacerdotibus congregatis, sciscitatum ab eis, ubi Christus nasceretur; illosque respondisse, « in Bethleem Judae: Sic enim scriptum est in Propheta: Et tu Bethleem terra Juda, nequaquam minima es in ducibus Juda: Ex te enim egredietur dux, qui regat populum meum Israel. » Hoc exemplum in Vulgata Editione sic fertur: « Et tu Bethleem domus Ephratha, modicus es, ut sis 313 in millibus Juda, de te mihi egredietur, ut sit princeps in Israel. » Quanta sit inter Matthaeum et Septuaginta verborum ordinisque discordia, magis [al. sic magis ] admiraberis, si Hebraicum videas, in quo ita scriptum est: « Et tu Bethleem Ephratha, parvulus es in millibus Juda, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel. » Considera gradatim, quae ab Evangelista sint posita: Et tu Bethleem terra Juda. Pro, terra Juda, in Haebraico habet Ephratha: in Septuaginta, domus Ephratha. Et pro, « nequaquam minima es in ducibus Juda, » in Septuaginta legitur, « modicus es, ut sis in millibus Juda: » in Hebraeo, « parvulus es in millibus Juda; » sensusque contrarius est, Septuaginta sibi in hoc duntaxat loco et Hebraico concordante. Evangelista enim dixit, quod non sit parvulus in ducibus Juda, cum e regione sit positum, parvulus quidem es et modicus; sed tamen de te mihi parvulo et modico egredietur dux in Israel, secundum illud Apostoli: « Elegit infirma mundi Deus, ut confundat fortia » (I. Cor. 1). Porro quod sequitur, « qui regat, vel qui pascat populum meum Israel, » aliter in Propheta esse perspicuum est. 9. Haec replico non ut Evangelistas arguam falsitatis (hoc quippe impiorum est, Celsi, Porphyrii, Juliani) sed ut reprehensores meos arguam imperitiae: et impetrem ab eis veniam, ut concedant mihi in simplici epistola, quod in Scripturis sanctis, velint, nolint, Apostolis concessuri sunt. Marcus discipulis Petri ita suum orditur Evangelium: « Principium Evangelii Jesu Christi, sicut scriptum est in Isaia Propheta: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. » Hoc exemplum ex duobus Prophetis compositum est, de Malachia videlicet et Isaia. Nam primum quod dicitur: « Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te » (Malac. 3. 1), in Malachiae fine scriptum est. Sequens autem quod infertur: « Vox clamantis in deserto, » et caetera, in Isaia legimus. Et quomodo Marcus 314 statim in principio voluminis sui posuit, « sicut scriptum est in Isaia Propheta: Ecce ego mitto Angelum meum » (Isai 40. 3), quod non scribitur in Isaia, ut diximus: sed in Malachia novissimo duodecim Prophetarum? Solvat hanc quaestiunculam imperita praesumptio: et ego erroris veniam deprecabor Idem Marcus inducit ad Pharisaeos Salvatorem loquentem: « Nunquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esurivit ipse et socii ejus; quomodo ingressus domum Dei sub Abiathar Pontifice, et panes propositionis comedit, quibus non licebat vesci, nisi solis Sacerdotibus? » (Mar. 2. 25. 26. et Luc. 6. 3. 4). Legamus Samuelem: sive (ut in communi titulo habetur) Regnorum libros, ibique reperiemus non Abiathar scriptum esse, sed Abimelech Pontificem, qui postea a Doeg [al. Doec. ] cum caeteris Sacerdotibus, Saul jubente, percussus est. Pergamus ad Apostolum Paulum. Scribit ad Corinthios: « Si enim cognovissent Dominum gloriae, non crucifixissent. Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. » Solent in hoc loco apocryphorum quidam deliramenta sectari, et dicere, quod de Apocalyps. Eliae testimonium sumptum sit: cum in Isaia juxta Hebraicum ita legatur: « A saeculo non audierunt, nec auribus perceperunt. Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te » (Isai. 64. 4). Hoc Septuaginta multo aliter transtulerunt: « A saeculo non audivimus; neque oculi nostri viderunt Deum absque te, et opera tua vera, et facies exspectantibus te misericordiam. » Intelligimus unde sumptum sit testimonium, et tamen Apostolus non verbum expressit e verbo, sed παραφρασικῶς, eumdem sensum aliis sermonibus indicavit. In Epistola ad Romanos idem Apostolus Paulus exemplum de Isaia sumens: « Ecce, inquit, ponam in Sion lapidem offensionis, et petram scandali » (Isai. 8. 14), discordat a Translatione veteri; et tamen cum Hebraica veritate concordat. In Septuaginta enim contrarius sensus est: « Non ut lapidi offensionis occurreretis, neque ut petrae ruinae: » cum Apostolus quoque Petrus 315 Hebraeis Pauloque consentiens, ita posuerit: « Incredulis autem lapis offensionis et petra scandali » (Rom. 9. 33. et 1. Petr. 2). Ex quibus universis perspicuum est, Apostolos et Evangelistas in interpretatione veterum Scripturarum, sensum quaesisse, non verba: nec magnopere de ordine sermonibusque curasse, dum intellectui res pateret. 10. Lucas vir Apostolicus et Evangelista scribit, Stephanum primum Christi Martyrem in Judaica concione narrantem: « In septuaginta quinque animabus descendit Jacob in Aegyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulcro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emor patris Sychem » (Act. 7. 15. 16. et Genes. 23). Hic locus in Genesi multo aliter invenitur, quod scilicet Abraham emerit ab Ephron Hetheo, filio Seor, juxta Hebron, quadringentis drachmis argenti, speluncam duplicem, et agrum circa eam, sepelieritque in ea Saram uxorem suam. Atque in eodem legimus libro, postea revertentem de Mesopotamia Jacob cum uxoribus et filiis suis, posuisse tabernaculum ante Salem urbem Sychimorum, quae est in terra Chanaan, et habitasse ibi, et emisse partem agri, in quo habebat tentoria, ab Emor patre Sychem centum agnis: et statuisse ibi altare, et invocasse ibi Deum Israel (Ibid. 33). Abraham non emit specum ab Emor patre Sychem: sed ab Ephron filio Seor: nec sepultus est in Sychem, sed in Hebron, quae corrupte dicitur Arboch. Duodecim autem Patriarchae non sunt sepulti in Arboch; sed in Sychem, qui ager non est emptus ab Abraham, sed a Jacob (Jos. 24. 32). Differo solutionem et istius quaestiunculae, ut obtrectatores mei quaerant, et intelligant, non verba in Scripturis consideranda, sed sensus. Vicesimi primi Psalmi juxta Hebraeos idipsum exordium est, quod Dominus locutus est in cruce: ELI ELI LAMA AZABTHANI: quod interpretatur, « Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? » Reddant 316 rationem, cur Septuaginta translatores interposuerint, « respice me » [al. in me ]. Ita enim verterunt: « Deus Deus meus, respice me, quare me dereliquisti? » Respondebunt utique nihil damni in sensu esse, si duo verba sint addita. Audiant et a me non periclitari Ecclesiarum statum, si celeritate dictandi, aliqua verba dimiserim. 11. Longum est nunc revolvere, quanta Septuaginta de suo addiderint, quanta dimiserint, quae in exemplaribus Ecclesiae, obelis, asteriscisque distincta sunt. Illud enim quod legimus in Isaia: « Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem » (Isai. 31. sec. LXX), solent Hebraei deridere, cum audierint. Nec non et in Amos post descriptionem luxuriae: « Stantia putaverunt haec, et non fugientia » (Amos 6. sec. LXX). Revera sensus rhetoricus et declamatio Tulliana. Sed quid faciemus ad authenticos libros, in quibus haec non feruntur adscripta, et caetera his similia, quae si proferre nitamur, infinitis libris opus est. Porro quanta dimiserint, vel asterisci testes, ut dixi, sunt, vel nostra interpretatio, si a diligenti lectore Translationi veteri conferatur: et tamen jure Septuaginta Editio obtinuit in Ecclesiis, vel quia prima est, et ante Christi facta adventum, vel quia ab Apostolis (in quibus tamen ab Hebraico non discrepat) usurpata. Aquila autem proselytus et contentiosus interpres, qui non solum verba, sed etymologias quoque verborum transferre conatus est, jure projicitur a nobis. Quis enim pro frumento et vino et oleo, possit, vel legere, vel intelligere, χεῦμα, ὀπωρισμόν, ϛιλπνότητα, quod nos possumus dicere « fusionem, pomationemque, » et « splendentiam. » Aut quia Hebraei non solum habent ἄρθρα, sed et πρόαρθρα, ille κακοζήλως, et syllabas interpretatur, et litteras dicitque σὺν τόν οὐρανόν καὶ σὺν τήν γήν, quod Graeca et Latina lingua omnino non recipit; cujus rei exemplum ex nostro sermone capere possumus. Quanta enim apud Graecos bene dicuntur, quae si ad verbum transferamus, 317 in Latino non resonant: et e regione, quae apud nos placent si vertantur juxta ordinem, apud illos displicebunt. 12. Sed ut infinita praeteream, et ostendam tibi, vir omnium nobilium Christianissime, et Christianorum nobilissime, cujusmodi falsitatis me in epistolae translatione reprehendant, ipsius epistolae ponam cum Graeco sermone principium, ut ex uno crimine intelligantur et caetera, Ἓ δει ἡμᾶς ἀγαπητέ μὴ τῇ οἰήσει τῶν κλήρων φὲρεθαι, quod ita me vertisse memini: « Oportebat nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam. » Ecce, inquiunt, in uno versiculo quanta mendacia. Primum ἀγαπητὸς, dilectus est non dilectissimus. Deinde οἴησις, aestimatio dicitur, non superbia; non enim dixit οἰήματι [al. οἰδήματι], sed οἰήσει: quorum alterum tumorem, alterum arbitrium sonat. Totumque quod sequitur, « clericatus honore non abuti in superbiam, tuum est. Quid ais [al. agis ]. o columen litterarum, et nostrorum temporum Aristarche, qui de universis scriptoribus sententiam feras? Ergo frustra tanto tempore studuimus; et a saepe manum ferulae subduximus » (Juvenal. Sat. I). Egredientes de portu, statim impegimus. Igitur quia et errasse humanum est; et confiteri errorem, prudentis: tu quicumque reprehensor es, tu me obsecro emenda praeceptor, et verbum de verbo exprime. Debueras, inquit, dicere: « Oportebat nos, dilecte, non aestimatione Clericorum ferri. » Haec est Plautina eloquentia, hic lepos Atticus, et Musarum, ut dicunt, eloquio comparandus. Completur in me tritum vulgi sermone proverbium: Oleum perdit et impensas, qui bovem mittit ad ceroma. Haec non est illius culpa, cujus sub persona alius agit Tragoediam; sed Ruffini et Melanii magistrorum ejus, qui illum magna mercede nihil scire docuerunt. Nec reprehendo in quolibet Christiano sermonis imperitiam: atque utinam Socraticum illud haberemus: Scio, quod nescio; et alterius sapientis ( Chilonis ut putatur): Teipsum intellige. VENERATIONI mihi semper fuit non verbosa rusticitas, sed sancta simplicitas. Qui in sermone imitari 318 se dicit Apostolus, prius imitetur virtutes in vita illorum, in quibus loquendi simplicitatem excusabat sanctimoniae magnitudo; et syllogismos Aristotelis, contortaque Chrysippi acumina, resurgens mortuus confutabat. Caeterum ridiculum, si quis e nobis manens inter Croesi opes, et Sardanapali delicias, de sola rusticitate se jactet: QUASI OMNES latrones, et diversorum criminum rei, diserti sint: et cruentos gladios, Philosophorum voluminibus, ac non arborum truncis occulant. 13. Excessi mensuram epistolae, sed non excessi doloris modum. Nam qui falsarius vocor; et inter muliercularum radios et textrina dilanior, contentus sum crimen abnuere, non referre. Unde arbitrio tuo cuncta permitto; ut legas ipsam epistolam, tam Graecam quam Latinam: et illico intelliges accusatorum meorum naenias, et probrosas querelas. Porro mihi sufficit amicum instruxisse carissimum: et in cellula latitantem diem tantum exspectare judicii. Optoque, si fieri potest, et si adversarii siverint, Commentarios potius Scripturarum, quam Demosthenis et Tullii Philippicas tibi scribere.

EPISTOLA LVIII. AD PAULINUM.

Recusans ob humilitatem Christianam laudes Paulini, vicissimque laudes laudibus repensans, ob eloquentiam ejus et morum honestatem, hortatur ipsum ad studia divinarum Litterarum; normamque illi vitae sancte ac caste peragendae proponit. 1. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert ea quae bona sunt (Matth. 12), et ex fructibus arbor cognoscitur (Luc. 6. 44). Metiris nos virtutibus tuis, et parvos magnus extollis: ultimamque partem convivii occupas, ut patrisfamilias judicio proveharis. Quid enim in nobis, aut quantulum est, ut doctae vocis mereamur praeconium? ut illo ore, quo religiosissimus Princeps defenditur, humiles modicique laudemur? Noli igitur, frater carissime, annorum nos 319 aestimare numero: nec sapientiam canos reputes, sed canos sapientiam, Salomone testante: « Cani hominis prudentia ejus » (Sap. 4. 8). Nam et Moyses septuaginta Presbyteros jubetur eligere (Num. 11), quos ipse sciret esse Presbyteros: utique non aevo, sed prudentia judicandos. Et Daniel adhuc puer, longaevos judicat, atque impudicos senes aetas lasciva condemnat. Noli, inquam, fidem pensare temporibus: nec me idicirco meliorem putes, quod prior in Christi exercitu coeperim militare. Paulus Apostolus, vas electionis, de persecutore mutatus, novissimus in ordine, primus in meritis est: quia extremus licet, plus omnibus laboravit. Judas, qui quondam audierat: « Tu autem homo, qui simul mecum dulces capiebas cibos, dux meus et notus meus; in domo Dei ambulavimus cum consessu » (Ps. 54. 14. 15), proditor amici et magistri, Salvatoris arguitur voce; Et nodum informis lethi trabe nectit ab alta. (AENEID. lib. XII).

E contrario latro crucem mutat paradiso, et facit homicidii poenam martyrium. Quanti hodie diu vivendo portant funera sua, et quasi sepulcra dealbata, plena sunt ossibus mortuorum? Subitus calor longum vincit teporem.

2. Denique et tu, audita sententia Salvatoris: « Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni sequere me » (Matth. 19. 21); verba vertis in opera, et nudam crucem nudus sequens, expeditior et levior scandis scalam Jacob. Tunicam mutas cum animo, nec pleno marsupio, gloriosas sordes appetis: sed puris manibus et candido pectore, pauperem te et spiritu et operibus gloriaris. Nihil est enim grande, tristi et lurida facie, vel simulare, vel ostentare jejunia: possessionum redditibus abundare, et vile jactare palliolum. Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abjecit; nec putavit se simul posse et virtutes et divitias possidere. Nos suffarcinati [al. subsarcinati ] auro, Christum 320 pauperem sequimur; et sub praetextu eleemosynae, pristinis opibus incubantes, quomodo possumus aliena fideliter distribuere, qui [al. cui ] nostra timide reservamus? Plenus venter facile de jejuniis disputat. Non Jerosolymis fuisse, sed Jerosolymis bene vixisse, laudandum est. Illa expetenda, illa laudanda est civitas, non quae occidit Prophetas, et Christi sanguinem fudit; sed quam fluminis impetus laetificat (Ps. 45. 4; Luc. 11): quae in monte sita, caelari non potest: quam matrem sanctorum Apostolus clamitat: in qua se municipatum cum justis laetatur habere. 3. Neque vero hoc dicens, memetipsum inconstantiae redarguo, damnoque quod facio: ut frustra videar ad exemplum Abraham, et meos et patriam reliquisse: sed non audeo Dei omnipotentiam angusto fine concludere, et coarctare parvo terrae loco, quem non capit coelum. Singuli quique credentium, non locorum diversitatibus, sed fidei merito ponderantur. Et veri adoratores, neque Jerosolymis, neque in monte Garizim adorant Patrem: quia Deus Spiritus est, et adoratores ejus in spiritu et veritate adorare oportet. « Spiritus autem spirat ubi vult. Domini est terra et plenitudo ejus » (Joan. 3. 8; Ps. 23. 1). Postquam siccato Judaeae vellere, universus orbis coelesti rore perfusus est, et multi de Oriente et Occidente venientes, recubuerunt in sinu Abrahae; desiit notus esse tantum in Judaea Deus, et in Israel magnum nomen ejus: sed in omnem terram exivit sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. 75; et 18). Salvator ad discipulos suos loquens, cum esset in templo: Surgite, inquit, abeamus hinc (Joan. 14. 31): et ad Judaeos: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. 23. 38). Si coelum et terra transibunt, utique transibunt omnia quae terrena sunt. Et Crucis igitur et Resurrectionis loca prosunt his, qui portant crucem suam; et cum Christo resurgunt quotidie; qui dignos se tanto exhibent habitaculo. 321 Caeterum qui dicunt: Templum Domini, Templum Domini (Jer. 7), audiant ab Apostolo: Vos estis templum Domini, et Spiritus Sanctus habitat in vobis (2. Cor. 6. 16). Et de Jerosolymis et de Britania aequaliter patet aula coelestis: Regnum enim Dei intra vos est. Antonius, et cuncta Aegypti, et Mesopotamiae, Ponti, Cappadociae, et Armeniae examina Monachorum non viderunt Jerosolymam: et patet illis absque hac urbe paradisi janua. Beatus Hilarion, cum Palaestinus esset, et in Palaestina viveret, uno tantum die vidit Jerosolymam, ut nec contemnere loca sancta propter viciniam, nec rursus Dominum loco claudere videretur. Ab Hadriani temporibus usque ad imperium Constantini, per annos circiter centum octoginta, in loco Resurrectionis simulacrum Jovis; in Crucis rupe, statua ex marmore Veneris a gentibus posita colebatur: existimantibus persecutionis auctoribus, quod tollerent nobis fidem resurrectionis et crucis, si loca sancta per idola polluissent. Bethleem nunc nostram, et augustissimum orbis locum de quo Psalmista canit: Veritas de terra orta est (Ps. 84. 12), lucus inumbrabat Thamuz, id est, Adonidis: et in specu, ubi quondam Christus parvulus vagiit, Veneris amasius plangebatur. 4. Cur, inquies, haec tam longo repetita principio? Videlicet ne quidquam fidei tuae deesse putes, quia Jerosolymam non vidisti: nec nos idcirco meliores aestimes, quod hujus loci habitaculo fruimur: sed sive hic, sive alibi, aequalem te pro operibus tuis apud Dominum nostrum habere mercedem. Revera, ut simpliciter motus mentis meae fatear, considerans et propositum tuum, et ardorem quo saeculo renuntiasti, differentias 322 in locis arbitror, si urbibus et frequentia urbium derelicta, in agello habites, et Christum quaeras in solitudine, et ores solus in monte cum Jesu, Sanctorumque tantum locorum vicinitatibus perfruaris, id est, ut et urbe careas, et propositum Monachi non amittas. Quod loquor, non de Episcopis, non de Presbyteris, non de Clericis loquor, quorum aliud officium est; sed de Monacho, et Monacho quondam apud saeculum nobili: qui idcirco pretium possessionum suarum ad pedes Apostolorum posuit, docens pecuniam esse calcandam; ut humiliter et secreto victitans, semper contemnat quod semel contempsit. Si Crucis et Resurrectionis loca non essent in Urbe celeberrima, in qua curia, in qua aula militum, in qua scorta, mimi, scurrae, et omnia sunt, quae solent in caeteris urbibus: vel si Monachorum turbis solummodo frequentaretur, expetendum revera hujuscemodi cunctis Monachis esset habitaculum. NUNC VERO summae stultitiae est renuntiare saeculo, dimittere patriam, urbes deserere, Monachum profiteri, et inter majores populos peraeque vivere, quam eras victurus in patria. De toto huc orbe concurritur. Plena est civitas universi generis hominum: et tanta utriusque sexus constipatio, ut quod alibi ex parte fugiebas, hic totum sustinere cogaris. 5. Quia igitur fraterne interrogas, per quam viam incedere debeas, revelata tecum facie loquar. Si officium vis exercere Presbyteri, si Episcopatus, te vel opus, vel honor forte delectat, vive in urbibus et castellis; ET ALIORUM salutem, fac lucrum animae tuae. Sin autem cupis esse, quod diceris Monachus, id est, solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Habet unumquodque propositum principes suos. 323 Romani duces imitentur Camillos, Fabricios, Regulos, Scipiones. Philosophi proponant sibi Pythagoram, Socratem, Platonem, Aristotelem. Poetae aemulentur Homerum, Virgilium, Menandrum, Terentium. Historici, Thucydidem, Sallustium, Herodotum, Livium. Oratores, Lysiam. Graccos, Demosthenem, Tullium. Et ut ad nostra veniamus, Episcopi et Presbyteri habeant in exemplum Apostolos, et Apostolicos viros: quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus [al. habemus ] propositi nostri principes, Paulos et Antonios, Julianos, Hilariones, Macarios. Et ut ad Scripturarum auctoritatem redeam, noster princeps Elias, noster Elisaeus, nostri duces filii Prophetarum, qui habitabant in agris et solitudinibus, et faciebant sibi tabernacula prope fluenta Jordanis. De his sunt et illi filii Rechab, qui vinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui Dei per Jeremiam (Cap. 35) voce laudantur, et promittitur eis quod non deficiat de stirpe eorum vir stans coram Domino. Hoc reor et septuagesimi Psalmi titulum significare: Filiorum Jonadab: et eorum qui primi in captivitatem ducti sunt. Iste est Jonadab filius Rechab, qui in Regnorum libro scribitur currum ascendisse cum Jeu. Et hujus filii sunt, qui in tabernaculis semper habitantes, ad extremum propter irruptionem Chaldaici exercitus, Jerosolymam intrare compulsi, hanc primi captivitatem sustinuisse dicuntur, quod post solitudinis libertatem, urbe quasi carcere sunt reclusi. 6. Obsecro itaque te, ut quoniam sanctae sororis tuae (Therasiae uxoris) ligatus es vinculo, et non penitus expedito pergis gradu, sive hic, sive ibi, multitudines hominum, et officia, et salutationes, et convivia, veluti quasdam catenas fugias voluptatum. Sit vilis et vespertinus cibus, olera et legumina: interdumque pisciculos pro summis ducas deliciis. Qui Christum desiderat, et illo pane vescitur, non quaerit magnopere de quam pretiosis cibis stercus conficiat. Quidquid post gulam non sentitur, idem tibi sit quod panis et legumina. Habes adversus Jovinianum libros de contemptu ventris et gutturis plenius disserentes. Semper in manu tua sacra sit lectio. 324 Frequenter orandum, et flexo corpore, mens erigenda ad Dominum. Crebrae vigiliae: et ventre vacuo saepius dormiendum. Rumusculos et gloriolas et palpantes adulatores, quasi hostes fuge. Pauperibus et fratribus refrigeria sumptuum manu propria distribue. Rara est in hominibus fides. Non credis verum esse quod dico? Cogita Judae loculos. Humilitatem vestium tumenti animo non appetas. Saecularium, et maxime potentium consortia devita. Quid tibi necesse est ea videre crebrius, quorum comtemptu Monachus esse coepisti? Soror praecipue tua matronarum declinet colloquia [al. consortia ]; nec inter sericas vestes et gemmas circumsedentium feminarum se sordidatam, aut doleat, aut miretur: QUIA ALTERUM propositi poenitentiam, alterum jactantiae seminarium est. Cave ne quasi fidelis et famosus tuorum quondam dispensator, alienam pecuniam distribuendam accipias. Intelligis quid loquar; dedit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Habeto simplicitatem columbae, ne cuiquam machineris dolos: et serpentis astutiam, ne aliorum supplanteris insidiis. NON MULTUM distat in vitio, vel decipere posse, vel decipi Christianum. Quem senseris tibi aut semper, aut crebro de numnis loquentem, excepta eleemosyna, quae indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto, quam Monachum. Praeter victum et vestitum, et manifestas necessitates, nihil cuiquam tribuas: ne filiorum panem canes comedant. 7. Verum Christi templum anima credentis est: illam exorna, illam vesti, illi offer donaria, in illa Christum suscipe. QUAE UTILAS est parietes fulgere gemmis et Christum in paupere fame periclitari? Jam non sunt tua quae possides, sed dispensatio tibi credita est. Memento Ananiae et Sapphirae. Illi sua timide servaverunt: tu considera, ne Christi substantiam imprudenter effundas, id est, ne immoderato judicio rem pauperum tribuas non pauperibus, et secundum dictum prudentissimi viri (Cic. l. 2. Offic.) liberalitate liberalitas pereat. Noli Respicere ad phaleras, et nomina vana Catonum. (Per s. Satyr 3). Ego te, inquit, intus et in cute novi (Lucan. lib. X. Pharsal). 325 ESSE CHRISTIANUM grande est, non videri. Et nescio quomodo plus placent mundo, qui Christo displicent: Haec non sicut aiunt, Sus Minervam; sed ingredientem pelagus, amicus amicum monui, malens a te facultatem meam requiri, quam voluntatem: ut in quo ego lapsus sum, tu firmo pergeres gradu.

8. Liber Paulini pro Theodosio. --Librum tuum, quem pro Theodosio principe prudenter ornateque compositum transmisisti, libenter legi; et praecipue mihi in eo subdivisio placuit. Cumque in primis partibus vincas alios, in penultimis teipsum superas. Sed et ipsum genus eloquii pressum est et nitidum: et cum Tulliana luceat puritate, crebrum est in sententiis. Jacet enim (ut ait quidam) oratio in qua tantum verba laudantur. Praeterea magna est rerum consequentia, et alterum pendet ex altero. Quidquid assumpseris, vel finis superiorum, vel initium sequentium est. Felix Theodosius, qui a tali Christi oratore defenditur. Illustrasti purpuras ejus, et utilitatem legum futuris saeculis consecrasti. Macte virtute: qui talia habes rudimenta, qualis exercitatus miles eris? O si mihi liceret istiusmodi ingenium non per Aonios montes et Heliconis vertices, ut Poetae canunt, sed per Sion et Itabyrium [ Thabor ], et Sina excelsa ducere. Si contingeret docere quae didici: et quasi per manus mysteria tradere Prophetarum [al. Scripturarum ], nasceretur nobis aliquid quod docta Graecia non haberet. 9. Audi ergo, mi conserve, amice, germane: ausculta paulisper, quo in Scripturis sanctis calle gradiaris. TOTUM quod legimus in divinis Libris, nitet quidem, et fulget etiam in cortice, sed dulcius in medulla est. Qui edere vult nucleum, frangat nucem ( Ex Plauto ). « Revela, » inquit David, « oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua » (Ps. 118. 18). Si tantus Propheta tenebras ignorantiae confitetur, qua nos putas parvulos, et pene lactentes inscitiae nocte circumdari? Hoc autem velamen non solum in facie Moysi, sed et in Evangelistis et in Apostolis positum est. Turbis Salvator in parabolis loquebatur, et contestans mysticum esse quod dicebatur, aiebat: Qui habet aures audiendi audiat (Luc. 8. 8). Nisi aperta fuerint universa quae scripta sunt ab eo, 326 qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit, claudit, et nemo aperit: nullo alio reserante, pandentur. Si haberes hoc fundamentum, imo si quasi extrema manus operi tuo induceretur, nihil pulchrius, nihil doctius, nihil dulcius, nihilque Latinius tuis haberemus voluminibus. 10. Tertullianus creber est in sententiis, sed difficilis in loquendo. Beatus Cyprianus instar fontis purissimi, dulcis incedit et placidus; et cum totus sit in exhortatione virtutum, occupatus persecutionum angustiis, de Scripturis divinis nequaquam disseruit. Inclyto Victorinus martyrio coronatus, quod intelligit, eloqui non potest. Lactantius quasi quidam fluvius eloquentiae Tullianae, utinam tam nostra affirmare potuisset, quam facile aliena destruxit. Arnobius inaequalis et nimius, et absque operis sui partitione confusus. Sanctus Hilarius Gallicano cothurno attollitur: et cum Graeciae floribus adornetur, longis interdum periodis involvitur, et a lectione simpliciorum fratrum procul est. Taceo de caeteris, vel defunctis, vel etiam adhuc viventibus, super quibus in utramque partem post nos alii judicabunt. 11. Ad teipsum veniam symmysten, sodalem meum, et amicum, amicum, inquam, meum, antequam notum; et precabor, ne assentationem in necessitudine [al. necessitudinem ] suspiceris: quin potius vel errare [al. errore ] me aestimato, vel amore labi, quam amicum adulatione decipere. Magnum habes ingenium, et infinitam sermonis supellectilem: et facile loqueris et pure, facilitasque ipsa et puritas mixta prudentiae est. Capite quippe sano omnes sensus vigent. Huic prudentiae et eloquentiae si accederet vel studium, vel intelligentia Scripturarum, viderem te brevi arcem tenere nostrorum: et ascendentem cum Joab tectum Sion (1. Paral. 11), canere in domatibus, quod in cubilibus cognovisses. Accingere, quaeso, te, accingere. « Nihil sine magno labore vita dedit mortalibus (Ex Hor. l. 1. Sat. 9), Nobilem te Ecclesia habeat, ut prius Senatus habuit. Praepara tibi divitias, quas quotidie eroges: et nunquam deficiant, dum viget aetas, dum nondum canis spargitur caput: antequam « subeant morbi, tristisque senectus, 327 Et labor, et durae » rapiat « inclementia mortis. » Nihil in te mediocre esse contentus sum: totum summum, totum perfectum desidero. Sanctum Vigilantium Presbyterum qua aviditate susceperim, melius est ut ipsius verbis, quam meis discas litteris: qui cur tam cito a nobis profectus sit, et nos reliquerit, non possum dicere, ne laedere quempiam videar. Tamen quasi praetereuntem et festinantem paululum retinui, et gustum ei nostrae amicitiae dedi, ut per eum discas, quid in nobis desideres. Sanctam conservam tuam, et tecum in Domino militantem, per te salutari volo.

EPISTOLA LIX. AD MARCELLAM.

De quibusdam Quaestionibus novi Testamenti. Singulis quinque Quaestionibus sibi a Marcella propositis respondet. 1. Magnis nos provocas Quaestionibus; et torpens otio ingenium, dum interrogas, doces. Prima tua sciscitatio fuit, quae sint illa, « quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum » (1. Cor. 2. 9). Et quomodo rursus idem Apostolus inferat: « Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum » (Ibid. v. 10). Et si revelatum est Apostolo, intelligere debeamus, quomodo et aliis revelaverit. Ad quae brevis responsio est, non debere nos quaerere, quid sit illud, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Si enim ignoratur, quomodo sciri potest? Quod promittitur in futuro, non cernitur in praesenti. « Spes enim quae videtur, non est spes » (Rom. 8. 24), sed jam certa possessio; quomodo si velit quispiam dicere: ostende mihi quod invisibile est: loquere quod audiri non potest: 328 expone quod cogitatio non comprehendit humana. Ergo hoc sensu Apostolus dixisse credendus est, quod carnalibus oculis, et aure carnali, et cogitatione mortali non possint spiritualia comprehendi. « Etsi enim noveramus quondam Jesum secundum carnem, sed nunc jam non novimus eum » (2. Cor. 5. 16). Et in Joannis Epistola scribitur: « Carissimi, nunc filii Dei sumus, et necdum manifestum est quod futuri sumus. Scimus enim quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est » (1. Joan. 3. 2). Quodque revelatum sibi et Sanctis per spiritum esse testatur, non statim sequitur, ut ipse aliis revelaverit. Alioqui audivit et in paradiso verba ineffabilia, quae aliis narrare non poterat (2. Cor. 12): aut si narravit, nequaquam ineffabilia sunt.

2. Secunda Quaestio fuit, in qua dicis legisse te per ransitum in Opusculis meis, quod agni qui stant a dextris, et haedi qui stant a sinistris (Matth. 25), Christiani sint atque gentiles: et non potius boni et mali. Non memini me hoc aliquando dixisse, et si dixissem, non essem in errore pertinax. Quantum autem dictanti subito occurrit, in secundo volumine contra Jovinianum super hoc capitulo disputasse me novi, et non solum super hoc, sed et de eo quod in eamdem quaestionem cadit, ubi pisces mali a bonis piscibus separabuntur (Matth. 13). Quod ergo ibi plene dictum est, nunc omittendum videtur. 3. Tertio interrogaveras, quod dicit Apostolus in adventu Domini Salvatoris, rapi quosdam viventes obviam in nubibus, ita ut non praeveniantur ab his, qui in Christo dormierunt (1. Thess. 4): visque nosse, utrum sic occurrant in corporibus et [al. ut ] non ante moriantur; cum et Dominus noster mortuus sit, et Enoch atque Elias secundum Apocalypsim Joannis morituri esse dicantur (Apoc. 11): ne scilicet ullus sit qui non gustaverit mortem (Psal. 88). Hoc ex ipsius loci continentia sciri potest, quod sancti qui in adventu Salvatoris fuerint deprehensi in corpore, in iisdem corporibus occurrant ei: ita tamen ut inglorium et corruptivum et mortale, gloria et incorruptione et immortalitate 329 mutetur (1. Cor. 15); ut qualia corpora mortuorum surrectura sint, ut talem substantiam etiam vivorum corpora transformentur. Unde dicit in alio loco Apostolus: « Propter quod nolumus exspoliari, sed supervestiri; ut absorbeatur mortale hoc a vita » (1. Cor. 9. 4), ne scilicet corpus ab anima deseratur; sed anima habitante in corpore, fiat inclytum quod ante inglorium fuit. De Enoch autem et Elia, quos venturos Apocalypsis refert et esse morituros (Apoc. 11), non est istius temporis disputatio, cum omnis ille liber aut spiritualiter intelligendus sit, ut nos existimamus, aut si carnalem inerpretationem sequimur, Judaicis fabulis acquiescendum sit, ut rursum aedificetur Jerusalem, et hostiae offerantur in Templo; et spirituali cultu imminuto, carnales obtineant caeremoniae. 4. Quartum est quod quaesisti, quomodo in Joannis Evangelio post resurrectionem dicatur ad Mariam Magdalenam: « Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum » (Joan. 20. 17). Et rursum in Matthaeo scriptum sit, quod ad vestigia Salvatoris mulieres corruerint (Matth. 28); cum utique non sit idipsum tangere post resurrectionem pedes ejus, et non tangere. Maria Magdalena ipsa est, a qua septem daemonia expulerat (Marc. 16); ut ubi abundaverat peccatum, superabundaret gratia (Rom. 5); quae quia Dominum hortulanum putabat, et quasi cum homine loquebatur, et quaerebat viventem cum mortuis, recte audivit, « Noli me tangere » (Joan. 20. 17). Et est sensus: Non mereris meis haerere vestigiis, nec adorare quasi Dominum, nec ejus tenere pedes, quem non existimas surrexisse. Tibi enim necdum ascendi ad Patrem meum. Caeterae vero mulieres, quae pedes tangunt, Dominum confitentur, et merentur ejus haerere vestigiis, quem ad Patrem ascendisse confidunt. Quanquam etiamsi eadem mulier diversis in Evangeliis et tenuisse pedes, et non tenuisse referatur, facilis solutio sit, cum potuerit corrigi primum quasi incredula, et postea non repelli, quasi ea quae errorem confessione mutaverat, quod et de latronibus intelligi potest, cum alius Evangelista utrumque blasphemasse, alius narret alterum esse confessum (Matth. 27; et Marc. 15). 5. Extrema schedula continebat, utrum 330 post resurrectionem, quadraginta diebus Dominus cum discipulus conversatus sit (Luc. 23); et nunquam [fort. nunquid ] alibi fuerit? an latenter ad coelum ascenderit, atque descenderit, et nihilominus Apostolis suam praesentiam non negarit? Si Dominum Dei Filium consideres, de quo sermo est, et illum esse qui loquitur: « Nonne coelum et terram ego repleo, dicit Dominus » (Jerem. 23. 24), et de quo alius Propheta testatur: « Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum » (Isai. 66. 1); et rursum alibi: « Qui tenet coelum palmo et terram pugillo » (Ibid. 40. 12), de quo David canit: « Quo ibo a spiritu tuo; et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades: Et si habitavero in extremis maris; etenim ibi manus tua deducet me, et continebit me dextera tua » (Ps. 138. 7. et seqq.), profecto non ambiges, etiam ante resurrectionem sic in Dominico corpore habitasse Deum verbum, ut et in Patre esset, et coeli circulum clauderet, atque in omnibus [al. hominibus ] infusus esset et circumfusus, id est, ut cuncta penetraret interior, et contineret exterior. Stultum est igitur illius potentiam unius corpusculi parvitate finire [al. finiri ], quem non capit coelum: et tamen qui ubique erat, etiam in Filio hominis totus erat. Divina quippe natura, et Dei sermo in partes secari non potest, nec locis dividi: sed cum ubique sit, totus ubique est. Erat igitur uno eodemque tempore et cum Apostolis quadraginta diebus, et cum Angelis, et in Patre, et in extremis maris finibus erat; in omnibus locis versabatur: cum Thoma in India, cum Petro Romae, cum Paulo in Illyrico, cum Tito in Creta, cum Andrea in Achaia, cum singulis Apostolis et Apostolicis viris, in singulis cunctisque regionibus. Quod autem dicitur quosdam deserere, vel non deserere, non naturae illius terminus ponitur; sed eorum merita describuntur, apud quos esse, vel non esse dignatur [al. dedignatur ].

331 EPISTOLA LX. AD HELIODORUM.

Epitaphium Nepotiani.

Super Nepotiani Presbyteri morte, Heliodorum ejus avunculum Altinensem Episcopum consolatur; ostenditque mortem non esse timendam, quae a Christo devicta sit; tum multis propositis veterum ethnicorum exemplis, Nepotiani laudes explicat, et demum ex eorum temporum calamitatibus ad vitae contemptum hortatur. 1. Grandes materias ingenia parva non sufferunt [al. sustinent ], et in ipso conatu ultra vires ausa, succumbunt: quantoque majus fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rei verbis non potest explicare. Nepotianus meus, tuus, noster, imo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes, desiderii sui jaculo vulneratos, et intolerabili dolore confectos [al. confecit ]. Quem haeredem putavimus, funus tenemus. Cui jam meum sudabit ingenium? cui litterulae placere gestient? Ubi est ille έργοδιώκτης noster, et cygneo canore vox dulcior? Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit. Quidquid dixero, quia ille non audit, mutum videtur. Stylus ipse quasi sentiens [al. dissentiens ], et cera subtristior, vel rubigine, vel situ obducitur. Quotiescumque nitor in verba prorumpere, et super tumulum ejus Epitaphii hujus flores spargere, toties lacrymis implentur oculi, et renovato dolore, totus in funere sum. Moris quondam fuit, ut super cadavera defunctorum in concione pro rostris laudes liberi dicerent, et instar lugubrium carminum ad fletus, et gemitus audientium pectora concitarent. En rerum in nobis ordo mutatus est, et in calamitatem nostram perdidit sua jura 332 natura. Quod exhibere senibus juvenis debuit, hoc juveni exhibemus senes.

2. Quid igitur faciam? Jungam tecum lacrymas? Sed Apostolus prohibet, Christianorum mortuos, dormientes vocans (1. Thess. 4). Et Dominus in Evangelio: « Non est, » inquit, « mortua puella, sed dormit » (Marc. 5. 39, et Luc. 8. 52). Lazarus quoque quia dormierat, suscitatus est (Joan. 11). Laeter et gaudeam, quia « raptus est, ne malitia immutaret mentem ejus, » quia « placuerat Deo anima illius » (Sap. 4). Sed invito et repugnanti per genas lacrymae fluunt, et inter praecepta virtutum, resurrectionisque spem, credulam mentem, desiderii frangit affectus. O mors quae fratres dividis, et amore sociatos, crudelis ac dura dissocias. Adduxit urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas, et desolavit fontem tuum (Osee 13. 15). Devorasti quidem Jonam, sed et in utero tuo vivus fuit. Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret; et Ninive nostra illius praeconio salvaretur. Ille ille te vicit: ille te jugulavit, fugitivus Propheta, qui reliquit domum suam, dimisit haereditatem suam, dedit dilectam animam suam in manibus quaerentium eum [al. eam ]. Qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur: « Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne » (Osee 13. 17). Illius morte, tu mortua es: illius morte, nos vivimus. Devorasti, et devorata es. Dumque assumpti corporis sollicitaris illecebra, et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt. 3. Gratias tibi, Christe Salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum dum occideris, occidisti. Quis ante te miserior homine, qui aeternae mortis terrore prostratus, vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? « Regnavit enim mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos, qui non peccaverunt, in similitudinem 333 praevaricationis Adae » (Rom. 5. 14). Si Abraham, Isaac et Jacob in inferno, quis in coelorum regno? Si amici tui sub poena offendentis Adam, et qui non peccaverant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt « in cordibus suis, non est Deus? » Qui « corrupti et abominabiles facti sunt, in voluntatibus suis? » Qui « declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum? » (Ps. 13. 1) Quod si Lazarus videtur in sinu Abrahae, locoque refrigerii, quid simile infernus et regna coelorum? ANTE CHRISTUM Abraham apud inferos: post Christum latro in paradiso. Et idcirco in resurrectione ejus, multa dormientium corpora surrexerunt, et visa sunt in coelesti Jerusalem. Tuncque impletum est illud elogium: « Surge qui dormis, et elevare, et illuminabit te Christus » (Ephes. 5. 14). Joannes Baptista in eremo personat: « Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum coelorum. A diebus enim Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud » (Matth. 2. 3. et 11. 11). Flammea illa romphaea custos paradisi, et praesidentia foribus Cherubim, Christi restincta et reserata sunt sanguine. Nec mirum hoc nobis in resurrectione promitti, cum omnes qui in carne, non secundum carnem vivimus, municipatum habeamus in coelo: et hic adhuc positis dicatur in terra: « Regnum Dei intra vos est » (Luc. 17. 21). 4. Adde quod ante resurrectionem Christi, « notus » tantum « in Judaea » erat « Deus: in Israel magnum nomen ejus » (Ps. 75). Et ipsi qui noverant eum, tamen ad inferos trahebantur. Ubi tunc totius orbis homines, ab India usque ad Britanniam, a rigida Septentrionis plaga, usque ad fervores Atlantici Oceani, tam innumerabiles populi, et tantarum gentium multitudines? Quam variae linguis, habitu tam vestis, et armis: (Aeneid. 8). Piscium ritu ac locustarum, et velut muscae 334 et culices conterebantur: absque notitia etenim Creatoris sui, omnis homo pecus est. Nunc vero passionem Christi, et resurrectionem ejus, cunctarum gentium et voces et litterae sonant. Taceo de Hebraeis, Graecis, et Latinis, quas nationes fidei suae in Crucis titulo Dominus dedicavit. Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit, Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputavit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur. Bessorum feritas, et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce Crucis fregerunt melos, et totius mundi una vox Christus est.

5. Quid agimus, anima? quo nos vertimus? quid primum assumimus? quid tacemus? Excideruntne tibi praecepta Rhetorum? et occupata luctu, oppressa lacrymis, praepedita singultibus, dicendi ordinem non tenes? Ubi illud ab infantia studium litterarum, et Anaxagorae, ac Telamonis semper laudata sententia? Sciebam me genuisse mortalem. Legimus Crantorem, cujus volumen ad confovendum dolorem suum, secutus est Cicero (Lib. de Consolat. qui intercidit); Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus, diversorum luctum vel libris, vel epistolis minuere sunt conati, ut etiam si nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus irrigari. Proponunt innumerabiles viros, et maxime Periclem et Xenophontem Socraticum, quorum alter amissis duobus filiis, coronatus in concione disseruit: alter cum sacrificans filium in bello audisset occisum, deposuisse coronam dicitur, et eamdem capiti reposuisse, postquam fortiter in acie dimicantem reperit concidisse. 335 Quid memorem Romanos duces, quorum virtutibus quasi quibusdam stellis, Latinae micant historiae? Pulvillus Capitolium dedicans, mortuum, ut nuntiabatur, subito filium, se jussit absente sepeliri. L. Paulus septem diebus inter duorum exequias filiorum triumphans, urbem ingressus est. Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos, atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit, et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar potius aliena quam nostra quaesisse. Quanquam et haec in sugillationem nostri breviter dicta sint, si non praestet fides quod exhibuit infidelitas. 6. Igitur ad nostra veniamus. Non plangam cum Jacob et David filios in lege morientes; sed cum Christo in Evangelio recipiam resurgentes. JUDAEORUM LUCTUS, Christianorum gaudium est. « Ad Vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Ps. 29. 6). Nox praecessit, dies autem appropinquavit » (Rom. 13). Unde et Moyses moriens plangitur (Deut. 34), Jesus absque funere et lacrymis in monte sepelitur. Quidquid de Scripturis super lamentatione dici potest, in eo libro quo Paulam Romae consolati sumus, breviter explicavimus. Nunc nobis per aliam semitam ad eumdem locum perveniendum est, ne videamur praetrita [al. praeterita ] et abolita quondam calcare vestigia. 7. Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo, et Sanctorum mixtum choris, quod hic nobiscum eminus rimabatur in terris, et aestimatione quaerebat, ibi videntem cominus dicere: « Sicut audivimus, sic et vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri » (Ps. 47. 9): sed desiderium absentiae ejus ferre non possumus, non illius, sed nostram vicem dolentes. Quanto ille felicior, tanto amplius nos in dolore, quod tali caremus bono. Flebant et sorores Lazarum (Joan. 11), quem resurrecturum noverant. Et ut veros hominis exprimeret affectus, ipse Salvator ploravit quem resuscitaturus erat (Ibidem). Apostolus quoque ejus qui dixit: « Cupio dissolvi et esse cum 336 Christo » (Philip. 1. 23): et alibi: « Mihi vivere Christus est, et morilucrum » (Ibid. v. 21), gratias agit, quod Epaphras [al. Epaphroditus ] de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam (Philipp. 2), non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis. Quanto magis tu et avunculus et Episcopus, hoc est, et in carne et in spiritu pater, doles abesse viscera tua, et quasi a te divulsa suspiras? Sed obsecro, ut modum adhibeas in dolore, memor illius sententiae: Ne quid nimis: obligatoque parumper vulnere, audias laudes ejus, cujus semper virtute laetatus es; nec doleas, quod talem amiseris, sed gaudeas quod talem habueris. Et sicut hi qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, ita in parvo isto volumine cernas adumbrata, non expressa signa virtutum: suscipiasque a nobis non vires, sed voluntatem. 8. Praecepta Rhetorum. --Haec praecepta sunt Rhetorum, ut majores ejus qui laudandus est, et eorum gesta altius repetantur, sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat: quo videlicet avitis paternisque virtutibus illustrior fiat, et aut non degenerasse a bonis, aut mediocres ipse ornasse videatur. Ego CARNIS bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiram: nec me jactabo de genere, id est, de alienis bonis, cum et Abraham et Isaac sancti viri, Ismaelem, et Esau peccatores genuerint (Genes. 16. et 25). Et e regione, Jephte in in catalogo justorum, Apostoli voce numeratus, de meretrice sit natus (Hebr. 11, Judic. 11). « Anima, » inquit, « quae peccaverit, ipsa morietur » (Ezech. 18. 4); ergo quae non peccaverit, ipsa vivet. Nec virtutes, nec vitia parentum liberis imputantur. Ab eo tempore censemur, ex quo in Christo renascimur. Paulus persecutor Ecclesiae, et mane lupus rapax, Benjamin (Genes. 49), ad vesperam dedit escam, Ananiae ovi submittens caput (Act. 9). Igitur et Nepotianus noster, quasi infantulus vagiens, et rudis puer, subito nobis, quasi de Jordane nascatur. 9. Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius, Orientem, eremumque dimiseris; et me carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam; deinde, si consilium illa 337 respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares. Hic est enim ille de quo tibi quondam vaticinatus sum: licet parvulus ex collo pendeat nepos. Referret, inquam, alius, quod in palatii militia, sub chlamyde et candenti lino, corpus ejus cilicio tritum sit: quod stans ante saeculi potestates, lurida jejuniis ora portaverit: quod adhuc sub alterius indumentis, alteri militaverit: et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miserisque subveniret. Mihi non placent dilationes istae imperfectae servitutis Dei. Et centurionem Cornelium, ut lego justum, statim audio baptizatum (Act. 10). 10. Verumtamen velut incunabula quaedam nascentis fidei comprobemus; ut qui sub alienis signis devotus miles fuit, donandus laurea sit, postquam suo regi coeperit militare. Baltheo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit. Legerat enim: « Qui vult perfectus esse, vendat omnia quae habet, et det pauperibus, et sequatur me » (Matth. 19). Et iterum: « Non potestis duobus dominis servire, Deo, et mamonae » (Matth. 6. 14). Excepta vili tunica, et operimento pari, quo tecto tantum corpore, frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit. Cultus ipse, provinciae morem sequens, nec munditiis, nec sordibus notabilis erat. Cumque arderet quotidie, aut ad Egypti monasteria pergere, aut Mesopotamiae invisere choros; vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare: avunculum Pontificem deserere non audebat, tot in illo cernens exempla virtutum, domique habens unde disceret. In uno atque eodem et imitabatur Monachum, et Episcopum venerabatur. Non, ut plerisque accidere solet, assiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat; sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi quotidie novum cerneret. Quid multa? Fit Clericus, et per solitos gradus Presbyter ordinatur. Jesu bone, qui gemitus, qui ejulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium? Tum primum et solum avunculo iratus est. Querebatur se ferre non posse, et juvenilem aetatem incongruam Sacerdotio causabatur. Sed quanto 338 plus repugnabat, tanto magis in se studia omnium concitabat, et MEREBATUR negando, quod esse nolebat, eoque dignior erat, quo se clamabat indignum. Vidimus Timotheum nostri temporis, et canos in sapientia, electumque a Moyse Presbyterum, quem ipse sciret esse Presbyterum. Igitur Clericatum non honorem intelligens, sed onus, primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam, deinde ut nullam obscoeni in se rumoris fabulam daret; ut qui mordebantur ad aetatem ejus, stuperent ad continentiam; subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Caecorum baculum, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Ita in singulis virtutibus eminebat, quasi caeteras non haberet. Inter Presbyteros et coaequales, primus in opere, extremus in ordine. Quidquid boni fecerat, ad avunculum referebat. Si quid forte aliter evenerat quam putarat, illum nescire, se errasse dicebat. In publico Episcopum, domi patrem noverat: gravitatem morum, hilaritate frontis temperabat. Gaudium in risu, non cachinnum intelligeres. Virgines et viduas Christi honorare ut matres, hortari ut sorores, cum omni castitate. Jam vero postquam domum se contulerat, et relicto foris Clerico, duritiae se tradiderat Monachorum, creber in orationibus, vigilans in precando, lacrymas Deo non hominibus offerebat; jejunia in aurigae modum pro lassitudine et viribus corporis moderabatur. Mensae avunculi intererat, et sic apposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret, et continentiam servaret. Sermo ejus per omne convivium de Scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, disputantem contra se magis docere, quam vincere. Et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cujus esset, simpliciter confiteri; atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando, eruditissimus habebatur. Illud, aiebat, Tertulliani, istud Cypriani: hoc Lactantii, illud Hilarii est. Sic Minutius Felix, 339 ita Victorinus, in hunc modum est locutus Arnobius. Me quoque, quia pro sodalitate avunculi diligebat, interdum proferebat in medium. Lectioneque assidua, et meditatione diuturna, pectus suum bibliothecam fecerat Christi. 11. Quoties ille transmarinis Epistolis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem? quoties nocturnum de Evangelio petitorem, et interpellatricem duri judicis mihi viduam exhibuit? (Luc. 15. 5) Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem, et pudore reticentis, pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret, et pro reverentia Sacerdotii facilius impetraret. Feci ergo quod voluit, et brevi libello, amicitias nostras aeternae memoriae consecravi. Quo suscepto, Croesi opes, et Darii divitias se vicisse jactabat. Illum oculis, illum manibus, illum sinu, illum ore tenebat. Cumque in stratu frequenter evolveret, saepe super pectus soporati, dulcis pagina decidebat. Si vero peregrinorum, si amicorum quispiam venerat, laetabatur nostro super se testimonio. Et quidquid minus in opusculo erat, distinctione moderata, et pronuntiationis varietate pensabat; ut in recitando illo, ipse vel placere quotidie, vel displicere videretur. Unde hic fervor, nisi ex amore Dei? unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio ejus qui legem dedit? Alii nummum addant nummo, et marsupium suffocantes, matronarum opes venentur obsequiis: sint ditiores Monachi, quam fuerant saeculares: possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant: et suspiret eos Ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos. Nepotianus noster aurum calcans, schedulas consectatur. Sed sicut sui in carne contemptor est, et paupertate incedit ornatior; ita totum Ecclesiae investigat ornatum. 12. Ad comparationem quidem superiorum, modica sunt quae dicturi sumus, 340 sed et in parvis idem animus ostenditur. Ut enim Creatorem non in coelo tantum miramur, et terra, sole, oceano, elephantis, camelis, equis, bobus, pardis, ursis, leonibus; sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis, et istiusmodi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eamdemque in cunctis veneramur solertiam: ita mens Christo dedita, aeque et in majoribus, et in minoribus intenta est, sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem. Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si janitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa luculenta [al. lucentia ): et in omnes caeremonias pia sollicitudo disposita, non minus, non majus negligebat officium. Ubicumque eum in Ecclesia quaereres, invenires. Nobilem virum Qu. Fabium miratur Antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est; sed magis ex pictura quam ex litteris nomen invenit: et Beseleel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei, Scriptura testatur. Hyram quoque filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter Templi supellectilem fabricati sint (Exod. 31; et 3. Reg. 5). Quomodo enim laetae segetes, et uberes agri, interdum culmis, aristisque luxuriant (Ex Virgil Georg. 1): ITA PRAECLARA ingenia, et mens plena virtutibus, in variarum artium redundat elegantiam. Unde et apud Graecos Philosophus ille laudatur, qui omne quo uteretur usque ad pallium et annulum, manu sua factum gloriatus est. Hoc idem possumus et de isto dicere, qui bisilicas Ecclesiae, et Martyrum Conciliabula, diversis floribus, et arborum comis, vitiumque pampinis adumbrarit: ut quidquid placebat in Ecclesia, tam dispositione, quam visu, Presbyteri laborem et studium testaretur. 13. Macte virtute, cujus talia principia, qualis finis erit? O miserabilis humana conditio, et sine Christo vanum omne quod vivimus! Quid te subtrahis? 341 quid tergiversaris, oratio: quasi enim mortem illius differre possimus, et vitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum pervenire. « Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni » (Isai. 40. 6). Ubi nunc decora illa facies, ubi totius corporis dignitas, quo veluti pulchro indumento, pulchritudo animae vestiebatur? Marcescebat, proh dolor, flante austro lilium, et purpura violae in pallorem sensim migrabat. Cumque febribus aestuaret, et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur. Laetus erat vultus, et universis circa plorantibus, solus ipse ridebat. Projicere pallium, manus extendere, videre quod alii non videbant, et quasi in occursum se erigens, salutare venientes: intelligeres illum non emori, sed emigrare, et mutare amicos, non relinquere. Volvuntur per ora lacrymae, et obfirmato animo, non queo dolorem dissimulare quem patior. Quis crederet in tali illum tempore nostrae necessitudinis recordari, et luctante anima, studiorum scire dulcedinem? Apprehensa avunculi manu, hanc, inquit, tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas. Atque in talia verba defecit, avunculi manum, mei recordatione contrectans. 14. Scio, quod nolueris amorem in te civium sic probare, et affectum patriae magis quaesisse in prosperis. Sed hujuscemodi officium in bonis juncundius est, in malis gratius. Tota hunc civitas, tota planxit Italia. Corpus terra suscepit, anima Christo reddita est. Tu nepotem quaerebas, Ecclesia Sacerdotem. Praecessit te successor tuus. Quod tu eras, ille post te judicio omnium merebatur. Atque ita ex una domo duplex Pontificatus egressa est dignitas, dum in altero gratulatio est, quod tenuerit: in altero moeror, quod raptus sit, ne teneret. Platonis ( In Phaedone ) sententia est, 342 Omnem sapientium vitam, meditationem esse mortis. Laudant hoc Philosophi, et in coelum usque ferunt. Sed multo fortius Apostolus: Quotidie, inquit, morior per gloriam vestram (1. Cor. 15. 31). Aliud est enim conari, aliud agere: aliud vivere moriturum, aliud mori victurum. Ille moriturus est ex gloria; iste moritur semper ad gloriam. Debemus igitur et nos animo praemeditari, quod aliquando futuri sumus: et quod velimus, nolimus, abesse longius non potest. Nam si nongentos vitae excederemus annos, ut ante Diluvium vivebat humanum genus, et Mathusalem nobis tempora donarentur: tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desiisset. Etenim inter eum qui decem vixit annos, et illum qui mille, postquam idem vitae finis advenerit, et irrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantumdem est: nisi quod senex magis onustus peccatorum fasce proficiscitur. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi, tritisque senectus, Et labor, et durae rapit inclementia mortis. (Virgil. lib. 3. Georg.) Naevius Poeta: Pati, inquit, necesse est multa mortalem mala. Unde et Niobem, quia multum fleverit, in lapidem et diversas bestias commutatam finxit Antiquitas. Et Hesiodus natales hominum plangens, gaudet in funere: prudenterque Ennius. Plebes, ait, in hoc Regei antestat loco: licet Lacrymare plebei, Regei honeste non licet.

Ut Regi, sic Episcopo, imo minus Episcopo quam Regi. Ille enim nolentibus praeest, hic volentibus: ille terrore subjicit, hic servitute dominatur: ille corpora custodit ad mortem, hic animas servat ad vitam. In te oculi omnium diriguntur, domus tua, et conversatio, quasi in specula constituta, magistra est publicae disciplinae. Quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Cave ne committas, quod aut qui reprehendere volunt, digne lacerasse 343 videantur: aut qui imitari, cogantur delinquere. Vince quantum potes, imo etiam plus quam potes, mollitiem animi tui, et ubertim fluentes lacrymas reprime, ne grandis pietas in nepotem, apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandus est tibi quasi absens, non quasi mortuus: ut illum exspectare, non amisisse videaris.

15. Verum quid ago, medens dolori quem jam reor, et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi vicinas Regum miserias, et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce [al. vice ] caruerit, quam gratulandum ei, qui de tantis malis evaserit? Constantius Arianae fautor haereseos, dum contra inimicum paratur, et concitus fertur ad pugnam, in Mopsi viculo moriens, magno dolore hosti reliquit imperium. Julianus proditor animae suae, et Christiani jugulator exercitus, Christum sensit in Media, quem primum in Gallia denegarat; dumque Romanos propagare vult fines, perdidit propagatos. Jovianus [al. Jovinianus ] gustatis tantum regalibus bonis, foetore prunarum suffocatus interiit: ostendens omnibus, quid sit humana potentia. Valentinianus vastato genitali solo, et inultam patriam derelinquens, vomitu sanguinis extinctus est. Hujus germanus Valens Gothico bello victus in Thracia, eumdem locum et mortis habuit, et sepulcri. Gratianus ab exercitu suo proditus, et obviis ab urbibus non receptus, ludibrio hosti fuit, cruentaeque manus vestigia parietes tui, Lugdune, testantur. Adolescens Valentinianus et pene puer, post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium, haud procul ab urbe fraternae mortis conscia, necatus est: et cadaver 344 exanime suspendio infamatum. Quid loquar de Procopio, Maximo, Eugenio, qui utique dum rerum potirentur, terrori gentibus erant? Omnes capti steterunt ante ora victorum, et (quod potentissimis quondam miserrimum est) prius ignominia servitutis, quam hostili mucrone confossi sunt. 16. Dicat aliquis: Regum talis conditio est, feriuntque summos Fulgura montes (Hor. l. 2. Od. X). Ad privatas veniam dignitates, nec de his loquar qui biennium excedunt; atque, ut caeteros praetermittam, sufficit nobis trium nuper Consularium diversos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exulat. Ruffini caput pilo Constantinopolim gestatum est, et abscissa manus dextra ad dedecus insatiabilis avaritiae, ostiatim stipem mendicavit. Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu, evasisse se putat, quod Assae vivit inglorius. Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae conditionis narro statum. Horret animus temporum nostrorum ruinas persequi. Viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolim, et alpes Julias, quotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Dardaniam, Daciam, Thessaliam, Achaiam, Epiros, Dalmatiam, cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, Wandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Quot matronae, quot virgines Dei, et ingenua nobiliaque corpora, his belluis fuere ludibrio? Capti Episcopi, interfecti Presbyteri, et diversorum officia Clericorum. Subversae Ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, Martyrum effossae reliquiae: ubique Luctus, ubique gemitus [ pavor], et plurima mortis imago (Ex Virg. Aeneid. 2). Romanus orbis ruit, et tamen cervix nostra 345 erecta non flectitur. Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas, cunctamque Graeciam, quibus imperant Barbari? Et certe paucas urbes nominavi, in quibus olim fuere regna non modica. Immunis ab his malis videbatur Oriens, et tantum nuntiis consternatus. Ecce tibi anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus immissi in nos, non jam Arabiae, sed Septentrionis lupi, tantas brevi provincias percurrerunt. Quot monasteria capta? quantae fluviorum aquae humano cruore mutatae sunt? Obsessa Antiochia, et urbes reliquae, quas Halis. Cydnus, Orontes, Euphratesque praeterfluunt. Tracti greges captivorum: Arabia, Phoenice, Palaestina, Aegyptus timore captivae. « Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox, . . . . . . . . . . . « Omnia poenarum percurrere nomina possim » (Virgil. 6. Aeneid.). Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breviter flere miserias. Alioquin ad haec merito explicanda, et Thucydides, et Sallustius muti sint [al. sunt ]. 17. Felix Nepotianus, qui haec non videt: felix qui ista non audit. Nos miseri, qui aut patimur, aut patientes fratres nostros tanta perspicimus; et tamen vivere volumus, eosque qui his carent, flendos potius quam beatos putamus. OLIM OFFENSUM sentimus, nec placamus Deum. Nostris peccatis Barbari fortes sunt. Nostris vitiis Romanus superatur exercitus: et quasi non haec sufficerent cladibus, plus pene bella civilia, quam hostilis mucro consumpsit. Miseri Israelitae, ad quorum comparationem Nabuchodonosor servus Dei scribitur [al. dicitur ] (Jerem. 25. 9). Infelices nos, qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem Barbarorum, illius in nos ira desaeviat. Ezechias egit poenitentiam, et centum octoginta quinque millia Assyriorum ab uno Angelo, una nocte deleta sunt (4. Reg. 19. 25). Josaphat laudes Domini concinebat, et Dominus pro laudante superabat (2. Paralip. 26. 21). Moyses contra Amalec, non gladio, sed oratione pugnavit (Exod. 17. 11). Si ERIGI volumus, prosternamur. Proh pudor, et stolida usque ad incredulitatem mens: Romanus exercitus, victor orbis et dominus, 346 ab his vincitur, hos pavet, horum terretur aspectu, qui ingredi non valent, qui si terram tetigerint, se mortuos arbitrantur. Et non intelligimus Prophetarum voces: « Fugient mille uno persequente? (Isai. 30. 17) Nec amputamus causas morbi, ut morbus pariter auferatur: statimque cernamus sagittas pilis, tiaras galeis, caballos equis cedere. 18. Excessimus consolandi modum, et dum unius mortem flere prohibemus, totius orbis mortuos planximus. Xerses ille rex potentissimus, qui subvertit montes; maria constravit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem, et innumerabilem vidisset exercitum, flesse dicitur, quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem ascendere speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus cerneremus; jam tibi ostenderem totius orbis ruinas, gentes gentibus, et regnis regna collisa; alios torqueri, alios necari, alios absorberi [al. obrui ] fluctibus, alios ad servitutem trahi: hic nuptias, ibi planctum: illos nasci, istos mori: alios affluere divitiis [al. delictis ], alios mendicare: et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc vivunt, in brevi spatio defuturos. Vincitur sermo rei magnitudine, et minus est omne quod dicimus. 19. Redeamus igitur ad nos, et quasi e coelo descendentes, paulisper nostra videamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando juvenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis? Quotidie morimur, quotidie commutamur, et tamen aeternos nos esse credimus. Hoc ipsum quod dicto, quod scribitur, quod relego, quod emendo, de vita mea tollitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt mare epistolae, et findente sulcum [al. solum, f. salum ] carina, per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur. Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur. « Caritas patiens est, benigna est: caritas non zelatur, non agit perperam, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia patitur: 347 Caritas nunquam excidit. » Haec semper vivit in pectore; ob hanc Nepotianus noster absens, praesens est, et per tanta terrarum spatia divisos, utraque complectitur manu. Habemus mutuae obsidem caritatis. Jungamur spiritu, stringamur affectu, et fortitudinem mentis, quam beatus Papa Chromatius ostendit in dormitione germani ( Eusebii fratris sui ), nos imitemur in filio. Illum nostra pagella decantet, illum cunctae [al. nostrae ] litterae sonent. Quem corpore non valemus, recordatione teneamus. Et cum quo loqui non possumus, de eo loqui nunquam desinamus.

EPISTOLA LXI. AD VIGILANTIUM.

Vigilantium, qui in Occidentem regressus Hieronymianum nomen, et illius amicos infamabat, reprehendit: et hortatur ut aliquando resipiscat, ac desinat calumniari; blasphemias ejus in fine acriter coarguens. 1. Justum quidem fuerat, nequaquam tibi litteris satisfacere, qui tuis auribus non credidisti: neque enim schedulae poteris acquiescere, qui vivo sermoni non accommodasti fidem. Sed quia Christus perfectae nobis humilitatis exemplar in se tribuit, dans osculum proditori, et latronis poenitentiam in patibulo suscipiens, eadem absenti significo, quae prasenti quoque locutus sum, me ita Origenem legisse vel legere, ut Apollinarium [al. Apollinarem ], vel caeteros Tractatores, quorum, in quibusdam, libros Ecclesia non recipit. Non quo omnia dicam esse damnanda, quae in illorum voluminibus continentur: sed quod quaedam reprehendenda confitear. Verum quia operis mei est et studii, multos legere, ut ex plurimis diversos flores carpam, non tam probaturus omnia, quam quae bona sunt electurus, assumo multos in manus meas, ut a multis multa cognoscam, secundum illud quod scriptum est: Omnia legentes: 348 quae bona sunt retinentes (1. Thess. 5. 21). Unde satis miror te voluisse Origenis mihi objicere dogmata, cujus in plerisque errorem usque ad hanc aetatem penitus ignoras. Egone haereticus? et cur me, quaeso haeretici non amant? Tu orthodoxus? qui etiam contra sententiam tuam, et linguam alia praedicantem, aut invitus subscripsisti, et praevaricator es: aut volens, et haereticus. Dimisisti Aegyptum, cunctas provincias reliquisti, in quibus sectam tuam libera plerique fronte defendunt: et elegisti me ad insectandum; qui omnia contra Ecclesiam dogmata reprehendo, et publica voce condemno.

2. Origenis errores. --Origenes haereticus: quid a me, qui illum in plerisque haereticum non nego? Erravit de resurrectione corporis [al. corporum ]; erravit de animarum statu, de diaboli poenitentia: et quod his majus est, Filium Dei, et Spiritum Sanctum in Commentariis Isaiae, Seraphim esse testatus est. Si errasse non dicerem eum, et haec quotidie non anathematizarem, essem erroris illius socius. Neque enim ita debemus bona ejus recipere, ut mala quoque suscipere cogamur. At idem et Scripturas in multis bene interpretatus est, et Prophetarum obscura disseruit: et tam novi quam veteris Testamenti revelavit maxima sacramenta. Si igitur quae bona sunt, transtuli, et mala vel amputavi, vel correxi, vel tacui; arguendus sum cur per me Latini bona ejus habeant, et mala ignorent? Si hoc crimen est, arguatur Confessor Hilarius qui Psalmorum interpretationem, et Homilias in Job ex libris ejus, id est, ex Graeco in latinum transtulit. Sit in culpa ejusdem confessionis Vercellensis Eusebius, qui omnium Psalmorum Commentarios haeretici hominis ( Eusebii Caesariensis ) vertit in nostrum eloquium: licet haeretica praetermittens, optima quaeque transtulerit. Taceo de Victorino Petabionensi, et caeteris, qui Origenem in explanatione duntaxat Scripturarum secuti sunt, et expresserunt: ne non tam me defendere, quam socios criminis videar quaerere. Ad teipsum 349 veniam: cur tractatus ejus in Job descriptos habes? In quibus contra diabolum, et de stellis coeloque disputans, quaedam locutus est, quae Ecclesia non recipit? Tibi soli licet τῷ σοφωτάτῳ κρανίῳ de cunctis et Graecis et Latinis Tractatoribus ferre sententiam? et quasi censoria virgula, alios ejicere de bibliothecis, alios recipere: et cum tibi placuerit, me vel Catholicum, vel Haereticum pronuntiare: nobis non licet perversa respuere, et damnare quod saepe damnavimus? Lege ad Ephesios libros, lege caetera opuscula mea, maxime in Ecclesiasten Commentarios: et liquido pervidebis, me ab adolescentia nunquam alicujus auctoritate deterritum, acquievisse haereticae pravitati. 3. Non parum est scire quod nescias: prudentis hominis est nosse mensuram suam, nec zelo diaboli concitatum, imperitiae suae cunctum orbem testem facere. Scilicet et gloriari cupis, et in patria tua jactitas, me non potuisse respondere eloquentiae tuae, et acumen in te Chrysippi formidasse. Christiana verecundia teneor, et cellulae meae latebras nolo mordaci sermone reserare. Alioqui proferrem πᾶσαν τὴν ἀριστείαν σοῦ καὶ τροπαιοφορίαν. Sed haec aliis: aut loquenda, aut ridenda dimitto. Ego [al. Ergo ] quasi Christianus cum Christiano loquens, obsecro te, frater, ne plus velis sapere, quam sapis: ne vel innocentiam, vel simplicitatem tuam, vel certe ea quae taceo, et te non intelligente, caeteri intelligunt, stylo proferas, et ineptiarum tuarum cunctis cachinnum praebeas. Aliud a parva aetate didicisti: aliis assuetus es disciplinis. Non est ejusdem hominis, et aureos nummos, et Scripturas probare, et degustare vina, et Prophetas, vel Apostolos intelligere. Me laceras: sanctum fratrem Oceanum 350 in culpam haereseos vocas: Presbyterorum tibi Vincentii et Pauliniani, et fratris Eusebii judicium displicet. Solus es Cato Romani generis disertissimus, qui testimonio tuo et prudentiae velis credi. Recordare, quaeso, illius diei quando me de Resurrectione, et veritate corporis praedicante, ex latere subsultabas, et plaudebas manu, et applodebas pedem, et orthodoxum conclamabas. Postquam navigare coepisti, et ad intimum cerebrum tuum sentinae putredo pervenit, tunc nos haereticos recordatus es. Quid tibi faciam? Credidi sancti Presbyteri Paulini epistolis, et illius super nomine tuo non putavi errare judicium. Et licet statim accepta epistola ἀσυμάρτητον sermonem tuum intelligerem: tamen rusticitatem et simplicitatem magis in te arbitrabar, quam vecordiam. Nec reprehendo sanctum virum; maluit enim apud me dissimulare quod noverat, quam portitorem clientulum suis litteris accusare. Sed memetipsum arguo, qui alterius potius acquievi, quam meo judicio: et oculis aliud cernentibus, aliud schedulae credidi quam videbam. 4. Carpit lepide imperitiam Vigilantii. --Quamobrem desine me lacessere, et voluminibus tuis obruere. Parce saltem nummis tuis, quibus notarios librariosque conducens, eisdem et scriptoribus uteris et fautoribus: qui te ideo forsitan laudant, ut lucrum in scribendo [al. scribendis ] faciant. Si libet exercere ingenium, trade te Grammaticis atque Rhetoribus, disce Dialecticam, sectis instruere Philosophorum: ut cum omnia didiceris, saltem tunc tacere incipias. Quanquam stulte faciam, magistro cunctorum magistros quaerere, et ei modum imponere [al. ponere ], qui loqui nescit, et tacere non potest. Verum est illud apud Graecos proverbium, ὄνῳ λύρα. Ego 351 reor, et nomen tibi κατ' ἀντὶφρασιν impositum. Nam tota mente dormitas, et profundissimo non tam somno stertis, quam lethargo. Inter caeteras quippe blasphemias, quas ore sacrilego protulisti, ausus es dicere, Montem de quo abscissus est in Daniele lapis sine manibus (Daniel. 2), esse diabolum; et lapidem Christum, qui quia assumpsit corpus ex Adam, qui diabolo ante per vitia cohaeserat, natum esse de Virgine: ut a monte, hoc est, a diabolo hominem separaret. O praecidendam linguam, ac per partes et frusta lacerandam. Quisquam ne Christianus Deum Patrem omnipotentem in persona diaboli interpretatur, et tanto piaculo totius orbis aures maculat? Si interpretationem tuam [al. istam ], quisquam non dicam Catholicorum, sed haereticorum, sive Gentilium unquam recepit, pium sit quod locutus es. Sin autem tantum nefas nunquam audivit Christi Ecclesia: et per tuum primum os, ipse se montem interpretatus est, qui dixerat: « Ero similis Altissimo; » age poenitentiam, in sacco versare et cinere: et tantum scelus jugibus absterge lacrymis: si tamen [al. tandem ] tibi dimittatur haec impietas; et juxta errorem Origenis tunc veniam consequaris, quando consecuturus est et diabolus, qui nunquam plus quam per os tuum deprehenditur blasphemasse. Meam injuriam patienter tuli. Impietatem contra Deum ferre non potui. Unde et visus sum mordacius in extremo quam postepistolae scribere, quam promiseram: quam priorem poenitentiam, qua a me veniam deprecatus es, iterum commisisse unde agas poenitentiam, stolidissimum sit. Tribuat tibi Christus, ut audias, et taceas: ut intelligas, et sic loquaris.

EPISTOLA LXII AD TRANQUILLINUM.

Tranquillinum amicum docet, quatenus amplectendus, ac legendus Origenes sit. 1. Majora spiritus vincula esse quam corporum, si olim ambigebamus, nunc 352 probavimus: dum et mihi sanctitas tua haeret animo, et ego tibi Christi amore conjungor. Vere enim et simpliciter candidissimo pectori tuoloquor, ipsa schedula et muti apices litterarum inspirant in nos tuae mentis affectum.

2. Oceanus Origenistis repugnabat. --Quod dicis, Origenis multos errore deceptos, et sanctum filium meum Oceanum illorum insaniae repugnare, et doleo simul et gaudeo: dum aut supplantati sunt simplices: aut ab erudito viro errantibus subvenitur. Et quia meae parvitatis quaeris sententiam: utrum secundum fratrem Faustinum penitus respuendus sit, an secundum quosdam legendus ex parte: ego Origenem propter eruditionem sic interdum legendum arbitror, quomodo Tertullianum, Novatum, Arnobium, Apollinarium, et nonnullos Ecclesiasticos Scriptores Graecos pariter et Latinos: ut bona eorum eligamus, vitemusque contraria, juxta Apostolum dicentem: « Omnia probate, quod bonum est, tenete » (1 Thess. 5). Caeterum qui vel in amorem ejus nimium, vel in odium stomachi sui pravitate ducuntur, videntur mihi illi maledicto Prophetico subjacere: « Vae his, qui dicunt bonum malum, et malum bonum: qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum (Isai. 5). Nec enim propter doctrinam ejus, prava suscipienda sunt dogmata: nec propter dogmatum pravitatem, si quos Commentarios in Scripturas sanctas utiles edidit, penitus respuendi sunt. Quod si contentiosum inter se amatores ejus et obtrectatores funem duxerint: ut nihil medium appetant, nec servent modum: sed totum aut probent, aut improbent; libentius piam rusticitatem, quam doctam blasphemiam eligam. Sanctus frater Tatianus Diaconus te impendio resalutat. 353 EPISTOLA LXIII. AD THEOPHILUM.

Significat, respondens Theophilo, nihil sibi esse antiquius quam Christi jura servare, gratias agens interim de commonitione circa Canones Ecclesiasticos; nec probans quod ille remissius ageret in causa Origenistarum.

BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. 1. Meminit Beatitudo tua, quod eo tempore quo nobiscum tacebas, nunquam ab officiis meus sermo cessaverit: nec consideraverim, quid tu pro dispensatione tunc faceres; sed quid me facere conveniret. Et nunc sumptis Dignationis tuae epistolis, fructum aliquem coepisse me video Evangelicae lectionis. Si enim duri judicis sententiam creba mulieris inflexit petitio (Luc. 18. 15), quanto magis paterna viscera interpellatione sedula molliuntur?

2. Quod de Canonibus Ecclesiasticis mones, gratias agimus; « Quem enim diligit Dominus, corripit; et flagellat omnem filium, quem recipit (Hebr. 12. 6). Sed tamen scito nobis nihil esse antiquius, quam Christi jura servare, nec Patrum transferre (al. transire ) terminos, semperque meminisse Romanam fidem, Apostolico ore laudatam, cujus se esse participem Alexandrina Ecclesia gloriatur. 3. Super nefaria haeresi (Origeniana), quod multam patientiam geris: et putas Ecclesiae visceribus incubantes tua posse corrigi lenitate, multis Sanctis displicet: NE DUM PAUCORUM poenitentiam praestolaris, nutrias audaciam perditorum, et factio robustior fiat. Vale in Christo.

354 EPISTOLA LXIV. AD FABIOLAM.

De Veste Sacerdotali.

Fabiolae (quae Bethleem se contulerat, illic cum Paula et Eustochio victura, sed ingruentibus barbaris coacta est subito reverti Romam) explicat quid habeat mysterii vestitus Sacerdotum ac Levitarum, additque velut auctarium de ritu caeremoniisque sacrorum, deque vasis Templi. Invitat autem illam verecunde, ut quandoquidem pacata jam esset Bethleemitica regio, redeat ad pristinum contubernium. 1. Usque hodie in lectione veteris Testamenti super faciem Moysi velamen positum est. Loquitur glorificato vultu, et populus loquentis gloriam ferre non sustinet (Exod. 34). Cum autem conversi fuerimus ad Dominum, auferetur (al. aufertur ) velamen: occidens littera moritur, vivificans spiritus suscitatur. Dominus enim spiritus est, et lex spiritalis. Unde et David orabat in psalmo, « Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua (Ps. 118. 18). Numquid de bobus cura est Deo? » (1. Cor. 9. 10.) Utique non. Multo magis de jecore bovis, arietis, et hircorum, et armo dextero, pectore, et ventre, quo stercora digeruntur; quorum duo in esum accipiunt sacerdotes: tertium Phinees meretur in praemium. De victimis salutaribus, adeps quo pectus obvolvitur, et pinnula jecoris offeruntur super altare: ipsum vero pectus et brachium dextrum dantur Aaron et filiis ejus legitimum sempiternum a filiis Israel (Levit. 7). Sensus in corde est, habitaculum cordis in pectore. Quaeritur ubi sit animae principale. Plato in cerebro: Christus monstrat 355 in corde: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et, De corde, procedunt cogitationes malae. Et, Quid cogitatis nequam in cordibus vestris » (Matth. 5. 8. et 15. 18. et 9. 4). Voluptas et concupiscentia, juxta eos qui de physicis disputant, consistit in jecore. Hujus pinnulam in diversa volitantem, et per oculorum fenestras erumpentem foras, offerunt sacerdotes Deo: ut postquam opere dixerint Deo, « holocaustum tuum pingue fiat » (Psal. 19): et concupiscentiam, libidinis seminarium, igne Spiritus concremaverint, mereantur accipere praemium, pectus et brachium. In pectore, mundas cogitationes, legis notitiam, dogmatum veritatem: in brachio bona opera et pugnam contra diabolum et armatam manum: ut quod mente conceperint, exemplo probent. Jesus enim « coepit facere et docere » (Act. 1). Ipsum quoque pectusculum appellatur ἐπίθεμα, id est, additamentum, sive praecipuum, et egregium: THENUPHA quippe hoc magis sonat. Ex quo intelligimus juxta illud Malachiae: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus » (Malach. 1. 7): praecipuam debere esse in sacerdotibus legis doctrinaeque notitiam: et additamento gratiae spiritualis, talem virum institui, qui possit contradicentibus resistere (Tit. 1), et nihil in se sinistri habere operis, quod ducat ad tartarum: sed dextrum brachium et separatum, UT OPERA sacerdotis comparatione virtutum ejus, a cunctis hominibus separata sint. Haec de victimis, et de his quae offeruntur in altari: et quae sacerdotibus dantur a Domino.

2. Caeterum et alia tria, exceptis primitiis hostiarum, et de privato, et de macello publico, ubi non religio, sed victus necessitas est, sacerdotibus membra tribuuntur, brachium, maxilla, et venter. De brachio jam diximus. Maxilla eloquentem eruditumque significat, ut quod pectore concipimus, ore promamus. Venter receptaculum ciborum, in scorto Madianitide sacerdotali pugione confossus (Num. 25), universos 356 hominum labores, et momentanea blandimenta gulae, stercoris fine condemnat: et ostendit mentibus consecratis Deo, totum quod curamus, quod voramus, in secessum projici. Unde et Apostolus: « Esca, inquit, ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet » (1. Cor. 6. 13): Et e contrario de luxuriosis: « Quorum Deus venter est: et gloria in confusione eorum » (Philip. 3. 19). Vituli pulverem quem adoraverat Israel, in contemptum superstitionis in potum accepit populus, ut discat contemnere quod in secessum projici viderat. Praecipitur sacerdotibus, ne ministraturi in templo, vinum et siceram bibant, ne ebrietate et crapula, et curis hujus vitae praegraventur corda eorum: nec partem habeant in terra, nisi solum Deum (Levit. 10); ut nulla debilitate insignes sint: ne truncis auribus, laeso oculo, simis naribus, claudo pede, cutis colore mutato, quae omnia referuntur ad animae vitia. VOLUNTAS ENIM in homine, non natura damnatur. Si quis e sacerdotibus semine fluxerit, ad sacerdotalem mensam prohibetur accedere; et e contrario vidua, cujus cum Sara defecerunt muliebria, propter continentiam et castitatem recipitur in domum patris: et de templi aerario alitur. Quod si filios habuerit, redditur soboli suae, ut juxta Apostolum iis ministretur, « quae vere viduae sunt » (1. Tim. 5. 3): et ut quae de sacerdotalibus sustentatur cibis, nullius alterius amore teneatur. Vicinus et mercenarius excluduntur a convivio sacerdotum, servisciborum reliquiae conceduntur. Jam tunc rejiciebantur Phygelus et Hermogenes, et recipiebatur Onesiphorus. Primitiae ciborum et omnium frugum atque pomorum offeruntur Antistiti: ut habens victum atque vestitum, absque ullo impedimento securus et liber serviat Domino. Primogenita mundorum animalium accipiunt sacerdotes: immundorum pretia. Hominum quoque primi partus redimuntur, et quia conditio una nascendi est, pretium 357 aequaliter offertur, sic moderatum et leve: ut nec dives intumescat, nec tenuis praegravetur. Aeditui et janitores accipiunt decimas: et rursum decimas decimarum offerunt sacerdotibus (Num. 18. et 35): tanto illis minores, quanto ipsi majores populo. Quadraginta octo civitates ad habitandum Levitis et Sacerdotibus separantur: sex urbes fugitivorum trans Jordanem et intra Jordanem eliguntur: et finis exilii mors Pontificis est. Universa quae festinus sermo perstrinxit, et quorum pulsavi tantum, nec aperui sacramenta, ad cunctos pertinent sacerdotes: Pontifex autem quantis polleat privilegiis, dicam breviter. 3. Caput, inquit, suum non discooperiet (Levit. 21) Habet cidarim, et nomen Dei portat in fronte: diademate ornatus est regio, ad perfectam Christi venit aetatem, semper ejus gloria protegendus est: et vestimenta sua non scindet, quia candida sunt, quia impolluta, quia agnum sequentia: et de attonsae ovis confecta velleribus. Thamar amissa pudicitia, scidit tunicam (Gen. 38). Caiphas perdito sacerdotio, rupit publice vestimenta (Matth. 26). « Super omnem animam, quae mortua est, non ingredietur » (Levit. 21. 11). Ubicumque peccatum est, et in peccato mors, illuc Pontifex non accedit. « Anima quae peccaverit, ipsa morietur » (Ezech. 18). Quamvis ille sit dives, quamvis potens, et multitudinem offerat victimarum, si mortuus est, non tangitur a Pontifice, non videtur. Quod si resurgit, et ad vocem Salvatoris egreditur de sepulcro, et fasciis peccatorum solutus incedit (Joan. 11. 12), intrabit ad eum Pontifex: et ibi faciet mansionem, et cum resurgente prandebit. 4. « Super patre suo et matre sua non inquinabitur » (Levit. 21. 11). Multa nos facere cogit affectus: et DUM PROPINQUITATEM respicimus corporum, et corporis et animae offendimus Creatorem. Qui amat patrem aut matrem super Christum, non est eo dignus (Luc. 9). Discipulus ad sepulturam patris ire desiderans, Salvatoris prohibetur imperio. QUANTI MONACHORUM dum patris matrisque miserentur, suas animas perdiderunt! Super patre et matre pollui nobis non licet, quanto magis super fratre, sororibus, 358 consobrinis, familia, servulis? Genus regale et sacerdotale sumus. ILLUM ATTENDAMUS patrem, qui nunquam moritur, aut qui pro nobis moritur: et qui ideo vivens mortuus est, ut nos mortuos vivificaret. Si quid habemus de Aegypto quod princeps mundi suum possit agnoscere, tenenti Aegyptiae cum pallio relinquamus (Gen. 39). Sindone opertus adolescens, vinctum Dominum sequebatur (Marc. 14): incurrisset in laqueos, nisi expeditus et nudus persequentium declinasset impetum. Reddamus parentibus quae parentum sunt: si tamen vivunt: si servientes Domino filios suos praeferri sibi gloriantur. 5. « Et de sanctis non egredietur: et non polluet sanctificationem Dei sui » (Levit. 21. 12). Pro otioso quoque verbo rationem reddituri sumus: ET OMNE QUOD non aedificat audientes, in periculum vertitur loquentium. Ego si fecero, si dixero quippiam, quod reprehensione dignum est: de sanctis egredior, et polluo vocabulum Christi, in quo mihi blandior: quanto magis Pontifex et Episcopus, quem oportet esse sine crimine (Tit. 1): tantarumque virtutum, ut semper moretur in Sanctis: et paratus sit victimas offerre pro populo, sequester hominum et Dei, et carnes agni sacro ore conficiens: « Quia sanctum oleum Christi Dei sui super eum est. » Non egredietur de sancto, ne vestimentum quo indutus est, polluat. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, Christum induimus (Gal. 3). Servemus tunicam quam accepimus, sanctam custodiamus in sancto. Ille montanus habitator, qui de Jerusalem descendebat in Jericho, non prius vulneratus est, quam nudatus. Infunditur ei oleum medicamentum lene, et misericordia temperatum: et quia debuit negligentiae sentire cruciatum, vini austeritate mordetur (Luc. 10): ut per oleum ad poenitentiam provocetur, per vinum severitatem sentiat judicantis. 6. « Uxorem virginem accipiet, viduam autem et ejectam et meretricem non accipiet, sed virginem de genere suo, et non contaminabit semen suum in populo. Ego Dominus qui sanctifico eum » (Levit. 21. 14). Scio pontificem, cui praecepta nunc dantur a plerisque Christum 359 intelligi: et id quod dictum est, « super patre et matre non inquinabitur, » de virginali Mariae partu edisseri: multoque facilior est super Domino interpretatio, qui audit in Psalmo: « Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec » (Psal. 109. 14). Et in Zacharia: « Audi Jesu sacerdos magne » (Zach. 3. 8): et cui sordida peccatorum nostrorum vestimenta tolluntur, ut recipiant gloriam quam habuit apud patrem prius quam mundus esset. 7. Sed ne quis me vim facere Scripturae putet, et sic amare Christum, ut historiae auferam veritatem, interpretabor in membris, quod referatur ad caput: intelligam de servis, quod impleatur in Domino. Quanquam gloria Domini, gloria famulorum sit. Et ubicumque opportunitas loci tulerit, sic de vero lumine disputabo, ut derivetur ad eos, quibus Christus donavit, ut lumen sint. Pontifex iste, quem Mosaicus sermo describit, viduam ejectam et meretricem non ducit uxorem. Vidua est, cujus maritus est mortuus. Ejecta, quae a marito vivente projicitur. Meretrix, quae multorum libidini patet. Sed accipiet, inquit, uxorem virginem et de genere suo, non alienigenam, ne in mala terra nobilium seminum frumenta degeneret. Non meretricem, quae multis exposita est amatoribus. Non ejectam, quae etiam priori conjugio indigna fuit. Non viduam, ne pristinarum meminerit voluptatum: sed illam animam, quae non habet maculam, neque rugam, quae cum Christo renata, innovatur de die in diem, de qua Apostolus loquitur: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (1. Cor. 11. 2). Nolo discipulam conjugem Pontificis quidquam haberi de veteri homine. Si consurreximus cum Christo, ea quae sursum sunt, sapiamus. Praeteritorum obliti, futurorum avidi. Infelix Simon, quia post baptismum de antiquo matrimonio cogitabat, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit. 8. Compulisti me, Fabiola, litteris tuis, ut de Aaron tibi sacerdotio scriberem et vestimentis. Ego plus obtuli, ut de cibis et primitiis sacerdotum, et de observatione Pontificis Praefatiunculam struerem. Egressa de Sodomis, et ad montana festinans, non vis habitare in parva urbe Segor. Transcendens 360 proselytos, praeteris Israelitas, dimittens Leviticum gradum, et praepete penna transvolans sacerdotes, ad Pontificem venis. Sed dum vestes ejus et Rationale pectoris diligenter inquiris, nostra tibi displicuere consortia. Et tu quidem optato frueris otio: et juxta Babylonem Bethleemitica forsitan rura suspiras. Nos in Ephrata, tandem pace reddita, vagientem de praesepi audimus infantem: et querimonias ejus ac voculas ad tuas aures cupimus pervenire. 9. Legimus in Exodo, tabernaculum, mensam, candelabrum, altare, columnas, tentoria, coccum, byssum, hiacynthum, purpuram ex auro, argento, aere vasa diversa, tabernaculum divisum in tria, duodecim panes per singulas hebdomadas mensae impositos, in candelabro septem lucernas, altare hostiis holocaustisque expositum, crateras, scyphos, thuribula, phyalas, mortariola, paxillos, pelles rubras, pillos caprarum et ligna imputribilia (Exod. 35. et seqq.). Tanta et talia offeruntur in tabernaculo Dei, ut nullus desperet salutem. Alius aurum sensuum, alius argentum eloquii, alius vocem aeris exhibeat. Totus mundus in tabernaculi describitur sacramento. Primum et secundum vestibulum omnibus patet. Aqua enim et terra, cunctis mortalibus data sunt. In sanctis vero sanctorum, quasi ad aethera et in coelum, paucorum introitus et volatus est. Duodecim panes duodecim mensium significant circulum. Septem lucernae, septem errantia astra demonstrant. Et ne longum faciam (neque enim propositum mihi est nunc de tabernaculo scribere) veniam ad sacerdotalia vestimenta: et antequam mysticam scruter intelligentiam, more judaico, quae scripta sunt, simpliciter exponam: ut postquam vestitum videris sacerdotem, et oculis tuis omnis ejus patuerit ornatus, tunc singulorum causas pariter exquiramus. 10. Discamus primum communes sacerdotum vestes atque pontificum. Lineis feminalibus, quae usque ad genua et poplites veniunt, verenda celantur, et superior pars sub umbilico vehementer astringitur: ut si quando expediti mactant victimas, tauros et arietes trahunt, portantque onera, et in officio ministrandi 361 sunt, etiam si lapsi fuerint, et femora revelaverint, non pateat quod opertum est. Inde et gradus altaris prohibentur fieri, ne inferior populus ascendentium verenda conspiciat: vocaturque lingua Hebraea hoc genus vestimenti MACHNASE, Graece περισκελῆ, a nostris feminalia, vel bracae usque ad genua pertingentes. Refert Josephus (nam aetate ejus adhuc templum stabat: et necdum Vespasianus et Titus Jerosolymam subverterant, et erat ipse de genere sacerdotali; multoque plus intelligitur quod oculis videtur, quam quod aure percipitur) haec feminalia de bysso retorta ob fortitudinem solere contexi, et postquam incisa fuerint, acu consui. Non enim posse in tela hujuscemodi fieri. 11. Secunda ex lino tunica est ποδήρης, id est, talaris, duplici sindone, quam et ipsam Josephus byssinam vocat, appellaturque CHOTONATH, id est, χετὼν, quod Hebraeo sermone in lineam vertitur. Haec adhaeret corpori, et tam arcta est et strictis manicis, ut nulla omnino in veste sit ruga: et usque ad crura descendat. Volo pro legentis facilitate abuti sermone vulgato. Solent militantes habere lineas, quas camisias vocant, sic aptas membris et adstrictas corporibus, ut expediti sint vel ad cursum, vel ad praelia, dirigendo jaculo, tenendo clypeo, ense vibrando, et quocumque necessitas traxerit. Ergo et sacerdotes parati in ministerium Dei, utuntur hac tunica; ut habentes pulchritudinem vestimentorum, nudorum celeritate discurrant. 362 12. Tertium genus est vestimenti, quod illi appellant ABANET, nos cingulum vel balteum, vel zonam possumus dicere. Babylonii novo vocabulo HEMIAN vocant. Diversa vocabula ponimus, ne quis erret in nomine. Hoc cingulum in similitudinem pellis colubri, qua exuit senectutem: sic in rotundum textum est, ut marsupium longius putes. Textum est autem subtegmine cocci, purpurae, hiacynthi, et stamine byssino, ob decorem et fortitudinem: atque ita polymita arte distinctum, ut diversos flores ac gemmas artificis manu non textas, sed additas arbitreris. Lineam tunicam, de qua supradiximus, inter umbilicum et pectus hoc stringunt balteo, qui quatuor digitorum habens latitudinem, et ex una parte ad crura dependens, cum ad sacrificia cursu, et expeditione opus est, in laevum humerum retorquetur. 13. Quartum genus est vestimenti, rotundum pileolum, quale pictum in Ulyxi conspicimus, quasi sphaera media sit divisa, et pars una ponatur in capite: hoc Graeci et nostri τιάραν, nonnulli galerum vocant, Hebraei MISNEPHETH: non habet acumen in summo, nec totum usque ad comam caput tegit; sed tertiam partem a fronte inopertam relinquit: atque ita in occipitio vitta constrictum est: ut non facile labatur ex capite. Est autem byssinum, et sic fabre apertum linteolo, ut nulla acus vestigia forinsecus appareant. 14. His quatuor vestimentis, id est, feminalibus, tunica linea, cingulo, quod purpura, cocco, bysso, hiacynthoque 363 contexitur, et pileo, de quo nunc diximus, tam Sacerdotes, quam Pontifices utuntur. Reliqua quatuor proprie Pontificum sunt, quorum primum est MAIL, id est, tunica talaris, tota hiacynthina, ex lateribus ejusdem coloris assutas habens manicas, et in superiori parte, qua collo induitur, aperta, quod vulgo capitium vocant, oris firmissimis ex se textis, ne facile rumpantur. In extrema parte, id est, ad pedes, septuaginta duo sunt tintinnabula, et totidem mala punica, iisdem contexta coloribus, ut supra cingulum. Inter duo tintinnabula unum malum est: inter duo mala unum tintinnabulum, ut alterutrum sibi media sint: causaque redditur. Idcirco tintinnabula vesti apposita sunt, ut cum ingreditur Pontifex in Sancta Sanctorum, totus vocalis incedat, statim moriturus, si hoc non fecerit. 15. Sextum est vestimentum, quod Hebraica lingua dicitur EPHOD. Septuaginta ἐπωμίδα, id est, superhumerale appellant. Aquila ἐπένδυμα, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, sive in Levitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis vestimentum, et in quadam Epistola (Ad Marcell. XXIX) scripsisse me memini: et omnis Scriptura testatur, sacrum quiddam esse, et solis conveniens Pontificibus. Nec statim illud occurrat, quod Samuel qui Levita fuit, scribitur Regnorum primo libro, habuisse aetatis adhuc parvulae ephod bad, id est, superhumerale lineum: cum David quoque ante arcam Domini idem portasse referatur. Aliud est enim ex quatuor supra dictis coloribus, id est, hiacyntho, bysso, cocco, purpura, et ex 364 auro habere contextum; aliud in similitudinem sacerdotum simplex et lineum. Auri laminae, id est, bracteae, mira tenuitate tenduntur, ex quibus secta fila torquentur, cum subtegmine trium colorum, hiacynthi, cocci, purpurae, et cum stamine byssino: et efficitur palliolum mirae pulchritudinis, praestringens fulgore oculos in modum Caracallarum, sed absque cucullis. Contra pectus nihil contextum est, et locus futuro Rationali derelictus. In utroque humero habet singulos lapides clausos et astrictos auro, qui Hebraice dicuntur SOOM: ab Aquila et Symmacho et Theodotione onychini: a Septuaginta smaragdi transferuntur: Josephus sardonychas vocat, cum Hebraeo Aquilaque consentiens: ut vel colorem lapidum, vel patriam demonstraret. Et in singulis lapidibus sena Patriacharum nomina sunt, quibus Israeliticus populus dividitur. In dextro humero majores filii Jacob, in laevo minores scripti sunt: ut Pontifex ingrediens Sancta Sanctorum, nomina populi pro quo rogaturus est Dominum, portet in humeris. 16. Septimum vestimentum est mensura parvulum, sed cunctis supra dictis sacratius. Intende, quaeso, animum, ut quae dicuntur, intelligas. Hebraice vocatur HOSEN, Graece autem λόγιον, nos Rationale possumus appellare, ut ex ipso statim nomine scias mysticum esse quod dicitur. Pannus est brevis ex auro et quatuor textus coloribus, hoc est, iisdem quibus et Superhumerale, habens magnitudinem palmi per quadrum; et duplex, ne facile rumpatur. Intexti sunt enim ei duodecim lapides mirae magnitudinis atque pretii per quatuor ordines: ita ut in singulis versiculis 365 terni lapides collocentur. In primo ordine sardius, topazius, smaragdus ponitur. Symmachus dissentit in smaragdo, ceraunium pro eo transferens. In secundo carbunculus, sapphirus, jaspis. In tertio ligurius, achates, amethystus. In quarto chrysolithus, onychinus, berillus. Satisque miror cur hiacynthus pretiosissimus lapis in horum numero non ponatur: nisi forte ipse est alio nomine ligurius. Scrutans eos qui de lapidum atque gemmarum scripsere naturis, ligurium invenire non potui. In singulis lapidibus secundum aetates duodecim tribuum sculpta sunt nomina. Hos lapides in diademate principis Tyri, et in Apocalypsi Joannis legimus, de quibus extruitur coelestis Jerusalem (Ezech. 28; Apoc. 21): et sub horum nominibus et specie, virtutum vel ordo, vel diversitas indicatur. Per quatuor Rationalis angulos, quatuor annuli sunt aurei, habentes contra se in Superhumerali alios quatuor, ut cum appositum fuerit λόγιον in loco, quem in Ephod diximus derelictum, annulus veniat contra annulum, et mutuo sibi vittis copulentur hiacynthinis. Porro ne magnitudo et pondus lapidum contexta stamina rumperet, auro ligati sunt atque conclusi: nec suffecit hoc ad firmitatem, nisi et catenae ex auro fierent, quae ob pulchritudinem fistulis aureis tegerentur, haberentque et in Rationali supra duos majores annulos, qui uncinis Superhumeralis aureis necterentur, et deorsum alios duos: nam post tergum in Superhumerali contra pectus et stomachum, ex utroque latere erant annuli aurei, qui catenis cum Rationalis inferioribus annulis jungebantur: atque ita fiebat, ut astringeretur et Rationale Superhumerali, et Superhumerale Rationali, ut una textura contra videntibus putaretur. 18. Octava est lamina aurea, id est, SIS ZAAB, in qua scriptum est nomen 366 Dei Hebraicis quatuor litteris JOD, HE, VAV, HE, quod apud illos ineffabile nuncupatur. Haec super pileolum lineum et commune omnium Sacerdotum, in Pontifice plus additur, ut in fronte vita hiacynthina constringatur, TOTAMQUE Pontificis pulchritudinem, Dei vocabulum coronet et protegat. 19. Didicimus, quae vel communia cum Sacerdotibus, vel quae specialia Pontificis vestimenta sint: et si tanta difficultas fuit in vasis fictilibus, quanta majestas erit in thesauro, qui intrinsecus latet? Dicamus igitur prius quod ab Hebraeis accepimus: et juxta morem nostrum, spiritualis postea intelligentiae vela pandamus. Quatuor colores et quatuor elementa referuntur, ex quibus universa subsistunt. Byssus terrae deputatur, quia ex terra gignitur. Purpura mari, quia ex ejus cochleolis tingitur. Hiacynthus aeri, propter coloris similitudinem. Coccus igni et aetheri, qui Hebraice SANI appellatur: quod Aquila διάφορον, Symmachus δίβαφον interpretatus est. Pro cocco juxta Latinum eloquium, apud Hebraeos THOLATH, id est, vermiculus scribitur: et justum esse commemorant, ut Pontifex Creatoris non solum pro Israel, sed et pro universo mundo roget: si quidem ex terra et aqua et aere et igne mundus iste consistit: et haec elementa sint omnium. Unde primum vestimentum lineum, terram significat: secundum hiacynthinum, aerem in colore demonstrat (al. demonstrans ): quia de terrenis paulatim ad excelsa sustollimur: et ipsa vestis hiacynthina a capite usque ad talos veniens, indicat aerem de coelis usque ad terram fusum. Mala autem punica et tintinnabula in inferioribus posita, fulgura tonitruaque demonstrant: sive terram et aquam, et omnium elementorum inter se consonantiam: et sic sibi universa perplexa, ut in singulis 367 omnia reperiantur. Quod autem supradicti colores auro intexti sunt: id significari volunt, quod vitalis calor, et divini sensus providentia universa penetret. Superhumerale et duos lapides, vel smaragdinos, vel onychinos, qui desuper sunt, et utrumque humerum tegunt, duo hemisphaeria interpretantur: quorum aliud super terram, aliud sub terra sit; sive solem et lunam, quae desuper rutilant. Zonam illam, qua sacerdotis pectus arctatur, et linea tunica, id est terra, constringitur: interpretantur oceanum. Rationale in medio positum terram edisserunt: quae instar puncti, licet omnia in se habeat, tamen a cunctis vallatur elementis. Duodecim lapides, vel zodiacum interpretantur circulum, vel duodecim menses, et singulis versiculis singula assignant tempora, et his ternos deputant menses. Nec alicui gentilis videatur expositio. NON ENIM SI COELESTIA et Dei dispositionem, idolorum nominibus infamarunt, idcirco Dei est neganda providentia, quae certa lege currit et fertur, et regit omnia. Nam et in Job, Arcturum et Orionem, et MAZUROTH, hoc est, zodiacum circulum et caetera astrorum nomina legimus (Job. 9. et 39). Non quod eadem apud Hebraeos vocabula sint, sed quia nos non possumus quae dicuntur, nisi consuetis vocibus intelligere. Pulchre autem hoc ipsum quod in medio est, appellatur Rationale; ratione enim cuncta sunt plena, et terrena haerent coelestibus: imo ratio terrenorum et temporum, caloris et frigoris, et duplex inter utraque temperies, de coeli cursu et ratione descendit. Unde et Rationale cum Ephod fortius stringitur. Porro quod dicitur in ipso Rationali δήλωσις esse et ἀλήθεια, id est, manifestatio, atque doctrina, vel veritas, hoc ipsum significat, quod nunquam in Dei ratione mendacium sit; sed et ipsa veritas multis signis et argumentis monstretur hominibus, et usque ad mortales veniat. Unde factum est, ut rationem solis et lunae et anni et mensium et temporum 368 et horarum, tempestatum quoque, serenitatis atque ventorum, et rerum omnium nosceremus, ACCIPIENTES INSITAM a Deo sapientiam, et ipso habitatore atque doctore, domicilii sui nobis et fabricae scientiam demonstrante. Super omnia cidaris et vitta hiacynthina coelum monstrat: et auri lamina quae in fronte Pontificis est, inscriptumque nomen Dei, universa quae subter sunt, Dei arbitrio gubernari. Idipsum ego puto sub aliis nominibus et in Cherubim et quatuor animalibus figuratum, quae ita sibi permixta sunt et haerent, ut in uno inveniantur et caetera: et quod instanter, et ante se vadant, et non revertantur. Labuntur enim tempora, et praeterita relinquentia, ad futura festinant. Quod autem semper in motu sunt, illud significant quod, et philosophi suspicantur, currere mundum suo ordine, et incessabiliter velut rotam in suo axe torqueri: unde et rota in rota est, id est, tempus in tempore, et annus in semetipsum revolvitur: et ipsae rotae elevantur ad coelum, et super crystallum thronus ex sapphiro est, et super thronum similitudo sedentis: cujus inferiora ignea sunt, superiora electrina: ut demonstret quae inferiora sunt, igne et purgatione indigere: quae sursum, in conditionis suae puritate persistere. Et quomodo hic in habitu sacerdotis, auri lamina est desuper: ita in Ezechiele electrum in pectore, et in vertice collocatur (Ezech. 1. 8). Justum ergo erat (sicut supra ex parte diximus) ut Pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, INDICARET CUNCTA indigere misericordia Dei: et cum sacrificaret ei, expiaretur universalis conditio, ut non pro liberis ac parentibus et propinquis; sed pro cuncta creatura, et voce et habitu precaretur. 20. Tetigimus expositionem Hebraicam, et infinitam sensuum sylvam alteri tempori reservantes, quaedam futurae domus stravimus fundamenta. De feminalibus lineis hoc solent dicere, Ratio seminum et generationis ad carnem pertinens, terrae per eam deputatur. 369 Unde et ad Adam loquitur Deus: Terra es, et in terram ibis (Gen. 3. 19). Causasque hujus rei, quomodo de parvulo semine et foedissimis initiis tanta vel hominum vel diversarum rerum pulchritudo nascatur, esse obvolutas, et humanis oculis non patere. Legimus in Levitico (Levit. 8), juxta praeceptum Dei, Moysen lavisse Aaron et filios ejus: jam tunc purgationem mundi, et rerum omnium sanctitatem Baptismi sacramenta signabant. Non accipiunt vestes, nisi lotis prius sordibus, nec ornantur ad sacra, nisi in Christo novi homines renascantur. Vinum enim novum in novis utribus mittitur. Quod autem Moyses lavat, legis indicium est. Habent Moysen et Prophetas, ipsos audiant. Et Ab Adam usque ad Moysen omnes peccaverunt. Praeceptis Dei lavandi sumus, et cum parati ad indumentum Christi, tunicas pelliceas deposuerimus, tunc induemur veste linea, nihil in sese mortis habente, sed tota candida: ut de baptismo consurgentes, cingamus lumbos in veritate, et tota pristinorum peccatorum turpitudo celetur. Unde et David: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. 31. 1). 21. Post feminalia et lineam tunicam induimur hiacynthino vestimento, et incipimus de terrenis ad alta conscendere. Haec ipsa hiacynthina tunica, a Septuaginta ὑποδύτης, id est, subucula nominatur, et proprie Pontificis est, significatque rationem sublimium non patere omnibus, sed majoribus atque perfectis. Hanc habuerunt Moyses et Aaron et Prophetae, et omnes quibus dicitur: In montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion (Isai. 40. 9). Nec nobis sufficit priorum ablutio peccatorum, baptismi gratia, doctrina secretior, nisi habuerimus et opera. Unde jungitur et Ephod, id est, Superhumerale, quod Rationali copulatur: ut non sit laxum, neque dissolutum, sed haereant sibi invicem, et auxilio sint. Ratio enim operibus, et opera ratione indigent: ut quod mente percipimus opere perpetremus. Duoque lapides in Superhumerali, vel Christum significant et Ecclesiam, duodecim Apostolorum, 370 qui ad praedicationem missi sunt, nomina continentes: vel litteram et spiritum, in quibus continentur legis universa mysteria. In dextra spiritus, in laeva littera est. Per litteras ad verba descendimus, per verba venimus ad sensum. Quam pulcher ordo, et ex ipso habitu sacramenta demonstrans. In humeris opera sunt, in pectore ratio. Unde et pectusculum comedunt sacerdotes. Hoc autem Rationale duplex est, apertum et absconditum, simplex et mysticum, duodecim in se lapides habens, et quatuor ordines, quos quatuor puto esse virtutes, Prudentiam, Fortitudinem, Justitiam, et Temperantiam, quae sibi haerent invicem: et dum mutuo miscentur, duodenarium efficiunt numerum: vel quatuor Evangelia, quae in Apocalypsi describuntur plena oculis (Apoc. 14. 6), et Domini luce radiantia mundum illuminant. In uno quattuor, et in quattuor singula. Unde δήλωσις, et ἀλήθεια, id est doctrina, et veritas in pectore Sacerdotis est. Cum enim indutus quis fuerit veste multiplici, consequens est, veritatem quam corde retinet, sermone proferre: et ob id in Rationali veritas est, id est, scientia, ut noverit quae docenda sint: et manifestatio atque doctrina, ut possit instruere alios, quod mente concepit. Ubi sunt qui innocentiam Sacerdoti dicunt posse sufficere? Vetus lex novae congruit: idipsum Moyses quod Apostolus. Ille sacerdotis scientiam ornat in vestibus: iste Timotheum et Titum instruit disciplinis. Sed et ipse vestimentorum ordo praecipuus. Legamus Leviticum. Non prius Rationale, et sic Superhumerale, sed ante Superhumerale, et deinceps Rationale (Levit. 8). A mandatis tuis, inquit, intellexi (Psal. 118. 104): prius faciamus, et sic doceamus: Ne doctrinae auctoritas, cassis operibus destruatur. Hoc est quod in Propheta legimus: Seminate vobis in justitia, et metite fructum vitae: illuminate vobis lumen scientiae (Osee 10. 12). Primum seminate in justitia, et fructum vitae aeternae metite, postea vobis scientiam vindicate. Nec statim absoluta perfectio est, si quis Superhumerale et Rationale habeat: nisi haec ipsa inter se forti compagine solidentur, et sibi invicem connexa sint: 371 ut et operatio rationi, et ratio operibus haereat: et his praecedentibus, doctrina sequatur et veritas. 22. Quatuor elementa, de quibus supra diximus, et duos lapides vel onychinos, vel smaragdinos, et gemmas duodecim, quae ponuntur in Rationali, si esset tempus ut discuterem, singulorum naturas et causas tibi exponerem: et quid unusquisque valeat, et quomodo virtutibus singulis comparentur, plenius quaesita demonstrarem. Sufficiat, quod et sanctus Papa Epiphanius egregium super hoc volumen edidit: quod si legere volueris, plenissimam scientiam consequeris. Ego jam mensuram epistolae excedere me intelligo, et excipientis ceras video esse completas. Unde ad reliqua transeo, ut tandem finiatur oratio. Lamina aurea rutilat in fronte: nihil enim nobis prodest omnium rerum eruditio, nisi Dei scientia coronemur. Lineis induimur, ornamur hiacynthinis, sacro balteo cingimur, dantur nobis opera, Rationale in pectore ponitur: accipimus veritatem, profert sermo doctrinam: imperfecta sunt universa, nisi tam decoro currui dignus quaeratur auriga, et super creaturas creator insistens, regat ipse quae condidit. Quod olim in lamina monstrabatur, nunc in signo ostenditur Crucis. Auro legis, sanguis Evangelii pretiosior est. Tunc signum juxta Ezechielis vocem gementibus figebatur in fronte (Ezech. 9. 4): nunc portantes crucem dicimus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. 4. 7). Bis in Exodo legimus (Exod. 28. et 29), praecipiente Domino, et Moyse jussa faciente: octo vestium genera Pontificis. In Levitico de septem scriptum est (Levit. 8); et refertur quomodo Moyses fratrem suum Aaron illis induerit: de solis feminalibus nihil dicitur, hac (ut arbitror) causa, quod ad genitalia nostra et verenda lex non mittit manum, sed ipsi secretiora nostra et confusione digna tegere et velare debemus, et conscientiam puritatis feminum Deo judici reservare. De ceteris virtutibus, verbi gratia, sapientia, fortitudine, justitia, temperantia, 372 humilitate, mansuetudine, liberalitate, possunt et alii judicare: pudicitiam sola [al. solam ] novit conscientia, et humani oculi hujus rei certi judices esse non possunt: absque his qui passim in morem brutorum animalium libidini sunt expositi. Unde et apostolus: De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo (1. Cor. 7. 25): quasi Moyses loquatur: feminalibus ego non vestio, nec impono alicui necessitatem: qui vult Sacerdos esse, ipse se vestiat. O quantae virgines, et quantorum sperata pudicitia in die judicii dehonestabitur: quantorum infamata pudicitia a Deo judice coronabitur. Ipsi igitur assumamus feminalia: ipsi nostra verenda operiamus: non quaeramus alienos oculos. Ita tegantur genitalia, ut nullorum oculis pateant: ne quando intramus Sancta Sanctorum, si qua apparuerit turpitudo, morte moriamur. 23. Jam sermo finitur, et ad superiora retrahor. Tanta debet esse scientia et eruditio Pontificis Dei, ut et gressus ejus, et motus, et universa vocalia sint. Veritatem mente concipiat, et toto eam habitu resonet et ornatu: ut quidquid agit, quidquid loquitur, sit doctrina populorum. Absque tintinnabulis enim et diversis coloribus, et gemmis floribusque virtutum, nec Sancta ingredi potest, nec nomen Antistitis possidere. Haec ad unam lucubratiunculam cum jam funis solveretur a littore, et nautae crebrius inclamarent, propero sermone dictavi, quae memoria tenere poteram, et quae diuturna in Rationali pectoris mei lectione congesseram: satis intelligens magis me loquendi impetu, quam judicio scribentis fluere, et more torrentis turbidum proferre sermonem. Fertur in indice Septimii Tertulliani liber de Aaron vestibus, qui interim usque ad hanc diem a me non est repertus. Si a vobis propter celebritatem Urbis fuerit inventus, quaeso ne meam stillam illius flumini comparetis. Non enim magnorum virorum ingeniis, sed meis sum viribus aestimandus.

373 EPISTOLA LXV. AD PRINCIPIAM VIRGINEM, SIVE EXPLANATIO PSALMI XLIV.

Quadragesimum quartum Psalmum, cujus initium est, Eructavit cor meum verbum bonum, in quo sponsi Christi, sponsaeque Ecclesiae epithalamium canitur, Principiae Romanae virgini, post defensum a calumniis se ac muliebrem sexum, quem in expositione Scripturarum maribus interdum praeferebat, interpretatur. 1. Scio me, Principia, in Christo filia, a plerisque reprehendi, quod interdum scribam ad mulieres, et fragiliorem sexum maribus praeferam. Et idcirco debeo primum obtrectatoribus meis respondere, et sic venire ad disputatiunculam, quam rogasti. Si viri de Scripturis quaererent, mulieribus non loquerer. Si Barac ire ad praelium voluisset, Debbora de victis hostibus non triumphasset (Jud. 5). Jeremias carcere clauditur (Jer. 36), et quia periturus Israel virum non receperat prophetantem, Olda eis mulier suscitatur (4. Reg. 22). Sacerdotes et Pharisaei crucifigunt Filium Dei (Matth. 27), et Maria Magdalene plorat ad crucem, unguenta parat, quaerit in tumulo (Marc. 16), hortulanum interrogat, Dominum recognoscit (Joan. 2), pergit ad Apostolos, repertum nuntiat. Illi dubitant, ista confidit. Vere πυργίτης, vere turris candoris et Libani, quae prospicit faciem Damasci (Cant. 7), sanguinem videlicet Salvatoris ad sacci poenitentiam provocantem. Defecerant Sarae muliebria, et ideo Abraham ei subjicitur, et dicitur ad eum: Omnia quae dicit tibi Sara, audi vocem ejus (Gen. 18). Illi defecerant muliebria, tu nunquam habuisti muliebria. Sexus devoratur a virgine, Christum portat in corpore. Jam possidet quod futura est. Rebecca pergit ad interrogandum Deum: et sua responsione condigna audit oracula: Duae gentes in utero tuo, et duo populi de ventre tuo dividentur (Gen. 25. 23). Illa duos generat dissidentes: tu unum quotidie concipis, parturis, 374 generas, unione fecundum, majestate multiplicem, trinitate concordem. Maria soror Moysi, victorias Domini canit (Exod. 15), et Rachel Bethleem nostram atque Ephratham stirpe nominis sui signat in posteros (Gen. 35). Filiae Salphaad haereditatem inter fratres merentur accipere (Num. 27). Ruth et Esther et Judith tantae gloriae sunt, ut sacris voluminibus nomina indiderint. Anna Prophetissa generat filium Levitam, Prophetam, Judicem, sacro crine venerabilem, et offert eum in tabernaculo Dei (I. Reg. 1. 2). Thecuites mulier, regem David interrogatione concludit, aenigmate docet, exemplo Dei mitigat (2. Reg. 14). Legimus et aliam sapientem feminam, quae cum obsideretur civitas, et propter unum perduellem, dux exercitus Joab muros ariete quateret, locuta est ad populum in sapientia sua, et tantae multitudinis periculum, muliebri auctoritate sedavit (3. Reg. 10). Quid loquar de regina Saba (Ibid.), quae venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et testimonio Domini condemnatura est omnes viros Jerusalem? Elisabeth utero prophetat et voce (Matth. 2). Anna filia Phanuelis in templo, templum efficitur Dei, et quotidiano jejunio, coelestem invenit panem (Luc. 1). Sequuntur mulieres Salvatorem, et ministrant ei de substantia sua (Ibid. 2). Ille qui de quinque panibus, quinque millia hominum, exceptis mulieribus et parvulis, aluit, escas sanctarum mulierum non recusat accipere. Cum Samaritana loquitur ad puteum, et saturatus conversione credentis, cibos qui coempti fuerant negligit. Apollo virum Apostolicum et in lege doctissimum, Aquila et Priscilla erudiunt, et instruunt eum de via Domini (Act. 18. 25). Si doceri a femina non fuit turpe Apostolo, mihi quare turpe sit post viros docere et feminas?

2. Haec et istiusmodi, σεμνοτάτη filia, perstrinxi breviter, ut nec te poeniteret sexus tui, nec viros nomen suum erigeret: in quorum condemnationem, feminarum in Scripturis sanctis vita laudatur. Gaudeo, et veluti quodam tripudio effertur animus meus, cum in Babylone invenitur Daniel, Ananias, Azarias, Misael. O quam multi sunt 375 senes et Judices Israel, quos rex Babylonius frigit in sartagine sua. Quam multae Susannae, quod interpretatur lilium, quae candore pudicitiae sponso serta componunt, et coronam spineam mutant in gloriam triumphantis. Habes ibi in studio Scripturarum, et in sanctimonia mentis et corporis Marcellam et Asellam: quarum altera te per prata virentia, et varios divinorum Voluminum flores ducat ad eum qui dicit in Cantico: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. 2. 1); altera ipsa flos Domini tecum mereatur audire: Ut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum (Ibid. 2). Et quia de floribus et liliis loqui coepimus, semperque virginitas floribus comparatur, opportunum mihi videtur, ut ad florem Christi scribens, de multis floribus disputem. 3. Quadragesimum quartum Psalmum legens in titulo reperi: In finem pro his qui commutabuntur, filiorum Core intelligentiae, Canticum pro dilecto: in Hebraico scriptum est, LAMANASSE AL SOSANNIM LABNE CORE MESCHIL SIR IDIDOTH: quod nos in Latinum vertimus; Victori pro liliis filiorum Core, eruditionis Canticum amantissimi. Symmachus more suo manifestius, triumphum pro floribus interpretatus est. Igitur SOSANNIM, vel, pro his qui commutandi sunt, vel in lilia transfertur et flores: MESCHIL quoque et eruditionem et doctissimum sonat: SIR, canticum: IDIDIA antiquum Salomonis est nomen, quia alio sensu pacificus appellatur. Quatuor autem Psalmi, licet in posteriori titulorum parte dissentiant, hoc principio praenotantur, quadragesimus quartus, quinquagesimus nonus, sexagesimus octavus, septuagesimus nonus: e quibus duo medii inscribuntur, David; primus et novissimus, Filiorum Core et Asaph. De cunctis dicere non est hujus temporis, quem coepimus, explicemus. 4. Recte, qui in saeculorum fine mutandi sunt, de quibus Apostolus loquitur: Omnes dormiemus, sed non omnes immutabimur (1. Cor. 15. 51), referuntur ad finem. Et hoc ipsum mysterium lectorem praeparat ad intelligentiam spiritalem. Ubi enim 376 simplex et apertus est sensus, quid necesse est audientem intelligentiae praemoneri, et dici ad eum, Qui habet aures audiendi, audiat? (Matth. 13) Canticum quoque canitur carissimo atque dilecto, quia propter illum veniet sanctis promissa mutatio. Quae quidem et in hac vita intelligi potest, quando exuimur veteri homine, et induimur novo, qui renovatur in cognitione secundum imaginem Creatoris, et gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur quasi a gloria in gloriam. Nec est tempus ullum quo non mutetur Sanctus, praeteritorum obliviscens et in futurum se extendens, cum interior noster homo renovetur de die in diem, et immutabilis Deus qui loquitur per prophetam: Ego Deus, et non mutor (Malach. 5. 6), propter nos mutaverit faciem suam, formamque servi acceperit, et de Judaea transmigrans ad Philistiim, qui interpretantur poculo corruentes (inebriati enim fuerant aureo calice Babylonis) primum derisus sit propter stultitiam crucis, deinde susceptus propter gloriam triumphorum. Carissimus autem ille est, de quo Isaias canit: Cantabo Canticum dilecto vineae meae (Isai. 5. 1); et Evangelium: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, hunc audite (Matth. 17. 5). Cui non unus Propheta, sed omnis chorus filiorum Core nunc laudes canit. Qui sint autem filii Core, id est, Calvariae, in quadragesimo primo Psalmo competentius disputatur. Et ut sciamus textum Cantici titulo convenire, mutationem de alio ad aliud dicit, ut filia cui praecipitur, ut antiqui parentis obliviscatur, regis se amplexibus paret. Victorem autem eum esse qui dicit: Confidite, ego vici mundum (Joan. 16. 33); et ad quem ista adolescentis oratio est: A te victoria, et sapientia, et gloria, et ego tuus servus (3. Esd. 4. 59), profecto novit qui, Domino vincente, superavit, et est particeps triumphorum ejus, et qui immarcescibilem gloriae coronam, de candore bonorum operum et de varietate virtutum texuit Salvatori. 5. Eructavit cor meum verbum bonum. 377 Pro quo interpretatus est Symmachus, Commotum est cor meum verbo bono: indicans ad alterius sermonem cor dicentis esse commotum, et Spiritu Sancto futura Christi sacramenta pandente, etiam hunc in eloquium prorupisse: ut quemadmodum caeteri de adventu ejus locuti sunt, et iste loqueretur. Ructus autem proprie dicitur digestio cibi, et concoctarum escarum in ventum efflatio. Quomodo enim juxta qualitatem ciborum de stomacho ructus erumpit, et boni vel mali odoris flatus indicium est: ita interioris hominis cogitationes verba proferunt, et ex abundantia cordis os loquitur (Matth. 12). Justus comedens replet animam suam, cumque sacris doctrinis fuerit satiatus, de boni cordis thesauro profert ea quae bona sunt, et cum Apostolo loquitur: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? (2. Cor. 13. 3) Quidam ex persona Patris dictum intelligi volunt, quod ex imis vitalibus et cordis arcanis, Verbum suum quod in se erat semper, protulerit, juxta alterius Psalmi vaticinium: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. 109. 3). Ut quomodo uterus non significat uterum (neque enim Deus dividitur in membra) sed eamdem substantiam Patris Filiique demonstrat; sic cor et verbum quod profertur ex corde, Patrem ostendat et Filium. Et quod sequitur: Dico ego opera mea regi (Ps. 32. 9), illi aptant intelligentiae: Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt (Joan. 14): quod dicente Patre, operatus sit Filius. Omnia enim quaecumque Pater facit, eadem et Filium facere similiter, et Patrem manentem in eo operari cuncta per Filium. 6. « Dico ego opera mea regi. » Propheticus chorus Christi et Ecclesiae sacramenta dicturus, ne carmine videatur indignus, et ob conscientiam peccatorum dicatur ei: « Ut quid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? » (Ps. 49. 16.) opera sua regi quem laudaturus est, confitetur, ut vel si bona sunt, ipse suscipiat, vel, si mala sunt, mundet; facitque quod jussus est: « Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris » (Isai. 43. 26). Et, « Justus accusator sui est in principio sermonis » (Prov. 18. 17). Idioma autem non solum Hebraicae, sed et Latinae linguae est, pro syntagmatibus et scriptis opuscula dicere. Ergo et iste qui 378 laudes cantaturus est Domino, carmon suum et opusculum consecrat ei, et pro Musis gentilium, ipsum, invocat in principio, quem laudaturus est. 7. « Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. » Pro quo nos interpretati sumus. « Lingua mea stilus scribae velocis. » Extrema pars prologi est; et cum praecedentibus junge quod sequitur: Eructavit cor meum in laudes Dei sermonem bonum et opuscula mea quibus eum praedicaturus sum, ipsi potissimum consecravi. Debeo ergo et linguam meam quasi stilum et calamum praeparare, ut per illam in corde et auribus audientium scribat Spiritus Sanctus. Meum enim est quasi organum praebere linguam: illius quasi per organum sonare quae sua sunt. Stilus scribit in cera: calamus vel in charta vel in membranis, aut in quacumque materia quae apta est ad scribendum. Mea autem lingua in similitudinem scribae velocis, quem notarium possumus intelligere, quodam signorum compendio, breviatum Evangelii strictumque sermonem exaravit in tabulis cordis carnalibus. Si enim Lex per manum Mediatoris digito Dei scripta est, et quod destructum est, glorificatum est: quanto magis Evangelium, quod mansurum est, per meam linguam scribetur a Spiritu Sancto: ut illius laudes, ad quem in Isaia dicitur, « Velociter spolia detrahe, cito praedare (Isai. 8. 1), velox in corde credentium sermo describat. » 8. « Speciosus forma prae filiis hominum. » In Hebraico: « Decore pulchrior es filiis hominum. » Finito prooemio, hinc narrationis exordium est, et fit apostropha ad ipsum amantissimum, et dilectum et regem, cui dicentis opera consecrata sunt. Quaeritur autem quomodo pulchrior sit cunctis filiis hominum, de quo legimus in Isaia: « Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed erat species ejus inhonorata et deficiens a filiis hominum. Homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitatem, quia avertit faciem suam » (Isai. 53. 2. et seqq.). Nec statim scriptura dissonare videatur: quia ibi ignobilitas corporis propter flagella et sputa et alapas et clavos, et injurias patibuli, commemoratur: hic pulchritudo virtutum in sacro et venerando corpore. Non quo divinitas Christi hominibus 379 comparata formosior sit; haec enim non habet comparationem: sed absque passionibus crucis, universis pulchrior est. Virgo de virgine, qui non ex voluntate viri, sed ex Deo natus est. Nisi enim habuisset et in vultu quiddam oculisque sidercum, nunquam eum statim secuti fuissent Apostoli, nec qui ad comprehendendum eum venerant, corruissent (Joan. 18). Denique et in praesenti testimonio, in quo ait. « Homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem, » reddit causas quare ista perpessus sit. « Quia avertit faciem suam, » id est, paululum divinitate subtracta, corpus injuriae dereliquit. Quidam hunc versiculum superioribus copulant, ut speciosus forma prae filiis hominum, non ad Christum, sed ad calamum referatur. 9. « Effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. » In Editione Vulgata pro benedixit, unxit legimus. Sed sciendum quod error scriptorum Septuaginta Translatoribus non debeat imputari, qui hoc loco cum Hebraica Veritate concordant. Legentes illud, « Jesu proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines » (Luc. 2. 52): Et in alio loco: « Admirabantur super verbis gratiae ejus quae egrediebantur de ore illius » (Matth. 7. 16): Et quod « In potestate habebat sermonem » (Marc. 6. 7); intelligere possumus, quo sensu dictum sit: « Effusa est gratia in labiis tuis. » Noe invenit gratiam coram Domino in diebus suis, et Moyses, et reliqui Prophetarum. Sed omnis gratiae multitudo in labiis Salvatoris effusa est, quae in brevi tempore totum implevit orbem. Et ipse tanquam sponsus processit de thalamo suo. « A summo coelo egressio ejus, et occursus illius usque ad summum ejus » (Ps. 18). Nam et sancta Maria, quia conceperat eum, in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter, plena gratia salutatur (Luc. 1). Et Apostolus sciens praedicationem suam, non in eloquentia saeculari, sed in virtute Dei, omnes mundi superasse doctrinas, ait: « Et sermo meus et praedicatio mea, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: ut sit fides nostra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei » 380 (1. Thess. 1. 5). Seque ipsum reprehendens, quia dixerat: « Amplius autem omnibus laboravi: » statim intulit: « Non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est. » Et rursum: « Quia gratia ejus qui in me est, non fuit vacua » (1. Cor. 15. 10). Proprie autem in Salvatorem verbum effusionis adjungitur, ut significet gratiae largitatem, secundum illud: « Effundam de spiritu meo super omnem carnem » (Joel. 2. 28). Et, « caritas Dei diffusa est in cordibus nostris » (Rom. 5. 5). Et nota quod omnium quae dicuntur, intelligentiam ad personam referat, qui assumptus ex Maria est: quod propter gratiam labiorum in aeternum benedictus esse dicatur: tale quid et Apostolo praedicante: « Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit: et dedit illi nomen super omne nomen » (Philipp. 2. 8). Sicut enim ibi forma servi, passionis injuria est: et exaltatio nominisque donatio ad Patrem redit; ita hic effusio gratiae et benedictionis in sempiternum, ad eum referenda est, qui potest humiliari, et crescere. 10. « Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime: Specie tua, et pulchritudine tua. » In Hebraeo: « Accingere gladio tuo super femur tuum, fortissime. Gloria tua et decore tuo. » Istum arbitror te locum optime intelligere, accinctam Christi gladio militare. Ut autem scias semper virginitatem gladium habere pudicitiae, per quem truncat opera carnis, et superat voluptates; Gentilis quoque error Deas virgines finxit armatas. Accinxit et Petrus lumbos suos, et ardentem lucernam habuit in manibus suis. Quod autem femur significet opera nuptiarum, his breviter exemplis doceberis. Abraham mittens ad uxorem quaerendam filio suo Isaac, dicit Majori domus suae. « Pone manum tuam super femore meo, et adjurabo te per Dominum Deum coeli » (Gen. 24. 2). Non dubium quin per eum qui de ejus semine erat nasciturus. Jacob postquam luctatus est cum homine, qui ei apparuerat ad torrentem Jaboc, Mesopotamia derelicta, et terram Repromissionis ingrediens, non ante Israel sortitus est nomen, quam nervus femoris ejus emarcuit. Et ad filium: « Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus 381 ejus » (Gen. 49. 50). Et rursum ipse moriturus, Joseph adjurat in femore suo, ne eum in Aegypto sepeliat. In Judicum quoque libro legimus: « Gedeoni erant filii septuaginta, qui egressi sunt de femoribus ejus » (Judic. 8. 30). In Cantico Canticorum dicitur, « Ecce lectulus Salomonis, sexaginta potentes in circuitu ejus de potentibus Israel, omnes tenentes gladios, docti ad bellum, vir et gladius ejus super femur ejus » (Cant. 3. 7. et 8). Gloria ergo et decore suo, sive specie et pulchritudine divinitatis suae, carnis opera mortificans; et natus ex virgine, futuris virginibus virginitatis princeps fuit. 11. « Et intende prospere, procede et regna. Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua. » In Hebraeo: « Decore tuo prospere ascende: propter veritatem et mansuetudinem justitiae, et deducet te mirabiliter dextera tua. » Secundo scriptum est apud Hebraeos, decore tuo, ne quis idipsum vitio librariorum repetitum putet. Et est figura quae apud Rhetores, Repetitio nominatur. More ergo Panegyrici, quo laudatores loquuntur ad eos quos praeconiis efferunt, armatum cohortatur ad praelium: ut semel arrepta bella non deserat, et super hostium strages victor incedens, praeparet sibi regnum in his, quos de diaboli eripiens potestate, suo copulavit imperio; et dicat: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. 2. 6). Nullique dubium, veritatem, et modestiam, et justitiam, Christum appellari, qui dicit, Ego sum via, veritas, et vita (Joan. 14. 6). Et, Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. 11. 29). Et, Qui factus est nobis a Deo justitia, et redemptio, et sanctitas (1. Cor. 1. 36). Haec autem universa dicuntur in corpore, ut exigantur in membris. Victoria Domini, servorum triumphus est. Magistri eruditio, discipulorum profectus. Et quod sequitur, Deducet te mirabiliter dextera tua, aut de signis quae in Evangelio perpetravit aut τροπικῶς de caede, quam exercuit in hostibus, sentiendum est. Cor sapientis in dextera, et cor stulti in sinistra ejus. Christus totus in dextris est: Antichristus 382 in sinistris. Hebraica interpretatio distat in verbis, non distat in sensu. 12. Sagittae tuae acutae potentissime, populi sub te cadent in corda inimicorum regis. In Hebraico, absque potentissime, reliqua similiter. Et hic versiculus tibi potissimum aptus est, quae jaculo Domini vulnerata, cum sponsa in Cantico canis Vulnerata caritate ego sum (Cant. 2. 5). Nec mirum, si sponsus tuus habeat plures sagittas, de quibus in centesimo decimo nono Psalmo dicitur: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis; cum Patris ipse sit jaculum, et loquatur in Isaia: Posuit me quasi sagittam electam, in pharetra sua abscondit me (Isai. 49. 2). His sagittis et Cleophas in itinere cum altero vulneratus aiebat, Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? (Luc. 24. 39) Et in alio loco legimus: Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum (Ps. 126. 4). His sagittis totus orbis vulneratus et captus est. Paulus sagitta fuit Domini, qui postquam ab Jerosolymis usque ad Illyricum missus arcu Domini, huc illucque volitavit, ad Hispanias ire festinat: ut velox sagitta sub pedibus Domini sui, orientem occidentemque prosternat. Et quia plures sunt potentissimi regis inimici, qui vulnerati fuerant ignitis sagittis diaboli, et quasi cervus spiculo percussi in jecore; sagittae Domini mittuntur ignitae cum carbonibus desolatoriis, ut quidquid vitii in corde inimicorum regis fuerit, excoquant, et salutari igne ignem ejiciant perditorem. 13. « Sedes tua Deus in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. » In Hebraico: « Thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum: sceptrum aequitatis, sceptrum regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis, » Duas personas, ejus qui unctus est Dei, et qui unxit, intellige. Unde et Aquila ELOIM 383 verbum Hebraicum, non nominativo casu, sed vocativo interpretatur, dicens Θεὲ, et nos propter intelligentiam Dee posuimus, quod Latina lingua non recipit; ne quis perverse putet Deum dilecti et amantissimi et regis bis Patrem nominari. Quanquam enim Pater in Filio, et Filius in Patre, et alterutrum sibi et habitator et thronus sint: tamen in hoc loco ad regem, qui Deus est, sermo dirigitur; et dicitur ei quod imperium ejus (hoc enim intelligo, thronum, juxta illud quod scriptum est: De fructu ventris tui ponam super thronum tuum (Ps. 131. 11) finem non habeat. Quod quidem et Mariae nuntiavit Angelus: « Dabit ei Dominus Deus thronum David patris sui, et regnabit super domum Jacob in saecula, et regni ejus non erit finis » (Luc. 1. 32). Nec putemus hoc illi esse contrarium, quod Apostolus scribens ad Corinthios ait, Filium Deo traditurum regnum, et subjiciendum ei qui sibi subjecit omnia: ut sit Deus omnia in omnibus (1. Cor. 15). Non enim dixit, tradet Patri, ut videretur separare Filium, sed tradet Deo, hoc est, habitanti in assumptione corporis Deo: ut sit Deus omnia in omnibus: et Christus, qui ante per paucas virtutes erat in singulis, per omnes in omnibus commoretur. Sceptrum autem et virgam insigne esse regnantis, ipse Propheta significat, dicens: Sceptrum aequitatis, sceptrum regni tui (Isai. 11. 1). Quidam de Isaia testimonium proferentes: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, hominem qui est assumptus, intelligunt, cui et deferatur imperium, et qui propter dilectam justitiam et exosam iniquitatem regnare dicatur, et unctus esse oleo exsultationis prae participibus suis: quasi praemium caritatis, et odii [al. odium ] iniquitatis in unctione sumpturus. Docemur autem in utraque parte et amoris et odii esse in nobis semina, cum ipse qui primitias massae nostrorum corporum levavit ad coelos, et justitiam dilexerit, et oderit iniquitatem. Unde David: Nonne odientes te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam illos (Ps. 138. 21). Quod sequitur; Unxit te Deus, Deus tuus. Primum nomen Dei vocativo casu intelligendum est, sequens nominativo. Quod satis miror cur 384 Aquila non ut coeperat in primo versiculo, vocativo casu interpretatus sit, sed nominativo. his nominans Deum qui supradictum unxerit Deum. In hoc loco Photinus opprimitur, sed Arrius caput levat, de Evangelio proferens testimonium: « Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum » (Joan. 20. 17). Sed cum dilectum audiat eum, accinctum gladio super femur, et regnare propter veritatem et mansuetudinem, ungi ob dilectam justitiam et exosam iniquitatem, et unctum esse prae consortibus suis, de quibus scriptum est: « Participes Christi facti sumus, si tamen principium substantiae usque ad finem firmum retineamus » (Hebr. 3. 14); miror cur solum Deum Dei ad calumniam vocet, quasi universa quae dicta sunt, divinitati Verbi et non humilitati hominis conveniant. Audiat Actus Apostolorum: « Jesum Nazarenum, quem unxit Deus Spiritu sancto » (Act. 10. 38). Audiat Evangelium: « Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obrumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei » (Luc. 1. 35). Ipsum Dominum sentiat intonantem: « Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me » (Isai. 61. 1). Participes autem Apostolos credentesque significat; quibus unctionis suae vocabulum tribuit, ut ab uncto vocentur uncti, id est, a Christo Christiani. 14. « Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. » In Hebraico, « Myrrha et stacte et casia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis, quibus laetificaverunt te filiae regum in honore tuo. » Praefatio ipsa te docuit, idcirco me hunc Psalmum explanare voluisse, quia ad virginem scribens, pro liliis et floribus titulum reperi. Itaque consequenter et istos versiculos ad te referam, cui volumen hoc scribitur. Mortificasti membra tua super terram, et quotidie Christo offers myrrham. Christi bonus odor es, et propterea stacten, id est, stillam vel guttam exhibes Domino. Narrant et hi qui aromatum novere virtutes, stacten florem esse myrrhae. Quod autem sequitur casia, est ipsa quae ab aliis σύριγξ id est, fistula nuncupatur, vocalis 385 in laudes Dei, et omnes pituitas et rheumata voluptatum suo calore excoquens. Ubi in nostris codicibus scriptum est, gutta, vel stacte, in Hebraico MALOTH legitur. Unde et Nicodemus centum libras myrrhae et aloes ad sepeliendum Dominum praeparavit. Et sponsus loquitur ad sponsam: Myrrha et aloe cum omnibus unguentis primis (Cant. 4). Et illa respondet: Manus meae distillaverunt myrrham; digiti mei myrrha pleni (Ibid. 5. 5). Projice et tu mortis opera. Christo in baptismate consepulta, et huic mundo mortua esto, et nihil aliud nisi de coelestibus cogitans, loquere ad sponsum tuum: Manus meae stillaverunt myrrham; digiti mei myrrha pleni. Legimus et unguentum sacerdotale, cujus et David meminit: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus (Ps. 132. 2). In quo cum caeteris aromatibus miscetur et stacte. Offerunt et Magi myrrham. Et in praesenti loco, initium vestimentorum Christi est suscipere mortem illius, et in sua carne monstrare. Haec indumenta para sponso tuo: his a te vestibus comptus incedat. Cumque ei hujuscemodi texueris vestimenta, efficieris ipsa templum Dei, et laetificabis eum de domibus eburneis, sive ut melius in Hebraico scribitur, de templo dentium; et laudes Domino canes, totaque saeculo mortua, Angelorum imitaberis choros. Ebur enim et dentes, insigne esse mortis et vocis ipsa nominum natura testatur. Et consequenter adjunctum est: Ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Rex regum et Dominus dominantium sponsus tuus est. Reges isti qui sub tanto rege sunt reguli, patres tui sunt, qui te Evangelica genuere doctrina. Horum tu filia, honorificas in omnibus vestimentis et odoribus bonis et templo eburneo eum, cui supra dictum est: Effusa est gratia in labiis tuis; Et: Accingere 386 gladio tuo super femur tuum potentissime; Et, Sagittae tuae acutae; Et, Thronus tuus Deus in saeculum saeculi. Pro eo quod nos transtulimus domibus eburneis, quia in Graeco scriptum est ἀπὸ βαρέων ἐλεφαντίνων quidam Latinorum ob verbi ambiguitatem, a gravibus interpretati sunt, cum βάρις verbum sit ἐπιχώριον Palaestinae: et usque hodie domus ex omni parte conclusae, et in modum aedificatae turrium ac moenium publicorum, βάρεις appellentur. 15. « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato; » quodque sequimur: « circumdata varietate » , excepta Editione Vulgata, nullus interpretum transtulit. In Hebraico, « Stetit conjux in dextra tua in diademate aureo. » Ubi nos conjugem vertimus, ibi apud Hebraeos legitur SEGAL. Pro quo Aquila σύγκοιτον, id est, concubinam: Symmachus et Quinta Editio παλλακὴν, id est, pellicem, Septuaginta, Theodotion, et Sexta, reginam interpretati sunt. Deinde ubi ego posui, in diademate aureo, Symmachus transtulit, in auro primo: Aquila, Quinta et Sexta Editio, in tinctura, vel in auro Ophir. Quae filiae regum sunt, et in sponsi parantur amplexus, per myrrham et guttam et casiam et domos eburneas delectant cum, cujus thronus in saeculum saeculi est. Quae autem jam super petram Christum stabili radice fundata est Catholica Ecclesia, una columba, perfecta et proxima stat a dextris, et nihil in se sinistrum habet. Stat in vestibus deauratis, de sermonibus Scripturarum ad sensum transiens, et cunctis plena virtutibus: sive ut nos transtulimus, in diademate aureo. Est enim regina, regnatque cum rege: cujus filias possumus intelligere, et in commune credentium animas, et proprie virginum choros. Ophir genus auri est, vel a loco Indiae, vel a colore nomine indito. Septem quippe apud Hebraeos auri vocabula sunt. Uxorem quoque et concubinam intelligamus de cantico Salomonis, 387 quae sine sponso suo vel marito dormire non potest. 16. « Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum » In Hebraico: « Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui, et domus patris tui, et concupiscet rex decorem tuum; quia ipse est Dominus tuus, et adora eum. » Hucusque per Prophetae linguam, quam calamo scribenti velociter comparat, loquitur Spiritus Sanctus, ipsum regem, et bellatorem, et Deum, sponsumque compellans. Hinc persona Patris inducitur loquentis ad sponsam Filii sui, et cohortantis eam, ut veteris gentilitatis et idololatriae errore contempto, primum his quae dicantur attendat; et propter quod de alienigena filia nominetur; deinde videat vel ipsa quae dicuntur, vel universam conditionem, ex visibilibus intelligens invisibilia, et ex creaturis sentiens Creatorem, et diligenter inclinet aurem suam, ut quae dicuntur, memoriter teneat. Cumque audierit, viderit et inclinaverit aurem suam, totamque se doctrinae tradiderit, et eorum intelligentiae quae dicuntur, obliviscatur primum populum suum: et cum Abraham de Chaldea egrediens, relinquat terram nativitatis et cognationis suae. Nemo dubitat patrem nostrum, antequam adoptaremur a Deo, fuisse diabolum, unde Salvator ait: « Vos ex patre diabolo nati estis (Joan. 8. 44). Cum ergo, ait, antiqui patris fueris oblita, et talem te exhibueris, depositis pristinis sordibus, ut super fratruelem dealbata conscendas, et quam possit diligere Filius meus, tunc concupiscet rex decorem tuum. Et ne putes unum esse de turba, a quo amanda es, ipse est Rex tuus et Dominus tuus. Quia vero interdum qui reges et domini sunt, sunt quidem potestate reges et domini, tamen ejusdem naturae, cujus sunt illi, in quos dominantur et regnant; indico tibi quod et Deus tuus sit, et debeas adorare eum. Septuaginta 388 Interpretes non dixerunt, et adorabis eum, sed adorabunt eum, ut sit sensus: Iste qui te amaturus est, qui tuam pulchritudinem dilecturus, Deus est, et adorandus ab omnibus. Quod de Ecclesia ex gentibus congregata exposuimus, unusquisque ad seipsum referat, animamque credentis quod prioribus vitiis derelictis, adoptetur in filiam; inclinet aurem suam, obliviscatur veteris conversationis: et cum Apostolo dimittat mortuum patrem, et talem se praebeat, qui ametur a rege. Ipse est enim Dominus ejus, qui flectere debeat genu, et deposita superbia, jugum humilitatis assumere. 17. Interrogemus Judaeos, quae sit ista filia, ad quam loquitur Deus. Non dubito quin Synagogam respondeant. Et quomodo dicitur Synagogae et Israelitico populo: « Dimitte populum tuum, et domum patris tui » ? Nunquid derelinquet gentem Hebraeam, et Abraham antiquum patrem? Si dixerint de vocatione significari Abraham, qui [al. qua ] Chaldaeos reliquerit, quis est iste rex, qui amaturus est decorem Abraham? Certe alius est qui loquitur: Audi filia, et alius de quo loquitur: Concupiscet rex decorem tuum. Qui alius, non solum rex, sed et Dominus et Deus est, qui adorandus est. 18. « Filia Tyri, in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis. « In Hebraeo est: » O filia fortissimi, in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi. » Verbum Hebraicum SOR, quod in Ezechiele juxta Septuaginta legimus, interpretari potest et Tyrus, et tribulatio, et fortissimus, sive fortissima, et Silex, id est, lapis durissimus. Unde in praesenti loco error ortus est: Aquila enim, et Septuaginta, et Theodotion, et Quinta Editio, Tyrum interpretati sunt. Sexta verbum Hebraicum posuit Sor: Symmachus κραταιὰν id est, fortissimam. Nos idipsum ad Deum retulimus, ut illa, cui supra dixerat: Audi filia, et vide, filia fortissimi nuncupetur. Aut certe ipsa fortissima sit, quia imitata est fortem Patrem, cujus vultum in diversis muneribus deprecabuntur divites plebis. Divites in 389 cunctis operibus bonis et scientia; sive qui divites putantur in hoc saeculo, sapientes hujus mundi, et Philosophorum disciplinis eruditi; vel quod melius est, qui antea divites fuerant, habentes eloquia Dei, et Testamenta, et Prophetas, id est, de populo Israel. Ut enim ante Salvatoris adventum, hi qui de Tyro erant, hoc est de populo gentium, et proselyti esse cupiebant, deprecabantur divitem populum Israel, et per eos introducebantur in Templum; sic post adventum Domini, quicumque ex Israel credere voluerint (divites quondam familiaritate, et protectione Dei) venient ad filiam Tyri, et offerentes varia dona virtutum et confessionis in Christum, deprecabuntur eam, ut salutem quam perdiderunt in Judaea, inveniant in gentibus. 19. « Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus. » In Hebraeo: « Omnis gloria filiae regis intrinsecus, fasciis aureis vestita est. » Pro eo quod in Septuaginta scriptum est ἒσωθεν, et nos vel « intrinsecus » interpretati sumus; in quibusdam exemplaribus invenitur ESEBON, quod « cogitationes » sonat. Ex quo ostenditur, omnem gloriam Ecclesiae, cui supra dictum est, « Audi filia, et vide, » Et, « O filia Tyri, » et nunc appellatur filia regis, esse intrinsecus, et in cogitationibus, id est, in interiori homine, et in circumcisione non manufacta, sed spiritu; habente conscientiae fiduciam apud Deum, et tota pulchritudine posita magis in sensuum nomine, quam in flore verborum. Quomodo autem in stamine, ex quo dependent fimbriae, subtegmen intexitur, et tota vestimenti virtus in stamine est: ita in variis sensibus Scripturarum, in quibus vestis Ecclesiae omnis intexitur, miscentur aliqua de natura, de moribus, et hoc ipsum significat vestis Aaron auro, purpura, cocco, bysso, hiacynthoque contexta (Exod. 28. 39), quam fecerunt mulieres, quibus Deus ad texendum dedit sapientiam. Et ut intelligere possimus omnem ornatum filiae 390 regis intrinsecus, ipsa loquitur in Cantico: « Introduxit me rex in cubiculum suum » (Cant. 1. 50. Matth. 6): in qua clauso ostio labiorum, Deum Patrem jubemur orare. In nono quoque Psalmo titulus inscribitur, « Pro absconditis filii. » Variam habuit et Joseph tunicam (Gen. 37), quam ei texuit mater Ecclesia. De his fimbriis Salvatoris αἱμοῥῤοοῦσα unam tetigit; et sanata est (Matth. 9. Marc. 6. Luc. 8). Quod autem in Hebraico scribitur, « fasciis aureis vestita est, » id ipsum significat quod supra: « Omnis gloria filiae regis intrinsecus; » fasciis sensuum divinorum interiora membra obvolvuntur Ecclesiae, et tota uteri tegitur ambitio. Harum fasciarum non potest oblivisci sponsa, secundum Jeremiam (Cap. 2), quae mammas ligant, et pectus, in quo cogitationes sunt, protegunt. 20. « Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi. Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. » Juxta Septuaginta prior versiculus adhuc de filiae canitur ornatu; sequens ad ipsum sponsum regemque dirigitur. Porro juxta Hebraicum, totum ad sponsam dicitur usque ad eum locum, ubi scriptum est: « Pones eos principes in universa terra. » Et legitur; « In scutulatis ducetur ad regem, virgines sequentur eam, amicae ejus ducentur illuc, ducentur in laetitiis et exsultatione, ingredientur thalamum regis. » Multam esse distantiam animarum in Christo credentium, demonstrat Canticum Canticorum, in quo scriptum est: « Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentulae quarum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea; proxima mea, » de qua dicitur, « Viderunt eam filiae, et beatificant eam reginae et concubinae, et laudant eam » (Cant. 6. 7. et seqq.). Quae ergo perfecta est et sancta corpore et spiritu, et columba et proxima meretur vocari. Haec est filia, de qua supra dictum est « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato » Quae autem supergressae sunt sex dies mundi, et futura regna suspirant, reginae appellantur. Si qua vero circumcisionem quidem habet octavae diei, sed adhuc non venit ad nuptias, haec concubina 391 vocitatur. Diversa autem multitudo credentium, quae necdum potest sponsi copulari amplexibus, nec de eo liberos parere, adolescentula dicitur. Ego puto de istis virginibus, quae sequuntur Ecclesiam, et in primo ponuntur gradu, et te esse et omnes, qui in virginitate corporis et animae perseverant. Proximas autem et amicas, viduas esse, et in matrimonio continentes: quae omnes cum laetitia et exsultatione ducuntur ad templum et in thalamum regis. In templum quasi sacerdotes Dei: in thalamum quasi sponsae regis et sponsi. Hoc templum et Joannes vidit in Apocalypsi (Apoc. 21), et Propheta desiderat. « Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae » (Ps. 26. 4). Et iterum: « Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae » (Ps. 25. 8). Et in alio loco: « Quia transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis, sonitus festa celebrantium » (Ps. 41. 5). Scutulata autem quibus sponso suo regina componitur, ipsa sunt, quae in Septuaginta legimus « circumamicta varietate. » 21. « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. » In Hebraico: « Pro patribus tuis erunt tibi filii, pones eos principes in universa terra. » Et ex Patris persona nequaquam de filia, sed rursum ad filiam sermo intelligi potest; et ex Spiritus Sancti, et ex filiorum Core. Si ergo ad filiam sponsam sermo dirigitur, sponsa autem de nationibus congregata est, cui supra dicitur: « Obliviscere populum tuum et domum patris tui, » debemus sponsae patres nosse: ut consequenter noverimus et filios. Pro patribus tuis, de quibus in Jeremia locuta es: « Quam falsa possederunt patres nostri idola, et non est in eis qui pluat » (Jerem. 14. 22. et 16. 19). Pro Platone et pro caeteris diversorum dogmatum et errorum magistris, nati sunt tibi filii, quos constituisti principes tuos, et fecisti in populis praeceptores. Vel certe aliter: O Ecclesia, filii tui quos genuisti tibi, vertentur in patres tuos, cum de discipulis eos feceris magistros, et in sacerdotali gradu omnium testimonio collocaveris. Sin autem Patres Ecclesiae intelligimus Abraham, Isaac, et Jacob, et reliquos Patriarchas; filios, 392 qui ei in patrum honore sunt nati, Apostolus intelligamus, qui missi sunt a Domino praedicare usque ad extremum terrae, et baptizare credentes in nomine Trinitatis. Sed quaeritur quomodo Ecclesia de gentibus patres habere possit, Abraham, Isaac, et Jacob, cum ei supradictum sit: « Obliviscere populum tuum et domum patris tui. » Legamus Evangelium: « Nolite dicere, patrem habemus Abraham: potens est Deus de lapidibus istis, » hoc est, de duro corde gentilium, « suscitare filios Abrahae » (Matth. 2. 9). Et in alio loco: « Si filii essetis Abrahae, opera Abrahae faceretis » (Joan. 8. 39). Et in Genesi ad ipsum Abraham loquitur Deus: « In semine tuo benedicentur omnes gentes » (Gen. 12. 3). Sicut enim ille in praeputio ex fide justificatus est, ita et nos justificabimur in eadem fide, si habuerimus fidem et opera patris nostri Abraham. Potest hoc ipsum ad Salvatorem dici, vel a Patre, vel a Prophetali choro et Spiritu Sancto. Pro patribus tuis, stirpe videlicet Judaeorum, qui te reliquerunt et negaverunt, nati sunt tibi filii, Apostoli, et de nationibus credentes, quos constituisti principes in universa terra. 22. « Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. » In Hebraico: « Recordabor nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea confitebuntur tibi populi in saeculum et in aeternum. » Quod nos interpretati sumus, « confitebuntur tibi, » Symmachus transtulit, « laudabunt te. » Regina, quae steterat a dextris regis in vestitu deaurato, et jussa fuerat oblivisci populi et domus patris sui; et iterum illi dictum erat: « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram, » intelligens quanta decoranda sit gloria, et quibus praemiis sublevanda, convertit ad sponsum voces suas, et pollicetur recordaturam se semper nominis sponsi, in omni generatione et generatione. Quod promisit, videmus expletum. Ipsa Christiana nobis omnibus Christianorum nomen imposuit: nomen novum, in quo « benedicentur [al. benedicuntur ] omnes familiae gentium. » Recordatur autem non in una generatione, sed in omnibus: vel cunctas significans nationes, vel duas generationes, Judaeorum atque Gentilium. Et quia hoc parum est, si in duabus 393 generationibus nominis Domini recordetur, propterea populi qui in Ecclesia fuerint, confitebuntur et laudabunt Dominum in aeternum et in saeculum saeculi. Quando et tu, o filia Principia, sanctorum mixta choro, inter virgines duceris ad regem, et ex domibus eburneis delectabis sponsum in honore tuo: tunc recordare et mei, qui hujus Psalmi tibi, Domino revelante, intelligentiam tribui, et dicito: « Memor ero nominis tui; » ut quae partem intellexisti carminis, si vita comes fuerit, et totum Canticum Canticorum intelligas.

EPISTOLA LXVI. AD PAMMACHIUM.

Paulinam Paulae filiam, quae Pammachio nupserat, juveni docto cum primis et nobili, defunctam laudat, ipsumque Pammachium, qui statim ab ejus morte Monachi propositum arripuerat, opes suas in pauperum subsidium elargitus, hortatur, ut in sancto proposito pergat. 1. Sanato vulneri et in cicatricem superductae cuti, si medicina colorem reddere voluerit, dum pulchritudinem corporis quaerit, plagam doloris instaurat. Ita et ego serus consolator, qui importune per biennium tacui, vereor ne nunc importunius loquar, et attrectans vulnus pectoris tui, quod tempore et ratione curatum est, commemoratione exulcerem. Quae enim aures tam durae, quae de silice excisa praecordia, et Hyreanarum tygrium lacte nutrita, possunt sine lacrymis Paulinae tuae audire nomen? Quis parturientem rosam et papyllatum corymbum, antequam in calathum fundatur orbis, et tota rubentium foliorum pandatur ambitio [al. ambitione ], immature demessum aequis oculis marcescere videat? Fractum est pretiosissimum margaritum. Virens smaragdi gemma contrita est. Quid boni habeat sanitas, languor ostendit. Plus sensimus quod habuimus, postquam habere desivimus.

1. In agro terrae bonae, tres fructus legimus, centesimum, sexagesimum, et 394 tricesimum (Matth. 23). In tribus mulieribus et sanguine et virtute conjunctis, tria Christi praemia recognosco. Eustochium virginitatis flores metit: Paula laboriosam viduitatis aream terit: Paulina castum matrimonii cubile servat. Tali filiarum mater fulta comitatu, totum sibi in terris vindicat quod Christus promisit in coelo. Et ut quadrigam domus una emitteret sanctitatis, et feminarum virtutibus responderent viri, additur comes Pammachius, verum Ezechielis Cherubim, cognatus, gener, maritus, imo frater amantissimus, QUIA SANCTA consortia spiritus, vocabula non tenent nuptiarum. Huic quadrigae Jesus praesidet. De his equis et Abacuc canit: Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus (Abac. 3. 8). Impari cursu, pari animo ad palmam tenditur. Discolores equi, sed voluntate concordes, unum aurigae jugum trabunt, non expectantes flagelli verbera, sed ad vocis hortamenta ferventes. 3. Quatuor virtutes sibi cohaerentes. --Dicamus aliquid et de Philosophis. Quatuor virtutes describunt Stoici, ita sibi invicem nexas, et mutuo cohaerentes, ut qui unam non habuerit, omnibus careat: prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam. Has omnes sic habetis singuli, ut tamen emineatis in singulis. Prudentia in te, in matre justitia, in virgine fortitudo, in nupta temperantia praedicatur. QUID ENIM EO sapientius, qui contempta mundi stultitia, Christum secutus est, Dei virtutem et Dei sapientiam? Quid matre justius, quae inter liberos opibus distributis, docuit divitias contemnendo, quid filii amare deberent? Quid Eustochio fortius, quae nobilitatis portas, et arrogantiam generis Consularis, virginali proposito fregerit, et in urbe prima, primum genus subjugaverit pudicitiae? Quid Paulina temperantius, quae legens illud Apostoli: Honorabiles nuptiae et cubile immaculatum (Hebr. 13. 4), nec sororis felicitatem, nec matris continentiam ausa appetere, maluit in humilioribus tuta pergere, quam pendulo gradu in sublimioribus fluctuare? quanquam illa semel inito matrimonio, nihil aliud diebus ac noctibus cogitaverit, nisi ut reddito fructu nuptiarum, secundum castimoniae 395 gradum acciperet, et tanti dux femina facti (Aeneid. 1), virum proposito suo jungeret, non relinquens salutis comitem, sed exspectans. Dumque crebris abortiis, et experta fecunditate conceptuum, non desperat liberos, et socrus aviditatem, maritique tristitiam praeponit imbecillitati suae, passa est aliquid de Rachelis exemplo; et pro filio doloris, ac dexterae (Gen. 35. 18), virum desiderii sui peperit haeredem. Certisque auctoribus didici illam, non primae sententiae Dei: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. 1. 28), nec officio conjugali servire voluisse: sed ad hoc optasse filios, ut Christo virgines pareret. 4. Legimus et uxorem sacerdotis Phinees, audita captivitate Arcae Domini, subito uteri dolore correptam, edidisse filium Icabod (1. Reg. 4. 19), et inter manus et officia feminarum, animam emisisse cum prole. De prima Benjamin, hoc est, filius virtutis ac dexterae; de secunda inclytus Sacerdos Dei, ex Arcae cognomine nascitur. Nobis post dormitionem somnumque Paulinae, Pammachium Monachum Ecclesia peperit posthumum, et patris et conjugis nobilitate patricium, eleemosynis divitem, humilitate sublimem. Apostolus scribit ad Corinthios: Videte fratres vocationem vestram, quia non multi sapientes, non multi nobiles (1. Cor. 1. 26). Hoc nascentis Ecclesiae rudimenta poscebant, ut granum sinapis paulatim in arborem cresceret (Luc. 13. 19), ut sensim et Evangelii fermentum totam Ecclesiae massam altius elevaret. Nostris temporibus Roma possidet, quod mundus ante nescivit. Tunc rari sapientes, potentes, nobiles, Christiani: nunc multi Monachi, sapientes, potentes, nobiles. Quibus cunctis Pammachius meus sapientior, potentior, nobilior: magnus 396 in magnis, primus in primis, ἀρχιστρατηγὸς Monachorum. Tales Paulina morte sua nobis liberos dedit, quos vivens concupiverat possidere. « Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis (Isai. 54. 1), quoniam quot Romae sunt pauperes, tot filios repente genuisti. 5. Ardentes gemmae, quibus ante collum et facies ornabantur, egentium ventres saturant. Vestes sericae, et aurum in fila lentescens, in mollia lanarum vestimenta mutata sunt, quibus repellatur frigus, non quibus nudetur ambitio, Deliciarum quondam supellectilem virtus insumit. Ille caecus extendens manum, et saepe ubi nemo est, clamitans, haeres Paulinae, cohaeres Pammachii est. Illum truncum pedibus, et toto corpore se trahentem, tenerae [al. tenera ] puellae sustentat manus. Fores quae prius salutantium turbas vomebant, nunc a miseris obsidentur. Alius tumenti aqualiculo mortem parturit: alius elinguis et mutus, et ne hoc quidem habens unde roget, magis rogat, dum rogare non potest. Hic debilitatus a parvo, non sibi mendicat stipem. Ille putrefactus morbo regio, supravivit cadaveri suo. Non mihi si linguae centum sint, oraque centum; Omnia poenarum percurrere nomina possim. (Aeneid. 6). Hoc exercitu comitatus incedit, in his Christum confovet, horum sordibus dealbatur. Muncrarius pauperum, et egentium candidatus sic festinat ad coelum. Ceteri mariti super tumulos conjugum sparguni violas, rosas, lilia, floresque purpureos: et dolorem pectoris his officiis consolantur. Pammachius noster sanctam favillam ossaque 397 veneranda, eleemosynae balsamis rigat. His pigmentis atque odoribus fovet cineres quiescentes, sciens scriptum: « Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna peccatum (Eccli. 3. 33). Quantas vires habeat misericordia, et quibus donanda sit praemiis, et beatus Cyprianus grandi volumine prosequitur, et Danielis consilium probat, qui regem impiissimum si se audire voluisset, scit pauperum sustentatione salvandum. Gaudet hujuscemodi filiae mater haerede. Non dolet opes ad alium pervenisse, quas cernit iisdem quibus ipsa voluerat, erogari. Quin potius gratulatur absque labore suo, sua vota compleri. Non enim substantiae dimunitio, sed operarii commutatio est.

6. Quis enim hoc crederet, ut Consulum pronepos, et Furiani germinis decus, inter purpuras Senatorum, furva tunica pullatus incederet, et non erubesceret oculos sodalium, ut deridentes se ipse derideret? « Est confusio quae ducit ad mortem: et est confusio, quae ducit ad vitam » (Eccli. 4). Prima virtus est Monachi, contemnere hominum judicia, et semper Apostoli recordari, dicentis: « Si adhuc hominibus placerem [al. placere vellem ], Christi servus non essem » (Galat. 1. 10). Tale quid et Dominus loquitur ad Prophetas: quod posuerit faciem eorum, quasi urbem aeneam, et lapidem adamantinum, et columnam ferream (Jerem. 1), ne paverent ad injurias populi, sed impudentiam subsannantium, frontis rigore contererent (Ezech. 3). Ingenia liberaliter educata, facilius verecundia, quam metus superat. Et quos tormenta non vincunt, interdum vincit pudor. Non est parum, virum nobilem, virum disertum, virum locupletem, potentium in plateis vitare comitatum, miscere se turbis, adhaerere pauperibus, rusticis copulari, de principe vulgum fieri. Sed quanto humilior, tanto sublimior est. 7. Lucet margaritum in sordibus, et fulgor gemmae purissimae, etiam in luto radiat. Hoc est quod Dominus repromisit: « Glorificantes me, glorificabo » (1. Reg. 2. 30). Alii hoc intelligant de futuro, quando moeror vertetur in gaudium, et transeunte mundo, Sanctorum corona non transit: Ego et in praesentiarum video Sanctorum promissa compleri. Antequam 398 Christo tota mente serviret, notus erat in Senatu, sed multi alii habebant insulas Proconsulares. Totus orbis hujuscemodi honoribus plenus est. Primus erat, sed inter primos. Praecedebat alios dignitate; sed et alios sequebatur. QUAMVIS CLARUS honor vilescit in turba: et apud viros bonos indignior fit ipsa dignitas, quam multi indigni possident. Unde egregie de Caesare Tullius, cum quosdam, ait, ornare voluit, non illos honestavit, sed ornamenta ipsa turbavit. At nunc omnes Christi Ecclesiae Pammachium loquuntur. Miratur orbis pauperem, quem hucusque divitem nesciebat. Quid Consulatu illustrius? Annuus honor est, et postquam alius successerit, prior desinit. Latent in multitudine laureae, et triumphi interdum triumphantium sordibus polluuntur. Quod ante per manus patritias tradebatur, et sola nobilitas possidebat, quo Consul Marius, victor Numidiae et Theutonum, atque Cimbrorum, ob ignobilitatem [al. novitatem ] familiae putabatur indignus: quod Scipio ultra annos pro virtute meruit, nunc sola militia possidet, et agrestia dudum corpora, fulgens palma circumdat. Plus ergo accepimus, quam dedimus. PARVA DIMISIMUS, et grandia possidemus. Centuplicato foenore Christi promissa redduntur. In tali et Isaac quondam agro severat, qui paratus ad mortem, ante Evangelium, Evangelicam portavit crucem. 8. « Si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me » (Matth. 19. 21). Si vis perfectus esse. Semper grandia in audientium ponuntur arbitrio. Et ideo virginitatem Apostolus non imperat, quia Dominus disputans de eunuchis, qui se castrassent propter regna coelorum, ad extremum intulit: « Qui potest capere, capiat » (Ibid. 12). « Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei » (Rom. 9. 16). Si vis perfectus esse. Non tibi imponitur necessitas, ut voluntas praemium consequatur. Si vis ergo esse perfectus, et desideras esse quod Prophetae, quod Apostoli, quod Christus est, vende, non partem substantiae, ne timor penuriae infidelitatis occasio sit, et cum Anania et Sapphira pereas; sed 399 universa quae possides. Cumque vendideris, da pauperibus, non locupletibus, non superbis. Da quo necessitas sustentetur, non quo augeantur opes. Cumque legeris illud Apostoli: « Bovi trituranti os non alligabis: Et, Dignus est operarius mercede sua » (1 Cor. 9. 9; 1. Tim. 5. 18): Et, « Qui altario ministrant, de altario participantur » (1. Cor. 9. 13); memento quoque hujus sententiae: « Habentes victum et vestitum, his contenti sumus » (1. Tim. 6. 8). Ubi videris fumare patinas, et Phasides aves lentis vaporibus decoqui, ubi argenti pondus, ubi ferventes Mannos, comatulos pueros, pretiosas vestes, picta tapetia, ibi ditior est largitore, cui largiendum est. PARS SACRILEGII est, rem pauperum dare non pauperibus. Et tamen non est satis perfecto et consummato viro opes contemnere, pecuniam dissipare, et projicere quod in momento et perdi, et inveniri potest. Fecit hoc Crates Thebanus, fecit Antisthenes, fecerunt plurimi, quos vitiosissimos legimus. Plus debet Christi discipulus praestare, quam mundi Philosophus, gloriae animal, et popularis aurae atque rumorum venale mancipium. Tibi non sufficit opes contemnere, nisi Christum sequaris. CHRISTUM AUTEM sequitur, qui peccata dimittit, et virtutum comes est. Christum scimus sapientiam. Hic thesaurus in agro Scripturarum nascitur, haec gemma multis emitur margaritis. Sin autem adamaveris captivam mulierem, id est, sapientiam saecularem, et ejus pulchritudine captus fueris, decalva eam, et illecebras crinium atque ornamenta verborum cum emortuis unguibus seca. Lava eam Prophetali nitro, et tunc requiescens cum illa, dicito: « Sinistra ejus sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me » (Cant. 2. 6), et multos tibi foetus captiva dabit, ac de Moabitide efficietur Israelitis. Christus sanctificatio est, sine qua nemo videbit faciem Dei. Christus redemptio, idem redemptor et pretium, Christus omnia, ut qui omnia propter Christum dimiserit, unum inveniat pro omnibus, et possit libere proclamare: Pars mea Dominus (Ps. 72. 26). 9. Sentio te divinis ardere doctrinis, nec temeritate quorumdam docere quod nescias; sed ante discere, quod docturus 400 sis. Simplices Epistolae tuae olent Prophetas, Apostolos sapiunt. Non cothurnatam affectas eloquentiam; nec more puerorum argutas sententiolas in clausulis struis. CITO TURGENS spuma dilabitur; et quamvis grandis tumor, contrarius sanitati est. Scitum est illud quoque Catonis: Sat cito, si sat bene. « Quod nos quondam adolescentuli, cum a perfecto Oratore in Praefatiuncula diceretur, risimus. » Meminisse te puto erroris mutui, quando omne Athenaeum Scholasticorum vocibus consonabat: Sat cito, si sat bene. Felices, inquit Fabius, essent artes, si de illis soli artifices judicarent. Poetam non potest nosse, nisi qui versum potest struere. Philosophos non intelligit, nisi qui scit dogmatum varietates. Manufacta et oculis patientia, magis probant artifices. Nostra quam dura sit necessitas, hinc potes animadvertere, quod vulgi standum est judicio, et ille in turba metuendus, quem cum videris solum, despicias. Hoc praeteriens tetigi, ut eruditis contentus auribus, non magnopere cures, quid imperitorum de ingenio tuo rumusculi jactitent; sed Prophetarum quotidie medullas bibas, Christi mystes, Patriarcharum symmistes. 10. Sive legas, sive scribas, sive vigiles, sive dormias, Amos [al. amor ] tibi semper buccina in auribus sonet. Hic lituus excitet animam tuam: hoc amore furibundus, quaere in lectulo tuo quem desiderat anima tua (Cant. 3. 1), et loquere confidenter: « Ego dormio, et cor meum vigilat, (Ibid. 3. 2). Cumque inveneris eum et tenueris, ne dimittas. Et si pauxillulum dormitanti elapsus fuerit e manibus, noli protinus desperare. Egredere in plateas, adjura filias Jerusalem (Ibid. 3. 2), reperies eum cubantem in meridie, lassum, ebrium, noctis ore madefactum, inter greges sodalium, in aromatum varietatibus, inter poma paradisi. Ibi ei de mammillas tuas (Ibid. 7. 12), sugat de erudito pectore, requiescat inter medios Cleros, pennae columbae deargentatae, et interiora ejus in fulgore auri (Ps. 67. 14). Parvulus iste et puer, qui butyro et melle saginatur (Isai. 7. 15), qui inter caseatos nutritus est montes, cito crescit in juvenem, 401 velociter in te hostes spoliat, mature praedatur Damascum, et regem vincit Assyrium. 11. Xenedochium exstructum a Pammac. --Audio te Xenodochium in portu fecisse romano, et virgam de arbore Abraham in Ausonio plantasse littore. Quasi Aeneas nova castra metaris, et super undam Tyberis, ubi ille, cogente quondam penuria, crustis fatalibus et quadris patulis non pepercit, tu viculum nostrum, id est, domum panis (Bethleem) aedificas: et diuturnam famem repentina saturitate compensas. Euge: nostra initia transgrederis; statum summum tenes: de radice pervenis ad cacumen; primus inter monachos, in prima urbe, primum sequeris patriarcham. Lot, quod [al. qui ] interpretatur declinans, campestria eligat, et juxta Pythagorae litteram, facilia magis ac sinistra sectetur. Tu in arduis et saxosis cum Sara tibi monumentum para (Gen. 23). Juxta sit civitas litterarum, deletisque gigantibus, filiis Enac [al. Enacim ], haereditatem tuam, gaudium et risus excipiat. Dives erat Abraham auro, argento, pecore, possessione, vestibus (Gen. 24): tantam habebat familiam, ut ad subitos nuntios, juvenibus electis armare posset exercitum, et quatuor reges, quos quinque reges fugerant, in Dan consecutus occideret; et tamen post tam crebra hospitalitatis officia, dum non refutat homines, suscipere meruit Deum. Non servis, et ancillulis imperabat, ut ministrarent hospitibus, nec bonum quod exercebat, per alios minuit; sed quasi reperta praeda, cum Sara sua humanitati solus incubuit. Ipse pedes lavit, ipse pinguem vitulum portavit humeris de armento. Stetit ut servus, peregrinis prandentibus, et Sarae manibus coctos cibos jejunaturus apposuit. 12. Haec moneo, frater carissime, pietate qua te diligo; ut non solum pecuniam, sed teipsum Christo offeras, hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium tuum (Rom. 12. 1); et imiteris filium hominis, qui non venit ministrari, sed ministrare (Matth. 20. 28). Et quod 402 patriarcha alienis, hoc discipulis et servis Magister exhibuit et Dominus. « Corium pro corio, et omnia quae homo possidet, dare potest pro anima sua. Sed tange, » inquit diabobolus, « carnes ejus, nisi in faciem benedixerit tibi » (Job 2. 4. 5). Scit hostis antiquus, majus continentiae quam nummorum esse certamen. FACILE ABJICITUR, quod haeret extrinsecus; intestinum bellum periculosius est. Conjuncta disglutinamus, unita discindimus [al. dissuimus ]. Zachaeus dives erat, Apostoli pauperes. Reddidit ille quadruplum quod rapuerat, divisitque pauperibus medietatem substantiae suae quae remanserat; suscepit Christum hospitem, salus facta est domui ejus (Luc. 19); et tamen quia parvulus erat, et apostolicae proceritati se non poterat extendere, non fuit in duodecim numero Apostolorum. Apostoli autem quantum ad divitias nihil, quantum ad voluntatem, totum mundum pariter reliquerunt. Si offeramus Christo opes cum anima nostra, libenter suscipiet. Si autem quae foris sunt Deo, quae intus sunt, diabolo demus, non est aequa partitio, et dicitur nobis: « Nonne si recte offeras, et non recte dividas, peccasti? » (Genes. 4. 7. sec. LXX.) 13. Quod patritii generis primus inter primos, monachus esse coepisti, non tibi sit tumoris, sed humilitatis occasio, scienti Filium Dei factum Filium hominis. QUANTUMCUMQUE te dejeceris, humilior Christo non eris. Esto, incedas nudis pedibus, fusca tunica vestiaris, aequeris pauperibus, inopum cellulas dignanter introeas; caecorum oculus sis, manus debilium, pes claudorum; ipse aquam portes, ligna concidas, focum exstruas, ubi vincula? ubi alapae? ubi sputa? ubi flagella? ubi patibulum? ubi mors? Et eum omnia quae dixi feceris, ab Eustochio tua, Paulaque vinceris, si non opere, at certe sexu. Ego quidem Romae non eram, et tunc me tenebat eremus (atque utinam pertenuisset), quando socero tuo vivente Toxotio, saeculo serviebant. Sed tamen audio, quae immunditias platearum 403 ferre non poterant, quae eunuchorum manibus portabantur, et inaequale solum molestius transcendebant; quibus serica vestis oneri erat, et solis calor incendium, nunc sordidatae et lugubres, et sui comparatione forticulae, vel lucernas concinnant, vel succendunt focum, pavimenta verrunt, mundant legumina, olerum fasciculos in ferventem ollam dejiciunt, apponunt mensas, calices porrigunt, effundunt cibos, huc illucque discurrunt. Et certe magnus virginum chorus cum illis habitat. Num hujuscemodi ministeria aliis imperare non poterant? SED NOLUNT vinci ab his labore corporum, quas ipsae superant virtute animi. Haec dico, non quod de ardore mentis tuae quidquam dubitem, sed quo currentem impellam, et acriter dimicanti, fervorem fervori augeam. 14. Monaster. ab Hieron. exstruct. --Nos in ista provincia aedificato monasterio, et diversorio propter exstructo, ne forte et modo Joseph cum Maria in Bethleem veniens, non inveniat hospitium (Luc. 2), tantis de toto orbe confluentibus turbis obruimur monachorum; ut nec coeptum opus deserere, nec supra vires ferre valeamus. Unde quia pene nobis illud de Evangelio contigit, ut futurae turris non ante supputaremus expensas (Luc. 14), compulsi sumus fratrem Paulinianum ad patriam mittere, ut semirutas villulas, quae barbarorum effugerunt manus; et parentum communium census venderet, ne coeptum Sanctorum ministerium deserentes, risum maledicis et aemulis praebeamus. 15. In calce Epistolae recordatus sum, quadrigae vestrae, et proposito quintam deesse Blaesillam, pene oblitus de ea loqui, quae prima de vobis praecesserit ad Dominum. Vere nunc quinque in tres, ac duas videmus esse divisas, illa cum sorore Paulina dulci somno fruitur, tu duarum medius, ad Christum levius subvolabis.

EPISTOLA LXVII AUGUSTINI AD HIERONYMUM.

Hieronymum 404 sciscitatur de titulo vulgati ab ipso libri de Scriptoribus Ecclesiasticis; tum de Petro reprehenso non mendaciter a Paulo, quod etiam superiori epist. 56. quaesierat. Postremo petit, ut quae sint Origenis aliorumque haereticorum errata, sibi indicet.

Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo caritatis observando atque amplectendo fratri et Compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS. 1. « Habeo gratiam, quod pro subscripta salutatione, plenam mihi Epistolam reddidisti, sed breviorem multo quam ex te vellem suscipere, tali viro, a quo, tempora quantalibet occupet, nullus sermo prolixus est. Quanquam itaque nos negotiorum alienorum, eorumque saecularium, curis circumstemur ingentibus: tamen Epistolae tuae brevitati facile non ignoscerem, nisi cogitarem quam paucioribus verbis meis redderetur. Quare aggredere, quaeso, istam nobiscum litterariam collocutionem, ne multum ad nos disjungendos liceat absentiae corporali; quanquam simus in Domino spiritus unitate conjuncti, etiamsi ab stilo quiescamus, atque taceamus. Et libri quidem quos de horreo Dominico elaborasti, pene totum nobis te exhibent. Si enim propterea te non novimus, quia faciem corporis tui non vidimus, hoc modo nec ipse te nosti: nam tu quoque non vides eam. Si autem tibi non ob aliud notus es, nisi quia nosti animum tuum: et nos eum non mediocriter novimus in litteris tuis, in quibus benedicimus Domino, quod tibi, et nobis, omnibusque fratribus qui tua legunt, te talem dedit. »

2. « Liber quidam tuus, inter caetera non diu est, quod venit in manus nostras: quae sit ejus inscriptio, nescimus adhuc. Non enim hoc codex ipse, ut assolet, in liminari pagina praetendebat. Epitaphium tamen appellari dicebat frater, apud quem inventus est, quod ei nomen tibi placuisse ut inderetur, crederemus, si eorum tantum 405 hominum vel vitas, vel scripta ibi legissemus, qui jam defuncti essent. Cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium, ibi commemorentur opuscula, miramur cur hunc ei titulum vel imposueris, vel imposuisse credaris. Tamen [al. Sane ] utiliter a te conscriptum eumdem librum satis approbamus. » 3. « In expositione quoque Epistolae Pauli Apostoli ad Galatas, invenimus aliquid, quod nos multum moveat. Si enim ad Scripturas sanctas admissa fuerint, velut officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cujus pondere contentiosae falsitatis subruatur [al. obruatur ] improbitas? Statim enim ut protuleris, si aliter sapit, qui contra nititur; dicet illud quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum. Ubi enim hoc non poterit, si potuit in ea narratione, quam exorsus Apostolus ait: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior (Gal. 1. 20), credi affirmarique mentitus, eo loco ubi dixit de Petro et Barnaba: Quum viderem, quia non recte ingrediebantur ad veritatem Evangelii? (Gal. 2. 14). Si enim recte ingrediebantur illi, iste mentitus est. Si autem ibi mentitus est, ubi verum dixit? An ibi verum dixisse videbitur, ubi hoc dixerit, quod lector sapit? Cum vero contra sensum lectoris aliquid occurrerit, officioso mendacio deputabitur? Non enim deesse poterunt causae, cur existimetur non solum potuisse, verum etiam debuisse mentiri, si huic regulae conceditur locus. Non opus est hanc causam multis verbis agere, praesertim apud te, cui sapienter providenti dictum est satis. Nequaquam vero mihi arrogaverim, ut ingenium tuum divino dono aureum, meis obolis ditare contendam: nec est quisquam te magis idoneus, qui opus illud emendet. » 4. « Neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit: Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem (1. Cor. 9. 20), et caetera quae ibi dicuntur COMPASSIONE misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aegrotus, qui ministrat aegroto: non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Judaeus erat; Christianus autem factus, non Judaeorum sacramenta 406 reliquerat, quae convenienter ille populus et legitimo tempore quo oportebat, acceperat. Sedi deo susceperat ea celebranda, cum jam Christi esset Apostolus; ut doceret non esse perniciosa iis, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christo credidissent, non tamen in eis jam constituerent spem salutis, quoniam per Dominum Jesum salus ipsa, quae illis sacramentis significabatur, advenerat. Ideoque gentibus, quod insuetos a fide revocarent onere gravi et non necessario, nullo modo imponenda esse censebat. 5. « Quapropter non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret; quamvis enim jam superflua, tamen solita non nocerent: sed quoniam gentes cogebat judaizare (Galat. 2. 14), quod nullo modo posset, nisi ea sic ageret, tanquam adhuc etiam post Domini adventum necessaria saluti forent: quod vehementer per Apostolatum Pauli veritas dissuasit. Nec Apostolus Petrus hoc ignorabat: sed id faciebat, timens eos qui ex Circumcisione erant. Itaque et ipse vere correctus est, et Paulus vera narravit; ne sancta scriptura, quae ad fidem posteris edita est, admissa auctoritate mendacii, tota dubia nutet ac fluctuet. Non enim potest aut oportet litteris explicari, quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus. Posset autem opportune minusque periculose demonstrari, si coram inter nos colloqueremur. 6. « Hoc ergo Judaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant: et in primis illud, quod ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. 10. 3). Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato sacramento gratiae, secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta, non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda. Quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei Martyres fierent (2. Mach. 7. 1). Postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos [f. Christianae ] Judaei tanquam hostes legis persequebantur. Hos itaque atque hujusmodi errores et vitia, dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret (Philip. 3. 8): non observationes legis, si more patrio 407 celebrarentur: sicut ab ipso celebratae sunt sine ulla salutis necessitate: non sicut Judaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat. Nam si propterea illa sacramenta celebravit, quia simulavit se Judaeum, ut illos lucrifaceret: cur non etiam sacrificavit cum Gentibus, quia et iis qui sine lege erant, tanquam sine lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret (1. Cor. 9): nisi quia et illud fecit, ut natura Judaeus: et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse quod non erat; sed ut misericorditer eis ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret? NON SCILICET mentientis astu, sed compatientis affectu: sicut eo ipso loco generaliter intulit: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem (Ibid. v. 22), ut sequens conclusio: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, ad hoc referenda intelligatur, ut cujusque infirmitatem tanquam in seipso miseratus appareat. Non enim et cum diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? (2. Cor. 11. 29.) infirmitatem alterius simulasse potius quam condoluisse, volebat intelligi. 7. « Quare arripe, obsecro te, ingenuam et vere Christianam cum caritate severitatem, ad illud opus corrigendum atque emendandum, et παλινωδιαν, ut dicitur, cane. Incomparabiliter enim pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Graecorum. PRO ISTA ENIM fortius nostri Martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa illi haeres adversus Trojam, dimicaverunt. Neque hoc ideo dico, ut oculos cordis recipias, quos absit, ut amiseris; sed ut advertas, quos cum habeas sanos et vigiles, nescio qua dissimulatione avertisti; ut non intenderes quae consequantur adversa, si semel creditum fuerit, posse honeste atque pie scriptorem divinorum librorum in aliqua sui operis parte mentiri. 8. « Scripseram jam hinc aliquando ad te Epistolam, quae non perlata est, quia nec is perrexit, cui perferendam tradideram. Ex qua illud mihi suggestum est, cum ista dictarem, quod in hac quoque praetermittere non debui, ut si alia est sententia tua, eademque est melior, timori meo libenter ignoscas. Si enim aliter sentis, verumque tu sentis (nam nisi verum sit, melius esse non potest) ut non dicam nulla, certe non magna culpa, meus error veritati favet, si recte in quoquam veritas potest favere mendacio. » 408 9. De Origene autem quod rescribere dignatus es, jam sciebam non tantum in Ecclesiasticis litteris, sed in omnibus, recta et vera quae invenerimus, approbare atque laudare, falsa vero et prava improbare atque reprehendere. Sed illud de prudentia doctrinaque tua desiderabam, et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa ejus errata, quibus a fide veritatis ille vir tantus recessisse convincitur. In libro etiam, quo cunctos, quorum meminisse potuisti, Scriptores Ecclesiasticos, et eorum scripta commemorasti, commodius ut arbitror fieret, si nominatis eis quos haeresiarchas [al. haeresiotas ] esse nosti (quando ne ipsos quidem praetermittere volueris, subjungeres etiam in quibus cavendi essent: quanquam nonnullos etiam praetermiseris, quod scire cuperem, quo consilio factum sit. Aut si illud volumen forte onerare noluisti, ut commemoratis haereticis, non adderes, in quibus eos Catholica damnarit auctoritas, quaeso ne grave sit litterario labori tuo, quo non mediocriter per Domini Dei nostri gratiam in latina lingua sanctorum studia et accendisti et adjuvisti, id quod tibi per humilitatem meam fraterna caritas indicit, ut si occupationes tuae sinunt, omnium haereticorum perversa dogmata, qui rectitudinem fidei christianae usque ad hoc tempus, vel imprudentia, vel imperitia, vel pervicacia depravare conati sunt, uno libello breviter digesta edas, in notitiam eorum, quibus aut non vacat propter alia negotia, aut non valent propter alienam linguam tam multa legere atque cognoscere. Diu te rogarem, nisi hoc soleret esse indicium minus de caritate praesumentis. Hunc interea fratrem nostrum in Christo Paulum multum commendo benignitati tuae, cujus in nostris regionibus existimationi bonum coram Deo testimonium perhibemus. »

EPISTOLA LXVIII. AD CASTRUTIUM.

Castrutio e Pannonia, qui ut Hieronymum inviseret, navigare constituerat, gratias agit, eumque consolatur de caecitate oculorum, docens eam aliquoties a Deo propitio immitti. 1. Sanctus filius meus Heraclius diaconus mihi retulit, quod cupiditate 409 nostri Cissam usque venisses: et homo Pannonius, id est, terrenum animal, non timueris Adriatici maris aestus [al. Syrtes ], et Aegei atque lonii subire discrimina. Et nisi te pius fratrum retinuisset affectus, voluntatem opere complesses. Habeo itaque gratias, et in acceptum refero. In amicis enim non res quaeritur, sed voluntas. Quia alterum ab inimicis saepe praebetur: alterum sola caritas tribuit. Simulque obsecro, ne imbecillitatem corporis quam sustines, de peccato tibi existimes evenisse. Quod quidem et Apostoli suspicantes de eo qui natus erat caecus ex utero, interrogantesque Dominum Salvatorem: Iste peccavit, an parentes ejus, ut caecus nasceretur, audiunt: Neque hic peccavit, nec parentes ejus; sed ut manifestentur opera Dei in ipso (Joan. 9. 2. 3). Quantos enim cernimus Ethnicos atque Judaeos, haereticos, atque diversorum dogmatum homines volutari in coeno libidinum, madere sanguine, feritate lupos, rapacitate milvos vincere; et nihilominus flagellum non appropinquare tabernaculis eorum (Psal. 90), nec eos cum hominibus verberari: et idcirco superbire contra Deum, et transire usque ad coelum os eorum. Cum sanctos e contrario viros, sciamus aegrotationibus, miseriis et egestate torqueri, qui forsitan dicunt. Ergo frustra sanctificavi animam meam, et lavi inter innocentes manus meas (Psal. 72. 13). Et statim se reprehendentes aiunt: Si narravero sic, ecce nationem [al. generationem] filiorum tuorum reprobavi (Ibid. 13. 15). Si caecitatis causam putas esse peccatum, et id Dei inferre iram, quod crebro medici remediantur, insimulabis Isaac, qui in tantum lucis istius expers fuit, ut etiam cui nollet, errore deceptus benediceret (Gen. 27). Referes crimen in Jacob, cujus caligaverat acies, et cum interioribus oculis, et spiritu prophetali longe post futura prospiceret, et Christum cerneret de stirpe regia esse venturum, Ephraim et Manassem videre non poterat (Ibid. 48 et 49). Quid inter reges Josia sanctius? Aegyptio mucrone 410 interfectus est (4. Reg. 23). Quid Petro, quid Paulo sublimius? Neronianum gladium cruentarunt. Et (ut de hominibus taceam) Dei Filius sustinuit ignominiam crucis: et tu putas beatos, qui felicitate istius saeculi et deliciis perfruuntur? Magna ira est, quando peccantibus non irascitur Deus. Unde et in Ezechiele ad Jerusalem, Jam, inquit, non irascar tibi, zelus meus recessit a te (Ezech. 16, 42). Quem enim diligit Dominus, corripit (Prov. 3. 12); Et, castigat omnem filium quem recipit (Hebr. 12). Non erudit pater, nisi quem amat. Non corripit magister discipulum, nisi eum quem ardentioris cernit ingenii. Medicus si cessaverit curare, desperat. Quod si responderis: quo modo Lazarus recepit mala in vita sua (Luc. 16), libenter nunc tormenta patiar, ut futura mihi gloria reservetur; Non enim vindicabit Dominus bis in idipsum (Naum. 1). Job vir sanctus et immaculatus, et justus in generatione sua cur tanta perpessus sit ipsius volumine continetur.

2. Et ne veteres replicando historias, longum faciam, et excedam mensuram epistolae, brevem tibi fabulam [Narratiunculam] referam, quae infantiae meae temporibus accidit. Beatus Antonius cum a sancto Athanasio, Alexandriae Episcopo, propter confutationem haereticorum [Arianorum], in urbem Alexandriam esset accitus, et isset ad eum Didymus vir eruditissimus, captus oculis, inter caeteras sermocinationes, quas de Scripturis sanctis habebant, cum ejus admiraretur ingenium, et acumen animi collaudaret, sciscitans ait: Num tristis es, quod oculis carnis careas? Cum ille pudore reticeret; secundo tertioque interrogans, tandem elicuit, ut moerorem animi simpliciter fateretur. Cui Antonius: Miror, ait, prudentem virum ejus rei dolere damno, quam formicae et muscae et culices habent, et non laetari illius possessione, quam sancti soli et Apostoli meruerunt. Ex quo pervides, quod multo melius sit spiritu videre quam carne: et illos oculos possidere, in quos peccati 411 festuca (Luc. 6) non possit incidere. Nos [al. Ad nos ], licet hoc anno non veneris, tamen non desperamus adventum tuum. Quod si sanctus Diaconus portitor litterarum, tuis rursum amplexibus fuerit irretitus, et illo comitante, huc veneris, libenter suscipiam, dispensationis moram magnitudine foenoris duplicari.

EPISTOLA LXIX. AD OCEANUM.

Carterii Hispani Episcopi, qui unam ante baptismum, alteram, ea mortua, post baptismum uxorem duxerat, ordinationem defendit, ne bigamus censeatur, contra quam Oceanus sentiebat. Hinc arrepta occasione de verbis Apostoli, Unius uxoris virum, deque iis quae in Episcopo cum primis requiruntur, virtutibus disserit. 1. Nunquam, fili Oceane, fore putabam, ut indulgentia Principis calumniam sustineret reorum; et de carceribus exeuntes, post sordes ac vestigia catenarum dolerent alios relaxatos. In Evangelio audit invidus salutis alienae; Amice, si ego bonus sum, quare oculus tuus nequam est? (Matth. 20. 15.). Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Rom. 11. 32). Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Ibid. 5. 20). Caesa sunt Aegypti primogenita (Exod. 12), et ne jumentum quidem Israeliticum in Aegypto derelictum est. Et [al. En ] consurgit mihi Caina haeresis, atque olim emortua vipera contritum caput levat, quae non ex parte ut ante consueverat, sed totum Christi subruit sacramentum. Dicit enim esse aliqua peccata, quae Christus non possit purgare sanguine suo; et tam profundas scelerum pristinorum 412 inhaerere [al. inseri ] corporibus atque animis cicatrices, ut medicina illius attenuari non queant. Quid aliud agit, nisi ut Christus frustra mortuus sit? Frustra autem mortuus est, si aliquos vivificare non potest. Mentitur Joannes Baptista, et digito Christum et voce demonstrans: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. 1. 29), si sunt adhuc in saeculo, quorum Christus peccata non tulerit. Aut enim ostendendi sunt non esse de mundo, quos Christi ignoret indulgentia: aut si de mundo sunt, eligendum e duobus alterum. Liberati a peccatis, Christi potentiam probant: non liberati, quasi adhuc rei, imbecillitatem demonstrant. Sed absit hoc de Omnipotente credere, quod in aliquo impotens sit. Omnia quae Pater facit, et Filius facit similiter (Ibid. 5. 19). Infirmitas Filii redundat ad Patrem. Cuncta oviculae membra portata sunt: totae Apostoli Epistolae Christi gratiam sonant. Et ne parum videretur simplex gratiae nuncupatio: Gratia, inquit, vobis et pax multiplicetur (1. Petr. 1. 2). Multiplicatio promittitur, et a nobis paucitas affirmatur.

2. Quorsum ista? Nosti problema tuum: Carterius Hispaniae Episcopus, homo et aetate vetus et sacerdotio, unam antequam baptizaretur, alteram post lavacrum, priore mortua, duxit uxorem; et arbitraris eum contra Apostoli fecisse sententiam, qui in catalogo virtutum, Episcopum unius uxoris virum praeceperit ordinandum. Miror autem te unum protraxisse in medium, cum omnis mundus his ordinationibus plenus sit; non dico de Presbyteris, non de inferiori gradu: ad Episcopos venio, quos si sigillatim voluero 413 nominare, tantus numerus congregabitur, ut Ariminensis Synodi multitudo superetur. SED INDECENS EST, sic unum tueri, ut plures accusare videaris; et quem ratione non possis, societate peccantium defendas. Sustinui Romae a viro eloquentissimo cornutum, ut dicitur, syllogismum, ut quocumque me verterem, strictius [al. strictus ] tenerer. Uxorem, inquit, ducere peccatum est, an non? Ego simplex, et qui insidias vitare nescirem, dixi non esse peccatum. Rursum aliud proposuit, in baptismate bona opera dimittuntur, an mala? Et in hoc eadem simplicitate respondi peccata dimitti. Cum me securum putarem, coeperunt mihi hinc inde cornua increscere, et absconditae prius acies dilatari. Si, inquit, uxorem ducere, non est peccatum; baptismus autem peccata dimittit; quidquid non dimittitur, reservatur. Illico mihi, quasi a fortissimo pugile percussus essem, ante oculos caligo observari coepit, statimque recordatus Chrysippei [al. Chrysippi ] sophismatis: « Si mentiris, idque vere dicis; mentiris: » et in me reversus converti in adversarium propositionis stropham. Quaeso, inquam, te ut respondeas. Baptismus hominem facit novum, an non? Vix dedit, quod novum faceret. Gradatim intuli: ex toto novum facit, an ex parte? Respondit, ex toto. Deinceps interrogavi, nihil ergo veteris hominis in baptismate reservatur? Movit caput. Coepi protinus texere: Si baptismus novum hominem facit, et ex toto novum creat, nihilque in eo veteris reservatur, non potest novo imputari, quod in veteri quondam fuit. Primum spinosulus noster obmutuit; postea vero Pisoniano vitio, cum loqui nesciret, tacere non potuit. Sudare tamen frons, pallere genae, tremere labia, haerere lingua, saliva siccari, et plus timore quam aetate contrahi. Erupuit aliquando: Nonne legisti ab Apostolo, unius uxoris virum assumi in sacerdotium, et rem non tempora definiri? Quia me syllogismis provocaverat, et videbam tendere hominem ad interrogatiunculas tortuosas, sua contra illum tela jaciebam. Baptizatos, 414 inquam, Apostolus elegit in Episcopatum, an Catechumenos? Respondere nolebat. Ego tamen idipsum ingerere, et secundo ac tertio sciscitari [al. additur coepit ]. Nioben putares, quae nimio fletu in lapidem versa est. Verti me ad auditores: nihil interest, o boni judices, adversarium vigilantem, an dormientem ligem, nisi quod facilius est quiescenti, quam reluctanti vincula innectere. Si Apostolus non catechumenos in clerum allegit, sed fideles: fidelis autem est qui Episcopus ordinatur; vitia catechumeni non imputabuntur fideli. Torquebam istiusmodi spicula, et vibrantes hastas in lethargicum dirigebam. Oscitabat tandem, et quasi per mentis crapulam ructans et nauseans evomebat: Apostolus, dixit, Paulus haec docuit. 3. Proferuntur ergo Apostoli Epistolae, una ad Timotheum, altera ad Titum. In prima scriptum erat: « Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem: sed modestum, non litigiosum, non avarum, domum suam bene regentem; filio shabentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam adhibebit? Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli » (1. Tim. 5. 1. et seqq.). Ad Titum statim in principio haec mandata ponuntur. « Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant, corrigas: et constituas per civitates Presbyteros, sicut ego tibi disposui. Si quis est sine crimine unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet ego Episcopum esse sine crimine, tanquam Dei dispensatorem, non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benevolum, prudentem, justum, sanctum, continentem, obtinentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut possit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere » (Cap. 1. 5. et seqq.). In utraque 415 Epistola, sive Episcopi, sive Presbyteri, quanquam apud veteres iidem Episcopi et Presbyteri fuerint: quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis, jubentur monogami in Clerum eligi. Certe de baptizatis Apostoli sermonem esse, nemo dubitat. Si ergo omnia quae in ordinatione quaeruntur Episcopi, non praejudicant ordinando, licet ea ante baptisma non habuerit (quaeritur enim quid sit, et non quid fuerit) quare solum nomen uxoris impediat, quod solum peccatum non fuit? Dicis, quia peccatum non fuit, idcirco non est dimissum in baptismate. Rem novam audio: quia peccatum non fuit, in peccatum reputabitur. Omnia scorta, et publicae colluvionis sordes, impietas in Deum, parricidium, et incestus in parentes, atque in extraordinarias voluptates utriusque sexus mutata natura, Christi fonte purgantur: uxoris inhaerebunt maculae, et lupanaria thalamis praeferentur? Ego non tibi imputo meretricum exercitus, exoletorum greges, effusionem sanguinis, et instar suis in omni coeno libidinum volutabra; et tu mihi olim mortuam de sepulcro uxorculam protrahis: quam ideo accepi, ne facerem quod fecisti? Audiant ethnici messes [al. messis ] Ecclesiae, de quibus quotidie horrea nostra complentur: audiant catechumeni, qui sunt fidei canditati, ne uxores ducant ante baptisma, ne honesta jungant matrimonia; sed Scottorum et Atticotorum ritu, ac de Republica Platonis, promiscuas uxores, communes liberos habeant: imo caveant qualecumque vocabulum conjugis, ne postquam in Christo crediderint, doceat eis quod aliquando non concubinas, nec meretrices, sed uxores habuerint. 4. Recolat unusquisque conscientiam suam, et totius vulnera plangat aetatis: cumque verum judicem priorum se exhibuerit delictorum, audiat increpantem Jesum: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. 7. 5; et Luc. 6. 42). Vere Scribarum et Pharisaeorum similes, culicem liquantes et camelum glutientes, decimamus mentam et anethum; et Dei judicium praetermittimus (Matth. 23). Quid simile uxor et scortum? 416 Imputatur infelicitas conjugis mortuae, et libido meretricia coronatur? Ille si prior uxor viveret, aliam conjugem non haberet: tu ut passim caninas nuptias jungeres, quid potes excusare? Forsitan timuisse te dicas, ne si matrimonium copulasses, non posses aliquando Clericus ordinari. Ille in uxore optavit liberos, tu in meretrice sobolem perdidisti. Illum naturae et benedictioni Domini servientem: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. 1. 28), cubiculorum secreta texerunt: te subantem ad coitum publica facies execrata est. Ille quod licebat, verecundo pudore celavit: tu quod non licebat, impudenter omnium oculis ingessisti. Illi scriptum est: Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum (Hebr. 13. 4); tibi legitur: Fornicatores autem et adulteros judicabit [al. perdet.] Deus (Ibidem): Et, qui corrumpit templum Dei, corrumpet illum Deus (1. Cor. 6. 7). Omnia, inquit, nobis in baptismate condonata sunt crimina: nec post indulgentiam, judicis est metuenda severitas, dicente Apostolo: « Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (Ibid. 3. 17). Omnia peccata donata sunt; bene et fideliter. Sed quaero quomodo tuae sordes lotae sint, et meae munditiae sordidatae? Non dico, ais, tuas sordidatas, sed in eodem statu mansisse quo fuerant; si enim sordes fuissent, lotae utique fuissent ut meae. Rogo quae est ista tergiversatio, et acumen omni pistillo retusius? Quia non est peccatum, peccatum est: quia non est sordidum, sordidum est? Non dimisit Dominus, quia non habuit quod dimitteret; et quia non dimisit, idcirco manet, quod dimissum non fuit. 5. Quantam vim habeat baptisma, et aqua in Christo sanctificata gratiam, paululum post docebo: interim juxta vulgare proverbium: Malo arboris nodo, malus cuneus requirendus est. Hoc quod dicit, unius uxoris virum, potest et aliter disseri. Ex Judaeis erat Apostolus: prima Christi Ecclesia de Israel reliquiis congregabatur. Sciebat, Lege concessum, et exemplo Patriarcharum ac Moysi familiare populo noverat in multis uxoribus liberos spargere: ipsis quoque Sacerdotibus hujus licentiae patebat arbitrium: Praecepit ergo, ne 417 eamdem licentiam Ecclesiae sibi vindicent Sacerdotes: ne bina pariter et trina conjugia sortiantur; sed ut singulas uno tempore uxores habeant. Ne contentiosum clames esse quod diximus, accipe et aliam explanationem: ne tibi soli liceat, non voluntatem Legi, sed Legem jungere voluntati. Quidam coacte interpretantur uxores pro Ecclesiis, viros pro Episcopis debere accipi. Et hoc in Nicaena quoque Synodo a patribus esse decretum, ne de alia ad aliam Ecclesiam Episcopus transferatur: ne virginali [al. Virginis ] pauperculae societate contempta, ditioris adulterae quaerat amplexus: ut quomodo culpa et filiorum vitium in λογισμοῖς, id est, cogitationibus, accipitur; domusque dispensatio ad animam refertur et corpus, ita et uxores Pontificum dici Ecclesias. De quibus in Isaia scriptum est: Mulieres properantes de spectaculo venite: non est enim populus habens intelligentiam (Isai. 27. 11. juxta LXX). Et rursum: Mulieres divites, surgite, et audite vocem meam (Ibid. 32. 9). Et in Proverbiis: Mulierem fortem quis inveniet? (Prov. 31. 10. juata LXX.) Honorabilior est pretiosis lapidibus, quae talis est. Confidit in ea cor viri sui. Et in eodem volumine: Sapientes mulieres aedificaverunt domum; insipiens autem destruxit manibus (Ibid. 14. 1). Nec hoc, inquiunt, Episcopis videatur indignum, cum de Deo quoque scriptum sit: Sicut despicit uxor virum suum, sic despexit me domus Israel (Jerem. 3). Et in Apostolo: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (2. Cor. 11. 2). Mulierem autem, id est, γυναῖκα juxta 418 Graeci sermonis ambiguitatem, in his omnibus testimoniis uxorem potius intellige. Violenta est, inquies, et satis dura etiam haec interpretatio. Redde igitur Scripturae simplicitatem suam, ne tuis contra te legibus dimicemus. Quaeram et illud: Si quis et ante baptismum habuerit concubinam, et illa mortua, baptizatus uxorem duxerit, utrum Clericus fieri debeat an non? Respondebis posse fieri: quia concubinam habuerit, non uxorem. Conjugales ergo tabulae et jura dotalia, non coitus ab Apostolo condemnatur. Multos videmus ob nimiam paupertatem, uxorum [al. virorum ] sarcinam declinare, et ancillas suas habere pro uxoribus, susceptosque ex his liberos colere [al. tollere ] ut proprios: qui si forte ditati ab Imperatore, stolam illis meruerint, confestim Apostolo colla submittent, et inviti inter uxores eas recipere cogentur. Sin autem Principale rescriptum eadem tenuitas impetrare non quiverit, cum romanis legibus scita Ecclesiae mutabuntur. Vide ne hoc quod dicitur: unius uxoris virum, unius mulieris possit intelligi, ut ad coitum magis referatur, quam ad dotales tabulas. Haec universa proferimus, non quo verae et simplici intelligentiae resistamus: sed ut doceamus te Scripturas sanctas sic intelligere ut scriptae sunt; nec evacuare baptismum Salvatoris, et totum patibuli sacramentum irritum facere. 6. Reddamus quod paulo ante promisimus, et de schola Rhetorum, aquarum 419 laudes et baptismi praedicemus. Rudis mundus, necdum sole rutilante, nec pallente luna, nec astris micantibus, incompositam et invisibilem materiam, abyssorum magnitudine, et deformibus tenebris opprimebat. Solus Spiritus Dei in aurigae modum super aquas ferebatur (Gen. 1. 2), et nascentem mundum in figura baptismi parturiebat. Inter coelum et terram, medium exstruitur firmamentum; et juxta Hebraici sermonis ἑτυμολογίαν coelum, id est, SAMAIM ex aquis sortitur vocabulum: et aquae quae super coelos sunt, in laudes Dei separantur. Unde et in Ezechiele Propheta, Crystallum super Cherubim videtur extensum (Ezech. 1), id est, compactae et densiores aquae. Primum de aquis, quod vivit, egreditur et pennatos fideles de terra ad coelum levat. Fabricatur homo de limo (Gen. 2. 7), et inter manus Dei aquarum sacramenta versantur. Plantatur paradisus in Eden (Ibid. v. 8); et unus fons in quatuor principia dividitur, qui postea egrediens de templo, et contra solis ortum vadens (Ezech. 47. 1), amaras aquas mortuasque vivificat. Peccat mundus, et sine aquarum Diluvio non purgatur (Gen. 7. 17), Statimque columba Spiritus sancti, expulso alite teterrimo, ita ad Noe quasi ad Christum in Jordane devolat, et ramo refectionis ac luminis, pacem orbi annuntiat (Ibid. 8. 11). Pharao cum exercitu suo nolens populum Dei exire de Aegypto, in typo baptismatis suffocatur (Exod. 14. 13). Et in Psalmis de interfectione illius scribitur: « Tu confirmasti in virtute tua mare, contrivisti [al. contribulasti ] capita draconum in aquis; tu confregisti capita draconis magni » (Psal. 73. 13). Unde et reguli et scorpiones arentia quaeque sectantur; et postquam ad aquas venerint ὑδροφόβους (Aquae pavidos), et lymphaticos faciunt. Mare mutatur sacramento crucis; et septuaginta palmae Apostolorum, dulcoratis Legis gurgitibus irrigantur. Abraham et Isaac puteos fodiunt, repugnant Allophyli. Et Bersabee, civitas juramenti (Gen. 21), regnumque Salomonis nomen sumit a fontibus (3. Reg. 1). Rebecca invenitur ad puteum (Gen. 24). Rachel propter aquas, supplantatoris osculo salutatur (Ibid. 29). Moyses filias sacerdotis Madiam aperto puteo ab injuria vindicat. Praecursor Domini in aquis fontium juxta Salim, quod interpretatur pax sive perfectio, Christo populum 420 parat (Matth. 4. 27). Ipse Salvator post baptisma, et sanctificatas suo lavacro Jordanis aquas, regnum coelorum incipit praedicare. Primum signum ex aquis facit (Joan. 2. 9), Samaritana vocatur ad puteum, sitiens invitatur ad potum. Nicodemo dicit occulte: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrare eum in regnum coelorum » (Joan. 3). Quia ab aquis coeperat, finivit in aquis. Latus Christi percutitur lancea, et baptismi atque martyrii pariter sacramenta funduntur. Post resurrectionem mittit Apostolos ad Gentes, et praecipit eis, ut baptizent eos in mysterio Trinitatis. Poenitet facti populum Judaeorum, et statim a Petro ad baptisma mittitur. Antequam parturiat, parit Sion, et nascitur gens simul (Isai. 66. 7. 8). Paulus persecutor Ecclesiae, et lupus rapax Benjamin, Ananiae ovi submittit caput: nec ante recuperat aspectum quam curet baptismo caecitatem (Act. 9. 18). Eunuchus Candacis reginae Aethiopum, lectione Prophetica, Christi baptismati praeparatur. Mutat contra naturam Aethiops pellem suam, et pardus varietates suas (Jer. 13. 23). Qui Joannis acceperant, quia Spiritum Sanctum nesciebant, iterum baptizantur, ne quis putaret Gentibus ac Judaeis, aquas sine Spiritu Sancto ad salutem posse sufficere. « Vox Domini super aquas, Dominus super aquas multas, Dominus diluvium inhabitare facit » (Psal. 28. 3). « Dentes ejus sicut grex detonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellos habentes foetus, et infoecunda non est in eis » (Cantic. 4. 2). Si non est infoecunda, nec sterilis, omnes habent ubera lacte rorantia, quae cum Apostolo possint dicere: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. 4. 19): et, Lac vobis potum dedi, non escam (1. Cor. 3. 2). Michaeas de baptismi gratia vaticinatur: Ipse avertet, et miserebitur nostri: demerget iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra (Mich. 7. 19). 7. Quomodo ergo in lavacro omnia peccata merguntur, si una uxor supernatat: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. 31. 1. 2). Arbitror quod possumus et nos huic aliquid cantico jungere: Beatus vir, cui non imputabit Dominus uxorem. Audiamus et Ezechielem filium hominis, quomodo de ejus virtute pronuntiet, qui hominis futurus est filius: Assumam 421 vos de gentibus, et aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris: et dabo vobis cor novum, et spiritum. Ab omnibus, inquit, mundabo vos sordibus (Ezech. 36. 25. 26). In omnibus nihil praetermittitur. Si sordes emundantur, quanto magis munditiae non coinquinantur? Dabo vobis cor novum, et spiritum novum: In Christo enim Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova natura (Gal. 5. 6). Unde cantamus canticum novum: et vetere homine deposito, non ambulamus in vetustate litterae sed in novitate spiritus (Rom. 7. 6). Hic est calculus novus, cui novum nomen inscribitur; quod nemo scit legere, nisi qui illud acceperit (Apoc. 2. 17). « Quotquot enim baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem illius baptizati sumus. Consepulti enim ei sumus per baptismum in mortem [al. morte ], ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitatem vitae ambulemus » (Rom. 6. 3). Toties novitatem legimus, et tamen maculosum nomen uxoris non potest ulla novitate deleri? Consepulti sumus Christo in baptismate, et resurreximus per fidem operationis Dei, qui suscitavit eum a mortuis. Cumque essemus mortui in delictis, et praeputio carnis nostrae, convivificavit nos cum illo, donans omnia delicta; delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci (Coloss 2). Omnia nostra cum Christo mortua sunt, universa chirographi veteris peccata deleta sunt; solum nomen vivit uxoris? Dies me deficiet si cuncta quae ad potentiam baptismi pertinent, de Scripturis sanctis voluero digerere; et nativitatis secundae, imo in Christo primae, ponere sacramenta. 8. Antequam dictandi finem faciam (jam enim intelligo mensuram me excedere Epistolae), volo superiora capitula, in quibus futuri Episcopi vita describitur, cursim exponere; ut Apostolum non in unius uxoris elogio, sed in omnibus quae praecipit, Doctorum Gentium suscipiamus. Simul obsecro, ne quis me in sugillationem istius temporis Sacerdotum scripsisse, quae scripsi, existimet, sed in Ecclesiae utilitatem. Ut enim oratores, et philosophi describentes qualem velint esse perfectum oratorem, 422 et philosophum, non faciunt injuriam Demostheni et Platoni, sed res ipsas absque personis definiunt: sic in descriptione Episcopi, et in eorum expositione quae scripta sunt, quasi speculum Sacerdotii proponitur. Jam in potestate et conscientia singulorum est, quales se ibi aspiciant; ut vel dolere ad deformitatem, vel gaudere ad pulchritudinem possint. Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (1. Tim. 3. 1). Opus, non dignitatem; laborem, non delicias, OPUS, PER quod humilitate decrescat, non intumescat fastigio. Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse (Ibid. 2). Idipsum quoque ad Titum: Si quis est sine crimine (Tit. 1. 6). Omnes virtutes in uno sermone comprehendit, et pene rem contra naturam exigit? Si enim omne peccatum, etiam in otioso verbo reprehensione dignum est: quis est ille qui absque peccato, id est, sine reprehensione, versetur in hoc mundo? Sed futurus Pastor Ecclesiae talis eligitur, ad cujus comparationem recte grex caeteri nominentur. Definiunt Rhetores oratorem, qui sit vir bonus, dicendi peritus. Ante vita, sic lingua irrephensibilis quaeritur, ut merito suspiciatur. PERDIT ENIM auctoritatem docendi, cujus sermo opere destruitur. Unius uxoris virum; de hoc supra diximus. Nunc hoc tantum admonemus, ut si unius uxoris vir, etiam ante baptisimum quaeritur; caetera quoque quae praecepta sunt, ante baptismum requiramus. Neque enim competit universa post baptismum, et unum hoc mandatum intelligere ante baptismum. Sobrium, sive vigilantem, νηφάλιος quippe utrumque significat. Prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem (Levit. 10). Sacerdotes qui ministrant in templo Dei, prohibentur vinum et siceram bibere: ne in crapula et ebrietate aggraventur corda eorum; et ut sensus officium exhibens, Deo vigeat semper, et tenuis sit. Quod autem infert prudentem, excludit eos, qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam Sacerdotum. NISI ENIM cerebrum sanum fuerit, omnia membra in vitio erunt. Ornatum quoque, ἐπίτασις est prioris verbi, id est, irreprehensibilis. Qui vitia non habet, irreprehensibilis appellatur: qui virtutibus pollet, ornatus est. Possumus et aliud 423 intelligere ex hoc verbo, juxta illud Tullii: Caput est artis, decere quod facias. Sunt enim quidam ignorantes mensuram suam, et tantae stoliditatis ac vecordiae, ut et in motu et in incessu, et in habitu, et in sermone communi, risum spectantibus praebeant: et quasi intelligentes quid sit ornatus, comunt se vestibus et munditiis corporis, et lautioris mensae epulas parant: cum omnis istiusmodi ornatus et cultus sordibus foedior sit. Quod autem doctrina a Sacerdotibus expetatur, et veteris praecepta sunt Legis, et ad Titum plenius scribitur. INNOCENS ENIM et absque sermone conversatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Nam et latratu canum, baculoque pastoris, luporum rabies deterrenda est. Non vinolentum, non percussorem (Tit. 7). Virtutibus vitia opposuit. 9. Didicimus quales esse debeamus: discamus quales non esse debeant Sacerdotes. Vinolentia scurrarum est, et comessatorum: venterque mero aestuans, cito despumat in libidines. In vino luxuria, in luxuria voluptas, in voluptate impudicitia est. Qui luxuriatur, vivens mortuus est: ergo qui inebriatur, et mortuus et sepultus est. Noc ad unius horae ebrietatem nudat femora sua (Gen. 9. 21), quae per sexcentos annos sobrietate contexerat. Lot per temulentiam, nesciens libidini miscet incestum: et quem Sodoma non vicerat, vina vicerunt. Percussorem autem Episcopum ille condemnat, qui dorsum suum posuit ad flagella: et maledictus non remaledixit (Isai. 50; Marc. 15). Sed modestum (1. Tim. 3). Duobus malis unum opposuit bonum; ut temulentia et ira, modestia refrenentur. Non litigiosum, non avarum. Nihil enim impudentius arrogantia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant; et parati semper ad lites, in subjectum sibi gregem tumidis sermonibus tonant. Avaritiam in Sacerdote vitandam, et Samuel docet: nihil coram populo eripuisse se cuiquam probans (1. Reg. 12): et Apostolorum paupertas, qui refrigeria sumptuum a fratribus accipiebant, et praeter victum atque vestitum nihil se aliud nec habere, nec velle gloriabantur. Quam ad Timotheum avaritiam, 424 ad Titum turpis lucri cupiditatem apertissime notat (Tit. 1). Domum suam bene regentem. Non ut opes augeat, non ut regias paret epulas, non ut caelatas patinas struat, non ut Phasides aves lentis vaporibus coquat, qui ad ossa perveniant et superficiem carnis non dissolvant artifici temperamento: sed ut quod populo praecepturus est, prius a domesticis exigat. Filios habentem subditos, cum omni castitate; ne scilicet imitentur filios Eli, qui in vestibulo Templi cum mulieribus dormiebant; et religionem praedam putantes, quidquid optimum in hostiis erat, in suas delicias convertebant (1. Reg. 2). Non neophytum, ne in superbiam elatus in judicium incidat diaboli (1. Tim. 3. et Tit. 1). Mirari satis non queo, quae hominum tanta sit caecitas, de uxoribus ante baptismum disputare; et rem in baptismate mortuam, imo cum Christo vivificatam in calumniam trahere, cum tam apertum evidensque praeceptum nemo custodiat. Heri catechumenus, hodie pontifex: heri in amphitheatro, hodie in Ecclesia; vespere in circo, mane in altario: dudum fautor histrionum, nunc virginum consecrator. Num ignorabat Apostolus tergiversationes nostras, et argumentorum ineptias nesciebat? Qui dixit, unius uxoris virum (Ibid.), ipse mandavit irreprehensibilem, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, modestum: non vinolentum, non percussorem, non litigiosum, non avarum, non neophytum. Ad haec omnia claudimus oculos, solas videmus uxores. Quod autem ait: Ne in superbiam elatus, incidat in judicium diaboli, quis non exemplo verum probet? Ignorat momentaneus Sacerdos humilitatem, et mansuetudinem rusticorum: ignorat blanditias Christianas; nescit seipsum contemnere: de dignitate transfertur ad dignitatem: non jejunavit, non flevit, non mores suos saepe reprehendit, et assidua meditatione correxit: non substantiam pauperibus erogavit. De cathedra quodammodo ducitur ad cathedram, id est, de superbia ad superbiam. Judicium autem et ruina diaboli, nulli dubium, quin arrogantia sit. INCIDUNT IN EAM qui in puncto horae, necdum discipuli 425 jam magistri sunt. Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. Quale principium, talis et clausula. Qui irreprehensibilis est, non solum a domesticis, sed et ab alienis consono ore laudatur. Alieni et extra Ecclesiam sunt Judaei, haeretici, atque Gentiles. Talis ergo sit Pontifex Christi, ut qui religioni detrahunt, vitae ejus detrahere non audeant. At nunc plerosque cernimus, vel favorem populi, in aurigarum morem pretio redimere: vel tanto omnium hominum odio vivere, ut non extorqueant pecunia, quod mimi impetrant gestibus. 10. Haec, fili Oceane, sollicito timore perquirere (al. perquire ): haec magistri Ecclesiae custodire debebunt: hos in Sacerdotibus eligendis canones observare: non juxta propria odia et privatas simultates, carpentemque semper auctorem suum, invidiam, legem Christi interpretari. Vide quantum sit testimonium hujus, quem arguunt, mariti, cui praeter vinculum conjugale, et hoc ante baptismum, nihil aliud ab aemulis objici potest. « Qui praecipit non moechandum, ipse dixit, et non occides » (Jacob. 2. 11). Si non moechamur, sed occidimus, transgressores legis sumus. « Qui totam legem servaverit, et offenderit in uno, fit omnium reus » (Ibid. 10). Itaque cum opposuerint nobis uxorem ante baptismum, nos ab eis omnia quae post baptismum praecepta sunt, requiramus. PRAETEREUNT quod non licet: et objiciunt quod concessum est.

EPISTOLA LXX. AD MAGNUM ORATOREM URBIS ROMAE.

Magno cuidam Rhetori Romano, quem Ruffinus sobornarat, ut quaereret ab Hieronymo, cur in opusculis suis saecularium litterarium exempla poneret, rationem reddit, ostenditque quatenus id liceat, et quorum exemplo id faciat. 1. Sebesium nostrum tuis monitis profecisse, non tam Epistola tua, quam ipsius poenitudine didicimus. Et 426 mirum in modum plus correptus placuit, quam errans laeserat. Certaverunt inter se indulgentia parentis, et filii pietas: dum alter praeteritorum non meminit, alter in futurum quoque officia pollicetur. Unde et mutuo nobis tibique gaudendum est: quia nos filium recepimus, tu discipulum comprobasti.

2. Quod autem quaeris in calce Epistolae tuae, cur in opusculis nostris saecularium (al. scholarium litterarum interdum ponamus exempla, et candorem Ecclesiae, Ethnicorum sordibus polluamus; breviter responsum habeto. Nunquam hoc quaereres, nisi te totum Tullius possideret; si Scripturas sanctas legeres, si Interpretes earum, omisso Volcatio, evolveres. Quis enim nesciat et in Moyse, et in Prophetarum voluminibus quaedam assumpta de Gentilium libris, et Salomonem Philosophis Tyri et nonnulla proposuisse, et aliqua respondisse? Unde in exordio Proverbiorum commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientum, et aenigmata (Prov. 1), quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt. Sed et Paulus Apostolus Epimenidis Poetae abusus versiculo est, scribens ad Titum: « Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri » (Tit. 1, 22). Cujus heroici hemistichium postea Callimachus usurpavit. Nec mirum si apud Latinos metrum non servet ad verbum expressa translatio, cum Homerus eadem linqua versus in prosam, vix cohaereat. In alia quoque Epistola, Menandri ponit senarium: « Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae. » Et apud Athenienses in Martis curia disputans, Aratum testem vocat. « Ipsius enim et genus sumus, » quod Graece dicitur: τοῦ γάρ και γένος ἐσμὲν; et est clausula versus heroici. Ac ne parum hoc esset, ductor Christiani exercitus, et orator invictus pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam, arte torquet in argumentum fidei. Didicerat enim a vero David, extorquere de 427 manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare. Legerat in Deuteromonio (Cap. 21) Domini voce praeceptum, mulieris captivae radendum caput, supercilia, omnes pilos, et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam in conjugio. Quid ergo mirum, si et ego sapientiam saecularem propter eloquii venustatem, et membrorum pulchritudinem, de ancilla atque captiva Israelitidem (al. Israeliten ) facere cupio? et si quidquid in ea mortuum est, idololatriae, voluptatis, erroris, libidinum, vel praecidio, vel rado: et mixtus purissimo corpori vernaculos ex ea genero Domino Sabaoth? Labor meus in familiam Christi proficit; stuprum in alienam, auget numerum conservorum. Osee accepit uxorem fornicariam Gomer filiam Debelaim, et nascitur ei de meretrice filius Jezrael, qui vocatur semen Dei (Osee 1). Isaias novacula acuta barbam, et crura peccantium radit (Isai. 7): et Ezechiel in typo fornicantis Jerusalem, tondet caesariem suam; ut quidquid in ea absque sensu et vita est, auferatur. 3. Cyprianus vir eloquentia pollens et martyrio, Firmiano narrante, mordetur, cur adversus Demetrianum scribens, testimoniis usus sit Prophetarum, et Apostolorum, quae ille ficta et commentitia esse dicebat, et non potius Philosophorum et Poetarum, quorum auctoritati, ut Ethnicus, contraire non poterat. Scripserunt contra nos Celsus atque Porphyrius: priori Origenes, alteri Methodius, Eusebius, et Apollinaris fortissime responderunt. Quorum Origenes octo scripsit libros: Methodius usque ad decem millia procedit versuum: Eusebius, et Apollinaris viginti quinque, et triginta volumina condiderunt. Lege eos, et invenies nos comparatione eorum imperitissimos: et post tanti temporis otium, vix quasi per somnium quod pueri didicimus, recordari. Julianus Augustus septem libros in expeditione Parthica, adversum Christum evomuit; et juxta fabulas Poetarum, suo se ense laceravit. Si contra hunc scribere tentavero, puto, interdices mihi, ne rabidum canem, Philosophorum 428 et Stoicorum doctrinis, id est, Herculis clava percutiam (al. repercutiam )? quanquam Nazarenum nostrum, et (ut ipse solebat dicere) Galilaeum, statim in praelio senserit; et mercedem linguae putidissimae, conto ilia perfossus acceperit. Josephus antiquitatem approbans Judaici populi, duos libros scripsit contra Appionem Alexandrinum Grammaticum: et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo vir Hebraeus, et ab infantia sacris Litteris eruditus, cunctam Graecorum Bibliothecam evolverit. Quid loquar de Philone, quem vel alterum, vel Judaeum Platonem critici pronuntiant? 4. Scriptores Ecclesiastici saecularibus litteris eruditi. --Curram per singulos: Quadratus Apostolorum discipulus, et Atheniensis Pontifex Ecclesiae, nonne Adriano Principi, Eleusinae sacra invisenti, librum pro nostra religione tradidit? Et tantae admirationi omnibus fuit, ut persecutionem gravissimam, illius excellens sedaret ingenium. Aristides Philosophus, vir eloquentissimus, eidem Principi Apologeticum pro Christianis obtulit, contextum Philosophorum sententiis: quem imitatus postea Justinus, et ipse Philosophus, Antonino Pio et filiis ejus, Senatuique librum contra Gentiles tradidit, defendens ignominiam crucis, et resurrectionem Christi tota praedicans libertate. Quid loquar de Melitone Sardensi Episcopo? quid de Apollinario Hierapolitanae Ecclesiae Sacerdote, Dionysioque Corinthiorum Episcopo, et Tatiano, et Bardesane, et Irenaeo Photini Martyris successore: qui origines haereseon singularum, et ex quibus Philosophorum fontibus emanarint, multis voluminibus explicarunt? Pantaenus Stoicae sectae Philosophus, ob praecipuae eruditionis gloriam, a Demetrio Alexandriae Episcopo missus est in Indiam, ut Christum apud Brachmanas, et illius gentis Philosophos praedicaret. Clemens Alexandrinae Ecclesiae Presbyter, meo judicio (al. vir meo judicio, etc.), omnium eruditissimus, octo scripsit Stromatum libros; et totidem ὐποτυπώσεων, et alium contra Gentes, Paedagogi quoque tria volumina. Quid in illis indoctum? imo 429 quid non de media Philosophia est? Hunc imitatus Origenes, decem scripsit Stromateas, Christianorum et Philosophorum inter se sententias comparans: et omnia nostrae religionis dogmata de Platone et Aristotele, Numenio, Cornutoque confirmans. Scripsit et Miltiades contra Gentes volumen egregium. Hippolytus quoque, et Apollonius, Romanae urbis Senator, propria opuscula condiderunt. Exstant et Julii Africani libri, qui temporum scripsit historias; et Theodori, qui postea Gregorius appelatus est (S. Gregorius Thaumaturgus), viri Apostolicorum signorum. atque virtutum; et Dionysii Alexandrini Episcopi: Anatolii quoque Laodicenae Ecclesiae Sacerdotis; nec non Presbyterorum Pamphili, Pierii, Luciani, Malchionis, Eusebii Caesariensis Episcopi, et Eustathii Antiocheni, et Athanasii Alexandrini: Eusebii quoque Emiseni, et Triphilii Cyprii, et Asterii Scythopolitae, et Serapionis Confessoris: Titi quoque Bostrensis Episcopi: Cappadocumque Basilii, Gregorii, Amphilochii: qui omnes in tantum Philosophorum doctrinis atque sententiis suos resarciunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum. 5. Veniam ad Latinos. Quid Tertulliano eruditius, quid acutius? Apologeticus ejus, et contra Gentes libri, cunctam saeculi obtinent (al. continent ) disciplinam. Minutius Felix causidicus Romani fori, in libro, cui titulus Octavius est; et in altero contra Mathematicos (si tamen inscriptio non mentitur auctorem) quid Gentilium scripturarum dimisit intactum? Septem libros adversus Gentes Arnobius edidit, totidemque discipulus ejus Lactantius, qui de Ira quoque, et Opificio Dei duo volumina condidit: quos si legere volueris, dialogorum Ciceronis in eis ἐπιτομὴν reperies. Victorino Martyri in libris suis, licet desit eruditio, tamen non deest eruditionis voluntas. Cyprianus, 430 Quod idola dii non sint, qua brevitate, qua historiarum omnium scientia, quorum verborum et sensuum splendore perstrinxit? Hilarius meorum Confessor temporum et Episcopus, duodecim Quintiliani libros et stylo imitatus est, et numero: brevique libello, quem scripsit contra Dioscorum Medicum, quid in litteris possit, ostendit. Juvencus Presbyter, sub Constantino historiam Domini Salvatoris versibus explicavit: nec pertimuit Evangelii majestatem sub metri leges mittere. De caeteris vel mortuis, vel viventibus taceo: quorum in scriptis suis et vires manifestae sunt et voluntas. 6. Nec statim prava opinione fallaris, contra Gentes hoc esse licitum, in aliis disputationibus dissimulandum, quia omnes pene omnium libri, exceptis his qui cum Epicuro litteras non didicerunt, eruditionis doctrinaeque plenissimi sunt. Quanquam ego illud magis reor, quod dictanti venit in mentem, non te ignorare quod semper a doctis viris usurpatum est; sed per te mihi proponi ab alio quaestionem, qui forte propter amorem historiarum Sallustii, Calpurnius cognomento Lanarius sit. Cui quaeso ut suadeas, ne vescentium dentibus edentulus invideat, et oculos caprearum, talpa contemnat. Dives, ut cernis, ad disputandum materia; sed jam epistolaris angustia finienda est.

EPISTOLA LXXI AD LUCINIUM.

Lucinium Boeticum genere, qui cum uxore sua Theodora castam ducebat vitam, et Jerosolymam navigare constituerat, hortatur ut in proposito perstet et adnaviget. Interea opera quaedam sua, quae ille postulaverat, una cum quatuor ciliciolis, et Isaiae codice, mittit; tum de jejuniis, Eucharistiae sumptione, ac traditionibus Ecclesiasticis disserit. 1. Nec opinanti mihi subito litterae tuae redditae sunt: quae quanto 431 insperatae, tanto gaudiorum plenae, quiescentem animam suscitarunt, ut statim amore complecterer, quem oculis ignorabam, et illud mecum tacitus mussitarem: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et quiescam (Ps. 54. 7), ut inveniat quem diligit amima mea. Vere nunc in te sermo Dominicus completus est: Multi de Oriente et Occidente venient, et recumbent in sinu Abrahae. Cornelius centurio cohortis Italicae, jam tunc Lucinii mei praefigurabat fidem. Apostolus Paulus scribens ad Romanos: Cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc (Rom. 15. 24), tantis fructibus (al. fluctibus ) approbavit, quid de illa provincia quaereret. In brevi tempore ab Jerosolymis usque ad Illyricum Evangelii jaciens fundamenta, Romam vinctus ingreditur, ut vinctos superstitionis erroribus liberos faciat. Manet in hospitio conducto per biennium; ut nobis utriusque Instrumenti aeternam reddat domum. Piscator hominum, misso rete Apostolico, te quoque quasi pulcherrimum Auratam inter innumera piscium genera traxit ad littus. Reliquisti amaros fluctus, salsos gurgites, scissuras monitum, et Leviathan regnantem in aquis, cum Jesu deserta expetens, contempsisti, ut possis Propheticum illud canere: In terra deserta, et invio, et in inaquoso, sic in sancto apparui tibi (Ps. 62. 3). Et iterum: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate (Ps. 54. 8. 9). Obsecro te et moneo parentis affectu, ut qui Sodomam reliquisti, ad montana festinans, post tergum ne respicias: ne aratri stivam, ne fimbriam Salvatoris, ne cincinnos ejus, noctis rore madefactos, quos semel tenere coepisti, aliquando dimittas: ne de tecto virtutum pristina quaesiturus vestimenta descendas; ne de agro revertaris domum, ne campestria cum Lot et amoena hortorum diligas, quae non irrigantur de coelo, ut terra sancta, sed de turbido flumine Jordanis, postquam dulces aquas maris mortui commixtione mutavit.

2. Coepisse multorum est, ad culmen pervenisse paucorum. Qui in stadio currunt, 432 omnes quidem currunt; sed unus accipit coronam (1. Cor. 9. 24. 25). At contra de nobis dicitur: Sic currite, ut apprehendatis. NON EST INVIDUS Agonotheta noster, nec alterius palma, alteri parat ignominiam. Omnes athletas suos desiderat coronari. Gaudet anima mea, et magnitudine laetitiae rem moeroris patior. Ruth in lacrymas verba prorumpunt. Zachaeus ad unius horae conversionem, hospitem habere meruit Salvatorem. Martha et Maria, convivio praeparato Dominum suscepere. Meretrix lavat fletibus pedes, et unguentis bonorum operum Dominici corporis dedicat sepulturam. Simon leprosus invitat magistrum cum discipulis, et non contemnitur. Abrahae dicitur: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et vade in terram quam monstravero tibi (Gen. 12. 1). Relinquit Chaldaeam, relinquit Mesopotamiam: QUAERIT QUOD nescit ne perdat quem invenerat. Non enim arbitratus est simul se habere posse et patriam et Dominum; sed jam tunc illud Prophetae David opere complebat: ( Advena sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. 38. 13): Hebraeus id est, περάτης, atque transitor: dum non est praesenti virtute contentus; sed praeteritorum obliviscens, in futurum se extendit, et scit illud, Ibunt de virtute in virtutem (Ps. 83. 8), mysticum sortitus est nomen, et viam tibi aperuit, quomodo non quaeras ea quae tua sunt, sed quae aliena: et illos putes parentes, fratres, affines, atque cognatos, qui tibi in Christo copulati sunt. Mater, inquit, mea, et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei (Matth. 12. 48). 3. Habes tecum prius in carne, nunc in spiritu sociam; de conjuge germanam, de femina virum, de subjecta parem: quae sub eodem jugo ad coelestia simul regna festinat. Cauta rei familiaris dispensatio, et ad calculos rediens, non cito deponitur. Joseph cum tunica Aegyptiam effugere non potuit. Adolescens ille, qui opertus sindone sequebatur Jesum: quia tentus fuerat a ministris, terrenum abjiciens operimentum, nudus evasit. Elias igneo curru raptus ad coelum, meloten reliquit in 433 terris. Elisaeus boves, et juga prioris operis vertit in vota. Loquitur sapientissimus vir: Qui tangit picem, inquinabitur ab ea (Eccli. 1. 13). QUAMDIU VERSAMUR in rebus saeculi, et anima nostra possessionum ac reddituum procuratione devincta est, de Deo libere cogitare non possumus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad tenebras? Qui consensus Christi ad Belial? Quae pars fideli cum infideli? (2. Cor. 6. 14. et seqq.) Non potestis, inquit Dominus, Deo servire et mamonae (Matth. 6. 24). Aurum deponere incipientium est, non perfectorum. Fecit hoc Thebanus Crates, fecit Antisthenes. SEIPSUM offere Deo, proprie Christianorum est et Apostolorum: qui duo cum vidua paupertatis suae in Gazophylacium aera mittentes, totum censum quem habuerunt, Domino tradiderunt, et merentur audire: Sedebitis super duodecim solia, judicantes duodecim tribus Israel. (Matth. 19. 28). 4. Haec et ipse intelligis, quo animo replicem; et quod sub aliis verbis te ad sanctorum Locorum invitem habitaculum. Abundantia tua multorum in opiam sustentavit, ut et horum divitiae in tuam indigentiam redundarent. Fecisti tibi amicos de iniquo mammona, qui te reciperent in aeterna tabernacula (Luc. 16). Laudanda res, et Apostolicorum temporum virtutibus coaequanda: quando venditis possessionibus suis, credentes afferebant pecunias, atque fundebant ante pedes Apostolorum, ostendentes avaritiam esse calcandam. Sed Dominus magis quaerit animas credentium, quam opes. Legimus: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. 13. 8. sec. LXX). Possumus quidem divitias proprias intelligere, quae non de alieno, non de rapinis sunt, juxta illud: « Honora Deum de tuis justis laboribus » (Ibid. 3. 9): sed melior est illa intelligentia, ut divitias proprias cognoscamus thesauros absconditos, quos nec fur possit suffodere, nec latro violentus eripere (Luc. 12). 5. Opuscula mea, quae non sui merito, sed bonitate tua desiderare te dicis, ad describendum hominibus tuis dedi, et descripta vidi in chartaceis codicibus: ac frequenter admonui, ut conferrent diligentius, et emendarent. Ego enim tanta volumina prae frequentia commeantium et peregrinorum turbis relegere non potui, et ut ipsi probavere praesentes, 434 longo tentus incommodo, vix diebus Quadragesimae, quibus ipsi proficiscebantur, respirare coepi. Unde si paragrammata repereris, vel minus aliqua descripta sunt, quae sensum legentis impediant, non mihi debes imputare, sed tuis, et imperitiae notariorum librariorumque incuriae, qui scribunt non quod inveniunt, sed quod intelligunt; et dum alienos errores emendare nituntur, ostendunt suos. Porro Josephi libros, et sanctorum Papiae et Polycarpi volumina, falsus ad te rumor pertulit a me esse translata: quia nec otii mei, nec virium est, tantas res eadem in alteram linguam exprimere venustate. Origenis et Didymi pauca transtulimus, volentes nostris ex parte ostendere, quid Graeca doctrina retineret. Canonem Hebraicae Veritatis, excepto Octateucho, quem nunc in manibus habeo, pueris tuis et notariis dedi describendum. Septuaginta interpretum editionem et te habere non dubito; et ante annos plurimos diligentissime emendatam, studiosis tradidi. Novum Testamentum Graecae reddidi auctoritati. Ut enim veterum librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda est; ita novorum Graecae sermonis normam desiderat. 6. Jejunium Sabbati, et Eucharistiae sumptio quotidiana. --De Sabbato quod quaeris, utrum jejunandum sit: et de Eucharistia, an accipienda quotidie, quod Romana Ecclesia [al. Romanae Ecclesiae ] et Hispaniae observare perhibentur, scripsit quidem et Hippolytus vir disertissimus; et carptim diversi Scriptores e variis auctoribus edidere. Sed ego illud breviter te admonendum puto, traditiones Ecclesiasticas (praesertim quae fidei non officiant) ita observandas, ut a majoribus traditae sunt; nec aliorum consuetudinem, aliorum contrario more subverti. Atque utinam omni tempore jejunare possimus, quod in Actibus Apostolorum diebus Pentecostes et die Dominico, Apostolum Paulum, et cum eo credentes fecisse legimus (Act. 13. 20. 21). Nec tamen Manichaeae haereseos accusandi sunt, cum carnalis cibus praeferri non debuerit spirituali. Eucharistiam quoque absque condemnatione nostri, et pungente conscientia, semper accipere, et Psalmistam audire dicentem: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. 39. 9), et cum eo canere: 435 Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. 44. 1). Nec hoc dico, quod diebus festis jejunandum putem; et contextas quinquaginta diebus ferias auferam: sed unaquaeque provincia abundet in sensu suo, et praecepta majorum, leges Apostolicas arbitretur. 7. Duo palliola, et amphimallum de tuis usibus vel utenda, vel sanctis danda suscepi. Ego insignia paupertatis, et quotidianae symbola poenitentiae, tibi et sorori tuae misi: quatuor ciliciola apta proposito et usibus vestris: et codicem, hoc est decem visiones Isaiae valde obscurissimas, quas nuper historica explanatione disserui: ut quotiescumque mea opuscula videris, toties amici dulcissimi recordatus, navigationem quam parumper distuleras, pares. Et quia non est in homine via ejus, et a Domino gressus hominis diriguntur (Jer. 10. 23): si forte (quod procul absit) aliquid fuerit impedimenti, quaeso ut quos caritas jungit, terrarum longitudo non separet: et absentem Lucinium nostrum, semper praesentem litterarum vicissitudine sentiamus.

EPISTOLA LXXII. AD VITALEM PRESBYTERUM. De Salomone et Achaz.

Alteri Vitalis epistolae respondens, docet pro vero credendum esse, Salomonem, et Achaz undecimo aetatis anno filios genuisse. Posse tamen alia ratione Scripturam id assevantem explicari; verum ab hujusmodi quaestionibus anxie discutiendis dehortatur. 1. Zenon nauclerus, per quem mihi dicis tuae sanctitatis litteras esse transmissas, unam tantum et brevem 436 Epistolam beati Papae Amabilis reddidit, solita munuscula continentem. Satisque miror quid causae fuerit, ut cum in benedictionibus et tuis et illius perferendis fidelis extiterit, in reddenda epistola negligens comprobetur. Neque enim te falli arbitror discipulum veritatis; nisi forte Graeco homini Latinus sermo inter chartulas oberravit. Itaque ad secundam rescribo Epistolam, quam mihi sanctus filius meus Heraclius Diaconus reddidit, in qua inter caetera deprecaris, ut exponam tibi causas, Quare Salomon, et Achaz undecim annorum, filios genuisse dicantur. Si enim duodecimo anno Salomon super Israel accepit imperium, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem; filiusque ejus Roboam cum quadragesimum et primum annum ageret aetatis, patri successit in regnum, perspicuum est undecim annorum fuisse Salomonem, sive decem, quia decem menses a conceptu usque ad partum sibi mater vindicat. Rursum Achaz filius Joathan cum viginti esset annorum, rex constitutus est super duas tribus, idest, Judam et Benjamin (4. Reg. 16), regnavitque annis sedecim (2. Par. 28): quo mortuo, Ezechias cum vicesimum et quintum annum ageret aetatis, patri successit in regnum (4. Reg. 18). Ex quo intelligitur, Achaz quoque undecimo sive decimo anno, Ezechiam filium procreasse.

2. Et si quidem in historiis aliter haberent Septuaginta interpretes, aliter Hebraica Veritas, confugere poteramus ad solita praesidia: et arcem linguae tenere vernaculae: nunc vero et ipsum authenticum, et caeteri interpretes pari auctoritate consentiant, non in Scriptura, sed in sensu est difficultas. Quis enim crederet mortalium, ut undecim annorum puer generaret filium? Multa et alia dicuntur in Scripturis, quae videntur 437 incredibilia, et tamen vera sunt. NEQUE ENIM VALET natura contra naturae Dominum: aut potest vas figulo dicere: quare me ita fecisti, aut ita? Licet quod pro miraculo, signo atque portento fit, legem naturae facere non possit. Num quia nostra aetate duplex Lyddae natus est homo, duorum capitum, quatuor manuum, unum ventre, et duobus pedibus, omnes homines ita nasci necesse est? Legamus veteres historias et maxime Graecas ac Latinas, et inveniemus lustralibus hostiis, secundum errorem veterum, portentuosas soboles, tam in hominibus, quam in armentis ac pecudibus, expiatas. Audivi, Domino teste non mentior: quaedam muliercula cum expositum nutriret infantem, et instillaret cibos, ac nutricis officio fungeretur, cubaretque cum ea parvulus, qui usque ad decimum jam pervenerat annum; accidit, ut plus quam pudicitia patitur, se mero ingurgitaret, accensaque libidine, obscoenis motibus ad coitum duceret infantem. Prima ebrietas alterius noctis et caeterarum deinceps fecit consuetudinem. Nec dum duo menses fuerant evoluti, et ecce feminae uterus intumuit. Quid plura? dispensatione Dei factum est, ut quae contra naturam simplicitate parvuli in contemptum Dei abutebatur, a naturae Domino proderetur, impleto sermone quo dicitur: Nihil occultum quod non manifestetur (Matth. 10). 3. Simulque consideremus, quod occulte Scriptura et Salomonem et Achaz voluptatis et impietatis accuset. Uterque enim cum esset de stirpe David, recessit a Domino: et alter in tantum secutus est libidinem, ut septingentas habuerit uxores, et trecentas concubinas, et adolescentulas, et scorta passiva, quorum non erat numerus: neglectoque Deo patrum suorum, extruxerit idola gentium plurimarum; et fuerit, non ut prius IDIDIA, id est, amabilis Domini, sed amator mulierum (3. Reg. 11): alter miserit ad regem Assyriorum, auxilium postulans, et in tempore angustiae suae, auxerit contemptum in Dominum, immolaveritque 438 diis Damasci victimas percussoribus suis, et in omnibus urbibus Juda extruxerit aras ad cremandum thus; atque ad iracundiam provocaverit Dominum Deum Patrum suorum (2. Paral. 28): in tantum ut direptis vasis domus Domini atque confractis, clauserit januas Templi Dei, et fecerit sibi altaria in universis angulis Jerusalem, ambulaveritque in viis regum Israel, et statuas fuderit Baalim, et adoleverit incensum in valle filiorum Ennon, et lustraverit filios suos in igne, juxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel. Ex quo perspicuum est, homines a parva aetate libidini deditos, immatura eorum sobole demonstrari, quod etiam eo tempore peccare coeperint, quo natura non patitur. 4. Ad summam illud dici potest, quod in regno David Salomon cum duodecim esset annorum, solium patris obtinuerit: et postea, quia Scriptura reliquit incertum, vixerit David, regnante jam filio, aliquot annos, qui sibi et non Salomoni imputentur: mortuo autem patre, post filius regnaverit annis quadraginta, quos sine parente regnavit: atque ita et initium regni Salomonis, et tempus quo solus ipse regnavit, ab historia demonstratum. Nec tamen omnes annos vitae illius quinquaginta tantum et duorum annorum circulis contineri. Sin autem dubitas, quod regnantibus filiis, patribusque viventibus, non filiis tempus regni eorum, sed parentibus imputetur, lege ipsum Regnorum volumen, et invenies, quod Ozias rex Juda postquam lepra percussus est, habitavit in domo separata, et filius ejus Joathan imperium rexerit, judicaveritque populum terrae, usque ad diem mortis patris sui (4. Reg. 5): et tamen post mortem illius, cum viginti quinque esset annorum, sedecim annis regnasse dicatur, quos solus ipse regnaverit. Quod de Salomone intelleximus, de Achaz similiter intelligendum est, qui Joathae filius, Ezechiae pater fuerit (2. Paral. 27. 28). Audivi quemadmodum Hebraeum hujuscemodi narrare fabulam juxta Prophetiam 439 Isaiae, quam inter decem Visiones nuper interpretatus sum: quod mortuo Achaz, Philistaea laetata sit, et Scriptura postea comminetur ac dicat: « Ne laeteris Philistaea omnis tu: quoniam comminuta est virga percussoris tui. De radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem » (Isai. 14): hoc est de Achaz constituetur rex Ezechias. Ex quo intelligi voluit, non statim post mortem patris, filium in imperium subrogatum, sed vel seditionibus populi, vel quibusdam interregnis, aut certe prementibus malis, et hinc inde consurgentibus bellis, regnum ejus fuisse dilatum. 5. In rebus obscuris diversas ponimus opiniones, ut non tam scribere, quam loqui tibi coram videamur. Caeterum Apostolus interminabiles genealogias et Judaicas fabulas prohibens, de istiusmodi mihi videtur interdicere quaestionibus. Quid enim prodest haerere in littera, et vel scriptoris errorem, vel annorum seriem calumniari, cum manifestissime scribatur: Littera occidit, spiritus autem vivificat? (2. Cor. 3.) Relege omnes et veteris et novi Testamenti libros, et tantam annorum reperies dissonantiam, et numerum inter Judam et Israel, id est, inter regnum utrumque confusum, ut hujuscemodi haerere quaestionibus, non tam studiosi, quam otiosi hominis esse videatur. Munuscula a te missa libenter suscepi, et impendio precor, ut in amore quo nos appetere coepisti, ad finem usque perdures. Non enim coepisse, sed permansisse virtutis est. Nostra vicissim per Desiderium ( Puta Aquitanum Presbyt. ) missa suscipe.

EPISTOLA LXXIII, AD EVANGELUM PRESBYTERUM.

Auctoris 440 anonymi librum, qui Pontificem Melchisedec, non hominem, sed Spiritum Sanctum fuisse affirmabat, ex veterum Christianorum sententiis impugnat; ostenditque, illum revera hominem genere Chananaeum exstitisse; aut si Judaeis credatur, Sem primum filium Noe Patriarchae. 1. Lib. anonymum et absque auctore. --Misisti mihi volumen ἀνώνυμον ἀδέοσποτον et nescio, utrum tu de titulo nomen subtraxeris, an ille qui scripsit, ut periculum fugeret disputandi, auctorem noluerit confiteri. Quod cum legissem, intellexi famosissimam quaestionem super Pontifice Melchisedec illuc plurimis argumentis esse perductam, ut docere conatus sit, eum qui benedixerit tanto Patriarchae, divinioris fuisse naturae, nec de hominibus aestimandum. Et ad extremum ausus est dicere Spiritum Sanctum occurrisse Abrahae, et ipsum esse qui sub hominis figura visus sit. Quomodo autem Spiritus Sanctus, panem vinumque protulerit, et decimas praedae, quas Abraham victis quatuor regibus reportarat, acceperit, omnino tangere noluit: petisque ut quid mihi, vel de Scriptore, ve de quaestione videatur, respondeam. Fateor volui dissimulare sententiam, nec me periculoso et φιλεγκλήμονι miscere tractatui, in quo quodcumque dixissem, reprehensores habiturus forem. Sed rursum cum Epistolam legerem, et invenissem in extrema pagella, miris me obtestationibus adjuratum, ne spernerem precatorem: revolvi 441 Veterum libros, ut viderem quid singuli dicerent, et tibi quasi de multorum consilio, responderem.

2. Statimque in fronte Geneseos primam Homiliarum Origenis reperi scriptam de Melchisedech, in qua multiplici sermone disputans, illuc devolutus est, ut eum Angelum diceret. Iisdemque pene argumentis, quibus Scriptor tuus de Spiritu sancto, ille de supernis virtutibus est locutus. Transivi ad Didymum sectatorem ejus, et vidi hominem pedibus in magistri isse sententiam. Verti me ad Hippolytum, Irenaeum, Eusebium Caesariensem, et Emisenum, Apollinarem quoque, et Eustathium nostrum, qui primus Antiochenae Ecclesiae Episcopus contra Arium clarissima tuba bellicum cecinit: et deprehendi, horum omnium opiniones, diversis argumentationibus ac diverticulis ad unum compitum pervenisse, ut dicerent Melchisedech hominem fuisse Chananaeum, regem urbis Jerosolymae, quae primum Salem, postea Jebus, ad extremum Jerusalem appellata sit. Nec mirum esse, si Sacerdos Dei altissimi describatur absque circumcisione et legalibus caeremoniis, et genere Aaron: cum Abel quoque, et Enoch, et Noe placuerint Deo, et victimas obtulerint: et in Job volumine legamus, quod ipse et oblator munerum fuerit, et sacerdos, et quotidie pro filiis suis hostias immolarit (Job. 1). Et aiunt ipsum quoque Job non fuisse de genere Levi, sed de stirpe Esau: licet aliud Hebraei autument. 3. Quomodo autem Noe inebriatus in domo sua, et nudatus atque derisus a mediano filio (Gen. 9), typum Salvatoris praebuit, et Cnam populi Judaeorum: Samson quoque amator meretricis et pauperis Dalilae, multo plures hostium mortuus, quam vivus occidit (Judic. 16), ut Christi exprimeret passionem: omnesque pene 442 Sancti et Patriarchae et Prophetae, in aliqua re figuram expresserunt Salvatoris; sic et Melchisedech, eo quod Chananaeus fuerit, et non de genere Judaeorum, in typum praecessisse sacerdotis (al. Sacerdotii ) Filii Dei, de quo dicitur in centesimo nono Psalmo: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Ordinem autem ejus multis modis interpretantur, quod solus et rex fuerit, et sacerdos, et ante circumcisionem functus sacerdotio: ut non gentes ex Judaeis, sed Judaei a gentibus sacerdotium acceperint, neque unctus oleo sacerdotali, ut Moysi praecepta constituunt (Levit. 81): sed oleo exsultationis, et fidei puritate, neque carnis et sanguinis victimas immolaverit, et brutorum animalium exta susceperit: sed pane et vino, simplici puroque sacrificio Christi dedicaverit sacramentum; et multa alia quae epistolaris brevitas non recipit. 4. Praeterea (fort. Praetereo ) plenius esse tractatum in Epistola ad Hebraeos (Cap. 7), quam omnes Graeci recipiunt, et nonnulli Latinorum, quod iste Melchisedech, id est, rex justus, rex fuerit Salem, id est, rex pacis, sine patre, sine matre, et quomodo hoc intelligendum sit, uno statim verbo explicari ἀγηνεαλόγητος, non quod absque patre et matre fuerit, cum Christus quoque secundum utramque naturam et patrem habuerit et matrem, sed quod subito introducatur in Genesi occurrisse Abraham a caede hostium revertenti; et nec ante. nec postea ejus nomen feratur adscriptum. Affirmat autem Apostolus, quod Aaron sacerdotium, id est, populi Judaeorum, et principium habuerit et finem: Melchisedech autem, id est, Christi et Ecclesiae, et in praeteritum et in futurum aeternum sit, nullumque habuerit auctorem: et quod translato sacerdotio, legis quoque mutatio fiat: ut nequaquam de Agar ancilla, et monte 443 Sina, sed de Sara libera, et arce Sion egrediatur verbum Domini, et lex Dei de Jerusalem. Et difficultatem rei primo exagerat, dicens: Super quo multus nobis sermo est, et ininterpretabilis (Hebr. 5. 11): non quia Apostolus non potuerit id interpretari, sed quia illius temporis non fuerit. Hebraeis enim, id est, Judaeis persuadebat, non jam Fidelibus, quibus passim proderet sacramentum. Verumtamen si vas electionis stupet ad mysterium, et de quo disputat, ineffabile confitetur; quanto magis nos vermiculi et pulices, solam debemus scientiam inscitiae confiteri, et amplissimam domum, parvo quasi foramine ostendere: ut dicamus duo sacerdotia inter se ab Apostolo comparata, prioris populi et posterioris? Et hoc agit tota disputatione, ut ante Levi et Aaron, sacerdos fuerit Melchisedech ex gentibus, cujus tantum praecedat meritum, ut futuris sacerdotibus Judaeorum, in lumbis benedixerit Abraham. Totumque quod sequitur in laudes Melchisedech, ad Christi typum referri, cujus profectus Ecclesiae sacramenta sunt. 5. Haec legi in Graecorum voluminibus, et quasi latissimos terrarum situs, in brevi tabella volui demonstrare, non extendens spatia sensuum atque tractatuum, sed quibusdam punctis atque compendiis infinita significans, ut in parva Epistola multorum simul disceres voluntates. Verum quia amanter interrogas, et universa quae didici, fidis auribus instillanda sunt, ponam et Hebraeorum opinionem: et ne quid desit curiositati, ipsa Hebraica verba subnecram UMELCHISEDEC MELEC SALEM MOSI LEHEM VAJAIN, UHU CHOEN LEEL ELION: VAIBAR CHEU VAIOMER BARUCH ABRAM LEEL ELION CONE SAMAIM VA ARES: UBARUCII EL ELION ESER MAGGEN SARACH BIADACH VAJETHEN LO MAASER MECCHOL (Gen. 14. 18). Quod interpretatur in Latinum hoc modo: Et Melchisedech rex Salem, protulit panem et vinum; erat autem sacerdos 444 Dei excelsi: benedixitque illi, et ait, Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit coelum et terram: et benedictus Deus altissimus, qui tradidit inimicos tuos in manu tua; et dedit ei decimas ex omnibus. Traduntque hunc esse Sem primum filium Noe, et eo tempore quo ortus est Abram, habuisse aetatis annos trecentos nonaginta, qui ita supputantur. Sem post diluvium anno secundo, cum centum esset annorum, genuit Arphaxad: post cujus ortum, vixit annos quingentos, hoc est, simul sexcentos. Arphaxad annos natus triginta et quinque, genuit Salem, qui et ipse tricenarius, procreavit Eber, quem triginta quatuor annorum legimus genuisse Phaleg. Rursum Phaleg expletis annis triginta, genuit Rehu: qui et ipse, post trigesimum et secundum nativitatis suae annum, edidit Serug: de quo cum ad triginta pervenisset annos, ortus est Nachor: qui viginti novem annorum, genuit Thare: quem legimus quod septuagenarius genuit Abram, et Nachor, et Aran. Supputa per singulas aetates annorum numerum, et invenies ab ortu Sem, usque ad generationem Abram, trecentos nonaginta annos. Mortuus est autem Abraham centesimo septuagesimo quinto aetatis suae anno. Ratione deducta, invenitur Sem, abnepoti suo decimi gradus, Abraham, supervixisse annos triginta quinque. 6. Simulque et hoc tradunt, quod usque ad sacerdotium Aaron, omnes primogeniti ex stirpe Noe, cujus series et ordo describitur, fuerint sacerdotes, et Deo victimas immolarint: et haec esse primogenita, quae Esau fratri suo vendiderit Jacob (Gen. 27). Nec esse mirum, si Melchisedech victori Abram obviam processerit, et in refectionem tam ipsius, quam pugnatorum ejus, panes vinumque protulerit, et benedixerit ei, cum abnepoti suo hoc jure debuerit: et decimas praedae atque victoriae acceperit ab eo: sive quod habetur ambiguum, ipse dederit ei substantiae suae decimas, et avitam largitatem ostenderit in nepotem. 445 Utrumque enim intelligi potest, et juxta Hebraicum et juxta Septuaginta interpretes, quod et ipse acceperit decimas spoliorum, et Abrahae dederit decimas substantiae suae: quanquam Apostolus in Epistola sua ad Hebraeos (Cap. 7) apertissime definiat, non Abraham suscepisse a Melchisedech decimas divitiarum ejus, sed de spoliis hostium, partem accepisse Pontificem. 7. Salem autem non, ut Josephus, et nostri omnes arbitrantur esse (f. est ) Jerusalem, nomen ex Graeco Hebraicoque compositum, quod absurdum esse, peregrinae linguae mixtura demonstrat: sed oppidum juxta Scythopolim, quod usque hodie appellatur Salem, et ostenditur ibi palatium Melchisedech, ex magnitudine ruinarum, veteris operis ostendens magnificentiam: de quo in posteriore quoque parte Geneseos scriptum est. Venit Jacob in Socoth, id est, in tabernacula, et fecit sibi ibi domos atque tentoria, et transivit in Salem civitatem regionis Sichem. quae est in terra Chanaan (Gen. 33. 17. et 18). 8. Considerandum quoque est, quod Abrahae a caede hostium revertenti; quos persecutus est usque Dan (Gen. 14), quae hodie Paneas (al. Pameas ) appellatur; non devia Jerusalem, sed oppidum metropoleos Sichem, in itinere fuerit: de quo in Evangelio quoque legimus: Erat autem Joannes baptizans in Ennon, juxta Salim, quia aquae erant multae ibi (Joan. 3). Nec refert, utrum Salem, an Salim nominetur, cum vocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei, et pro voluntate lectorum, ac varietate, regionem eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur. 9. Haec ab eruditissimis gentis illius didicimus, qui intantum non recipiunt Spiritum sanctum, vel Angelum fuisse Melchisedech, ut etiam certissimum hominis nomen adscribant. Et revera stultum est, id quod in typo dicitur: eo quod Christi sacerdotium finem non habeat; et ipse rex et sacerdos nobis utrumque donaverit, ut simus genus regale et sacerdotale (1. Petr. 2. 9), et quasi angularis lapis (Isai.) parietem utrumque conjunxerit, et 446 de duobus gregibus bonus pastor unum effecerit gregem (Eph. 2. 16); sic quosdam referre ad ἀναγωγην, ut historiae auferant veritatem, et dicant non fuisse regem, sed imagine hominis Angelum demonstratum: cum intantum nitantur Hebraei Melchisedech regem Salem, filium Noe, Sem ostendere, ut ante hoc scriptum sic referant: Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ei (haud dubium, quin Abrahae) postquam reversus est a caede Chodorlaomor, et regum qui cum eo erant in valle Save: haec est vallis regis; de qua statim sequitur: Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum (Gen. 14), et reliqua. Si ergo haec civitas regis est, et vallis regis, sive ut Septuaginta transtulerunt, campus, quem hodie Aulonem Palaestini vocant: manifestum est hominem fuisse, qui in terrena et valle et urbe regnavit (al. regnaverit ). 10. Habes quae audierim, quae legerim de Melchisedech. Meum fuit citare (al. recitare ) testes: tuum sit de fide testium judicare. Quod si omnes repuleris, tuum certe spiritualem illum interpretem non recipies, qui imperitus sermone, et scientia, tanto supercilio et auctoritate Melchisedech Spiritum sanctum pronuntiavit, ut illud verissimum comprobarit, quod apud Graecos canitur, Imperitia confidentiam, eruditio timorem creat. Ego post longam aegrotationem, vix in Quadragesimae diebus febri carere potui, et cum alteri me operi praepararem, paucos dies qui supererant in Matthaei expositione consumpsi: tantaque aviditate studia omissa repetivi, ut quod exercitationi linguae profuit, nocuerit corporis valetudini.

447 EPISTOLA LXXIV AD RUFFINUM PRESBYTERUM. De jurgio duarum meretricum, et judicio Salomonis.

Recentis cum Ruffino amicitiae officiis breviter perstrictis, jurgium duarum meretricum interpretatur allegorice de Ecclesia ex Gentibus congregata, ac Judaeorum Synagoga. 1. Multum in utramque partem crebro fama mentitur, et tam de bonis mala, quam de malis bona, falso rumore concelebrat. Unde et ego gaudeo quidem super testimonio erga me sanctitatis tuae, et amore sancti Presbyteri Eusebii: nec dubito quin me publice praedicetis, sed tacitum vestrae prudentiae judicium pertimesco. Itaque obsecro, ut magis memineritis mei, et dignum vestra laude faciatis. Quod primus ad officium provocasti, et mihi secundae in rescribendo (al. scribendo ) partes datae sunt, non venit de incuria in amicos, sed de ignorantia; si enim scissem, praeoccupassem sermonem tuum.

2. Interpretatio judicii Salomonis super jurgio duarum mulierum meretricum (3. Reg. 3), quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicua est: quod puer annorum duodecim contra aetatis suae mensuram de intimo humanae naturae judicarit affectu. Unde et admiratus est, et pertimuit illum omnis Israel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset. Quantum autem ad typicos pertinet intellectus, dicente Apostolo: Haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum decurrerunt (1. Cor. 10. 11), quidam Graecorum autumant super Synagoga et Ecclesia sentiendum, 448 et ad illud tempus cuncta referenda, quando post crucem et resurrectionem, tam in Israel, quam in Gentium populo verus Salomon, id est, pacificus, regnare coeperit. Quod autem adulterae et meretrices, Synagoga et Ecclesia dicantur in Scripturis, nulla dubitatio est. 3. Et hoc prima fronte videtur esse blasphemum; caeterum si recurramus ad Prophetas, Osee videlicet, qui accepit uxorem fornicariam, et generavit filios fornicationis (Osee 1), et deinde adulteram: et ad Ezechiel, qui Jerusalem quasi meretricem arguit, quod sequuta sit amatores suos, et divaricaverit omni transeunti pedes, lupanarque in loco celebri exstruxerit (Ezech. 16); animadvertemus Christum idcirco venisse, ut meretrices donaret matrimonio, et de duobus gregibus unum ovile faceret, medioque pariete destructo (Ephes. 2), in easdem caulas oves prius morbidas congregaret. Hae sunt duae virgae, quae junguntur in Ezechiel (Cap. 37), et de quibus per Zachariam Dominus refert: Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem (Zach. 11. 8). Mulier quoque illa meretrix in Evangelio, quae pedes Jesu lacrymis lavat, crine detergit, et cui peccata omnia dimittuntur, manifeste pingit Ecclesiam de Gentibus congregatam (Luc. 7). Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui videatur incongruum, si meretrices dicantur Synagoga et Ecclesia, quarum una Salomonis judicio, filii possessione donata est. Prudens quaerat auditor, quomodo meretrix sit Ecclesia, quae non habet maculam, neque rugam? (Ephes. 5) Non dicimus Ecclesiam permansisse meretricem, sed fuisse. Nam et in Simonis leprosi domo Salvator scribitur inisse convivium (Matth. 26), utique non quia leprosus erat eo tempore, quo habebat hospitem Salvatorem, sed quia leprosus ante fuerat. Matthaeus quoque in 449 catalogo Apostolorum Publicanus dicitur, non quo permanserit Publicanus post Apostolicam dignitatem, sed quia prius fuerit Publicanus: ut ubi superabundavit peccatum, superabundaret gratia. 4. Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam calumniatricem: Ego et mulier haec habitabamus in domo una (3. Reg. 3. 17). Post resurrectionem enim Domini Salvatoris, una de utroque populo Ecclesia congregata est; et quam eleganter: Peperi, inquit, apud eam in cubiculo. Ecclesia enim de Gentibus, quae non habebat prius Legem et Prophetas, peperit in domo Synagogae: nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde dicit in Cantico Canticorum: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. 1. 3). Et iterum: Et quidem non spernam te. Assumens introducam te in domum matris meae, et in cubiculum ejus quae concepit me (Cant. 3. 4). Tertia autem die: postquam ego peperi, peperit et haec. Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem: Mundus ego sum a sanguine justi hujus (Matth. 27. 24): si Centurionem ante patibulum confitentem: Vere hic erat Filius Dei (Marc. 15. 39), si eos qui ante passionem per Philippum, Dominum videre desiderant: haud ambiges primam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum Judaeorum, pro quo Dominus precabatur: Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. 23. 34). Unaque die crediderunt tria millia: et alia die quinque millia (Act. 2. et 4). Et eramus simul (multitudinis enim credentium erat cor unum, et anima una) nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus: non blasphemantium Judaeorum, non Gentilium idolis servientium. Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte. Dum enim Legis sequitur observantiam, et gratiae Evangelii jugum Mosaicae doctrinae copulat, tenebrarum errore cooperta est. Oppressitque eum mater sua dormiens, quae non poterat dicere: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. 5. 2). Media nocte consurgens, tulit filium de latere (Ecclesiae) dormientis, et in suo collocavit sinu. Relege totam ad Galatas Apostoli Epistolam, et animadvertes quomodo filios Ecclesiae suos facere Synagoga festinet, et dicat Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. 4. 19). Vivum tulit, non ut possideret, sed ut 450 occideret. Non enim amore fecit hoc filii, sed aemulae odio, et suum mortuum per Legis caeremonias in sinu Ecclesiae supposuit. 5. Longum est si velim per singula currere; quomodo per Apostolum Paulum, et Ecclesiasticos viros intellexit Ecclesia, non esse suum filium, qui tenebatur in Lege: et in luce cognoverit, quem in tenebris non videbat. Inde jurgium ortum est, praesente rege, altera dicente: Filius tuus mortuus est, meus autem vivit: altera respondente, Mentiris, filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est: atque in hunc modum contendebant coram rege. Tunc rex Salomon, qui manifeste Salvator accipitur (secundum Psalmum septuagesimum primum, qui titulo Salomonis inscribitur; ubi nulla dubitatio est, quin cuncta quae dicuntur, non Salomoni mortuo, sed Christi conveniant majestati) simulat ignorantiam, et humanos pro dispensatione carnis mentitur affectus, sicut et in alio loco: Ubi posuistis Lazarum? (Joan. 11. 34.) et ad mulierem fluentem sanguine, Quis me tetigit? (Matth. 9.) gladium postulat, de quo dixerat: Nolite putare, quod venerim pacem mittere super terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam: et inimici hominis domestici ejus (Matth. 10): et tentat naturam naturae Dominus, vultque secundum utriusque voluntatem, viventem filium in Legem, Gratiamque dividere: non quod probet, sed quod ad arguendum calumniam Synagogae, hoc velle se dicat. Illa, quae nolebat Ecclesiae filium in gratia vivere, nec per baptismum liberari, libenter habet dividi puerum: non ut possideat, sed ut interficiat. ECCLESIA QUEM scit suum esse, libenter concedit aemulae, dum vivat saltem apud adversariam: ne inter Legem divisus et Gratiam, Salvatoris mucrone feriatur. Unde dicit Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quod si Legem observatis, Christus vobis nihil prodest (Gal. 5). 6. Haec sub allegoriae nubilo dicta sint. Caeterum optime novit prudentia tua, non easdem esse regulas in Tropologiae umbris, quae in historiae veritate. 451 Quod sicubi pedem offendimus, et sapienti lectori frivolum videatur esse quod scripsimus, culpam in auctorem referat. Nos enim et haec ipsa in lectulo decumbentes, longaque aegrotatione confecti, vix notario celeriter scribenda dictavimus: non ut impleremus materiam, sed ne tibi in principio amicitiarum aliquid imperanti, videremur negare. Ora nobis a Domino sospitatem, ut post duodecim menses, quibus jugi languore confectus sum, possim aliquid dignum vestrae scribere voluntati: et ignosce si scatens oratio, cursu solito non fluat. Non enim eodem lepore dictamus, quo scribimus: quia in altero saepe stylum vertimus, iterum quae legi digna sint, scripturi: in altero quidquid in buccam venerit celeri sermone convolvimus. Caninium libenter vidi, qui narrare tibi poterit, quam difficile et periculosum manus dexterae, usque in praesentem diem, quo ista dictavi, vulnus sustinuerim. EPISTOLA LXXV. AD THEODORAM VIDUAM. Theodoram Lucinii viduam consolatur de morte mariti, cujus virtutes, et castitatem praecipue laudat. 1. Lugubri nuntio consternatus super sancti et venerabilis mihi dormitione Lucinii, vix brevem Epistolam dictare potui. Non quod ejus vicem doleam, quem scio ad meliora transisse, dicente Moyse: Transiens videbo visionem hanc magnam (Exod. 3. 3); sed quod torquear desiderio, non meruisse me ejus viri, videre faciem, quem in brevi tempore huc venturum esse credebam. Verum est illud super necessitate mortis prophetale vaticinium, quod fratres dividat (Osee 13), et carissima inter se nomina crudelis et dura dissociet. Sed habemus consolationem, quia Domini sermone jugulatur, et dicitur ad eam: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus inferne; et in consequentibus: Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, qui siccabit omnes venas ejus, et desolabit fontem illius (Ibid.). Exivit enim virga de radice Jesse, et flos de virginali frutice pullulavit (Isai. 11. 1): qui loquitur in 452 Cantico Canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. 2. 1). Flos noster mortis interitus; ideoque et mortuus est, ut mors illius morte moreretur. Quod autem de deserto dicitur adducendus, virginalis uterus demonstratur, qui absque coitu et semine viri Deum nobis fudit infantem: qui calore Spiritus Sancti exsiccaret fontes libidinum, et caneret in Psalmo: In terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi (Ps. 62. 3). Adversum ergo mortis duritiam et crudelissimam necessitatem hoc solatio erigimur, quod brevi visuri sumus eos, quos dolemus absentes. NEQUE ENIM mors, sed dormitio et somnus appellatur. Unde et beatus Apostolus vetat de dormientibus contristari (1. Thess. 4): ut quos dormire novimus, suscitari posse credamus; et post digestum soporem, vigilare cum Sanctis, et cum Angelis dicere: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis (Luc. 2. 14). In coelo, ubi non est peccatum, gloria est, et perpetua laus, et indefessa praeconia. In terra autem, ubi seditio, bella atque discordiae, pax imprecanda est: et pax non in omnibus; sed in his qui bonae sunt voluntatis; et salutationem audiunt Apostolicam: Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo multiplicetur (Rom. 1. 7): ut in pace sit locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Ps. 75. 2), id est, in specula, in sublimitate dogmatum atque virtutum, in anima credentis; cujus quotidie Angelus videt faciem Dei (Matth. 18. 10), et revelato vultu gloriam Dei contemplatur.

2. Unde obsecro te, et currentem, ut aiunt, impello, ut Lucinium tuum desideres quidem ut fratrem; sed gaudeas regnare cum Christo: Quia raptus est, ne malitia immularet mentem ejus. Placita enim erat Deo anima illius, et in brevi spatio tempora multa complevit (Sap. 4). NOS DOLENDI magis, qui quotidie stamus in praelio peccatorum, vitiis sordidamur, accipimus vulnera, et de otioso verbo reddituri sumus rationem. Ille jam securus et victor te aspicit de excelso, et favet laboranti: et juxta se locum praeparat, eodem amore et eadem caritate, qua oblitus officii conjugalis, in terram quoque sororem te habere coeperat, imo fratrem; quia casta conjunctio sexum non habet nuptialem. Et si adhuc in carne positi, 453 et renati in Christo, non sumus Graecus et Barbarus, servus et liber, masculus et femina; sed omnes in eo unum sumus: quanto magis cum corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (Gal. 3. 28), non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in coelis? (Matth. 22, et Luc. 20.) Quando dicit, non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in coelis, non natura et substantia corporum tollitur, sed gloriae magnitudo monstratur. Neque enim scriptum est, erunt Angeli; sed, sicut Angeli, ubi similitudo promittitur, veritas denegatur. Erunt, inquit, sicut Angeli, id est, similes Angelorum: ergo homines esse non desinent. Inclyti quidem, et Angelico splendore decorati; sed tamen homines: ut et Apostolus, Apostolus sit, et Maria, Maria: et confundatur haeresis, quae ideo incerta et magna promittit, ut quae certa et moderata sunt, auferat. 3. Et quia haereseos semel fecimus mentionem, qua Lucinius noster dignae eloquentiae tuba praedicari potest? qui, spurcissima per Hispanias Basilidis haeresi saeviente, et instar pestis et morbi, totas intra Pyrenaeum et Oceanum vastante provincias, fidei Ecclesiasticae tenuit puritatem, nequaquam suscipiens, Armagil, Barbelon, Abraxas, Balsamum, et ridiculum Leusiboram, caeteraque magis portenta, quam nomina, quae ad imperitorum, et muliercularum animos concitandos, quasi de Hebraicis fontibus hauriunt, barbaro simplices quosque terrentes sono: ut quod non intelligunt, plus 454 mirentur. Refert Irenaeus, vir Apostolicorum temporum, et Papiae, auditoris Evangelistae Joannis discipulus, Episcopusque Ecclesiae Lugdunensis: quod Marcus quidam de Basilidis Gnostici stirpe descendens, primum ad Gallias venerit: et eas partes per quas Rhodanus et Garumna fluunt, sua doctrina maculaverit: maximeque nobiles feminas, quaedam in occulto mysteria repromittens, hoc errore seduxerit: magicis artibus, et secreta corporum voluptate, amorem sui concilians. Inde Pyrenaeum transiens, Hispanias occuparit, et hoc studii habuerit, ut divitum domos, et in ipsis feminas maxime appeteret: quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Hoc ille scripsit ante annos circiter trecentos. Et scripsit in his libris, quos adversus omnes haereses doctissimo et eloquentissimo sermone composuit. 4. Ex quo perpendat prudentia tua, qua Lucinius noster laude sit dignus, qui clausit aurem, ne audiret judicium sanguinis: et omnem substantiam suam dispersit et dedit pauperibus, ut justitia ejus maneret in aeternum (Ps. 111). Nec patriae suae largitate contentus, misit Jerosolymarum et Alexandrinae Ecclesiae tantum auri, quantum multorum possit inopiae subveniri. Quod cum multi mirentur et praedicent, ego in illo magis laudabo fervorem et studium Scripturarum. Quo ille desiderio opuscula nostra flagitavit, et missis sex notariis (quia in hac provincia Latini sermonis scriptorum penuria est) describi 455 sibi fecit, quaecumque ab adolescentia usque in praesens tempus dictavimus? Non nos honoravit, qui parvuli et minimi Christianorum omnium sumus, et ob conscientiam peccatorum, Bethleemitici ruris saxa incolimus; sed Christum, qui honoratur in servis suis; et Apostolis repromittit, dicens: « Qui vos recipiunt, me recipiunt. Et qui me recipiunt, recipiunt eum, qui me misit (Matth. 10). 5. Itaque, carissima filia, hanc Epistolam amoris mei in illum habeto Epitaphium: et quidquid posse me scieris in opere spirituali, audacter impera, ut sciant saecula post futura, eum, qui dicit in Isaia: « Posuit me ut sagittam electam, in pharetra sua abcondit me » (Isai 49), duos viros tantis maris atque terrarum inter se spatiis separatos, suo acumine vulnerasse, ut cum mutuo in carne se nesciant, amore spiritus copulentur. Subscriptio.

Sanctam te corpore et spiritu servet ille Samarites, id est, Servator et custos, de quo in Psalmo scribitur: « Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel » (Ps. 120); ut Hir, qui interpretatur vigil, qui descendit ad Daniel, ad te quoque veniat, et possis dicere: dormio, et cor meum vigilat (Cant. 5).

EPISTOLA LXXVI AD ABIGAUM.

Abigao Presbytero excusat se, quod non scripserit: eumque consolatur, ne moleste ferat caecitatem corporis, cum animo cernat. Denique integritatem ejus laudat, eique commendat Theodoram viduam Lucinii. 1. Quanquam mihi multorum sim conscius peccatorum, et quotidie in oratione flexis genibus loquar: « Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris » (Psal. 24. 7): tamen sciens dictum esse ab Apostolo: « Ne inflatus superbia incidat in judicium diaboli » (I. Tim. 3. 6): Et in alio loco scriptum: « Superbis Deus resistit; humilibus autem dat gratiam » (Jacob. 4. 6), nihil ita a pueritia conatus sum vitare quam tumentem animum, et cervicem erectam, Dei contra se odia provocantem. Novi 456 enim magistrum et Dominum et Deum meum in carnis humilitate dixisse: « Discite a me, quia mitis sum et humilis corde » (Matth. 11. 29): et ante per os David cecinisse: « Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus » (Ps. 131. 1). Et in alio loco legimus: « Ante gloriam humiliabitur cor viri; et ante ruinam elevatur » (Prov. 18. 12). Itaque obsecro te, ne me putes sumptis litteris tuis ante tacuisse; et aliorum, vel infidelitatem, vel negligentiam in me referas. Quid enim causae erat, ut provocatus officio, tacerem, et amicitias tuas meo silentio repellerem, qui ultro soleo bonorum appetere necessitudinem, et me eorum ingerere caritati? « Quia meliores sunt duo, quam unus: et si alter ceciderit, ab altero fulcietur. Funiculus triplex non facile rumpitur, et frater fratrem adjuvans, exaltabitur » (Eccles. 4. 9). Scribe igitur audacter; et absentiam corporum, crebro vince sermone.

2. Nec doleas, si hoc non habeas quod formiculae, et muscae, et serpentes habent, id est, carnis oculos: sed illum te oculum habere laetare, de quo in Cantico dicitur Canticorum: « Vulnerasti me, soror mea sponsa, uno de oculis tuis » (Cant. 4. 9); quo Deus videtur; de quo a Moyse dicitur: « Transiens videbo visionem hanc magnam » (Exod. 3. 3). Denique quosdam etiam mundi Philosophos legimus, ut totam cogitationem ad mentis cogerent puritatem, sibi oculos eruisse. Et a Propheta dicitur: « Intravit mors per fenestras vestras » (Jer. 9. 21). Et Apostoli audiunt; « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo » (Matth. 5. 18). Unde praecipitur eis, ut levent oculos, et videant candidas segetes, quae paratae sunt ad metendum (Luc. 21; et Joan. 4). 3. Quod autem precaris, ut nostris monitis Nabuchodonosor, et Rapsaces, et Nabuzardan, et Holofernes in te occidantur, NUNQUAM nostra auxilia postulares, si in te viverint. Sed quia illi mortui sunt, et cum Zorobabel, et cum Jesu filio Josedec Sacerdote magno (1. Esd. 3), cum Ezra quoque, et Neemia ruinas Jerusalem aedificare coepisti; nec mittis mercedes in pertusum sacculum, sed thesauros tibi in coelestibus paras, idcirco nostras appetis amicitias, quos Christi famulos arbitraris. 457 Sanctam filiam meam Theodoram, sororem beatae memoriae Lucinii, per se commendatam, meo sermone commendo, ut in coepto itinere non lassetur; ut ad Terram sanctam multo per eremum labore perveniat: ut non putet perfectam esse virtutem exisse de Aegypto; sed per innumerabiles insidias ad montem Nabo, et ad Jordanem fluvium pervenire (Num. 33): ut accipiat secundam in Galgala circumcisionem: ut illi Jericho corruat, sacerdotalium tubarum subversa clangoribus: ut juguletur Adonisedec: ut Hai, et Azor pulcherrimae quondam corruant civitates (Jos. 3. 5. 6. 10. 11). Fratres qui nobiscum in Monasterio sunt, te salutant. Sanctos qui nos diligere dignantur [al. conantur ], per te oppido salutamus.

EPISTOLA LXXVII. AD OCEANUM De morte Fabiolae.

Fabiolam nobilem feminam laudat, quod post lapsum ad Christum conversa, sanctissimam vereque christianam egerit vitam, gloriosumque meruerit vitae finem. Tum alteram de 42. Mansionibus epistolam huic jungit, atque ejus memoriae reddit. 1. Plures anni sunt, quod super dormitione Blaesillae, Paulam venerabilem feminam, recenti adhuc vulnere, consolatus sum (Epist. 39. de Obit. Blaesil.). Quartae aestatis circulus volvitur, ex quo ad Heliodorum Episcopum Nepotiani scribens Epitaphium, quidquid habere potui virium, in illo tunc dolore consumpsi. Ante hoc ferme biennium, Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinae, brevem Epistolam dedi, erubescens ad disertissimum virum plura loqui, et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum viderer, quam stulta jactantia docere perfectum. Nunc mihi, fili Oceane, volenti et ultro appetenti, debitum munus imponis, quo pro novitate virtutum, veterem materiam novam faciam. In illis enim vel parentis affectus, vel moeror avunculi, vel desiderium mariti temperandum fuit; et pro diversitate personarum, diversa de Scripturis adhibenda medicamina.

2. Fabiolae laudes. --In praesentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christianorum, miraculum Gentilium, luctum pauperum, 458 solatium Monachorum. Quidquid primum arripuero, sequentium comparatione vilescit. Jejunium praedicem? sed praevalescunt eleemosynae. Humilitatem laudem? sed major est fidei ardor. Dicam appetitas sordes, et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quaesita? PLUS EST animum deposuisse, quam cultum. Difficilius arrogantia, quam auro caremus et gemmis. His enim abjectis, interdum gloriosis tumemus sordibus: et vendibilem paupertatem populari aurae offerimus. CELATA VIRTUS, et conscientiae fota secreto, Deum solum judicem respicit. Unde novis mihi est efferenda praeconiis, et ordine Rhetorum praetermisso, tota de conversionis ac poenitentiae [al. confessionis, et conversationis ] incunabulis assumenda. Alius forsitan scholae memor, Q. Maximum. Unum qui nobis, cunctando, restituit rem (Aeneid. 6), et totam Fabiorum gentem proferret in medium: diceret pugnas, describeret praelia, et per tantae nobilitatis gradus Fabiolam venisse jactaret, ut quod in virga non poterat, in radicibus demonstraret. Ego diversorii Bethleemitici, et praesepis Dominici amator, in quo virgo puerpera Deum fudit infantem, ancillam Christi, non de nobilitate veteris historiae, sed de Ecclesiae humilitate producam.

3. Et quia statim in principio, quasi scopulus quidam, et procella mihi obtrectatorum ejus opponitur, quod secundum sortita matrimonium, prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi prius ream absolvero. Tanta prior maritus vitia habuisse narratur, ut ne scortum quidem et vile mancipium ea sustinere posset. Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire dissidii, quam corporis sui infamare partem, et maculas ejus detegere. Hoc solum proferam, quod verecundae matronae et Christianae satis est. Praecepit Dominus uxorem non debere dimitti, excepta causa fornicationis: et si dimissa fuerit, manere innuptam (Matth. 5 et 19). Quidquid viris jubetur, hoc consequenter redundat in feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus tenendus. « Si quis meretrici jungitur, unum corpus facit » (1. Cor. 6. 16): ergo et quae scortatori impuroque sociatur, unum 459 cum eo corpus efficitur. Aliae sunt leges Caesarum, aliae Christi: aliud Papianus, aliud Paulus noster praecipit. Apud illos viris impudicitae frena laxantur: et solo stupro atque adulterio condemnato, passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur: quasi culpam dignitas faciat, non voluntas. Apud nos, quod non licet feminis, aeque non licet viris; et eadem servitus pari conditione censetur. Dimisit ergo, ut aiunt, vitiosum: dimisit illius et illius criminis noxium: dimisit (pene dixi) quod, clamante vicinia, uxor sola non prodidit. Sin autem arguitur, quare repudiato marito, non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem. Melius est, inquit Apostolus, nubere, quam uri (1. Cor. 7. 9). Adolescentula erat, viduitatem suam servare non poterat. Videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae (Rom. 7. 23), et se vinctam et captivam ad coitum trahi. Melius arbitrata est aperte confiteri imbecillitatem suam, et umbram quamdam miserabilis subire conjugii, quam sub gloria univirae opera exercere meretricum. Idem Apostolus vult viduas adolescentulas nubere, filios procreare, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia (I Tim. 5). Et protinus cur hoc velit, exponit: « Jam enim quaedam abierunt retro post Satanam. » Igitur et Fabiola, quia persuaserat sibi, et putabat a se virum jure dimissum, nec Evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio, viventibus viris, feminis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit. 4. Fabiolae poenitentia publica. --Sed quid ego in abolitis et antiquis moror, quaerens excusare culpam, cujus poenitentiam ipsa confessa est? Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semetipsam reversa, quo tempore solent viduae negligentes, jugo servitutis excusso, agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios; saccum indueret, ut errorem publice fateretur; et tota urbe spectante Romana, ante diem Paschae in Basilica quondam Leterani, qui Caesariano truncatus est gladio, 460 staret in ordine poenitentium, Episcopo, Presbyteris, et omni populo collacrymantibus, sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret? Quae peccata fletus iste non purget? quas inveteratas maculas haec lamenta non abluant? Petrus trinam negationem trina confessione delevit (Joan 21). Aaron sacrilegium, et conflatum ex auro vituli caput, fraternae correxere preces (Exod. 32). David sancti et mansuetissimi viri homicidium pariter et adulterium, septem dierum emendavit fames (2. Reg. 11. 12). Jacebat in terra, volutabatur in cinere, et oblitus regiae potestatis, lumen quaerebat in tenebris. Illumque tantum respiciens quem offenderat, lacrymabili [al. lacrymali ] voce dicebat: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Ps. 50. 6). Et: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Ibid. 14). Atque factum est, ut qui me prius docuerat virtutibus, suis, quomodo stans non caderem, doceret per poenitentiam, quomodo cadens resurgerem. Quid tam impium legimus inter reges, quam Achab, de quo Scriptura dicit; Non fuit alius talis ut Achab, qui venundatus est, ut faceret malum in conspectu Domini? (3. Reg. 21.) Hic cum propter sanguinem Nabuthae correptus fuisset ab Elia, et audisset iram Domini per Prophetam: « Occidisti, et insuper possedisti: et ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, » et reliqua: scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunabatque in sacco, et ambulabat demisso capite. Tunc factus est sermo Dei ad Eliam Thesbyten, dicens: « Nonne vidisti Achab humiliatum coram me? Quia ergo humiliatus est mei [al. timoris mei ] causa, non inducam malum in diebus ejus. » O felix poenitentia, quae ad se Dei traxit oculos, quae furentem sententiam Dei, confesso errore mutavit. Hoc idem et Manassen in Paralipomenon (2. Par. 330 supple libr.), et Niniven fecisse legimus in Propheta (Jon. 3. 4), Publicanum quoque in Evangelio (Luc. 16). E quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit; alter impendentem Dei fregit iram; tertius pectus verberans, pugnis, oculos non levabat ad coelum; et multo justificatior 461 recessit Publicanus humili confessione vitiorum, quam Pharisaeus superba jactatione virtutum. Non est loci hujus ut poenitentiam praedicem, et quasi contra Montanum, Novatumque scribens dicam, illam hostiam Domino esse placabilem (Psal. 26); et, « Sacrificium Deo, spiritum contribulatum » (Psal. 50. 19): Et, « Malo poenitentiam peccatoris, quam mortem: » (Ezech. 18. 23); Et, « Exsurge, exsurge Jerusalem » (Isai. 60. 1; et Baruch, 5. 5); et multa alia, quae prophetarum clangunt tubae. 5. Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit, et praesenti causae conveniat. Non est confusa Dominum in terris, et ille eam non confundetur [al. confundet ] in coelo (Luc. 9). Aperuit cunctis vulnus suum, et decolorem [al. dedecorem ] in corpore cicatricem flens Roma conspexit. Dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os. Non est ingressa Ecclesiam Domini, sed extra castra cum Maria sorore Moysi separata censedit (Num. 12. 15), ut quam Sacerdos ejecerat, ipse revocaret. Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam, et discalceatis pedibus transivit fluenta lacrymarum. Sedit super carbones ignis. Hi ei fuere in adjutorium. Faciem, per quam secundo viro placuerat, verberabat, oderat gemmas, linteamina videre non poterat, ornamenta fugiebat. Sic dolebat, quasi adulterium commisisset, et multis impendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat. 6. Diu morati sumus in poenitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut major nobis et absque ullo impedimento se laudum ejus campus aperiret. Recepta sub oculis omnis Ecclesiae communione, quid fecit? scilicet in die bona malorum non oblita est (Eccli. 11); et post naufragium rursum tentare noluit pericula navigandi. Quin potius omnem censum, quem habere poterat (erat autem amplissimus, et respondens generi ejus) dilapidavit, ac vendidit: et in pecuniam congregatum, usibus pauperum praeparavit; et prima omnium νοσοκομεῖον instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis, et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra foveret. Describam ego nunc diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas 462 manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia, et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes? Quoties morbo regio, et pedore confectos humeris suis ipsa portavit? quoties lavit purulentam vulnerum saniem quam alius aspicere non valebat? Praebebat cibos propria manu, et spirans cadaver sorbitiunculis irrigabat. Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere hujusmodi misericordiam per aliena ministeria, et clementes esse pecunia, non manu. Quos equidem non reprobo, et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem: sed sicut imbecillitati stomachi veniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in coelum laudibus fero. MAGNA fides ista contemnit. Scio [al. Scit ] quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit (Luc. 16). Ille quem despicimus, quem videre non possumus, ad cujus intuitum nobis vomitus erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus est luto, iisdem compactus elementis. Quidquid patitur, et nos pati possumus. Vulnera ejus existimemus propria; et omnis animi in alterum duritia, clementi in nosmetipsos cogitatione frangetur. Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim, (Ex Aeneid. 6). quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent. Quanquam illa simili liberalitate erga Clericos, et Monachos, ac Virgines fuerit. Quod Monasterium non illius opibus sustentatum est? quem nudum, et clinicum non Fabiolae vestimenta texerunt? in quorum se indigentiam non effudit praeceps et festina largitio? Angusta misericordiae ejus Roma fuit. Peragrabat ergo insulas, et totum Etruscum mare, Volscorumque provinciam, et reconditos curvorum littorum sinus, in quibus Monachorum consistunt chori, vel proprio corpore, vel transmissa per viros sanctos ac fideles munificentia circumibat. 7. Unde repente et contra opinionem omnium Jerosolymam navigavit, ubi 463 multorum excepta concursu, nostro parumper usa est hospitio: cujus societatis recordans, videor mihi adhuc videre quam vidi. Jesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus? et veluti quamdam famem satiare desiderans, per Prophetas, Evangelia, Psalmosque currebat: quaestiones et proponens, et solutas recondens in scriniolo pectoris sui. Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam, addebat dolorem (Eccl. 3); et quasi oleum flammae adjiciens [al. adjeceris ], majoris ardoris fomenta capiebat. Quodam die cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries: cur singulae tribus in aliis atque aliis locis varie jungerentur: quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit (Num. 20), ut nullus propemodum Prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit; respondi ut potui, et visus [al. nisus ] sum interrogationi ejus satisfacere. Revolvens ergo librum, pervenit ad eum locum, ubi catalogus describitur omnium Mansionum, per quas de Aegypto egrediens populus, pervenit usque ad fluenta Jordanis (Num. 33). Cumque causas quaereret et rationes singularum [al. singulorum ], in quibusdam haesitavi, in aliis inoffenso cucurri pede, in plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum. Tunc vero magis coepit urgere, et quasi non mihi liceret nescire, quod nescio, expostulare, ac se indignam tantis mysteriis dicere. Quid plura? Extorsit mihi negandi verecundia, ut proprium ei opus hujuscemodi disputatiunculae pollicerer, quod usque in praesens tempus, ut nunc intelligo, Domini voluntate dilatum, reddetur memoriae illius: ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus, per mundi hujus solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.

8. Verum quod coepimus, prosequamur. Quaerentibus nobis dignum tantae 464 feminae habitaculum, cum illa ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariae carere nollet: ecce subito discurrentibus nuntiis, Oriens totus intremuit [al. intonuit ], ab ultima Moeotide inter glacialem Tanain, et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunnorum examina, quae pernicibus equis huc illucque volitantia, caedis pariter, ac terroris cuncta complerent. Aberat tunc Romanus exercitus, et bellis civilibus in Italia tenebatur. Hanc gentem Herodotus refert, sub Dario, rege Medorum, viginti annis Orientem tenuisse captivum, et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annum exegisse vectigal. Avertat Jesus ab orbe Romano tales ultra bestias. Insperati ubique aderant, et famam celeritate vincentes, non religioni, non dignitatibus, non aetati parcebant, non vagientis miserabantur infantiae. Cogebantur mori, qui nondum vivere coeperant; et nescientes malum suum, inter hostium manus ac tela ridebant. Consonus inter omnes rumor, petere eos Jerosolymam, et ob nimiam auri cupiditatem ad hanc urbem percurrere Muri neglecti pacis incuria, sarciebantur. Antiochia obsidebatur. Tyrus se volens a terra abrumpere, insulam quaerebat antiquam. Tunc et nos compulsi sumus parare naves, es se in littore, adventum hostium praecavere, et saevientibus ventis, magis barbaros metuere, quam naufragium; non tam propriae saluti, quam Virginum castimoniae providentes. Erat illo tempore quaedam apud [al. inter ] nos dissensio, et barbarorum pugnam domestica bella superabant. Nos in Oriente tenuerunt jam fixae sedes, et inveteratum sanctorum Locorum desiderium. Illa, quae tota in sarcinis erat, et in omni urbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat; manens in alieno, quae 465 multos prius hospites habuit: et (ne sermonem longius protraham) in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod, illa teste, vendiderat.

9. Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis Locis monile perdidimus. Recepit Roma quod amiserat, et procax ac maledica lingua Gentilium, oculorum testimonio confutata est. Laudent caeteri misericordiam ejus, humilitatem, fidem: ego ardorem animi plus laudabo. Librum quo Heliodorum quondam juvenis ad eremum cohortatus sum (Epist. 14), tenebat memoriter; et Romana cernens moenia, inclusam se esse plangebat Oblita sexus, fragilitatis immemor, ac solitudinis tantum cupida, ibi erat, ubi animo morabatur. Non poterat teneri consiliis amicorum: ita ex urbe, quasi de vinculis, gestiebat erumpere. Dispensationem pecuniae, et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat. Non aliis distributionem eleemosynarum tribuere; sed suis pariter effusis, ipsa pro Christo stipes optabat accipere. Sic festinabat, sic impatiens erat morarum, ut illam crederes profecturam. Itaque dum semper paratur, mors eam invenire non potuit imparatam.

10. Inter laudes feminae subito mihi Pammachius meus exoritur. Paulina dormit ut iste vigilet. Praecedit maritum, ut Christo famulum derelinquat. Hic haeres uxoris, et haereditatis alii possessores. Certabant vir et femina, quis in Portu Abrahae tabernaculum figeret: et erat haec inter utrumque contentio, quis humanitate superaret. Vicit uterque, et uterque superatus est. Ambo se victos et victores fatentur, dum quod alter cupiebat, uterque perfecit. Jungunt opes, sociant voluntates, ut quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret. Necdum dictum, jam factum. Emitur hospitium, et ad hospitium [al. et hospitum ] turba concurrit. « Non est enim labor in Jacob, nec dolor in Israel » (Num. 23. 21. juxta LXX). Adducunt maria, quos in gremio suo terra suscipiat. Mittat Roma properantes [al. navigantes ], quos navigaturos littus molle confoveat. Quod Publius semel fecit in insula Melite erga unum Apostolum, et (ne contradictioni locum tribuam) 466 in una navi; hoc isti et frequenter faciunt et in plures: nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet. Xenodochium in Portu Romano situm totus pariter mundus audivit. Sub una aestate didicit Britannia, quod Aegyptus et Parthus noverant Vere. 11. Quod scriptum est: « Timentibus Dominum, omnia cooperantur in bonum (Rom. 8. 28), in obitu tantae feminae vidimus comprobatum. Quadem praesagio futurorum ad multos scripserat Monachos, ut venirent, et se gravi onere laborantem absolverent, faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula (Luc. 16. 19). Venerunt, amici facti sunt: dormivit illa quo modo voluit: et deposita tandem sarcina, levior volavit ad coelum. Quantum haberet viventis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstravit. Necdum spiritum exhalaverat, necdum debitam Christo reddiderat animam, Et jam fama volans, tanti praenuntia luctus (Aeneid. l. 1), totius Urbis populum ad exequias congregabat. Sonabant Psalmi, et aurata Templorum tecta reboans in sublime quatiebat ALLELUIA. Hic juvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes, Femineas, et facta ferant. (Ibid. l. 8.) Non sic Furius de Gallis, non Papirius de Samnitibus, non Scipio de Numantia, non Pompeius de Ponti gentibus triumphavit. Illi corpora vicerant, haec spirituales nequitias subjugavit. Audio praecedentium turmas, et catervatim in exequiis ejus multitudinem confluentem. Non plateae, non porticus, non imminentia desuper tecta capere poterant prospectantes. Tunc suos in unum populos Roma conspexit: favebant sibi omnes in gloria poenitentis. Nec mirum si de ejus salute homines exultarent, de cujus conversione Angeli laetabantur in coelo. 12. Hoc tibi, Fabiola [al. mi Fabiola ], ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi. Laudavimus saepe virgines, viduas, ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae « sequuntur Agnum quocumque vadit » (Apoc. 14. 4). Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde 467 maculatur. Procul livor, facessat invidia. Si paterfamilias bonus est, quare oculus noster malus est? Quae inciderat in latrones, Christi humeris reportata est (Luc. 10). Multae mansiones sunt apud Patrem (Joan. 14). Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. 5). Cui plus dimittitur, plus amat (Luc. 7).

EPISTOLA LXXVIII. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto.

Postquam egressus Hebraeorum ex Egypto, et diuturni itineris historiam spiritualiter intelligendam docuit, Mansionum ordinem prosequitur, singulam quamque juxta tropologiam exponens; redditque ita memoriae Fabiolae opus, quod ei viventi promiserat. 1. In septuagesimo septimo Psalmo, quem juxta Evangelistam Matthaeum (Cap. 13. v. 35) ex persona Domini dictum credimus, decem plagarum in Aegypto, et egressionis Israel in solitudinem, narratur historia. Cumque nulli dubium sit, facta esse quae scripta sunt, quasi aliud littera sonet, aliud spiritus clausum teneat: « Aperiam, » inquit, « in parabola os meum: loquar propositiones ab initio. Quanta audivimus et vidimus, ea et patres nostri narraverunt nobis » (Ps. 77. 2. et 3). Unde et Apostolus iisdem verbis, quia eodem et spiritu: « Haec autem, » ait, « omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad commonitionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt » (1. Cor. 10. 11): Et, « Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari: et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus » (Ibidem. 1 et seqq.). Si ergo pars historiae itineris ex Aegypto spiritualiter accipitur, et caetera, quae ab Apostolo pro angustia temporis praetermissa sunt, ejusdem esse intelligentiae convincentur. Nam idem Propheta, qui in alio loco dixerat: « Habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea » (Ps. 119. 5): absentiam Terrae sanctaenon 468 sustinens, lacrymabiliter ingemiscit, et dicit: « Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: donec transeam in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei: in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis » (Ps. 41. 5). Et in alio Psalmo: « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua » (Ps. 118. 18). Paulus quoque, « Lex spiritualis est » (Rom. 7. 14): Et ipse Dominus, « Si crederetis Moysi, et mihi crederetis: de me enim ille scripsit » (Joan. 5. 47). Et Evangelium secundum Lucam: « Tunc incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in cunctis Scripturis, quae de se ipso dicta erant » (Luc. 24. 27). Igitur Judaei parvuli, et qui solidum cibum glutire nequeunt, sed adhuc lacte nutriuntur infantiae (1. Cor. 3), legant Pharaonem carneum, et mare Rubrum, per quod ad Indiam navigatur: et Manna coriandro simile: et omnia quae scripta sunt, audiant corporaliter, lepram domorum, et lepram pellis, et staminis; taurum homicidam, et jumentum adulterii reum; et Hebraei propter uxorem ac liberos servire cupientis, aurem subula perforatam. Nos autem derelinquentes Capharnaum, agrum quondam pulcherrimum, et cum Jesu egredientes in desertum, pascamur panibus ejus (Matth. 14; et Marc. 6): si insipientes sumus et jumentorum similes, hordeaceis: sin rationale animal, triticeis, et ex grano frumenti commolitis: quod in terram cadens et mortuum multos fructus attulit. Novem plagis percussa est Aegyptus, fractus Pharao, ut dimitteret populum Dei. Ad extremum primogenita perdidit, ut primogenita Israelis Domino sacrarentur. Qui prius tenere cupiebant, instanter expellunt. Exterminator transit, et terram Gessen pastoralem et pluviis irrigatam, non audet attingere: erant enim postes eorum agni cruore signati, et opere loquebantur: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine » (Ps. 4. 7). Unde et appellatur ipsa solemnitas Phase, quam nos transitum appellare possumus, eo quod de pejoribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum relinquimus. Sed jam tempus est, ut promissa complentes, Mansionum Israel ordinem prosequamur.

2. Scriptum est in ultima parte voluminis Numerorum (Cap. 33), quod apud Hebraeos appellatur VAJEDABBER: « Haec sunt castra filiorum Israel, qui egressi sunt 469 de terra Aegypti per turmas suas in manu Moysi et Aaron; » quas Graeci ἀπάρσεις vocant, nos propter linguae proprietatem significantius Mansiones, sive quia de exercitu dicitur, castra transtulimus. Fit autem catalogus Mansionum a prima usque ad ultimam; et numerantur simul quadraginta duae, de quibus Matthaeus loquitur: « Ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim, id est, simul generationes quadraginta duae » (Matth. 1. 17). Per has currit verus Hebraeus, qui de terra transire festinat ad coelum: et Aegypto saeculi derelicta, terram repromissionis ingreditur. Nec mirum, si in illo numeri sacramento perveniamus ad regna coelorum: sub quo Dominus atque Salvator a primo Patriarcha pervenit ad virginem, quasi ad Jordanem, quae pleno gurgite fluens, Spiritus sancti gratiis redundabat. Quod autem in manu Moysi et Aaron egressus scribitur, intellige legem et sacerdotium, opera, et cultum Dei: quorum alterum altero indiget. NIHIL ENIM PRODEST exercere virtutes, nisi noveris Creatorem: nec Dei veneratio proficit ad salutem, nisi praecepta Conditoris impleveris. His duabus manibus, quasi duobus Seraphim in confessionem sanctae Trinitatis erumpimus, dicentes, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth. PRIMA MANSIO. Moverunt autem castra de Ramesse, mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die post Pascha egressi sunt filii Israel in manu excelsa in conspectu omnium Aegyptiorum: et Aegyptii sepeliebant, quos percusserat Dominus ex eis, omne primogenitum in terra Aegypti: et in 470 diis eorum fecit Dominus judicia (Num. 33. 2 et seqq.).

RAMESSES a quibusdam interpretatur commotio turbulenta, aut amaritudo commotioque tineae: nos autem verius aestimamus exprimi, tonitruum gaudii. Ad hanc urbem quae in extremis finibus erat, populus congregatus est, qui in desertum exire cupiebat, eo quod tumultum saeculi derelinquens, movebatur a vitiis pristinis, et ab excomodente se prius tinea peccatorum, ut omnem amaritudinem vertens in dulcedinem, Dei vocem in Sina monte desuper tonantis audiret. Quod autem verba divina et eloquia Scripturarum, in istius saeculi et mundi rota, tonitrus appellentur, Psalmista declarat, dicens: « Vox tonitrui tui in rota » (Ps. 76. 12). Et Dei Patris vocem in baptismo Salvatoris audientes tonitruum putaverunt. Cumque commoti fuerimus ad Evangelicam tubam, et excitati tonitruo gaudii, eximus in mense primo, quando « hyems praeteriit, et abiit sibi » (Cant. 2), quando veris exordium est, quando terra parturit, quando cuncta renovantur, et eximus quinta decima die mensis primi (Exod. 12), in crastinum Paschae pleno mensis lumine, post esum agni immaculati: et calciatos pedes habentes de Apostolo (Ephes. 6), et accinctos pudicitia lumbos, et baculos in manibus praeparatos. Quamvis enim in Aegypto quarta decima die mensis Pascha facientes, comederimus agnum, tamen tunc nobis lux plena completur, quando in manu excelsa Ramessem dimittimus, quae excelsa dicitur, vel quod Aegyptum percusserit, vel quod protexerit Israel, videntibus Aegyptiis, qui admirantur nos exire de saeculo, et torquentur invidia, et postea nos tenere cupientes, in persecutionibus suffocantur: quando et Aegyptii sepeliunt primogenitos suos, et patres mortui terrenis operibus, opprimunt mortuos filios suos. Mihi videntur 471 Aegyptiorum primogenita, dogmata esse Philosophorum, quibus deceptos homines atque irretitos tenebant. Quae cum Israel vivus effugerit, circumdant [al. circumdantur ] mortuis suis, ne exeuntium imitentur exemplum. Porro quod sequitur: « In diis eorum fecit judicia » (Num. 33. 9), sive ut Septuaginta transtulerunt, « ultiones: » illud Hebraei autumant, quod nocte qua egressus est populus, omnia in Aegypto templa destructa sint, sive motu terrae, sive ictu fulminum. Spiritualiter autem discimus quod egredientibus nobis de Aegypto, errorum idola corruant, et omnis perversarum doctrinarum cultura quatiatur.

II. MANSIO. Et proficiscentes filii Israel de Ramesse, castra metati sunt in Soccoth (Num. 33. 5).

Secunda Mansio. In hac coquunt panes azymos, et primum tendunt tabernacula, unde et ex re locus nomen accepit. SOCCOTH quippe interpretatur in lingua nostra, tabernacula, sive tentoria. Et ob hoc septimo mense, quinta decima die mensis solemnitas Tabernaculorum est (Levit. 23). Cum ergo exierimus ex Aegypto, primum tabernacula figimus, scientes nobis ad ulteriora pergendum. Tunc non comedimus de fermento Aegypti, de fermento malitiae et nequitiae: sed vescimur azymis sinceritatis et veritatis (1. Cor. 5): Domini praecepta opere consummantes: « Cavete a fermento Pharisaeorum » (Matth. 16. 11). In hac nobis praecipitur Mansione, ut semper egressionis ex Aegypto memores simus: ut celebremus transitum, id est, Phase Domini; ut primogenita nostri uteri, cunctarumque virtutum, pro primogenitis Aegypti, quae percussa sunt, Domino consecremus.

III. MANSIO. Et profecti de Soccoth, castra metati sunt in Etham, quae est in extremo solitudinis (Num. 33. 6).

Tertia Mansio offertur post tabernacula, in qua primum videtur Dominus nocte in columna ignis, et per diem in columna nubis, ut praecedat populum, et dux itineris fiat. ETHAM nobis sonat fortitudo, atque perfectio, de qua 472 et David canit: « Tu dirupisti fluvios Etham, » (Psal. 73. 15), id est, « fortes. » Grandis est fortitudo, Aegyptum dimittere, et in extrema solitudine commorari. Ex quo intelligimus locum Soccoth adhuc juxta Aegypti fuisse regiones. In eo enim quod dicitur, quae est in extremis finibus solitudinis, ostenditur inter confinia esse eremi et Aegypti. Praeparemus nobis fortitudinem, assumamus perfectum robur, ut inter errorum tenebras, et confusionem noctis, scientiae Christi lumen appareat. Dies quoque noster nubem habeat protegentem: ut his ducibus ad sanctam Terram pervenire valeamus.

IV. MANSIO. Profectique de Etham, reversi sunt ad Phiahiroth, quod est contra Beel sephon, et castra metati sunt e regione Magdol (Num. 33. 7).

Quarta Mansio est PHIAHIROTH, quae interpretatur os nobilium, scribiturque per literam HETH. Quidam male, hiroth, villas putant, errorque manifestus, quod pro supradicto elemento, AI litteram legant. BEEL-SEPHON in linguam nostram vertitur Dominus aquilonis, aut ascensus speculae, aut habens arcana. Porro MAGDOL, magnitudo vel turris. Assumpta igitur fortitudine nobilitamur in Domino, et Beel-sephon idoli arcana contemnimus, illiusque magnificentiam et turritam superbiam declinamus. Non enim est ab austro, unde Dominus venit, et a meridie, in qua sponsus recumbit in floribus; sed possessor Aquilonis venti frigidissimi, a quo exardescunt mala super terram: qui cum sit frigidissimus, nomine dexter vocatur, falsum sibi assumens vocabulum virtutis ac dextrae, cum totus sit in sinistra.

V. MANSIO. Et profecti de Phiahiroth, transierunt per medium mare in deserto: et ambulaverunt viam trium dierum in solitudine Etham, et castra metati sunt in Mara (Num. 33. 8).

Quinta Mansio est in MARA, quae interpretatur amaritudo. Non poterant ad Rubri maris gurgites pervenire, et Pharaonem cum suo exercitu videre pereuntem; nisi postquam habuerunt in 473 ore nobilitates, id est, in Domini confessione virtutes, quando crediderunt Deo, et Moysi famulo ejus: et audierunt ab eo: « Dominus pugnavit pro vobis [al. nobis ], et vos tacebitis » (Exod. 14. 14): et victores, Maria praecinente, in tympanis et choris resonare coeperunt carmina triumphantium. « Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem projecit in mare » (Exod. 15. 1). Post praedicationem Evangelii, post tabernacula transmigrantium, post assumptam fortitudinem, post confessionis nobilitatem, Aegyptii et Pharao rursus occurrunt. Unde discimus cavendas semper insidias, et invocandam misericordiam Dei, ut insequentem Pharaonem possimus effugere, et nobis in spirituali baptismo suffocetur. Egressis de mari Rubro, occurrit eremus Sur, quae et solitudo Etham dicitur, in qua tribus diebus ingredientes non habuerunt aquam: et pervenerunt ad Mara, quae ex amaritudine nomen accepit. Habebat fons aquam, et dulcedinem non habebat. Murmurat populus videns aquas, et potare non sustinens. Mara intellige, aquas occidentis litterae, quibus si immittatur confessio crucis, et passionis Dominicae sacramenta jungantur: omne quod impotabile et triste videbatur ac rigidum, vertitur in dulcedinem. Unde et scriptum est: « Constituit Deus populo legem et judicia, et tentavit eum » (Exod. 15. 25). Ubi enim magnitudo gratiae, ibi magnitudo discriminis. Nec terrearis, si post victoriam venias ad amaritudinem: quia verum Pascha facientes, azyma cum amaritudinibus comedunt, et tentatio probationem, probatio spem, spes parit salutem (Rom. 5). Apud medicos quoque, quaedam antidotus, noxios humores temperans, ex amaritudine nuncupatur, quae dulcis ostenditur, restituens sanitatem: sicut e contrario voluptas atque luxuria amaritudine terminantur, dicente Scriptura: « Quae ad tempus pinguefacit fauces tuas, novissime vero amarius felle invenies » (Prov. 5. 3. juxta LXX).

VI. MANSIO. Et profecti de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et 474 septuaginta palmae; ibi que castra metati sunt (Num. 33. 9).

Sexta Mansio in arietes fortesque vertitur. Quam pulcher ordo virtutum: post victoriam tentatio, post tentationem refectio. De amaritudine venimus ad arietes, et robustos principes gregis, quos apud Ezechielem (Ezech. 34) Dominus judicaturum esse se dicit: quod alii eorum conculcaverint aquas, et compresserint oves: alii lenes et placabiles fuerint. De his et vicesimus octavus Psalmus loquitur: Afferte Domino Filii Dei, Afferte Domino filios arietum. Sextae Mansionis tenemus hospitium. Nunquam prius occurrerunt fontes purissimi, nisi ubi magistrorum doctrina prorupit. Nec dubium quin de duodecim Apostolis sermo sit: de quorum fontibus derivatae aquae, totius mundi siccitatem rigant. Juxta has aquas septuaginta creverunt palmae, quos et ipsos secundi ordinis intelligimus praeceptores, Luca Evangelista testante, duodecim fuisse Apostolos, et septuaginta discipulos minoris gradus, quos et binos ante se Dominus praemittebat (Luc. 6. et 10). De quibus et Paulus refert (1. Cor. 15. 5. 6. et 7), quod apparuerit Dominus primum undecim, deinde Apostolis omnibus, alios volens intelligi primos, et alios secundos Christi discipulos. Bibamus de hujusmodi fontibus, et dulces fructus victoriae devorantes, ad Mansiones reliquas praeparemur.

VII. MANSIO. Profectique de Elim, castra metati sunt ad mare Rubrum (Num. 33. 10).

Mare Rubrum, quod Hebraice dicitur, JAM SUPH, septima Mansio est. Et quaeritur, quomodo post transitionem maris Rubri, et fontis Mara, et Elim, rursum ad mare Rubrum venerint, nisi forte in itinere pergentibus, sinus quidam maris occurrerit, juxta quem castra metati sint. Aliud est enim transire mare: aliud in proximo figere tabernacula. Ex quibus monemur, etiam post Evangelicam disciplinam et cibos dulcissimos triumphorum, apparere nobis interdum mare: et praeterita discrimina poni ante oculos. Quanquam multae differentiae 475 sit transire mare, et mare procul aspicere. Verbum JAM SUPH, apud Hebraeos ex mari et rubro compositum est. SUPH autem et Rubrum et Scyrpus vocatur. Unde possumus suspicari, quod venerint ad paludem quamdam et lacum, qui et carecto et juncis plenus fuerit. Quod autem omnes congregationes aquarum Scriptura sancta mare vocet, nulla dubitatio est. Haec Mansio in Exodo non habetur: sed scriptum est pro ea, quod de mari Rubro venerint ad desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinta decima die mensis secundi egressionis eorum ex Aegypto (Exod. 16. 1), id est, tricesima prima postquam egressi sunt de Ramesse.

VIII. MANSIO. Et profecti de mari Rubro, castra metati sunt in solitudine Sin (Num. 33. 11).

Octava Mansio, licet juxta ordinem Exodi septima sit. Sed sciendum, quod omnis usque ad montem Sinai eremus Sin vocetur, et ex tota provincia etiam locus unius Mansionis nomen acceperit: sicut et Moab tam urbis quam provinciae nomen est. In hac solitudine quinque Mansiones sunt: Jam suph, de qua supra diximus, et eremus Sin, et Dephca, et Alus, et Raphidim, de quibus loquemur in consequentibus. SIN autem, interpretatur rubus, vel odium, quorum utrumque facit ad mysticos intellectus, quod postquam venerimus ad eum locum, de quo sit nobis Dominus locuturus [al. locutus ], grande odium mereamur inimici. Tunc videbimus ardere rubum, et non comburi: inflammari Ecclesiam persecutionibus, et eam, loquente in illa Domino, non perire. Et nota, quod in octava Mansione, in qua torcularia nostra sunt, unde et octavus Psalmus, hoc titulo praenotatur, desertum capimus rubi: quia plures filii desertae magis, quam ejus quae habet virum (Isai. 54).

IX. MANSIO. Et profecti de deserto Sin, castra metati sunt in Dephca (Num. 33. 12).

Nona Mansio. Hoc nomen apud Hebraeos 476 κρούμα, id est, pulsatio dicitur: juxta quod et Dominus ait: Pulsate et aperietur vobis (Matth. 7). In libro autem Hebraicorum Nominum, adhaesionem, remissionemque transtulimus, quod lectorem turbare non debet. Nec putet nos dissonantia scribere; ibi enim juxta id quod vulgo habetur, edidimus, si medium verbum scribatur per BETH litteram: hic autem in Hebraico volumine scriptum reperi per PHE, quod elementum magis pulsationem, quam glutinum sonat: sensusque est manifestus: post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis, Christi incipimus sacramenta pulsare. Prudentem studiosumque lectorem rogatum velim, ut sciat me vertere nomina juxta Hebraicam Veritatem. Alioquin in Graecis et Latinis codicibus praeter pauca, omnia corrupta reperimus: et miror quosdam eruditos et Ecclesiasticos viros ea voluisse transferre, quae in Hebraico non habentur, et de male interpretatis, fictas explanationes quaerere, ut in praesenti pro Dephca, legant Rephca, litteram ponentes pro littera, eo quod RES et DELETH parvo apice, distinguantur, et interpretantur curationem: atque exinde tropologiam similem prosequuntur.

X. MANSIO. Profecti de Dephca, castra metati sunt in Alus (Num. 33. 13).

Decima Mansio in Exodo non habetur, crediturque in Sin eremo contineri, eodem narrante libro. Profecta est omnis multitudo filiorum Israel de eremo Sin per Mansiones suas juxta os Domini, et venerunt Raphidim. Ex quo perspicuum est plures Mansiones, unius regionis vocabulo demonstrari. Interpretaturque ALUS, fermentum: quod tollens mulier, miscuit farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. 13. 33). In hac solitudine murmurat populus propter famem, et conversus respicit procul in nube gloriam Dei; accepitque vespere coturnicem, et mane alterius diei manna (Num. 11).

477 Et nota in Mansione decima fermentum poni, et post esum carnium, manna tribui, implerique Scripturam: Panem Angelorum manducavit homo (Ps. 77. 35).

XI. MANSIO. Profecti de Alus, castra metati sunt in Raphidim: et non erat ibi aqua populo (Num. 33. 14).

Undecima Mansio est, quam violenter interpretatam in libro Hebraicorum Nominum reperi, vidit os sufficiens eis, aut certe, visio oris fortium: meliusque transfertur, dissolutio fortium, vel sanitas fortium, sive juxta proprietatem linguae Syrae, remissio manuum. Haec et in Exodo legitur (Cap. 17. 1) post profectionem de eremo Sin. Queritur in ea populus ob ardorem sitis: fons de petra Oreb erumpit, et profluit: et quia tentaverunt Deum, locus Raphidim, tentationis quoque, id est, MESSE [al. Masa ], sortitus est nomen. Moyses ascendit in montem: Jesus contra Amalec militat: ad crucis signum superatur inimicus: remissis orantis manibus, hostis victor insequitur. Sedet Moyses super lapidem dictum a Zacharia (Cap. 2. v. 5), qui septem habebat oculos: et in Samuelis volumine appellatur ABEN EZER, id est, lapis adjutorii (1. Reg. 4. 1): et utramque manum ejus Aaron, et Ur, id est, montanus, lucidusque sustentat. Devicto adversario supervenit Jethro, educit Zephoram, et utrumque filium; dat concilium septuaginta Seniorum: et in typum Ecclesiae de gentibus congregatae, Legis immunitio, Evangelio suggerente, completur. Pulchre autem dissolutio, ac sanitas fortium, RAPHIDIM dicitur, vel propter dissipatum Amalec, vel propter sanatum Israel. Sin autem remissionem manuum juxta Syros RAPHIDIM sonat, dicemus, propter offensam populi: quia contra Dominum murmuravit, istud loco nomen impositum. Haec tangimus potius quam exponimus, breviter indicasse contenti, quod post fermentum Alus, et Messam Ecclesiae, soleant multiplicia daemonum adversum nos tentamenta consurgere.

478 XII. MANSIO. Et profecti de Raphidim, castra metati sunt in solitudine Sinai (Num. 33. 15).

Duodecima Mansio est. Statim tibi veniat in mentem Apostolorum numerus. Una de pluribus, sed major omnibus, non separatur in ordine: et praecellit in merito. Ad hunc locum quadragesima septima die perveniunt, Scriptura dicente: « Mense tertio egressionis filiorum Israel de Aegypto, in die hac transierunt in solitudine Sinai, profectique de Raphidim, venerunt in desertum Sinai, et castra metati sunt in eremo, seditque ibi Israel e regione montis; et Moyses ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte dicens » (Exod. 19. 1. et seqq.): et reliqua. Et rursum: « Vade, inquit, ad populum, et sanctifica eos hodie et cras: et lavent vestimenta sua, sintque parati in diem tertium: quia tertia die descendet Dominus, vidente universo populo, super montem Sinai » (Ibid. 10). Quod et factum est. Laveruntque vestimenta sua, et ab uxorum coitu separatis, die tertio descendit Dominus in montem: quo fumante, et fulgore, tonitruo, caligine, voce, tuba, mortalium corda terrentibus, Moyses loquebatur, et Dominus respondebat ei. Supputemus numerum, et inveniemus quinquagesimo die egressionis Israel ex Aegypto in vertice montis Sinai legem datam. Unde et Pentecostes celebratur solemnitas, et postea Evangelii sacramentum Spiritus sancti descensione completur: ut sicut priori populo quinquagesimo die, vero Jubilaeo, et vero anno Remissionis, et veris quinquaginta et quingentis denariis, qui debitoribus dimittuntur, lex data est: Apostolis quoque, et qui cum eis erant, in centum viginti Mosaicae aetatis numero constitutis, descenderit Spiritus sanctus, et divisis linguis credentium, totus Evangelica praedicatione mundus expletus sit. Longum est si replicare velim, quod in lege praeceptum sit: quomodo fabricatum tabernaculum, quae varietas hostiarum, quae vasorum diversitas, quae indumenta Pontificis, 479 quae Sacerdotum, et Levitarum caeremoniae, quid egerint: quomodo populus numeratus sit. Hoc tantum dicam, quod media pars Exodi, et totus Leviticus liber, et Numerorum praecepta non modica, et per singulas populi tribus distributio, et oblationes principum in hac Mansione descriptae sint, multorumque voluminum disputatio huic loco sufficere vix possit. Interpretatur autem SINAI rubi; non unus ut supra in solitudine Sin, sed plures: ut ibi principium sit, hic perfectio; ibi solitarius, numerus hic multiplex. Aliud est enim unam, et aliud omnes gratias possidere.

XIII. MANSIO. Et profecti de solitudine Sinai, castra metati sunt in sepulcris concupiscentiae (Num. 33. 16).

Tertia decima Mansio, cujus nomen ex interpretatione editum est, apud Hebraeos appellatur CABATORH ATTHAVA. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Jesus baptizatus statim a Spiritu ductus est in desertum, et tentatus [al. tentabatur ] a diabolo. Itaque et Israel post familiarem cum Domino sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus in solitudinem PHARAN, quae interpretatur, onager, aut feritas, ibique succumbit malae bestiae, fastidiens coelestem panem, et Aegyptiorum carnes desiderans, quando multos subitum voravit incendium; et intercedente Moyse (Num. 11. 1. et 2), humum vorax flamma consumpsit. Tunc accipiunt coturnices, et usque ad nauseam ac vomitum devorant. Eliguntur septuaginta Presbyteri; vadunt ad ostium tabernaculi, duo remanent, Heldad et Medad, non imperii negligentes, sed humilitate submissi, dum se honore arbitrantur indignos. Unde et absentes prophetant; saturatoque populo, dum adhuc escae essent in ore eorum, ira Dei ascendit super eos, et occidit pingues eorum, et electos Israel praepedivit (Ps. 77. 5): ne ad malum velociter currerent: unde et appellatus est locus, sepulcra concupiscentiae; sive ut 480 in Septuaginta legimus, memoria desiderii. Ex quibus omnibus nos omnes docemur, qui sapientiam dimisimus saecularem, et Aegyptias ollas contempsimus, non debere murmurare contra coelestem Scripturarum panem, nec virulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem mannae cibum quaerere; alioquin si rursus eas voluerimus appetere, vorabimus usque ad nauscam; et statim Domini igne torquebimur, desideriumque nostrum vertetur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.

XIV. MANSIO. Et profecti de sepulcris concupiscentiae, castra metati sunt in Aseroth (Num. 33. 17).

Quarta decima Mansio est in solitudine Pharan, quae in atria vertitur. In hac Aaron et Maria, propter Aethyopissam contra Moysen murmurant, et in typum zeli, adversus Ecclesiam de gentibus congregatam, populus Judaeorum leprae sorde perfunditur: nec redit ad tabernaculum, et pristinam recipit sanitatem, donec statutum plenitudinis gentium tempus impleat [al. impleatur ]. Et hoc prudens lector attende, quod post consummatam in duodecimo numero virtutem, quia superbivit Israel: et in sepulcris concupiscentiae carnes Aegyptias desideravit: rursum jacit aliud fundamentum, et atria, id est, vestibulum virtutis ingreditur, ostendens nobis, et eos qui stant, posse cadere, et qui ceciderunt, posse resurgere. Positus est enim Jesus in ruinam et resurrectionem multorum (Luc. 2), et ipse loquitur per Prophetam: Numquid qui cadit, non resurget? (Jerem. 8. 4.)

XV. MANSIO. Et profecti de Aseroth, castra metati sunt in Rethma (Num. 33. 18); pro quo supra in hoc eodem libro legimus: Postquam profectus est populus de Aseroth, castra metati sunt in solitudine Pharan.

481 Haec est autem quinta decima Mansio. Et notandum quod reliquae Mansiones decem et octo, quarum nunc breviter catologus describitur, a Rethma usque ad Asiongaber, id est, usque ad tricesimam secundam Mansionem, sub Pharan solitudinis nomine contineantur, in quibus universa quae scripta sunt, diversis temporibus gesta sentimus: quae quia non sunt per Mansiones singulas distributa, a nobis quoque in commune dicentur, ut postea veniamus ad reliqua. RETHMA transfertur, sonitus, aut juniperus, quanquam plerique, ἄρκευθον apud Graecos aliud genus arboris significare contendant. Juniperum autem et primus Graduum Psalmus, juxta Veritatem Hebraicam sonat, ubi scriptum est: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? (Ps. 119. 3. et 4), et Propheta respondet: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus juniperorum: pro quo apud nos legitur, desolatoriis. Ferunt autem lignum hoc ignem multo tempore conservare, ita ut si prunae ex ejus cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant. Ex quo discimus post sepulcra concupiscentiae, et vestibula, transire nos ad lignum, quod multo tempore calorem tenet, ut simus ferventes spiritu, et claro sonitu atque exaltata voce, Evangelium Domini praedicemus. Ab hac itaque Mansione usque ad tricesimam secundam istiusmodi continentur historiae. Duodecim exploratores mittuntur ad Terram sanctam: botrus refertur in ligno, et Christi breviter passio demonstratur. Murmurat populus Judaeorum, gigantum impetum reformidans. Pugnat contra Amalec et Chananaeum, nolente Deo, et victus intelligit quae debebat in Terra sancta exercere sacrificia. Dathan et Abiron, et filii Core consurgunt contra Moysen et Aaron, et terrae voragine glutiuntur. 482 Inter mortuos et viventes Pontifex medius thuribulo armatus ingreditur, et currens [f. furens ] ira Dei, sacerdotis voce prohibetur. Virga Aaron et florem profert et folia, et in aeternam memoriam virens siccitas consecratur (Num. 17). Necdum templum, et jam aeditui, necdum Sacerdotes, et Levitae obtulere sacrificia, et partes eorum mysticus sermo describit. Vitula rufa in holocausto concrematur, et cinis ejus, piacularis aspersio est (Num. 19). Quorum omnium figurae proprios libros flagitant, et melius reor tacere, quam pauca dicere.

XVI. MANSIO. Et profecti de Rethma, castra metati sunt in Remmon Phares (Num. 33. 19).

Sexta decima Mansio est, quae interpretatur Graeco sermone ῥοιᾶς ἀποκοπὴ, Latine, mali punici divisio, quod alii malum granatum vocant. Cujus arboris fructus in Scriptura dupliciter accipitur: aut in Ecclesiae gremio, quae omnem turbam credentium suo cortice tegit: aut in varietate et consonantia virtutum, juxta illud quod scriptum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una (Act. 4. 32): sicque divisi (al. diversi ) sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur.

XVII. MANSIO. Et profecti de Remmon-Phares, castra metati sunt in Lobna (Num. 33. 20).

Septima decima Mansio est, quam in laterem possumus vertere: licet quidam Lebbona transferentes, male candorem interpretati sint. Legimus Aegyptios lateres in Exodo, quos populus faciens ingemuit (Exod. 1. 14). Legimus in Malachia (Cap. 1. v. 4) lateres, pro quibus Idumaea destructis, politos lapides reponere nititur. Et laterem in Ezechiel (Cap. 14. v. 1): in quo obsessae Jerusalem pictura describitur. Ex quibus discimus in itinere istius vitae, et de alio in aliud transitu, NUNC NOS CRESCERE, nunc decrescere, 483 et post ordinem Ecclesiasticum saepe ad laterum opera transmigrare.

XVIII. MANSIO. Et profecti de Lebna, castra metati sunt in Ressa (Num. 33. 21).

Octava decima Mansio in frenos vertitur. Si enim post profectum, rursum ad luti opera descendimus, infrenandi sumus et cursus vagi atque praecipites, Scripturarum retinaculis dirigendi. Hoc verbum, quantum memoria suggerit, nusquam alibi in Scripturis sanctis apud Hebraeos invenisse me novi, absque libro apocrypho, qui a Graecis λεπτὴ, id est parva Genesis, appellatur: ibi in aedificatione turris, pro stadio ponitur, in quo exercentur pugiles et athletae, et cursorum velocitas comprobatur. Dicit et Psalmista: In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Ps. 31. 9). Et Apostolus: Nescitis quod qui in stadio currunt, omnes quidem currunt; sed unus accipit palmam? Sic currite, ut comprehendatis (1. Cor. 9. 24).

XIX. MANSIO. Et profecti de Ressa, castra metati sunt in Caaltha (Num. 33. 22).

Nona decima Mansio interpretatur Ecclesia. Vagi currentium gressus frenis ad Ecclesiam retrahuntur: et fores, quas ante reliquerant, rursum intrare festinant.

XX. MANSIO. Et profecti de Caaltha, castra metati sunt in monte Sapher (Num. 33. 23).

Vigesima Mansio interpretatur pulchritudo, et in monte decoris est constituta, de qua et quarti decimi Psalmi principium sonat: Domine, quis habitat in tabernaculo tuo: aut quis requiescet in monte sancto tuo? VIDE QUID prosint frena. A vitiis nos retrahunt, introducunt ad virtutum choros, et in Christo, monte pulcherrimo, habitare faciunt. Iste, juxta Danielem, lapis excisus de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et implevit omnem terram (Dan. 2. 34). Iste juxta Ezechielem, vulneravit principem Tyri (Ezech. 27). Ad istum in Isaia et Michaea populi confluunt, dicentes: Venite ascendamus in montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos vias suas; et ambulabimus in semitis ejus (Isa. 2. 2; Mich. 4. 1).

484 XXI. MANSIO. Et profecti de monte Sapher, castra metati sunt in Arada (Num. 33. 24).

Vicesima 484 prima Mansio vertitur in miraculum. Quam pulcher ordo profectuum, quam egregia textura credentium. Post opus lateris infrenamur: post frenos in Ecclesiam introducimur: post habitationem Ecclesiae, ad Christum montem ascendimus, in quo positi stupemus atque miramur: ut noster in laudibus ejus sermo superetur, invenientes in eo, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (1. Cor. 2).

XXII. MANSIO. Et profecti de Arada, castra metati sunt in Maceloth (Num. 33. 25).

Vicesima secunda Mansio in coetus vertitur. In hac enim consistit multitudo credentium: Ecclesia primitivorum, virtutum omnium consonantia. Tum vere possumus dicere: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Ps. 132. 1). Et, Dominus habitare fecit unius moris in domo (Ps. 67. 7).

XXIII. MANSIO. Et profecti de Maceloth, castra metati sunt in Thaath (Num. 33. 26).

Vicesima tertia mansio potest et subter intelligi, sed melius pavorem interpretabimur. Venisti ad Ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris: vides ibi multos virtutis tuae socios: noli altum sapere, sed time. Dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. 4). Et qui se exaltat, videat ne cadat (1. Cor. 10). Potentes potenter tormenta patientur (Sap. 6. 7). TIMOR VIRTUTUM custos est: securitas ad lapsum facilis. Unde et in quodam Psalmo, postquam propheta dixerat: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit (Ps. 22. 2): jungit timorem, qui custos est beatitudinis, et infert: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Ibid. 4). Et est sensus: dum tormenta formido, servavi gratiam, quam acceperam.

XXIV. MANSIO. Et profecti de Thaath, castra metati sunt in Thare (Num. 33. 27).

Vicesima quarta Mansio, quam nonnulli 485 vertunt in malitiam, vel pasturam, nec errarent si per Ai litteram scriberetur, nunc vero cum aspiratio duplex in extrema sit syllaba, erroris causa manifesta est. Hoc eodem vocabulo et iisdem litteris scriptum invenio patrem Abraham, qui in supradicto apocrypho Geneseos volumine, abactis corvis, qui hominum frumenta vastabant, abactoris, vel depulsoris sortitus est nomen. Itaque et nos imitemur Thare: et volucres coeli quae juxta viam satum triticum devorare festinant, solliciti prohibeamus. Nam et Abraham Patriarcha in typo Israelis, hostiarum divisit membra sacrificii, quae a volucribus non sinit devorari (Gen. 15. 11); et contemptorem oculum effodiunt corvi de convallibus; verusque Moyses ducit Aethiopissam; et Elias a corvis pascitur. Si habueris pavorem, sollicitus eris; si sollicitus fueris, leo in caulas ovium tuarum introire non poterit: quod vel ad praepositos Ecclesiarum, vel ad custodiam refer animae tuae, ad quam leo, diabolus, per diversa vitiorum foramina ingredi nititur (1. Petr. 5).

XXV. MANSIO. Et profecti de Thare, castra metati sunt in Methca (Num. 33. 28).

Vicesima quinta Mansio vertitur in « dulcedinem. » Ascendisti in excelsum, admiratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abegisti insidiatores, dulcis te protinus fructus laboris insequitur: et in morem litterarum, radicum amaritudinem, pomorum suavitas compensabit, et dices: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo » (Ps. 111. 103). Sponsumque tibi audies concinentem: « Mel distillant labia tua, soror mea sponsa » (Cant. 4. 11). QUID ENIM suavis disciplina? quid eruditione melius? quid dulcius Domino? « Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus » (Ps. 33. 9). Unde et Samson qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes, quae exterminant vineas, colligaverat, leonemque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui (Jud. 14).

XXVI. MANSIO. Et profecti de Methca, castra metati sunt in Asmona ) Num. 33. 29).

486 Vicesima sexta Mansio in lingua nostra « festinationem » sonat: juxta illud quod in Psalmo scribitur, « Venient legati ex Aegypto » (Ps. 67. 32). Pro « legatis » in Hebraeo, « festinantes » legimus: ut postquam dulces fructus laboris messuerimus, non simus quiete contenti et otio; sed rursum ad ulteriora properantes, obliviscamur praeteritorum, et in futura nos extendamus.

XXVII. MANSIO. Et profecti de Asmona, castra metati sunt in Moseroth (Num. 33. 30).

Vicesima septima Mansio « vincula, » sive « disciplinas » sonat, ut festino gradu pergamus ad magistros, et eorum teramus limina, ET PRAECEPTA VIRTUTUM, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus aeterna: juxta illud quod in Isaia dicitur: « Et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt vincti manicis » (Isai. 45. 14). Et « Paulus, vinctus Jesu Christi » (Ephes. 3. 4). Duplicia sunt in Scripturis vincula quae quamdiu rupit Samson, vicit inimicos. Et de meretrice legimus, « vinculum in manibus ejus » (Eccl. 7. 27). Et ex persona Domini dicentis, « Dirumpamus Vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum » (Psal. 2. 3). Et alibi, « Laqueus contritus est, et nos liberati sumus » (Psal. 123. 7). CHRISTI AUTEM vincula voluntaria sunt, et vertuntur in amplexus. Quicumque his fuerit colligatus, dicet, « Sinistra ejus sub capite meo; et dextra ejus complectetur me » (Cant. 2. 6).

XXVIII. MANSIO. Et profecti de Moseroth, castra metati sunt in Banejacan (Num. 33. 31).

Vicesima octava Mansio transfertur in « filios necessitatis, » seu « stridoris. » Si ab uno incipias numero, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur numerus. Qui sint isti filii necessitatis, Psalmus ipse nos doceat: « Afferte Domino filii Dei, afferte Domino filios arietum » (Ps. 28. 1). Quae est tanta necessitas, quae nolentibus imponatur? Cum divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum ac testimonia vincula scieris veritatis; contendes cum adversariis, ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem; et de hostibus quondam miseris atque captivis, 487 liberos Dei facies, ut repente dicas cum Sion: « Ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiva, et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola, et isti ubi erant? » (Isai. 49. 21) Miraris Isaiam: ejusdem Psalmi sacramenta cognosce. « Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, vox Domini confringentis cedros » (Ps. 28. 4), ut postquam adversarios fregerit, et concusserit desertos prius gentium populos, praeparentur cervi in montibus, et sit dilectus sicut filius unicornium, in temploque ejus omnes dicant gloriam. Porro quod vertimus, « filios stridoris, » ad illum sensum refer, quod timore supplicii et ejus loci ubi « est fletus et stridor dentium » (Luc. 13), deserens diaboli vincula, Christo Domino credentium turba colla submittat.

XXIX. MANSIO. Et profecti de Bane jacan, castra metati sunt in monte Gadgad (Num. 33. 32).

Vicesima nona Mansio interpretatur « nuntius, » sive « expeditio, » et « accinctio » vel certe (quod nos verius arbitramur) κατακοπὴ, id est, « concisio. » Haud aliter possumus magistri discipulorum atque credentium eos facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus. Crudeles simus in occisione eorum: non parcat manus nostra, armum, aut extremum auriculae de ore leonis extrahere. « Maledictus qui facit opus Domini negligenter, et qui prohibet gladium suum a sanguine » (Jer. 48. 10). Unde et David: « In matutino, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae » (Psal. 100. 8). De nuntio autem, et accinctione haec breviter possumus dicere, quod filiis necessitatis grandes ad virtutem stimulos suggeramus, cum eis nuntiaverimus praemia futurorum, et accinctos inire bella docuerimus. Horum trium quidquid magister fecerit, in monte consistit.

XXX. MANSIO. Et profecti de monte Gadgad, castra metati sunt in Jetabatha (Num. 33. 33).

Tricesima Mansio « bonitas » interpretatur, ut cum pervenerimus ad perfectum virum, in sacerdotalem gradum, et in aetatem plenitudinis Christi (Ephes. 4), in qua et Ezechiel erat juxta fluvium Chobar (Ezech. 1. 1), 488 possimus cum David in tricesimo Psalmo canere. « In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Pastor » enim « bonus ponit animam suam pro ovibus suis » (Joan. 10).

XXXI. MANSIO. Et profecti de Jetabatha, castra metati sunt in Hebrona (Num. 33. 34).

Tricesima prima Mansio interpretatur παρέλευσις, id est, « transitus, » sive « transitio. » Ad hanc venit verus Hebraeus, id est, περάτης, sive « transitor » qui dicere potest: « Transiens videbo visionem hanc magnam » (Exod. 3. 3); de qua et Psalmista canit: « Et non dixerunt qui praeteribant, benedictio Domini super vos » (Ps. 128. 8). Praeterit enim figura hujus mundi (1. Cor. 7), et propterea sancti cupiunt ad meliora transire, nec praesenti statu contenti, ingemiscunt quotidie. « Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei » (Ps. 41. 5). Multum est, si de omnibus Scripturis super verbo transitionis velim exempla congerere.

XXXII. MANSIO Et profecti de Hebrona, castra metati sunt in Asion-Gaber (Num. 33. 35).

Tricesima secunda Mansio transfertur in « ligna viri, » sive « dolationes hominis, » quod significantius Graece dicitur ξυλοκισμοὶ ἀνδρὸς, scribiturque per « Ai » litteram, non, ut Graeci et Latini errant, per « Gimel. » Unde in solitudine multitudo lignorum, nisi quod seduli et diligentis magistri disciplina monstratur, caedentis ligna informia, et dolantis facientisque vasa diversa, quae in domo magna necessaria sunt? (2. Tim. 2) Possunt « lignationes viri, » saltuum et omnium arborum genera, ac per hoc credentium multitudinem figurare, dicente David: « Invenimus eam in campis silvae » (Ps. 131). Hucusque solitudo Pharan decem et octo continet Mansiones, quae descriptae in catalogo, in superiori itinere non ponuntur.

XXXIII. MANSIO. Et profecti de Asion-Gaber, castra metati sunt in deserto Sin: Haec est Cades (Num. 33. 36).

Quaeritur cur octava Mansio nunc tricesima tertia esse dicatur. Sed sciendum quod prior per « Samech » litteram scribitur, interpretaturque « rubus, » sive « odium: » 489 haec autem per « Sade, » et vertitur in « mandatum. » Illudque quod jungitur, « Cades, » non ut plerique aestimant, « sancta » dicitur: sed « mutata, » sive « translata. » Legimus in Genesi (Cap. 28. v. 21) juxta Hebraicam Veritatem, ubi Judas meretricem putans Thamar, dona transmisit: et sequester munerum interrogat, « ubi est cadesa, » hoc est, « scortum, » cujus habitus a caeteris feminis immutatus est. In multis quoque locis hoc idem reperimus. Sin autem « sancta » interpretatur, κατὰ ἀντίφρασιν est intelligendum: quomodo Parcae dicuntur ab eo quod minime parcant, et bellum, quod nequaquam bellum sit, et lucus, quod minime luceat. In hac Mansione moritur Maria, et sepelitur: et propter aquas contradictionis Moyses et Aaron offendunt Dominum, et prohibentur transire Jordanem, missisque nuntiis ad Edom, transitus petitur, nec impetratur. Quis timeret post tantos profectus murmur populi, et offensam magistrorum, et viae transitus denegatos? Videtur mihi in Maria Prophetia mortua: in Moyse et Aaron Legi et Sacerdotio Judaeorum finis impositus: quod nec ipsi ad terram repromissionis transcendere valeant, nec credentem populum de solitudine hujus mundi educere. Et nota quod post mortem Prophetiae, et aquas contradictionis; Idumaeum [al. idumaeam ] carneum atque terrenum transire non possint: et cum multis precibus et conatu viam non impetrent; sed egrediatur Edom adversus cos in populo multo, et in manu forti. Interpretatio quoque nominis morti et offensae, et negato transitui convenit. Ubi enim mandatum, ibi et peccatum: ubi peccatum, ibi offensa: ubi offensa, ibi mors. Haec est Mansio de qua Psalmista canit, « Commovebit Dominus desertum Cades » (Psal. 28. 8)

XXXIV. MANSIO. Et profecti de Cades, castra metati sunt in Or monte, in extremo terrae Edom. Ascenditque Aaron sacerdos in montem Or, juxta praeceptum Domini, et mortuus est ibi anno quadragesimo egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, mense quinto, prima die mensis. Eratque Aaron centum viginti trium annorum quando mortuus est in monte Or. Et audivit Chananaeus rex Arad, qui 490 habitabat ad Austrum in terra Chanaan, quod venissent filii Israel (Num. 33. 17 et sqq.)

Trigesima quarta Mansio est, quam plerique interpretantur « lumen: » nec errarent, si per « Aleph » litteram scriberetur. Alii « pellem, » et ipsi verum dicerent, si esset « Ai » positum. Nonnulli « foramen, » quod posset accipi, si « Heth » haberet elementum. Cum autem legatur per « He; » magis « mons » intelligitur: et legi potest, « Ascendit Aaron sacerdos in montis montem, » id est, in verticem ejus. Ex quo animadvertimus non in monte simpliciter, sed in montis monte Pontificem mortuum, ut dignus locus meritis illius monstraretur. Moritur autem eo anno, quo novus populus repromissionis terram intraturus erat, in extremis finibus terrae Idumaeorum. Et quanquam in monte sacerdotium Eleazaro filio dereliquerit, Lexque eos, qui eam impleverint, perducat ad summum: tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus: et plangit eum populus triginta diebus. Aaron plangitur, Jesus non plangitur. IN LEGE DESCENSUS ad inferos; in Evangelio ad paradisum transmigratio. Audivit quoque Chananaeus quod venisset Israel, et in loco exploratorum, ubi quondam offendisse populum noverat, infert praelium, et captivum ducit Israel. Rursumque in eodem loco pugnatur: ex voto victor vincitur, victi superant, appellaturque nomen loci « Horma, » id est, « anathema. » Eadem dicere mihi non est pigrum, legentibus necessarium, quod semper humanus status in hujus saeculi via fluctuet, et alius in valle, alius in campis, alius moriatur in monte: nec in monte simpliciter, sed in montis monte, id est, in excelso vertice. Cumque nos Dei auxilio destitutos hostis invaserit, duxeritque captivos; non desperemus salutem, sed iterum armemur ad praelium. Potest fieri, ut vincamus, ubi victi fuimus, et in eodem loco triumphemus, ubi fuimus ante captivi.

XXXV. et XXXVI. MANSIO. Et profecti de monte Or, castra metati sunt in Selmona. Profectique de Selmona, venerunt in Phinon (Num. 13. 41. et 42).

491 Hae duae Mansiones, tricesima quinta et tricesima sexta in ordine historiae non inveniuntur, sed scriptum est pro eis. « Egressi sunt de monte Or, per viam maris Rubri, et circumierunt terram. Edom » (Num. 21. 4). Ex quo ostenditur in finibus atque circumitu terrae Edom eas positas. Nec secundum morem legitur: « Et profecti de monte Or, castra metati sunt in Selmona, » sive « in Phinon, » sed post ambitum terrae Idumaeorum venit ad extremum, et ait, « Profecti filii Israel castra metati sunt in Oboth » (Num. 33. 43). Nec dixit, profecti sunt de illo et illo loco, quia duas Mansiones silentio praetermiserat, quas cum in supputatione tacuerit, reddit in summa. Prima Mansio « Selmona, » interpretatur « imaguncula. » Secunda « Phinon, » diminutive « os, » ab ore, non ab osse, intellige. In his Aaron mortuo, murmurant contra Deum et Moysen, manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur, et in typum Salvatoris, qui verum antiquumque serpentem in patibulo crucis triumphavit, diaboli venena superantur. Unde et imaguncula verae expressaeque imaginis Filii Dei, Passionem ejus intuens conservatur: et quod corde credit, ore pronuntiat, legens illud Apostoli: « Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem » (Rom. 10. 10). Simulque nota, quod utraque Mansio ὑποκορτισικῶς, appellatur, quia ex parte videmus, et ex parte prophetamus: et « nunc per speculum videmus in aenigmate » (1. Cor. 23).

XXXVII. MANSIO. Et profecti de Phinon, castra metati sunt in Oboth (Num. 33. 43).

Tricesima septima Mansio vertitur in « magos, » sive « pythones; » vel secundum verba Heliu, « lagenas grandes, quae cum musto plenae fuerint, absque spiramine, illico disrumpuntur. Pugnaverunt magi contra Moysen et Aaron (Exod. 7. et seqq.); et a muliere, quae erat in Endor, et habebat, juxta Septuaginta interpretes, spiritum « pythonem, » juxta Hebraeos, « magum, » regi Israelis illuditur (1. Reg. 28). Multae sunt praestigiae, et innumerabiles laquei, quibus animae capiuntur humanae; sed nos dicamus, in Domino confidentes, « Laqueus contritus est: et nos liberati sumus » (Ps. 123. 7). Et, « Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es » (Ps. 22. 4): Cadent a latere nostro mille, et decem millia a dextris nostris (Ps. 90. 7). Non timebimus 492 ab incursu, et daemonio meridiano; sed obturabimus aures nostras, ne audiamus voces incantantium, et Sirenarum carmina negligamus. Post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessionem fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes, et artes maleficae ad bella nos provocant. Sed nos, qui habemus pretiosissimum thesaurum in vasis fictilibus (2 Cor. 4), quae frangi possunt, ita ut quaedam vix testa remanserit, in qua hauriri possit aquae pusillum, omni custodia circumdemus cor nostrum.

XXXVIII. MANSIO. Et profecti de Oboth, castra metati sunt in Jeabarim, in finibus Moab (Num. 33. 44).

Tricesima octava Mansio « acervos lapidum transeuntium » sonat. Sunt sancti lapides, qui volvuntur super terram, laeves, politi et rotunditate sua rotarum cursibus similes. Sunt et alii quos Propheta jubet tolli de via, ne ambulantium in eos offendant pedes. Qui sunt isti ambulantes? utique viatores et praetereuntes, qui per istud saeculum ad alias Mansiones transire festinant. Quod autem dicitur, « in finibus Moab, » et supra scriptum est, « in solitudine quae respicit Moab contra solis ortum: » ostendit juxta litteram, quod hucusque in finibus terrae Idumaeorum fuerint, et nunc veniant ad terminos Moab, de alia provincia ad aliam transeuntes. NON ENIM semper uni virtuti danda est opera: sed sicut scriptum est: « Ibunt de virtute in virtutem » (Ps. 81. 8), de alia transeundum est ad aliam: quia haerent sibi, et ita inter se nexae sunt, ut qui una caruerit, omnibus careat. Et tamen transire de alia ad aliam, eorum est proprie, qui solis justitiae ortum considerant.

XXXIX. MANSIO. Et profecti de Jeabarim (sive ut in secundo loco apud Hebraeos habes) Iim, castra metati sunt in Dibon-Gad (Num. 33. 45).

Tricesima nona Mansio interpretatur, « fortiter intellecta tentatio. » Pro hac in ordine historiae aliter scriptum reperi. Postquam enim castra metati sunt in Jeabarim, in finibus Moab, contra ortum solis, legitur: « Inde profecti sunt, et diverterunt ad torrentem Zared. Et de hoc loco proficiscentes, castra metati sunt trans Arnon: quae est in solitudine finium Amorraei: eo quod Arnon in terminis sit Moabitarum 493 et Amorraeorum » (Num. 21. 12. et 13): et post haec venerunt ad puteum, ubi cecinit Israel carmen hoc: « Ascende putee, quem foderunt principes, et aperuerunt duces populorum in datore legum, et in baculo ejus: et de solitudine in Mathana [al. Marthana ]: et de Matthana ad torrentes Dei: et de torrentibus [al. torrente ] Dei, ad excelsa: et de excelsis, ad vallem, quae est in regione Moab, in vertice Phasga, qui prospicit contra desertum » (Ibid. 17. et seqq.). Haec loca in finibus Amorraeorum quidam interpretantes, putant non Mansiones esse, sed transitus, nec praejudicare debere catalogo Mansionum extraordinariam expositionem. Alii autem spiritualibus spiritualia comparantes, nolunt regiones significari; sed per locorum nomina, virtutum profectus esse: quod post magos, et congregationem lapidum, frequenter veniamus ad torrentes « Zared, » quod interpretatur, « aliena descensio: » et in descensione positi, transeamus ad « Arnon, » quod « maledictionem » sonat, quae est posita in finibus « Amorraeorum, » qui vel « amari » hostes sunt, vel « multa loquuntur » inflati. Sin autem transierimus terminos Moab, qui de incestu generatus est, et recessit a vero patre: statim nobis occurrit puteus, quem nemo de plebe fodit, nullus ignobilis, sed principes et duces, qui jura dant populis: et canentes carmen in aqua putei, et in Dei muneribus gratulantes, prophetant, quo transituri sunt: ad quae perventuri loca, quod scilicet de deserto veniant in « Matthana, » quod interpretatur « donum, » et de Matthana ad « Naaliel, » quod dicitur ad « torrentes Dei, » et de Naaliel ad « Bamoth, » quae interpretatur, « excelsa, » sive « adveniens mors: » quando conformes efficimur mortis Christi, et de Bamoth occurrit nobis vallis humilitatis, quae tamen posita est in vertice montis « Phasga, » qui interpretatur, « dolatus, » quod nihil habeat informe et rude, sed artificis sit politus manu: qui mons respiciat solitudinem, quae Hebraice dicitur ISIMON. Quando enim fuerimus IN VIRTUTUM 494 CULMINE constituti, tunc totius mundi ruinas, et omnium peccatorum respicimus vastitatem. Pene obliti sumus, currente oratione, dicere, quare « Dibon-Gad » interpretetur, « fortiter intellecta tentatio. » Post Dibon-Gad geritur bellum contra Seon regem Amorraeorum, et Og regem Basan; et discimus, quod cum venerimus ad summum, et de fonte principum regumque biberimus, ascendentes ad montem Phasga, non debeamus elevari in superbiam, sed [al. si ] propositam nobis e contrario solitudinem noverimus. Ante contritionem enim elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur.

XL. MANSIO. Et profecti de Dibon-Gad, castra metati sunt in Almon Deblathaim (Num. 33. 46).

Quadragesima Mansio vertitur in contemptum palatharum, sive opprobriorum. Et per hanc discimus, omnia dulcia et illecebras voluptatum in saeculo contemnendas, nec inebriari nos debere vino, in quo est luxuria (Eph. 5). Mel non offertur in sacrificiis Dei (Levit. 2), et cera quae dulcia continet, non lucet in Tabernaculo, sed oleum purissimum (Exod. 25), quod de olivae profertur amaritudine. Mel enim distillat a labiis mulieris meretricis (Prov. 5); de quo puto juxta mysticos intellectus gustasse Jonathan, et forte deprehensum, vix populi precibus liberatum (I. Reg. 14). Quod autem opprobria contemnenda sint; et, si falso objiciantur, beatitudinem pariant, Salvator plenissime docet.

XLI. MANSIO. Et profecti de Almon-Deblathaim, castra metati sunt in montibus Abarim, contra faciem Nabo (Num. 33. 47).

Quadragesima prima Mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo, ubi moritur et sepelitur Moyses, terra repromissionis ante conspecta (Deuter. 34). Nabo interpretatur, conclusio, in qua finitur Lex, et non invenitur ejus memoria. Porro gratia Evangelii absque ullo fine tenditur. In omnem terram exivit sonus ejus: et in fines 495 orbis terrae verba ipsius (Psal. 18). Simulque considera, quod habitatio transeuntium in montibus sita sit, et adhuc profectu indigeat. Post montes enim plurimos ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, qui Interpretatur, descensio. NIHIL ENIM, ut crebro diximus, tam periculosum est, quam gloriae cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumens.

XLII. MANSIO. Et profecti de montibus Abarim, castra metati sunt in campestribus Moab super Jordanem juxta Jericho, ibique fixerunt tentoria. Ab domo solitudinis usque Abel Sitim, in planitie Moab (Num. 33. 48. et 49).

In quadragesima secunda, quae et extrema Mansio est, cursim quae sint ges:a narremus. Residens in ea populus a Divino Balaam, quem mercede conduxerat Balac filius Sephor, Dei jussione benedicitur, et maledictio mutatur in laudes: audit vocem Domini ex profano ore resonantem, Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Israel: et percutiet principes Moab, et vastabit cunctos filios Seth, et erit Edom haereditas ejus. (Num. 24. 17. 18). Fornicatur cum filiabus Madian: et Phinees filius Eleazar, zelatus zelum Domini, Zamri et scortum Madianitidem pugione transfigit: unde et accepit praemium in aeternam memoriam, armum victimae. Numeratur rursum populus (Num. 26), ut interfectis pessimis, novus populus Dei censeatur. Interpellant quinque filiae Salphaad, et ex judicio Domini haereditatem accipiunt inter fratres suos (Num. 28. 6), nec femineus a possessione Dei sexus excluditur. Jesus Moysi in montem succedit, et discit a Lege, quae spiritualiter offerre debeat in Ecclesia. Primum quid per singulos dies, deinde quid in sabbato, quid in Kalendis, quid in Pascha, quid in Pentecoste, quid in Neomenia mensis septimi, quid in Jejunio ejusdem mensis, die decimo: quid in Scenopegia, quando figuntur tabernacula, decima quinta die supradicti 496 mensis. Uxorum et filiarum vota absque auctoritate patrum et virorum cassa memorantur; bellum contra Madianitas: et mors Divini Balaam, et praedae divisio, et oblatio ex ea in tabernaculo Dei. Primi Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse, ultra Jordanem in eremo possessionem accipiunt. Plurima enim habebant jumenta, et necdum ad id venerant, ut possent habitare cum Templo. Docetur populus, ut in Terra sancta idola destruat; et nullus de priori habitatore servetur. Describitur olim cupita provincia, et duarum semis tribuum haereditas separatur. Numerantur tribuum principes, qui Terram sanctam debeant introire (Num. 34). Quadraginta duas urbes cum suburbanis suis usque ad mille passus per circuitum, Levitae accipiunt, tot numero, quot et istae sunt Mansiones. Et adduntur fugitivorum sex aliae civitates, tres intra Jordanem, et tres trans Jordanem, ut sint simul quadraginta octo (Num. 35). Quid fugitivorum suscipi, qui interfici debeant, qui usque ad mortem Pontificis maximi reservari. Succedit Deuteronomium secunda Lex, meditatorium Evangelii: ibique breviter discimus quae inter Pharan et Tophel et Laban et Azeroth, et loca aurea, abjecto Juda infelicissimo, undecim dierum via de Choreb, per viam montis Seir usque ad Cades-Barne Moyses populo sit locutus, et extremum canat Canticum (Deuter. 32), in quo apertissime Synagoga projicitur, et Ecclesia Domino copulatur, « Impinguatus est et incrassatus ac dilatatus, et recalcitravit dilectus, et oblitus est Dei Salvatoris sui. » Et iterum: « Generatio pessima: filii ineruditi: ipsi ad aemulationem me provocaverunt in eo qui non erat Deus. Irritaverunt me in sculptilibus suis: et ego zelare hos faciam nationes, et contra gentem stultam irritabo cos » (Jerem. 5). Benedicuntur filii Israel. Et rursus in Simeone Judas miserandus excluditur. Ascendit Moyses ad montem Nabo, in verticem Phasga, qui est contra Jericho: et ostendit ei Dominus omnem terram Galaad usque 497 Dan, et Nephthalim et Ephraim et Manassen, et universam terram Juda, usque ad mare magnum contra austrum, et regionem campestrem Jerichontis, civitatis palmarum, usque Segor (Deut. 34). Quis potest tanta nosse mysteria? Quis in extremis Legis, et hujus vitae finibus constitutus intelligit semper sibi esse pugnandum: et tunc plenam victoriam dari, si fuerit in campestribus, si in ABEL SITIM, quod interpretatur, luctus spinarum, fleverit antiqua peccata, et spinas, quae suffocaverunt sementem verbi Dei (Luc. 8), et de quibus Propheta dicit: Versatus sum in miseria, dum mihi configitur spina (Psal. 31. 4): et tunc praeparatus, deficiente Manna, sub duce Jesu Jordanem transeat (Jos. 5): et circumcisus cultro Evangelii, primum comedat de coelesti pane: et occurrat ei princeps exercituum Dei, ut verum Pascha nequaquam in Aegypto, sed in finibus Terrae sanctae comedat. O profundum divitiarum sapientiae, et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae illius. Quis sapiens et intelliget haec? intelligens et cognoscet ea? Quia rectae viae Domini: et justi ambulabunt in eis. Praevaricatores autem corruent in illis.

EPISTOLA LXXIX. AD SALVINAM.

Salvinam mulierem nobilissimam de Nebridii mariti morte consolatur, et post mortui viri laudes, quo modo superstites ex eo parvulos, educare, qualemque ipsa vitam traducere debeat, docet, et a secundis nuptiis dehortatur. 1. Vereor, ne officium putetur ambitio; et quod illius exemplo facimus, qui ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. 11. 29), gloriae facere appetitione dicamur: et non viduam alloqui, et in angustia constitutam; sed aulae nos insinuare regali; et sub occasione 498 sermonis, amicitias potentium quaerere. Quod liquido non putabit, qui scierit esse praeceptum, Personam pauperis non accipies in judicio (Levit. 19. 15): ne sub praetextu misericordiae, quod injustum est judicemus. UNUSQUISQUE enim non hominum, sed rerum pondere judicandus est. Nec diviti obsunt opes, si eis bene utatur: nec pauperem egestas commendabiliorem facit, si inter sordes et inopiam peccata non caveat. Utriusque nobis rei testimonium, et Abraham Patriarcha, et quotidiana exempla suppeditant: quorum alter in summis divitiis amicus Dei fuit; alii quotidie in sceleribus deprehensi, poenas legibus solvunt. Alloquimur igitur pauperem divitem, ut nesciat ipsa quae possidet. Neque enim marsupium ejus discutimus, sed animae puritatem. Loquimur ad eam, cujus faciem ignoramus, et virtutes novimus, quam nobis fama commendat, cujus venerabiliorem pudicitiam adolescentia facit. Quae mortem juvenis mariti sic flevit, ut exemplum conjugii dederit, sic tulit, ut eum profectum crederet [al. crederes ], non amissum. Orbitatis magnitudo, religionis occasio fuit. Nebridium suum sic quaerit absentem, ut in Christo praesentem noverit. Cur ergo ad eam scribimus, quam ignoramus? Triplex nimirum causa est. Prima, quia pro officio Sacerdotii omnes Christianos filiorum loco diligimus, et profectus eorum nostra est gloria. Altera, quia pater defuncti intima mihi necessitudine copulatus fuit. Extrema, quae et validior, quod filio meo Avito roganti negare nihil potui; qui crebris litteris interpellatricem duri judicis viduam (Luc. 8) superans, et multorum mihi, ad quos ante super eadem materia scripseram, exempla poponens, ita suffudit pudorem negantis, ut plus considerarem quid ille cuperet, quam quid me facere conveniret.

2. Alius forsitan laudet Nebridium, quod de sorore generatus Augustae, 499 et in materterae nutritus sinu, invictissimo Principi ita carus fuit, ut ei conjugem nobilissimam quaereret, et bellis civilibus Africam dissidentem, hac velut obside sibi fidam redderet. Mihi a principio statim illud est praedicandum, quod quasi vicinae mortis praescius, inter fulgorem palatii, et honorum culmina quae aetatem anteibant, sic vixit, ut se ad Christum crederet profecturum. Sacra narrat historia, Cornelium centurionem cohortis Italicae in tantum acceptum Deo, ut Angelum ad eum mitteret, et omne mysterium, quo Petrus de circumcisionis angustiis transferebatur ad praeputii latitudinem, ad illius merita pertinere doceret, qui primus ab Apostolo baptizatus, salutem Gentium dedicavit. Scriptumque est de eo: Erat vir quidam in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica, religiosus, et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et orans Deum semper (Act. 10. 1. 2). Quidquid de illo dicitur, hoc nomine commutato, in Nebridio meo vindico. Sic religiosus fuit, et amator pudicitiae, ut virgo sortiretur uxorem: sic timens Deum cum universa domo sua, ut oblitus dignitatis, omne consortium cum Monachis haberet et Clericis: tantasque eleemosynas faceret in populis, ut fores ejus pauperum ac debilium obsiderent examina. Certe sic semper orans Deum, ut illi quod optimum esset, eveniret. Raptus est, ne malitia mutaret mentem ejus, quia placita erat Deo anima illius (Sap. 4. 11). Unde et ego possum super eo vere abuti Apostoli voce, dicentis: In veritate cognovi, quoniam non est personarum acceptor Deus; sed in omni proposito, qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. 10. 34). Nihil nocuit militanti paludamentum, et baltheus, et Apparitorum catervae: quia sub habitu alterius, alteri militabat. Sicut e contrario aliis nihil prodest vile palliolum, furva tunica, corporis illuvies, et simulata paupertas, si nominis dignitatem operibus destruant. Legimus, et 500 in Evangelio de alio centurione Domini testimonium: Nec in Israel tantam fidem inveni (Matth. 8. 10). Et ut ad superiora redeamus, Joseph, qui et in egestate et in divitiis dedit experimenta virtutum, qui et servus et dominus, docuit animae libertatem, nonne post Pharaonem regiis ornatus insignibus, sic Deo carus fuit, ut super omnes Patriarchas, duarum tribuum pater fieret? Daniel et tres pueri sic praeerant Babyloniae opibus, et sic erant inter principes civitatis, ut habitu Nabuchodonosor, Deo mente servirent. Mardochaeus et Esther inter purpuram, sericum, et gemmas, superbiam humilitate vicerunt, tantique fuere meriti, ut captivi victobus imperarent. 3. Haec illud tendit oratio, ut ostendam juvenem meum conjunctionem regalis sanguinis, et affluentiam divitiarum, atque insignia potestatis, materiam habuisse virtutum, dicente Ecclesiaste: Sicut protegit sapientia, sic protegit et pecunia (Eccl. 7. 13). Nec statim illud huic testimonio putemus adversum: Amen dico vobis, difficile dives intrabit in regnum coelorum (Matth. 19. 23. 24). Et rursum: Dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum (Marc. 10. 24. 25). Alioquin Zachaeus publicanus, quem ditissimum commemorat Scriptura, contra hanc sententiam salvatus videbitur. Sed quomodo quod apud homines impossibile est, apud Deum possibile fiat, Apostoli consilium docet scribentis ad Timotheum. Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum (1. Tim. 6. 17). Benefaciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant; communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Didicimus quomodo camelus introire possit per foramen acus: quomodo animal tortuosum, deposito pondere sarcinarum, assumat sibi pennas columbae (Ps. 54), et requiescat in ramis arboris, quae de sinapis semente succrevit (Matth. 13). Legimus in 501 Isaia, camelos. Madian et Epha et Saba, aurum et thus ad urbem Domini deportantes (Isai. 60). In typo horum camelorum, Ismaelitae negotiatores stacten et thymiama, et resinam, quae nascitur in Galaad (Jer. 8), et cutem vulneribus obducit, Aegyptiis deferunt: tantaeque felicitatis sunt, ut emant et vendant Joseph (Gen. 37), et mercimonium eorum salus mundi sit. Docet et Aesopi fabula, plenum muris ventrem per angustum foramen egredi non valere. 4. Ergo Nebridius meus quotidie illud revolvens: « Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa » (1. Tim. 6. 9). Quidquid et Imperatoris largitio, et honoris insulae dederant, in usus pauperum conferebat. Noverat enim a Domino esse praeceptum: « Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me » (Matth. 19. 21). Et quia hanc sententiam implere non poterat, habens uxorem et parvulos liberos, et multam familiam, faciebat sibi amicos de iniquo mamona, qui se reciperent in aeterna tabernacula (Luc. 16). Nec semel abjiciebat sarcinam, quod fecerunt Apostoli, patrem, rete, et naviculam relinquentes (Id. 5): sed ex aequalitate, aliorum inopiae suam abundantiam communicabat, ut postea illorum divitiae, hujus indigentiam sustentarent (2. Cor. 8). Scit ipsa, cui libellus hic scribitur, me non nota, sed audita narrare: nec ex aliquo in me beneficio, scriptorum more Graecorum, gratiam lingua reddere. Procul a Christianis ista suspicio. « Habentes victum et vestitum, his contenti sumus » (1. Tim. 6. 8). Ubi vile olusculum, et cibarius panis, et cibus potusque moderatus: ibi divitiae supervacuae, ibi nulla adulatio, quae vel praecipue fructum respicit. Ex quo colligitur, fidele esse testimonium, quod causas non habet mentiendi. 5. Ac ne quis putet me solas in Nebridio praedicare eleemosynas, quanquam et has exercuisse sit magnum, de quibus dicitur: « Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum » (Eccli. 3. 33), ad caeteras virtutes ejus veniam, quas singulas in paucis hominibus deprehendimus. Quis fornacem regis Babylonii sine adustione ingressus est? (Dan. 3.) Cujus adolescentis Aegyptia domina pallium non tenuit? (Gen. 39.) Quae uxor Eunuchi nullos creat liberos 502 voluptate transacta? Quem hominum disputatio illa non terreat: « Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis? » (Rom. 7. 23.) Mirum dictu est, nutritus in palatio, contubernalis et condiscipulus Augustorum [Arcadii et Honorii], quorum mensae ministrat orbis, et terrae ac maria serviunt, inter rerum omnium abundantiam, in primo aetatis flore tantae verecundiae fuit, ut virginalem pudorem vinceret, et ne levem quidem obsceni rumoris in se fabulam daret. Deinde purpuratorum propinquus, socius, consobrinus, iisdem cum ambobus studiis eruditus (quae res etiam externorum mentes sibi conciliat) non est inflatus superbia, nec caeteros homines adducta fronte contempsit: sed cunctis amabilis, ipsos principes amabat ut fratres, venerabatur ut dominos; et in illorum salute, suam salutem positam fatebatur. Ministros autem eorum, et universum ordinem palatii, quo regalis frequentatur ambitio, sic sibi caritate sociarat, ut qui merito inferiores erant, officiis se pares arbitrarentur. Difficile factu est, gloriam virtute superare: et ab his diligi, quos praecedas. Quae vidua non hujus auxilio sustentata est? quis pupillus non in eo reperit patrem? Totius Orientis Episcopi ad hunc miserorum preces, et laborantium desideria conferebant. Quidquid ab Imperatore poscebat, eleemosyna in pauperes, pretium captivorum, misericordia in afflictos erat. Unde et ipsi Principes libenter praestabant, quod sciebant, non uni, sed pluribus indulgeri. 6. Quid ultra differimus? Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni (Isai. 40. 6). Reversa est terra in terram suam: dormivit in Domino, et appositus est ad patres suos, plenus dierum ac luminis, et nutritus in senectute bona. Cani enim hominis sunt sapientia ejus (Sap. 4). In brevi aetate tempora multa complevit. Tenemus pro eo dulcissimos liberos. Uxor heres pudicitiae pretium est. Nebridius pusio, patrem quaerentibus exhibet. Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat (Aeneid. lib. 3). Scintilla vigoris paterni lucet in filio: et similitudo morum per speculum carnis erumpens. 503 Ingentes animos angusto in pectore versat (Georg. 4). Jungitur ei germana, rosarum et liliorum calathus, eboris ostrique commercium. Sic refert ore patrem, ut ad venustatem propensior sit. Sic matrem mixta pingit similitudine, ut in uno corpore utrumque agnoscas. Ita suavis est, et mellitula, ut honor sit omnium propinquorum. Hanc tenere non dedignatur Augustus: hanc fovere in sinu Regina laetatur. Certatim ad se omnes rapiunt. Pendet ex collo, haeret in brachiis singulorum. Garrula atque balbutiens, linguae offensione fit dulcior.

7. Habes igitur, Salvina, quos nutrias, in quibus virum absentem tenere te credas. Ecce hereditas Domini, filii merces, fructus ventris (Ps. 126. 3). Pro uno homine duos filios recepisti, auctus est numerus caritatis. Quidquid debebas marito, redde filiis. Amore praesentium absentis desiderium tempera. Non est parvi apud Deum meriti, bene filios educare. Audi Apostolum commonentem: « Vidua eligatur non minus annorum sexaginta, quae fuerit unius viri uxor, in bonis operibus habens testimonium, si lilios educavit, si hospitalis fuit, si sanctorum pedes lavit, si afflictis abundanter praebuit, si omne opus bonum subsecuta est (1. Tim. 5. 9. et 10). Didicisti catalogum virtutum tuarum, quid debeas nomini tuo, quibus meritis secundum pudicitiae gradum possideas. Nec te moveat, quod sexagenaria eligatur vidua, et putes adolescentulas ab Apostolo reprobari. Et te crede eligi ab eo, qui discipulo dixerat: Nemo adolescentiam tuam contemnat (Ibid. 4. 12); non continentiam, sed aetatem. Alioquin omnes quae ante sexaginta annos viduatae sunt, hac lege accipient maritos. Sed quia rudem Christi instituebat Ecclesiam, et omni ordini providebat, praecipueque pauperibus, quorum ci cura cum Barnaba fuerat demandata; illas vult Ecclesiae opibus sustentari, quae propriis manibus non queunt laborare, quae vere viduae sunt, quas et aetas probat, et vita. Heli Sacerdos offendit Deum ob vitia liberorum. Ergo e contrario placatur Deus virtutibus eorum, « si permanserint 504 in fide et caritate, et sanctitate cum pudicitia » (1. Tim. 2. 15). « O Timothee, te ipsum castum custodi » (Tim. 5. 22). Absit ut sinistrum quippiam mihi de te suspicari liceat; SED EX abundantia lubricam aetatem monuisse, pietatis est. Quae dicturus sum, non tibi, sed puellaribus annis dicta intellige. « Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est » (2 Tim. 5. 6). Hoc vas electionis loquitur; et de illo profertur thesauro, qui confidenter aiebat, « An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? » (2. Cor. 13. 3.) Hoc ille pronuntiat, qui libere sub persona sua fragilitatem humani corporis fatebatur. « Non enim quod volo bonum, hoc operor, sed quod nolo malum » (Rom. 7. 19). Et propterea subjicio [al. castigo ] et redigo in servitutem corpus meum, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar » (1. Cor. 9). Si ille timet, quis nostrum potest esse securus? Si David amicus Domini, et Salomon amabilis ejus, victi sunt quasi homines, ut et ruinae nobis ad cautionem, et poenitudinis ad salutem exempla praeberent, quis in lubrica via lapsum non metuat? Procul sint a conviviis tuis Phasides aves, crassi turtures, Attagen Ionicus, et omnes aves, quibus amplissima patrimonia avolant. Nec ideo te carnibus vesci non putes, si suum, leporum atque cervorum, et quadrupedum animantium esculentias reprobes. Non enim haec pedum numero, sed suavitate gustus judicantur. Scimus ab Apostolo dictum: « Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur » (1. Tim. 3. 4). Sed idem loquitur: « Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare » (Rom. 14. 21.). Et in alio loco: « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria » (Ephes. 5. 18). Omnis creatura Dei bona est. Audiant haec mulieres, quae sollicitae sunt, quomodo placeant viris. Comedant carnes, quae carni serviunt, quarum fervor despumat in coitum, quae maritis alligatae, generationi ac liberis dant operam. Quarum uteri portant foetus, earum et intestina carnibus impleantur. Tu vero quae in tumulo mariti sepelisti omnes pariter voluptates; quae litam purpurisso et cerussa 505 faciem, super feretrum ejus lacrymis diluisti; quae pullam tunicam, nigrosque calceolos, candidae vestis et aurati socci depositione sumpsisti, nihil habes necesse aliud, nisi perseverare in jejunio. Pallor et sordes gemmae tuae sint: plumarum mollicies juvenilia membra non foveat. Balnearum calor novum adolescentulae sanguinem non incendat. Audi quidex persona viduae [Didonis] continentis ethnicus Poeta decantet: Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores Abstulit: ille habeat secum, servetque sepulcro. (Aeneid. lib. 4.) Si tanti vilissimum vitrum, quanti pretiosissimum margaritum? Si communi lege naturae damnat omnes Gentilis vidua voluptates, quid exspectandum est a vidua Christiana, QUAE PUDICITIAM suam non solum ei debet, qui defunctus est, sed et ei, cum quo regnatura est? 8. Quaeso te, ne generalia monita, et conveniens puellari sermo personae suspicionem tibi injuriae moveant, et arbitreris me objurgantis animo scribere, non timentis: cujus votum est, te nescire quae metuo. Tenera res in feminis fama pudicitiae est: et quasi flos pulcherrimus cito ad levem marcescit auram, levique flatu corrumpitur, maxime ubi et aetas consentit ad vitium, et maritalis deest auctoritas, cujus umbra tutamen uxoris est. Quid facit vidua inter familiae multitudinem? inter ministrorum greges? quos nolo contemnat ut famulos, sed ut viros erubescat. Certe si ambitiosa domus haec officia flagitat, praeficiat his senem honestis moribus, cujus honor dominae dignitas sit. Scio multas, clausis ad publicum foribus, non caruisse infamia servulorum, quos suspectos faciebat, aut cultus immoderatus, aut crassi corporis nitor, aut aetas apta libidini, aut ex conscientia amoris occulti, securus animi tumor; qui etiam bene dissimulatus, frequenter erumpit in publicum, et conservos quasi servos despicit. Hoc ex abundantia dictum sit, ut omni diligentia custodias cor tuum, et caveas quicquid de te fingi potest. 9. Non ambulet juxta te calamistratus Procurator, non histrio fractus in 506 feminam, non cantoris diabolici venenata dulcedo, non juvenis volsus et nitidus. Nihil artium scenicarum, nihil tibi in obsequiis molle jungatur. Habeto tecum viduarum et virginum choros, habeto tui sexus solatia. Ex ancillarum quoque moribus dominae judicantur. Certe cum tecum sancta sit mater, et lateri tuo amita haereat virgo perpetua, non debes periculose externorum consortia quaerere, de tuorum societate secura. Semper in manibus tuis sit divina lectio, et tam crebrae orationes, ut omnes cogitationum sagittae, quibus adolescentia percuti solet, hujusmodi clypeo repellantur. Difficile est, quin potius impossibile, perturbationum initiis carere quempiam, quas significantius Graeci προπαθείας vocant: nos, ut verbum vertamus e verbo, antepassiones possumus dicere, eo quod incentiva vitiorum, omnium titillent animos, et quasi in meditullio nostrum judicium sit, vel abjicere cogitata, vel recipere. Unde et naturae Dominus in Evangelio loquebatur: « De corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae » (Matth. 15. 19). Ex quo perspicuum est, juxta alterius libri testimonium, proclivius esse cor hominis a pueritia ad malum (Genes. 8): et inter opera carnis et spiritus, quae Apostolus enumerat (Galat. 5), mediam animam fluctuare, nunc haec, nunc illa cupientem. Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est, Qui minimis urgetur (Horat. lib. 1. Sat. 3). velut si Egregio inspersos reprehendas corpore naevos (Ibid. Sat. 6). Hoc est quod aliis verbis Propheta significat: Turbatus sum, et non sum locutus (Ps. 76. 5). Et in eodem volumine: Irascimini, et nolite peccare (Ps. 4. 5). Et illud Architae Tarentini ad villicum negligentem: Jam te verberibus enecassem, nisi iratus essem. Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jacob. 20. 1). Quod de una perturbatione dictum est, referamus ad caeteras. SICUT IRASCI hominis est, et iram non perficere, Christiani: sic omnis caro concupiscit quidem ea, quae carnis sunt; et quibusdam illecebris ad mortiferas animam voluptates trahit: sed 507 nostrum est, voluptatis ardorem majore Christi amore restringere, et lasciviens [al. lascivia ] jumentum frenis inediae subjugare: ut non libidinem, sed cibos quaerat ac desideret, ET SESSOREM Spiritum Sanctum, moderato atque composito portet incessu. 10. Quorsum ista; Ut hominem esse te noveris, et passionibus humanis, nisi caveris, subjacere. De eodem cuncti facti sumus luto, iisdem compacti exordiis. In serico et in pannis eadem libido dominatur. Nec regum purpuras timet, nec mendicantium spernit squalorem. Multoque melius est, stomachum te dolere, quam mentem: imperare corpori, quam servire: gressu vacillare, quam pudicitia. Nec statim nobis poenitentiae subsidia blandiantur, quae sunt infelicium remedia. Cavendum est vulnus, quod dolore curatur. Aliud est, integra nave et salvis mercibus, portum salutis intrare: aliud, nudum haerere tabulae, et crebris fluctuum recursibus ad asperrima saxa collidi. Nesciat vidua digamiae indulgentiam, nec noverit illud Apostoli: Melius est nubere, quam uri (1. Cor. 7. 9). Tolle quod pejus est uri, et per se bonum non erit nubere. Procul sint Haereticorum calumniae. Scimus honorabiles nuptias, et cubile immaculatum (Hebr. 13. 4). Etiam de Paradiso expulsus Adam, unam uxorem habuit. Primus Lamech maledictus et sanguinarius, et de Cain stirpe descendens, unam costam divisit in duas, et plantarium digamiae protinus diluvii poena subvertit. Unde illud Apostoli, quod fornicationis metu indulgere compellitur, scribens ad Timotheum: « Volo adolescentulas nubere, filios procreare, matris familias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti causa » (1. Tim. 5. 14). Et cur indulserit, statim subjecit: « Jam quaedam declinaverunt post Satanam. » Ex quo intelligimus, illum non stantibus coronam, sed jacentibus manum porrigere. Vide qualia sint secunda matrimonia, quae lupanaribus praeferuntur, « quia declinaverunt quaedam post Satanam. » Ideo adolescentula vidua, quae se non potest continere, vel non vult, maritum potius accipiat, quam diabolum. 11. Pulchra nimirum et appetenda res, quae Satanae comparatione suscipitur. Fornicata est quondam et Jerusalem, et divaricavit pedes suos omni tanseunti (Ezech. 16. 2). In Aegypto primum devirginata est, 508 et ibi fractae sunt mammae ejus. Cumque ad deserta venisset, et morarum Moysi ductoris impatiens, quasi oestro libidinis furibunda dixisset: « Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti » (Exod. 32. 4), accepit praecepta non bona, et justificationes pessimas, in quibus non viveret, sed puniretur: Quid ergo mirum, si et lascivientibus viduis, de quibus in alio loco Apostolus dixerat: « Cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt » (1. Tim. 5. 11), concessit digamiae praecepta non bona, et justificationes pessimas; ita secundum indulgens maritum, ut et tertium, et si liberet, etiam vicesimum; ut scirent sibi non tam viros datos, quam adulteros amputatos? Haec, filia in Christo carissima, inculco, et crebrius repeto, ut posteriorum oblita, in priora te extendas: habens tui ordinis quas sequaris, Judith de Hebraea historia, et Annam filiam Phanuelis de Evangelii claritate [al. caritate ], quae diebus et noctibus versabantur in Templo, et orationibus atque jejuniis thesaurum pudicitiae conservabant. Unde et altera in typo Ecclesiae, diabolum capite truncavit; altera Salvatorem mundi prima suscepit, sacramentorum conscia futurorum. Illud in calce sermonis quaeso, ut brevitatem libelli, non de inopia eloquii, vel de materiae sterilitate, sed de pudoris magnitudine aestimes accidisse; dum vereor ignotis me diu ingerere auribus, et occultum legentium judicium pertimesco.

EPISTOLA LXXX. Sive PRAEFATIO RUFFINI In Libros ΠΕΡΙ ΑΡΚΩΝ ORIGENIS.

Ruffinus ut Origenem veluti ab adscriptis erroribus expurgatum, cunctis legendum obtrudat, Hieronymum suae sententiae socium laudat, et Origenianarum opinionum fautorem mentitur: quae res maximum inter utrumque dissidium peperit. 1. « Scio quam plurimos fratrum scientiae scripturarum desiderio provocatos, poposcisse ab aliquantis eruditis viris, et Graecarum litterarum peritis, ut Origenem Romanum facerent, et Latinis auribus 509 condonarent. Inter quos etiam frater et collega noster ab Episcopo Damaso deprecatus, cum Homilias duas de Cantico Canticorum in Latinum transtulisset ex Graeco, ita in illo opere ornate magnificeque praefatus est, ut cuivis legendi Origenem, et avidissime perquirendi desiderium commoveret, dicens illius animae convenire quod dictum est: » Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. 1. 3); « asserens quod cum in caeteris libris omnes vincat, in Canticis Canticorum etiam ipse se vicerit. Pollicetur sane in ipsa Praefatione, se et ipsos in Cantica Canticorum libros, et alios quam plurimos Origenis, Romanis auribus largiturum. Sed ille, ut video, in stylo propio placens, rem majoris gloriae sequitur, ut pater verbi sit potius, quam interpres. Nos ergo rem ab illo quidem coeptam sequimur et probatam: sed non aequis eloquentiae viribus, tanti viri ornare possumus dicta. Unde vereor ne vitio meo id accidat, ut is vir, quem ille, alterum post Apostolos Ecclesiae doctorem scientiae ac sapientiae merito comprobavit [al. comprobat ] inopia sermonis nostri longe esse inferior videatur.

2. « Quod ego saepe [al. Saepius ] considerans reticebam, nec deprecantibus me frequenter in hoc opus fratribus annuebam. Sed tua vis, fidelissime frater Macari, tanta est, cui obsistere ne imperitia quidem potest; propter quod ne te ultra tam gravem paterer exactorem, etiam contra [al. citra ] propositum meum cessi: ea tamen lege atque ordine, ut quantum fieri potest, interpretando sequar regulam praecessorum. Et ejus praecipue viri (Hieronymi), cujus superius fecimus mentionem; qui cum ultra septuaginta libellos Origenis, quos Homiliticos appellavit, aliquantos etiam de Tomis in Apostolum scriptis transtulisset in Latinum, in quibus cum aliquanta offendicula inveniantur in Graeco, ita elimavit omnia, interpretando, atque purgavit, ut nihil in illis quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inveniat. Hunc ergo etiam nos, licet non eloquentiae viribus, disciplinae tamen regulis in quantum possumus sequimur, observantes scilicet, ne [al. ut ] ea quae in libris Origenis a seipso discrepantia inveniuntur atque contraria, proferamus. Cujus diversitatis causam plenius tibi in Apologetico, quem Pamphilianus pro libris ipsius Origenis 510 scripsit, edidimus, brevissimo libello superaddito, in quo evidentibus, ut arbitror, probamentis corruptos esse in quam plurimis ab Haereticis et malevolis libros ejus ostendimus: et istos praecipue, quos nunc exigis ut interpreter, id est, περί Ἀρχῶν, quod de principiis, vel de principatibus [al. potestatibus ], dici potest, qui sunt revera alias et obscurissimi et difficillimi. De rebus enim ibi talibus disputat, in quibus Philosophi omni sua aetate consumpta, nihil invenire potuerunt. Hic vero noster quantum potuit id egit, ut creatoris fidem et creatarum rerum rationem [al. creaturarum naturam ], quam illi ad impietatem traxerunt, ad pietatem ipse converteret. Sicubi ergo nos in libris ejus aliquid contra [al. circa ] id invenimus, quod ab eo caeteris locis fideliter de Trinitate [al. de pietate de, etc.] fuerat definitum, veluti adulteratum hoc et alienum, aut praetermisimus, aut secundum eam regulam protulimus, quam ab ipso frequenter invenimus affirmatam. Si qua sane, velut peritis jam et scientibus loquens, dum breviter transire vult, obscurius protulit: nos ut manifestior fieret locus, ea quae de ipsa re in aliis ejus libris apertius legeramus, adjecimus, explanationi studentes; nihil tamen nostrum diximus: sed licet in aliis locis, dicta sua tamen ipsi reddidimus [al. sibi reddimus ]. Hoc autem idcirco in Praefatione commonui; ne forte calumniatores inde se criminandi putarent invenisse materiam. Sed viderint ipsi, quid perversi et contentiosi homines agant. 3. « Nobis interim tantus labor, si tamen orantibus vobis Deus annuerit [al. juverit aut adjuverit ], idcirco susceptus est, non ut calumniosorum ora [al. calumniosis os ] (quod fieri non potest, licet forte etiam hoc Deus faciet) clauderemus; sed ut proficere ad scientiam rerum volentibus, materiam praeberemus. Illud sane omnem, qui hos libros vel descripturus est, vel lecturus, in conspectu Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti contestor atque convenio, per futuri regni fidem, per resurrectionis ex mortuis sacramentum, per illum qui praeparatus est diabolo et angelis suis aeternum ignem, sic non illum locum aeterna haereditate possideat, ubi est fletus et stridor dentium (Matth. 8. 12); et ubi ignis eorum non extinguetur, et vermis eorum non morietur (Marc. 9. 43), ne quis addat aliquid huic scripturae, ne auferat, ne inferat, ne immutet; sed conferat cum exemplaribus, unde scripserit, et emendet ad litteram, et distinguat, 511 et inemendatum vel non distinctum codicem non habeat; ne sensuum difficultas, si distinctus codex non sit, majores obscuritates legentibus generet. »

EPISTOLA LXXXI. AD RUFFINUM.

Cum obliquis Ruffini laudibus in suspicionem traheretur haeresis Origenianae, incitantibus etiam amicis, respondet superiori epistolae, qua eum monet, ne se posthac simili modo laudet. 1. Diu te Romae moratum sermo proprius indicavit. Nec dubito spiritalium parentum ad patriam revocatum desiderio, quem matris luctus ire prohibebat, ne magis coram doleres, quod absens vix ferre poteras. Quod quereris, stomacho suo unumquemque servire, et nostro non acquiescere judicio, conscientiae nostrae testis est Dominus, post reconciliatas amicitias nullum intercessisse rancorem, quo quempiam laederemus: quin potius cum omni cautione providimus, ne saltem casus in malevolentiam verteretur. Sed quid possumus facere, si unusquisque juste putat se facere quod facit? et videtur sibi remordere potius quam mordere? Vera amicitia quod sentit dissimulare non debet. Praefatiuncula librorum περὶ Ἀρχῶν ad me missa est, quam ex stylo intellexi tuam esse, in qua oblique, imo aperte ego petor: qua mente sit scripta, tu videris: qua intelligatur, et stultis patet. Poteram et ego, qui saepissime figuratas controversias declamavi, aliquid de vetere artificio repetere, et tuo te more laudare. Sed absit a me, ut quod reprehendo in te, imiter: quin potius ita sententiam temperavi, ut et objectum crimen effugerem, et amicum quantum in me est, nec laesus laederem. Sed obsecro te, ut si deinceps aliquem sequi volueris, tuo tantum judicio sis contentus. Aut enim bona sunt quae appetimus, aut mala. Si bona, non indigent alterius auxilio; si mala, peccantium multitudo non parit 512 errori patrocinium. Haec apud te amice potius expostulare volui, quam lacessitus publice desaevire; ut animadvertas, me reconciliatas amicitias pure colere, et non juxta Plautinam sententiam, altera manu lapidem tenere, panem offerre altera.

2. Frater meus Paulinianus necdum de patria reversus est, et puto quod eum Aquileiae apud sanctum Papam Chromatium videris. Sanctum quoque Presbyterum Ruffinum ob quamdam causam per Romam Mediolanum misimus; et oravimus, ut nostro animo et obsequio vos videret. Caeterisque amicis eadem significavimus, ne mordentes invicem, consumamini ab invicem. Jam tuae moderationis est, et tuorum, nullam occasionem impatientibus dare, ne non omnes similes mei invenias, qui possint figuratis laudibus delectari.

EPISTOLA LXXXII. AD THEOPHILUM. Adversus Joannem Jerosolymitanum.

Missis a Theophilo Alexandrino Episcopo litteris ad se et Monachos, qui secum degebant, ut pacem inter eos et Joannem Episcopum Jerosolymitanum reconciliaret, respondet, nihil potius habere se, quam ut dissidium componatur, et pax Christi inter utrosque resurciatur. Suas deinde interpretationes Latinas Origenis, ac fratris Pauliniani ordinationem defendit adversus querimonias ejusdem Joannis.

1. Epistola tua hereditatis Dominicae te indicans possessorem, qui pergens ad Patrem; Apostolis loquebatur: « Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis » (Joan. 14. 20), illius quoque felicitatis compotem te esse testata est, in qua « beati pacifici » nuncupantur (Matth. 5). Blandiris ut pater, erudis ut magister, instituis ut Pontifex. Venisti ad nos non in austeritate virgae, sed in spiritu benignitatis et lenitatis et mansuetudinis: ut humilitatem Christi primo statim sermone resonares, qui mortalium genus non fulminans et tonans, 513 sed in praesepi vagiens, et tacens salvavit in cruce. Legeras enim in typo illius ante praedictum: « Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus » (Ps. 31. 1); et in ipso postea praesentatum: « Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde » (Matth. 11. 19). Unde et multa de sacris voluminibus super pacis laude perstringens, ac per varios Scripturarum campos more apum volans, quidquid dulce et aptum concordiae fuit, artifici eloquio messuisti. Currentes igitur ad pacem incitati sumus: exposita ad navigandum vela, crebrior exhortationis tuae aura complevit; ut non tam retrectantibus et fastidiosis, quam avidis [al. quam ut avidis ] et plenis faucibus, dulcia pacis fluenta biberemus.

2. Verum quid facimus, in quorum potestate voluntas tantum pacis est, non effectus? Et quanquam voluntas quoque apud Deum propositi sui mercedem habeat, tamen imperfectum opus etiam volentes moerore contristat. Quod sciens et Apostolus, perfectissimam videlicet pacem in utriusque partis voluntate consistere: Quantum, inquit, ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. 12. 18). Et propheta. Pax, pax. Et ubi est pax? (Jer. 4. 10. juxt. LXX). Nihil enim grande est, pacem voce praetendere, et opere destruere. Aliud niti, aliud demonstrare: verbis sonare concordiam: re exigere servitutem. Volumus et nos pacem; et non solum volumus: sed et rogamus. Sed pacem Christi, pacem veram, pacem sine inimicitiis, pacem in qua non sit bellum involutum; pacem quae non ut adversarios subjiciat, sed ut amicos jungat. Quid dominationem pacem vocamus; et non reddimus unicuique rei vocabulum suum? Ubi odium est. appellentur inimicitiae: ubi caritas, ibi tantummodo pax vocetur. Nos nec Ecclesiam scindimus, neque a patrum communione dividimur: sed ab ipsis, ut ita dicam, incunabulis catholico sumus lacte nutriti. Nemo namque magis Ecclesiasticus est, quam qui nunquam haereticus fuit. Sed ignoramus absque caritate 514 pacem, sine pace communionem. Legimus quoque in Evangelio: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, dimitte ibi munus tuum coram altari, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens, offer munus tuum (Matth. 5. 13. 24). Si munera nostra absque pace offerre non possumus: quanto magis et Christi corpus accipere? Qua conscientia ad Eucharistiam Christi accedam, et respondebo Amen, dum de caritate dubitem porrigentis? 3. Quaeso te, ut patienter me audias, nec veritatem adulationem putes. Quisquamne tibi invitus communicat? quisquamne extenta manu vertit faciem; et inter sacras epulas Judae osculum porrigit? Ad adventum, ut reor, tuum non pavet Monachorum turba; sed gaudet: cum certatim tibi procedunt obviam, et de eremi latibulis exeuntes, sua te cupiunt humilitate superare. Quis eos compellit exire? Nonne amor tui? Quis per eremum separatos in unum cogit? Nonne tua dilectio? Amare enim parens debet. AMARI parens et Episcopus debet, non timeri. Antiqua sententia est: quem metuit quis, odit: quem odit, periisse cupit (Apud Cicer. lib. 2. Officior.). Unde et in nostris literis, cum initia parvulorum in timore consistant, perfecta dilectio foras mittit timorem (1. Joan. 4. 18). Non quaeris Monachos tibi esse subjectos: ideo magis subjectos habes. Tu offers osculum, illi colla submittunt. Exhibes militem, et ducem impetras, quasi unus in pluribus es, ut sis unus ex pluribus. Cito indignatur libertas, si opprimitur. Nemo plus impetrat a libero, quam qui servire non cogit. Novimus Canones Ecclesiasticos. Non ignoramus ordines singulorum: et lectione et quotidianis exemplis, usque ad hanc aetatem multa didicimus, multa experti sumus. Qui scorpionibus caedit; et lumbis patris habere se putat digitos grossiores, cito regnum mansueti David dissipat (3. Reg 12). Certe Romanus populus, ne in rege quidem 515 superbiam tulit. Dux ille Israelitici exercitus, qui decem plagis affixerat Aegyptum, et ad cujus imperium coelum et terra et maria serviebant, inter cunctos homines, quos tunc terra generavit, mansuetissimus praedicatur. Et ideo per quadraginta annos obtinuit principatum, quia potestatis superbiam lenitate et mansuetudine temperabat. Lapidabatur a populo, et pro lapidantibus rogabat; quin potius deleri ipse vult de libro Dei, ne commissus sibi grex pereat. Cupiebat enim illum imitari Pastorem, quem sciebat etiam errantes oves suis humeris portaturum. Pastor, inquit, bonus ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. 10. 11). Boni quippe pastoris discipulus optat anathema esse pro fratribus suis (Rom. 9. 4), atque cognatis, qui sunt Israelitae secundum carnem. Et si ille perire cupit, ne perditi pereant: quanto magis bonis parentibus providendum est, ne ad iracundiam provocent filios suos, et nimietate duritiae, etiam lenissimos, asperos esse compellant? 4. Epistola cogit me brevius loqui, dolor longius. Scribit in suis illis, ut ille vult pacificis, ut ego sentio, mordacissimis litteris, quod nunquam a me laesus sit, nec dictus haereticus. Quonam igitur modo me ipse laedit, aegrotantem morbo pessimo, et rebellem Ecclesiae ventilans? Ab aliis lacessitus, accurrit adversariis parcere, laedere non laedentem? Antequam ordinaretur frater meus (Paulinianus), nunquam [al. nullam ] dixit fuisse inter se et sanctum Papam Epiphanium de dogmatibus quaestionem. Et quae cum ratio compellebat, sicut ipse tandem scribit, inde inter populos disputare, unde nemo quaerebat? Scit enim prudentia tua periculosas esse hujusmodi quaestiones, et nihil esse tutius quam tacere: nisi forte necesse est loqui de grandibus. Certe quod illud tantum ingenium flumenque [al. fulmenque ] eloquentiae fuit, ut in uno Ecclesiae tractatu, cuncta comprehendisse se dicat, de quibus singulis novimus eruditissimos viros infinita versuum millia conscripsisse? Sed hoc quid ad me? Noverit ille qui audivit, sciat ipse qui scripsit, meque ab accusatione sui ipse etiam liberet. Ego nec interfui, nec audivi. Unus e populo sum, imo ne unus quidem, quia multis clamantibus, 516 tacui. Conferamus arguentis accusatique personas: et cujus vel meritum, vel vita, vel doctrina praecesserit, illi magis accommodemus fidem. 5. Videsne, quod clausis, ut dicitur, oculis summa quaeque perstringam: non tam eloquens quod mente concepi, quam indicans quid reticeam. Intellexi et probavi dispensationem [al. disputationem ] tuam, quod Ecclesiasticae paci consulens, quasi sireneos cantus obturata aure pertransis. Alioqui quia a parva aetate sacris litteris eruditus es, nosti quo sensu unumquodque dicatur: quomodo in ambiguis sententiis [Ms. ambiguas sententias ] tuus sermo libratus, et aliena non damnet, et nostra non deneget. Sed fides pura et aperta confessio non quaerit strophas et argumenta verborum. Quod simpliciter creditur, simpliciter confitendum est. Poteram quidem libere proclamare, et inter gladios quoque ignesque Babylonios dicere: cur aliud respondetur quam quaeritur? cur non simplex est, nec aperta confessio? Totum timet, totum temperat, totum relinquit ambiguum, et quasi super aristas graditur. Verum studio et exspectatione pacis, fervente stomacho, verba non quomodo quaeruntur, respondet. Laedunt libere alii, quos laedere laesus ipse non audet. Ego interim sileo: nunc et dispensationem meam vel imperitiam simulabo, vel metum. Quid mihi accusanti facturus est, qui ut ipse testatur, laudandi detrahit? 6. Tota ejus Epistola, non tam expositione, quam nostri [al. nostris ] plena est contumeliis. Nomen meum absque ullis officiis, quibus non invicem palpare solemus homines, frequenter assumitur, carpitur, ventilatur, quasi de libro viventium deletus sim: quasi illius me litterae suggillaverint; aut istiusmodi nugas unquam quaesierim, qui ab adolescentia in Monasterii clausus cellulis, magis esse voluerim aliquid, quam videri. Quosdam ex nobis sic cum honore appellat, ut laceret, quasi et nos non possimus dicere, quae nemo tacet. E servo Clericum factum criminatur, cum et ipse nonnullos ejuscemodi Clericos habeat; et Onesimum legerit inter Pauli renatum vincula, Diaconum coepisse esse de servo (Philem. 1). Sycophantam jactitat, et ne probare cogatur, audisse se dicit. O si et mihi 517 liberet dicere, quae multi clamitant, et aliorum maledictis acquiescerem; jam et nos intelligeret scire quae omnes sciunt, et me quoque audire, quae nullus ignorat. Dicit ei velut praemia pro calumnia restituta. Quis tam argutum et callens non perhorrescat ingenium? quis tanto possit eloquentiae fulmini [al. flumini ] respondere? Quid est plus, sustinere calumniam, an facere? Accusare quem postea diligas, an peccanti [al. peccati ] veniam tribuere? Quid minus ferendum, de sycophanta Aedilem fieri, an Consulem? Scit et ipse quid taceam, quid loquar, quid et ego audierim: quid pro Christi metu fortasse non credam. 7. Hilarius vertit Origenem. --Origenem me arguit vertisse in Latinum. Hoc non solus ego feci, sed et Confessor Hilarius fecit: et tamen uterque nostrum noxia quaeque detruncans, utilia transtulit. Legat ipse, si novit (arbitror enim eum assidua confabulatione et quotidiano Latinorum consortio Romanum non ignorare sermonem) aut si certe penitus non imbibit, interpretentur ei qui solent, et tunc sciet, me in hoc ipso laudandum esse quod detrahit. Sicut enim interpretationem et idiomata Scripturarum Origeni semper attribui, ita dogmatum constantissime abstuli veritatem. Numquid ego in turbam mitto Origenem? numquid caeteros Tractatores? Scio aliter habere Apostolos, aliter reliquos Tractatores. Illos semper vera dicere, istos in quibusdam ut homines aberrare. Novum defensionis [al. malitiae ] genus, sic Origenis vitia non negare, ut cum illo caeteros crimineris. Videlicet cum [al quem ] aperte defendere non audeas, multorum simili errore tuearis. Sex mille Origenis tomos non poterat quisquam legere, quos ille non scripsit: faciliusque credo testem hujus sermonis, quam auctorem esse mentitum. 8. Fratrem meum (Paulinianum) causam dicit esse discordiae 518: hominem, qui quiescit in Monasterii cellula; et Clericatum non honorem interpretatur, sed onus. Cumque nos usque ad praesentem diem ficta pacis ostensione lactaverit, Occidentalium Sacerdotum commovit aures, dicens eum adolescentulum et pene puerum in paroecia sua Bethleem Presbyterum constitutum. Si hoc verum est, cuncti Palaestini Episcopi non ignorant. Monasterium enim sancti papae Epiphanii nomine Vetus dictum, in quo frater meus ordinatus est Presbyter, in Eleutheropolitano territorio, et non in Aeliensi situm est. Porro aetas ejus et Beatitudini tuae nota est, et cum ad triginta annorum spatia jam pervenerit, puto eam in hoc non esse reprehendendam, quae juxta mysterium assumpti hominis in Christo perfecta est. Recordetur legis antiquae, et post viginti quinque annos a Levitica tribu eligi in Sacerdotium pervidebit (Num. 8). Aut si in hoc testimonio solo Hebraicam sequitur Veritatem, noverit triginta annorum fieri Sacerdotem. Ac ne forsitan dicat, Vetera transierunt, et facta sunt omnia nova (2. Cor. 5. 17), audiat cum Timotheo: Adolescentiam tuam nemo contemnat (1. Tim. 4. 12). Certe ipse quando Episcopus ordinatus est, non multum ab ea, in qua nunc frater meus est, distabat aetate. Vel si hoc in Episcopis licet, in Presbyteris non licet, ne per antiphrasim a suo nomine discrepare videantur: cur ipse aut ejus, aut minoris aetatis; et quod his amplius est, ministrum alterius Ecclesiae ordinavit Presbyterum? Quod si non potest pacem habere cum fratre: nisi cum subdito, et ordinationis suae Episcopo renuntiante, ostendit se non tam pacem cupere, quam sub pacis occasione vindictam; nec aliter quietis et pacis otio esse contentum, nisi integrum habeat quod minatur. Etiam si ipse eum ordinasset, et sic secreti amator quiescere vellet; ne quidquam exerceret. 519 Quod si Ecclesiam scinderet, nihil ei deberet praeter honorem cunctis Sacerdotibus debitum. 9. Hucusque apologia ejus, imo categoria, et laciniosus contra nos sermo protractus est. Cui ego quidem in Epistola breviter praeteriensque respondi, ut ex his quae dixi, intelligat, quid tacuerim; et noverit nos homines esse rationale animal, et prudentiam suam posse intelligere: nec ita obtusi cordis, ut instar brutorum animalium, verborum tantum sonum et non sententias audiamus. Nunc quaeso te, ut veniam tribuas dolori meo; ET SI SUPERBUM est respondisse, multo sit superbius accusasse. Quanquam ita responderim, ut silentium potius meum indicaverim, quam sermonem. Quid procul pacem quaerunt, et volunt eam nobis ab aliis imperari? Sint pacifici, et illico pax sequetur. Cur nomine Sanctitudinis tuae contra nos pro terrore abutuntur, cum Epistola tua pacem et mansuetudinem sonet: illorum verba duritiem comminentur? Denique quam pacificas et ad concordiam pertinentes per Isidorum Presbyterum litteras nobis miseris, hinc probamus, quod illas qui pacem falso jactant, reddere noluerint. Eligant itaque quod volunt: Aut boni sumus, aut mali. Si boni, dimittant quiescere: si mali, quid malorum expetunt societatem? Quantum valeat humilitas, experimento didicit. Qui nunc dissuit, quae suo consilio olim disjuncta sociavit, probat se nunc ad alterius voluntatem, tunc copulata discerpere. 10. Exilium impetratum Hieronymo ab Joanne. --Nuper nobis postulavit et impetravit exilium: atque utinam implere potuisset, ut sicut illi voluntas imputatur pro opere; ita et nos non solum voluntate, sed et effectu coronam haberemus exilii. Fundendo sanguinem, et patiendo magis, quam faciendo contumelias, Christi fundata est Ecclesia. PERSECUTIONIBUS crevit, martyriis coronata est. Aut si isti soli juxta quos degimus, amant rigorem, et non noverunt persecutionem sustinere, sed facere; sunt et hic Judaei: sunt variorum dogmatum Haeretici, et maxime 520 impurissimi Manichaei, cur eorum ne verbo quidem quempiam audent laedere? Nos solos expellere cupiunt? Nos soli qui Ecclesiae communicamus, Ecclesiam scindere dicimur? Oro te, nonne aequa est ista postulatio, ut aut illos nobiscum expellant, aut nos cum illis teneant? Nisi quod in eo magis honorant, quos saltem exilio ab Haereticis separant. Monachus, proh dolor, Monachis et minatur et impetrat [al. importat ] exilium, et hoc Monachus, Apostolicam Cathedram habere se jactans. Non novit terrori natio ista succumbere, et impendenti gladio magis cervices, quam manus subjicit. QUIS ENIM Monachorum exul patriae, non exul est mundi? Quid opus est auctoritate publica; et Rescripti impendiis, et toto orbe discursibus? Tangat saltem digitulo, et ultro exibimus. Domini est terra, et plenitudo ejus (Ps. 23. 1). CHRISTUS loco non tenetur inclusus. 11. Praeterea, quod scribit nos per te, et Romanam Ecclesiam communicare ei, a qua videmur communione separati: non necesse est ire tam longe, et hic in Palaestina eodem modo ei jungimur. Et ne hoc quod procul sit, in viculo Bethleem Presbyteris ejus, quantum in nobis est, communione sociamur. Ex quo perspicuum est, dolorem proprium causam Ecclesiae non putandum: nec stomachum unius hominis, imo per illum aliorum, generali Ecclesiae vocabulo nuncupandum. Quapropter quod in principio Epistolae dixi, etiam nunc repeto, nos velle pacem Christi, optare concordiam: et te rogare, ut illum [al. illos ] moneas, pacem non extorquere, sed velle. Sit praeteritarum nostrarum contumeliarum dolore contentus. Veterata vulnera, saltem nova obliteret caritate. Sit talis, qualis ante fuit, quando nos suo arbitrio diligebat. Verba ei de alieno stomacho non fluant. Faciat quod vult, et non quod velle compellitur. AUT QUASI PONTIFEX cunctis aequaliter imperet; aut quasi imitator Apostoli, universorum saluti ex aequo serviat. Si talem se praebuerit, ultro praebemus manus, extendimus brachia; amicos 521 et parentes habeat; et sentiat in Christo, sicut omnibus Sanctis, ita et sibi nos esse subjectos. « Caritas patiens est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit (1. Cor. 13). Cunctarum virtutum mater est caritas; et quasi spartum triplex Apostoli sententia roboratur dicentis, fides, spes, caritas. Credimus, speramus: atque ita per fidem et spem, dilectionis vinculo copulamur. Idcirco enim et nos patrias nostras dimisimus, ut quieti absque ullis simultatibus in agris et in solitudine viveremus: ut Pontifices Christi, (qui tamen rectam fidem praedicant) non dominorum metu, sed patrum honore veneremur; ut deferamus Episcopis ut Episcopis, et non sub nomine alterius, aliis quibus nolumus, servire cogamur. Non sumus tam inflati cordis, ut ignoremus quid debeatur Sacerdotibus Christi. Qui enim eos recipit, non tam eos recipit, quam illum cujus Episcopi sunt. Sed contenti sint honore suo. Patres se sciant esse, non dominos, maxime apud eos qui spretis ambitionibus saeculi, nihil quieti et otio praeferunt. Tribuat autem orationibus tuis Christus Deus Omnipotens, ut pacis non ficto nomine, sed vero et fideli amore sociemur: ne mordentes invicem, consumamur ab invicem (Gal. 5).

EPISTOLA LXXXIII. Pammachius et Oceanus exstimulant Hieronymum, ut librum περὶ Ἀρχῶν in Latinum sermonem exacte transferat, et a calumniis Ruffini et hominum suspicionibus se purget, et ostendat ab Origenistarum errore alienum.

PAMMACHIUS ET OCEANUS HIERONYMO presbytero Salutem.

Sanctus aliquis ex fratribus schedulas ad nos cujusdam detulit, quae Origenis volumen, quod περὶ Ἀρχῶν inscribitur, in Latinum sermonem conversum tenerent. Et quoniam in his multa sunt, quae tenuitatem nostri ingenii permovent, quaeque minus catholice dicta existimamus, suspicamur etiam ad excusationem Auctoris, multa de libris ejus esse subtracta, quae apertam impietatem ejusdem monstrare potuissent, quaesumus 522 Praestantiam tuam, ut in hoc specialiter, non tam nobis, quam universis qui in Urbe habitant, profuturum opus digneris impendere, ut supra dictum librum Origenis ad fidem, quemadmodum ab ipso Auctore editus est, tuo sermone manifestes; et quae a defensore ejus interpolata sunt, prodas. Et quae etiam in his schedulis, quas ad Sanctitatem tuam direximus, vel contra catholicam regulam vel imperite edita sunt, redarguas atque convincas. Sane subtiliter in Praefatione operis sui mentionem, tacito nomine tuae Sanctitatis, expressit, quod a te promissum opus ipse compleverit: illud oblique agens, etiam te simili ratione sentire. Purga ergo suspiciones hominum, et convince criminantem, ne si dissimulaveris, consentire videaris.

EPISTOLA LXXXIV. Respondens superiori Epistolae, exponit, quo animo legerit, laudaritque Origenem, quem ab omnibus legi cupiat, si fieri possit absque periculo pietatis: et aemulorum calumnias refellit, ac suspiciones hominum diluit. Coactusque prodit errores Origenis, quos frustra conabantur defendere, qui suam haeresim illius praetextu defendere studebant.

HIERONYMUS PAMMACHIO ET OCEANO Fratribus Salutem. 1. Schedulae quas misistis, honorifica me affecere contumelia, sic ingenium praedicantes, ut fidei tollerent veritatem. Et quia eadem et Alexandriae et Romae, et in toto pene orbe boni homines super meo nomine jactare consueverunt; et tantum me diligunt, ut sine me haeretici esse non possint, omittam personas: rebus tantum et criminibus respondebo. Neque enim causae prodest maledicentibus remaledicere, et adversarios talione mordere, cui praecipitur malum pro malo non reddere, sed vincere in bono malum (Rom. 12; et 1. Thes. 5): saturari opprobriis, et alteram verberanti praebere maxillam (Matth. 5).

2. Quare Origenem laudaverit. --Objiciunt mihi, quare Origenem aliquando laudaverim. Ni fallor duo loca sunt, in quibus eum laudavi: Praefatiuncula ad Damasum in Homilias 523 Cantici Canticorum, et Prologus in librum Hebraicorum Nominum. Quid ibi de dogmatibus Ecclesiae dicitur? quid de Patre et Filio et Spiritu Sancto? quid de carnis resurrectione? quid de animae statu atque substantia? Simplex interpretatio, atque doctrina, simplici voce laudata est. Nihil ibi de fide, nihil de dogmatibus comprehensum est. Moralis tantum tractatur locus, et allegoriae nubilum, serena expositione discutitur. Laudavi interpretem, non dogmatisten: ingenium, non fidem: Philosophum, non Apostolum. Quod si volunt super Origene meum scire judicium, legant in Ecclesiasten Commentarios: replicent in Epistolam ad Ephesios tria volumina, et intelligent, me semper ejus dogmatibus contraisse. Quae enim stultitia est, sic alicujus laudare doctrinam, ut sequaris et blasphemiam? Et beatus Cyprianus Tertulliano magistro utitur, ut ejus scripta probant; cumque eruditi et ardentis viri delectetur ingenio, Montanum cum eo Maximillamque non sequitur. Fortissimos libros contra Porphyrium scribit Apollinarius: Ecclesiasticam pulchre Eusebius historiam texuit; alter eorum dimidiatam Christi introduxit oeconomiam; alter impietatis Arii apertissimus propugnator est. Vae, inquit Isaias, qui dicunt bonum malum, et malum bonum, et qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum (Isai. 5. 20). Nec bonis adversariorum (si honestum quid habuerint) detrahendum est, nec amicorum laudanda sunt vitia; ET UNUMQUODQUE non personarum, sed rerum pondere judicandum est. Mordetur et Lucilius, quod incomposito currat pede; et tamen sales ejus leposque laudantur. 3. Dum essem juvenis, miro discendi ferebar ardore, nec juxta quorumdam praesumptionem, ipse me docui. Apollinarium Laodicenum audivi Antiochiae frequenter, et colui; et cum me in sanctis Scripturis erudiret, nunquam 524 illius contentiosum super sensu dogma suscepi. Jam canis spargebatur caput, et magistrum potius quam discipulum decebat. Perrexi tamen Alexandriam, audivi Didymum: in multis ei gratias ago. Quod nescivi, didici: quod sciebam, illo docente, non perdidi. Putabant me homines finem fecisse discendi. Veni rursum Jerosolymam et Bethleem. Quo labore, quo pretio Baraninam nocturnum habui praeceptorem! Timebat enim Judaeos, et mihi alterum exhibebat Nicodemum (Joan. 3. 1). Horum omnium frequenter in opusculis meis facio mentionem. Certe Apollinarii et Didymi inter se dogma contrarium est. Rapiat me ergo utraque turma diversum altrinsecus, quia magistrum utrumque confiteor. Si expedit odisse homines, et gentem aliquam detestari, miro odio adversor circumcisos. Usque hodie enim persequuntur Dominum nostrum Jesum Christum in synagogis Satanae. Objiciat mihi quispiam, cur hominem Judaeum habuerim praeceptorem? Et audet quidam proferre litteras meas ad Didymum, quasi ad Magistrum? Grande crimen discipuli, si hominem eruditum et senem magistrum dixerim. Et tamen volo inspicere ipsam Epistolam, quae tanto tempore in calumniam reservata est. Nihil praeter honorem et salutationem continet. Inepta sunt haec et frivola. Arguite potius ubi haeresim defenderim, ubi pravum Origenis dogma laudaverim. In lectione Isaiae (Cap. 6), in qua duo Seraphim clamantia describuntur, illo interpretante Filium et Spiritum Sanctum, nonne ego detestandam expositionem in duo Testamenta mutavi? Habetur liber in manibus, ante viginti annos editus. Tot opuscula mea, et maxime Commentarii, juxta opportunitatem locorum gentilem sectam lacerant. Quod autem opponunt, congregasse me libros illius, super cunctos homines: utinam omnium Tractatorum haberem volumina, ut tarditatem ingenii, 525 lectionis diligentia compensarem. Congregavi libros ejus, fateor; et ideo errores non sequor, quia scio universa quae scripsit. Credite experto, quasi Christianus Christianis loquor: Venenata sunt illius dogmata, aliena a Scripturis sanctis, vim Scripturis facientia. Legi, inquam, legi Origenem; et si in legendo crimen est fateor; et nostrum marsupium Alexandrinae chartae evacuarunt. Si mihi creditis, Origenistes nunquam fui; si non creditis, nunc esse cessavi. Quod si nec sic adducimini ad fidem, compellitis me ad defensionem mei, contra amasium vestrum scribere: ut si non creditis neganti, credatis saltem accusanti. Sed libentius mihi erranti creditur, quam correcto. Nec mirum, putant enim me suum esse συμμύστην, et propter animales et luteos nolle palam dogmata confiteri. Ipsorum enim decretum est, non facile margaritas ante porcos esse mittendas, nec dandum sanctum canibus (Matth. 7), et cum David dicere: Abscondi in corde meo eloquia tua, ut non peccem tibi (Ps. 118. 11). Et in alio loco super justo: Qui loquitur, inquit, veritatem cum proximo suo (Ps. 14. 3. et 23. 4), id est, cum his qui domestici fidei sunt. Ex quo volunt intelligi, nos qui necdum initiati sumus, debere audire mendacium: ne parvuli atque lactentes solidioris cibi edulio suffocemur. Quod autem perjuriorum atque mendacii inter se orgiis foederentur, sextus Stromateon liber (in quo Platonis sententiae nostrum dogma componit) planissime docet. 4. Quid igitur faciam? Negem me ejusdem dogmatis esse? Non credent. Jurem? Ridebunt, et dicent: domi nobis ista nascuntur. Faciam quod solum cavent, ut sacra eorum atque mysteria in publicum proferam, et omnis prudentia eorum qua nos simplices ludunt, in propatulo sit: et qui neganti voci non credunt, credant saltem arguenti stylo. Hoc enim vel maxime cavent, ne quando contra auctorem suum eorum scripta teneantur. Facile dicunt cum juramento, quod postea alio solvant 526 perjurio. Ad subscriptionem tergiversantur, quaeruntque suffugia. Alius, Non possum, inquit, damnare, quod nemo damnavit. Alius, Nihil super hoc a Patribus statutum est: ut dum totius orbis provocatur auctoritas, subscribendi necessitas differatur. Quidam constantius, Quomodo, inquit, damnabimus, quos Synodus Nicaena non tetigit? Quae enim damnavit Arium, damnasset utique et Origenem, si illius dogmata reprobasset. Scilicet uno medicamine omnes simul morbos debuere curare; et idcirco Spiritus Sancti neganda majestas est, quia in illa Synodo super substantia ejus silentium fuit. De Ario tunc, non de Origene quaestio fuit: de Filio, non de Spiritu Sancto. CONFESSI SUNT quod negabatur: tacuerunt de quo nemo quaerebat. Quanquam latenter Origenem fontem Arii percusserunt; damnantes enim eos, qui Filium de Patris negant esse substantia, illum pariter, Ariumque damnaverunt. Alioqui hoc argumento, nec Valentinus, nec Marcion, nec Cataphryges, nec Manichaeus damnari debent: quia Synodus Nicaena eos non nominat: quos certe ante Synodum fuisse, non dubium est. Quod si quando urgeri coeperint, et aut subscribendum eis fuerit, aut exeundum de Ecclesia, miras strophas videas. Sic verba temperant, sic ordinem vertunt, et ambigua quaeque concinnant, ut et nostram et adversariorum confessionem teneant, ut aliter haereticus, aliter catholicus audiat. Quasi non eodem spiritu et Apollo Delphicus, atque Loxias oracula fuderit Croeso et Pyrrho diversis temporibus, sed pari illudens stropha? Exempli causa pauca subjiciam. 5. Credimus, inquiunt, resurrectionem futuram corporum. Hoc si bene dicatur, pura confessio est. Sed quia corpora sunt coelestia et terrestria, et aer iste et aura tenuis, juxta naturam suam corpora nominantur, corpus ponunt, non carnem, ut orthodoxus corpus audiens, carnem putet; haereticus spiritum recognoscat. Haec 527 est eorum prima decipula: quae si deprehensa fuerit, instruunt (Ms. struunt ] alios dolos, et innocentiam simulant, et malitiosos nos vocant, et quasi simpliciter credentes, aiunt: Credimus resurrectionem carnis. Hoc vero cum dixerint, vulgus indoctum putat sibi sufficere [Ms. posse sufficere ], maxime quia idipsum et in Symbolo creditur. Interroges ultra, circuli strepitus commovetur, fautores clamitant: Audisti resurrectionem carnis, quid quaeris amplius? et in perversum studiis commutatis, nos sycophantae, illi simplices appellantur. Quod si obduraveris frontem, et urgere coeperis, carnem digitis tenens, an ipsam dicant resurrecturam, quae cernitur, quae tangitur, quae incedit et loquitur; primo rident, deinde annuunt. Dicentibusque nobis, utrum capillos et dentes, pectus et ventrem, manus et pedes, caeterosque artus ex integro resurrectio exhibeat: tunc vero risu se tenere non possunt, cachinnoque ora solventes, tonsores nobis [Ms. bonis ] necessarios, et placentas, et medicos, ac sutores ingerunt. Ultroque interrogant, utrum credamus et genitalia utriusque sexus resurgere, nostras genas hirtas, feminarum laeves fore, et habitudinem corporis pro maris ac feminae distinctione diversam. Quod si dederimus, statim expetunt vulvam et coitum, et caetera quae in ventre sunt et sub ventre. Singula membra negant, et corpus quod constat ex membris, dicunt resurgere. 6. Non est hujus temporis contra dogma perversum rhetoricum jactare sermonem. Non mihi dives Ciceronis lingua sufficiat, non fervens Demosthenis oratio animi mei possit implere fervorem, si velim Haereticorum fraudulentias prodere, qui verbo tenus resurrectionem fatentes, animo negant. Solent enim mulierculae eorum mammas tenere, ventri applaudere, lumbos et semina et putres attrectare axillas, et dicere: Quid nobis prodest resurrectio, si fragile corpus resurget? Et futurae Angelorum similes Angelorum habebimus et naturam. Dedignantur videlicet cum carne et ossibus resurgere, cum quibus resurrexit et Christus. Sed fac 528 me errasse in adolescentia, et Philosophorum, id est, Gentilium studiis eruditum, in principio fidei dogmata ignorasse Christiana: et hoc putasse in Apostolis, quod in Pythagora et Platone et Empedocle legeram: Cur parvuli in Christo atque lactentis errorem sequimini? cur ab eo impietatem discitis, qui necdum pietatem noverat? Secunda post naufragium tabula est, culpam simpliciter confiteri. Imitati estis errantem, imitamini et correctum. Erravimus juvenes, emendemur senes. Jungamus gemitus, lacrymas copulemus, ploremus, et convertamur ad Dominum, qui fecit nos (Psal. 94): non expectemus diaboli poenitentiam. Vana est illa praesumptio, et in gehennae trahens profundum: hic aut quaeritur vita, aut amittitur. Si Origenem nunquam secutus sum, frustra infamare me quaeritis [Ms. cupitis ]; si discipulus ejus fui, imitamini poenitentem. Credidistis confitenti: credite et neganti. 7. Si ista, ut ais, inquit, noveras, cur eum laudasti in opusculis tuis? Et hodie laudarem, nisi vos ejus laudaretis errores: non mihi displiceret ingenium, nisi quibusdam ejus [al. etiam ] placeret impietas. Et Apostolus praecipit: Omnia legentes, quae bona sunt retinentes (I. Thess. 5). Lactantius in libris suis, et maxime in epistolis ad Demetrianum, Spiritus sancti omnino negat substantiam, et errore Judaico dicit eum vel ad Patrem referri, vel Filium, et sanctificationem utriusque personae sub ejus nomine demonstrari. Quis mihi interdicere potest, ne legam Institutionum ejus libros, quibus contra gentes scripsit fortissime, quia superior sententia detestanda est? Apollinarius contra Porphyrium egregia scripsit volumina, probo laborem viri, licet fatuum in plerisque dogma contemnam. Confitemini et vos in quibusdam errare Origenem; et mu ultra non faciam. Dicite eum male sensisse de Filio, pejus de Spiritu sancto; animarum de coelo ruinas impie protulisse; resurrectionem carnis verbo tantum confiteri, caeterum assertione destruere; et post multa saecula, atque unam omnium restitutionem, id ipsum fore Gabrielem, quod diabolum; Paulum, quod 529 Caipham, virgines, quod prostibulas. Cum haec rejeceritis, et quasi censoria virgula separaveritis a fide Ecclesiae, tuto legam caetera; nec venena jam timebo, cum antidotum praebibero. Non mihi nocebit, si dixero: Origenes, cum in caeteris libris omnes vicerit, in Cantico canticorum ipse se vicit; nec formidabo sententiam, qua illum doctorem Ecclesiarum quondam adolescentulus nominavi. Nisi forte accusare debui, cujus rogatu [al. rogatus ] opuscula transferebam, et dicere in prologo: Hic cujus interpretor libros haereticus est, cave lector, ne legas: fuge viperam: aut si legere volueris, scito a malis hominibus et haereticis corrupta esse, quae transtuli; quanquam timere non debeas; ego enim omnia, quae vitiata fuerant, correxi. Hoc est aliis verbis dicere: ego, qui interpretor, catholicus sum; hic, quem interpretor, haereticus est. Denique et vos satis simpliciter, et ingenue, et non malitiose, parvi scilicet pendentes praecepta rhetorica, et praestigias oratorum, dum libros ejus περὶ Ἀρχῶν haereticos confitemini, et in alios crimen transferre vultis, injecistis legentibus scrupulum, ut totam auctoris vitam discuterent, et ex caeteris libris ejus conjecturam praesentis facerent quaestionis. Ego callidus, qui emendavi, silens quod volui, et dissimulans crimina, non feci invidiam criminoso. Aiunt et medici, grandes morbos non esse curandos, sed dimittendos naturae, ne medela langorem exasperet. Centum quinquaginta anni prope sunt, ex quo Origenes mortuus est Tyri. Quis Latinorum ausus est unquam transferre libros ejus de resurrectione, περὶ Ἀρχῶν, στρωματέας et τόμους? quis per infame opus se ipsum voluit infamari? Nec disertiores sumus Hilario, nec fideliores Victorino, qui ejus tractatus non ut interpretes, sed ut auctores proprii operis transtulerunt. Nuper Sanctus Ambrosius sic Hexaemeron illius compilavit, ut magis Hippolyti sententias Basiliique sequeretur. Ego ipse, cujus aemulatores esse vos dicitis, et, ad caeteros talpae, caprearum in me oculos possidetis, si malo animo fuissem erga Origenem, interpretatus essem hos ipsos, quos supra dixi, libros, ut mala ejus etiam Latinis nota facerem; sed 530 nunquam feci, et multis rogantibus acquiescere nolui. Non enim consuevi eorum insultare erroribus, quorum miror ingenia. Ipse, si adhuc viveret. Origenes irasceretur vobis fautoribus suis, et cum Jacob diceret, Odiosum me fecistis in mundo (Gen. 34). 8. Vult aliquis laudare Origenem? laudet, ut laudo: magnus vir ab infantia, et vere martyris [Leonidis Martyris] filius: Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit, succedens eruditissimo viro Clementi presbytero: voluptates in tantum fugit, ut zelo Dei, sed tamen non secundum scientiam ferro truncaret genitalia: calcavit avaritiam: Scripturas memoriter tenuit, et in studio explanationis earum, diebus desudavit ac noctibus. Mille et co amplius tractatus in Ecclesia locutus est: edidit innumerabiles praeterea commentarios, quos ipse appellat τόμους, et quos nunc praetereo, ne videar operum ejus indicem texere. Quis nostrum tanta potest legere, quanta ille conscripsit? quis ardentem in Scripturis animum non miretur? Quod si quis Judas zelotes opposuerit nobis errores ejus, audiat libere: Interdum magnus dormitat Homerus. Verum opere in longo fas est obrepere somnum. (HORAT. Art. Poet.) Non imitemur ejus vitia, cujus virtutes non possumus sequi. Erraverunt in fide alii tam Graeci, quam Latini, quorum non necesse est proferre nomina, ne videamur eum non sui merito, sed aliorum errore defendere. Hoc non est, inquies, excusare Origenem, sed accusare caeteros. Pulchre, si eum errasse non dicerem, si in fidei pravitate saltem Apostolum Paulum, vel Angelum de coelo audiendum crederem (Galat. 1). Nunc vero, cum simpliciter errorem ejus fatear, sic legam ut caeteros, quia sic erravit ut caeteri. Sed dicas: si multorum communis est error, cur solum persequimini? Quia vos solum laudatis ut Apostolum. Tolle amoris ὑπερβολὴν, et nos tollimus odii magnitudinem. Caeterorum vitia de libris suis ad hoc tantum excerpitis, ut hujus defendatis errorem: Origenem sic fertis in coelum, ut nihil eum errasse dicatis. Quisquis es assertor novorum dogmatum, quaeso te, ut parcas Romanis auribus: parcas fidei, quae Apostoli voce laudata est. Cur post quadringentos 531 annos docere nos niteris, quod ante nescivimus? cur profers in medium, quod Petrus et Paulus edere noluerunt? Usque ad hunc diem sine ista doctrina mundus Christianus fuit. Illam senex tenebo fidem, in qua puer renatus sum. Pelusiotas nos appellant, et luteos animalesque, et carneos, quod non recipiamus ea, quae spiritus sunt; illi scilicet Jerosolymitae, quorum mater in coelo est. Non contemno carnem, in qua Christus natus est, et resurrexit: non despicio lutum, quod excoctum in testam purissimam, regnat in coelo; et tamen miror, cur carni detrahentes, vivant carnaliter, et inimicam suam foveant, et nutriant delicate, nisi forte implere volunt Scripturam dicentem: Amate inimicos vestros: benefacite iis, qui persequuntur vos (Luc. 6; Matth. 5). Amo carnem castam, virginem, jejunantem: amo carnis non opera, sed substantiam: amo carnem, quae judicandam se esse novit: amo illam, quae pro Christo in martyrio caeditur, laniatur, exuritur.

10. An corrupti Origenis libri? --Illud vero, quod asserunt, a quibusdam haereticis et malevolis hominibus libros ejus esse violatos, quam ineptum sit, hinc probari potest. Quis prudentior, doctior, eloquentior Eusebio, et Didymo, assertoribus Origenis, inveniri potest? quorum alter sex voluminibus τῆς ἀπολογίας ita eum, ut se, sensisse confirmat: alter sic ejus errores nititur excusare, ut tamen illius esse fateatur; non scriptum negans, sed sensum scribentis edisserens. Aliud est, si qua ab haereticis addita sunt, aliud si quis quasi bene dicta defendat. Solus inventus est Origenes, cujus scripta in toto orbe falsarentur, et, quasi ad Mithridatis litteras, omnis veritas uno die de voluminibus illius raderetur. Si unus violatus est liber, num universa ejus opera, quae diversis et locis et temporibus edidit, simul corrumpi potuerunt? Ipse Origenes in epistola, quam scribit ad Fabianum Romanae urbis Episcopum, poenitentiam 532 agit, cur talia scripserit, et causas temeritatis in Ambrosium refert, quod secreto edita, in publicum protulerit: et quid adhuc ἐυρεσιλογοῦσιν, aliena esse, quae displicent? 11. An Pamphilus Origenis laudator. --Porro, quod Pamphilum proferunt laudatorem ejus, gratias illis ago meo nomine, quod dignum me putaverunt, quem cum martyre calumniarentur. Si enim ab inimicis Origenis libros ejus dicitis esse violatos, ut infamarentur: quare mihi non liceat dicere, ab amicis ejus et sectatoribus compositum esse sub nomine Pamphili volumen, quod illum testimonio martyris ab infamia vindicaret? Ecce vos emendatis in Origenis libris, quod ille non scripsit: et miramini, si edat aliquis librum, quem ille non edidit? Vos in edito opere potestis coargui: ille, qui nihil aliud edidit, facilius patet calumniae. Date quodlibet aliud opus Pamphili: nusquam reperietis: hoc unum est; unde igitur sciam, quod Pamphili sit? videlicet stylus et saliva docere me poterit. Nunquam credam, quod doctus vir primos ingenii sui fructus quaestionibus et infamiae dedicarit: et ipsum nomen apologetici ostendit accusationem: non enim defenditur, nisi quod in crimine est. Unum nunc proferam, cui contradicere vel stulti sit, vel impudentis. Sexti libri Eusebii super Origenis defensione principium usque ad mille ferme versus liber iste, qui Pamphili dicitur, continet. Et in reliquis scriptor ejusdem operis profert testimonia, quibus nititur approbare Origenem fuisse catholicum. Eusebius et Pamphilus tantam inter se habuere concordiam, ut unius animae homines putes, et ab uno alter nomen acceperit. Quomodo igitur inter se dissentire potuerunt, ut Eusebius in toto opere suo Origenem Ariani probet dogmatis, et Pamphilus Nicaenae synodi, quae fuit postea, defensorem? Ex quo ostenditur, vel Didymi, vel cujuslibet alterius esse opusculum, qui sexti libri 533 capite detruncato, caetera membra sociarit. Sed concedamus, ex superfluo, ut Pamphili sit, sed necdum martyris; ante enim scripsit, quam martyrium perpeteretur. Et quo modo, inquies, martyrio dignus fuit? Scilicet ut martyrio deleret errorem, ut unam culpam sanguinis sui effusione purgaret. Quanti in toto orbe martyres, antequam caederentur, variis subjacuere peccatis? Defendamus ergo peccata, quia qui postea martyres, prius peccatores fuerunt. 12. Haec, fratres amantissimi, ad epistolam vestram celeri sermone dictavi, vincens propositum, ut contra eum scriberem, cujus ingenium ante laudaveram: malens existimatione periclitari, quam fide. Hoc mihi praestiterunt amici mei, ut si tacuero, reus: si respondero, inimicus judicer. Dura utraque conditio; sed a duobus eligam quod levius est: simultas redintegrari potest, blasphemia veniam non meretur. Quid autem laboris in libris transferendis περὶ Ἀρχῶν sustinuerim, vestro judicio derelinquo; dum et mutare quippiam de Graeco, non est vertentis sed evertentis: et eadem ad verbum exprimere, nequaquam ejus, qui servare velit eloquii venustatem.

EPISTOLA LXXXV. AD PAULINUM.

Alteri e duabus Paulini quaestionibus sibi propositis breviter respondet: priorem, quod in libris περὶ Ἀρχῶν a se nuper Latine versis enucleetur, omittit. Tum quo animo Origenem legerit, docet. 1. Voce me provocas ad scribendum, terres eloquentia; et in epistolari stylo prope Tullium repraesentas. Quod quereris, me parvas et incomptas litterulas mittere, non venit de incuria, sed timore tui, ne verbosius ad te loquens, plura reprehendenda transmittam: et ut sanctae menti tuae simpliciter fatear, uno ad Occidentem navigandi tempore, tantae a me simul epistolae flagitantur, ut si cuncta ad singulos velim rescribere, occurrere nequeam. Unde accidit, ut omisca compositione verborum et scribentium sollicitudine, dictem quidquid 534 in buccam venerit; et amicum te tantum meorum dictorum, non judicem considerem.

2. Duas quaestiunculas tuae litterae praeferebant. Unam, Quare sit a Deo induratum cor Pharaonis (Exod. 4. 7. 10. 14); et Apostolus dixerit: Non volentis, neque currentis; sed miserentis est Dei (Rom. 9. 16), et caetera, quae liberum videntur tollere arbitrium. Alteram, Quomodo sancti sint, qui de fidelibus, id est, baptizatis nascuntur: cum sine dono gratiae postea acceptae et custoditae, salvi esse non possint. 3. Libri περὶ Ἀρχῶν Latine redditi. --Primae in libris περὶ Ἀρχῶν, quos nuper, Pammachio nostro jubente, interpretatus sum, Origenes fortissime respondet: quo detentus opere, implere non potui quod promiseram tibi, et Danielem nostrum rursum comperendinavi. Et quidem quamvis mei amantissimi et egregii viri Pammachii, tamen unius voluntatem in tempus aliud distulissem, nisi omnis pene fraternitas de Urbe eadem postulasset, asserens multos periclitari, et perversis dogmatibus acquiescere. Unde necessitate compulsus sum transferre libros, in quibus mali plus, quam boni est: et hanc servare mensuram, ut nec adderem quid, nec demerem, Graecamque fidem Latina integritate servarem. Quorum exemplaria a supradicto fratre poteris mutuari: licet tibi Graeca sufficiant; et non debeas turbidos nostri ingenioli rivulos quaerere, qui de ipsis fontibus bibis. 4. Quo animo legendus Origenes. --Praeterea quia docto viro loquor, et tam divinis Scripturis, quam saeculi litteris erudito, illud dignationem tuam admonitam volo, ne me putes in modum rustici Balatronis cuncta Origenis reprobare quae scripsit: quod in me criminantur ἀκαιροσπουδασταὶ ejus: et quasi Dionysium Philosophum arguant, subito mutasse sententiam: sed tantum prava dogmata repudiare. Scio enim aequali maledicto eos subjacere, qui bona mala dicunt; et illos qui mala bona judicant: qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum (Isai. 5). Aut quae est tanta pertinacia, sic laudare alicujus doctrinam, ut sequare blasphemiam? 5. De secundo problemate tuo, Tertullianus in libris de Monogamia disseruit, 535 asserens, sanctos dici fidelium filios, quod quasi candidati sint fidei, et nullis idololatriae sordibus polluantur. Simulque considera, quod et vasa sacra in tabernaculo legimus, et caetera quae ad ritum caeremoniarum pertinent: cum utique sancta esse non possint, nisi ea quae sentiunt et venerantur Deum. Idioma igitur Scripturarum est, ut interdum sanctos pro mundis et purificatis atque expiatis nominent: sicut et Bethsabee sanctificata scribitur ab immunditia sua: et ipsum Templum, Sanctuarium nominatur. 6. Obsecro te, ne tacito mentis judicio, me aut vanitatis arguas, aut falsitatis. Testis est enim mihi conscientiae meae Deus, quod ab ipso procinctu et interpretationis exordio supradicta necessitas me retraxit; et scis ipse non bene fieri, quod occupato animo fiat. Pileolum textura breve, caritate latissimum, senili capiti confovendo, libenter accepi, et munere et muneris auctore laetatus.

EPISTOLA LXXXVI. AD THEOPHILUM.

Laudat prudentiam Theophili, cujus opera victa est factio Origenistarum.

BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. 1. Nuper tuae Beatitudinis percepi scripta, emendantia vetus silentium, et me ad solitum officium provocantia. Unde licet per sanctos fratres, Priscum et Eubulum, tuus ad nos sermo cessaverit: tamen quia vidimus illos zelo fidei concitatos, raptim Palaestinae lustrasse regiones, et dispersos regulos ( Basiliscos ) usque ad suas latebras persecutos, breviter scribimus, quod totus mundus exultet, et in tuis victoriis glorietur: erectumque Alexandriae vexillum crucis, et adversus haeresim trophaea fulgentia, gaudens populorum turba prospectet. Macte virtute, macte zelo fidei: OSTENDISTI, quod hucusque taciturnitas dispensatio fuit, non consensus. Libere enim Reverentiae tuae loquor. Dolebamus te nimium esse patientem, et ignorantes magistri gubernacula, gestiebamus in interitum perditorum. Sed, ut video, exaltasti manum diu, et suspendisti plagam, ut ferires fortius. Super susceptione cujusdam non debes contra urbis hujus dolere Pontificem: quia nihil tuis litteris praecepisti, et temerarium fuit de eo quod nesciebat, ferre sententiam: tamen reor illum, nec audere, nec velle te in aliquo laedere.

EPISTOLA LXXXVII THEOPHILI AD HIERONYMUM.

Nuntiat expulsos e Nitriae monasteriis Origenistas, hortaturque, si qui alii decepti sunt, ut emendet.

Dilectissimo et amantissimo fratri HIERONYMO Presbytero THEOPHILUS Episcopus.

« Sanctus Episcopus Agatho, cum dilectissimo Diacono Athanasio in ecclesiastica directus est causa: quam cum didiceris, non ambigo quin nostrum studium probes, et in Ecclesiae victoria glorieris. Namque Origenis haeresim in monasteriis Nitriae quidam nequam et furiosi homines serere et fundare [ al. fundere ] cupientes, Prophetica falce succisi sunt. Quia recordati sumus commonentis Apostoli: » Argue eos severe (Tit. 2. 15). « Festina igitur et tu, partem hujus praemii recepturus, deceptos quosque congruis Scripturarum emendare sermonibus. Optamus, si fieri potest, in diebus nostris catholicam fidem, et Ecclesiae regulas cum subjectis nobis populis custodire, et omnes novas sopire doctrinas. »

EPISTOLA LXXXVIII AD THEOPHILUM.

Respondet superiori, laudatque Theophilum, per quem non solum Aegyptus et Syria, sed et Italia omnis liberata sit ab haeresi.

BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS.

Duplicem mihi gratiam Beatitudinis tuae litterae praestiterunt: quod et sanctos et venerabiles Agathonem Episcopum, et Diaconum Athanasium 537 habuerint portitores: et adversum sceleratissimam haeresim, zelum fidei demonstrarint. Vox Beatitudinis tuae in toto orbe pertonuit, et cunctis Christi Ecclesiis laetantibus, diaboli venena siluere. Nequaquam amplius antiquus serpens sibilat; sed contortus et evisceratus, in cavernarum tenebris delitescens, solem clarum ferre non sustinet. Equidem super hac re, et antequam scriberes, ad Occidentem Epistolas miseram, ex parte haereticorum strophas, meae linguae hominibus indicans. Ex dispensatione Dei factum puto, ut eodem tempore tu quoque ad Anastasium Papam scriberes, et nostram, dum ignoras, sententiam roborares. Verum a te nunc admoniti, magis studium accommodabimus, ut hic et procul simplices ab errore revocemus. Nec timeamus subire odia quorumdam; nec enim debemus hominibus placere, sed Deo: quanquam ardentius ab illis defendatur haeresis, quam a nobis oppugnetur. Simulque obsecro: ut si qua Synodica habes, ad me dirigas: quo possim tanti Pontificis auctoritate firmatus, liberius et confidentius pro Christo ora reserare. Vincentius Presbyter ante biduum, quam hanc Epistolam darem, de Urbe venit, et suppliciter te salutat, crebroque sermone concelebrat, Romam et totam pene Italiam tuis post Christum Epistolis liberatam. Adnitere ergo, Papa amantissime atque beatissime, et per omnem occasionem ad Occidentales Episcopos scribe, ut mala germina, acuta, ut ipse significas, succidere falce non cessent.

EPISTOLA LXXXIX THEOPHILI AD HIERONYMUM.

Monet, explosos Origenistas, ut occultos, si qui sunt Palaestinae, insectetur.

Domino dilectissimo et amantissimo fratri HIERONYMO, presbytero THEOPHILUS Episcopus.

« Didici, quod et sanctitas tua noverit, Theodorum Monachum, ejusque studium 538 comprobavi: quia cum a nobis Romam navigaturus exiret, noluit ante proficisci, nisi te sanctos fratres qui tecum sunt in Monasterio, quasi sua viscera amplexaretur et inviseret. Quem cum susceperis, pro Ecclesiae tranquillitate laetare. Vidit enim cuncta Nitriae Monasteria, et referre potest continentiam et mansuetudinem Monachorum: quomodo extinctis et fugatis Origenis secta toribus, pax Ecclesiae reddita sit, et disciplina Domini conservetur. Atque utinam apud vos quoque deponerent hypocrisim, qui occulte dicuntur subruere veritatem: de quibus non bene sentientes, in iis regionibus fratres, haec me scribere provocarunt. Quamobrem cavete, et effugite hujuscemodi homines, juxta quod scriptum est: Si quis non affert ad vos Ecclesiasticam fidem, huic nec ave dixeritis (2 Joan. 2). Quanquam ex superfluo faciam, haec tibi scribere, qui errantes potes ab errore revocare; TAMEN NIHIL nocet, et prudentes et eruditos viros pro sollicitudine fidei commoneri. Omnes fratres qui tecum sunt, nomine meo salutari volo. »

EPISTOLA XC. THEOPHILI AD EPIPHANIUM.

Hortatur Epiphanium, ut modis omnibus adnitatur, quo convocata Synodo, Origenistarum haeresis publica auctoritate damnetur; simulque illi a se scriptam Synodicam mittit.

Domino dilectissimo fratri, et coepiscopo EPIPHANIO THEOPHILUS.

« Dominus qui locutus est ad Prophetam: « Ecce constitui te hodie super gentes et regna, eradicare, et suffodere, et disperdere, et rursum aedificare ac plantare (Jerem. 1, 10), » singulis temporibus eamdem Ecclesiae suae largitur gratiam: ut integrum corpus conservetur, et in nullo haereticorum dogmatum venena praevaleant. Quod quidem nunc videmus expletum. Nam Ecclesia Christi, « quae non habet maculam, neque rugam, aut aliquid istiusmodi » (Ephes. 5.) 539 egredientes de cavernis suis Origenis colubros evangelico ense truncavit: et secundum Nitriae monachorum agmen, contagione pestifera liberavit. Pauca ergo ex his quae gesta sunt, in generali Epistola, quam ad omnes in commune direxi, prout patiebatur angustia temporis, comprehendi. Dignationis tuae est, quae in hujuscemodi certaminibus saepe ante nos pugnavit, et positos in praelio consolari, et congregare totius insulae Episcopos; ac synodicas litteras, tam ad nos, quam ad Constantinopolitanae urbis Episcopum, et si quos alios putaveris, mittere: ut consensu omnium, et ipse Origenes nominatim, et haeresis nefaria condemnetur. Didici [al. Dicis ] enim quod calumniatores verae fidei, Ammonius, Eusebius, et Euthymius, novo pro haeresi furore bacchantes, Constantinopolim navigarint, ut et novos, si quos valuerint, decipiant: et veteribus suae impietatis sociis conjugantur. Curae igitur tuae sit, ut cunctis Episcopis per Isauriam atque Pamphiliam, et caeterarum provinciarum, quae in vicino sunt, rei ordinem pandas: et nostram, si dignum putas, Epistolam subjicias, ut omnes uno spiritu congregati, cum virtute Domini nostri Jesu Christi tradamus eos Satanae in interitum impietatis, quae possidet eos. Et ut celerius nostra Constantinopolim scripta perveniant, mitte industrium virum, et aliquem de Clericis, sicut et nos de ipsis Nitriae monasteriis patres monachorum cum aliis sanctis et continentissimis viris misimus, qui possint cunctos in praesenti docere quae gesta sunt; et super omnia quaesumus, ut impensas ad Dominum fundas preces, quo possimus etiam in isto certamine victoriam consequi; non enim parva laetitia, et in Alexandria et per totam Aegyptum populorum corda pervasit, ex quo pauci homines ejecti sunt, ut purum corpus Ecclesiae permaneret. Saluto fratres qui tecum sunt. Te plebs quae nobiscum est, in Domino salutat. »

EPISTOLA XCI EPIPHANII AD HIERONYMUM.

Nuntiat, Origenistarum factionem opera Theophili damnatam: atque exemplar Epist. Synodicae ad eum mittens, hortatur, ut quos adversus eam haeresim scripsisset libros, in vulgus edat.

Domino amantissimo filio ac fratri HIERONYMO Presbytero, EPIPHANIUS in Domino salutem.

540 « Generalis Epistola, quae ad omnes Catholicos scripta est, ad te proprie pertinet, qui zelum fidei adversus cunctas haereses habens, Origenis proprie, et Apollinarii discipulis adversaris: quorum venenatas radices, et in altum defixam impietatem omnipotens Deus protraxit in medium, ut in Alexandria proditae, in toto orbe arescerent. Scito enim, fili carissime, Amalech usque ad stirpem esse deletum, et in monte Raphidim erectum trophaeum crucis. Etenim quomodo porrectis in altum Moysi manibus, vincebat Israel (Exod. 17), sic Dominus confortavit famulum suum Theophilum, ut super altare Ecclesiae Alexandrinae, contra Origenem vexillum poneret; et impleretur in eo quod dicitur: Scribe signum hoc, quia delebo funditus Origenis haeresim a facie terrae cum ipso Amalech. « Et ne videar eadem rursus iterare, et prolixiorem Epistolam texere, ipsa ad vos scripta direxi, ut scire possitis, quae nobis scripserit; et quantum boni ultimae aetati meae concesserit Dominus, ut quod semper clamabam, tanti Pontificis testimonio probaretur. Jam autem puto et te aliquid operis edidisse, et juxta priorem Epistolam, qua te super hac re fueram cohortatus, elimasse librum, quem tuae linguae homines legant. Audio enim et ad Occidentem quorumdam hominum naufragia pervenisse; qui non contenti perditione sua, volunt plures mortis habere participes; QUASI MULTITUDO peccantium scelus minuat; et non numerositate lignorum, major gehennae flamma succrescat. Sanctos fratres, qui tecum sunt in Monasterio Domino servientes, et tecum et per te plurimum salutamus. »

EPISTOLA XCII. SEU THEOPHILI SYNODICA AD EPISCOPOS PALAESTINOS, ET AD CYPRIOS.

De Origenianae haereseos damnatione a S. Hieronymo latine reddita.

541 Nuntiat convocatos in Alexandrina Synodo Episcopos contra quosdam Nitriae Monachos impie furentes pro Origenis haeresi: cujus errores praecipuos singillatim enumerans, damnatos a Patribus fuisse uno ore significat. Tum dolet factiosos homines sibi vim fecisse, ut Isidorum Presbyterum haereticae impietatis ducem, aliorumque criminum reum Episcoporum judicio eriperent. Denique exsecratus iterum Origenis doctrinam, cunctis Ecclesiis sub anathematis nota auctor est, eam, ejusque asseclas ne recipiant.

Haec epistola uniformis ad PALAESTINOS, et CYPRIOS Episcopos missa est. Utriusque principia tulimus.

542 AD PALAESTINOS.

Dominis dilectissimis fratribus et coepiscopis EULOGIO, JOANNI, ZEBIANO, AUXENTIO, DIONYSIO, GENNADIO, ZENONI, THEUDOSIO, DICTERIO, PORPHYRIO, SATURNINO, ALANI, PAULO, AMMONIO, HELIANO, alteri PAULO, EUSEBIO, et omnibus, qui in Aeliae Encaeniis congregati sunt, Catholicis Episcopis Theophilus in Domino salutem.

Dicit ad CYPRIOS.

Dominis dilectissimis, et fratribus, et coepiscopis EPIPHANIO, MARCIANO, AGAPETO, BOETHIO, HELPIDIO, EUTASIO, NORBANO, MACEDONIO, ARISTONI, ZENONI, ASIATICO, HERACLIDI, alteri ZENONI, KIRIACO, APHRODITO, Theophilus in Domino salutem. 543 1. Arbitror quod ante nostras litteras velox ad vos fama pertulerit, quosdam in monasteriis Nitriae Origenis haeresim serere, et Monachorum purissimum coetum potione turbida propinare. Quamobrem compulsi sumus ad ipsa loca pertimescentes Sanctorum precibus, et maxime Patrum et Presbyterorum, qui prae sunt monasteriis, ne dum nos ire cessamus, ii, qui prurientibus blandiuntur auribus, simplicium corda perverterent. Quorum nobilitas in scelere est, et tam rabidus furor ad omne facinus, quod imperitia superbiaque suggesserit, ut praecipites ruant, nec intelligant mensuram suam, sed apud semetipsos sapientes, qui fons erroris est, maximos putantes se quod non sunt. Denique in tantam prorumpentes dementiam [Mss. tanta dementia ], ut in se verterent manus, et propria ferro membra truncarent; putantes stultae cogitationis arbitrio, hinc religiosos et humiles se probari, si mutilata fronte, et sectis auribus incederent. E quibus et unus linguae partem medicus amputavit, ut ignorantibus quoque ostenderet, quam timide Dei jura servaret [Mss. servarent et monstrarent ] eloquii, 544 quanto furore pectoris aestuaret. Quos quia reperi cum quibusdam peregrinis, qui in Aegypto parumper habitant, ad vestram provinciam transmigrasse, et homines pauperes, gratia et pecuniis inescatos, qui debuerant manu et labore victum quaerere, ut impleatur in eis quod scriptum est, « In circuitu impii ambulabunt » (Ps. 11. 19), velle in similitudinem Judaeorum prius igne consumi, quam Origenis videre scripta damnari: quodammodo proclamantes, « Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protegamur » (Isai. 28. 19. juxta LXX): ne forte et in illis partibus plebis [Ms. plebs ] et Monachorum turbent animos, et qui debuerant pro scelere correpti agere poenitentiam, nitantur contra nos, et mendaciorum cuniculis subvertant veritatem; justissimum duxi scribere Sanctitati vestrae, et brevitor nuntiare, quod e vicino Episcopis congregatis, qui prope implerent numerum Synodi perrexerim Nitriam: et coram multis Patribus, qui de tota pene Aegypto convolaverunt, lecti sunt libri Origenis, in quibus impio labore sudavit et consensu omnium condemnati.

2. Errores Origenis. Nam cum legeretur volumen περὶ Ἀρχῶν, quem nos de Principiis possumus 545 dicere, in quibus scriptum est quod Filius nobis comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium: Et rursum, Quantum differt Paulus et Petrus a Salvatore, tanto Salvator minor est Patre: Et iterum, Christi regnum finietur aliquando, et Diabolus cunctis peccatorum sordibus liberatus, aequo honore decorabitur, et cum Christo subjicietur: Et in alio libro, qui de Oratione inscribitur: Non debemus orare Filium, sed solum Patrem, nec Patrem cum Filio, obturavimus aures nostras, et tam Origenem, quam discipulos ejus consona voce damnavimus, ne modicum fermentum totam massam corrumperet (1. Cor. 5. 6; et Gal. 5. 9). Quid loquar de resurrectione mortuorum, in qua perspicue blasphemat, et dicit, quod post multos saeculorum recursus corpora nostra paulatim redigantur in nihilum, et in auram tenuem dissolvantur; ac ne parvum 546 hoc putaremus, adjecit: Resurgens corpus non solum corruptibile, sed mortale erit. Ut scilicet Dominus atque Salvator frustra destruxerit Zabulum, qui mortis habebat imperium; siquidem et post resurrectionem corruptio, et mortalitas in nihilum resolutis corporibus dominatur humanis. De Angelis quoque temeraria aliqua confinxit, ut cuncta in coelo ministeria servitutis Dei non sint in coelo creata, sed diversis lapsibus et ruinis varia officiorum sortiti sunt nomina; causasque veteres praecessisse, quibus creverint, vel decreverint. Et inter haec quasi doloris impatiens, clamante populo. « Quae sursum est Jerusalem, libera est, » nihil in ea purum, nihil a vitiis liberum et perpetua securum virtute contendit. Non stetit haec tenus profana de Angelis disputatio, sed proficiens in scelere: Sicut Daemones, inquit, nidore hostiarum, assidentes aris 547 Gentilium pascebantur, ita et Angeli sanguine victimarum, quas spiritualium typus immolat Israel, fumo thymiamatis delectati, versabantur prope altaria, et hujuscemodi alebantur cibis. Quis non putet eum nihil ultra invenire potuisse, in quod mens vesana corrueret? Praescientiam quoque futurorum, quae soli Domino nota est stellarum motibus tribuit, ut ex earum cursu, et varietate formarum, Daemones futura cognoscant, et vel agant aliqua, vel ab his agenda demandent. Ex quo perspicuum est, eum Idololatriam, et Astrologiam, et varias Ethnicorum fraudolentae [Ms. fraudolentiae ] divinationis praestigias approbare. 3. Haec et hujuscemodi sub nomine Monachorum quidam sentientes, et docentes in monasteriis versabantur. Cumque indigne ferrent, auctorem tanti mali cum suo errore damnari, quosdam inopes et servos spe gulae sollicitatos suo junxere comitatui, et facto cuneo, sedenti in Alexandria vim facere conati 548 sunt; volentes causam Isidori, quem nos propter verecundiam, et Ecclesiae disciplinam Episcoporum judicio servabamus proferre in medium, et auribus ethnicorum dictu [Ms. dicta ] pudenda ingerere, ut seditio et turbae contra Ecclesiam miscerentur; quorum consilia destruxit Deus, sicut Achitophel (2. Reg. 15). Omnis autem conatus eorum hic erat, ut sub nomine Isidori, haeresim defenderent; qui multis Episcopis propter varias causas a communione Sanctorum fuerat separatus. Interim mulier, et filius ejus adolescens ab his producitur in medium, et in loco urbis celeberrimo, quem ni fallor Genium vocant, collocantur. Clamitant quidquid in nostram invidiam esse credebant, Gentilium contra nos populos concitantes, ea quae aures Infidelium libenter audirent. Inter quae et destructionis Serapii, et aliorum Idolorum, eos qui in fugam admonentes, vociferantur. Non sic in jura templorum in Nitriae monasteriis. Haec 549 autem universa faciebant, putantes sic turbas jungi Infidelium, et Isidorum Episcoporum judicio eripi; ne cum matre audiretur, et puero, et nobis invidiam concitarent, qui volebamus eum, praesentibus Clericis, et fideli populo in Ecclesia, patienter audiri, et servari in persona ejus cum omni timore Dei, et mansuetudine Ecclesiasticam regulam. Neque enim inimici ejus sumus, nec in aliqua re tam illum, quam paucos servos atque fugitivos, qui ejus negotii socii sunt, laesimus; sed Dei timorem et normam rigoris Evangelici familiaritati pristinae et necessitudini praetulimus [Ms. pertulimus ]. Qui cum accersitus esset ad quaestionem coram Episcopis, et omni clero negotium dicere [Ms. diceret ], et crebrius vocaretur ad causam, coepit subterfugere, et differre diem ex die: illa videlicet spe, ut multorum sermo narrabat, quod paulatim mulieris silentium redimeret. Et hoc faciens, sanctorum fratrum animos vulnerabat. Quis enim ambigit [Ms. abigit ], fiduciam bonae esse conscientiae; fugam autem, et dissimulationem, ut parcius loquar, et aperte proferam quod sentio, apud plerosque genus confessionis judicari? Praesertim cum grave ei mulier datis libellis crimen impingeret, et hoc per populos jactaretur, illum magnopere agere, ut quolibet potius genere, quam Episcoporum judicio res finem acciperet. Quae mulier, ignorante me, amicorum ejus studio, et in albo [Ms. alvo ] viduarum descripta est, ut refrigeriis eleemosynae dolorem vulneris solaretur. Quod postquam a quodam Diacono didici, qui intrepidus nuntiabat, mulierem scriptam in viduarum numero, ut taceret, quod objecerat: 550 illico per multos Isidoro indicem prodidi, et monui, ut Episcoporum se judicio praepararet, muliere dumtaxat a caeterarum consortio separata, donec causae videremus eventum. Neque enim fas erat, eam Ecclesiae opibus sustentari, quae tantum crimen aut dixisset temere, aut tacuisset. Iste est signifer haereticae factionis. Hoc utuntur duce vel locupletissimo si, quos in exordio epistolae descripsimus: qui possit praebere cibos, et peregrinationis eorum incommoda sustentare. Ubi furor, et caedes necessariae sunt, nullius alterius indigent auxilio; ubi expensae et sumptus varii, nihil largitore accommodatius. 4. Dolent contra me, atque insaniunt, quare solitudines, et habitacula Monachorum, in quibus sancta conversatio est, non permiserim impiis Origenis dogmatibus pollui. E quibus ut caetera praetermittam in libris Resurrectionis, quos [Ms. quod ] scripsit ad Ambrosium, dialecticum morem imitans disputandi, in quo sciscitatio est, atque responsio, artis magicae praedicator his verbis est. Ars magica non mihi videtur alicujus rei subsistentis vocabulum [Ms. vocabulo ], sed etsi sit, nequaquam est operis mali, nec quod haberi possit contemptui. Quae dicens, perspicue Domino contradicit, qui loquitur per Prophetam, Sta nunc in incantationibus tuis, in multis veneficiis [Ms. beneficiis] tuis, quae didicisti ab adolescentia tua, si possint tibi prodesse. Laborasti in consiliis tuis: stent Astrologi coeli, et salvum [Ms. salvam] te faciant, qui contemplati sunt sidera, nuntient tibi, quid super te futurum sit (Isai. 47. 12. 13. juxta LXX). Praeterea in libris περὶ Αρχῶν et hoc persuadere conatur, 551 quod vivens Dei Sermo non assumpserit corpus humanum, et contra Apostoli vadens sententiam scripsit, Quod qui in forma Dei aequalis erat Deo (Philip. 2. 7), non fuerit Verbum Dei, sed anima de coelesti regione descendens, et se de forma aeternae majestatis evacuans, humanum corpus assumpserit. Quae dicens Joanni apertissime contradicit scribenti, et Verbum caro factum est (Joan. 1. 14). Nec potest anima credi Salvatoris, et non Deus Verbum, et formam, et aequalitatem paternae majestatis habuisse. In alias quoque impietates furibundus exsultat [Ms. exaltat ], volens eum, qui in consummatione saeculorum, et in destructione peccati semel passus est, Dominum nostrum Jesum Christum pro Daemonibus quoque, et spiritualibus nequitiis crucem aliquando passurum. Nec meminit Pauli scribentis, Impossibile est, eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt et donum caeleste, et participes sunt facti Spiritus Sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei Verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari iterum ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr. 6. 6). Si hoc scire voluisset [Ms. voluisti ], imo si non ea quae scit, contemneret [Ms. contemnet ], nunquam Apostolo contradicens, pro Daemonibus quoque diceret [Ms. dicet ], Christum passurum, et eum praeberet [Ms. praebet ] ostentui: clausa, quod legimus, aure pertransiens, Christus resurgens a mortuis, ultra non moritur: mors ei nequaquam dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit in Domino (Rom. 6. 9. 10). Hoc enim quod dicitur semel non secundum recipit, nec tertium: unde Apostolus sciens eum semel crucifigi, tota ad Hebraeos affirmat audacia: Hoc enim fecit semel se ipsum offerens (Heb. 7. 27). 5. Ob haec et alia plurima, de quibus scribere epistolaris sermo non patitur, condemnati sunt, et ejecti de Ecclesia; sed fatuitati juncta superbia, Episcoporum 552 judiciis contradicunt, cohaereticum suum nitentes seditione defendere, et per alienas provincias suberrantes, damnati damnatum habent ducem, et hujus operis eriguntur. Obsecro itaque vos, fratres carissimi, ut si istuc [Ms. illuc ] veniunt, praeceptis Evangelicis eos ad lacrymas provocetis. Voti nostri esse, et illos, et alios errores corrigere poenitentia, et digne suo nomine conversantes, ut qui vocantur Monachi, si tamen hoc esse cupiunt, quod dicuntur, silentium diligant, et fidem Catholicam, quibus nihil omnino est praeferendum [Ms. perferendum ]. Sed ut audio, imitantes Zabulum, huc illucque discurrunt, et quaerunt quos suis impietatibus devorent (1. Petr. 5. 8.) Putant enim insaniam, fidem, audaciam, fortitudinem; et idcirco erecti in superbiam, Ecclesiasticae praedicationi [Ms. praedicationis ] Origenis doctrinam, quae Idololatriae mixta est, praeferunt. Sicubi ergo fratres, et plebem quae vobis credita est, turbare tentaverint, custodite gregem Domini, et insanos impetus eorum reprimite. Nihil eis nocuimus, nihil tulimus: una causa in nos odiorum est, quod usque ad mortem parati sumus fidem defendere. 6. Caetera praetermitto, quomodo nobis necem inferre tentaverint, et quibus insidiis id machinati sunt, quando et Ecclesiam, quae est in Monasterio Nitriae, postquam damnati sunt, occupaverunt; ut et nos, et plurimi nobiscum Episcopi [Ms. plurimis et Episcopis ]. ac Monachorum patres, et vita, et aetate venerabiles ingressu ejus prohiberentur [Ms. prohibentur ], conductis libertinis et servis, qui propter gulam, et ventrem ad omne facinus armati sunt. Cumque opportuniora Ecclesiae quasi in obsidione urbis, tenerent loca, palmarum ramis fustes, et bacillos protegebant, ut sub pacis insignibus paratos ad caedem animos dissimularent. Et ut firmior esset factio, et promptior cuneus ad audaciam, multis 553 ingenuorum pecunias divisere, qui acceperunt, non ut sceleri consentirent, sed ut nobis providerent conatus eorum, et paratas insidias panderent ad cavendum. Quod cum cerneret innumerabilis frequentia Monachorum, coeperunt omnes vociferari, et paucorum furorem consono clamore terrere, ut saltem metu Collectam fieri sinerent [Ms. sineret ], et Ecclesiae jura servari. Et nisi gratia Dei multitudinis impetum refrenasset, evenisset aliquid, quod solet in seditionibus fieri; in tantam enim nefarii homines temeritatem, imo insaniam praeruperant, ut sanctae quoque conversationis Monachi, et semper mansuetissimi eorum furorem sustinere non possent [Ms. possint. ] Quae nos omnia Dei auribus patienter, et humiliter tulimus, providentes saluti eorum, qui contra nos hostiliter pugnabant: ita dumtaxat, ut Ecclesiasticas regulas et fidem rectam nullius amicitiis donaremus: quod potens est Dominus et nobis, et omnibus servis suis in commune concedere, ut necessitudini hominum praeferamus fidei unitatem. Simulque et vos petimus, ut singuli cum populis qui vobis crediti sunt, oretis attentius, et Deum misericordiam deprecemini, quo possimus haereticorum insidiis resistentes, habere pacem cum his, qui semper pro veritate pugnaverunt, omnesque simul coronam justitiae praestolemur. Fratres qui vobiscum sunt, plebs quae mecum est, in Domino salutat.

554 EPISTOLA XCIII SIVE RESPONSUM JEROSOLYMITANAE SYNODI AD SUPERIOREM THEOPHILI. S. HIERONYMO, UT VIDETUR, INTERPRETE.

Respondent Synodi Patres, immunem ab Origeniana, quam subinde exsecrantur haeresi, esse Palaestinam; tamen quaecumque Theophilus in superiori Synodica damnaverat, dogmata, et personas damnare se profitentur.

Domino et honorabilissimo Episcopo THEOPHILO EULOGIUS, JOANNES, et caeteri episcopi, qui Jerosolymis in Sancta Encaeniorum die reperti sunt. 1. « Nosti, Domine, cuncta laudabiliter peragi et ante nostras litteras, quod omnis propemodum Palaestina gratia Christi ab haereticorum aliena sit scandalo, praeter paucos, qui Apollinaris erroribus acquiescentes, noxia praeceptoris sui scripta meditantur. Atque utinam Sanctorum orationibus, non nos inquietarent Judaici serpentes, et Samaritanorum incredibilis stultitia, atque Gentilium apertissimae impietates, quorum turba quamplurima et ad veritatem praedicationis omnino auribus obturantes in similitudinem luporum gregem Christi circuientes, non parvas nobis [Ms. vobis ] excubias, et laborem incutiunt, dum volumus oves Domini custodire, ne ab his dilacerentur. Et quia scripsit nobis Sanctitas tua, repertos quosdam in Aegypto, qui ex Origenis dogmatibus pestifera quaedam velint introducere in Ecclesiis, et simplicium corda decipere: ideo necessarium duximus significare Sanctitudini tuae, quod istiusmodi praedicatio a nostris auribus aliena sit. Neque enim audivimus unquam docentes, quod Christi regnum aliquando sit terminandum. 555 Absit hoc a Fidelium auribus, Gabriel Angelo loquente ad Mariam de eo qui nasciturus est Christus, atque dicente, Regnabit super domum Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. 1. 33). Neque, quod Zabulus cunctis peccatorum vitiis liberatus dignitatem obtineat, quam habuit antequam caderet, ita ut et ipse, et Christus sub unum Dei Patris redigantur imperium. Qui enim ita credunt, ituri sunt in tenebras, quae praeparatae sunt Diabolo, et Angelis ejus. Quod si qui sunt, qui in suis Tractatibus tradiderunt, quod Filius nobis comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium: et quod est, inquiunt, Petrus et Paulus ad Salvatorem, hoc est Unigenitus Filius, et Dei Verbum, comparatus Patri: et ut breviter nostram sententiam declaremus (neque necesse est eadem rursus tractare) quicumque hoc praedicat, quae Beatitudo tua damnanda significat, et quae discordant ab ea fide, quam pio sensu Patres nostri in urbe Nicaena scripserunt et ipsi, et dogmata eorum sint Ecclesiae anathema, cum Apollinare, qui contra sanctas Scripturas vadens, imperfectum hominem dicit a Domino Jesu Christo nostro esse susceptum, et non plenam assumptionem ejus et animae et corporis salutem datam. Nos enim insistentes Patrum vestigiis, et Scripturarum vocibus eruditi, docemus et praedicamus in Ecclesiis, et confitemur, Trinitatem increatam, aeternam, unius esse in tribus subsistentiis, et in una Deitate adorantes. Si quis autem tua Reverentia, vel propter dogmatum pravitatem, vel propter alias causas a communione sejungit, sicuti nobis indicare dignatus 556 es, scias in nostris Ecclesiis non recipiendos, donec tu poenitentiae eorum, si tamen voluerint damnare perversa, veniam dederis. Saluta omnes qui tecum sunt sacerdotales grado.

EPISTOLA XCIV DIONYSII AD THEOPHILUM. A S. HIERONYMO, UT VIDETUR, LATINE REDDITA.

Theophilum continuo laudat, quod ejus opera damnata sit haeresis Origeniana, quam ut persequi ad finem usque non desinat, vehementer hortatur.

Domino Beatissimo THEOPHILO DIONYSIUS Liddensis Episcopus.

« Bonus Deus noster, qui in conciliis sanctorum glorificatur (Ps. 88. 2), et amicos sibi, ac Prophetas singulis temporibus praeparat, si ordinem nostrae generationis aspicias, te, Domine frater beatissime, aemulatorem rectae fidei suscitavit ut et superstitionem haereticam de Gentilium fonte manantem Apostolico rigore contereres, et humanum genus, quod multis trahitur erroribus, ac dispersum gregem Christi ad suum Pastorem reduceres; qui tempore passionis idcirco pro cunctis dedit animam suam, ut nunc possimus credentes dicere, Vere Deus in nobis est (1. Cor. 14. 25). Quis enim ita aut stultus, aut impius est, ut non confiteatur, te maximum orbi dedisse munus, deletis sceleratissimis blasphemis [fort. blasphemi ] Origenis discipulis, ne Ecclesia Christi ab his polluatur, quorum cancer, et insanabilis 557 lepra sic multorum corda pervasit, ut et qui simulant poenitentiam, haeresi jungant perjurium; et nos, quos tacere cogunt, odire non desinant.

2. Confortare igitur et viriliter age (1. Paral. 22. 13), Dei famule, et usque in finem Origenis figmenta persequere, ne simplicium mentes sub umbra sapientiae blandis ejus capiantur illecebris, et fiat in corpore Christi scissurae divisio. Omnes enim qui sapiunt, quae sursum sunt, te Patrem, et spem, et coronam fidei alacres profitentur, quod Arii Magistrum, et discipulum ejus Evangelico mucrone confoderis. Fratres cellulae meae oppido te salutant, et fratres qui tecum sunt. »

EPISTOLA XCV 558 ANASTASII PAPAE AD SIMPLICIANUM.

Studium Theophili, ac vigilantiam laudat, cujus litteris conventus, Simpliciano Mediolanensi Episcopo denuntiat, a se quoque Origenianae haeresi inflictum esse anathema.

Domino Fratri SIMPLICIANO, ANASTASIUS. 1. « Grandem sollicitudinem atque excubias super gregem suum pastor habere approbatur. Similiter et ex alta turre causa civitatis diu noctuque cautus speculator observat. Magister providus navis 559 hora tempestatis, et periculi magnam patitur animi jactationem, ne procellis, atque asperrimis fluctibus navis elidatur in saxa. Pari animo vir sanctus et honorabilis Theophilus, frater et coepiscopus noster, circa salutis commoda non desinit vigilare, ne Dei populus per diversas Ecclesias, Origenem legendo, in magnas incurrat blasphemias. »

2. « Conventus litteris memorati, convenio Sanctitatem tuam, ut sicuti nos in urbe Roma positi, quam princeps apostolorum statuit, et fide sua confirmavit gloriosus Petrus, ne quis contra praeceptum legat haec quae diximus, damnavimus, et cum magnis precibus postulavimus, ut Evangeliorum instituta, quae ex ore suo Dei et Christi docuit censura, ab hac recedi omnino 560 non debere, sed illud in memoriam deduci quod Paulus venerabilis apostolus praedixit, atque commonuit, Si quis vobis evangelizaverit praeter quod evangelizatum est vobis, anathema sit (Galat. 1. 8). Igitur hoc praeceptum tenentes, illud quidquid est fidei nostrae contrarium, ab Origene quondam scriptum, indicavimus, a nobis esse alienum atque punitum. » 3. Haec sanctitati tuae scripsimus per Eusebium presbyterum, qui calorem fidei gestans, et amorem circa Dominum habens, quaedam capitula blasphemiae obtulit, quae nos non solum horruimus, et judicavimus, verum et si qua alia sunt ab Origene exposita, cum suo auctore pariter a nobis scias esse damnata. Dominus te incolumem custodiat, Domine frater, merito honorabilis. »