Epistolae (Hieronymus)/2

This is the stable version, checked on 9 Octobris 2021. Template changes await review.


SECUNDA CLASSIS
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 I III 

SECUNDA CLASSIS COMPLECTENS EPISTOLAS,

recensere

QUAS HIERONYMUS PER FERME TRIENNIUM ROMAE SCRIPSIT AB EXEUNTE ANNO CHRISTI 382 AD ULTRA MEDIUM 385. EPISTOLA XIX DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM, Quid apud Hebraeos sonet OSANNA perspicue sibi explicari rogat.

Dilectiss. filio HIERONYMO DAMASUS Episcopus in Domino salutem.

Commentaria cum legerem Graeco Latinoque sermone in Evangeliorum interpretatione a nostris, id est, orthodoxis viris olim, ac nuper scripta de eo quod legitur, Osanna filio David (Matth. 21. 9); non solum diversa, sed etiam contraria sibimet proferunt. Dilectionis tuae est, ut ardenti illo strenuitatis ingenio, abscisis opinionibus, ambiguitatibusque supplosis, quid se habeat apud Hebraeos, vivo sensu scribas; ut et de hoc, sicut et de multis, tibi curae nostrae in Christo Jesu gratias referant.

EPISTOLA XX SEU RESCRIPTUM HIERONYMI AD DAMASUM. Quid vox OSANNA significet juxta hebraicum fontem, et cur hebraeum hoc verbum, ita ut est apud Hebraeos, relictum apud omnes sit Linguas, docet. 1. Variorum interpretationes. --MULTI super hoc sermone diversa finxerunt, e quibus noster Hilarius in Commentariis Matthaei (c. 21. n. 3) ita posuit: Osanna Hebraico sermone significatur, redemptio domus David. Primum redemptio lingua Hebraea PHEDUTH interpretatur: deinde domus BETH. David vero in hoc loco non esse nomen insertum, omnibus patet. Alii opinati sunt, Osanna, gloriam dici. Porro gloria CHABOD appellatur: nonnulli gratiam, cum gratia, THODA sive ANNA nuncupetur.

2. Ad Hebraeum fontem recurrendum. --Restat ergo, ut omissis opinionum rivulis, ad ipsum fontem, unde ab Evangelistis sumptum est, recurramus. Nam quomodo illud neque in Graecis, neque in Latinis codicibus 65 possumus invenire, Ut compleretur id quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. 2. 23); et illud, ex Aegypto vocavi filium meum (Ibid. v. 15): ita et nunc ex Hebraeis codicibus veritas exprimenda est, unde in hanc vocem vulgus et maxime consona inter se parvulorum turba proruperit, dicente Matthaeo: Turbae autem, quae praeceaebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes: Osanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini, Osanna in excelsis (Matt. 21. 2). Marcus vero ita posuit: Clamabant dicentes, Osanna: benedictus qui venit in nomine Domini: benedictum quod venit in nomine Domini regrum patris nostri David, Osanna in excelsis (Marc. 11. 9). Joannes vero pari voce consentit: Et clamabant, Osanna: benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel (Joan. 12. 14). Solus Lucas verbum Osanna, non posuit, in reliqua interpretationis parte consentiens: Benedictus qui venit rex in nomine Domini, pax in coelo, et gloria in excelsis. (Luc. 19. 38). Igitur, ut diximus, ipsa verba Hebraea ponenda sunt, et omnium Interpretum opinio digerenda, quo facilius quid super hoc sentiendum sit, ex retractatione cunctorum ipse sibi Lector inveniat. 3. Interpretum Hebraei textus opinio. --In centesimo decimo septimo Psalmo, ubi nos legimus, O Domine salvum me fac, o Domine bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini, in Hebraeo legitur, ANNA ADONAI, OSIANNA, ANNA ADONAI ASLIANNA; BARUCH ABBA BASEM ADONAI. Quod Aquila, Symmachus, Theodotio, et Quinta Editio, ne quid in Latino mutare videamur, ita exprimunt: ὦ δὴ Κύριε σῶσον δὴ, ὦ δὴ Κὺριε εὺοδωσον δὴ, εὐλογημένος ὁ ἐρχόμενος ἐν ὀνόματι Κυρίου. Sola Sexta Editio cum Interpretibus Septuaginta ita congruit, ut ubi caeteri posuerunt ὦ δἡ, illi scripserint ὦ. Et quia OSIANNA, quod nos corrupte propter ignorantiam dicimus OSANNA, salvifica, sive salvum fac exprimatur, omnium 66 interpretatione signatum est: nunc illud in cura est, quid sine adjectione salvandi, solus ANNA sermo significet. Sciendumque quod in hoc loco ter dicatur ANNA; et primum quidem ac secundum iisdem litteris scribitur, ALEPH, NUN, HE, tertium vero HE, NUN, HE. Symmachus igitur, qui in centesimo decimo septimo Psalmo cum omnium interpretatione consenserat, ut nobis manifestiorem tribueret intellectum, in centesimo decimo quarto Psalmo, ubi dicitur: O Domine, libera animam meam, ita interpretatur est: Obsecro, Domine, libera animam meam. Ubi autem Septuaginta, ὦ, et ille, Obsecro, transtulerunt, Aquila, et caeteris Editionibus ὦ δὴ interpretantibus, in Hebraeo scribitur ANNA: verum ita ut in principio ALEPH habeat, non HE. Ex quo animadvertimus, si ex ALEPH scribatur ANNA, significari obsecro; sin autem ex HE, esse conjunctionem, sive interjectionem, quae apud Graecos ponitur δὴ, et est in σῶσον δὴ, cujus interpretationem Latinus sermo non exprimit. 4. Sed quoniam hae minutiae et istiusmodi disputationis arcanum, propter barbariem linguae pariter ac litterarum, legenti molestiam tribuunt, ad explanandi compendium venio, ut dicam de centesimo decimo septimo Psalmo, qui manifeste de Christo prophetat, et in synagogis Judaeorum creberrime legebatur, unde et populis notior erat, hos versus esse assumptos: quod ille, qui repromittebatur de genere David, venerit salvaturus Israel, dicente David, « Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino, factum est. Hic est mirabilis in oculis nostris. Haec est dies quam fecit Dominus: exultemus et laetemur in ea. O Domine salvum me fac: o Domine bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de 67 domo Domini: Deus Dominus et illuxit nobis » (Psal. 117. 22. etc.). Unde et Evangelistarum scriptura commemorat, Pharisaeos et Scribas hac indignatione commotos, quod viderent populum, Psalmi prophetiam super Christo intelligere completam, et clamantes parvulos Osianna, filio David, dixisse ei: Audis quid isti loquuntur? et Jesum respondisse eis: « Nunquam legistis, Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem » (Matth. 21. Luc. 19. Joan. 12)? centesimum decimum septimum Psalmum octavi Psalmi assertione firmantem. Et de eo quidem, quod facile exprimi poterat, « Benedictus qui venit in nomine Domini, » omnium Evangelistarum Scriptura consentit. De verbo autem OSIANNA, quia in Graecum non poterant transferre sermonem, sicut in ALLELUIA, et in AMEN, et in plerisque factum videmus, ipsum Hebraeum posuerunt, dicentes, OSIANNA. Lucas igitur, qui inter omnes Evangelistas Graeci sermonis eruditissimus fuit, quippe ut medicus, et qui Evangelium Graecis scripsit, quia se vidit proprietatem sermonis transferre non posse, melius arbitratus est tacere, quam id ponere quod legenti faceret quaestionem. 5. Ad summam, sicuti nos in lingua Latina habemus interjectiones quasdam, ut insultando dicamus vah, et in admirando papae, et in dolendo heu: et quando silentium volumus imponere, strictis dentibus spiritum coarctamus et agimus tantum sibilum, insonando sith: ita Hebraei inter reliquas proprietates linguae suae habent interjectionem, ut quando volunt Dominum deprecari, ponant verbum petentis affectu, et dicant, ANNA Domine, quod Septuaginta dixerunt, o Domine. OSI ergo salvifica interpretatur; ANNA interjectio deprecantis est. Si ex duobus his velis compositum verbum facere, dices OSIANNA, sive ut nos loquimur, OSANNA, media vocali littera elisa; sicut facere solemus in versibus Virgilii, quando pro mene incoepto 68 desistere victam, scandimus, men incoepto. ALEPH namque littera prima verbi sequentis, extremam prioris verbi AIN veniens excludit. Quapropter ut ad quaestionis originem revertamur, ubi nos legimus in Latino: « O Domine salvum me fac; o Domine bene complace: benedictus qui venit in nomine Domini, » juxta Hebraeum sensum legere possumus: « Obsecro, Domine, salvum fac; obsecro Domine, prosperare, obsecro: benedictus qui venit in nomine Domini. » Salvum autem fac, dicitur, ut subaudiamus populum tuum Israel, sive generaliter mundum. Denique Matthaeus, qui Evangelium Hebraeo sermone conscripsit, ita posuit, OSANNA BARRAMA, id est, Osanna in excelsis: quod Salvatore nascente salus in coelum usque, id est, etiam ad excelsa pervenerit, pace facta non solum in terra, sed et in coelo; ut jam dici aliquando cessaret: « Inebriatus est gladius meus in coelo » (Isai. 34. 5). 6. Haec interim juxta mediocritatem sensus mei breviter strictimque dictavi. Caeterum sciat, Beatitudo tua, in istiusmodi disputationibus molestiam in legendo non debere subrepere; quia facile et nos potuimus aliquid ementiri, quod ex una voce solveret quaestionem, sicut et caeteros fecisse monstravimus: sed magis condecet ob veritatem laborare paulisper, et peregrino aurem accommodare sermoni, quam de aliena lingua fictam referre sententiam. EPISTOLA XXI AD DAMASUM DE DUOBUS FILIIS. Evangelicam Parabolam, quae est apud Lucam de Filio prodigo, et filio frugi in modum Commentarii rogatus ipse a Damaso interpretatur. 1. Beatitudinis tuae interrogatio, disputatio fuit: et sic quaesisse quaerendo 69 viam est dedisse quaesitis. Sapienter quippe interroganti, sapientia reputabitur. Ais, « quis est iste in Evangelio pater, qui duobus filiis substantiam dividit (Luc. 15)? qui duo filii? qui major? quive minor? Quomodo minor acceptam substantiam cum meretricibus dissipat? Fame facta, a principe regionis praeponitur porcis, siliquas comedit; ad patrem redit: accipit annulum et stolam; et immolatur ei vitulus saginatus? Quis sit major frater, et quomodo de agro veniens, susceptioni fratris invideat? et caetera quae in Evangelio plenius explicantur. Addis insuper: Scio multos in hac lectione diversa dixisse: et fratrem majorem, Judaeum, minorem existimasse Gentilem populum. Sed quaero, quomodo Judaico populo possit aptari: Ecce tot annis servivi tibi, et nunquam mandalum tuum praeterii, et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. Et illud: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Si autem, ut ais, de justo et peccatore voluerimus esse parabolam, justo non poterit convenire, ut de salute alterius et maxime fratris contristetur. Si enim invidia diaboli, mors introivit in orbem terrarum; et imitantur eum, qui sunt ex parte ejus, nunquid personae justi tam immanis invidia poterit coaptari, ut foris steterit, et clementissimo patri rigidus obstiterit; solusque livore cruciatus, laetitiae domus interesse noluerit?

2. Itaque sicut in caeteris parabolis, quae non sunt a Salvatore dissertae, quam ob causam dictae sint, solemus inquirere: ita et in hac facere debemus, quare Dominus in istiusmodi verba proruperit; et ob quam interrogationem, responsionis similitudino prolata sit. Scribae et Pharisaei mussitabant, dicentes: « Quare hic peccatores recipit, et vescitur cum eis » (Luc. 15. 2)? Superior quippe sermo praemiserat: « Erant autem accedentes ad eum publicani et peccatores, » volentes audire eum. Itaque hinc omnis invidia, cur quos Legis praecepta damnarent, eorum confabulationem atque convivium Dominus non vitaret. Et haec Lucas. Caeterum Matthaeus ita loquitur: Cum autem discumberet in domo, ecce multi peccatores et publicani venientes 70 recumbebant cum Jesu, et cum discipulis ejus (Matth. 9. 20). Quod videntes Pharisaei, dicebant discipulis ejus: Quare cum peccatoribus et publicanis manducat magister vester? Qui audiens dixit: Non necesse habent sani medicum, sed male habentes. Euntes autem discite quid sit, misericordiam volo, et non sacrificium: non enim veni vocare justos, sed peccatores. Marcus quoque in eadem verba consentit. Igitur, ut diximus, omnis ex Lege quaestio nascebatur. Lex quippe justitiae tenax, clementiam non habebat: sed quicumque adulter, homicida, fraudator, et ut breviter dicam, mortali crimine tenebatur, nulla venia poenitentiae laxabatur a crimine, oculum pro oculo, dentem pro dente, animam pro anima jubebantur exolvere (Exod. 21). Omnes itaque declinaverant, simul inutiles facti erant: non erat qui faceret bonum, non erat usque ad unum (Psal. 13). « Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia. » (Rom. 3. 20). Et, « misit Deus filium suum factum ex muliere » (Gal. 4. 4), qui destructo medio pariete, fecit utraque unum (Ephes. 2. 2), et austeritatem Legis Evangelii gratia temperavit. Unde et Paulus ad Ecclesias scribens: « Gratia vobis, inquit et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo » (Rom. 1): gratia quae non ex merito retributa, sed ex donante concessa est. Pax vero qua reconciliati Deo sumus, habentes propitiatorem Dominum nostrum Jesum Christum, qui donavit nobis delicta nostra; et delevit chirographum mortis, quod erat contra nos, affigens illud cruci: et principatus et potestates fecit ostentui, triumphans eas in ligno. Quae autem major potest esse clementia, quam ut Filius Dei, hominis Filius nasceretur? decem mensium fastidia sustineret? partus exspectaret adventum? involveretur pannis? subjiceretur parentibus? per singulas adoleret aetates? Et post contumelias vocum, alapas et flagella, crucis quoque pro nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolveret, Patri factus obediens usque ad mortem: et id opere compleret, quod ante ex persona mediatoris fuerat deprecatus, dicens: « Pater volo, ut quomodo ego et tu unum [al. idem ] sumus, ita et isti in nobis unum sint » (Joan. 17. 22). Ergo 71 quia ad hoc venerat, ut quod erat, impossibile Legis, quia nemo ex ea justificabatur, ineffabili misericordia vinceret, publicanos et peccatores ad poenitentiam provocabat, convivium quoque eorum expetens, ut in convivio docerentur: sicut manifestum esse poterit ei, qui Evangelia sollicita mente perlegerit, quomodo et cibus ejus et potus, et deambulatio, et universa quae gessit in corpore, salutem hominum procurarint. Hoc videntes Scribae et Pharisaei, adversus Legem eum facere dicebant: « Ecce homo vorax et vini potator, amicus publicanorum et peccatorum » (Matth. 11. 19) Nam ante reprehenderant quare curaret in sabbatis. Dominus ergo, ut hanc eorum accusationem clementi ratione superaret, tres parabolas proposuit: e quibus una est, nonaginta novem ovium in montibus relictarum, et unius perditae, quae pastoris humeris est revecta. Alia drachmae, quam mulier accenso lumine perquisivit, et inventa ea, vicinas ad laetitiam convocavit, dicens: « Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram » (Luc. 15. 9). Tertia vero duorum filiorum, de qua, ut disputarem pauca, jussisti. 3. Et de ove quidem, ac drachma, licet ad unum pertineant intellectum, non est istius temporis disputatio; hoc tantum dixisse sufficiat, ob id has parabolas esse propositas, ut quomodo ibi in inventione pecoris et drachmae laetitia est Angelorum, et circa manentium vicinarum: sic in publicanorum peccatorumque poenitentia, omnium debere esse laetitiam, quibus non est necessaria poenitentia. Unde vehementer admiror, Tertullianum in eo libro, quem de Pudicitia adversum poenitentiam scripsit, et sententiam veterem, nova opinione dissolvit, hoc voluisse sentire, quod Publicani et peccatores, qui cum Domino vescebantur, Ethnici fuerint, dicente Scriptura: « Non erit vectigal pendens ex Israel (Deut. 23. 18. secundum LXX): quasi vero et Matthaeus, non ex Circumcisione fuerit Publicanus, et ille qui cum Pharisaeo in Templo orans, oculos ad coelum non audebat erigere, non ex Israel fuerit Publicanus: aut non Lucas memoret: « Et omnis populus audiens, et Publicani justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis » (Luc. 7. 29.); aut cuiquam credibile possit videri Ethnicum Templum 72 ingressum, aut Dominum cum Ethnicis habuisse convivium, cum id maxime caveret, ne Legem solvere videretur: et primum venerit ad oves perditas domus Israel; Chananaeae quoque deprecanti pro salute filiae, responderit: « Non oportet tollere panem filiorum, et dare eum canibus. Et alibi discipulis praeceperit: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis (Matth. 10. 5). Ex quibus omnibus edocemur, in Publicanis, non tam Gentilium, quam generaliter omnium peccatorum, id est, qui erant et de Gentibus, et de Judaeis, accipi posse personas. Ille autem qui [ al. quia ] juxta insanas et blasphemas feminas suas, id dogmatis defendebat, quo Christianos nollet recipire poenitentes, frustra argumentatus est, Publicanos Judaeos non fuisse, ut in persona eorum Gentilium tantum populus possit intelligi. Itaque ne longum faciam, ipsa Evangelii verba proponam; et in modum commentarii, quid mihi videatur, ad singula quaeque subnectam. 4. Homo quidam habebat duos filios (Luc. 15. 11). Hominem Deum dici, multis testimoniis approbatur, ut ibi: « Duorum hominum testimonium verum est. Ego de me testimonium dico, et Pater qui me misit » (Joan. 10. 17. 18). In alia parabola Pastor, in alia paterfamilias nuncupatur, in alia vineam locat, in alia invitat ad nuptias, et diversis similitudinibus rem significat eamdem, ut Judaeorum superbiam reprobet: et in communi omnium peccatorum, sive Gentilium, sive Israelitarum poenitentiam probet. Quod autem ait, duos filios, omnes pene Scripturae de duorum vocatione populorum plenae sunt sacramentis. 5. « Et dixit illi adolescentior: Pater da mihi portionem substantiae, quae me contingit. » Substantia Dei est, omne quod vivimus, sapimus, cogitamus, in verba prorumpimus. Haec Deus aequaliter universis et in commune largitus est, Evangelista dicente: « Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum » (Joan. 1. 9). Iste est dexter oculus, qui a scandalis observandus est: haec lucerna corporis: hoc talentum quod non est in sudario colligandum, id est, delicate otioseque tractandum; nec in terra defodiendum, terrenis scilicet cogitationibus obscurandum. 73 6. Qui divisit eis substantiam. Significantius in Graeco legitur διεῖλεν αὐτοῖς τόν βίον, id est, dedit eis liberum arbitrium, dedit mentis propriae libertatem, et ut viveret unusquisque non ex imperio Dei sed obsequio suo, id est, non ex necessitate, sed ex voluntate, ut virtus haberet locum, ut a caeteris animantibus distaremus, dum ad exemplum Dei, permissum est nobis facere quod velimus. Unde et in peccatores aequum judicium, et in sanctos et justos justum praemium retribueretur [al. retribuetur ]. 7. Quomodo sumus cum Deo, vel ab eo discedimus.--Et non post multos dies, collectis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam. Si Deus coelum tenet palmo, et terram pugillo: et Jeremias dicit, Deus appropinquans: et non Deus de longinquo (Jerem. 23): per David quoque, quia nullus absque eo locus sit, praedicatur; quomodo filius peregre proficiscitur, et a patre discedit? sciendum igitur, non locorum spatiis, sed affectu, aut esse nos cum Deo, aut ab eo discedere. Quomodo enim ad discipulos loquitur: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. 28. 20): ita ad eos qui sui jactantiam praeferunt, et esse cum Domino non merentur, dicit: Discedite a me, non novi vos, qui operamini iniquitatem (Ibid. 7. 23). 8. Recessit ergo junior filius cum universa substantia a patre, et peregre profectus est. Et Cain egressus a facie Domini habitavit in terra Naid, quod interpretatur, fluctuatio. Quicumque a Deo recedit, statim saeculi fluctibus quatitur et moventur pedes ejus. Nam postquam moti sunt homines ab oriente, et a vero lumine recesserunt, tunc adversus Deum impietatis suae aedificavere turrim; tunc dogmatum superbias confinxerunt, volentes curiositate non licita in ipsius coeli alta penetrare. Et vocatus est locus ille Babel, id est, confusio. 9. Et ibi dissipavit substantiam suam, vivens luxuriose. Luxuria inimica Deo, inimica 74 virtutibus, perdit omnem substantiam patris; et ad praesens voluptate deliniens, futuram non sinit cogitare paupertatem. 10. Cumque consumpsisset omnia, facta est fames valida per regionem illam. Acceperat a patre facultates, ut invisibilia ejus per ea quae erant visibilia cognosceret, et ex pulchritudine creaturarum consequenter intelligeret Creatorem. Qui veritatem in injustitia detinens, et pro Deo idola colens, naturae bona universa consumpsit: et consumptis omnibus, coepit egere virtutibus, derelicto fonte virtutum. Facta est fames valida per regionem illam. Omnis locus quem patre incolimus absente, famis, penuriae et egestatis est. Famis autem μετά ὲμφὰσεως valide haec est regio, de qua dicitur per Prophetam: Qui habitatis in regione umbrae mortis, lux fulgebit super vos (Isa. 9. 2). At contra est alia regio, quam possessuri sumus mundo corde atque puro viventes, quam sanctus David desiderat, dicens: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. 26. 13). 11. Et ipse coepit egere, et abiit, et conjunxit se uni de principibus regionis illius. Deserto nutricio, qui ad primam vocem bona ei fuerat cuncta largitus, junxit se principi hujus mundi, id est, diabolo, rectori tenebrarum. Quem nunc inimicum hominem, nunc judicem iniquitatis, nunc draconem, nunc Satan, nunc malleum, nunc perdicem, nunc Belial, nunc rugientem leonem, nunc Leviathan, nunc Thaninim, nunc Behemoth, et multis aliis vocabulis Scriptura cognominat. Quod autem ait, uni de principibus, plures esse intelligendum est, qui per istum volitent aerem, et diversorum fraude vitiorum, genus hominum suae subjiciant servituti. 12. Qui misit illum in agrum suum, ut pasceret porcos. Porcus animal immundum est, quod coeno et sordibus delectatur. Talis est daemonum multitudo, quae 75 per idola manufacta, cruore pecudum et victimis pascitur; et novissime saginatiore quadam hostia, ipsius hominis morte saturatur. Misit ergo eum in possessionem suam, id est, suum effecit esse famulum, ut pasceret porcos, immolans ei animam suam. 13. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis percorum; et nemo illi dabat. In quod in Ezechiele cum increpatione dicitur ad Jerusalem: Et factum est in te perversum ultra mulieres quae ante fornicationem tuam, et post te sunt fornicatae, in eo quod dedisti mercedes, et mercedes tibi non sunt datae (Ezech. 16. 34), videmus in filio minore completum. Substantiam suam in regione principis perdidit; et post perditas facultates, missus ad porcos, egestate contabuit. DAEMONUM CIBUS est ebrietas, luxuria, fornicatio, et universa vitia. Haec blanda sunt et lasciva, et sensus voluptate demulcent: statimque ut apparuerint, ad usum sui provocant. Quibus ideo luxuriosus adolescens non poterat saturari, quia semper voluptas famem sui habet; et transacta non satiat: et Satanas cum aliquem sua arte deceperit, et proprium ei imposuerit jugum, ultra ad abundantiam vitiorum non procurat, sciens esse jam mortuum, sicuti multos idololatras videmus panis miseria et egestate confectos. Hi sunt in quibus Propheticus sermo completur: « Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis, et non accepisti mercedes » (Ezech. 16. 33). Possumus autem et aliter siliquas interpretari. Daemonum cibus est carmina Poetarum, saecularis sapientia, Rhetoricorum pompa verborum. Haec sua omnes suavitate delectant: et dum aures versibus dulci modulatione currentibus capiunt, animam quoque penetrant, et pectoris interna devinciunt. Verum ubi cum summo studio fuerint ac labore perlecta, nihil aliud, nisi inanem sonum, et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt: NULLA IBI SATURITAS veritatis, nulla refectio justitiae reperitur. Studiosi earum in 76 fame veri, et virtutum penuria perseverant. Hujus sapientiae typus, et in Deuteronomio sub mulieris captivae figura describitur: de qua divina vox praecipit, ut si Israelites eam habere voluerit uxorem, calvitium ei faciat, ungues praesecet, et pilos auferat: et cum munda fuerit effecta, tunc transeat in victoris amplexus. Haec si secundum litteram intelligimus, nonne ridicula sunt? Itaque et nos facere solemus, quando Philosophos legimus, quando in manus nostras libri veniunt sapientiae saecularis, si quid in eis utile reperimus, ad nostrum dogma convertimus: si quid vero superfluum, de idolis, de amore, de cura saecularium rerum, haec radimus, his calvitium inducimus, haec in unguium morem ferro acutissimo desecamus. Unde et Apostolus prohibet, ne in idolio quis recumbat, dicens: « Videte autem, ne haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit qui infirmus est in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est » (I. Cor. 8. 9)? Nonne tibi videtur sub aliis verbis dicere, ne legas Philosophos, Oratores, Poetas; nec in eorum lectione requiescas? Nec nobis blandiamur, si in eis, quae sunt scripta, non credimus, cum aliorum conscientia vulneretur, et putemur probare, quae dum legimus, non reprobamus. Alioqui quale erit, ut existimemus Apostolum ejus, qui vescebatur in idolio, conscientiam comprobasse, et eum dixisse perfectum, quem sciret de idolothytis manducare? Absit, ut de ore Christiano sonet, « Jupiter omnipotens; et me Hercule, et me Castor, » et caetera magis portenta, quam numina. At nunc etiam Sacerdotes Dei, omissis Evangeliis et Prophetis, videmus Comoedias legere, amatoria Bucolicorum versuum verba canere, tenere Virgilium: et id QUOD IN PUERIS necessitatis est, crimen in se facere voluptatis. Cavendum igitur, 77 si captivam velimus habere uxorem, ne in idolio recumbamus; aut si certe fuerimus ejus amore decepti, mundemus eam, et omni sordium errore purgemus, ne scandalum patiatur frater, pro quo Christus mortuus est, cum in ore Christiani carmina in idolorum laudem composita audierit per sonare. 14. Mercenarii quinam. -- « In se autem conversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. » Mercenarios secundum alium intellectum eos animadvertimus ex Judaeis, qui ob praesentia tantum bona, Legis praecepta custodiunt. Hi justi sunt et misericordes, non ob ipsam justitiam, et ob ipsum misericordiae bonum; sed ut a Deo terrenae felicitatis et longae vitae praemium consequantur. Qui autem ista desiderat, merito compellitur ad obsequium praeceptorum, ne eorum praevaricatione quae jussa sunt, careat concupitis. Porro ubi metus est, non est dilectio. Perfecta quippe dilectio foras mittit timorem. Nam qui diligit, non ideo imperata custodit, quia aut timore poenarum, aut praemii aviditate compellitur; sed quia hoc ipsum quod a Deo jubetur, est optimum. Sensus itaque iste est: Quanti ex Judaeis ob praesentia tantum bona a Dei obsequio non recedunt, et ego egestate conficior. 15. « Surgens ibo ad patrem meum. » Pulchre ait, surgens: patre quippe absente, non steterat. Peccatorum jacere, justorum stare est. Ad Moysen dicitur, « Tu vero hic sta mecum » (Deut. 5. 31). Et in centesimo tricesimo tertio Psalmo: « Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, » ad benedictionem Domini stantes Propheta in domo Domini cohortatur. 16. « Et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus. » Peccaverat in coelum, qui Jerusalem coelestem reliquerat matrem. Peccaverat coram patre, qui Conditore deserto, fuerat ligna veneratus. Non erat dignus vocari filius Dei, qui servus esse maluerat idolorum. « Omnis enim qui facit peccatum, de diabolo patre natus est. » (1. Joan. 3. 7.) 17. « Fac me sicut unum de mercenariis tuis. » Fac me, inquit, sicut unum ex Judaeis, qui te ob praesentium tantum rerum 78 promissa venerantur. Recipe filium poenitentem, qui merecnariis tuis peccantibus saepissime pepercisti. 18. « Et venit usque ad patrem suum. » Venimus ad patrem, quando recedimus a porcorum pastione, secundum illud: « Statim ut conversus ingemueris, salvus eris » (Ezech. 18). 19. « Cumque adhuc longe esset, vidit eum pater ejus, et misericordia motus est. Antequam dignis operibus et vera poenitentia ad patrem rediret antiquum, Deus, apud quem cuncta futura jam facta sunt, et qui est omnium praescius futurorum, ad ejus praecurrit adventum, et per Verbum suum, quod carnem sumpsit ex Virgine, reditum filii sui junioris anticipat. 20. « Et praecurrens incubuit super collum ipsius. » Ante venit ad terram, quam ille domum confessionis intraret. Incubuit super collum ipsius, id est, corpus sumpsit humanum. Et sicuti Joannes super pectus Jesu recubuit (Joan. 13), qui secretorum ejus effectus est particeps: ita et jugum suum leve, id est, mandatorum suorum facilia praecepta, ex gratia magis quam ex merito super juniorem filium collocavit. 21. « Et osculatus est eum; » juxta illud quod in Cantico Canticorum Ecclesia de sponsi precatur adventu: « Osculetur me osculo oris sui. » (Cant. 1. 1.) Nolo mihi, dicens, per Moysen, nolo per Prophetas loquatur: ipse meum corpus assumat, ipse me osculetur in carne: ut et illud quoque quod in Isaia scriptum est, huic sententiae coaptemus: « Si quaeris, quaere: et ad me habita in saltu. » (Isa. 21. 12. juxta LXX.) Et ibi quippe flens Ecclesia clamare jubetur ex Seir; quia Seir, pilosus et hispidus interpretatur: ut et antiquum Gentilium significet horrorem, illa pari similitudine respondente: « Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem » (Cant. 1. 4). 22. « Dixit autem illi filius: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus. » Dicit se non esse dignum filium nuncupari, et tamen ex naturae voce, ex illa substantia, quam illi pater fuerat aliquando largitus, in nomen trepidus veritatis erumpit: Pater, inquiens, peccavi in caelum. Frustra igitur quidam argumentantur, nomen patris in sanctos tantummodo convenire: 79 cum etiam Deum hic patrem vocet, qui se filii nomine confitetur indignum: nisi forte ideo patrem audet vocare, quia plena mente conversus est. 23. « Dixit autem pater ad pueros suos: Celerius proferte stolam priorem, et induite eum; » stolam, quam Adam peccando perdiderat, stolam, quae in alia parabola indumentum dicitur nuptiale (Matth. 22), id est, vestem Spiritus Sancti, quam qui non habuerit, non potest regis interesse convivio. 24. « Et date annulum in manu illius; » signaculum similitudinis Christi, secundum illud: « In quem credentes, signati estis spiritu repromissionis sancto » (Ephes. 1. 13). Et ad principem dicitur Tyri, qui similitudinem Conditoris amiserat: « Tu signaculum similitudinis, et corona decoris, in deliciis paradisi Dei natus es » (Ezech. 28. 12. 13). Isaias quoque de hoc signaculo loquitur: « Tunc manifesti erunt qui signantur. » Hoc signaculum in manu datur, quando opera justitiae Scriptura significat, ut ibi: « Factum est verbum Domini in manu Aggaei Prophetae » (Agg. 1. et 2), dicentis ad Jerusalem: « Ornavi te, inquit, ornamento, et imposui tibi armillas circa manus tuas » (Ezech. 16. 11). Rursum ad eum qui indutus est podere, alius locus signaculi demonstratur: « Pertransi per mediam Jerusalem, et da signaculum in frontibus virorum gementium, et dolentium in omnibus iniquitatibus, quae fiunt in medio eorum » (Ibid. 9. 4). Quare? ut postea possint dicere: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine » (Psal. 4. 7). 25. « Et calceamentum in pedibus ejus. » Sponsi quippe perdiderat dignitatem, et nudis pedibus Pascha celebrare non poterat. Haec sunt calceamenta de quibus Dominus ait: « Et calceavi te hiacyntho. Et calceamenta in pedibus ejus » (Ezec. 16. 10); nec ubi coluber insidians, plantam ingredientis invaderet: et super scorpiones et serpentes securius ambularet; ut praepararetur ad Evangelium pacis: jam non gradiens secundum carnem, sed secundum spiritum; et dictum ei Propheticum conveniret: « Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona » (Isai. 52. 7). 26. « Et afferte vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur; quoniam hic filius meus mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est. » Vitulus saginatus qui ad poenitentis immolatur salutem, ipse Salvator est, cujus quotidie 80 carne pascimur, cruore potamur. Fidelis mecum lector intelligis, qua pinguedine saturati, in ructum laudis ejus erumpimus, dicentes: « Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi » (Ps. 44. 1); licet quidam superstitiose magis, quam vere, non considerantes textum Psalmi, ex Patris persona arbitrentur hoc intelligi. Quod autem, ait, « epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est, » ad eumdem parabolae superioris pertinet sensum, in qua dicitur: « Sic dico vobis, quia gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. » 27. « Et coeperunt epulari. » Hoc convivium quotidie celebratur, quotidie pater filium recipit: semper Christus credentibus immolatur. 28. « Erat autem filius illius senior in agro. » Hucusque de persona filii junioris disputatum est, quem secundum praesentem parabolam, in publicanis et peccatoribus, qui a Domino ad poenitentiam provocabantur, debemus accipere: secundum mysticos autem intellectus, de futura quoque vocatione Gentium prophetari. Nunc ad seniorem filium sermo transgreditur, quem multi simpliciter ad omnium Sanctorum personam, multi proprie ad Judaeos referunt. Et de Sanctis quidem non difficilis interpretatio est, in eo quod dicitur, nunquam mandatum tuum praeterivi: licet illud videatur obsistere, quod reversioni fratris invideat. In Judaeos autem cum livor in fratris salute conveniat, hoc repugnat, quod nunquam se dicat ejus praeterisse mandatum; de quibus quid nobis videatur, suis in locis conabimur explanare. « Erat autem filius illius senior in agro, « in terrenis operibus labore desudans, longe a gratia Spiritus Sancti, et a consilio patris extorris. Hic est, qui ait: « Agrum emi, et necesse habeo exire et videre illum: rogo te, habe me excusatum » (Luc. 14. 18). Hic, qui juga boum emit quinque, et Legis onere depressus, terrenorum sensuum voluptate perfruitur. Hic, qui uxore ducta, ire ad nuptias non potest; et effectus caro, nequaquam unum potest esse cum spiritu. In hujus persona etiam illius parabolae operarii congruunt, in qua prima, tertia, sexta, nona hora, id est, vocationibus variis mittuntur ad vineam, 81 et indignantur sibi undecimae horae operarios coaequari. 29. « Et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum. » Illud quod in quodam Psalmo superscribitur pro MELETH, huic sensui convenit. Siquidem MELETH, chorus in unum concinens dicitur. Male autem quidam de Latinis symphoniam putant esse genus organi, cum concors in Dei laudibus concentus, hoc vocabulo significetur: συμφωνία quippe consonantia exprimitur in Latino. 30. « Et vocavit unum de pueris, et interrogavit quidnam essent haec. » Et nunc interrogat Israel, quare Deus in Gentium assumptione laetetur: et aemulatione cruciatus, paternam scire non potest voluntatem. 31. « Qui ait illi, quoniam frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quoniam incolumem illum recepit. » Causa laetitiae, quod pari in Dei laudes toto orbe concinitur, salus est Gentium, salus est peccatorum: laetantur Angeli: omnis in gaudium creatura consentit; et de solo dicitur Israel: 32. « Iratus autem noluit intrare. » Irascitur se absente fratrem esse susceptum, irascitur eum vivere, quem putabat extinctum: et nunc foris stat Israel, et nunc discipulis Evangelia in Ecclesia audientibus, mater ejus et fratres foris stant quaerentes eum (Matth. 12). 33. « Egressus autem pater illius coepit rogare eum. » Quam benignus et clemens pater; rogat filium, ut laetitiae domus particeps fiat: rogat autem pater per Apostolos, rogat per Evangelii praedicatores. E quibus Paulus ait: « Precamur pro Christo, reconciliamini Deo (2. Cor. 5. 20). » Et alibi « Vobis oportebat primum annuntiari [al. annuntiare ] verbum Dei: sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes » (Act. 13. 46). 34. « Ipse autem respondens, ait patri suo: Ecce tot annis servio tibi. Pater supplex ad concordiam deprecatur: ille justitiam, quae in Lege est, sequens, Dei justitiae non subjicitur. Porro quae major justitia Dei, quam ignoscere poenitentibus, filium suscipere redeuntem? « Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi; quasi hoc ipsum 82 non sit praeterire mandatum, saluti alterius invidere, ante Deum se jactare justitiae, cum nemo coram eo mundus sit. Quis enim laetabitur castum se habere cor, ne [al. vel ] si unius quidem diei fuerit? David confitetur: « In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea » (Ps. 50. 7). Et in alio loco: « Si iniquitatem attendis, Domine, quis sustinebit » (Ps. 129. 3)? Et hic dicit nunquam se praeterisse mandatum, toties ob idololatriam captivitatibus traditus. « Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi. » Hoc est quod Paulus Apostolus loquitur: « Quid ergo dicemus? quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, justitiam autem quae ex fide est. Israel vero sectando legem justitiae, ad legem justitiae non pervenit » (Rom. 9. 30. et 31). Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus Legis. Potest ergo et ex ejus persona dici, qui juxta eumdem Apostolum in justitia, quae ex lege est, sine reprehensione versatus sit: licet mihi videatur magis se jactare Judaeus, quam vera dicere, ad exemplum illius Pharisaei, dicentis: « Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, sicut et hic Publicanus » (Luc. 18. 11). Oro te, nonne tibi videtur ea quae ille de publicano dixerat, dicere iste de fratre? Hic est qui comedit omnem substantiam suam, vivens cum meretricibus. Ad id autem quod ait: « Mandatum tuum nunquam praeterivi, » patris sermo non congruit: non enim confirmavit vera esse quae dixerat filius, sed irascentem alia ratione compescuit: « Fili, tu semper mecum es. » Numquid, ait, bene quidem dicis, et fecisti cuncta quae jusseram? Sed mecum es, inquit, semper. Mecum es lege qua stringeris: mecum es, dum mihi et in captivitatibus erudiris: mecum es, non quia praecepta mea compleveris, sed quod te in longinquam regionem abire non passus sum: mecum es ad extremum, secundum illud quod loquutus sum ad David: « Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justitias » (Ps. 88. 31. et seqq.) « meas profanaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis injustitias eorum: misericordiam autem meam non auferam ab eis [al. justificationes ]. » Quo testimonio 83 et id in quo filius senior gloriatur, falsum esse convincitur, dum in Dei judiciis non ambulat, et ejus mandata non facit. Et quomodo ista non faciens, cum patre semper fuisse dicitur? Dum peccans visitatur in virga, et visitato misericordia non negatur. Nec mirandum patri eum ausum fuisse mentiri, qui fratri potuit invidere: maxime cum in die judicii quidam impudentius mentiantur, dicentes: « Nonne in nomine tuo comedimus et bibimus, et virtutes multas fecimus, et daemonia ejecimus (Matth. 7. 22)? Quid vero sit, et omnia mea tua sunt, suo loco congruentius explicabitur. 35. « Et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. » Tantus, inquit, Israel sanguis effusus est, tot hominum caesa sunt millia, et nullus eorum nostrae exstitit salutis redemptor. Ipse Josias qui placuit in conspectu tuo (4. Reg. 23): et nuper Machabaei, qui pro tua haereditate pugnabant, contra fas sanctitatis, hostium gladiis interempti sunt, et nullius cruor nobis reddidit libertatem. Ecce adhuc Romano imperior subjacemus: non Propheta, non Sacerdos, non justus quisquam immolatus est pro nobis. Et pro luxurioso filio, id est, pro gentibus, pro peccatoribus, totius creaturae gloriosus sanguis effusus est. Cumque merentibus minora non dederis, immeritis majora tribuisti. « Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. » Erras, Israel: dic potius, ut tecum epularer. Aut potest esse tibi aliqua jucunditas, nisi patre tecum celebrante convivium? Saltem exemplo docere praesenti. Reverso filio juniore, et pater laetatur et pueri. Manducemus, ait, et epulemur: non manducate, et epulamini. At tu ea mente, qua invides fratri, qua a patris recedis aspectu, et semper in agro es, nunc quoque vis eo absente inire convivium. « Nunquam dedisti mihi haedum. » Nunquam pater deteriora dat munera: habes vitulum immolatum: ingredere, manduca cum fratre. Quid haedum quaeris, cui agnus est missus? Et ne simules te nescire, quod missus est, Joannes tibi eum in eremo demonstravit: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi » (Joan. 1. 29). Et pater quidem quasi clemens, et poenitentiam tribuens, te hortatur ad vitulum, non immolans haedum, quem stare scit ad sinistram. Tu vero in fine saeculi, ipse tibi es haedum immolaturus 84 Antichristum, et cum amicis tuis, spiritibus immundis, ejus carne saturandus, expleto vaticinio: « Tu confregisti caput draconis magni: dedisti eum escam populi Aethiopum (Psal. 73. 14). 36. « Cum autem filius taus hic, qui devoravit omnem substantiam suam, vivens cum meretricibus, venit, occidisti ei vitulum saginatum. » Confitetur et nunc Israel saginatum vitulum fuisse qui caesus est: intelligunt venisse Christum: sed torquentur invidia, et nolunt, fratre non pereunte, salvari. 37. « Ipse autem dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et mea omnia tua sunt. » Filium vocal, licet intrare nolentem. Quomodo autem Dei omnia Judaeorum sunt? Nunquid Angeli, Throni, Dominationes, caeteraeque Virtutes? Omnia ergo intelligamus, Legem, Prophetas, eloquia divina. Haec ei dedit, ut in lege ejus meditarentur die ac nocte, secundum illum canonem quem saepe exposuimus Scripturarum, Omnia non ad totum referenda esse, sed ad partem maximam, ut ibi: « Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt » (Psal. 13). Et alibi: « Omnes qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones » (Joan. 10. 8). Et Paulus ad Corinthios: « Omnibus, inquit, omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem » (1. Cor. 9. 22). Et ad Philippenses: « Omnes enim quae sua sunt, quaerunt; non ea quae sunt Jesu Christi » (Philipp. 2. 21). Quanquam nihil unquam illi negasse credendum sit, quem ad vituli hortatur esum. 38. « Epulari nos oportet, et gaudere, quoniam hic frater tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est. » Confidamus igitur et nos vivere posse per poenitentiam, qui fueramus mortui per delicta. Et hic quidem ipse filius revertitur: in superioribus vero, in Ove scilicet, et in Drachma, quod erraverat, affertur; et quod perierat invenitur: et simili tres parabolae fine clauduntur, dum in ista ponitur, perierat, et inventus est: ut intelligamus diversis similitudinibus, de eadem peccatorum susceptione signatum. Et haec quidem in Ethnici persona dicta sint, et Judaei. 39. Videamus autem quomodo super sancto generaliter et peccatore parabola ista possit intelligi. Et de caeteris quin justo conveniat, non ambigitur. Illud est, in quo legenti scrupulus commovetur, cur justus saluti peccatoris invideat: et in tantum iracundia repleatur, ut 85 nec fratris misericordia, nec patris precibus, nec totius domus jucunditate superetur. Ad quod breviter respondebimus: omnem mundi istius justitiam, ad Dei comparationem non esse justitiam. Quomodo enim ex peccatis Jerusalem, Sodoma justificatur, non quod ipsa sit justa, sed quod majoribus delictis fiant minora delicta: ita et hominum omnium universa justitia non est Deo collata justitia. Denique Paulus qui dixerat: « Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus » (Philipp. 3. 15), in alio loco confitetur, et clamitat: « O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et ininvestigabiles viae ejus » (Rom. 11. 33)? Et alibi, « Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. » Et, « Nunc videmus per speculum in aenigmate » (1. Cor. 13. 9. et 12). Et ad Romanos: « Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus » (Rom. 7. 24)? Ex quibus omnibus edocemur, Dei solius perfectam esse justitiam, qui solem suum oriri facit super justos et injustos: dat pluviam serotinam et matutinam, merentibus pariter et non merentibus; qui de vicis, angulis, et plateis invitat ad nuptias, et deintus quosdam jam quasi securos expellit foras: et ovem, quae ad exemplum filii poenitentis ipsa redire non poterat, vel nolebat, quaerit, et invenit; et inventam suis humeris reportat (Luc. 15). Multum enim errando laboraverat. 40. Ut autem doceamur in Sanctos quoque cadere posse invidiam, et soli Deo puram elementiam derelinqui, filiorum Zebedaei consideremus exemplum: pro quibus cum mater mota pietatis affectu, nimis grandia postulasset, reliqui decem discipuli indignati sunt. Et Jesus advocans eos, dixit: « Scitis quia principes gentium dominantur eorum; et qui majores sunt, potestatem exercent in eis. Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major esse, sit vester minister: et quicumque vestrum voluerit inter vos esse primus, sit vester servus: quoniam Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis » (Matth. 20. 25. et seqq). Nulli periculosum, nulli videatur esse blasphemum, 86 quod et in Apostolos in vidiae malum diximus potuisse subrepere, cum etiam de Angelis hoc dictum putemus. « Sidera quippe non sunt munda in conspectu ejus, et contra Angelos suos perversum quid intellexit » (Job 15. 15. et 4. 18). Et in Psalmis dicitur: « Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. » Non ait, « non justificabitur omnis homo, » sed « omnis vivens, » id est, non Evangelista, non Apostolus, non Propheta. Ad majora conscendo, non angeli, non Throni, non Dominationes, non Potestates, caeteraeque Virtutes. Solus Deus est, in quem peccatum non cadit: caetera cum sint liberi arbitrii, juxta quod et homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est, in utramque partem possunt suam flectere voluntatem. Quod si hac sententia non adduceris, saltem illius auctoritate parabolae commovere, in qua per totum diem operarii mittuntur ad vineam (Matth. 20); et in prima hora vocantur Adam, Abel, Seth: in tertia Noe: in sexta Abraham: in nona Moyses: in undecima Gentium populus, cui dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? et illi responderunt: Nemo nos conduxit. Quod autem extrema hora, nostri sit Salvatoris adventus, testis est Joannes Apostolus, dicens: « Fratres, novissima hora est. Etenim sicut audistis, quia Antichristus venit, nunc autem Antichristi multi facti sunt, propter quod cognoscimus, quia novissima hora est » (Joan. 2. 18). Si haec displicet interpretatio, sequor quocumque duxeris: ita tamen ut eos qui vocati sunt primi, justos esse fatearis. Quod cum obtinuero, illud inferam: et quomodo justi murmuraverunt adversum patremfamilias, dicentes: « Hi novissimi venerunt, et una hora fecerunt: et aequales illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus? Videntur quidem juste dicere, nos aequalem debere esse mercedem ejus, qui prima hora ad noctem usque sudaverit, et ejus qui una hora sit in labore versatus. Sed ista justitia habet in se livorem, cum alterius invideat felicitati. Denique et Dominus oculum in eis arguit invidentem, dicens: Amice, an oculus tuus nequam est, 87 quia ego bonus sum? Unde et ab Apostolo solus justus, solus dicitur immortalis: non quod Angeli sint injusti et mortales, sed quod ipse sit immortalis et justus, cui collata universa justitia, iniquitas invenitur. 41. Ut autem in hac eadem parabola, quam nunc proposuimus, injustitiam intelligas conductorum, attende paulisper. Qui prima hora conductus est, plus meretur ab eo, qui hora tertia missus est ad vineam: rursum horae tertiae operarius, et sextae horae operarium antecedit: et sextae horae, nonae horae vincit operarium. Quomodo igitur novissimo omnes invident, et eamdem inter se justitiam non requirunt? Tu qui hora nona conductus es, cur invides ei qui undecima hora est missus in vineam? Quodcumque responderis, quamvis diversum asserueris laborem, ut et praemium majus in diverso labore merearis, eidem apud sextum sententiae subjacebis. Et tu qui hora sexta conductus es, novissimo invides, cur tecum denarium, id est, aequalem consequatur salutem: licet salutis pro labore diversa sit gloria, eadem de te potest tertius dicere: et de tertio rursum primus. Verum ipsi inter se ob non aequalem laborem, et vocationis spatia diversa, aequale praemium libenter accipiunt: in novissimo tantum operario, id est, in Gentium salute discordant, et Domino injuriam faciunt, et sub omnibus parabolis arguuntur invidiae. 42. Non ambigo, quin inculta tibi nostrae parvitatis videatur oratio; sed saepe causatus sum, expoliri non posse sermonem, nisi quem propria manus limaverit. Itaque ignosce dolentibus oculis, id est, ignosce dictanti, maxime cum in ecclesiasticis rebus non quaerantur verba, sed sensus, id est, panibus sit vita sustentanda, non siliquis. EPISTOLA XXII 88 AD EUSTOCHIUM, PAULAE FILIAM. De custodia virginitatis.

Eustochium Virginem, Paulae nobiliss. apud Romanos Matronae filiam, docet quomodo Virginitatem custodire debeat, quam professa erat: atque eos qui castitatis specie ventri avaritiaeque inserviunt, acriter insectatur. 1. « Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum » (Ps. 44. 11). In quadragesimo quarto Psalmo Deus ad animam loquitur humanam, ut secundum exemplum Abrahae, exiens de terra sua, et de cognatione sua, relinquat Chaldaeos qui quasi doemonia interpretantur, et habitet in regione viventium, quam alibi Propheta suspirat, dicens: « Credo videre bona Domini in terra viventium » (Ps. 26. 13). Verum non sufficit tibi exire de terra tua, nisi obliviscaris populi tui, et domus patris tui, ut carne contempta, sponsi jungaris amplexibus. « Ne respexeris, inquit, retro: nec steteris in omni circa regione, sed in monte salvum te fac, ne forte comprehendaris » (Gen. 19. 17). Non expedit apprehenso aratro, respicere post tergum, nec de agro reverti domum, nec post Christi tunicam, ad tollendum aliud vestimentum tecto descendere (Matth. 24). Grande miraculum: Pater filiam cohortatur, ne meminerit patris sui. « Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere » (Joan. 8. 44), dicitur ad Judaeos. Et alibi: « Qui facit peccatum, de diabolo est » (Joan. 3. 8). Tali primum parente generati, nigri sumus, et post poenitentiam, nec dum culmine virtutis ascenso, dicimus: Nigra sum, sed speciosa, filiae Jerusalem (Cant. 1. 4). Exivi de domo infantiae meae, oblita sum patris mei, renascor in Christo. Quid pro hoc mercedis accipio? Sequitur: Et concupiscet rex decorem tuum. Hoc ergo illud magnum est Sacramentum. Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo, 89 jam non, ut ibi, in una carne (Gen. 2. 44), sed in uno spiritu. Non est sponsus tuus arrogans, non superbus, Aethiopissam duxit uxorem: statim ut volueris sapientiam audire veri Salomonis, et ad eum veneris, confitebitur tibi cuncta quae novit, et inducet te rex in cubiculum suum, et mirum in modum colore mutato, sermo tibi ille conveniet: Quae est ista, quae ascendit dealbata (Cant. 3. 6. et 8. 5).

2. Dominae virgines vocandae. --Haec idcirco, mi Domina Eustochium, scribo (Dominam quippe vocare debeo sponsam Domini mei) ut ex ipso principio lectionis agnosceres, non me nunc laudem Virginitatis esse dicturum, quam probasti optimam, et consecuta es: nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet pellex, domus cura sollicitet, et omnia quae putantur bona, mors extrema praecidat. Habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias, et cubile immaculatum (Hebr. 13); sed ut intelligeres tibi exeunti de Sodoma, timendum esse Lot uxoris exemplum (Genes. 19). Nulla est enim in hoc libello adulatio. Adulator quippe blandus inimicus est. Nulla erit Rhetorici pompa sermonis, quae te etiam inter Angelos statuat, et beatitudine Virginitatis exposita, mundum subjiciat pedibus tuis. 3. Nolo tibi venire superbiam de proposito, sed timorem. Onusta incedis auro, latro tibi vitandus est. Stadium est haec vita mortalibus, hic contendimus, ut alibi coronemur. Nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur. Et inebriatus est, inquit Dominus, gladius meus in coelo (Isai. 34), et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat, et spinas, quam serpens comedit? Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, et potestates hujus mundi, et rectores harum tenebrarum, adversus spiritualia nequitiae in caelestibus (Ephes. 6. 12). Magnis inimicorum circumdamur agminibus, bostium plena sunt omnia. CARO FRAGILIS, et cinis futura post modicum, pugnat sola cum 90 pluribus. Cum autem fuerit dissoluta, et venerit princeps mundi hujus, et invenerit in ea peccati nihil, tunc secura audies per Prophetam: Non timebis a timore nocturno: a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabunt (Ps. 90. 5. 6). Quod si eorum te multitudo turbaverit, et ad singula incitamenta vitiorum coeperis aestuare, et dixerit tibi cogitatio tua: quid faciemus? respondebit tibi Elisaeus: Noli timere, quia plures nobiscum sunt, quam cum illis, et orabit, et dicet: Domine, aperi oculos puellae tuae, ut videat (4. Reg. 6. 16): et apertis oculis videbis igneum currum, qui te ad exemplum Eliae in astra sustollat (Ps. 123. 7); et tunc laeta cantabis: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Ibid. 2). 4. In hac vita nulla est certa victoria. --Quamdiu hoc fragili corpore detinemur, quamdiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (2. Cor. 4), et concupiscit spiritus adversus carnem, et caro adversus spiritum (Galat. 5), nulla est certa victoria. Adversarius noster diabolus, tanquam leo rugiens aliquem devorare quaerens, circumit (1. Petr. 5). Posuisti tenebras, ait David, et facta est nox. In ipsa pertransibunt omnes bestiae sylvae. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quoerant a Deo escam sibi (Ps. 103. 20). Non quaerit diabolus homines infideles: non eos qui foris sunt, et quorum carnes rex Assyrius in olla succendit: de Ecclesia Christi rapere festinat. Escae ejus secundum Abacuc electae sunt. Job subvertere cupit, et devorato Juda, ad cribrandos Apostolos expetit potestatem. Non venit Salvator pacem mittere super terram, sed gladium. Cecidit Lucifer, qui mane oriebatur; et ille qui in Paradiso deliciarum nutritus est, meruit audire: Si exaltatus fueris, ut aquila, inde detraham te, dicit Dominus (Abdiae. 4). Dixerat enim in corde suo; Super sidera coeli ponam sedem meam, et ero similis Altissimo (Isai. 14. 13). Unde quotidie 91 ad eos qui per scalam Jacob somniantis descendunt, loquitur Deus: Ego dixi dii estis, et filii Altissimi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et tanquam unus de principibus cadetis (Ps. 81. 6. 7). Cecidit enim primus diabolus, et cum stet Deus in synagoga deorum, in medio autem deos discernat, Apostolus iis qui dii esse desinunt, scribit: Ubi enim in vobis sunt dissensiones et aemulationes, nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis (2. Cor. 3. 3)? 5. Si Apostolus vas electionis, et separatus in Evangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiva vitiorum reprimit corpus suum, et servituti subjicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur; et tamen videt aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivum se in legem duci peccati, si post nuditatem, jejunia, famem, carcerem, flagella, supplicia, in semetipsum reversus exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. 7. 24), tu te putas securam esse debere? Cave, quaeso, ne quando de te dicat Deus: Virgo Israel cecidit, et non est qui suscitet eam (Amos. 5. 2). Audenter loquar: Cum omnia possit Deus, suscitare virginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de poena, sed non vult coronare corruptam. Timeamus illam Prophetiam, ne in nobis etiam compleatur: Virgines bonae deficient (Amos. 8. 13). Observa quid dicat, et virgines bonae deficient; quia sunt et virgines malae. Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. 5. 28). Perit ergo, et mente virginitas. Istae sunt virgines malae, virgines carne, non spiritu: virgines stultae, quae oleum non habentes, excluduntur a sponso. 6. Si autem et illae quae virgines sunt, ob alias tamen culpas, virginitate corporum non salvantur: quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum Sancti Spiritus in lupanar? Illico audient: « Descende, sede in terra virgo filia Babylonis: sede in terra, non est solium filiae Chaldaeorum: non vocaberis ultra mollis, et delicata. Accipe molam, mole farinam, discooperi velamen tuum, denuda crura, transi flumina, revelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria tua » (Isai. 47). Et hoc post Dei Filii thalamos, 92 post oscula fratruelis, et sponsi, illa de qua quondam sermo Propheticus concinebat: Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ps. 44. 10), nudabitur; et posteriora ejus ponentur in faciem ipsius: sedebit ad aquas solitudinis, posito vase, et divaricabit pedes suos omni transeunti, et usque ad verticem polluetur. RECTIUS FUERAT hominis [al. homini ] subiisse conjugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem, in profundum inferni cadere. Ne fiat obsecro civitas meretrix, fidelis Sion, ne post Trinitatis hospitium, ibi daemones saltent, et sirenae nidificent, et hericii. Non solvatur fascia pectoralis; sed statim ut libido titillaverit sensum, aut blandum voluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in vocem: Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi caro (Psal. 117. 9). Cum paululum interior homo inter vitia atque virtutes coeperit fluctuare, dicito: « Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino [al. Deo ], quia confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus » (Ps. 41. 12). Nolo sinas cogitationes crescere. Nihil in te Babylonium, nihil confusionis adolescat. Dum parvus est hostis, interfice: nequitia, ne zizania crescant, elidatur in semine. Audi Psalmistam dicentem: « Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad Petram » (Ps. 136. 8). Quia enim impossibile est in sensum hominis non irruere innatum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui ut coeperit cogitare sordida, statim interficit cogitatus, et allidit ad petram: petra autem Christus est (1. Cor. 104). 7. Hieronymi tentationes in eremo. --O quoties ego ipse in eremo constitutus, et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus, horridum Monachis praestat habitaculum, putabam me Romanis interesse deliciis. Sedebam solus, quia amaritudine repletus eram. Horrebant sacco membra deformia, et squalida cutis situm aethiopicae carnis obduxerat. Quotidie lacrymae, quotidie gemitus, et si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo ossa vix haerentia collidebam. De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes 93 Monachi aqua frigida utantur, et coctum aliquid accepisse, luxuria sit. Ille igitur ego, qui ob gehennae metum, tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum. Pallebant ora jejuniis, et mens desideriis aestuabat in frigido corpore, et ante hominem sua jam in carne praemortuum, sola libidinum incendia balliebant. Itaque omni auxilio destitutus, ad Jesu jacebam pedes, rigabam lacrymis, crine tergebam; et repugnantem carnem hebdomadarum inedia subjugabam. Non erubesco infelicitatis meae miseriam confiteri, quin potius plango me non esse, quod fuerim. Memini me clamantem, diem crebro junxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret, Domino increpante, tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam, quasi cogitationum mearum consciam pertimescebam. Et mihimet iratus et rigidus, solus deserta penetrabam. Sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationis locus, ibi illud miserrimae carnis ergastulum; et, ut ipse mihi testis est Dominus, post multas lacrymas, post coelo inhaerentes oculos, nonnunquam videbar mihi interesse agminibus Angelorum, et laetus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. 1. 3). 8. Si autem hoc sustinent illi, qui exeso corpore, solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur? Nempe illud Apostoli: Vivens mortua est (1 Tim 5. 6). Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno. Haec adversus adolescentiam prima arma sunt daemonum. Non sic avaritia quatit, infiat superbia, delectat ambitio. Facile aliis caremus vitiis; hic hostis nobis inclusus est. Quocumque pergimus, nobiscum portamus inimicum. VINUM ET ADOLESCENTIA, duplex incendium voluptatis est. Quid oleum flammae adjicimus? Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus? Paulus 94 ad Timotheum: « Jam noli, inquit, aquam bibere, sed vinum modico utere, propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates » (1. Tim. 5. 23). Vide quibus causis vini potio concedatur, ut ex hoc stomachi dolor, et frequens mederetur infirmitas. Et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius consilio, quam Apostoli: licet et Apostolus sit medicus spiritualis: et ne Timotheus imbecillitate superatus, Evangelii praedicandi non posset implere discursus: alioquin se dixisse meminerat: « Vinum in quo est luxuria » (Ephes. 5. 18) Et, « bonum est homini vinum non bibere, et carnem non manducare » (Rom. 14. 21). Noe vinum bibit, et inebriatus est (Gen. 9. 21). Post Diluvium, rudi adhuc saeculo, et tunc primum plantata vinea inebriare vinum forsitan nesciebat. Et ut intelligas Scripturae in omnibus sacramentum, Margarita quippe est sermo Dei, et ex omni parte forari potest, post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido juncta luxuriae. Prius enim venter extenditur, et sic caetera membra concitantur. « Manducavit enim populus, et bibit, et surrexerunt ludere » (Exod. 32. 6). Lot amicus Dei in monte salvatus (Genes. 19), et de tot millibus populi solus justus inventus, inebriatur a filiabus suis; et licet illae putarent genus hominum defecisse, et hoc facerent liberorum magis desiderio, quam libidinis: tamen sciebant virum justum, hoc nisi ebrium non esse facturum. Denique quid fecerit, ignoravit: et quanquam voluntas non sit in crimine, tamen error in culpa est. Inde nascuntur Moabitae, et Ammonitae, inimici Israel, qui usque ad quartam et decimam progeniem, et usque in aeternum, non ingrediuntur in Ecclesiam Dei. 9. Elias cum Jezabel fugeret, et sub quercu jaceret lassus in solitudine, veniente ad se Angelo suscitatur, et dicitur ei: « Surge, et manduca. Respexit, et ecce ad caput ejus panis collyrida, et vas aquae (4. Reg. 19. 5 et 6). Revera nunquid non poterat Deus conditum ei merum mittere, et electos cibos, et carnes contusione mutatas? Elisaeus filios Prophetarum 95 invitat ad prandium, et herbis agrestibus eos alens, consonum prandentium audit clamorem: « Mors in olla » (4. Reg. 4. 40). Homo Dei non iratus est cocis, lautioris enim mensae consuetudinem non habebat, sed farina desuper jacta, amaritudinem dulcoravit: eadem spiritus virtute, qua Moyses mutaverat Maram in dulcedinem. Necnon et illos qui ad eum comprehendendum venerant, oculis pariter ac mente caecatos, cum in Samariam nescios induxisset, qualibus eos epulis refici imperaverit, ausculta, « Pone eis, inquit, panem et aquam; manducent, et bibant, et remittantur ad Dominum suum » (4. Reg. 6. 22). Potuit et Danieli de regiis ferculis opulentior mensa transferri; sed Abacuc ei messorum prandium portat, arbitror rusticanum. Ideoque et desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit, et vinum concupiscentiae non bibit. 10. Innumerabilia sunt de Scripturis divina responsa, quae gulam damnent, et simplices cibos probent [al. praebeant ]. Verum quia nunc non est propositum de jejuniis disputare, et universa exequi, sui et tituli sit et voluminis, haec sufficiant pauca de plurimis. Alioquin ad exemplum horum, poteris tibi ipsa colligere, quomodo primus de paradiso homo, ventri magis obediens, quam Deo, in hanc lacrymarum dejectus est vallem. Et ipsum Dominum Satanas fame tentaverit in deserto. Et Apostolus clamitet: « Escae ventri, et venter escis: Deus autem hunc et illas destruet » (1. Cor. 6. 13). Et de luxuriosis, « quorum Deus venter est » (Philipp. 3). Id enim colit unusquisque, quod diligit. Ex quo sollicite providendum est, ut quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries. 11. Deus non delectatur nostra inedia. --Quod si volueris respondere, te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a vino et esculentioribus cibis abstinere, nec his legibus vivere districtius, respondebo: Vive ergo lege tua, quae Dei non potes. Non quod Deus universitatis Creator et Dominus, intestinorum nostrorum rugitu et inanitate ventris, pulmonisque delectetur ardore; sed quod aliter pudicitia tuta esse non possit. Job Deo carus, et testimonio ipsius immaculatus et simplex, audi quid de diabolo suspicetur: « Virtus ejus in lumbis, et potestas 96 ejus in umbilico » (Job. 4). Honeste viri mulierisque genitalia immutatis sunt appellata nominibus. Unde et de lumbis David super sedem ejus promittitur esse sessurus. Et septuaginta quinque animae introierunt in Aegyptum, quae exierunt de femore Jacob. At postquam colluctante Domino, latitudo femoris ejus emarcuit, a liberorum opere cessavit. Et qui Pascha facturus est, accinctis mortificatisque lumbis, facere praecipitur. Et ad Job dicit Deus: « Accinge sicut vir lumbos tuos » (Ibid. 38. 3): Et Joannes zona pellicea cingitur et Apostoli jubentur accinctis lumbis, Evangelii tenere lucernas. Ad Jerusalem vero, quae respersa sanguine, in campo invenitur erroris, in Ezechiele dicitur: « Non est praecisus umbilicus tuus » (Ezech. 16. 4). Omnis igitur adversus viros diaboli virtus in lumbis est: omnis in umbilico contra feminas fortitudo. 12. Vis scire ita esse, ut dicimus? Accipe exempla: Samson leone fortior et saxo durior, qui et unus et nudus mille persecutus est armatos, in Dalilae mollescit amplexibus. David secundum cor Domini electus, et qui venturum Christum sanctum saepe ore cantaverat, postquam deambulans super tectum domus suae, Bethsabee captus est nuditate, adulterio junxit homicidium. Ubi, et ILLUD BREVITER ATTENDE, quod nullus sit, etiam in domo, tutus aspectus. Quapropter ad Dominum poenitens loquitur: « Tibi soli peccavi, et malum coram te feci » (Psal. 50. 5). Rex enim erat, alium non timebat. Salomon, per quem se cecinit ipsa Sapientia, qui disputavit a cedro Libani usque ad hyssopum, quae exit per parietem, recessit a Domino, quia amator mulierum fuit. Et ne quis sibi de sanguinis propinquitate confideret, illicito Thamar sororis Amnon frater exarsit incendio. 13. Pudet [ al. Piget ] dicere, quot quotidie Virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat Ecclesia, super quae sidera inimicus superbus ponat thronum suum: quot petras excavet, et habitet coluber in foraminibus earum. Videas plerasque viduas, antequam nuptas, infelicem conscientiam mentita tantum veste protegere. Quas nisi tumor uteri, et infantium prodiderit vagitus, erecta cervice, et ludentibus pedibus incedunt. Aliae vero sterilitatem 97 praebibunt, et necdum sati hominis homicidium faciunt. Nonnullae cum se senserint concepisse de scelere, abortii venena meditantur, et frequenter etiam ipsae commortuae, trium criminum reae, ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae. Istae sunt quae solent dicere: « Omnia munda mundis » (Rom. 14. 20). Sufficit mihi conscientia mea. Cor mundum desiderat Deus. Cur me abstineam a cibis quos creavit Deus ad utendum? Et si quando lepidae et festivae volunt videri, ubi se mero ingurgitaverint, ebrietati sacrilegium copulantes, aiunt: Absit, ut ego me a Christi Sanguine abstineam. Et quam viderint pallentem atque tristem, miseram, et Manichaeam vocant: et consequenter: tali enim proposito jejunium haeresis est. Hae sunt, quae per publicum notabiliter incedunt, et furtivis oculorum nutibus, adolescentium greges post se trahunt, quae semper audiunt per Prophetam: « Facies meretricis facta est tibi, impudorata es tu » (Jerem. 3). Purpura tantum in veste tenuis, et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus vilior, et super humeros hyacinthina laena Maforte volitans: succinctae manichae brachiis adhaerentes, et solutis genubus factus incessus. Haec est apud illas tota virginitas. Habeant istiusmodi laudatores suos, ut sub virginali nomine lucrosius pereant. Libenter talibus non placemus. 98 14. Pudet dicere, proh nefas: triste, sed verum est: unde in Ecclesias Agapetarum pestis introiit? unde sine nuptiis aliud nomen uxorum? imo unde novum concubinarum genus? Plus inferam: unde meretrices univirae? Eadem domo, uno cubiculo, saepe uno tenentur et lectulo, et suspiciosos nos vocant, si aliquid existimamus. Frater sororem virginem deserit, coelibem spernit virgo germanum, fratrem quaerit extraneum, et cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solatium, ut domi habeant carnale commercium. Istiusmodi homines Salomon in Proverbiis spernit [al. arguit. ]: dicens; « Alligabit quis in sinu ignem, et vestimenta ejus non comburentur? Aut ambulabit super carbones ignis, et pedes illius non ardebunt » (Prov. 6. 27. 28) ? 15. Explosis igitur et exterminatis his quae nolunt esse virgines, sed videri, nunc ad te mihi omnis dirigatur oratio, quae quanto prima Romanae urbis virgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas, et futuris. Et quidem molestias nuptiarum, et incerta conjugii domestico exemplo didicisti, cum soror tua Blesilla aetate major, sed proposito minor, post acceptum maritum, septimo mense viduata est. O infelix humana conditio et futuri nescia: et virginitatis coronam, et nuptiarum perdidit voluptatem. Et quanquam secundum pudicitiae gradum teneat viduitas, tamen 99 quas illam per momenta sustinere existimas cruces, spectantem quotidie in sorore; quod ipsa perdiderit, et cum difficilius experta careat voluptate, minorem continentiae habere mercedem? Sit tamen et illa secura, sit gaudens. Centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis. 16. Virgo debet fugere Matronarum consortium. Viduarum vitia, et Clericorum. --Nolo habeas consortia matronarum: nolo ad nobilium domos accedas: nolo te frequenter videre, quod contemnens, virgo esse voluisti. Sic sibi solent applaudere mulierculae de judicibus viris, et in aliqua positis dignitate. Si ad Imperatoris uxorem concurrit ambitio salutantium, cur tu facis injuriam viro tuo? Ad hominis conjugem, Dei sponsa quid properas? Disce in hac parte superbiam sanctam: scito te illis esse meliorem. Neque vero earum tantum te cupio declinare congressus, quae maritorum inflantur honoribus, quas eunuchochorum greges sepiunt, et in quarum vestibus attenuata in filum auri metalla texuntur; sed etiam eas fuge, quas viduas necessitas fecit, non voluntas: non quod mortem optare debuerint maritorum; sed quod datam occasionem pudicitiae non libenter acceperint. Nunc vero tantum veste mutata pristina non mutatur ambitio. Praecedit caveas Basternarum ordo semivirorum: et rubentibus buccis, cutis farta distenditur, ut eas putes maritos non amisisse, sed quaerere. Plena adulatoribus domus, plena conviviis. Clerici ipsi, quos in magisterio esse oportuerat doctrinae pariter et timoris, osculantur capita matronarum, et extenta manu, ut benedicere eos putes velle, si nescias, pretia accipiunt salutandi. Illae interim, quae Sacerdotes suo viderint indigere praesidio, eriguntur in superbiam: et quia maritorum expertae dominatum, viduitatis praeferunt libertatem, castae vocantur, et Nonnae, 100 et post coenam dubiam, Apostolos somniant. 17. Sint tibi sociae, quas jejunia tenuant, quibus, pallor in facie est, quas et aetas probavit et vita, quae quotidie in cordibus suis canunt: « Ubi pascis? ubi cubas in meridie » (Cant. 1. 6)? Quae ex affectu dicunt: « Cupio dissolvi, et esse cum Christo » (Philipp. 1. 23). Esto subjecta parentibus: imitare sponsum tuum. Rarus sit egressus in publicum. Martyres tibi quaerantur in cubiculo tuo. Nunquam causa deerit procedendi, si semper quando necesse est, processura sis. Sit tibi moderatus cibus, et nunquam venter expletus. Plures quippe sunt, quae cum vino sint sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. Ad orationem tibi nocte surgenti, non indigestio ructum faciat, sed inanitas. Crebrius lege, disce quamplurima. Tenenti codicem somnus obrepat, et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. Sint tibi quotidiana jejunia, et refectio satietatem fugiens. NIHIL PRODEST BIDUO triduoque transmisso, vacuum portare ventrem, si pariter obruatur, si compensetur, saturitate jejunium. Illico mens repleta torpescit, et irrigata humus spinas libidinum germinat. Si quando senseris exteriorem hominem florem adolescentiae suspirare, et accepto cibo, cum te in lectulo compositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli exstinguuntur sagittae. « Omnes adulterantes, quasi clibanus » (Ose. 7. 4) corda eorum. At tu Christi comitata vestigiis, et sermonibus ejus intenta, dic: « Nonne cor nostrum ardens erat in via, cum aperiret nobis Jesus Scripturas » (Luc. 24. 32)? Et illud: « Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud » (Psal. 118). Difficile est humanam animam aliquid non amare, et necesse est, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus. Carnis amor spiritus amore superatur. Desiderium desiderio 101 restinguitur. Quidquid inde minuitur, hinc crescit. Quin potius semper ingemina, et dicito super lectulum tuum: « In noctibus quaesivi quem dilexit anima mea (Cant. 3. 1). Mortificate ergo, inquit Apostolus, membra vestra quae sunt super terram » (Coloss. 3. 5). Unde et ipse postea confidenter aiebat: « Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus » (Galat. 2. 20). Qui mortificat membra sua, et in imagine perambulat, non timet dicere: « Factus sum sicut uter in pruina » (Psal. 118. 83). Quidquid in me fuit humoris libidinis excoctum est; Et: « Infirmata sunt in jejunio genua mea; » Et: « oblitus sum manducare panem meum. A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae » (Ps. 101. 6). 18. Esto cicada noctium. Lava per singulas noctes lectum tuum, lacrymis tuis stratum riga. Vigila, et sis sicut passer in solitudine. Psalle spiritu, psalle et sensu: « Benedic, anima mea, Dominum, et ne obliviscaris omnes retributiones ejus: qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis: Qui sanat omnes infirmitates tuas, et redimit ex corruptione vitam tuam » (Psal. 101. 1. et seqq). Et quis nostrum ex corde dicere potest: « Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potionem meam cum fletu miscebam » (Ps. 101. 10). An non flendum est, non gemendum, cum me rursus serpens invitat ad illicitos cibos? Cum de paradiso Virginitatis ejectos, tunicis vult vestire pelliceis, quas Elias ad paradisum rediens, projecit in terram? Quid mihi et voluptati, quae brevi perit? quid cum hoc dulci et mortifero carmine sirenarum? Nolo te illi subjacere sententiae, qua in hominem est illata damnatio: « In doloribus, et in anxietatibus paries » (Gen. 3. 16). Mulieris lex ista est, non mea: « Et ad virum conversio tua. » Sit conversio illius ad maritum, quae virum non habet Christum. Et ad extremum, « morte morieris. » Finis iste conjugii; meum propositum sine sexu est. Habeant nuptae suum tempus, et titulum. Mihi virginitas in Maria dedicatur et Christo. 19. Dicat aliquis: Et audes nuptiis detrahere, quae a Deo benedictae sunt? Non est detrahere nuptiis, cum illis virginitas 102 antefertur. Nemo malum bono comparat. Glorientur et nuptae, cum a virginibus sint secundae. « Crescite, ait, et multiplicamini, et replete terram » (Genes. 1. 28). Crescat et multiplicetur ille, qui impleturus est terram. Tuum agmen in coelis est. « Crescite et multiplicamini, » hoc expletur edictum post paradisum et nuditatem, et ficus folia, auspicantia pruriginem nuptiarum. Nubat, et nubatur ille, qui in sudore faciei comedit panem suum, cujus terra tribulos et spinas generat, et cujus herba sentibus suffocatur. Meum semen centenaria fruge foecundum est. « Non omnes capiunt verbum Dei, sed hi quibus datum est » (Matth. 19. 11). Alium eunuchum necessitas faciat, me voluntas. « Tempus amplexandi, et tempus abstinendi a complexibus: tempus mittendi lapides, et tempus colligendi » (Eccles. 3. 5). Postquam de duritia nationum generati sunt filii Abrahae, coeperunt « sancti lapides volvi super terram » (Zach. 9. 16). Petranseunt quippe mundi istius turbines, et in curru Dei, rotarum celeritate volvuntur. Consuant tunicas, qui inconsutam desursum tunicam perdiderunt, quos vagitus delectat infantium, in ipso lucis exordio fletu lugentium quod nati sunt. Eva in paradiso virgo fuit: post pelliceas tunicas, initium sumpsit nuptiarum. Tua regio paradisus est. Serva quod nata es, et dic: « Revertere anima mea in requiem tuam » (Ps. 124. 7). Et ut scias virginitatem esse naturae, nuptias post delictum: virgo nascitur caro de nuptiis, et in fructu reddens, quod in radice perdiderat. « Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet » (Isai. 11. 1). Virga Mater est Domini, simplex, pura, sincera, nullo extrinsecus germine cohaerente, et ad similitudinem Dei unione foecunda. Virgae flos Christus est, dicens: « Ego flos campi, et lilium convallium » (Cant. 2. 1). Qui et in alio loco, lapis praedicatur abscissus de monte sine manibus » (Dan. 2), significante Propheta, virginem nasciturum esse de Virgine. Manus quippe accipiuntur pro opere nuptiarum, ut ibi: « Sinistra ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me » (Cant. 2). In hujus sensus congruit 103 voluntatem etiam illud, quod animalia, quae in Arcam Noe bina inducuntur, immunda sunt: impar enim numerus est mundus. Et Moyses et Jesus Nave nudis in sanctam Terram pedibus jubentur incedere. Et discipuli sine calceamentorum onere, et vinculis pellium ad praedicationem novi Evangelii destinantur: Et milites, vestimentis Jesu sorte divisis, caligas non habebant [al. habuere ] quas tollerent. Nec enim poterat habere Dominus, quod prohibuerat servis. 20. Laudo nuptias, laudo conjugium, sed quia mihi virgines generant: lego de spinis rosam, de terra aurum, de concha margaritam. Nunquid qui arat, tota die arabit? Nonne et laboris sui fruge laetabitur? Plus honorantur nuptiae, quando quod de illis nascitur plus amatur. Quid invides mater filiae? Tuo lacte nutrita est, tuis educata visceribus, in tuo adolevit sinu. Tu illam virginem sedula pietate servasti. Indignaris, quod noluit militis esse uxor, sed regis? Grande tibi beneficium praestitit. Socrus Dei esse coepisti. « De Virginibus, inquit Apostolus, praeceptum Domini non habeo » (1. Cor. 7. 25). Cur? Quia et ipse ut esset virgo, non fuit imperii, sed propriae voluntatis. Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse confingunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem, intulerit: « Volo autem omnes esse sicut meipsum » (1. Cor. 7. 8). Et infra: « Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego. » Et in alio loco: « Nunquid non habemus potestatem circumducendi mulieres, sicut et caeteri Apostoli » (Ibid. 9. 5). Quare ergo non habet Domini de Virginitate praeceptum? Quia majoris est mercedis, quod non cogitur, et offertur. Quia, si fuisset Virginitas imperata, nuptiae videbantur ablatae: et durissimum erat contra naturam cogere, Angelorumque vitam 104 ab hominibus extorquere, et id quodam modo damnare, quod conditum est. 21. Alia fuit in veteri Lege felicitas. Ibi dicitur: « Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem. » Et: « maledicta sterilis, quae non pariebat » (Esai. 10). Et: « filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae » (Ps. 127). Et repromissio divitiarum. Et, « non erit infirmus in tribubus tuis » (Isai. 56). Nunc dicitur, ne te lignum arbitreris aridum: habes locum pro filiis et filiabus in coelestibus sempiternum. Nunc benedicuntur pauperes, et Lazarus diviti praefertur in purpura. Nunc qui infirmus est, fortior est. Vacuus erat orbis: et ut de typicis taceam, sola erat benedictio liberorum. Propterea et Abraham jam senex Cethurae copulatur: et Jacob mandragoris redimitur: et conclusam vulvam in Ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur. Paulatim vero increscente segete, messor immissus est. Virgo Elias, Eliscus virgo, virgines multi filii Prophetarum. Jeremiae dicitur: « Et tu ne accipias uxorem » (Jerem. 16. 2). Sanctificatus in utero, captivitate propinqua, uxorem prohibetur accipere. Aliis verbis idipsum Apostolus loquitur: « Existimo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse » (1. Cor. 7. 26). Quae est ista necessitas, quae aufert gaudia nuptiarum? « Tempus breviatum est: Reliquum est, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant » (Ibid. 19). In proximo est Nabuchodonosor. Promovit se leo de cubili suo. Quo mihi superbissimo regi servitura conjugia? Quo parvulos, quos Propheta complorat, dicens: « Adhaesit lingua lactentis ad faucem ipsius in siti. Parvuli postulaverunt panem, et qui frangeret eis, non erat » (Thren. 4. 4). Inveniebatur ergo, ut diximus, in viris tantum hoc continentiae bonum, et in doloribus jugiter Eva parturiebat. Postquam vero Virgo 105 concepit in utero, et peperit nobis puerum, « cujus principatus in humeros ejus » (Isai. 9. 6), Deum, fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est. Mors per Evam: vita per Mariam. Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina. Statim ut filius Dei ingressus est super terram, novam sibi familiam instituit, UT QUI AB ANGELIS adorabatur in coelo, haberet Angelos et in terris. Tunc Holofernis caput, Judith continens amputavit (Judith. 13). Tunc Aman, qui interpretatur iniquitas, suo combustus est igni (Esther. 15). Tunc Jacobus et Joannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt Salvatorem; affectum sanguinis et vincula saeculi, et curam domus pariter relinquentes. Tunc primum auditum est: « Qui vult venire post me, abneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. » Nemo enim miles cum uxore pergit ad praelium. Discipulo ad sepulturam patris ire cupienti, non permittitur (Matth. 8). Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ubi requiescant: Filius autem hominis, non habet ubi caput suum reclinet (Luc. 9. 58). Ne forsitan contristeris, si anguste manseris. « Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Domino. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi; quomodo placeat uxori. Divisa est mulier, et Virgo. Quae non est nupta, cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu » (I Cor. 7. 31. et seqq). Nam quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. 22. Quantas molestias habeant nuptiae, et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro quem adversus Helvidium de beatae Mariae perpetua Virginitate edidimus, puto breviter expressum. Nunc eadem replicare perlongum esset; et si cui placet, de illo potest haurire fonticulo. Verum ne penitus videar omisisse: 106 nunc dicam, quod cum Apostolus sine intermissione orare nos jubeat, et qui in conjugio debitum solvit, orare non possit: aut oramus semper, et virgines sumus: aut orare desinimus, ut conjugio serviamus. « Et si nupserit, inquit, virgo, non peccat: Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi » (1. Cor. 7. 28). Et in principio libelli praefatus sum, me de angustiis nuptiarum, aut nihil omnino, aut pauca dicturum: et nunc eadem admoneo, ut si tibi placet scire quot molestiis virgo libera, quot uxor astricta sit, legas Tertullianum ad amicum Philosophum, et de Virginitate alios libellos, et beati Cypriani volumen egregium, et Papae Damasi super hac re, versu, prosaque composita; et Ambrosii nostri quae nuper scripsit ad Sororem opuscula. In quibus tanto se effudit eloquio, ut quidquid ad laudes virginum pertinet, exquisierit, expresserit, ordinarit. 23. Nobis diverso tramite incedendum. Virginitatem non tantum efferimus, sed servamus. Nec sufficit scire, quod bonum est, nisi custodiatur attentius quod electum est: quia illud judicii est, hoc laboris: et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis. « Qui perseveraverit, inquit usque in finem, hic salvus erit » (Matth. 24. 13). Et, « multi vocati, pauci vero electi » (Ibid. 20. 16. et 22. 14). Itaque obtestor te coram Deo, et Christo Jesu, et electis Angelis ejus ut custodias quae coepisti, ne vasa templi Domini, quae solis Sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas; ne sacrarium Dei quisquam profanus aspiciat. Oza Arcam, quam non licebat tangere, attingens, subita morte prostratus est. Neque enim vas aureum, et argenteum tam carum Deo fuit, quam templum corporis virginalis. Praecessit umbra, nunc veritas est. Tu quidem simpliciter loqueris, et ignotos 107 quosque blanda non despicis, sed aliter vident impudici oculi. NON NORUNT animae pulchritudinem considerare, sed corporum Ezechias thesaurum Dei monstrat Assyriis: sed Assyrii non debuerunt videre, quod cuperent. Denique frequentibus bellis Judaea convulsa, vasa primum Domini capta atque translata sunt. Inter epulas et concubinarum greges (quia palma vitiorum est honesta polluere) Balthasar potat in phialis. 24. Ne declines aurem tuam in verba malitiae. Saepe enim indecens aliquid loquentes, tentant mentis arbitrium, si libenter audias virgo quod dicitur, si ad ridicula quaeque solvaris, quidquid dixeris, laudant; quidquid negaveris, negant: facetam vocant et sanctam, et in qua nullus sit dolus: Ecce vere ancilla Christi, dicentes: ecce tota simplicitas. Non ut illa horrida, turpis, rusticana, terribilis, et quae ideo forsitan maritum non habuit, quia invenire non potuit. Naturali ducimur malo. Adulatoribus nostris libenter favemus, et quanquam nos respondeamus indignos, et calidus rubor ora perfundat; attamen ad laudem suam intrinsecus anim laetatur. Sponsa Christi arca est Testamenti, intrinsecus et extrinsecus deaurata, custos legis Domini. Sicut in illa nihil aliud fuit, nisi tabulae Testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus. Super hoc propitiatorium quasi super Cherubim, sedere vult Dominus. Mittit discipulos suos, ut in te sicut in pullo asinae sedeat, curis te saecularibus solvat, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens, Moysen sequaris in eremo, et terram repromissionis introeas. Nemo sit qui prohibeat, non mater, non soror, non cognata, non germanus: Dominus te necessariam habet. Quod si voluerint impedire, timeant flagella Pharaonis, qui populum Dei ad colendum cum nolens dimittere, passus est ea quae scripta sunt. Jesus ingressus in Templum, ea quae Templi non erant, projecit. Deus enim zelotes est, et non vult Patris domum fieri speluncam latronum, Alioquin ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum, et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali saecularium 108 negotiorum cura aestuat, statim velum Templi scinditur; sponsus consurgit iratus, et dicit: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. 15. 38). Lege Evangelium, et vide quomodo Maria ad pedes Domini sedens, Marthae studio praeferatur. Et certe Martha sedulo hospitalitatis officio, Domino atque discipulis ejus convivium praeparabat, cui Jesus, « Martha, inquit, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima: pauca autem necessaria sunt, ut unum: Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea » (Luc. 10. 41. et seqq), Esto et tu Maria, cibis praeferto doctrinam. Sorores tuae cursitent, et quaerant quomodo Christum hospitem suscipiant. Tu semel saeculi onere [al. honore ] projecto, sede ad pedes Domini, et dic: « Inveni eum, quem quaerebat anima mea: tenebo eum, et non dimittam » (Cant. 3. 4): et ille respondeat: « Una est columba mea, perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae » (Ibid. 6. 8), coelesti videlicet Jerusalem. 25. In oratione ad Deum loquimur, etc.--Semper te cubiculi tui secreta custodiant, semper tecum sponsus ludat intrinsecus. Oras, loqueris ad Sponsum: legis, ille tibi loquitur: et cum te somnus oppresserit, veniet post parietem, et mittet manum suam per foramen, et tanget ventrem tuum: et expergefacta consurges, et dices: « Vulnerata caritate ego sum » : et rursus ab eo audies, « Hortus conclusus soror mea sponsa: hortus conclusus, fons signatus » (Cant. 4. 12). Cave ne domum exeas, et velis videre filias regionis alienae, quamvis fratres habeas Patriarchas, et Israel parente laeteris: Dina egressa corrumpitur. Nolo te Sponsum quaerere per plateas. Nolo te circumire angulos civitatis, dicas licet: « Surgam, et circumibo civitatem, et in foro, et in plateis quaeram quem dilexit anima mea » (Ibid. 3. 2); et interroges: « Num quem dilexit anima mea, vidistis » (Ibid. 3)? nemo tibi respondere dignabitur. Sponsus in plateis non potest inveniri. « Arcta, et angusta via est, quae ducit ad vitam » (Matth. 7. 14). Denique sequitur: « Quaesivi eum, et non inveni, vocavi eum, et non respondit mihi » (Cant. 5. 6). Atque utinam non invenisse sufficiat! Vulneraberis, nudaberis, et gemebunda narrabis: « Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me, tulerunt theristrum 109 meum mihi » (Ibid. v. 7). Si autem hoc exiens patitur illa, quae dixerat: « Ego dormio, et cor meum vigilat » (Cant. 5. 2). Et, « fasciculus stactes fratruelis meus mihi, in medio uberum meorum commorabitur; » quid de nobis fiet, quae adhuc adolescentulae sumus; quae sponsa intrante cum sponso, remanemus extrinsecus? Zelotypus est Jesus, non vult ab aliis videri faciem tuam. Excuses licet, atque causeris, obducto velamine ora contexi, et quaesivi te ibi, et dixi: « Annuntia mihi, quem dilexit anima mea: ubi pascis, ubi cubas in meridie, ne quando efficiar sicut operta super greges sodalium tuorum » (Cant. 1. 6. juxt. LXX): indignabitur, tumebit, et dicet: « Si non cognoveris teipsam, o pulchra inter mulieres, egredere tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. » Sis licet pulchra, et inter omnes mulieres species tua diligatur a Sponso, nisi te cognoveris, et omni custodia servaveris cor tuum: nisi oculos juvenum fugeris, egredieris de thalamo meo, et pasces haedos, qui statuendi [al. staturi ] sunt a sinistris. 26. Itaque, mi Eustochium, filia, domina, conserva, germana (aliud enim aetatis, aliud meriti, aliud religionis, hoc caritatis est nomen) audi Isaiam loquentem: « Populus meus intra cubiculum tuum. Claude ostium tuum, abscondere pusillum aliquantulum, donec transeat ira Domini » (Isai. 26). Foris vagentur virgines stultae, tu intrinsecus esto cum Sponso; quia si ostium clauseris, et secundum Evangelii praeceptum in occulto oraveris Patrem tuum, veniet, et pulsabit, et dicet: « Ecce ego sto ante januam, et pulso. Si quis mihi aperuerit, introibo et coenabo cum eo, et ipse mecum » (Apoc. 3. 20), et tu statim sollicita, respondebis: « Vox fratruelis mei pulsantis [al. additur et dicentis ]: Aperi mihi soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea » (Cant. 5, 2). Nec est ut dicas: « Despoliavi me tunica mea, quomodo induam illam? lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? » Illico consurge, et aperi, ne te remorante, pertranseat, 110 et postea conqueraris, et dicas: « Aperui ego fratrueli meo, fratruelis meus pertransivit. » Quid enim necesse est, ut cordis tui ostia clausa sint sponso? Pateant Christo, claudantur diabolo, secundum illud. « Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, ne dimiseris locum tuum » (Eccl. 10. 4). Daniel in coenaculo suo manebat in superioribus (neque enim manere poterat in humili) fenestras apertas ad Jerusalem habuit. Et tu habeto apertas fenestras, sed unde lumen introeat, unde videas civitatem Domini. Ne aperias illas fenestras, de quibus dicitur: « Intravit mors per fenestras vestras » [al. nostras ] (Jer. 9. 21). 27. Inanis gloria fugienda. --Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne inanis gloriae ardore capiaris. « Quomodo, inquit Jesus, potestis credere, gloriam ab hominibus accipientes » (Joan. 5)? Vide quale malum sit, quod qui habuerit, non potest credere. Nos vero dicamus: « Quoniam gloriatio mea tu es » (Psal. 3. 4). Et: « Qui gloriatur, in Domino glorietur » (2. Cor. 10. 17). Et: « Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem » (Galat. 1. 10). Et: « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. » Et illud: « In te laudabimur tota die, in Domino laudabitur anima mea » (Psal. 33). Cum facis eleemosynam, Deus solus videat. Cum jejunas, laeta sit facies tua. Vestis nec satis munda, nec sordida, et nulla diversitate notabilis; ne ad te obviam praetereuntium turba consistat, et digito monstreris. Frater est mortuus, sororis est corpusculum deducendum: cave ne dum haec saepius facis, ipsa moriaris. Nec satis religiosa velis videri, nec plus humilis quam necesse est, ne gloriam fugiendo quaeras. Plures enim paupertatis, misericordiae, atque jejunii arbitros declinantes, HOC IPSO CUPIUNT placere, quod placere contemnunt: et mirum in modum laus, dum vitatur, appetitur. Caeteris perturbationibus quibus hominis mens gaudet, aegrescit, sperat et metuit, 111 plures invenio extraneos. Hoc vitio pauci admodum sunt qui caruerint: et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore, rara naevorum sorde respergitur. Neque vero moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te jactes, ne te caeteris praeferas. Scio humilitatem tuam: scio te ex affectu dicere: « Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei » (Psal. 130. 1). Novi apud te, et apud matrem tuam, superbiam, per quam diabolus cecidit, penitus locum non habere. Unde ad te super ea scribere superfluum sit. Stultissimum quippe est docere, quod noverit ille quem doceas. Sed ne hoc ipsum tibi jactantiam generet, quod saeculi jactantiam contempsisti; ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordidis: et si quando in conventum fratrum veneris vel sororum, humilies sedeas, scabello te causeris indignam. Vocem ex industria, quasi confecta jejuniis, non tenues; et deficientis imitata gressum, humeris innitaris alterius. Sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut appareant hominibus jejunantes: quae statim ut aliquem viderint, ingemiscunt, demittunt supercilium, et operta facie, vix unum oculum, liberant [Mss. librant ] ad videndum. Vestis pulla, cingulum sacceum, et sordidis manibus pedibusque, venter solus, quia videri non potest, aestuat cibo. His quotidie Psalmus ille canitur: « Dominus dissipabit ossa hominum sibi placentium » (Psal. 52. 6). Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt esse feminae quod natae sunt, crinem amputant, et impudenter erigunt facies eunuchinas. Sunt quae ciliciis vestiuntur, et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones. 28. Sed ne tantum videar disputare de 112 feminis, viros quoque fuge, quos videris catenatos, quibus feminei contra Apostolum crines, hircorum barba, nigrum pallium, et nudi in patientia frigoris pedes. Haec omnia argumenta sunt diaboli. Talem olim Antimum, talem nuper Sophronium Roma congemuit. Qui postquam nobilium introierunt domus, et deceperunt mulierculas oneratas peccatis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes, tristitiam simulant; et quasi longa jejunia, furtivis noctium cibis protrahunt. Pudet dicere reliqua, ne videar potius invehi, quam monere. Sunt alii (de mei ordinis hominibus loquor) qui ideo Presbyteratum et Diaconatum ambiunt, ut mulieres licentius videant. Omnis his cura de vestibus, si bene oleant, si pes, laxa pelle, non folleat. Crines calamistri vestigio rotantur; digiti de annulis radiant: et ne plantas humidior via aspergat, vix imprimunt summa vestigia. Tales cum videris, sponsos magis aestimato quam Clericos. Quidam in hoc omne studium vitamque posuerunt, ut matronarum nomina, domos, moresque cognoscant. Ex quibus unum, qui hujus artis est princeps, breviter strictimque describam: quo facilius magistro cognito, discipulos recognoscas. Cum sole festinus exurgit; salutandi ei ordo disponitur; viarum compendia requiruntur, et pene usque ad cubicula dormientium, senex importunus ingreditur. Si pulvillum viderit, si mantile elegans, si aliquid domesticae suppellectilis, laudat, miratur, attrectat, et se his indigere conquerens, non tam impetrat, quam extorquet: quia singulae metuunt Veredarium urbis offendere. Huic inimica castitas, inimica jejunia: prandium nidoribus probat et altili geranopepa, quae vulgo pipizo nominatur. 113 Os barbarum et procax, et in convicia semper armatum. Quocumque te verteris, primus in facie est. Quidquid novum insonuerit, aut auctor, aut exaggerator est famae. Equi per horarum momenta mutantur, tam nitidi, tamque feroces, ut Thracii regis illum putes esse germanum. 29. Variis callidus hostis pugnat insidiis. Sapientior erat coluber omnibus bestiis, quas creaverat Dominus super terram. Unde et Apostolus: Non, inquit, ignoramus ejus astutias. NEC AFFECTATAE SORDES, nec exquisitae munditiae conveniunt Christiano. Si quid ignoras, si quid de Scripturis dubitas, interroga eum, quem vita commendat, excusat aetas, fama non reprobat; qui possit dicere, « Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo » (2. Cor. 11. 2). Aut si non est qui possit exponere, MELIUS EST ALIQUID nescire secure, quam cum periculo discere. Memento, quia in medio laqueorum ambulas: et multae veteranae virgines castitatis indubitatae in ipso mortis limine coronam perdidere de manibus. Si quae ancillulae sunt comites propositi tui, ne erigaris adversus eas, ne infleris ut domina. Unum sponsum habere coepistis, simul psallitis, Christi simul corpus accipitis, cur menda diversa sit? Provocentur et aliae. Honor virginum sit invitatio caeterarum. Quod si aliquam senseris infirmiorem in fide, suscipe, consolare, blandire, et pudicitiam illius fac lucrum tuum. Si qua simulat, fugiens servitutem, huic aperte Apostolum lege: « Melius est nubere, quam uri » (1 Cor. 7. 9). Eas autem virgines et viduas, 114 quae otiosae et curiosae domos circumeunt matronarum, quae rubore frontis attrito, parasitos vincunt mimorum, quasi quasdam pestes abjice. « Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae » (1. Cor. 15. 33). Nulla illis nisi ventris cura est, et quae ventri sunt proxima. Istiusmodi hortari solent, et dicere: Mi catella, rebus tuis utere, et vive dum vivis: et nunquid filiis tuis servas? Vinosae atque lascivae, quidvis mali insinuant, ac ferreas quoque mentes ad delicias emolliunt. « Et cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quod primam fidem irritam fecerunt » (1. Tim. 5. 11. 12). Nec tibi diserta multum velis videri, aut Lyricis festiva carminibus, metro ludere. Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balbutientem linguam in dimidiata verba moderantur, rusticum putantes omne quod nascitur. Adeo illis adulterium etiam linguae placet: « Quae enim communicatio luci ad tenebras? Qui consensus Christo cum Belial » (2. Cor. 6. 14)? Quid facit cum Psalterio Horatius? cum Evangeliis Maro? cum Apostolo Cicero? Nonne scandalizatur frater, si te viderit in idolio recumbentem? Et licet omnia munda mundis, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur: tamen simul bibere non debemus calicem Christi, et calicem daemoniorum. Referam tibi meae infelicitatis historiam. 30. Cum ante annos plurimos domo, parentibus sorore, cognatis, et quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi, propter coelorum me regna 115 castrassem, et Jerosolymam militaturus pergerem, Bibliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere omnino non poteram. Itaque miser ego lecturus Tullium, jejunabam. Post noctium crebras vigilias, post lacrymas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in manus [al. manibus ]. Si quando in memetipsum reversus, Prophetas legere coepissem, sermo horrebat incultus; et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis. Dum ita me antiquus serpens [al. hostis ] illuderet, in media ferme Quadragesima medullis infusa febris, corpus invasit exhaustum: et sine ulla requie (quod dictu quoque incredibile sit) sic infelicia membra depasta est, ut ossibus vix haererem. Interim parantur exequiae, et vitalis animae calor, toto frigescente jam corpore, in solo tantum tepente pectusculo palpitabat: Cum subito raptus in spiritu, ad tribunal judicis pertrahor; ubi tantum luminis, et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut projectus in terram, sursum aspicere non auderem. Interrogatus de conditione, Christianum me esse respondi. Et ille qui praesidebat: Mentiris, ait, Ciceronianus es, non Christianus: ubi enim thesaurus tuus, ibi et cor tuum (Matth. 6. 21). Illico obmutui, et inter verbera (nam caedi me jusserat) conscientiae magis igne torquebar, illum mecum versiculum reputans: « In inferno autem quis confitebitur tibi » (Ps. 6. 6)? Clamare tamen coepi, et ejulans dicere: Miserere mei, Domine, miserere mei. Haec vox inter flagella resonabat. Tandem ad praesidentis genua provoluti qui astabant, precabantur, ut veniam tribueret adolescentiae, et errori locum poenitentiae commodaret, exacturus deinde cruciatum, si Gentilium litterarum libros aliquando legissem. Ego qui in tanto constrictus articulo, vellem etiam majora promittere, dejerare coepi, et nomen ejus obtestans, dicere, Domine, si unquam habuero codices saeculares, si legero, te negavi. In haec sacramenti verba dimissus, revertor 116 ad superos; et mirantibus cunctis, oculos aperto tanto lacrymarum imbre perfusos, ut etiam, incredulis fidem facerem ex dolore. Nec vero sopor ille fuerat, aut vana somnia, quibus saepe deludimur. Testis est tribunal illud, ante quod jacui, testis judicium triste, quod timui: ita mihi nunquam contingat in talem incidere quaestionem. Liventes fateor habuisse me scapulas, plagas sensisse post somnum, et tanto dehinc studio divina legisse, quanto non ante mortalia legeram. 31. Avaritiae tibi quoque vitandum est malum, non ut aliena non appetas (hoc enim et publicae leges puniunt) sed quo tua, quae tibi sunt aliena, non serves. « Si in alieno, inquit, fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis » (Luc. 16. 12)? Aliena nobis auri argentique sunt pondera, nostra possessio spiritalis est: de qua alibi dicitur: « Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. 13). Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum amabit; aut unum patietur, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonae » (Matth. 6. 24), id est « divitiis. » Nam gentili Syrorum lingua, Mammona divitiae nuncupantur. COGITATIO VICTUS, spinae sunt fidei. Radix avaritiae, cura gentilium. At dicis: Puella sum delicata, et quae manibus meis laborare non possim. Si ad senectam venero, si aegrotare coepero, quis mei miserebitur? Audi Apostolis loquentem Jesum: « Ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis: neque corpori vestro, quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa » (Matth. 5. 25. 26). Si vestis defuerit, lilia proponantur. Si esurieris, audias beatos pauperes et esurientes. Si aliquis te afflixerit dolor, legito: « Propter hoc complaceo mihi in infirmitatibus meis. » Et, « datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet » (1. Cor. 12 30. 7), extollar. Laetare in omnibus judiciis Dei. « Exultaverunt enim filiae Judae in omnibus Judiciis tuis, Domine. » Illa tibi semper in ore vox resonet: « Nudus exivi de 117 utero matris meae, nudus redeam » (Job. 1. 21). Et: « Nihil intulimus in hunc mundum, neque auferre quid possumus. » 32. At nunc plerasque videas armaria vestibus stipare, tunicas mutare quotidie, et tamen tineas non posse superare. Quae religiosior fuerit, unum exterit [al. exerit ] vestimentum, et plenis arcis pannos trahit. Inficiuntur membranae colore purpureo. Aurum liquescit in litteras, gemmis codices vestiuntur, et nudus ante fores earum Christus emoritur. Cum manum egenti porrexerint, buccinant. Cum ad agapen vocaverint, praeco conducitur. Vidi nuper (nomen taceo, ne Satyram putes) nobilissimam mulierum Romanarum in Basilica Beati Petri, semiviris antecedentibus, propria manu, quo religiosior putaretur, singulos nummos dispertire pauperibus. Interea [ut usu nosse perfacile est] anus quaedam annis pannisque obsita praecucurrit, ut alterum nummum acciperet: ad quam cum ordine pervenisset, pugnus porrigitur pro denario, et tanti criminis reus sanguis effunditur. Radix omnium malorum est avaritia, ideoque ab Apostolo idolorum servitus appellatur. Quaere primum regnum Dei, et haec omnia apponentur tibi. Non occidet fame animam justam Dominus. « Junior fui, et senui, et non vidi justum derelictum, neque semen ejus quaerens panem » (Ps. 36. 25). Elias corvis ministrantibus pascitur. Vidua Sareptana, ipsa cum filiis nocte moritura, Prophetam pascit esuriens: et mirum in modum capsace completo, qui alendus venerat, alit. Petrus Apostolus inquit: « Argentum, et aurum non habeo, quod autem habeo, hoc tibi do. In nomine Domini Jesu surge, et ambula » (Act. 3. 6). At nunc multi, licet sermone taceant, opere loquuntur: Fidem et misericordiam non habeo: quod autem habeo, argentum et aurum, hoc tibi non do. « Habentes autem victum et vestitum, his 118 contenti sumus » (1. Tim. 6. 8). Audi Jacob, quid sua oratione postulet: « Si fuerit Dominus meus mecum, et servaverit me in via hac, per quam ego iter facio, et dederit mihi panem ad manducandum, et vestitum ad vestiendum » (Gen. 28. 20). Tantum necessaria deprecatus est: et post annos viginti dives dominus, et ditior pater, ad terram revertitur Chanaan. Infinita de Scripturis exempla suppetunt, quae avaritiam doceant esse fugiendam. 33. Verum quia nunc ex parte de ea dicitur (et suo, si Christus annuerit volumini reservatur) quid ante non plures annos Nitriae gestum sit, referemus. Quidam ex fratribus parcior magis quam avarior, et nesciens triginta argenteis Dominum venditum, centum solidos, quos lino texendo acquisierat, moriens dereliquit. Initum est inter Monachos consilium (nam in eodem loco circiter quinque millia divisis cellulis habitabant) quid facto opus esset. Alii pauperibus distribuendos esse dicebant: alii dandos Ecclesiae: nonnulli parentibus remittendos. Macarius vero, et Pambo, et Isidorus, et caeteri, quos Patres vocant, Sancto in eis loquente Spiritu, decreverunt infodiendos esse cum domino suo, dicentes: « Pecunia tua tecum sit in perditionem » (Act. 8. 10). Nec hoc crudeliter quisquam putet factum: tantus cunctos per totam Aegyptum terror invasit, ut unum solidum dimisisse, sit criminis. 34. Et quoniam Monachorum fecimus mentionem, et te scio libenter audire, quae sancta sunt, aurem paulisper accommoda. Tria sunt in Aegypto genera Monachorum. Unum, Coenobitae, quod illi Sauses gentili lingua vocant, nos in commune viventes possumus appellare. Secundum, Anachoretae, qui soli habitant per deserta; et ab eo quod procul ab hominibus recesserint, nuncupantur. Tertium genus est, quod Remoboth dicunt, deterrimum 119 [al. teterrimum ] atque neglectum, et quod in nostra provincia aut solum, aut primum est. Hi bini vel terni, nec multo plures simul habitant, suo arbitratu ac ditione viventes: et de eo quod laboraverint, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta communia. Habitant autem quam plurimum in urbibus et castellis: et quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, majoris est pretii. Inter hos saepe sunt jurgia: quia suo viventes cibo, non patiuntur se alicui esse subjectos. Revera solent certare jejuniis; et rem secreti, victoriae faciunt. Apud hos affectata sunt omnia; laxae manicae, caligae follicantes, vestis crassior [Mss. grossior ], crebra suspiria; visitatio Virginum, detractio Clericorum: et si quando dies festus venerit, saturantur ad vomitum. 35. Coenobitae. --His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis, veniamus ad eos qui plures sunt, et in commune habitant, id est, quos vocari Coenobitas diximus. Prima apud eos confoederatio est, obedire majoribus, et quidquid jusserint, facere. Divisi sunt per decurias atque centurias, ita ut novem hominibus decimus praesit. Et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat. Manent separati sejunctis cellulis. Usque ad horam nonam, ut institutum est, nemo pergit ad alium, exceptis his Decanis, quos diximus, ut si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis. Post horam nonam in commune concurritur, Psalmi resonant, Scripturae recitantur ex more. Et completis orationibus, cunctisque residentibus, medius, quem Patrem vocant, incipit disputare. Quo loquente, tantum silentium fit, ut nemo alium respicere, nemo audeat excreare. Dicentis laus in fletu est audientium. Tacite [Leg. Tacitae ] volvuntur per ora lacrymae, et ne in singultus quidem erumpit dolor. Cum vero de regno Christi, et de futura beatitudine, et de gloria coeperit annuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio, et oculis ad coelum levatis, intra se dicere: « Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam » (Ps. 54. 7)? Post haec concilium solvitur, et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensas, 120 quibus per singulas hebdomadas vicissim ministrant. Nullus in cibo strepitus est; nemo comedens loquitur. Vivitur pane, legumini bus et oleribus, quae sale solo condiuntur. Vinum tantum senes accipiunt, quibus cum parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens. Dehinc consurgunt pariter, et hymno dicto, ad praesepia redeunt: ibi usque ad vesperam cum suis unusquisque loquitur, et dicit: Vidistis illum et illum? quanta in ipso sit gratia? quantum silentium? quam moderatus incessus? Si infirmum viderint, consolantur: si in Dei amore ferventem, cohortantur ad studium. Et quia nocte extra orationes publicas in suo cubili [Aliquot Mss. cubiculo ] unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum; et aure apposita, quid faciant, diligenter explorant. Quem tardiorem deprehenderint, non increpant: sed dissimulato quod norunt, eum saepius visitant: et prius incipientes, provocant magis orare quam cogunt. Opus diei statum est: quod Decano redditum, fertur ad Oeconomum, qui et ipse per singulos menses Patri omnium cum magno tremore reddit rationem. A quo etiam cibi cum facti fuerint, praegustantur: et quia non licet dicere cuiquam: Tunicam et sagum textaque juncis strata non habeo, ille ita universa moderatur, ut nemo quid postulet, nemo dehabeat. Si quis vero coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem, et tanto senum ministerio confovetur, ut nec delicias urbium, nec matris quaerat affectum. Dominicis diebus orationi tantum et lectionibus vacant: quod quidem et omni tempore completis opusculis faciunt. Quotidie aliquid de Scripturis discitur. Jejunium totius anni aequale est, excepta Quadragesima, in qua sola conceditur districtius vivere. A Pentecoste coenae mutantur in prandia: quo et traditioni Ecclesiasticae satisfiat, et ventrem cibo non onerent duplicato. Tales Philo Platonici sermonis imitator: tales Josephus, Graecus Livius, in secunda Judaicae captivitatis historia Essenos refert. 36. Verum quia nunc de Virginibus scribens, 121 pene superfluum de Monachis disputavi, ad tertium genus veniam, quos Anachoretas vocant; qui et de Coenobiis exeuntes, excepto pane et sale, ad deserta nihil perferunt amplius. Hujus vitae auctor Paulus, illustrator Antonius: et ut ad superiora conscendam, princeps Joannes Baptista fuit. Talem vero virum Jeremias quoque Propheta describit, dicens: « Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius, et tacebit, quoniam sustulit super se jugum, et dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis, quia non in sempiternum abjiciet Dominus » (Thren. 27. et seqq.). Horum laborem et conversationen in carne non carnis, alio tempore, si volueris, explicabo. Nunc ad propositum redeam, quia de avaritia disserens, ad Monachos veneram. Quorum tibi exempla proponens, non dico aurum atque argentum, et caeteras opes, sed ipsam terram et coelum despiciens, et Christo copulata cantabis: « Pars mea Dominus. » 37. Post haec quanquam Apostolus orare nos semper jubeat, ET SANCTIS etiam ipse sit somnus oratio, sic tamen divisas orandi horas debemus habere, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. Horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque et vesperam, nemo est qui nesciat. Nec cibi sumantur, nisi oratione praemissa: nec recedatur a mensa, nisi referatur Creatori gratia. Noctibus bis terque surgendum, revolvenda quae de Scripturis memoriter retinemus. Egredientes de hospitio, armet oratio: regredientibus de platea, oratio occurrat antequam sessio: nec prius corpusculum requiescat, quam anima pascatur. Ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat Domini crucem. Nulli detrahas, nec adversus filium matris tuae ponas scandalum. Tu quae [Ms. quis ] es, ut alienum servum judices? « Suo Domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Dominus statuere illum » (Rom. 14. 4). Nec si biduo triduoque jejunaveris, putes te non jejunantibus esse meliorem. Tu jejunas, et irasceris: ille comedit, et fronte blanditur. Tu vexationem mentis et ventris esuriem rixando digeris [al. detegis ]: ille moderatius alitur, et Deo gratias agit. Unde quotidie clamat Isaias: « Non tale jejunium elegi, dicit Dominus » (Isai. 58. 5). Et iterum: 122 « In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et omnes qui sub vestra potestate sunt, stimulatis. In judiciis et litibus jejunatis, et percutitis pugnis humilem » (Ibid. v. 3). Ut quid mihi jejunatis? Quale illud potest esse jejunium, cujus iram non dicam nox occupat, sed luna integram derelinquit? Te ipsam considerans, NOLI IN ALTERIUS ruina, sed in tuo opere gloriari. 38. Exempla malorum. Meliorum exempla sectanda. --Nec illarum tibi exempla proponas, quae carnis curam facientes, possessionum reditus, et quotidianas domus impensas supputant. Neque enim undecim Apostoli Judae proditione sunt fracti: nec Phygelo, et Alexandro facientibus naufragium, caeteri a cursu fidei substiterunt. Nec dicas, illa et illa suis rebus fruitur; honoratur ab hominibus; fratres ad eam conveniunt et sorores. Nunquid ideo virgo esse desiit? Primo dubium est, an virgo sit talis. « Non enim quomodo videt homo, videt Deus. Homo videt in facie, Deus autem videt in corde » (1. Reg. 16). Dehinc etiam si corpore virgo est, spiritu virgo sit, nescio. Apostolus autem ita virginem definivit: Ut sit sancta corpore et spiritu (1. Cor. 7. 34). Ad extremum habeat sibi gloriam suam. Vincat Pauli sententiam, deliciis fruatur et vivat. Nos meliorum exempla sectemur. Propone tibi beatam Mariam, quae tantae exstitit puritatis, ut Mater Domini esse mereretur. Ad quam cum Angelus Gabriel in viri specie descendisset, dicens: Ave gratia plena, Dominus tecum (Luc. 1. 28), consternata et perterrita, respondere non potuit. Nunquam enim a viro fuerat salutata. Denique nuntium discit et loquitur. Et quae hominem formidabat, cum Angelo fabulatur intrepida. Potes et tu esse Mater Domini. Accipe tibi tomum magnum, novum, et scribe in eo stilo hominis: velociter spolia detrahe: et postquam accesseris ad Prophetissam, et conceperis in utero, et pepereris filium, dic. « A timore tuo, Domine, concepimus, et doluimus, et peperimus spiritum salvationis tuae, quem fecimus super terram » (Isa. 26). Tunc et filius tuus tibi respondebit, et dicet: Ecce mater mea, et fratres mei (Marc. 3. 34). Et mirum in modum ille, quem in latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in novitate cordis stilo rignaveras; postquam spolia ex hostibus receperit, postquam denudaverit principatuset 123 potestates, et affixerit eas cruci, conceptus adolescit, et major effectus sponsam te incipit habere de matre. GRANDIS LABOR, sed grande praemium, esse quod Martyres, esse quod Apostoli, esse quod Christus est. Quae quidem universa tunc prosunt, cum in Ecclesia fiunt: cum in una domo Pascha celebramus; si Arcam ingredimur cum Noe; si pereunte Jericho, Rahab meretrix justificata nos continet. Caeterum virgines, quales apud diversas haereses, et quares apud impurissimum Manichaeum esse dicuntur, scorta sunt existimandae, non virgines. Si enim corporis earum auctor est diabolus, quomodo possunt honorare plasmationem hostis sui? Sed quia sciunt virginale vocabulum gloriosum, sub ovium pellibus lupos tegunt. Christum mentitur Antichristus; et turpitudinem vitae falso nominis honore convestiunt. Gaude soror, gaude filia, gande mi virgo: quia quod aliae simulant, tu vere esse coepisti. 39. Haec omnia quae digessimus, dura videbuntur ei, quae non amat Christum. Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit; et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat; qui commortuus est Domino suo, et consurrexit, et crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere proclamabit: « Quis nos separabit a caritate Dei [al. Christi ]? an tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? » Et iterum: « Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque Angelus, neque Principatus, neque Potestates, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque excelsum, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro » (Rom. 8. 35. et seqq.). Dei Filius pro nostra salute, hominis factus est filius. Novem mensibus in utero ut nascatur exspectat, fastidia sustinet, cruentus egreditur, pannis involvitur, blanditiis delinitur [al. deridetur ]: et ille pugillo mundum includens, praesepis continetur angustiis. Taceo quod usque ad triginta annos ignobilis, parentum paupertate contentus est: verberatur, et tacet: crucifigitur, et pro crucifigentibus deprecatur. « Quid igitur retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 124 Pretiosa est in conspectu Domini, mors Sanctorum ejus » (Psal. 115. 4. 5. 6). Haec est sola DIGNA RETRIBUTIO, cum sanguis sanguine compensatur; et redempti cruore Christi, pro redemptore libenter occumbimus. Quis sanctorum sine certamine coronatus est? Abel justus occiditur; Abraham uxorem periclitatur amittere. Et ne in immensum volumen extendam, quaere et invenies singulos adversa perpessos. Solus in deliciis Salomon fuit, et forsitan ideo corruit. « Quem enim diligit Dominus, corripit [al. flagellat ]. Castigat autem omnem filium quem recipit » (Prov. 3. 12). Nonne melius est brevi tempore dimicare, ferre vallum, arma sumere, lassescere sub lorica, et postea gaudere victorem, quam impatientia unius horae servire perpetuo? 40. Nihil amantibus DURUM EST, nullus difficilis cupienti labor est. Respice quanta Jacob pro Rachel pacta uxore sustinuit. « Et servivit, inquit Scriptura, Jacob pro Rachel annis septem. Et erant in conspectu ejus quasi dies pauci, quia amabat illam » (Genes. 29. 20). Unde et ipse postea memorat: In die urebar aestu, et gelu nocte (Gen. 31. 40). Amemus et nos Christum, ejusque semper quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile; brevia putabimus universa quae longa sunt; et jaculo illius vulnerati, per horarum momenta dicemus: « Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est a me. (Ps. 119. 2). Non sunt enim condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. 8. 18). Quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes autem non confundit » (Ibid. 5. 3. 4). Quando tibi grave videtur esse quod sustines, Pauli secundam Epistolam ad Corinthios lege: « In laboribus plurimum; in carceribus abundantius; in plagis supra modum; in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi: ter virgis caesus sum: semel lapidatus sum: ter naufragium feci: nocte et die in profundo maris fui. In itineribus saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in laboribus, in miseriis, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis plurimis, in frigore et nuditate » (2. Cor. 11). Quis nostrum saltem 125 minimam portionem de catalogo harum sibi potest vindicare virtutum? Ob quae ille postea confidenter aiebat: « Cursum consummavi, fidem servavi. Superest mihi corona justitiae, quam retribuet mihi in illa die Dominus justus judex » (2. Tim. 4. 7. 8). Si cibus insulsior fuerit, contristamur: et putamus Deo nos aliquod praestare beneficium, cum aquatius vinum bibimus. Calix frangitur, mensa subvertitur; verbera resonant, et aqua tepidior sanguine vindicatur. « Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud » (Matth. 11. 12). Nisi vim feceris, coelorum regna non capies. Nisi pulsaveris importune, panem non accipies Sacramenti. AN NON TIBI VIDETUR VIOLENTIA, cum caro cupit esse quod Deus est: et illuc unde Angeli corruerunt, Angelos judicatura conscendit? 41. Merces Virginum et pudicitiae. --Egredere quaeso paulisper de carcere, et praesentis laboris ante oculos tuos tibi pinge mercedem, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Qualis erit illa dies, cum tibi Maria Mater Domini choris occurret comitata Virgineis? cum post Rubrum mare, submerso cum suo exercitu Pharaone, tympanum tenens Maria soror Aaron in sua manu, praecinet responsuris: « Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem projecit in mare » (Exod. 15. 1). Tunc Thecla in tuos laeta volabit amplexus. Tunc et ipse sponsus occurret, et dicet: « Surge, veni proxima mea, speciosa mea, columba mea, quia ecce hyems transivit, pluvia abiit sibi » (Cant. 1. 10. 11). Tunc et Angeli mirabuntur, et dicent: « Quae est ista prospiciens [al. proficiscens ] quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol » (Ibid. 6. 9)? Videbunt te filiae, et laudabunt reginae, et concubinae praedicabunt. Hinc et alius castitatis chorus occurret: Sara cum nuptis veniet: filia Phanuelis Anna cum viduis. Erunt in diversis gregibus carnis et spiritus matres tuae. Laetabitur illa, quod genuit: exultabitur ista, quod docuit. Tunc vere super asinam Dominus ascendet, et coelestem ingreditur Jerusalem. Tunc parvuli, de quibus in Isaia Salvator effatur: « Ecce ego, et pueri mei, quos mihi dedit Deus » (Isai. 8. 18), palmas victoriae sublevantes, consono ore cantabunt: « Osanna in excelsis: Benedictus qui venit in nomine Domini, osanna in excelsis » (Joan. 12. 13). Tunc centum 126 quadraginta quatuor millia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas, et cantabunt Canticum novum. Et nemo poterit dicere Canticum illud, nisi numerus definitus. « Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt: Virgines enim permanserunt. Hi sunt qui sequuntur agnum quocumque vadit » (Apoc. 14. 4). Quotiescumque te vana saeculi delectaverit ambitio: quoties in mundo aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere: esse incipe quod futura es, et audies a sponso tuo: « Pone me sicut umbraculum in corde tuo; sicut signaculum in brachio tuo » (Cant. 8. 6), et corpore pariter ac mente munita clamabis, et dices: « Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, et flumina non operient eam » (Ibid. v. 7). EPISTOLA XXIII. AD MARCELLAM, De exitu Leae. Leae religiosissimae feminae mortem cum Consulis designati, qui sub idem tempus obierat, morte comparat, ostendens quantum discrimen sit inter Sanctorum et Ethnicorum exitus. 1. Cum hora ferme tertia hodiernae diei, septuagesimum secundum Psalmum, id est, tertii libri principium legere coepissemus; et docere cogeremur, tituli ipsius partem ad finem secundi libri, partem ad principium tertii libri pertinere: quod scilicet, « defecerunt hymni David, filii Jesse, » finis esset prioris: « Psalmus » vero « Asaph » principium sequentis; et usque ad eum locum pervenissemus, in quo justus loquitur: « Si dicebam, narrabo [al. narravero ] sic, ecce generationem filiorum tuorum praevaricatus sum » (Psal. 72. 15); quod in Latinis codicibus non ita habemus expressum: repente nobis nuntiatum est sanctissimam Leam exisse de corpore. Ibique ita te palluisse conspexi, ut vere aut pauca, aut nulla sit anima, quae fracto vase testaceo, non tristis erumpat. Et tu quidem, non quod futuri incerta esses, dolebas; sed quod triste funeri obsequium non dedisses. Denique in mediis fabulis [ Colloquiis ], rursum didicimus, reliquias ejus jam Ostiam fuisse delatas.

2. Quaeras, quo pertineat ista replicatio? 127 Respondebo tibi verbis Apostoli, « multum per omnem modum. » Primum, quod universorum gaudiis prosequenda sit, quae calcato diabolo, coronam jam securitatis accepit. Secundo, ut ejus vita breviter explicetur. Tertio, ut designatum Consulem, de suis socculis [al. saeculis ] detrahentem, esse doceamus in tartaro. Et quidem conversationem Leae nostrae, quis possit digno allevare praeconio? Ita eam totam ad Dominum fuisse conversam, ut Monasterii princeps, mater virginum fieret: post mollitiem vestium sacco membra trivisse: insomnes orationibus duxisse noctes: et comites suas plus exemplo docuisse quam verbis. Humilitatis fuit tantae tamque subjectae, ut quondam domina plurimorum ancilla omnium [al. hominis ] putaretur: nisi quod eo Christi magis esset ancilla, dum domina hominum non putatur. Inculta vestis, vilis cibus, neglectum caput: ita tamen, ut cum omnia faceret, ostentationem fugeret singulorum, ne reciperet in praesenti saeculo mercedem suam. 3. Nunc igitur pro brevi labore aeterna beatitudine fruitur; excipitur Angelorum choris, Abrahae sinibus confovetur, et cum paupere quondam Lazaro, divitem purpuratum, et non palmatum Consulem, sed atratum, stillam digiti minoris cernit inquirere. O quanta rerum mutatio! Ille, quem ante paucos dies dignitatum omnium culmina praecedebant, qui, quasi de subjectis hostibus triumpharet, Capitolinas ascendit arces, quem plausu quodam et tripudio populus Romanus excepit, ad cujus interitum urbs universa commota est, nunc desolatus, et nudus, non in lacteo coeli palatio, ut uxor mentitur infelix, sed in sordentibus tenebris continetur. Haec vero quam unius cubiculi secreta vallabant, quae pauper videbatur, et tenuis, cujus vita putabatur amentia, Christum sequitur, et dicit: « Quaecumque audivimus, ita et vidimus in civitate Dei nostri » (Psal. 47. 9), et reliqua. 4. Quapropter moneo, et flens gemensque contestor, ut dum hujus mundi viam currimus, non duabus tunicis, id est, duplici vestiamur fide: non calceamentorum 128 pellibus, mortuis videlicet operibus, praegravemur: non divitiarum nos pera ad terram premat: non virgae, id est, potentiae saecularis quaeratur auxilium: non pariter, et Christum velimus habere, et saeculum; sed pro brevibus, et caducis, aeterna succedant: et cum quotidie (secundum corpus loquor) praemoriamur, IN CAETERIS NON nos perpetuos existimemus, ut possimus esse perpetui. EPISTOLA XXIV. AD EAMDEM MARCELLAM, De laudibus Asellae. Asellam Virginem, quae Romae veluti in eremo solitariam vitam sanctissime degeret, laudat apud Marcellam, a qua de illius sanctitate audierat. 1. Nemo reprehendat, quod in Epistolis aliquos aut laudamus, aut carpimus; cum, et in arguendis malis, sit correptio caeterorum, et in optimis praedicandis, bonorum ad virtutem studia concitentur. Nudiustertius de beatae memoriae Lea aliqua dixeramus: illico pupugit animum, et mihi venit in mentem, non debere nos tacere de Virgine, qui de secundo ordine castitatis locuti sumus. Igitur Asellae nostrae vita breviter explicanda est; cui quaeso ne hanc Epistolam legas: gravatur quippe laudibus suis: sed his potius quae adolescentulae sunt, legere dignare, ut ad exemplum ejus se instituentes, conversationem illius, perfectae vitae normam arbitrentur.

2. Praetermitto, quod in matris utero benedicitur ei, antequam nascatur: quod in phiala nitentis vitri, et omni speculo purioris, patri virgo traditur per quietem. Quod adhuc infantiae involuta pannis, et vix annum decimum aetatis excedens, honore futurae beatitudinis consecratur. Sit gratiae omne, quod ante laborem fuit: licet Deus praescius futurorum, et Jeremiam sanctificet in utero; et Joannem in alvo matris faciat 129 exultare; et Paulum ante constitutionem mundi, separet in Evangelium Filii sui. 3. Ad ea venio, quae post duodecimum annum sudore proprio elegit, arripuit, tenuit, coepit, implevit. Unius cellulae clausa angustiis, latitudine Paradisi fruebatur. Idem terrae solum, et orationis locus exstitit et quietis. Jejunium pro ludo habuit, inediam pro refectione. Et cum eam non vescendi desiderium, sed humana confectio ad cibum traheret, pane, et sale, et aqua frigida concitabat magis esuriem, quam restinguebat. Et quia pene oblitus sum, quod in principio debui dicere: Cum primum hoc propositum arripuit, aurum colli sui, quod quidem Murenulam vulgus vocat; quod scilicet metallo in virgulas latescente, quaedam ordinis flexuosi catena contexitur, absque parentibus vendidit; et tunicam fusciorem, quam a matre impetrare non poterat, induta, pio negotiationis auspicio, se repente Domino consecravit, ut intelligeret universa cognatio, non posse aliud ei extorqueri, quae jam saeculum damnasset in vestibus. 4. Sed, ut dicere coeperamus, ita se semper moderate habuit, et intra cubiculi sui secreta custodivit, ut nunquam pedem proferret in publicum, nunquam viri nosset alloquium. Et quod magis sit admirandum, sororem virginem amaret potius, quam videret. Operabatur manibus suis, sciens scriptum esse: « Qui non operatur, non manducet » (2. Thess. 3. 10). Sponso aut orans loquebatur, aut psallens. Ad Martyrum limina pene invisa properabat. Et cum gauderet proposito suo, in eo vehementius exultabat, quod se nullus cognosceret. Cumque per omnem annum, jugi jejunio pasceretur, biduo triduoque sic permanens, tum vero in Quadragesima navigii sui vela tendebat, omnes pene hebdomadas vultu laetante conjungens. Et quod impossibile forsitan est hominibus ad credendum, Deo autem praestante possibile est, ita ad quinquagenariam pervenit aetatem, ut non doleret stomachum, non viscerum cruciaretur injuria; non sicca humus jacentia membra confringeret; non sacco asperata 130 cutis foetorem aliquem situmque contraheret: sed sana corpore, anima sanior, solitudinem putaret esse delicias, et in urbe turbida, inveniret eremum Monachorum. 5. Et haec quidem tu melius nosti, a qua pauca didicimus; et cujus oculis durities de genibus camelorum in illo sancto corpusculo prae orandi frequentia obcalluisse perspecta est. Nos quod scire possumus, explicamus. Nihil illius severitate jucundius, nihil jucunditate severius, nihil suavitate tristius, nihil tristitia suavius. Ita pallor in facie est, ut quum continentiam indicet, non redoleat ostentationem. Sermo silens, et silentium loquens. Nec citus, nec tardus incessus. Idem semper habitus. Neglecta mundities, et inculta veste, cultus ipse sine cultu. Sola vitae suae aequalitate promeruit, ut in Urbe pompae, lasciviae, deliciarum, in qua humilem esse miseria est, et boni eam praedicent, et mali detrahere non audeant. Viduae eam imitentur et virgines, maritae colant, noxiae timeant, suspiciant Sacerdotes. EPISTOLA XXV. AD EAMDEM MARCELLAM, De decem Nominibus Dei. Decem Nomina, quibus apud Hebraeos Deus vocatur, Marcellae id ab se postulanti, explicat.

Nonagesimum Psalmum legens, in eo loco quo scribitur: « Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur, » dixeram apud Hebraeos pro Deo coeli esse positum, SADDAI, quod Aquila interpretatur ἱκανὸν, quod nos robustum et sufficientem ad omnia perpetranda accipere possumus: unumque esse de decem Nominibus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur. Illico studiosissime postulasti, ut tibi universa nomina cum sua interpretatione digererem. Faciam quod petisti.

Primum Nomen Dei est EL, quod Septuaginta Deum, Aquila ἐτυμολογίαν, ejus exprimens ἰσχυρὸν, id est, fortem interpretatur.

Deinde ELOIM et ELOE, quod et ipsum Deus dicitur.

131 Quartum SABAOTH, quod Septuaginta, virtutum, Aquila, exercituum, transtulerunt.

Quintum ELION, quem nos excelsum, dicimus.

Sextum ESER IEJE, quod in Exodo legitur: « Qui est, misit me. »

Septimum ADONAI, quem nos Dominum generaliter appellamus.

Octavum IA, quod in Deo tantum ponitur: et in ALLELUIA extrema quoque syllaba sonat.

Nonum τετράγραμμον, quod ἀνεκφώνητον id est, ineffabile putaverunt, quod his litteris scribitur, JOD, HE, VAV, HE. Quod quidam non intelligentes propter elementorum similitudinem, cum in Graecis libris repererint, ΠΙΠΙ legere consueverunt.

Decimum, quod superius dictum est, SADDAI, et in Ezechiel non interpretatum ponitur. Scire autem debemus quod ELOIM communis numeri sit, quod et unus Deus sic vocetur et plures, ad quam similitudinem coelum quoque appellatur et coeli, id est, SANAIM. Unde et saepe Interpretes variant, cujus rei exemplum nos in lingua nostra habere possumus: Athenas, Thebas, Salonas.