LIBER VI | LIBER VIII |
LIBER SEPTIMUS.
recensereIndictione XV, et anno ordinationis ejus septimo. 845 EPISTOLA PRIMA. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Uxorem, quae libera approbata est, viro suo restituat; neque hic de illa iterum abjicienda cogitet.
- Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
Cujus rei causa (Grat. 29, q. 2, c. 6) cum matre sua huc compulsa anno praeterito praesentium venerit latrix, fraternitas tua cautius novit. Quam quia maritus suus, vester clericus, ob hoc quod de servili fuerat conditione pulsata, a suo noscitur removisse consortio, vosque hic positos asserunt promisisse ut si probare se liberam, adjuvante Domino, valuisset, suo eam vos conjugi reformare; fraternitas vestra cognoscat quod, revelante Deo, libertatis auctore, approbata sit libera, nullaque servilis in ea macula inventa. His ergo cognitis, sine mora aliqua, suo per vos eam volumus marito restitui, nec ulterius idem vir ejus argumenta sibi occasionis exquirat quibus eam possit abjicere. Nam si a vobis, quod non credimus, minime fuerit adimpletum, eamque recipere forte distulerit, nos illud cognoscatis cum districta vindicta correcturos.
EPISTOLA II. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Dimissum jam in regiam urbem Paulum episcopum. Tardius ad se Columbum scripsisse. Ejus excusationem confutat.
- Gregorius Columbo episcopo Numidiae.
Epistolam fraternitatis vestrae, harum latore diacono vestro deferente, suscepimus, in qua nobis de persona Pauli episcopi quae apud vos acta sunt indicastis. Quod tam sero factum est, ut persona ipsa hic jam valuisset minime reperiri. Nam et vir excellentissimus filius noster Gennadius patricius suum ad nos pro causa eadem cancellarium 846 destinavit. Sed dum fecissemus inquiri utrum cum eo nobis coram positis vellet inire conflictum, respondit ad hoc se minime fuisse transmissum, sed solummodo tres quosdam huc de ejus Ecclesia deduxisse, qui contra eum plurima dicere debuissent. Dum ergo neque illum ad inferendas actiones paratum invenimus, neque personarum illarum nos qualitas movit quod in accusatione episcopi valuissent idoneae reperiri, saepe dicto Paulo episcopo ad urbem se regiam relaxari debuisse precibus speranti non potuimus contradictionis moras afferre; sed mox eum secundum petitionem suam cum aliis duobus secum deductis episcopis ambulare permisimus. Si qua ergo fuere quae contra eum dici rationabiliter poterant, mox eo huc veniente vestra debuit, quod nunc fecit, fraternitas cuncta subtiliter indicare. Quod enim multorum vos inimicitias ob hoc quod nostris vos frequentius visitamus epistolis pati signastis, dubium non est, reverendissime frater, bonos pravorum odia sustinere, divinisque intentos operibus perversorum adversitatibus lacerari. Sed quanto haec quae sunt prava circumstant, tanto in commissi vobis cura regiminis debetis instantius occupari, et circa gregis Christi vigilare custodiam, quantoque iniquorum vos contrarietas premit, tanto alacriores ac de promissa remuneratione certissimos pastoralis sollicitudinis cura debet accendere, quatenus Pastori summo lucrum de injuncto vobis opere valeatis offerre.
EPISTOLA III. AD GENNADIUM PATRICIUM. Rogat ne occupato animo de Ruferio comite ac concivibus ad se vocatis ferat sententiam. Anastasium tribunum loco suo restitui petit.
- Gregorius Gennadio patricio Africae.
His qui se apud excellentiam vestram nostris desiderant epistolis commendari, securi 847 de vestra benignitate, facimus quod petimur. Ruferius siquidem comes cum aliis concivibus suis a vobis, ut cognovimus, ad Africanam evocati provinciam, petierunt scriptorum nostrorum sibi apud vos prodesse suffragia. Quapropter, excellentiam vestram paterno salutantes affectu, petimus ut eos in nullo a quoquam patiamini apud vestros animos contra justitiam ingravari; sed sicut circa commissos vobis pia discretaque vos novimus invigilare cautela, ita et de his tranquille disponere, inspirante vobis Domino, de beatis, atque de insulae ipsius sollicitius tractare cautela; ne si illuc exercitus sine persona utili quae hunc gubernare valeat incauta dispositione transmittitur, adjumentum hostibus praebeatur. Quia autem Anastasium tribunum, quem illic excellentia vestra ordinaverat, bene secum egisse atque in nulla laesione eum asserunt miscuisse se provinciae, quem etiam nunc et remotum graviter ferunt, praecipiat excellentia vestra illuc eum iterum destinari, suisque adhortationibus firmari; ut qui de bona actione jam placuit, nullius ad male agendum suasionibus incitetur; ne tantorum judicium, quod ex bona administratione habere meruit, deterius perdat, quod non optamus, agendo contraria. Ita ergo petimus ut vestra excellentia faciat quatenus bonum vestrum quod testatur Africa etiam Corsica cognoscat.
EPISTOLA IV. AD CYRIACUM EPISCOPUM. Appetendam quietem; sed pro multorum lucro aliquando postponendam. Curandum episcopo ne cogitationum perturbatio, quae funditus repelli non potest, animum obruat. Vicaria fidei confessione, ac mutua ipsorum charitate, Ecclesiae unitatem firmari. Abstinendum ab universalis episcopi titulo. Haereticis accensendum non fuisse Eudoxium.
- Gregorius Cyriaco episcopo Constantinopolitano.
Communes filios Georgium presbyterum et Theodorum diaconum vestrum ea qua decuit charitate suscepimus; vosque ab ecclesiasticarum rerum cura ad animarum regimen venisse gaudemus, quia, juxta Veritatis vocem: Qui in modico fidelis est, et in majori fidelis erit (Luc. XVI, 10). Et bene ministranti servo dicitur: Quia in pauca fidelis fuisti, supra multa te constituam (Matth. XXV, 23). Cui etiam mox de aeterna retributione subjungitur: Intra in gaudium Domini tui. In scriptis autem vestris (Grat. 8, q. I, c. 9) vos magnopere requiem quaesisse narratis. Sed per hoc 848 ad pastoralem sollicitudinem vos congrue venisse ostenditis, quia sicut locus regiminis desiderantibus negandus est, ita fugientibus offerendus. Et sicut scriptum est: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron (Hebr. V, 4). Et rursus idem praedicator egregius dicit: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus. Superest ut et qui vivunt jam non sibi vivant, sed qui pro eis mortuus est et resurrexit. (II Cor. V, 14, 15). Et pastori sanctae Ecclesiae dicitur: Simon Joannis, amas me? Pasce oves meas (Joan. XXI, 17). Ex quibus verbis colligitur quia si is qui valet omnipotentis Dei oves renuit pascere, ostendit se Pastorem summum minime amare. Si enim unigenitus Patris pro explenda utilitate omnium de secreto Patris egressus est ad publicum nostrum, nos quid dicturi sumus, si secretum nostrum praeponimus utilitati proximorum? Quies itaque nobis et ex corde appetenda est, et tamen pro multorum lucro aliquando postponenda. Nam sicut toto desiderio debemus occupationem fugere, ita si desit qui praedicet, occupationis onus libenti necesse est humero subire. Quod ex duorum prophetarum opere docemur, quorum unus praedicationis officium vitare conatus est, et alter appetiit. Nam mittenti se Domino Jeremias respondit, dicens: A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum (Jerem. I, 6). Et cum omnipotens Deus personam ad praedicandum quaereret, dicens: Quem mittam, et quis ibit nobis? ultro se Isaias obtulit dicens: Ecce ego, mitte me (Isai. VI, 8). En ab utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non a diverso fonte dilectionis emanavit.
Duo quippe sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi. Per activam igitur vitam prodesse proximis cupiens Isaias, officium praedicationis appetit, per contemplativam vero Jeremias amori conditoris sui sedulo inhaerere desiderans ne mitti ad praedicandum debeat, contradicit. Quod ergo laudabiliter unus appetiit, hoc laudabiliter alter expavit. Iste, ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille, ne damna studiosi operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is qui recusavit plene non restitit, et is qui mitti voluit, ante se per altaris calculum purgatum vidit, ne aut non purgatus, adire quisquam sacra ministeria audeat, aut quem superna gratia eligit sub humilitatis specie superbe contradicat.
Magno autem desiderio vos in epistolis vestris invenio serenitatem mentis quaerere, et repulsa perturbatione ad tranquillitatem cogitationis anhelare. Sed qua ratione ad hoc vestra fraternitas 849 pertingere possit ignoro. Qui enim regendam navem suscepit, tanto amplius necesse est vigilet, quanto amplius littus relinquit, ut aliquando futuras procellas ex signis praevideat; aliquando venientes, aut directo clavo, si parvae sint, superet; aut si vehementer intumescunt, dato in obliquum latere, irruentes declinet; et saepe solus vigilet, cum cuncti illi quibus nulla navis cura commissa est quiescunt. Quomodo autem, suscepto pastorali onere, habere serenitatem cogitationum potestis, cum scriptum sit: Ecce gigantes gemunt sub aquis (Job. XXVI, 5)? Juxta Joannis etenim vocem, Aquae, populi sunt (Apoc. XVII, 15). Et gigantes sub aquis gemere est, quia quisquis in hoc mundo quasi quadam corporis mole ordine potestatis excreverit, tanto pondera majoris tribulationis sentit, quanto super se regendorum populorum curam susceperit. Sed si sancti Spiritus virtus afflictam mentem afflaverit, protinus hoc quod Israelitico populo corporaliter factum est nobis spiritaliter contingit. Scriptum quippe est: Filii autem Israel ambulaverunt per siccum, per medium mare (Exod. XV, 19). Et per prophetam Dominus pollicetur, dicens: Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te (Isa. XLIII, 2). Illos enim flumina operiunt, quos actiones hujus saeculi mentis perturbatione confundunt. Nam qui sancti Spiritus gratia tenetur in mente, transit aquas, et tamen fluminibus non operitur, quia etiam inter medias populorum catervas sic peragit gressus sui itineris, ut non submittat actionibus saeculi caput mentis.
Ego quoque qui indignus ad locum regiminis veni, infirmitatis meae conscius, secretiora loca petere aliquando decreveram; sed, superna mihi judicia adversari conspiciens, jugo conditoris subdidi cervicem cordis: hoc praecipue perpendens (Grat. dist. 40), quia quaelibet occulta loca sine Dei gratia animam salvare non possunt; quod aliquando in ipsis quoque conspicimus erratibus electorum. Nam Lot in ipsa perversa civitate fuit justus, in monte peccavit (Genes. XIX). Sed ista cur dicimus, cum majora noverimus? Quid enim paradiso jucundius? quid coelo securius? et tamen homo ex paradiso, et angelus de coelo peccando cecidit. Illius ergo nobis virtus quaerenda est, et gratia postulanda, sine quo nusquam absque culpa, cum quo nusquam sine justitia. Curandum ergo est ut perturbatio cogitationum non exsuperet animum, nam repelli funditus nullatenus potest. Quisquis enim est in loco regiminis, aliquando necesse est habeat etiam terrena cogitare, et exteriorum quoque curam gerere, ut grex commissus valeat ad ea quae sibi sunt explenda subsistere. Sed magnopere semper providendum est ne haec eadem cura modum transeat, ut cum ad cor licenter admittitur, nimis excrescere non permittatur. Unde recte per Ezechielem prophetam dicitur: Sacerdotes caput suum non radant, neque comam suam nutriant; sed tondentes attondeant capita sua (Ezech. XLIV, 20). Quid enim per significationem sunt capilli in capite, nisi cogitationes 850 in mente? qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curas vitae praesentis designant, quae ex sensu negligenti, quia importune aliquando prodeunt, quasi nobis non sentientibus procedunt. Quia igitur cuncti qui praesunt habere quidem sollicitudines et exteriores debent, nec tamen eis vehementer incumbere. Sacerdotes recte et caput prohibentur radere, et comam nutrire, ut cogitationes carnales de vita subditorum, nec a se funditus amputent, nec rursus ad crescendum nimis relaxent. Ubi et bene dicitur: Tondentes tondeant capita sua, ut videlicet curae temporalis sollicitudines, et quantum necesse est prodeant, et tamen recidantur citius, ne immoderatius excrescant. Dum igitur et per administratam exteriorem providentiam corporum vita protegitur, et rursus per immoderatam cordis intentio impeditur, capilli in capite sacerdotis et servantur ut cutem cooperiant, et resecantur ne oculos claudant.
Praeterea epistolas vestras directas plena fide suscepimus, atque omnipotenti Deo gratias agimus, qui inconsutilem tunicam desuper contextam, videlicet Ecclesiam suam, vicaria confessione fidelium in unitate gratiae ab omni erroris scissione custodit, et contra pereuntis mundi, ut ita dicam, tot culparum diluvium, ex multis lignis arcam construit, in qua omnipotentis Dei electi serventur ad vitam. Nam cum vicissim nobis fidei nostrae confessionem transmittimus, et charitatem nostram erga nos ostendimus, quid aliud in sancta Ecclesia agimus, nisi arcam bitumine linimus; ne unda erroris intret, et vel spiritales quosque tanquam homines, vel carnales tanquam animalia occidat?
Sed cum sapienter a vobis recta fides prolata sit, restat ut procul dubio debeatis pacem cordium prudentius custodire, propter hoc quod Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Et Paulus apostolus admonet, dicens: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Qui rursus ait: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14). Quam videlicet pacem tunc nobiscum veraciter habebitis, si profani nominis superbiam declinetis, juxta quod idem magister gentium dicit: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates (I Tim. VI, 20). Nimis quippe iniquum est, si hi qui praedicatores humilitatis facti sunt, de vani nominis elatione glorientur, cum verus praedicator dicat: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14). Ille ergo vere gloriosus est, qui non de temporali potentia, sed pro Christi nomine de sua passione gloriatur. In hoc itaque vos medullitus amplectimur, in hoc sacerdotes vos esse recognoscimus, si, repulsa vanitate verborum, sanctitatis locum cum sancta humilitate teneatis. Ecce enim in nefandi appellatione nominis scandalizati sumus, et non minimas querelas servamus in mente, et promimus in voce. Vestra autem fraternitas novit quia Veritas dicit: Si offers 851 munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24). Qua in re pensandum est quia cum omnis culpa oblato sacrificio deleatur, tantum est malum scandali alieno corde generati, ut ab eo qui peccaverit nec ipsum sacrificium Dominus accipiat, quod delere peccatum solet. Curate ergo cordis vestri scandalum festine detergere, ut possit omnipotens Deus oblationis vestrae sacrificium acceptabile habere.
Praeterea cum recta a vobis fides veraciter et subtiliter sit prolata, inter eos quos per sanctissimas generales synodos damnandos esse censuistis, Eudoxium quemdam vos damnasse reperimus: cujus nomen in Latina lingua neque in synodis, neque in libris beatae memoriae episcoporum Epiphanii, Augustini, et Philastri, quos contra haereticos praecipue disputasse novimus, positum reperimus. Quod si quis eum veraciter de catholicis Patribus damnat, ejus procul dubio sententiam sequimur. Vos tamen si in synodica vestra epistola eos quoque nominatim damnare voluistis, qui extra sanctas synodos per Patrum scripta damnantur multos scriptis suis vestra fraternitas minus posuit; si autem eos quos generales synodi respuunt, hunc unum amplius. Sed inter haec sciendum est quia ut nobis liceat rectam fidem libere fateri, et cuncta quae agenda sunt concorditer in pace disponere, pro serenissimorum dominorum vita propria quoque sobole incessanter orandum est, ut omnipotens Deus eorum pedibus barbaras nationes subjiciat, longa eis et felicia tempora concedat, quatenus per Christianum imperium ea quae in Christo est fides regnet.
EPISTOLA V. AD CYRIACUM EPISCOPUM. Laudem tribuit, quod humiliter ac modeste de se sentiat; inde fortem illum esse conjicit. Amicissime hortatur, ut sublata occasione scandali, quae pacis et dilectionis sunt custodiat. Commendat fidem Joannis et Athanasii.
- Gregorius Cyriaco episcopo Constantinopolitano.
Dudum dum in urbe regia responsa sedis apostolicae facerem, bona vestrae sanctitatis agnovi. Et quia vobis animarum nunc cura commissa est, valde gaudeo. Et quamvis indignus, omnipotentem Dominum quibus valeo precibus exoro, ut in vobis suam gratiam semper augeat, vosque ad aeternam patriam faciat animarum lucra congregare. Quia vero ad hoc opus ad quod 852 perducti estis, infirmos vos esse dicitis, scimus quia prima virtus est cognitio infirmitatis, atque ex eo colligimus posse vos bene susceptum ministerium implere, quia vos videmus infirmitatem propriam ex humilitate cognoscere. Omnes enim infirmi sumus, sed ille est infirmior, qui suam considerare non valet infirmitatem. Vos vero, beatissimi fratres, ideo fortes estis; quia de fortitudine propria diffidentes, omnipotentis Dei virtute confiditis.
Quantum vero mens mea charitati vestrae ligata sit, verbis epistolaribus explere non possum. Sed oro ut omnipotens Deus eamdem quae inter nos est charitatem ex gratiae suae dono multiplicet, omnemque occasionem scandali auferat, ne sancta Ecclesia, confessione verae fidei unita, et conjunctis fidelium cordibus constipata, detrimentum aliquod, quod absit sacerdotibus inter se disceptantibus, sentiat. Quamvis ego in omne quod loquor, in omne quod superbis quorumdam actibus contradico, ex omnipotentis Domini largitate charitatis intimae custodiam nunquam relinquo; sed sic ea quae sunt justitiae foris exsequor, ut ea quae intus amoris et dilectionis sunt minime postponam. Vos autem semper mihi amoris mei vicem reddite, et ea quae pacis et dilectionis sunt custodite, ut unum in mente permanentes, quo nullam dissensionem inter nos intrare permittimus, eo obtinere quae petimus, apud Dominum ex ipsa melius cordium nostrorum unitate valeamus.
Praeterea Joannem Chalcedonensem presbyterum et Athanasium Lycaoniae sanctitati vestrae commendo, ut nullus vobis contra eos falsidica locutione subrepat, quia eorum fidem subtiliter discussi, eosque rectos in suis confessionibus, quae et scripto datae sunt, inveni.
Sancta autem Trinitas sua vos manu protegat, et circa animarum custodiam semper vos vigilantes et sollicitos reddat, quatenus in aeterna retributione valeatis non solum de vestro opere, sed etiam de subditorum vestrorum melioratione coronari. (Vide sup. l. VI, ep. 14, 15, 16, 17.)
EPISTOLA VI. AD MAURICIUM AUGUSTUM. De Cyriaci electione gratulatur.
- Gregorius Mauricio Augusto.
Omnipotens Deus, qui pietatem vestram pacis ecclesiasticae fecit esse custodem, ipsa vos fide servat, quam vos in sacerdotali unitate servatis; cumque supernae pietatis jugo cor humiliter subditis, coelesti gratia agitur ut hostes vestros 853 pede fortitudinis prematis. Non enim parvae potuit esse mercedis quod, Joanne sanctae memoriae de hac luce subtracto, ad ordinandum sacerdotem pietas vestra diu haesitavit, tempus paulo longius distulit, cum metu omnipotentis Domini consilium quaesivit, ut videlicet causa Dei cum magno debuisset timore disponi. Unde et aptum valde existere in pastorali regimine fratrem atque consacerdotem meum Cyriacum existimo, quem ad eumdem ordinem pietatis vestrae consilia longa genuerunt. Qui in administrandis dudum rebus ecclesiasticis quam sollicitus et quomodo fuerit exercitatus cuncti novimus. Unde et superna gestum dispensatione non ambigo ut qui bene minima gesserat congrue majora susciperet, atque a cura rerum ad animarum regimina transiret. Pro qua re totis precibus deprecamur ut bonum hoc omnipotens Deus serenitati dominorum piaeque eorum soboli et in praesenti saeculo atque in perpetua remuneratione retribuat, et praedicto fratri et consacerdoti meo, qui dominico gregi praelatus est, animarum curam plena sollicitudine exhibire concedat; ut irreprehensibiliter possit subjectorum suorum et prava corrigere, et recta ad crescendum fovere; quatenus de eo pietatis vestrae judicium, non solum ante homines, sed etiam ante supernae quoque Majestatis oculos convalescat.
Venerabiles autem viros Georgium presbyterum, et Theodorum diaconum pro jussione dominorum, atque pro imminentia hiemalis temporis, in hac urbe moras perpeti non permisi.
EPISTOLA VII. AD PETRUM, DOMITIANUM, ET ELPIDIUM. Illos reprehendit quod in Cyriaci ordinatione clamassent: Haec dies, quam fecit Dominus. Pastorum culpas subjectis, subjectorum pastoribus nocere.
- Gregorius Petro, Domitiano et Elpidio, episcopis.
Ordinationem viri sanctissimi Cyriaci fratris et consacerdotis mei cum magna vos laetitia suscepisse vehementer exsulto. Et quia Paulo apostolo praedicante didicimus: Si gaudet unum membrum, congaudent caetera membra (I Cor. XII, 26), pensare vos necesse est quanta vobis hac in re exsultatione congaudeo, in qua non unum membrum, sed multa Christi membra gavisa sunt. Sicut tamen scripta fraternitatis vestrae potui transcurrendo perpendere, magna laetitia in immoderatam 854 ejusdem fratris mei laudem vos rapuit. Nam hunc sicut solem in Ecclesia apparuisse dicitis, ita ut cuncti clamaretis: Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII, 24). Et certe sequentis vitae promissio est, quia dicitur: Fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43; Sap. III, 7). Nam in hac vita adhuc quisque positus quantalibet virtute polleat, quomodo sicut sol fulget, in qua corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15); in qua videmus aliam legem in membris nostris repugnantem legi mentis nostrae, et captivos nos ducentem in lege peccati, quae est in membris nostris (Rom. VII, 23); in qua et in nobismetipsis responsum mortis habemus, ut non simus fidentes in nobis (II Cor. I, 9); in qua etiam Propheta clamat: Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae (Psal. LIV, 6)? Nam et scriptum est: Sapiens ut sol permanet, fatuus ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12); non ad claritatis fulgorem, sed ad perseverantiam boni operis comparatio est solis deducta. Bonum vero ordinationis ejus initium necdum a vobis potuit de perseverantia laudari. Quod autem Haec dies quam fecit Dominus clamasse vos dicitis, de quo hoc dictum sit pensare debuistis. Praemissum quippe est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est illud, et est mirabile in oculis nostris (Psal. CXVII, 22, 23). Atque de hoc eodem lapide protinus subditur: Haec dies quam fecit Dominus. Ipse enim qui pro fortitudine constructionis dicitur lapis, pro illuminationis gratia appellatus est dies, qui etiam factus est quia incarnatus est. In quo exsultare, et laetari praecipimur, quia erroris nostri tenebras suae in nobis virtutis luce superavit. In creaturae itaque laudem vox illa dari non debuit, quae soli convenit Creatori.
Sed cur ista reprehendo, qui quantum gaudia mentem rapiant scio? Charitas etenim vestra magnam vobis laetitiam genuit, quam videlicet mentis laetitiam in favore lingua secuta est. Quod cum ita sit, laus ista culpa jam dici non potest, quam charitas invenit. Mihi vero de sanctissimo fratre meo dici breviter debuit quod sufficienter acciperem, quia scirem quis esset qui hanc mihi praecipue dudum suae magnitudinis probationem dedit; quod, in tam multis dispensationis ecclesiasticae causis occupatus, tranquillum cor inter turbulentas frequentias tenuit, seque ipsum semper sub mansuetudine restrinxit. Quod videlicet non parva laus magni et inconcussi est animi, inter causarum turbas non fuisse turbatum.
Praeterea assiduis insistere fraternitas vestra 855 precibus debet, ut omnipotens Deus in praedicto fratre et consacerdote nostro bene coepta custodiat, et semper ad meliora perducat. Hoc sanctissimis vobis, hoc subjecto ei populo semper orandum est. Nam ita sibi regentium merita connectuntur et plebium, ut saepe ex culpa praesidentium deterior fiat vita subjectorum, et saepe ex merito plebium delinquat vita pastorum. Quia enim mala actio praesidentis valde noceat subditis, testantur Pharisaei, de quibus scriptum est: Clauditis regnum coelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis introire (Matth. XXIII, 13). Et quia culpa plebium multum noceat vitae pastorum, in David facto cognoscimus (II Reg. II, 24). Ille enim Deo attestante laudatus, ille supernorum mysteriorum conscius, tumore repentinae elationis inflatus, populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda regentium. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit ex quorum causa peccavit. Sed quia ipse sua scilicet voluntate superbiens a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit. Nam ira saeviens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Haec itaque considerate invicem, et sicut is qui vobis plebibusque praelatus est, intercedere pro omnibus, ita pro ejus conversatione et moribus orare omnes debetis, ut apud omnipotentem Deum, et vos illius valeatis imitatione proficere, et ille meritis vestris adjuvetur. Cuncti autem concorditer pro serenissimis dominis eorumque pia sobole cum magnis in quantum possumus assidue fletibus oremus, ut eorum vitam gratia protegens superna custodiat, et Christiano imperio gentium colla substernat.
EPISTOLA VIII. AD STEPHANUM EPISCOPUM. Invitum laudanti laudes rependit pro assidua illius praedicatione, qua Maria patricia aliive multi ad Ecclesiam revocati. Hortandum Constantinum praefectum ut Dei judicium semper ante oculos habeat.
- Gregorius Stephano episcopo.
Scripta vestrae sanctitatis medullata mihi charitatis verba locuta sunt, ita ut per calamum sic in epistolas animus transiret, ac si mihi per semetipsam mens ipsa loqueretur. Qua de re magnas omnipotenti Deo gratias refero, quia et divisis corporibus nobisque a vobis recedentibus longe charitas inter nos permanet indivisa. Et quidem multum mihi, et ultra quam indignus audire debui, favorem in epistolis demonstratis. Et scriptum est: Ne laudes hominem quandiu vivit (Eccli. XI, 30). Tamen et si audire talia dignus non fui orationibus vestris peto, ut dignus efficiar, ut si bona in me non ideo dixistis quia sunt, ideo sint quia dixistis. 856 De gloriosa autem Maria patricia valde laetatus sum, quia in sancto Dei ovili aggregata est: quod ex vestra factum assidua praedicatione non dubito, quia ex ipso fructu ostenditis quantum pro fide catholica laboratis. Multos etiam per illam venire ad Ecclesiam suspicor, quod totum vestrae laudi proficit, quia scriptum est: Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo boum (Prov. XIV, 4). Manifestatur enim virtus praedicantium, ubi surgit seges animarum. Communem vero filium excellentissimum domnum Constantinum praefectum quantum plus diligitis, tantum exhortari assidue debetis ut in causis in quibus mistus est semper omnipotentis Dei judicium ante oculos cordis habeat, eique soli placere studeat qui et in praesenti vita valet protegere et coelestis patriae praemia compensare. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 62.)
EPISTOLA IX. AD JOANNEM EPISCOPUM. De missa Romam eleemosyna gratias agit. In causis judicandis solum Deum consideret. Ne ad mensam scripta sua deinceps faciat legi.
- Gregorius Joanni episcopo Syracusano.
Benedictionem quam pauperibus fraternitas vestra transmisit lator praesentium homo vester Candidus nobis dispensantibus suis manibus erogavit, quod vobis secundum animum vestrum fortasse parum visum est. Nos tamen secundum modum vestrae substantiae esse nimium et ultra modum aestimamus, ut qui illic apud vos innumeros pauperes habetis, pro explenda largitate misericordiae, etiam loca alia et longe posita requiratis. De causis vero aliis, vobis scriptis prioribus jam respondisse memini, et nihil aliud debetis, nisi ut sub consideratione solius omnipotentis Dei cuncta faciatis, et nullius persona vos a vigore disciplinae emolliat, neque vehemens indignatio in rigore, quod absit, aliquo immoderatae districtionis obduret.
Praeterea audio quod aliqua de his quae scripsisse me memini, fraternitas vestra ad mensam suam coram extraneis legi faciat; quod mihi non videtur esse faciendum, quia hoc quod vos pro charitate facitis, possunt quidam quantum ad me est vanae gloriae deputare. Ideoque coram extraneis antiquorum dicta legite, ex quorum auctoritate valeant qui audierint informari. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 76.)
EPISTOLA X. AD AGNELLUM ABBATEM. Praepositum ex vitae merito eligat. Fratribus sollicite invigilet.
- Gregorius Agnello abbati de Arimino.
Filio nostro Secundo servo Dei renuntiante didicimus quod dilectio tua praepositum non habens omnino in regendis fratribus elaboret. 857 Si ergo qui vos ex ordine sequitur talis est ut circa cellae ordinationem fratrumque custodiam, necnon et in lucrandis animabus, solers valeat inveniri, is debet ad hunc locum incunctanter accedere. Si vero talis non est qualem locus exposcit, de quolibet etiam ultimo gradu, si talis inter fratres, Domino protegente, fuerit repertus, qui vitae meritis dignum conversationis suae praebeat documentum, divinique in eo timoris vigor invigilet, hujus profecto non locus, sed est utilitas providenda; ut talis exemplo ad bonae imitationis normam cuncti se fratres extendant, nec eos adhuc locus inferior ad bene operandum tepidos reddat, dum in illo qui profecerit de praesenti quod imitentur aspiciunt. Dilectioni quapropter tuae in hac ordinatione sit nulla dubietas quod non locus, sed actio apta perquiritur, quia et ante Deum ille prioris obtinet locum, qui in ejusdem oculis, etiamsi hic abjectus sit, bonae actionis instrumento placuerit. Circa fratres namque sollicita vos, sicut confidimus, decet invigilare custodia, ne a recto conversationis itinere per illicitas evagando cogitationes exorbitent, atque inimico per inertem custodiam irruptionis aditum praestent. Sed eos orationi decet instantius adhaerere, quatenus pia coepta eorum suae propitiationis Dominus dono perficiat, et imperfecta eorum ad cumulum faciat perfectionis accedere.
EPISTOLA XI. AD RUFINUM EPHESINUM EPISCOPUM. Commendat clericum quemdam litteras nescientem.
- Gregorius Rufino episcopo Ephesi.
Amicitiarum vestrarum antiqua nos charitas movit fraternitatem vestram scriptis praesentibus visitare. Magno etenim sumus gaudio relevati quod de vestrae salutis indicio prospera cuncta cognovimus; sed in his omnipotentem Dominum deprecamur, ut sicut vos in praesenti vita, quae quodammodo umbra futurae est, de transitoria praestitit corporis incolumitate gaudere, 858 ita in illa coelesti patria, in qua vita vera est, de perfecta animae salute gratulari communique faciat exsultatione gaudere. Harum itaque lator nostris se apud vos desiderans epistolis commendari, a nobis inquisitus utrum, sicut decet clericum, litteras didicisset, eas se ignorare respondit. Quid ergo commendationis de eo apud fraternitatem vestram amplius agamus ignoro, nisi ut de ejus anima debeatis esse solliciti, ac circa eum pastorali invigilare studio, ut qui nescit legere, lingua vestra illi sit codex, ut in bono praedicationis vestrae vel operis quod imitetur aspiciat. Solet enim plerumque strictius cor viva vox trahere quam lectio dicta per transitum. Sed dum haec ei interius spiritalis a vobis magisterli doctrina tribuetur, exterior quoque sollicitudo non desit; ut ejus adjumento ad spiritalia appetenda perveniat; ne si hoc despicitur, desit cui praedicatio ministretur.
EPISTOLA XII. AD RESPECTAM ABBATISSAM. Monasterium sancti Cassiani privilegiis donat.
- Gregorius Respectae abbatissae.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Proinde monasterio quod in honorem sancti Cassiani est consecratum, in quo praeesse dignosceris, juxta petitionem filiorum nostrorum Dynamii atque Aurelianae, qui id religiosa devotione domui sui juris junctis uniisse aedificiis comprobantur, haec privilegia praevidimus indulgeri: constituentes ut obeunte ante dicti monasterii abbatissa, non extranea, sed quam congregatio sibi de suis elegerit ordinetur; quam tamen si digna hoc ministerio judicata fuerit, ejusdem loci episcopus ordinet. In rebus autem vel in dispositione monasterii ejusdem, nec episcopum, neque ecclesiasticorum quemquam aliquam habere decernimus potestatem; sed haec ad sollicitudinis tuae, vel quae post te in 859 eodem loco fuerit abbatissa, curam statuimus per omnia pertinere. Die siquidem natalis vel dedicationis supradicti monasterii episcopus illuc missarum sacra conveniat solemnia celebrare; a quo tamen ita est hoc officium exsolvendum, ut cathedra ejus nisi praedictis diebus, dum illic missarum solemnia celebrat, non ponatur. Quo discedente, similiter etiam cathedra illius de eodem oratorio auferatur. Caeteris vero diebus, per presbyterum, qui ab eodem episcopo fuerit deputatus, missarum officia peragantur.
Praeterea erga vitam actusque ancillarum Dei sive abbatissae, quae in suprascripto fuerit monasterio constituta, episcopo, secundum Dei timorem, sollicitudinem statuimus adhibere; ut si aliquam de illic habitantibus exigente culpa oportuerit ultioni submitti, ipse juxta sacrorum canonum vigorem modis omnibus debeat vindicare. His ergo a nobis statutis atque concessis, ita te in congregationis tuae dispositione stude sollicitiorem enixius in omnibus exhibere, ut iniqui hostis malitia nihil ibi quod maculari possit inveniat. Haec igitur omnia quae hujus pagina praeceptionis amplectitur monasterio tuo in omnibus et ab omnibus in perpetuum servari, Christo protegente, censemus, quatenus indultorum privilegiorum beneficia in sua semper inviolabiliter firmitate permaneant. Mense Novembri, indict. 15.
EPISTOLA XIII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. E sacris vasis tantum coram Joanne defensore vendat, quantum pro captivis redimendis erit opus.
- Gregorius Fortunato episcopo Fanensi.
Sicut reprehensibile et ultione dignum est sacrata quempiam vasa, praeterquam in his quae lex et sacri canones praecipiunt, venundare, ita nulla est objurgatione vel vindicta plectendum, si pietatis causa pro captivorum fuerint redemptione distracta. Quia ergo fraternitate vestra indicante comperimus ad redemptionem captivorum mutuam se fecisse pecuniam, et eam unde solveret non habere, atque ob hoc cum nostra vos auctoritate sacrata velle vasa distrahere, in hac re, quia et legum et canonum decreta consentiunt, nostrum consensum praebere curavimus, et in distrahendis sacratis vasis vobis licentiam indulgemus. Sed ne eorum venditio ad vestram possit invidiam pertinere, oportet ut in Joannis defensoris nostri praesentia usque ad quantitatem debiti distrahi, et eorum solvi pretium creditoribus debeat, quatenus dum haec res hujusmodi fuerit observatione completa, nec creditores mutuae pecuniae 860 damna sentiant, nec fraternitas vestra invidiam nunc vel quandoque sustineat.
EPISTOLA XIV. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Obtrectationibus non moveatur. Depositi a se episcopi loco alium intra tres menses ordinet.
- Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
Antiquus humani generis inimicus quibus vos linguarum jaculis et malorum cordium insidiis existimavit impetendos, relatione multorum jam dudum me audisse cognoscite. Sed in cunctis (Grat. 11, q. 3, c. 52) quae in hac vita adversa proveniunt, sola est, sicut nostis, omnipotentis Dei districtio pensanda, atque ad cor semper proprium recurrendum, ut nullius nos ibi lingua implicet, ubi conscientia non accusat. Quem enim conscientia defendit, et inter accusationem liber est; et liber vel sine accusatione esse non potest, si sola quae interius addicit, conscientia accusat. De vestra igitur sanctitate absit a Christianorum judicio ea quae maledicorum hominum rumoribus conficta credimus in qualicunque modulo suspicionis adduci, quia et sacri eloquii testimonium tenemus, ut majora mala cum forsitan dicuntur, nisi probata credi non debeant, sed probata citius ulcisci. Nam ipse qui omnia creavit, et cuncta quae condidit intuetur Deus, malorum gravium ultione commotus, ait: Clamor Sodomae et Gomorrhae ascendit ad me; descendo ut videam utrum clamorem quem audivi, opere compleverint, et ulciscar; an non est ita ut sciam (Genes. XVIII, 20, seq.)? Quo enim descenderet Deus ut quae essent facta cognosceret? Aut quid non is qui ubique est sciret? Sed ut nostrae ignorantiae exemplum discretionis daret, quatenus deberemus mala gravia audita non credere, ipse se dicit ad cognoscendum descendere, de quo omnibus liquet quia et non descendens omnia sciret. Haec igitur dixi, ut nimiae esse levitatis ostenderem, si quis mala gravia credere studeat quae probari non possunt. Unde sanctitas vestra debet mentem suam a maledicorum hominum rumoribus atque obtrectatione disjungere, et sola quae aeternae vitae sunt, atque ad utilitatem subditorum proficiunt, cogitare quia et ad hoc fortasse antiquus hostis tali cura implicari vos voluit, ut dum fraternitatis vestrae animus erga ea quae sua sunt indesinenter occupatur, aliena minus cogitet, et nullum verbi solatium subditis inferat, atque perverse agentibus nulla districtione contradicat. Sic namque in corporali praelio fieri solet, ut is qui in certamine vexillum portat, ipsum hostis vehementer impetat; quatenus si ipse qui a caeteris attenditur, 861 vulnus acceperit, multitudo omnis citius dispersa capiatur. Hoc igitur opinionis illatae vulnus sentire vestra fraternitas non debet, sed vitam atque meliorationem sibi commissorum curare, quatenus venturo judici bonam possitis et de vestra innocentia et de subjectorum melioratione ponere rationem. Caetera autem quae ad utilitatem temporis congruunt, per Marinianum defensorem vestrum vobis verbo intimanda mandavimus.
Illum vero episcopum quem a fraternitate vestra in venimus esse depositum, postquam sacri canones, sicut nostis, ultra tres menses Ecclesiam praecipiant non vacare, si manifestum in eo crimen apparuit, loco ejus episcopum studii vestri sit modis omnibus ordinare, quia diu sine proprio rectore esse non debet Ecclesia. Mense Martio, ind. 15.
EPISTOLA XV. AD GEORGIUM PRESBYTERUM. Descendentem ad inferos Jesum Christum, solos illos liberasse, qui eum et venturum esse crediderunt, et praecepta ejus vivendo tenuerant.
- Gregorius Georgio presbytero, et Theodoro diacono Ecclesiae Constantinop.
Memor bonitatis vestrae atque charitatis, memetipsum valde reprehendo, quod vos ad remeandum citius relaxavi; sed quia semel ac secundo importune mihi de relaxatione vestra vos insistentes vidi perpendi ne grave esset si vestra apud nos dilectio moraretur. Postquam vero cognovi vos propter hiemis tempus tam longo tempore in itinere remansisse, fateor, citius dimissos esse vos dolui. Si enim iter propositum vestra dilectio peragere non valebat, melius fuerat ut apud me moram quam extra me faceret.
Praeterea post discessum vestrum, dilectissimis filiis meis diaconis narrantibus, agnovi quod dilectio vestra dixisset omnipotentem Dominum salvatorem nostrum Jesum Christum ad inferos descendentem, omnes qui illic confiterentur eum Deum, salvasse, atque a poenis debitis liberasse. De qua re volo ut charitas vestra longe aliter sentiat. Descendens quippe ad inferos, solos illos per suam gratiam liberavit, qui eum et venturum esse crediderunt, et praecepta ejus vivendo tenuerunt. Constat autem quia post incarnationem Domini nullus etiam ex his salvari potest, qui fidem illius tenent, et vitam fidei non habent, quia scriptum est: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Et Joannes ait: Qui dicit quia novit eum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Jacobus quoque frater Domini scribit, dicens: Fides 862 sine operibus mortua est (Jac. II, 20). Si ergo fideles nunc sine bonis operibus non salvantur, et infideles ac reprobi sine bona actione Domino ad inferos descendente salvati sunt, melior illorum sors fuit, qui incarnationem Domini minime viderunt, quam horum qui post incarnationis ejus mysterium nati sunt. Quod quantae fatuitatis sit dicere vel sentire, ipse Dominus testatur discipulis, dicens: Multi reges et prophetae cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Matth. XIII, 17; Luc. X, 24). Sed ne dilectionem vestram in mea disputatione immorer, quid de hac haeresi Philaster in libro quem de haeresibus scripsit dixerit cognoscat. Cujus haec verba sunt: « Sunt haeretici qui dicunt Dominum in infernum descendisse, et omnibus post mortem jam ididem se nuntiasse, ut confitentes ibidem salvarentur; cum hoc sit contrarium dicenti prophetae David: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Et Apostolo: Quotquot sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II, 12). » Cujus verbis beatus quoque Augustinus in eo libro concordat, quem de haeresibus scripsit.
Haec itaque omnia pertractantes, nihil aliud teneatis nisi quod vera fides per catholicam Ecclesiam docet: quia descendens ad inferos Dominus illos solummodo ab inferni claustris eripuit quos viventes in carne per suam gratiam in fide et bona operatione servavit. Quod enim per Evangelium dicit: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32), omnia videlicet electa. Nam trahi ad Deum post mortem non potuit, qui se a Deo male vivendo separavit. Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, ut ubicunque estis, et in anima et in corpore gratiae ejus auxilium sentiatis.
EPISTOLA XVI. AD ANGNELLUM EPISCOPUM. Formiensis Ecclesiae visitationem delegat.
- Gregorius Agnello episcopo Terracinensi.
Obitum Bacaudae antistitis directa relatio patefecit; quapropter visitationis Ecclesiae destitutae fraternitati tuae operam solemniter delegamus: quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, vel ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem a quoquam praesumatur. Et ideo fraternitas tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque ejusdem Ecclesiae admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetat sacerdotem, qui tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit 863 postulatus, eum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos sacrandus occurrat: commonentes etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittatis Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis in qua visitationis impendis officium nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri. Provisurus ante omnia ne ad hoc cujuslibet conversationis vel meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui, quod absit, incurras.
EPISTOLA XVII. AD SABINIANUM EPISCOPUM. Exposita Maximi contumacia, Sabinianum ab illo jam dissentientem aliosve Maximo adhaerentes Romam vocat; quibus securitatem omnem, necnon, si id justitia patitur, absolutionem spondet.
- Gregorius Sabiniano episcopo Jadertino.
Si dispensationis ecclesiasticae regulam, et antiquae consuetudinis ordinem sollicita studuisses consideratione pensare, nec tibi aliqua illicitae praesumptionis culpa subriperet, nec alii occasione tui peccati discrimen incurrerent. Itaque cognovisse te non est ambiguum quia dum ad nos quaedam de Maximo pervenissent quae sacerdotii provectum non leviter impedirent, nostrum in ejus persona non fuisse consensum, nec prius eum nos voluisse ad hoc quod nitebatur accedere quam digna de his quae dicta erant satisfactio proveniret. Quod cum servare et tu omnino debuisses, actum magis est ut antedictus Maximus, caecae mentis aviditate episcopatum arripiens, ad suam te incaute voluntatem contra nostrum vetitum inclinaret. Sed ne vel tunc irrequisita quae ad nos perlata fuerant remanerent, nostris ut huc veniret epistolis est accersitus. Quem etiam pravo studio differentem curae nobis fuit sub interdictione communionis iteratis epistolis admonere, ut ad nos pro sui purificatione venire, excusatione postposita, properaret; sed elegit excommunicationi succumbere, quam obedientiam exhibere. Unde contingit ut perversae ipsius mentis pravitas in sua alios secum, quod dici nefas est, perditione convolveret. Nunc autem quia ab ejus te nequitia cognovimus dissentire, denique ut nec ei communices, nec nominis ipsius facias inter sacra missarum solemnia mentionem, ut animae tuae vel sero te ab eo discordasse 864 proficiat, scriptis te praesentibus adhortamur; quatenus ad nos mora submota venire non differas, sed et alios tecum, quos tamen potueris, episcopos caeterosque religiosos festines adducere: ut causa subtilius examinata, et vestra, si res exegerit, congrue decenterque debeat absolutio provenite, et hi qui in peccato ejusdem temeritatis collapsi sunt ad viam salutis, auxiliante beato Petro apostolorum principe, dispositione Christo placita revocentur. Sciat autem quisquis ad nos episcopus vel religiosus venerit, nullum se praejudicium vel injustitiam sustinere; sed ita interius cognita veritate, quae Redemptori nostro placuerint ordinari; quatenus ex ipsa nostra dispensatione, Domino suffragante, cunctis appareat non nos proprio odio contra aliquem, sed Dei zelo et ecclesiastici ordinis libramine commoveri.
EPISTOLA XVIII. AD MARTINUM DIACONUM. Illum de objectis criminibus canonice purgatum loco suo et ordini restituit.
- Gregorius Martino diacono et abbati.
Sicut veraciter adversus religiosos dicta crimina digna sunt ultione plectenda, ita ab illatis sunt nihilominus absolvendi, quando nullus eos culpae reatus astringit. Quia igitur aliqua nobis de te fuerant nuntiata, quae officii tui propositum non leviter macularent, curae nobis fuit ea diu ac subtili investigatione perquirere. Et quoniam nil quod tibi noceret invenimus, ne qua de his quae dicta fuerant suspicio remaneret, ad plenissimam te satisfactionem quod ab eis insons exstiteris, ad sacratissimum corpus beati Petri apostolorum principis districta fecimus sacramenta praebere. Et ideo postquam nobis, ut oportuit, satisfactum est, dilectionem tuam praevidimus modis omnibus absolvendam, atque ad tuam te Ecclesiam, in eo videlicet quo fuisti loco et ordine, per omnia statuimus remeare, et nullam te a quoquam contradictionem vel inquietudinem de his quae ad nos perlata fuerant sustinere: admonentes ut ita te de caetero cautum sollicitumque debeas exhibere, quatenus et officio tuo moribus et actione respondeas ut omnis contra te penitus adversae opinionis dicendi subtrahatur occasio. Mense Maio, indictione 15.
865 EPISTOLA XIX. AD MARINIANUM ARCHIEPISCOPUM. Deprecante onus episcopale ob infirmitatem Castorio, alium Ariminensibus ordinandum episcopum. Hunc a clero et plebe eligi, a Ravennate episcopo examinari, atque, ut consecretur, Romam mitti jubet.
- Gregorius Mariniano archiepiscopo Ravennae.
Qualiter (Grat. 7, q. 1, c. 13) ordinati a nobis sacerdotis, corporis qua notum est impediente molestia, Ariminensis Ecclesia pastorali hactenus sit regimine destituta dudum fraternitas vestra cognovit. Quem dum, habitatorum loci illius precibus permoti, saepius hortaremur ut si de eadem capitis, qua detinebatur molestia melioratum se esse sentiret, ad suam, auxiliante Domino, reverteretur Ecclesiam, datis induciis in hoc quadriennio exspectatus est. Quem dum monitu cleri civiumque illinc venientium, nosque precibus urgentium, instantius hortaremur ut si valeret cum eis auxiliante Domino remearet, data scriptis supplicatione, nos petiit ut, quia ad ejusdem Ecclesiae regimen vel susceptum officium pro eadem qua detinetur molestia assurgere nullatenus posset, Ecclesiae ipsi ordinare episcopum deberemus. Unde quia cunctarum Ecclesiarum injuncta nos sollicitudinis cura constringit, ne diutius gregi fidelium desit custodia pastoralis, illorum precibus hujusque ex sui impossibilitate renuntiatione compulsis, visum nobis est eidem Ariminensi Ecclesiae debere episcopum ordinari; et datis ex more praeceptis, clerum plebemque ejusdem Ecclesiae non destitimus admonere, quatenus ad eligendum sibi antistitem concordi provisione concurrant. Hortamur igitur ut fraternitas vestra eum quem uno consensu omnes elegerint, sicut et ipsi a nobis poposcisse noscuntur, ad se faciat evocari; quem cauta ex omnibus examinatione discutite. Et si ea in eo quae in textu Heptatici morte mulctata sunt minime Domino fuerint opitulante reperta, atque fidelium personarum relatione ejus vobis quidem vita placuerit, ad nos eum cum decreti pagina, vestrae quoque addita testificationis epistola destinate, quatenus ejusdem a nobis Ecclesiae, disponente Domino, consecretur antistes. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 39.)
EPISTOLA XX. AD CLERUM ET PLEBEM ARIMINENSEM. Propter episcopi sui infirmitatem alium qui dignus sit, eligant.
- Gregorius clero et plebi consistenti Arimino.
Pastoralis nos cura constringit Ecclesiis sacerdotis moderamine destitutis sollicita consideratione concurrere. Et ideo quia Ecclesia vestra diu sacerdotis proprii, corporis qua nostis impediente molestia, pastorali est regimine destituta, vestris precibus permoti, eumdem episcopum non destitimus admonere, ut si ex eadem molestia se melioratum esse sentiret, ad suscepti sacerdotii debuisset remeare ministerium. Qui semel a nobis saepiusve commonitus, eadem urgente molestia, nunc scriptis nobis supplicatione porrecta noscitur intimasse nullatenus se ad regimen ejusdem Ecclesiae 866 vel susceptum officium, impediente molestia, assurgere posse. Qua personae ejusdem desperatione compulsi, necessarium duximus de ordinatione nos vestrae Ecclesiae cogitare. Hortamur ergo ut uno omnes eodemque consensu, remoto strepitu, talem vobis praeficiendum eligatis auxiliante Domino sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nullatenus respuatur, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti, omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, quatenus Ecclesia vestra, disponente Domino, proprium habere valeat sacerdotem. Volumus autem ut eum quem unanimitas vestra elegerit ad fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum Ravennam sine dilatione aliqua perducatis, ut ab eo subtiliter inquisitus atque perspectus, ipsius quoque ad nos veniens testimonio roboretur.
EPISTOLA XXI. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM. Ut clerum et plebem Ariminensem ad idonei antistitis electionem urgeat.
- Gregorius Sebastiano episcopo.
Pastoralis nos cura constringit Ecclesiis sacerdotis moderamine destitutis sollicita consideratione concurrere. Et ideo quia Ariminensis Ecclesia cui fraternitas vestra visitationis impendit officium, diu sacerdotis proprii, corporis qua nostis impediente molestia, pastorali est regimine destituta, cleri vel civium precibus permoti, eumdem episcopum non destitimus admonere ut si ex eadem molestia se melioratum esse sentiret, ad suscepti sacerdotii debuisset ministerium remeare. Qui semel a nobis saepiusve commonitus, eadem urgente molestia nunc scriptis nobis supplicatione porrecta noscitur intimasse nullatenus se ad regimen ejusdem Ecclesiae vel susceptum officium, impediente molestia, assurgere posse. Qua personae ejus desperatione compulsi, necessarium duximus de ordinatione nos ejusdem Ecclesiae cogitare. Hortamur ergo ut clerum, plebemque Ecclesiae ejusdem sollicita debeatis admonitione compellere, ut sibi cum Domini auxilio talem praeficiendum eligant sacerdotem, qui et aptus tanto ministerio valeat inveniri, et a venerandis canonibus nullo modo respuatur. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, vestrarum quoque testimonio litterarum, huc sacrandus occurrat, quatenus Ecclesia ipsa proprium, auxiliante Domino, habere valeat sacerdotem. Mense Maio.
EPISTOLA XXII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Siciliae episcopos olim tertio quoque anno, jam quinto Romam proficisci solitos, ad Natale sancti Petri convenire sic procuret, ut inde nulla praetori oriatur suspicio. Moneat quoque Liparitanum et Regitanum episcopos. Libertinum consoletur.
- Gregorius Cypriano diacono.
Novit dilectio tua hoc olim consuetudinem tenuisse, ut fratres et coepiscopi nostri Romam 867 semel in triennio de Sicilia convenirent, sed nos, eorum labori consulentes, constituisse ut suam huc semel in quinquennio praesentiam exhiberent. At quia jam diu est quod huc minime convenerunt, eos hortari te volumus ut Natale sancti Petri hic, Deo perducente, nobiscum debeant celebrare. Sed ne forte praetori aliqua possit nasci suspicio, si eos huc admonitos venire cognoverit, voluntatem nostram intelligens, ita hoc ex te facere stude, ut et ipsi, sicut praediximus, ad diem constitutum huc veniant, et nulla de eis praetori possit esse suspicio. Liparitanum vero et Regitanum episcopos, ut huc veniant pariter commonebis.
Circa Libertinum vero virum magnificum esto sollicitus, ut nullus illum dolus decipiat, quia aliqua nobis de Ravennati urbe scripta sunt, ipsamque ad te epistolam misimus, ut ex ea qualiter te erga eum debeas exhibere possis addiscere. Consolare autem eum, ut se non affligat, quia credimus quod nos excellentissimus filius noster exarchus non contristet. Nam de persona ipsius scribere non distulimus. Sed quia in Pado idem exarchus occupatus est, minime scripta ejus suscepimus. (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 24.)
EPISTOLA XXIII. AD FORTUNATUM ET ANTHEMIUM. Stephanum ut desponsatae sibi monasterium ingressae res ablatas restituat, hortentur. Si renuat, indicent, ut reddere cogatur.
- Gregorius Fortunato episcopo, et Anthemio defensori.
Catellus praesentium lator nobis innotuit sororem suam, quae Stephano cuidam fuerat desponsata, divinae propitiationis instinctu Neapoli in monasterio fuisse conversam, atque eumdem Stephanum domum et res ejus aliquas indebite detinere. At quia decreta legalia (Caus. 27, q. 2, c. 28) desponsatam si converti voluerit nullo omnino censuerunt damno mulctari, fraternitas tua una cum Anthemio subdiacono veritatem diligenti curiositate studeat perscrutari. At si, ut edocti sumus, domum vel quid aliud suprascriptum Stephanum injuste tenere cognoscitis, eum adhortatio vestra instanter admoneat, ut quae indebite detinet sine 868 aliqua mora vel altercatione restituat, ne rerum alienarum restitutionem sub qualibet excusationis specie differat. Quem si adhortationem vestram negligere fortasse cognoscitis, nobis tam hoc quam etiam qualiter se causae veritas habeat, subtiliter indicate; quatenus cognito negotii merito, aliter cogatur, aequitate suadente, restituere quod facere propria sponte honestatis consideratione contemnit. Latorem vero praesentium fraternitati tuae commendantes, hortamur ut eum illic moras pati hac pro causa diutius non permittas.
EPISTOLA XXIV. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Christianos quatuor redimat, qui in Judaeorum servitio Narbonae detinebantur.
- Gregorius Candido presbytero nostro per Gallias.
Dominicus praesentium portitor lacrymabiliter nobis innotuit quatuor fratres suos de captivitate a Judaeis redemptos esse, atque eos nunc Narbonae in eorumdem Judaeorum servitio detineri. Et quia omnino grave exsecrandumque est Christianos esse in servitio Judaeorum, dilectionem tuam scriptis praesentibus adhortamur, ut cum omni subtilitate et sollicitudine studeat perscrutari. Et si revera ita est, atque manifesta tibi veritate constiterit quia neque ipsi unde se redimant, neque suprascriptus portitor habet, eos studii tui sit redimere, sciens quia quidquid in eis dederis, tuis sine dubio rationibus imputabitur. Mense Junio, indictione 15. (Cf. Joan. Diac. l. VI, n. 44.)
EPISTOLA XXV. AD GREGORIAM. Peccata sua confessam, at de illorum remissione anxiam, consolatur, allato peccatricis, quam Marthae sororem putat, exemplo. Divinam veniae revelationem frustra postulari ostendit.
- Gregorius Gregoriae cubiculariae Augustae.
Desiderata dulcedinis vestrae scripta suscepi, in quibus vos omnino de peccatorum multitudine studuistis accusare; sed scio quia omnipotentem 869 Dominum ferventer diligitis, atque in ejus misericordia confido quia illa de vobis sententia ex ore Veritatis procedit, quae de quadam sancta muliere dicta est: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Quomodo autem fuerint dimissa, in hoc etiam monstratum est quod postmodum est secutum, quia ad pedes Domini sedebat, et verbum ex ore illius audiebat (Luc. X, 39). In contemplativa enim vita suspensa, jam activam transcenderat, quam adhuc Martha illius soror tenebat (Ibid., 40). Sepultum quoque Dominum studiose quaesivit, ad monumentum inclinata corpus illius non invenit. Sed etiam recedentibus discipulis ipsa ante januam monumenti plorans perstitit, et quem mortuum quaerebat, viventem videre meruit, et quia resurrexisset discipulis nuntiavit (Matth. XXVIII, 1; Luc. XXIV, 1, seq.). Et hoc mira dispensatione pietatis Dei fuit, ut ex ore mulieris nuntiaretur vita, quia ex ore mulieris mors fuerat in paradiso propinata. Quae alio quoque tempore cum Maria altera Dominum post resurrectionem vidit, et accedens pedes ejus tenuit. Duc, rogo, ante oculos, quae manus, cujus tenuerunt pedes. Illa mulier quae fuerat in civitate peccatrix, illae manus quae fuerant iniquitate pollutae, illius tetigerunt pedes qui ad Patris dexteram super angelorum verticem sedet. Pensemus, si possumus, quae sint ista supernae pietatis viscera, ut mulier, quae in profundum voraginis fuerat demersa per culpam, ex amoris penna sic in altum levaretur per gratiam. Impletum est, dulcis filia, impletum quod de hoc sanctae Ecclesiae tempore prophetica nobis voce promissum est: Et in die illo erit domus David fons patens in ablutionem peccatoris, et menstruatae (Zach. XIII, 1). Domus enim David nobis peccatoribus fons patens in ablutionem est, quia ab in quitatum nostrarum sordibus per David filium Salvatorem nostrum aperta jam misericordia lavamur.
Quod vero dulcedo tua in suis epistolis subjunxit importunam se mihi existere, quoadusque scribam mihi esse revelatum quia peccata tua dimissa sunt, rem difficilem etiam et inutilem postulasti: difficilem quidem, quia ego indignus sum cui revelatio fieri debeat; inutilem vero, quia secura de peccatis tuis fieri non debes, nisi cum jam in die vitae tuae ultimo plangere eadem peccata minime valebis. Quae dies quousque veniat, semper suspecta, semper trepida metuere culpas debes, atque eas quotidianis fletibus lavare. Certe Paulus apostolus jam ad tertium coelum ascenderat, in paradisum quoque ductus fuerat, arcana verba audierat, quae homini loqui non liceret (II Cor. XII, 2, 3, 4), et tamen adhuc trepidans, dicebat: Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Adhuc timet qui jam ad coelum ducitur, et jam temere non vult qui adhuc in terra conversatur? Perpende, dulcissima filia, quia mater negligentiae solet esse securitas. 870 Habere ergo in hac vita non debes securitatem, per quam negligens reddaris. Scriptum est enim: Beatus vir qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14). Et rursus scriptum est: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). In pauco ergo hujus vitae tempore mentem vestram necesse est ut tremor teneat, quatenus per securitatis gaudium sine fine postmodum exsultet. Omnipotens Deus sancti Spiritus sui gratia mentem vestram repleat, et post fletus, quos quotidie in oratione funditis, ad gaudia vos aeterna perducat. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 60.)
EPISTOLA XXVI. AD THEOCTISTAM PATRICIAM. Gratulatur quod inter hominum tumultus studeat lectioni, atque ad aeterna suspiret. Utrum eadem sint Augustae studia quaerit. De compunctione duplici agit fusius. Theoctistam hortatur ut regiorum puerorum institutioni studiose invigilet, mutuamque illis inspiret charitatem et mansuetudinem in subjectos. Pecuniae, quam Theoctista miserat, dimidia parte captivos redemit; reliqua fovet moniales, quarum sanctitate servatam censet Romam. Mittit clavem a corpore sancti Petri, de qua miraculum narrat.
- Gregorius Theoctistae patriciae.
Quod in tanto tumultu causarum vestra excellentia posita sacri verbi ubertate plena est, atque ad aeterna incessanter gaudia suspirat, magnas omnipotenti Deo gratias ago, quia hoc in vobis esse impletum video quod de electis patribus scriptum est: Filii autem Israel ambulaverunt per siccum per medium mare (Exod. XV, 19). At contra: Ego veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3). Vos vero ad repromissionis patriam inter undas causarum saecularium siccis, ut video, gressibus ambulatis. Agamus ergo gratias ei spiritui qui corda quae implet levat, qui inter tumultus hominum solitudinem in mente facit. In cujus praesentia nullus locus cumpunctae animae non est secretus. Aeternae enim suavitatis odorem trahitis, atque ideo sponsum animae ardenter amatis, ita ut cum coelesti sponsa ei dicere possitis: Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum currimus (Cant. I, 3). In epistolis autem excellentiae vestrae hoc minus reperi, quia mihi de serenissima domina indicare noluit quam studiose legat, vel in lectione qualiter compungatur. Prodesse quippe ei multum debet vestra praesentia, ut inter causarum fluctus, quos assidue patitur, ex quibus, velit nolit, foras trahitur, semper ad amorem coelestis patriae interius revocetur; et hoc quoque investigare debetis, quoties ei pro sua anima lacrymae dantur, utrum adhuc ex timore an jam ex amore compungatur.
Duo quippe sunt compunctionis genera, sicut scitis. Unum quod aeternas poenas metuit, aliud quod de coelestibus praemiis suspirat, quia Deum sitiens anima, prius timore compungitur, post amore. 871 Ante enim semetipsam in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti supplicia aeterna pertimescit. At vero cum longa moeroris anxietate fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur. Et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno. Contemplatur etenim mens qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae visio internae claritatis Dei; et amplius plangit quia a bonis perennibus deest quam flebat prius cum mala aeterna metuebat; sicque fit ut perfecta compunctio formidinis trahat animum ad compunctionem dilectionis. Quod bene in sacra veracique historia figurata narratione describitur, quae ait: Axa filia Caleph sedens super asinam suspiravit. Cui dixit pater suus: Quid habes? At illa respondit: Da mihi benedictionem. Terram Australem et arentem dedisti mihi, junge et irriguam. Et dedit ei pater suus irriguum superius, et irriguum inferius (Jos. XV, 18, 19). Axa quippe quidem super asinam sedet, cum irrationabilibus carnis suae motibus anima praesidet. Quae suspirans a patre terram irriguam petit, quia a Creatore nostro cum magno desiderio quaerenda est lacrymarum gratia. Sunt namque nonnulli qui jam in dono perceperunt libere pro justitia eloqui, oppressos tueri, indigentibus propria tribuere, ardorem fidei habere, sed adhuc gratiam lacrymarum non habent. Hi nimirum terram Australem et arentem habent, sed adhuc irrigua indigent, quia in bonis operibus positi, in quibus magni atque ferventes sunt, oportet valde ut aut timore supplicii, aut amore regni coelestis peccata, sine quibus vivere non possunt, quotidie plorent. Sed quia, ut dixi, duo sunt compunctionis genera, dedit ei pater suus irriguum superius, et irriguum inferius. Irriguum quippe superius accipit anima, cum se in lacrymis regni coelestis desiderio affligit; irriguum vero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit. Et quidem prius inferius, et post irriguum superius datur. Sed quia compunctio amoris magna dignitate praeeminet, necesse fuit ut prius irriguum superius, et post irriguum inferius diceretur. Vos ergo, quae, operante omnipotente Domino, utraque compunctionis genera experimento nostis, quantum per verba serenissimae dominae vestrae prodestis quotidie sollicite perscrutari debetis.
Peto autem ut parvulos dominos quos nutritis praecipue moribus instruere curetis, et gloriosos eunuchos qui eis deputati sunt admonere ut ea illis loqui debeant quae eorum mentes in charitate circa se invicem et erga subjectos in mansuetudine compungant, ne si quid odii modo inter se conceperint, in aperto postea erumpat. Verba siquidem nutrientium aut lac erunt, si bona sunt, aut venenum, si mala. Talia ergo nunc eis suggerant quae postmodum ostendant quam bona fuerint quae a nutritorum suorum ore suxerunt.
782 Praeterea triginta auri libras dilectus filius meus Sabinianus diaconus ab excellentia vestra transmissas in redemptionem captivorum dandas atque pauperibus erogandas detulit, de quibus gaudeo, sed mihi pertimesco, quia apud tremendum judicem non solum de sancti Petri apostolorum principis substantia, sed etiam de vestris rebus rationem redditurus vado. Vobis autem omnipotens Deus pro terrenis coelestia, pro temporalibus aeterua restituat. Indico vero quia ex Crotonensi civitate, quae, super Adriaticum mare in terra Italiae posita, transacto anno a Langobardis capta est, multi viri ac multae mulieres nobiles in praedam ductae sunt, et filii a parentibus, parentes a filiis, et conjuges a conjugibus divisi, ex quibus aliqui jam redempti sunt. Sed quia gravia pretia eis dicunt, multi apud nefandissimos Langobardos hactenus remanserunt. Mox autem medietatem pecuniae quam transmisistis, in eorum redemptionem transmisi. De medietate vero ancillis Dei, quas vos Graeca lingua monastrias dicitis, lectisternia emere disposui, quia in lectis suis gravi nuditate in hujus hiemis vehementissimo frigore laborant, quae in hac urbe multae sunt. Nam juxta notitiam qua dispensantur tria millia reperiuntur. Et quidem de sancti Petri apostolorum principis rebus octoginta annuas libras accipiunt. Sed ad tantam multitudinem ista quid sunt, maxime in hac urbe, ubi omnia gravi pretio emuntur? Harum vero talis vita est, atque in tantum lacrymis et abstinentia districta, ut credamus quia si ipsae non essent, nullus nostrum jam per tot annos in loco hoc subsistere inter Langobardorum gladios potuisset. (Cf. Joan. Diac. l. II, n. 27.)
Praeterea benedictionem sancti Petri apostoli clavem a sacratissimo ejus corpore transmisi, de qua videlicet clavi hoc est gestum quod narro miraculum. Dum eam quidam Langobardus civitatem ingressus in Transpadanis partibus invenisset, quia sancti Petri clavis esset despiciens, sed pro eo quod eam auream vidit facere sibi ex illa aliquid aliud volens, eduxit cultellum ut eam incideret. Qui mox cultellum cum quo eam per partes mittere voluit, arreptus per spiritum, sibi in gutture defixit, eademque hora exstinctus cecidit. Et dum illic rex Langobardorum Autharith atque alii multi ejus homines adessent, et is qui se percusserat, seorsum mortuus, clavis vero haec seorsum jaceret in terra, factus est omnibus vehementissimus timor, ut eamdem elavem de terra levare nullus praesumeret. Tunc quidam Langobardus catholicus, qui sciebatur orationi et eleemosynis deditus, Minulfus nomine, vocatus est, atque ipse hanc levavit de terra. Autharith vero pro eodem miraculo aliam clavem auream fecit, atque cum ea pariter ad sanctae memoriae decessorem meum transmisit, indicans quale per eam miraculum contigisset. Ipsam ergo vestrae excellentiae transmittere studui, per quam omnipotens Deus superbientem et perfidum hominem peremit, ut per eam vos qui eum timetis et diligitis, et praesentem salutem et aeternam habere valeatis.
873 EPISTOLA XXVII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM. Universalis vocabulum a Constantinopolitano episcopo usurpari, non magni interesse sentiebat cum imperatore Anastasius. :Gregorius hocce vocabulo universam Ecclesiae fidem corrumpi contendit.
- Gregorius Anastasio episcopo Antiocheno.
Desideratam suavissimae vestrae sanctitatis epistolam communi filio Sabiniano diacono deferente suscepi, in qua non linguae, sed animae verba profluebant. Et non mirum si bene loquitur qui perfecte vivit. Quia enim per magistrum spiritum in schola cordis praecepta vitae didicistis, terrena cuncta despicere, ad coelestem patriam festinare, quantum vos in bono profecistis, tantum bona etiam de aliis sentitis. Dum vero in scriptis vestrae beatitudinis multa de me dici laudabilia audirem, intellexi studium, quia commemorare voluistis non quid sum, sed quid esse debeam. Illud vero quod me dicitis morum meorum debere reminisci, et maligno spiritui quaerenti animas cribrare pro nulla causa locum dare, ego quidem me semper malis moribus fuisse recolo, atque eosdem in me mores si possum vincere ac delere summopere festino. Si tamen, ut vos creditis aliquid boni habui, in omnipotentis Dei adjutorio confido quia oblitus non sum. Sed sanctitas vestra, ut video, in praemissis verbis dulcedinis, et subsequenti hoc verbo epistolam suam api esse similem voluit, quae mel simul et aculeum portat, ut me et melle satiaret, et aculeo pungeret. Sed inter haec ego ad meditandam Salomonis vocem redeo: Quia meliora sunt vulnera diligentis, quam inimici blandientis oscula (Prov. XXVII, 6).
Quod vero dicitis pro nulla causa dare nos locum scandalo debere, haec mihi et piissimus Dominus filius vester, pro cujus vita incessanter orandum est, jam saepius scripsit; et quod ille ex potestate, scio quia hoc vos ex amore dicitis. Nec miratus sum vos in vestris epistolis imperialia verba posuisse, quia habent inter se maximam cognationem amor et potestas. Nam utraque principaliter praesuirunt, utraque per auctoritatem semper loquuntur.
Et quidem in suscipienda fratris et consacerdotis nostri Cyriaci synodica epistola dignum non fuit ut pro causa profani vocabuli moras facerem, ne unitatem sanctae Ecclesiae perturbarem; sed tamen de eodem superstitioso et superbo vocabulo eum admonere studui, dicens quia pacem nobiscum habere non posset, nisi elationem praedicti verbi corrigeret, quam primus apostata invenit. Vos tamen eamdem causam nullam esse dicere non debetis, quia si hanc aequanimiter portamus, universae Ecclesiae fidem corrumpimus. Scitis enim quanti non solum haeretici, sed etiam haeresiarchae de Constantinopolitana Ecclesia sunt egressi. Et ut de honoris vestri injuria taceam, si unus episcopus vocatur universalis, universa Ecclesia corruit, si unus universus cadit. Sed absit haec stultitia, absit haec levitas ab auribus meis. 874 In omnipotente autem Domino confido, quia quod promisit citius impleturus est: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 18, 11).
Haec occupatus in multis ad epistolarum vestrarum dicta in brevitate respondi; nam quae modo loqui per scripta non debeo, in animo signata manent. Peto ut me beatitudo vestra in suis sanctis orationibus semper ad memoriam reducat, quatenus a malis me temporalibus et aeternis vestrae intercessiones eripiant. Pro serenissimo autem domino imperatore studiose et ferventer orate, quia valde est ejus vita mundo necessaria. Cesso autem amplius dicere, quia et vos non dubito scire.
EPISTOLA XXVIII. AD THEODORUM MEDICUM. Missas in captivos et pauperes eleemosynas laudat. Clavem a corpore sancti Petri vicissim mittit.
- Gregorius Theodoro medico Constantinopolitano.
Dilectissimus filius meus Sabinianus diaconus ad me reversus nulla mihi gloriae vestrae scripta detulit, sed ea quae transmissa sunt captivis et pauperibus deportavit, unde et intellexi causam. Ideo enim homini loqui per epistolas noluistis, quia omnipotenti Deo verbum in bona operatione feceratis. Habet enim haec eadem vestra operatio vocem propriam, quae ad aures Dei secretas clamat, sicut scriptum est: Absconde eleemosynam iu sinu pauperis, et haec pro te exorabit (Eccli. XXIX, 15). Et quidem mihi, fateor, triste est aliena expendere, et super eas quas de substantia ecclesiastica habeo adhuc etiam de rebus suavissimi filii mei domni Theodori rationes ponere. Vestrae tamen benignitati congaudeo, quia sollicite attenditis, atque custoditis hoc quod Veritas dicit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Et hoc quod scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Paulus quoque apostolus ait: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae sit inopiae supplementum (II Cor. VIII, 14). Tobias filium admonet, dicens: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem parum, etiam de exiguo libenter impertire (Tob. IV, 9). Vos itaque haec omnia praecepta servatis; sed pro nobis ut oretis petimus, ne laborum vestrorum fructus indiscrete et non sicut necesse est dispensemus, ne unde vos peccata minuitis, nos inde cumulemus. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, sicque vobis in terreno palatio humanam gratiam tribuat, ut post longa vos tempora ad coelestis palatii gaudia aeterna perducat.
Benedictionem vero sancti Petri apostolorum principis, quem multum diligitis, clavem a sacratissimo ejus corpore vobis transmisimus, in qua ferrum de catenis ejus clausum est, ut quod illius collum ligavit ad martyrium, vestrum ab omnibus peccatis solvat.
875 EPISTOLA XXIX. AD ANDREAM. Contemnendas saeculi dignitates, ut coelestibus liceat studiis vacare.
- Gregorius Andreae.
Magnitudinis vestrae scripta suscipiens, cognita salute vestra, gavisus sum, et de benignitate piissimae domnae, quae erga vos suam gratiam ostendere dignata est, valde laetatus. Et quod domna Constantina, clarissima puella, priusquam nuptias faceret, ab hujus mundi illecebris est erepta, vehementer exsulto. Illud autem quod vos in militiam sponsi ejus intrasse dixistis, et quod serenissimo domno imperatori commendari voluistis, ut vobis aliqua injungat, ubi vos utiles esse existimat, mentem meam non modico moerore tetigit, quia ego bonitatem morum vestrorum in aliud tendere semper existimavi. Multos autem novi qui in servitio reipublicae positi vehementer affliguntur, quia eis non licet vacare et peccata sua plangere; et vos quare, nescio, implicari desideratis? Cur enum, magnifice fili, non consideras quia mundus in fine est? Omnia urgentur quotidie, ad reddendas rationes aeterno et tremendo judici ducimur. Quid ergo aliud nisi de adventu illius cogitare debemus? Vita enim nostra naviganti est similis: is namque qui navigat stet, sedeat, jaceat. Vadit, quia impulsu navis ducitur. Ita ergo et nos sumus, qui sive vigilantes, sive dormientes, sive tacentes, sive loquentes, sive ambulantes, sive volentes, sive nolentes, per momenta temporum quotidie ad finem tendimus. Cum igitur finis nostri dies advenerit, ubi nobis erit omne quod modo cum tanta cura quaeritur et cum sollicitudine congregatur? Non ergo honor, non divitiae quaerendae sunt, quae dimittuntur. Sed si bona quaerimus, illa diligamus quae sine fine habebimus. Si autem mala pertimescimus, illa timeamus quae a reprobis sine fine tolerantur.
Hoc ipsum vero esse in obsequio piissimi principis, quanta est mentis occupatio in appetitu terrenae gratiae, et quantus est timor ne haec eadem gratia perdatur, si adepta fuerit? Perpende ergo quae poena sit, aut prosperitatis desiderio fatigari, aut adversitatis timore pavescere. Unde magis suadeo ut magnitudo vestra in suo proposito quondam, in pauco tempore delectabili receptaculo peregrinationis vivere studeat, et quietam ac tranquillam vitam ducere, sacris lectionibus vacare, coelestia verba meditari, in aeternitatis amore se accendere, de terrenis rebus secundum vires bona opera agere, et regnum perpetuum in 876 eorum remuneratione sperare. Sic autem vivere, jam in aeternitatis vita partem habere est.
Haec, magnifice fili, loquor, quia multum te diligo. Et quia in procellas et fluctus tendis, verborum meorum funibus te ad littus revoco; et si trahentem sequi volueris, quae pericula evaseris, quae gaudia inveneris, in ipso quietis tuae littore positus agnosces.
Praeterea gratias ago quia me de duabus personis quae cum glorioso Callicino venerunt cautum reddere studuistis quamvis personae ejus quam prius magnitudo vestra nominavit, jam in malis non modicum experimentum tenemus. Sed quia mala sunt tempora, omnia cum gemitu portamus. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, detque vobis et hic bene agere, et apud se in perpetuum in aeterna gloria gaudere.
EPISTOLA XXX. AD NARSAM RELIGIOSUM. Afflictum consolatur. A Christiano adversa non recusanda ostendit. Cur monasteriorum incolis, aliisve Constantinopoli degentibus non scribat. Gaudet de Esychiae transitu. Domnae Dominicae quid agendum. Mittit munuscula. Anatolium commendat.
- Gregorius Narsae religioso.
Cum Romanum defensorem ad urbem regiam mitterem, diu scripta vestra requisivit, sed inveniri minime potuerunt: postmodum vero inter multas aliorum epistolas sunt inventa, in quibus mihi dulcedo vestra suas afflictiones et tribulationes spiritus indicat, et adversitates malorum hominum manifestat. Sed, rogo, in his omnibus revoca ad mentem hoc quod et credo, quia nunquam oblivisceris: Quia omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Qua in re ego fidenter dico quia minus pie vivis, si minus persecutionem pertuleris. Idem quoque doctor gentium quid aliud discipulis dicat audiamus: Ipsi scitis, fratres, nostrum introitum ad vos, quia non inanis fuit, sed ante passi et contumeliis affecti (I Thess. II, 1). Ecce, dulcissime fili, praedicator sanctus ingressum suum vacuum fuisse perhibuit, si contumelias non pertulisset; et tua charitas dicere bona vult, sed mala perpeti recusat. Unde necesse est ut inter adversa se strictius accingat, ut desiderium ad amorem Dei atque studium bonae operationis ipsa plus adversitas augeat. Sic semina messium gelu cooperta fertilius germinant, sic ignis flatu premitur ut crescat. Scio quidem quia ex tot malarum linguarum sermonibus perversis tempestatem validam pateris, in mente contradictionum fluctus sustines. Sed redeat ad animum quod per Psalmistam Dominus dicit: Exaudivi te 877 in abscondito tempestatis, probavi te ad aquas contradictionis (Psal. LXXX, 8). Si enim inter contradicentes ea quae Dei sunt egeris, tunc verus operator probaris.
Dulcissima autem vestra charitas mihi scripsit, ut monasteriis quae per orationes et magisterium vestrum a filio nostro domno Paulo instituta sunt, aliquid admonendo scriberem. Sed si Dei sunt vasa, scio quia per compunctionis gratiam fontem sapientiae intus habent, et meae siccitatis guttas parvulas suscipere non debent. Perfecta vero vestra sapientia recolit quia in paradiso pluvia non fuit, sed fons ascendebat de medio paradisi, qui irrigaret faciem terrae. Illae ergo animae quae per compunctionis gratiam fontem in semetipsis habent, de aliena lingua pluviam necessariam non habent.
Per scripta autem vestra mihi transitum domnae Esychiae nuntiastis; et magna exsultatione gavisus sum, quia illa bona anima feliciter ad suam patriam pervenit, quae in patria laborabat aliena. Gloriosas autem filias meas domnam Dominicam, et domnam Eudochiam mea vice salutate. Sed quia praedictam domnam Dominicam jam diu est quod audio praepositam factam, in hoc circa eam vestra charitas vigilet, ut quia jam servire in labore terreni palatii non compellitur, omnes mundi hujus strepitus perfecte fugiat, totam se Deo conferat, nihil de se extra se relinquat; sed et quantas valet animas in Creatoris sui servitium colligat, ut earum mentes per verbum ejus gratiam compunctionis accipiant, et tanto celerius ipsa ab omnibus peccatis suis absoluta sit, quanto per ejus vitam et linguam etiam aliarum animae peccatorum suorum nexibus eruperint. Quia autem nemo hominum in hoc mundo sine peccato est, et quid est aliud peccare nisi a Deo fugere? fiducialiter dico etiam eamdem filiam meam peccata aliqua habere. Ut ergo dominae suae, id est aeternae sapientiae perfecte satisfaciat, quae sola fugit, cum multis redeat. Aversionis enim suae culpa nulli imputabitur, quae revertens lucrum reportat.
Domnum autem Alexandrum et domnum Theodorum mea per vos peto vice salutari. Quod vero scribitis, ut excellentissimae filiae meae domnae Gurdiae, et sanctissimae filiae ejus domnae Theoctistae, et magnificis earum hominibus domno Marino, et domno Christidoro scribere debeam, eosque aliquid de anima sua admonere, bene scit dulcissima vestra magnitudo quia hodie in Constantinopolitana civitate qui de Latino in Graecum dictata bene transferant non sunt. Dum enim verba custodiunt, et sensus minime attendunt, nec verba intelligi faciunt, et sensus frangunt. Pro qua re praedictae filiae meae domnae Gurdiae breviter scripsi, nam caeteris tacui. Duas autem camisias, et quatuor oraria vobis transmisi, quae praedictis viris ex benedictione sancti Petri peto humiliter offerri. Praeterea quidam moriens unum mihi puerulum dimisit: de cujus anima cogitans, eum dulcedini vestrae transmisi, ut in ejus vivat in hac terra servitio per quem ad libertatem coeli valeat pervenire. Dilectissimum autem filium meum Anatolium diaconum, quem ad facienda responsa Ecclesiae in urbem regiam transmisi, peto ut frequenter dulcissima vestra charitas visitet, ut post labores quos in causis saecularibus patitur, in verbo Dei vobiscum requiem inveniat, et quasi quodam candido linteo ejusdem laboris terreni sudorem detergat. Quem personis omnibus quae vobis notae sunt commendate, quamvis scio quia si perfecte cognoscitur, commendatione non eget. Vos autem quantum sanctum Petrum apostolum, quantum me diligitis, in ipso monstrate. Omnipotens autem Deus dulcissimam mihi charitatem vestram ab interioribus hostibus exterioribusque custodiat; et quando ei placuerit, ad coelestia vos regna perducat. (Vide l. I, ep. 6.)
EPISTOLA XXXI. AD CYRIACUM EPISCOPUM. De submovendo profano vocabulo, ut pax Ecclesiae conservetur, et scandala multorum auferantur.
- Gregorius Cyriaco episcopo Constantinopolitano.
Scripta beatitudinis vestrae suscepimus, quae nobis non linguae, sed animae verba loquebantur. Aperiebant etenim mentem, quae tamen mihi clausa non erat, quia per memetipsum suavitatis ipsius experimentum tenebam. Unde omnipotenti Deo incessanter gratias refero, quia si erga nos in corde vestro virtutum mater charitas permanet, bonorum operum ramos nunquam amittitis, qui ipsam bonitatis radicem tenetis. Oportet ergo ut mihi atque omnibus fratribus vestris ejusdem charitatis pulchritudinem in hoc primum opere monstretis, ut verbum superbiae, per quod grave scandalum in Ecclesiis generatur, auferre festinetis, hoc modis omnibus implentes quod scriptum est: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Et rursus: Nullam occasionem dare adversario maledicti gratia (I Tim. V, 14). Tunc enim ostensa charitas vera est, si per typum superbiae inter nos schisma non fuerit. Ego enim Jesum testem invoco in anima mea, quia a summo 879 usque ad ultimum nulli hominum dare scandali occasionem volo. Omnes magnos esse et honorabiles cupio, quorum tamen honor honori omnipotentis Dei non detrahat. Nam quisquis se contra Deum honorari appetit, mihi honorabilis non est. Sed ut cognoscatis quam erga vestram beatitudinem habeam voluntatem, dilectis simum filium meum Anatolium diaconum ad piissimorum dominorum vestigia transmisi, qui eorum pietati ac vestrae fraternitati satisfaciat, quia nulli in hac causa nocere appeto, sed humilitatem Deo placitam, et sanctae Ecclesiae concordiam custodire. Et quia hostis omnipotentis Dei Antichristus juxta est, studiose cupio ne proprium quid inveniat non solum in moribus, sed etiam in vocabulo sacerdotum. Ea ergo quae novo modo introducta sunt ipso ordine quo illata sunt auferantur, et pax nobis illibata in Domino permanebit. Nam quae erit inter nos dulcedo, quae charitas, si nosmetipsos voce refovemus, et rebus pungimur? Hoc ergo vestra sanctitas agat, ut bona quae dicitis nos in cordis medulla sentiamus quatenus dum in unanimitate corda fuerint sacerdotum, pro piissimorum dominorum vita deprecantes, tanto citius exaudiri mereamur, quanto et orationes vestras ante Dei oculos pax illuminat, et discordiae macula non obscurat.
EPISTOLA XXXII. AD ANASTASIUM PRESBYTERUM. De contentione tollenda quae inter patrem monasterii, quod Neas dicitur, et Jerosolymorum episcopum exorta erat.
- Gregorius Anastasio presbytero.
Quia bonus homo de bono thesauro cordis sui bona proferat (Matth. XII, 35; Luc. VI, 45), hoc tua charitas et semper vivendo, et modo mihi in epistola sua loquendo monstravit; in qua inveni duos quosdam de virtutibus litigantes, te videlicet pro charitate, atque alium pro timore et humilitate contendere. Et quamvis in multis occupatus, quamvis Graecae linguae nescius, in contentione tamen vestra judex resedi; sed, requisita veritate, in meo judicio contradictorem tuum ipse vicisti per apostolicam sententiam, quam vobis contendentibus protuli: Quia timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. Quoniam timor paenam habet; qui autem timet, non est perfectus in charitate. Tua itaque fraternitas quantum in charitate perfecta sit scio. Et quia omnipotentem Deum multum diligit, oportet ut de proximo multum praesumat. Non enim loca vel ordines Creatori nostro nos proximos faciunt, sed ei nos aut merita bona jungunt, aut mala disjungunt. Quia ergo adhuc incertum est quis interius qualis sit, cur non audebas scribere, dum inter me et te quis sit superior ignores? Et quidem bene te vivere scio, me autem multis oneratum peccatis novi. Sed etsi ipse peccator es, me tamen multo melior, quia tu tua tantummodo, ego vero et eorum qui mihi commissi sunt peccata porto. In hoc ergo te altum, in hoc te magnum aspicio, 880 quia ante humanos oculos in magno atque in alto loco minime profecisti; in quo saepe dum exterius ab hominibus honor tribuitur, ad ima animus mergitur, quia curis discerpentibus gravatur. Tibi autem omnipotens Deus juxta hoc quod scriptum est: Ascensus in corde disposuit, in convalle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 6). Multo autem me altior, multo sublimior videri poteras, si neque ducatum monasterii, quod Neas dicitur, suscepisses, quia in eodem monasterio, sicut audio, monachorum quidem species tenetur, multa vero sub sanctitatis habitu saecularia aguntur. Sed etiam ad hoc te existimabo coelesti gratia pervenisse, si ea quae in loco illo omnipotenti Deo displicent te fuerint duce correcta.
Sed quia inter patrem ejusdem monasterii, et pastorem Jerosolymorum Ecclesiae semper esse jurgia consueverunt, credo quod omnipotens Deus idcirco dilectionem tuam et sanctissimum fratrem et consacerdotem meum Amos esse uno tempore Jerosolymis voluit, ut ea quae praedixi jurgia tolerentur. Nunc ergo ostendite quantum vos prius amastis. Scio quia utrique abstinentes, utrique docti, utrique humiles estis; unde necesse est ut Salvatoris nostri gloria juxta vocem Psalmi in tympano et choro laudetur (Psal. CL, 4). In tympano etenim sonus ex pelle sicca est, in choro vero vocum concordia. Quid igitur per tympanum nisi abstinentia, quid per chorum nisi unanimitas designatur? Quia ergo per abstinentiam Dom num laudatis in tympano, peto per unanimitatem laudetis in choro. Per semetipsam quoque Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Quid per sal nisi sapientia designatur, Paulo attestante qui ait: Sermo vester in gratia semper sale sit conditus (Coloss. IV, 6). Quia ergo per doctrinam verbi coelestis sal habere vos novimus, restat ut per charitatis gratiam etiam inter vos pacem toto corde teneatis. Haec, charissime frater, dico, quia utrosque vos multum diligo, atque omnino pertimesco ne orationum vestrarum sacrificia ex aliqua inter vos dissensione maculentur.
Benedictionem vero quam et prius per Exhilaratum Secundicerium, et postmodum per Sabmianum diaconum transmisistis, cum gratiarum actione suscepi, quia de sancto loco decuit vos sancta transmittere, et cui assidue ministratis, ex vestro ipso munere demonstrare. Omnipotens Deus sua vos dextera protegat, atque a malis omnibus servet illaesos. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 61.)
EPISTOLA XXXIII. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Contendit se temere indiscretum nominatum fuisse, quod Cyriacum episcopum Constantinopolitanam, qui universalem se nominat, reprehenderit.
- Gregorius Mauricio Augusto.
Dominorum pietas provida, ne quid fortasse scandali in unitate sanctae Ecclesiae ex sacerdotum dissensione generari potuisset, semel ac bis 881 me admonere dignata est ut responsales fratris et consacerdotis mei Cyriaci benigne susciperem eosque ad remeandum citius relaxarem. Et licet, piissime domine, apte et provide cuncta praecipiatis, ego tamen invenio quia eorum judicio indiscretus esse ex hac tali admonitione reprehendor. Nunquidnam si ex superbo ac profano vocabulo meus non in modico est animus vulneratus, tantae indiscretionis esse potui ut nescirem quid unitati fidei, quid concordiae ecclesiasticae deberem, et fratris mei responsales et synodicam epistolam suscipere cujuslibet causae amaritudine interveniente recusarem? Absit hoc. Nimis mihi fuerat desipuisse sic sapere. Aliud namque est quod conservandae unitati fidei, atque aliud quod debemus compescendae elationi. Distinguenda ergo erant tempora, ne praedicti fratris mei ex quolibet articulo novitas turbaretur. Unde et responsales ejus cum magno affectu suscepi. Quidquid debui charitatis exhibui, meliusque eos quam consuetudo prisca fuerat honoravi, et mecum feci eos sacra missarum solemnia celebrare, quia sicut meus diaconus ad exhibenda sancta mysteria illi non debet ministrare, qui elationis culpam aut commisit, aut commissam ab aliis ipse non corrigit, ita ministri illius in celebratione missarum mihi adesse debuerunt, qui, custodiente Deo, in superbiae errorem non cecidi. Eumdem vero fratrem et coepiscopum meum studiose admonere curavi, ut si habere pacem omnium concordiamque desiderat, ad stulti vocabuli se appellatione compescat. De qua re mihi in suis jussionibus dominorum pietas praecepit, dicens, ut pro appellatione frivoli nominis inter nos scandalum generari non debeat. Sed rogo ut imperalis pietas penset quia alia sunt frivola valde innoxia, atque alia vehementer nociva. Nunquid non cum se Antichristus veniens Deum dixerit, frivolum valde erit, sed tamen nimis perniciosum? Si quantitatem sermonis attendimus, quae sunt syllabae; si vero pondus iniquitatis, universa pernicies. Ego autem fidenter dico quia quisquis se universalem sacerdotem vocat, vel vocari desiderat, in elatione sua Antichristum praecurrit, quia superbiendo se caeteris praeponit. Nec dispari superbia ad errorem ducitur, quia, sicut perversus ille, Deus videri vult super omnes homines ita quisquis iste est, qui solus sacerdos appellari appetit, super reliquos sacerdotes se extollit. Sed quoniam Veritas dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11; XVIII, 14), scio quia quaelibet elatio tanto citius rumpitur, quanto amplius inflatur. Illis ergo pietas vestra praecipiat ne quod per appellationem frivoli nominis scandalum gignant, qui in superbiae typum ceciderunt. Nam peccator ego, qui auctore Deo humilitatem teneo, admonendus ad humilitatem non sum. Omnipotens autem Deus serenissimi nostri vitam et ad pacem sanctae Ecclesiae et ad utilitatem reipublicae Romanae per 882 tempora longa custodiat. Certi etenim sumus quia si vos vivitis, qui coeli Dominum timetis, nulla contra veritatem superba praevalere permittetis.
EPISTOLA XXXIV. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Romae susceptos et ad communionem admissos Cyriaci responsales; suum vero Diaconum Cyriaco, intolerabilis superbiae reo, communicare non debuisse. Orthodoxam quidem ejus synodicam; sed in ea damnari Eudoxium quemdam, hactenus, ut ipse putat, indamnatum. Isauriae monachos, sub Joanne Cyriaci decessore, de haeresi inique damnatos ostendit.
- Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino, et Anastasio episcopo Antiocheno.
Charitas qua vobis valde constrictus sum tacere me minime permittit, ut sanctitas vestra quaecunque apud nos aguntur agnoscat, et, falsis rumoribus non decepta, suae justitiae atque rectitudinis viam, sicut perfecte coepit, perfectius teneat. Responsales siquidem fratris et consacerdotis nostri Cyriaci venientes, ejus ad me synodicam detulerunt epistolam. Et quidem inter nos et ipsum, sicut vestra beatitudo novit, propter appellationem profani nominis est gravis discordia, sed in causa fidei transmissos responsales ejus existimavi esse suscipiendos, ne culpa elationis quae in Constantinopolitana Ecclesia pene contra omnes sacerdotes exorta est, dissensionem fidei et rixam ecclesiasticae faceret unitati. Eosdem vero responsales, quia hoc omnino humiliter precabantur, missarum solemnia mecum celebrare feci, quia sicut et serenissimo domno imperatori intimare studui, responsales fratris et consacerdotis nostri Cyriaci mihi communicare debuerunt, quia auctore Deo in elationis errorem non cecidi. Meus vero diaconus cum praedicto fratre nostro Cyriaco missarum solemnia celebrare non debet, quia per profanum vocabulum culpam superbiae aut commisit, aut sequitur; ne si, quod absit, procedit ei in tali elatione posito, vanitatem stulti nominis confirmare videamur. Eumdem vero fratrem admonere studui, ut sese a tali elatione corrigat, quia si hanc non correxerit, pacem nobiscum nullo modo habebit.
Praeterea idem frater noster omnia in suis synodicis catholice, Deo auctore, locutus est. Quemdam vero Eudoxium damnavit, quem neque in synodis damnatum invenimus, neque a decessoribus ejus in suis synodicis reprobatum. Et canones quidem Constantinopolitani concilii Eudoxianos damnant; sed quis fuerit eorum auctor Eudoxius, minime dicunt. Romana autem Ecclesia eosdem canones vel gesta synodi illius hactenus non habet, nec accepit; in hoc autem eamdem synodum accepit, quod est per eam contra Macedonium definitum. Reliquas vero 883 haereses quae illic memoratae sunt, ab aliis jam Patribus damnatas reprobat. De Eudoxianis vero nihil hactenus agnovit. In historia autem Sozomeni de quodam Eudoxio qui Constantinopolitanae Ecclesiae episcopatum arripuisse dicitur, aliqua narrantur. Sed ipsam quoque historiam sedes apostolica suscipere recusat, quoniam multa mentitur, et Theodorum Mopsuestiae nimium laudat, atque usque ad diem obitus sui magnum doctorem Ecclesiae fuisse perhibet. Restat ergo ut si quis illam historiam recipit, synodo quae piae memoriae Justiniani temporibus de tribus capitulis facta est contradicat. Qui vero huic contradicere non valet, illam historiam necesse est ut repellat. In Latina vero lingua de hoc Eudoxio nunc usque, neque in Philastro, neque in beato Augustino, qui multa de haeresibus conscripserunt, neque in aliis Patribus aliquid invenimus. Charitas igitur vestra si quis apud Graecos probatorum Patrum de eo sermonem fecit, suis mihi epistolis innotescat.
Praeterea ante triennium, cogente causa monachorum Isauriae, qui haeretici accusabantur, satisfaciens mihi quondam frater et consacerdos meus domnus Joannes litteras misit, quibus nitebatur ostendere eos Ephesinae synodi definitionibus contradixisse; et velut ex eadem synodo certa nobis quibus ipsi obsisterent capitula destinavit. Inter alia autem scriptum illic continebatur de Adae anima, quia in peccato mortua non fuerit, eo quod diabolus in cor hominis non ingrediatur; et si quis hoc dixisset, anathema esset. Quae cum mihi relecta fuissent, valde contristatus sum. Si enim Adae, qui primus peccavit, anima in peccato mortua non est, quomodo de ligno vetito ei dictum est: In quacunque die comederitis ex eo. morte moriemini (Genes. II, 17)? Et certe comedit Adam et Eva de ligno vetito, et tamen in carne sua ultra nongentos annos postmodum vixerunt. Constat itaque quia in carne non est mortuus. Si ergo in anima mortuus non est, quod dici nefas est, falsam sententiam de illo protulit Deus, qui dixit quia qua die comederet moreretur. Sed absit hic error, absit a vera fide. Nos enim primum hominem qua die peccavit, anima mortuum dicimus, atque per hunc omne genus humanum in hac mortis et corruptionis poena damnatum. Per secundum vero hominem, et modo a morte animae, et postmodum ab omni corruptione carnis in aeterna resurrectione liberari nos posse confidimus. Sicut autem et praedictis responsalibus diximus: Adae animam peccato mortuam dicimus, non a substantia vivendi, sed a qualitate vivendi. Quia enim aliud est substantia, atque aliud qualitas, non est ejus anima ita mortua, ut non esset; sed ita mortua, ut beata non esset. Qui tamen Adam postmodum per poenitentiam ad vitam rediit.
884 Quod vero diabolus cor hominis ingrediatur, si Evangelio creditur, non negatur. Ibi enim scriptum est: Et post buccellam introivit in eum Satanas (Joan. XIII, 27). Et rursus ibi dicitur: Cum diabolus jam se misisset in cor Judae, ut traderet eum Judas (Ibid., 2). Hoc autem qui negat, in Pelagianam haeresim cadit. Quia ergo perscrutantes Ephesinam synodum, nihil in ea tale invenimus contineri, de Ravennati quoque Ecclesia vetustum valde Codicem ejusdem synodi ad nos deferri fecimus, et synodo quam habemus eum ita concordare invenimus, ut in nullo discreparet, et nihil aliud contineret in definitione anathematis et reprobationis, nisi quod duodecim capitula beatae memoriae Cyrilli reprobant. Hanc autem totam rationem multo latius subtiliusque praedictis responsalibus ejus in praesenti positi reddidimus, atque eis plenissime satisfecimus. Igitur ne vel haec, vel aliqua similia illic subrepant, quae sanctam Ecclesiam scandalizent, necesse nobis fuit haec ipsa sanctitati vestrae indicare. Et quamvis fratrem et coepiscopum nostrum Cyriacum noverimus orthodoxum, tamen propter alios cauti esse debemus, ut antequam ad publicum prodeant, errorum semina conculcentur.
Scripta autem vestrae sanctitatis communi filio Sabiniano diacono veniente suscepi. Sed quia horum lator jam ad egrediendum paratus retineri non potuit, ad haec responsali meo diacono veniente respondebo. (Vide sup. ep. 31.)
EPISTOLA XXXV AD DOMINICUM EPISCOPUM. Corripiat monachos regularem disciplinam fuga eludentes atque impune vagantes. Episcopos ab illis defensandis deterreat.
- Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi.
Licet fraternitatem tuam erga monasteriorum curam pastorali vigilantia credamus esse sollicitam, ea tamen quae de monasterio in Africana provincia posito cognovimus, vobis necessario praevidimus indicare. Queritur autem Cumquodeus abbas lator praesentium, quia si quando monachos quibus praeesse dignoscitur sub regulari voluerit disciplina restringere, monasterium temere deferant, et licite quocunque voluerint vagantes existant. Quia ergo hoc et ipsis omnino perniciosum est, et aliis perditionis monstrat exemplum, hortamur fraternitatem vestram, ut si ita est, ecclesiasticam in illos correptionem exerceat, et congrua eos ultione a tali procul dubio praesumptione suspendat; atque ita ad obediendum salubri provisione superbientes animos jugo disciplinae subjiciat, ut quos ad hujus pravitatis excessum eorum poterat imitatio provocare, emendatio a culpa revocet, et suis, ut dignum est, 885 doceat praepositis obedire. Quia vero a quibusdam episcopis excedentes monachos perhibet defensari, fraternitas vestra in hoc studeat esse sollicita, et eos a tali defensione, sua modis omnibus interminatione compescat. Mense Julio, indictione 15.
EPISTOLA XXXVI. AD DYNAMIUM ET AURELIAM. Orationi, lectioni, et operibus bonis semper intenti, ad meliora proficiant. Codicem pollicetur.
- Gregorius Dynamio et Aureliae per Franciam.
Scriptorum vestrorum pagina lectione percussa magnam nobis studio vestro contulit indicato laetitiam, quia per hoc quod vos sacrae lectionis pabula quaerere et supernae patriae desiderare gaudia nuntiavit, dilectionem vestram religiosam conversationem non solum amare nomine, sed etiam tenere vira monstravit. Et quoniam desiderata vos adepturos esse confidimus, vehementi vobis cor nostrum exsultatione congaudet. Nam quia hujusmodi desiderium gratia divina non deserat, ipsa nos Veritas testimonio suae vocis informat, dicens: Omnis qui quaerit invenit, qui petit accipit, et pulsanti aperietur (Matth. VII, 8; Luc. XI, 12). Hac itaque fulti certitudine, de ejusdem Redemptoris nostri misericordia nihil ambigere, sed spe debemus indubitata praesumere. Nec enim muneris sui largitate frustrabitur, sed vires obtinendi prorsus indulget, qui velle concessit. Nam jam hoc ipsum desideranter appetere donum est. Quia tamen ita de gratia debemus superna praesumere, ut non simus negligentes in oratione vel opere, voce ejusdem Veritatis exprimitur: Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1). Petamus igitur orando, quaeramus legendo, pulsemus operando. Sit igitur mens vigilans, sit undique suspecta, sit ubique sollicita, ut insidiantis possit semper laqueos praecavere. Sed quia quanto hostis noster cautum contra se unumquemque cognoscit, tanto corda sibi resistentium subtili molitur arte subvertere, omnipotentem Dommum assiduis lacrymis et deprecatione poscamus, ut nos veneni ejus non sinat infectione corrumpi; sed contra certamina et latentes suggestiones quas ingerit potentiae suae nos scuto circumtegat; in quo jacula illius illisa frangantur, et cor nostrum percussionis ipsius contactus non vulneret, sed gratiae suae dono ejus nobis insidias et intelligere donet et vincere. Codicem vero quem dirigeremus, talem qui vos, ut petistis, instrueret, minime paratum habuimus, sed in subsequenti transmittemus.
886 EPISTOLA XXXVII. AD DOMINICAM. Quod ad Ecclesiae unitatem redierit congaudet. Hortatur ut Romam ad virum suum veniat.
- Gregorius Dominicae uxori Joannis.
Laetos nos vestrae nimis epistolae reddiderunt, quod vos unitati Ecclesiae sociatas Deo protegente cognovimus. Et quidem sicut et ipsae scribitis, ante hoc facere debuistis, quia talis viri conjugem, nec ad modicum esse decuit a communionis unitate disjunctam. Considerare enim debuistis, gloriosa filia, quanta multitudo fidelium in matris Ecclesiae sinu consistat, quantisque virtutibus sacerdotes, qui in ista fide defuncti sunt, coruscarunt, vel quanta ad corpora sua miracula faciant, atque eos nos non dijudicare, sed plus tantis viris ac sacerdotibus quam tibi credere debuisti. Inter haec tamen omnipotenti Deo gratias agimus, quia ita cordi vestro lumen suae veritatis infudit, ut, erroris sui pulsa caligine, rectam vobis viam, quam sequi et tenere debeatis, ostenderet. Gloriosum autem conjugem vestrum quousque vivimus a nobis dimittere nolumus, et ideo eum ad vos teverti nullatenus confidatis. Et quidem ipse ad vos venire desiderat, sed postquam in civitate Romana est, non potest, non ei licet, quia amoris nostri omnino tenetur vinculis alligatus. Melius est ergo ut vos ad eum venire modis omnibus festinetis, quia caput suum potius membra et sequi debent, et quocunque fuerit comitari.
EPISTOLA XXXVIII. AD DONUM EPISCOPUM. Faustino quindecim argenti libras, aut ex Ecclesiae pecunia, aut e sacratis vasis, in filiarum redemptionem tribuat.
- Gregorius Dono episcopo Messanensi.
Et sacrorum canonum (Grat. 12, q. 2, c. 14), et legalia statuta permittunt ministeria Ecclesiae pro captivorum esse redemptione vendenda. Et ideo quoniam Faustinus lator praesentium, ut filias suas de jugo potuisset captivitatis exuere, trecentorum triginta solidorum probatur debitum contraxisse, ex quibus triginta redditis, ad reliquae quantitatis restitutionem eum certum est non posse sufficere, fraternitatem tuam his hortamur affatibus ut de argento Meriensis Ecclesiae, cujus miles esse dignoscitur, quod apud vos est, quindecim ei libras accepto ab eo desuscepto dare modis omnibus debeatis, ut eo venundato, et restituto debito, 887 necessitate valeat obligationis absolvi. Sed et illud fraternitas vestra debet esse sollicita, ut siquidem de praedicta Ecclesia usuale argentum est, suprascriptam quantitatem accipiat; alioquin de sacratis vos vasis hac in re eam quam praediximus quantitatem praebere necesse est. Nam (Grat. 12, q. 2, c. 16) sicut omnino grave est frustra ecclesiastica ministeria venundare, sic iterum culpa est, imminenti hujusmodi necessitate, res maxime desolatae Ecclesiae captivis suis praeponere, et in eorum redemptione cessare.
EPISTOLA XXXIX. AD JOANNEM EPISCOPUM. Exortam inter abbates duos de agrorum finibus contentionem, ipso praesente, agrimensore adhibito finiendam.
- Gregorius Joanni episcopo Syracusano.
Ne religiosorum virorum corda saecularium rerum intentio a mutua, quod absit, charitate disjungat, magna est sollicitudine studendum, ut facillimum finem res possit in altercationem deducta percipere. Quia, ergo, indicante Caesario, abbate monasterii sancti Petri, quod in loco est qui Baïas dicitur constitutum, comperimus inter eum et Joannem abbatem monasterii sanctae Luciae, in Syracusana civitate constituti, gravem esse exortam de quibusdam finibus quaestionem, ne ipsa inter eos valeat contentio prolongari, certamina eorum agrimensoris definitione prospeximus finienda. Et ideo scripsimus Fantino defensori, ut Joannem agrimensorem, qui de Romana urbe Panormum profectus est, illuc ad fraternitatem vestram debeat destinare. Hortamur ergo ut cum eo ad loca de quibus est contentio debeatis accedere, et utraque parte cominus constituta, loca quae in lite sunt vestra faciatis praesentia terminari, quadraginta tamen annorum utrique parti praescriptione servata. Quaecunque vero definita fuerint, ita servari fraternitas vestra sollicite studioseque provideat, ut denuo nec jurgium exinde aliquod excitari, nec querela aliqua ad nos valeat pervenire.
Caesarius abbas venerabilis, quia noster olim fuerit, fraternitatem vestram credimus non latere, et ideo eum vobis salva aequitate in omnibus commendamus. Et quia in saecularibus causis omnino inexpertus est, vestra eum sollicitudine necesse est adjuvari; sic tamen, ut in cunctis, sic ut decet, rationem et justitiam conservetis.
EPISTOLA XL. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Sancti Petri sedem Romae, Alexandriae, et Antiochiae, unius esse atque unam; inde singularem episcoporum ibi sedentium unionem. Laudat quod haereticos oppugnet. Ligna offert. Mittit vicissim munera.
- Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino.
Suavissima mihi sanctitas vestra multa in epistolis suis de sancti Petri apostolorum principis 888 cathedra locuta est, dicens quod ipse in ea nunc usque in suis successoribus sedeat. Et quidem ego indignum me esse non solum in honore praesidentium, sed etiam in numero stantium agnosco. Sed cuncta quae dicta sunt in eo libenter accepi, quod ille mihi de Petri cathedra locutus est qui Petri cathedram tenet. Et cum me specialis honor nullo modo delectet, valde tamen laetatus sum quia vos, sanctissimi, quod mihi impendistis, vobismetipsis dedistis. Quis enim nesciat sanctam Ecclesiam in apostolorum principis soliditate firmatam, qui firmitatem mentis traxit in nomine, ut Petrus a petra vocaretur? cui Veritatis voce dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19). Cui rursus dicitur: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32). Iterumque: Simon Joannis, amas me? Pasce oves meas (Joan. XXI, 17). Itaque cum multi sint apostoli, pro ipso tamen principatu sola apostolorum principis sedes in auctoritate convaluit, quae in tribus locis unius est. Ipse enim sublimavit sedem, in qua etiam quiescere et praesentem vitam finire dignatus est. Ipse decoravit sedem, in qua evangelistam discipulum misit. Ipse firmavit sedem, in qua septem annis, quamvis discessurus, sedit. Cum ergo unius atque una sit sedes, cui ex auctoritate divina tres nunc episcopi praesident, quidquid ego de vobis boni audio, hoc mihi imputo. Si quid de me boni creditis, hoc vestris meritis imputate, quia in illo unum sumus, qui ait: Ut omnes unum sint, sicut et tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21). Debitum autem salutationis alloquium persolvens, indico quia magno gaudio exsulto, quod vos contra haereticorum latratus assidue laborare cognovi; atque omnipotentem Dominum deprecor ut beatitudinem vestram sua protectione adjuvet, quatenus per linguam vestram de sinu sanctae Ecclesiae omnem radicem amaritudinis evellat, ne rursum germinans impediat multos, et per illam coinquinentur multi. Accepto etenim talento cogitatis quod praeceptum est: Negotiamini dum venio (Luc. XIX, 13). Ego itaque etsi negotiari nihil valeo, lucris tamen negotii vestri congaudeo, hoc videlicet sciens, quia etsi me participem operatio non facit, laboris vestri me participem charitas facit. Quia, sicut aestimo, bonum proximi etiam otioso commune fit, qui de alterius actibus gaudere communiter scit.
Praeterea ligna transmittere volui; sed beatitudo vestra si essent necessaria non indicavit, et majora multo mittere possumus, sed nequaquam talis navis huc mittitur quae haec capere valeat. Minora autem mittere verecundum puto. Quid tamen facere debeam, beatitudo vestra suis mihi epistolis innotescat.
Parvulam vero benedictionem de amatoris vestri sancti Petri Ecclesiae sex minora Aquitanica pallia, et duo oraria transmisi, quia enim multum diligo, etiam de parvis praesumo. Habet enim ipsa dilectio auctoritatem suam, et omnino certa est quia injuria non erit in omne quod amando praesumpserit.
Suscepi autem benedictionem sancti Evangelistae Marci, 889 juxta brevem vestris epistolis insertum. Sed quia colatum ac viritheum non libenter bibo, praesumens cognidium requiro, quod in hac urbe post multa tempora vestra innotescere transacto anno sanctitas fecit. Nam nos hic a negotiatoribus nomen cognidii, et non substantiam comparamus. Peto autem ut contra omnes amaritudines quas in hac vita patior vestrae me sanctitatis oratio fulciat, atque ab his apud omnipotentem Dominum suis intercessionibus defendat.
EPISTOLA XLI. AD CYPRIANUM RECTOREM. Ecclesiae Locrensi idoneum episcopum ordinari procuret.
- Gregorius Cypriano rectori nostro per Siciliam.
Habitatores Locrensis civitatis quemdam ad nos presbyterum adduxerunt, qui eis debuisset episcopus ordinari. Sed quia minime dignus inventus est, ne diu sine proprio possint consistere sacerdote, a nobis admoniti in scrinio promiserunt alium studiose se quaerere, et ad nos consecrandum Deo adjutore perducere. Et ideo ad dilectionem tuam latore praesentium veniente, Marcianum presbyterum dioeceseos Taurianensis Ecclesiae, qui nunc habitat in Ecclesia quae est in Massalargia constituta, dioecesis Catanensis Ecclesiae, ad te facito modis omnibus evocari; atque eum studii tui sit de criminibus, quae ad episcopatum accedere non permittunt cum omni subtilitate requirere. Et si eorum se expertem esse responderit, cum praesentium portitore eum festina dirigere, ut facto in eum decreto, ad nos veniat Deo protegente ordinandus. Si vero est aliquid quod ei possit obsistere, hunc qui ad dilectionem tuam venit, cum omni cura et celeritate dimitte, ut, eo ad loca sua remeante, alter secundum ea quae praemissa sunt requiratur. Datum mense Augusti, indictione 15.
EPISTOLA XLII. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Cum neque lapsum episcopum loco suo restitui, neque ultra tres menses Ecclesiam vacare permittant canones, Cornelii ordinet episcopum.
- Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
Fraternitatis vestrae epistola nuntiante, comperimus Corneliensis Ecclesiae filios assidua 890 supplicatione in loco lapsi quondam episcopi sui consecrandum sibi a vobis poscere sacerdotem, atque vos quid de ea re fieri debeat dubitare, et nostrum evidens exspectare mandatum. Postquam ergo (Grat. dist. 50, c. 11) quemquam criminaliter abscedentem in locum de quo lapsus est nulla permittit ratio revocari, et ultra tres menses Ecclesiam vacare pontifice statuta sacrorum canonum non permittunt, ne, cadente pastore, dominicum gregem antiquus, quod absit, hostis insidiando dilaniet, fraternitas vestra deprecationi eorum consentire, et loco lapsi debet episcopum ordinare. Nam dum non petentes eos etiam ante vestris ad hoc debueratis adhortationibus admonere, postulantes nulla vos oportet excusatione differre, quia Ecclesia Dei diu viduata proprio episcopo remanere non debet.
EPISTOLA XLIII. AD MARINIANUM EPISCOPUM. De submovendo clericorum dominio in monasteriis.
- Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
Dudum (Grat. 18, q. 2, c. 27) ad nos multorum relatione pervenerat monasteria in Ravennatibus partibus constituta omnino clericorum vestrorum dominio praegravari; ita ut occasione quasi regiminis ea, quod dici grave est, velut in proprietate possideant. Quibus non modicum condolentes, decessori vestro epistolas misimus, ut hoc emendare per omnia debuisset. Sed quoniam vitae est termino citius occupatus, ne hoc onus monasteriis remaneret, fraternitati vestrae haec eadem nos scripsisse recolimus. Et quia, ut comperimus, in hujus rei hactenus correctione cessatum est, haec ad vos iterum praevidimus scripta dirigere. Hortamur ergo ut omni mora, omnique excusatione submota, ita monasteria ipsa ab hujusmodi studeatis gravamine relevare; quatenus nullam deinceps in eis clerici, vel hi qui in sacro sunt ordine constituti, ob aliud habeant, nisi orandi tantummodo causa, accedendi licentiam, aut si forte ad peragenda sacra missarum fuerint invitati mysteria. Sed ne vel per cujuslibet monachi (Grat. 16, q. 1, c. 37) aut abbatis promotionem aliquod onus monasteria fortasse sustineant, studendum vobis est ut si quispiam abbatum aut monachorum ex quocunque monasterio ad clericatus officium vel ordinem sacrum accesserit, non illic aliquam habeat ulterius, ut diximus, potestatem, ne monasteria hujus occasionis velamine, quae prohibemus, sustinere onera compellantur. Haec itaque omnia 891 vigilanti cura emendare jam secundo commonita sanctitas vestra non differat; ne si post haec negligentes vos esse, quod non credimus, senserimus, aliter monasteriorum quieti prospicere compellamur. Nam vobis notum sit quia tantae necessitati servorum Dei congregationem amplius subjacere non patimur. Ne vero aliqua vobis excusatio de monachis oriatur, personam huc quam praeviderit utilem ex opere fraternitas vestra transmittat, et ei nos qui cum eo ad vos venire possint monachos deputabimus; quos ut prospexeritis, debeatis in monasteriis ordinare, si tamen talia loca sunt ut sit unde ibi subsistere valeant.
EPISTOLA XLIV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Curet ne Theodorus maleficus, aut Messanensium clericorum aliquis Paulae adversetur.
- Gregorius Cypriano diacono.
Questa nobis est Paula praesentium latrix, quemdam Theodorum ex Judaeo sibi nimis frustra inimicum existere; in tantum, ut, quod dici nefas est, iniquitate maleficiorum eam laedere moliatur, atque ab hominibus Ecclesiae Messanensis eumdem Theodorum contra hoc facinus fortius vindicari. Dilectio igitur tua studeat ut nullus ecclesiasticorum praedictae mulieri in hac causa tentet adversus existere. Sed ad investigandum hoc ipse, ut potueris, esto sollicitus. Et si 892 suprascriptus Theodorus tantae iniquitati obnoxius esse patuerit, ita hoc districta ultione per hos quorum interest facias vindicari, ut et Deus placari possit, et aliis exemplum coercitionis sit.
EPISTOLA XLV. AD CLAUDIUM ABBATEM. Romam quantocius veniat.
- Gregorius Claudio abbati.
Veniente viro reverendissimo Severo episcopo, tuam quoque dilectionem credidi ad beati Petri apostolorum principis limina pariter venire, quia et ita mihi fuerat nuntiatum, et valde ex eodem nuntio laetabar. Sed credo te occupationibus monasterii praepeditum, et idcirco ad me minime venisse. Epistolas vero quas dilectio tua ante hoc tempus transmiserat accipiens, sicut voluisti, secreto relegi. Sed de tribus personis de quibus scripseras, nihil vidi esse possibile; de ea maxime persona, quae hic apud me fuit non suspicor posse aliquid tale utiliter fieri, quae aut naturae simplicitate, aut negligentia torpere mihi visa est. Et ideo dilectio tua si quid valet illic requirat, et sollicite disponat, atque ad me veniat. Si vero venire non valet, vel post aliquantum temporis venire debet, ut usque ad quinque vel sex menses, si vita comes fuerit, mecum faciat, et postea ad propria revertatur. Omnipotens Dei gratia ab omni te adversitate custodiat.