Epistolae (Gregorius Magnus)/VI

This is the stable version, checked on 27 Septembris 2021. Template changes await review.
LIBER SEXTUS.
Saeculo VI

 LIBER V LIBER VII 

LIBER SEXTUS.

recensere

Indictione decima quarta, anno ordinationis ejus sexto. 791 EPISTOLA I. AD MARINIANUM EPISCOPUM. In Joannis decessoris ejus testamento quid ratum esse debeat.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Presbyteri igitur, ac diaconi, atque clerus fraternitatis vestrae oblata nobis petitione conquesti sunt Joannem quondam decessorem tuum condito testamento diversa in Ecclesiae suae gravamina conscripsisse. Et petiverunt ut haec in damnum Ecclesiae suae, prohibente quippe lege, nulla deberent occasione persolvi. Et quamvis, postquam haereditas illius successioque repudiata est, ad haec te satisfacienda ratio nulla constringat, verumtamen ex abundanti his te hortamur affatibus, ut ea quae de Ecclesiae suae vel de acquisitis in episcopatu rebus contra legum fieri statuta disposuit, fraternitas vestra nec auctoritatem praebeat, nec aliqua in his ratione consentiat. Si quid autem de propriis rebus, quas ante episcopatum habuit, quod quidem prius Ecclesiae suae non contulit, fieri voluit vel decrevit, firmum per omnia robur obtinere necesse est, nec quisquam ecclesiasticorum id contra rationem tentet qualibet excusatione convellere.

Quia vero dum viveret (Grat. caus. 12, q. 5, can. 3) saepius a nobis expetiit ut ea quae in monasterio illo contulerat quod juxta ecclesiam sancti Apollinaris ipse construxerat nostra debuissemus auctoritate firmare, et nos facturos hoc esse promisimus, fraternitatem vestram necessario praevidimus adhortandam, ut nihil de his quae illic contulit atque constituit aliquo modo 792 patiatur imminui, sed omnia firma studeat stabilitate servari. Hujus igitur monasterii et collatarum illic rerum quia in testamento quod condidit fecisse noscitur mentionem, sciendum vobis est non ea nos ideo confirmasse, quoniam supremam ejus sequimur voluntatem, sed quia ei hoc, sicut diximus, viventi promisimus. Haec itaque omnia sic sollicite fraternitas vestra implere festinet, quatenus et quae in suprascripto monasterio constituit, et a nobis sunt firmata, serventur, et illa quae in damnum dari vel fieri per testamentum suae decrevit Ecclesiae, nullam, prohibente nempe lege, obtineant firmitatem.

EPISTOLA II. AD CLERUM ET PLEBEM RAVENNAE. Rectam omnino esse Mariniani episcopi fidem testatur.

Gregorius clero et plebi Ecclesiae Ravennae.

Pervenit ad nos quosdam homines, maligni spiritus instigatione pervasos, erga opinionem fratris et coepiscopi nostri Mariniani mentes vestras corrumpere falsa locutione voluisse, dicentes quod idem frater noster minus quam decet sanctam Chalcedonensem synodum veneretur. De qua re omnibus vobis et ipse praesens de integritate suae fidei satisfacit, et nos per omnia testamur eum a cunabulis in sanctae universalis Ecclesiae gremio nutritum rectam praedicationem fidei cum vitae suae attestatione tenuisse. Veneratur enim sanctam Nicaenam synodum in qua Arius, Constantinopolitanam in qua Macedonius, Ephesinam primam in qua Nestorius, et sanctam Chalcedonensem in qua Dioscorus atque Eutyches damnatus est. Si quis autem contra harum quatuor synodorum fidem, 793 et contra sanctae memoriae Leonis papae tomum atque definitionem aliquid unquam loqui praesumit, anathema sit. Proinde satisfactionem plenissimam recipientes, charitate integra, puro corde, pastorem vestrum diligite, ut apud Deum purius fusa ejusdem vobis valeat prodesse intercessio pastoris.

EPISTOLA III. AD MAXIMUM SALONITANUM. Maximus de simonia et de aliis multis accusatus Romam citatur.

Gregorius Maximo praesumptori Ecclesiae Salonitanae.

Quoties contra ecclesiasticam quid gestum dicitur disciplinam, ne nos ante Deum culpa ex dissimulatione redarguat, irrequisitum hoc relinquere non audemus. Pervenit itaque ad nos quod per simoniacam haeresim fueris ordinatus. Sed et alia de te multa hic dicta sunt, de quibus unum quam maxime fuit propter quod necesse habuimus te summopere per scripta nostra prohibere, ne missarum solemnia celebrare debuisses, donec quid esset, verius potuissemus addiscere. Ne ergo filii Ecclesiae diu videantur non habere pastorem, et ne haec quae dicuntur, si indiscussa remanserint, hujusmodi se vitium tendat in plurimos, hortamur ut ad nos venire omni postposita excusatione festines, quatenus servata justitia, haec et cognoscere, et finire secundum canonica instituta Christo revelante possimus. Ita autem fac, ut ad veniendum amplius jam moras non ingeras, ne ipsa te magis absentia obnoxium his quae dicuntur assignet, et nos in te haec res non solum propter dicta crimina, quae purgare subterfugis, sed etiam propter inobedientiae culpam durius, scilicet ut in contumacem, cogat ex concilio ferre judicium.

EPISTOLA IV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Modiorum tritici duo millia det Zenoni episcopo egenis distribuenda.

Gregorius Cypriano diacono.

Zenon frater et coepiscopus noster quosdam in civitate sua alimoniarum necessitatem innotuit 794 sustinere. Quibus quoniam, ut possibile est, aliquod desideramus ferre consultum, idcirco dilectionem tuam ante dicto fratri et coepiscopo nostro mille modios tritici, aut, si plus levare potuerit, usque ad duo millia scriptis te dare praesentibus deputamus. Hortamur igitur ut in his praebendis nullam moram aut excusationem adducas, quatenus, dum tempus sinit, et hic cum Dei adjutorio sine periculo ad propria remeare, et citius valeat necessitatem patientibus subvenire. (Joan. Diac., l. II, c. 15.)

EPISTOLA V. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Laudat illam a recta filii educatione. Candidum presbyterum patrimonii quod erat in Gallia rectorem designatum commendat.

Gregorius Brunichildae reginae Francorum.

Excellentiae vestrae praedicandam ac Deo placitam bonitatem, et gubernacula regni testantur, et educatio filii manifestat. Cui non solum incolumem rerum temporalium gloriam provida sollicitudine conservastis, verum etiam aeternae vitae praemia providistis, dum mentem ipsius in radice verae fidei materna, ut decuit, et laudabili institutione plantastis. Unde non immerito contigit ut cuncta gentium regna praecelleret, quippe qui earumdem gentium creatorem et pure colit, et veraciter confitetur. Sed ut laudabilius in eo fides cum operibus enitescat, adhortationis vestrae eum verba succendant, quatenus sicut sublimem illum inter homines potentia regalis ostendit, ita ante Deum magnum faciat bonitas actionis.

Quia vero multarum rerum experimenta nos admonent de excellentiae vestrae christianitate confidere, idcirco paterno salutantes affectu, quaesumus ut propter amorem beati Petri apostolorum principis, quem toto vos scimus corde diligere, dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum, praesentium portitorem, una cum patrimoniolo ad cujus eum gubernationem transmisimus, auxilio vestri patrocinii foveatis, quatenus, potestatis vestrae gratia roboratus, patrimoniolum ipsum, quod pauperum constat expensis proficere, et salubriter regere, et, si qua exinde ablata sunt, ad jus ipsius patrimonioli valeat reformare. Nam non sine laudis vestrae incremento est quod post tot tempora ad ejusdem patrimonii regimen 795 proprius Ecclesiae homo transmissus est. Excellentia ergo vestra ita se libenter in his quae poscimus dignetur impendere, ut beatus Petrus apostolorum princeps, cui a Domino Jesu Christo ligandi ac solvendi data est potestas, et hic excellentiam vestram in sobole gaudere concedat, et post multorum annorum curricula a malis omnibus absolutam, ante conspectum aeterni faciat judicis inveniri.

EPISTOLA VI. AD CHILDEBERTUM REGEM. Laudat in illo studium fidei catholicae, Candidumque commendat patrimonii rectorem, Dynamii patricii loco, designatum.

Gregorius Childeberto regi Francorum.

Quanto caeteros homines regia dignitas antecedit, tanto caeterarum gentium regna regni vestri profecto culmen excellit. Esse autem regem, quia sunt et alii non mirum est; sed esse catholicum, quod alii non merentur, hoc satis est. Sicut enim magnae lampadis splendor in terrae noctis obscuritate luminis sui claritate fulgescit, ita fidei vestrae claritas inter aliarum gentium obscuram perfidiam rutilat ac coruscat. Quidquid autem reges se caeteri gloriantur habere habetis. Sed ipsi in hac re vehementius superantur, quoniam hoc principale bonum non habent quod habetis. Ut ergo sicut fide ita et actione vincantur, benignam se excellentia vestra suis subjectis semper exhibeat. Et si qua sunt quae ejus animum offendere valeant, ea indiscussa non puniat. Tunc enim vere regi regum, id est omnipotenti Domino amplius placebit, si, potestatem suam restringens, minus sibi crediderit licere quod potest.

Quia igitur sinceritatem fidei et mente servatis et opere, beati Petri apostolorum principis amor qui in vobis est evidenter ostendit cujus res, Christianae religionis intuitu, sub vestri culminis potestate bene hactenus gubernatae et conservatae sunt. Sed quoniam Dynamius patricius, qui ex nostra commendatione rebus ipsis sollicitudinem impendebat, eas modo gubernare, ut cognovimus, non potest, ne patrimoniolum ibidem constitutum, faciente negligentia, deperiret, idcirco praesentium portitorem dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum ad id gubernandum transmisimus, quem excellentiae vestrae, praemisso paterna charitate salutationis alloquio, in omnibus commendamus, petentes ut si aliquod illic 796 fortasse praejudicium factum est, aut res ejusdem patrimonioli ab aliquo detinentur, potestatis vestrae justitia corrigatur, et juri pristino quae ablata sunt reformentur, quatenus sicut fides vestra, ita et aequitas omnibus, quod est valde gloriosum atque laudabile, gentibus enitescat.

Claves praeterea sancti Petri, in quibus de vinculis catenarum ejus inclusum est, excellentiae vestrae direximus, quae, collo vestro suspensae, a malis vos omnibus tucantur.

EPISTOLA VII. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Jubet ex reditibus patrimonii pueros Anglos, et in usum pauperum vestimenta emere.

Gregorius Candido presbytero eunti ad patrimonium Galliae.

Pergens, auxiliante Domino Deo nostro Jesu Christo, ad patrimonium quod est in Galliis gubernandum, volumus ut dilectio tua ex solidis quos acceperit vestimenta pauperum, vel pueros Anglos qui sunt ab annis decem et septem, vel decem et octo, ut in monasteriis dati Deo proficiant, comparet, quatenus solidi Galliarum, qui in terra nostra expendi non possunt, apud locum proprium utiliter expendantur. Si quid vero de pecuniis redituum quae dicuntur ablatae recipere potueris, ex his quoque vestimenta pauperum comparare te volumus, vel, sicut praefati sumus, pueros qui in omnipotentis Dei servitio proficiunt. Sed quia pagani sunt qui illic inveniri possunt, volo ut cum eis presbyter transmittatur, ne quid aegritudinis contingat in via, ut quos morituros conspexerit debeat baptizare. Ita igitur tua dilectio faciat, ut haec diligenter implere festinet. (Cf. Joan. Diac. l. II, n. 6.)

EPISTOLA VIII. AD EPISCOPOS EPIRI. Andreae in metropolitanum electionem probat. Hortatur ut illum imitentur, illi obediant, illi sint concordes, atque ut gregi suo invigilent singuli. Promovendi apud illos clerici non pecunia, non personae ullius gratia, sed moribus suis commendentur.

Gregorius Theodoro, Demetrio, Philippo, Zenoni, et Alcissono, episcopis Epiri.

Scriptorum vestrorum insinuatio (Grat. dist. 100, c. 11), fratres charissimi, patefecit Andream fratrem nostrum Nicopolitanae civitatis episcopum Deo propitio solemniter 797 ordinatum. Cujus consecrationem quoniam cleri et provincialium provenisse significatis assensu, gaudemus; atque bona quae de ipso testamini ut in eo maneant, et Dei gratia cooperante augmentum accipiant, exoramus, quia bonitas praepositorum salus est utique subditorum. Oportet ergo ut ea quae in persona ipsius placere vobis laudantes ostenditis imitari studiosius festinetis. Nam et apud homines culpa et apud Deum poena est nolle quemquam bonum imitari quod placet. Testimonio itaque vestro obedientia fidem accommodet. Nullus ei in his quae integritate servata Ecclesiae pro communi utilitate injunxerit contradicat. Devotionem suam quisque vestrum libenter exhibeat; ut dum Deo placita inter vos sacerdotalis fuerit et fida concordia, nulla vos a charitatis mutuae vinculo invidia solvere valeat, aut turbare diversitas. Nec enim callido hosti in cordibus vestris ullus erit accessus, quoniam scit se nullatenus nec capi posse nec recipi, ubi plene sincera locum charitas invenerit.

Estote praeterea solliciti, fratres charissimi, et commisso gregi vigilantiam quam suscepistis et debetis impendite, inimici fraudibus sollicitudine et oratione obviate. Incontaminata fide, Deo nostro, cui praeestis, populum resignate, ut officium vobis sacerdotale ante conspectum aeterni judicis non ad poenam, sed proficiat ad coronam.

Suprascripto igitur Andreae fratri et coepiscopo nostro pallium nos direxisse cognoscite, atque privilegia cuncta concessisse quae praedecessores nostri ejus praedecessoribus contulere (Grat. ibid.).

Praeterea (Grat. 1, q. 1. c. Quibusdam) pervenit ad nos quod sacri ordines in illis partibus cum datione commodi conferantur. Quod si ita est, flens dico, gemensque denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI, 12). Columbas enim vendere est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut praedixi, malo jam innuitur quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum, Deo judice, cathedrae ceciderunt. Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. Nam eo ipso quod quisque ad sacrum ordinem perducitur, jam, in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratus est aliis vendere quod emit. Et ubi est 798 quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8)? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca haeresis orta sit, cur non perpenditur, cur non videtur, quia eum quem quis cum pretio ordinat provehendo agit ut haereticus fiat? Pro qua re admoneo atque contestor ut omnino debeatis esse solliciti, ut nihil sibi commodi datio, nil gratia, nil quarumlibet supplicatio personarum in sacris ordinibus vindicet, sed ille ad hoc officium perducatur quem morum gravitas commendat et actio. Nam si, quod non credimus, fieri tale aliquid senserimus, canonica illud, ut dignum est, severitate corrigemus. Deus autem omnipotens, qui sapientiae suae potestate cuncta mirabiliter ordinat, et misericorditer ordinata custodit, ipse vobis et velle tribuat, et operari quod praecipit.

EPISTOLA IX. AD DONUM EPISCOPUM. Pallio, quo ipsum decorat, morum ornatum adjungendum monet. Antiqua Messanensis Ecclesiae privilegia firmat.

Gregorius Dono episcopo Messanensi.

Apostolicae sedis benevolentia atque antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Messanensi Ecclesia gubernationis suscepisse constat officium, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet temporibus atque ordine quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigimus: hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis hujuscemodi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate ad gloriam Christi, nostra susceptum auctoritate, adornare contendas officium. Sic etenim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujuscemodi corporis habitum mentis quoque tuae bona omnia concordent. Omnia enim privilegia quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiae nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere.

EPISTOLA X. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Regiensi Ecclesiae unit Carinensem.

Gregorius Bonifacio episcopo Regitano.

Postquam Ecclesiae Carinensi, defuncto ejus antistite, alium ordinari nec loci desertio, 799 nec sinit imminutio personarum, majori cura constringimur ne consistentes ibidem, si pastoris fuerint moderamine destituti, per invia fidei hostis callidi rapiantur insidiis. Hoc ergo nostro sedit cordi consilium, tuae eam sollicitudini debere committi, quod facere per praesentia scripta perspeximus. Cujus ut curam gubernationemque studiosius habere gerereque festines, tuae eam Ecclesiae aggregari unirique censemus, quatenus utrarumque Ecclesiarum sacerdos recte, Christo adjutore, possis existere, et quaeque tibi de ejus patrimonio, vel cleri ordinatione vigilanti ac canonica visa fuerint cura disponere, quippe ut sacerdos proprius liberam habebis ex praesenti nostra permissione licentiam. Quapropter, frater charissime, dominicorum reminiscens salubriter mandatorum, ita in commissae plebis regimine, lucrandisque animabus invigila, ut, ante tribunal aeterni judicis constitutus, fructum bonae operationis, qui ad mercedem tuam pertineat, Redemptori nostro, in quo laetari possit, exhibeas.

EPISTOLA XI. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Gratianum Venefranae Ecclesiae diaconum Neapolitanae incardinari permittit. Vetat ne coram laicis in jus vocentur clerici, ac ne causarum judicium ipse differat. Hortatur ad pastoralem vigilantiam.

Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.

Fraternitatem tuam (Grat. dist. 71, c. 5) a nobis petisse recolimus ut Gratianum Ecclesiae Venefranae diaconum tuae cederemus Ecclesiae cardinandum. Et quoniam nec episcopum cui obsecundare, nec propriam habet Ecclesiam, hoste scilicet prohibente, quo suum debeat ministerium exhibere, petitionem tuam non praevidimus differendam: idcirco scriptis tibi praesentibus eum necessario duximus concedendum, habituro licentiam diaconum illum, nostra interveniente auctoritate, Ecclesiae tuae Deo propitio constituere cardinalem.

Quia vero pervenit ad nos clericos aliasque civitatis ac parochiae tuae religiosas personas ab aliis conveniri, fieri hoc de caetero prohibemus, et neque clericum tuum, neque monachum vel quamlibet civitatis aliam religiosam personam parochiae tuae conveniri a quoquam vel ad alterius volumus judicium exhiberi. Sed si quis contra hujusmodi personas cujuslibet negotii movere voluerit quaestionem, fraternitatem tuam noverit adeundam. Aut si forte, ut assolet, aliqua illis quolibet modo fuerit nata suspicio, et electorum desideraverint judicium, sub tua 800 exsecutione eligendi fas habeant cognitores; quatenus hoc modo nec tu amisisse jurisdictionem, nec actor apud suspectum litigando videatur praejudicium sustinere. Hoc etenim servandum et Anthemio subdiacono nos praecepisse cognosce.

Oportet ergo ut fraternitas tua erga monasteria civitatis, parochiaeque suae, omnesque subjectos pastorali cura diligenter invigilet, et de vita actuque eorum sit omnino sollicita, ut sicut nos haec tibi privilegia servare dignoscimur, ita et tu vigilantiam tuam in cunctis, ut decet, solerter exhibeas, quatenus in nulla re possis de neglectu reprehensibilis inveniri. Porro autem si tu, quod non opinamur, dissimulandum putaveris, rectori patrimonii Ecclesiae nostrae, qui illic est, vel fuerit constitutus, noveris esse licentiam ut quod sponte postponis ejus facere instantia modis omnibus urgearis. Sed et illud studere te convenit, ut hi qui contra quoslibet jurisdictioni tuae suppositos causam habuerint nullis apud fraternitatem tuam frustratoriis debeant dilationibus lacessiri, ne ad fatigationem et damnum alterius haec tibi servasse privilegia videamur. (Cf. Joan. Diac. lib. III, n. 20.)

EPISTOLA XII. AD MONTANAM ET THOMAM. Montanam et Thomam Romanae Ecclesiae famulos manumittit. Eosdem a Gaudioso presbytero haeredes institutos, legatis frui concedit.

Gregorius Montanae et Thomae.

Cum Redemptor noster (Grat. 12, q. 2, c. 68), totius conditor creaturae, ad hoc propitiatus humanam voluerit carnem assumere, ut, divinitatis suae gratia dirupto quo tenebamur capti vinculo servitutis, pristinae nos restitueret libertati, salubriter agitur si homines quos ab initio natura liberos protulit, et jus gentium jugo substituit servitutis, in ea qua nati fuerant manumittentis beneficio libertate reddantur. Atque ideo, pietatis intuitu et hujus rei consideratione permoti, vos Montanam atque Thomam famulos sanctae Romanae Ecclesiae, cui, Deo adjutore, deservimus, liberos ex hac die civesque Romanos efficimus, omneque vestrum vobis relaxamus peculium.

Et quia tu, Montana, animum te ad conversionem fateris appulisse monachicam, idcirco duas uncias, quas tibi quondam Gaudiosus presbyter per supremae suae voluntatis arbitrium institutionis modo noscitur reliquisse, hac die tibi donamus, atque concedimus, omnia scilicet monasterio sancti Laurentii, cui Constantina abbatissa praeest, in quo converti Deo miserante festinas, 801 modis omnibus profutura. Si quid vero de rebus suprascripti Gaudiosi te aliquo modo celasse constiterit, id totum Ecclesiae nostrae juri sine dubio mancipetur.

Tibi autem suprascripto Thomae, quem pro libertatis tuae cumulo etiam inter notarios volumus militare, quinque uncias, quas praefatus Gaudiosus presbyter per ultimam voluntatem haereditario tibi nomine dereliquit, simul et sponsalia quae matri tuae conscripserat, similiter hac die per hujus manumissionis paginam donamus, atque concedimus; ea sane lege, atque conditione subnexa, ut si sine filiis legitimis, hoc est de legitimo susceptis conjugio, te obire contigerit, omnia quae tibi concessimus ad jus sanctae Romanae Ecclesiae sine diminutione aliqua revertantur. Si autem filios de conjuge, sicut diximus, cognitos lege susceperis, eosque superstites reliqueris, earumdem te rerum dominum sine quadam statuimus conditione persistere, et testamentum de his faciendi liberam tibi tribuimus facultatem. Haec igitur, quae per hujus manumissionis chartulam statuimus atque concessimus, nos successoresque nostros, sine aliqua scitote refragatione servare. Nam justitiae ac rationis ordo suadet ut qui sua a successoribus desiderat mandata servari decessoris sui procul dubio voluntatem et statuta custodiat (Grat. 25, q. 1, c. 15). Hanc autem manumissionis paginam Paterio notario scribendam dictavimus, et propria manu una cum tribus presbyteris prioribus et tribus diaconis pro plenissima firmitate subscripsimus, vobisque tradidimus. Actum in urbe Roma (Grat. Caus. 2, q. 2, c. 68).

EPISTOLA XIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Decio Lilybetano episcopo in reformando Ecclesiae suae statu opem ferat.

Gregorius Cypriano diacono rectori Siciliae.

Lilybetanae clerus Ecclesiae huc pro ordinando sibi veniens sacerdote, licentiam eis de exquirendo sibi episcopo nos dedisse cognoscas. Qui reperientes Decium forensem presbyterum, sibi eum consecrari multis precibus poposcerunt, quorum petitionem necessarium duximus adimplere. Et ideo dilectio tua in omnibus ei solatiari non negligat; ut, quia Theodorus quondam ejusdem Ecclesiae episcopus dereliquit plurima quae emendari debeant, tuo in omnibus adjutus auxilio, duntaxat aequitate servata, causarum 802 inquietudinibus liberior, in Dei laudibus possit existere.

EPISTOLA XIV. AD NARSEM COMITEM. Athanasium presbyterum in Manichaei dogma cecidisse, Joannem vero ab haeresi immunem declarat; Pelagianum esse qui negat mortuam, cum peccavit, Adami animam. Ephesinae synodi recentiores Codices falsatos suspicatur, requirendos monet vetustos. Gregorius Narsi comiti.

Charitas vestra, sollicitudinem nostrae opinionis habens, scribere studuit quid de illo Codice qui contra Athanasium presbyterum transmissus est sensit. Quem nos, ex parte aliqua subtiliter percurrentes, in Manichaei invenimus dogma cecidisse. Sed is qui loca aliqua esse haeretica signo contra posito ostendit, ipse quoque in Pelagianam haeresim labitur, quia quaedam loca catholice dicta et omnino orthodoxa velut haeretica annotavit. Hoc enim ubi scriptum est quia cum peccavit Adam, ejus est anima mortua, qualiter mortuam dixerit inferius ostendit, quia status sui beatitudinem amisit. Hoc quisquis negat, catholicus non est. Deus enim dixerat: Qua hora comederitis, morte moriemini (Genes. II, 17). Cum ergo comedit de ligno vetito Adam, quia in corpore mortuus non est novimus, quia post hoc filios genuit atque annis multis vixit. Si itaque in anima mortuus non est, quod dici nefas est, ipse mentitus est qui hunc praedixit die qua peccasset moriturum. Sed sciendum est quia mors duobus accidit modis, aut absentia vivendi, aut a qualitate vivendi. In hoc ergo quod comedendo vetitum ejus anima dicitur mortua, non absentia vivendi, sed a qualitate vivendi, ut postmodum viveret in poena qui ad hoc creatus fuerat ut beate viveret in laetitia, Hunc ergo locum qui in eo Codice qui mihi a fratre meo Joanne episcopo transmissus est annotavit haereticum, Pelagianus est, quia sententia ista evidenter Pelagii est. Quam Paulus apostolus aperte in suis Epistolis destruit. Quae loca Epistolarum ejus singula dicere praetermitto, quia scienti loquor. Pelagius vero qui in Ephesina synodo damnatus est, ea intentione hoc dixit, ut ostenderet nos a Christo vacue redemptos. Si enim nos per Adam in anima mortui non sumus, quod dici nefas est, vacue redempti sumus. Ephesinam autem synodum perscrutantes, de Adelphio et Sava, et caeteris aliis, qui illic dicuntur, 803 esse damnati, omnino nihil invenimus et existimamus quia sicut Chalcedonensis synodus in uno loco ab Ecclesia Constantinopolitana falsata est, sic aliquid in Ephesina synodo factum est. Charitas ergo vestra vetustos omnino codices ejusdem synodi requirat, et illic inde videat si quid tale invenitur, mihique eumdem Codicem quem invenerit transmittat, quem mox ut legero retransmitto. Novis enim Codicibus passim non credat, ex qua re dubius factus sum, et nihil adhuc volui de hac causa praedicto fratri meo Joanni episcopo rescribere. Romani autem Codices multo veriores sunt Graecis, quia nos vestra sicut non acumina, ita nec imposturas habemus.

De Joanne vero presbytero cognoscite quia illius causa per synodum decisa est, in qua aperte cognovi quia ejus adversarii eum facere haereticum voluerunt et diu conati sunt, sed minime potuerunt. Vestros, qui nostri sunt, mea vice salutate, et nostri, qui vestri sunt, per me vos multum salutant. Omnipotens Deus sua te manu inter tot spinas protegat, ut eos illaesus, quos Dominus elegit, flores decerpas. (Vide indict. 15, ep. 31. Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 36.)

EPISTOLA XV. AD JOANNEM EPISCOPUM. Joannem presbyterum inique damnatum absolvit, atque ab omni haereseos labe purum denuntiat. Eumdem commendat Joanni episcopo Constantinopolitano. Gregorius Joanni episcopo Constantinopolitano.

Sicut haereticorum pravitas zelo rectae fidei comprimenda, ita verae confessionis est integritas amplectenda. Nam si credi fideliter confitenti despicitur, cunctorum in dubium fides adducitur, atque errores mortiferi ex incauta districtione generantur. Et hinc non solum errantes oves ad caulas minime dominicas revocantur, sed etiam intro positae ferinis dentibus laniandae crudeliter exponuntur. Hoc ergo, frater charissime, subtiliter perpendamus, et sub praetextu haeresis affligi quempiam veraciter profitentem fidem catholicam non sinamus, ne quod absit, haeresim fieri sub emendationis magis specie permittamus.

Valde autem mirati sumus cur hi qui in causa fidei judices contra Joannem Chalcedonensis Ecclesiae presbyterum a vobis fuerant deputati negligentes veritatem opinioni crediderint, et credere districte profitenti noluerint, maxime dum accusatores ipsius Marcianistarum, quam memorabant, haeresim, unde eum reum moliebantur efficere, interrogati quae esset, nescire se manifesta 804 professione responderint. Ex qua re evidenter agnoscitur quia personam ipsius sine Dei respectu non juste, sed contra animas suas sola gravare voluntate tantummodo voluerint. Nos itaque, facto concilio, sicut gestorum apud nos habitorum tenor ostendit, cuncta quae erant necessaria subtiliter perscrutantes ac tractantes, quoniam in nullo ante dictum presbyterum reum invenire potuimus, praecipue quia libellus quem delegatis a vobis judicibus obtulit rectae fidei per omnia sinceritati concordat, ea propter eorumdem judicum reprobantes sententiam, nostra eum definitione catholicum et ab omni haeretico crimine liberum esse, Christi Dei Redemptoris nostri gratia revelante, denuntiavimus. Quem quoniam ad vestram retransmisimus sanctitatem, oportet ut eum, sicut se cunctis exhibet, benigne suscipiat, et charitatem illi sacerdotalem impendat, atque a cuncta eum inquietudine tueatur, nec quemquam se in ejus molestia occupare permittat; sed sicut alios ab oppressione defenditis, ita huic vestra subtrahere solatia non debeatis. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 36.)

EPISTOLA XVI. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Joannem presbyterum prorsus innocentem affligi denuo velui haeresi obnoxium non permittat.

Gregorius Mauricio Augusto.

Cum sincera in vobis, Christianissime principum, velut emissum coelitus jubar, fidei rectitudo resplendeat, cumque notum sit omnibus serenitatem vestram integram professionem qua Deo pollet propitio vehementer amplecti et toto corde diligere, necessarium esse valde perspeximus pro his quos una eademque fides illustrat suggerendo deposcere, quatenus dominorum pietas sua eos gratia protegat, et ab omni molestia tueatur. Quorum dum confessionem quidem despiciunt, verae fidei contradicere videntur. Nam cum oris confessionem fieri clamet Apostolus ad salutem, qui rectae professioni credere non consentit, in eo quod alium improbat se accusat (Rom. X, 10).

Relectis igitur in concilio quae contra Joannem Chalcedonensis presbyterum Ecclesiae acta sunt, simul et serie judicati, majorem illum injustitiam sustinuisse cognovimus, quippe quem clamantem se atque monstrantem catholicum esse, non reatus culpa sed diu accusatio incerta contrivit, in tantum, quia accusatores ipsius Marcianistarum quam commemorabant haeresim se nescire aperta responsione professi sunt. Et qui illico in ipso fuerant judicii limine repellendi, in accusatione ejus 805 permanere incerti permissi sunt. Sed ne dicta eum saltem lacerare potuisset opinio, libellum fidei protulit, in quo se patenter ostendere fidei rectae professorem studuit et sequacem. Sed hunc a sanctissimo Joanne fratre et coepiscopo nostro judices deputati, injuste ac irrationabiliter negligentes, dum in ejus se niterentur occupare gravamine, se potius reprehensibiles ostenderunt. Nam nullus ambigit infidelitatem esse, fidem fidelibus non habere. Quia ergo omnibus subtiliter rimatis atque tractatis, catholicum suprascriptum Joannem presbyterum sancti concilii mecum definitio, divinae potentiae revelante gratia, declaravit, nec quaedam in ipso haereticae macula pravitatis inventa est, obsecro ut pia serenitatis vestrae protectio illaesum illum ab omni molestia servari praecipiat, nec catholicae fidei confessorem aliquam sinat inquietudinem sustinere. Nam veraciter profitenti non credere, non est haeresim purgare, sed facere. Quod si licuerit, surget infidelitatis occasio, et ipsi in eas quas incaute volunt emendare culpas incurrunt.

Haec igitur Serenissimus Dominus pia provisione consideret, et sicut poposci, profusis iterum precibus rogo, ut affligi denuo innocentem velut obnoxium non permittat, quatenus Deus omnipotens, qui placitam sibi catholicae rectitudinis integritatem clementiam vestram amare cernit atque defendere, et hic devictis hostibus pacatae vos imperare reipublicae et cum sanctis suis in aeterna faciat vita regnare. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 36.)

EPISTOLA XVII. AD THEOTISTUM. Joannem presbyterum, ab imposito sibi haereseos crimine facto concilio absolutum, tueatur ab omni molestia.

Gregorius Theotisto cognato imperatoris.

Scimus excellentiae vestrae Christianitatem bonis intentam semper operibus; et idcirco mercedis vobis causas, quas vos diligere certum est, providemus, ut nos vestris meritis providendo jungamur.

Indicamus itaque vobis Joannem presbyterum latorem praesentium liberum ab his quibus accusatus fuerat exstitisse. Cujus fidem facto concilio subtili examinatione, ut petiit, perscrutantes, nullam in eo culpam pravae confessionis invenimus. Sed quia rectae fidei, Deo miserante, professor ac cultor apparuit, nostra eum definitione absolvimus, praesertim cum accusatores ipsius quae esset Marcianistarum quam commemorabant haeresim se nescire professi sunt. Eapropter, paterno salutantes affectu, quaesumus ut favoris vestri 806 eum gratia tueri dignemini. Et ne quisquam illum frustra post hoc velit affligere, aut aliquam ei pro hac re quolibet modo molestiam irrogare, ita eum excellentiae vestrae defensio contra haec instantius pro sua mercede protegat ac defendat, ut nec hunc amplius tribulatio injusta consumat, et ejus vobis vicem humani generis conditor ac Redemptor, quem sincera confessione colitis, inter bona plurima quae agitis recompenset. Mense Octobri, indictione 14.

EPISTOLA XVIII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Pallii usum concedit, et antiqua firmat privilegia.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Apostolicae sedis benevolentia et antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Syracusana Ecclesia gubernationis officium constat suscepisse, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet temporibus atque eo ordine quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigis: hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis hujus decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate, ad gloriam in Christo nostram, susceptum adornare contendas officium. Sic enim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujus corporis habitum mentis quoque tuae bona concordent. Omnia enim privilegia quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiae, nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere. (Vide sup. l. V, ep. 17.)

EPISTOLA XIX. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Ut mutua ipsorum dilectio coeleste gaudium acquirat, mutuis sese orationibus adjuvent. Gregorius Dominico episcopo Africano.

Epistolarum vestrarum plena sacerdotali charitate elocutio ita sanctitatem vestram memoriter nostris facit mentibus inhaerere, ut non credatur abesse corpore, quippe quae per affectum semper manet in corde. Ut ergo haec quam ad alterutrum habemus dilectio coelestium nobis commodum acquirat gaudiorum, nostri simus invicem adjutores, et auxilium nobis orationis mutuae porrigamus; quatenus divina misericordia clementiae suae nobis dono concedat, et praedicare quod diligit, et sequi hoc quod per nos praedicari concessit. Sicque officii nostri ministerium pietatis suae protectione disponat, ut fructum de creditis 807 eidem venienti Domino reportemus, et ad futura aequitatis praemia cum aliorum lucro, ejus adjuvante gratia, perducamur. Quia vero scriptum est: Orate pro invicem, ut salvemini (Jac. V, 16), ut ad haec pervenire mereamur, et me pro vobis apud sacratissimum beati Petri apostolorum principis corpus, et vos pro me apud sanctum Cyprianum martyrem, orationibus decet incumbere. Preces etenim nostrae tanto celerius in dominicae pietatis aurem sublevantur, quanto eas vicissim pro vobis fusas charitatis ardor exacuit. Sed quia sanctitas vestra nudis me verbis alloqui recusat epistolis quoque xenia conjunxit. Quae nos cum gratiarum actione suscepimus; sed tamen plus mentis vestrae affectu quam rerum copia delectamur.

EPISTOLA XX. AD CYPRIANUM DIACONUM. Persuadeat Leoni Catanensi episcopo ut Joanni episcopo Syracusano quemdam presbyterum cedat.

Gregorius Cypriano diacono.

Sicut dilectio tua studiose laboravit pro persona fratris et coepiscopi nostri Joannis, ut in Syracusana Ecclesia, auctore Deo, debuisset ordinari, ita nunc necesse est ut per dilectionis tuae studia ei quoque regiminis solatia ministrentur. Quemdam enim presbyterum proprium habuisse se perhibet, qui tamen a fratre et coepiscopo nostro Leone in Catanensi Ecclesia dicitur ordinatus. Et quia in novam Ecclesiam vadit, et suos illic proprios homines habere necesse est, ut cum causarum tumultibus premitur, in secreto suo inveniat ubi requiescat, praedicto fratri et coepiscopo nostro Leoni blande et dulciter persuadere debes ut ei praefatum presbyterum cedere debeat, ne quem tam benignus ad ordinandum cessit, ordinatum destituere fortasse videatur. Sed sicut idem frater et coepiscopus noster Joannes, quantum ego in ejus mente didici, ejus se esse archidiaconum nec ob episcopatum susceptum obliviscitur, ita eum saepe fatus frater et coepiscopus noster Leo suum proprium debet attendere, et non solum de unius persona presbyteri, sed in quacunque re ejus solatio indiguerit, sua ei ministrare auxilia. Mense Novembri, indictione 14. (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 20.)

EPISTOLA XXI. AD PETRUM EPISCOPUM. Commendat Ecclesias tres propriis episcopis destitutas.

Gregorius Petro episcopo Hydruntino.

Pastoralis nos cura constringit Ecclesiis sacerdotis moderamine destitutis sollicita consideratione prospicere, ne, proprio decedente rectore, contrarium, quod absit, aliquid Patrum regulis 808 oriatur. Quia igitur Ecclesias Brundusii, Lippias, atque Gallipoli, obeuntibus earum pontificibus, omnino destitutas agnovimus, idcirco fraternitati tuae visitationis earum operam duximus injungendam. Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio earum, a quoquam patiaris imminui. Et ideo fraternitas tua ad praedictas Ecclesias ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque earumdem Ecclesiarum admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu tales sibi praeficiendos expetant sacerdotes qui et tanto ministerio digni valeant reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuantur. Qui dum fuerint postulati, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos veniant consecrandi; provisurus ante omnia ne ad hoc cujustibet conversationis seu meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui, quod absit, incurras. Monasteria autem si qua sunt in earum parochiis constituta, sub tua cura dispositioneque, quousque illic fuerit proprius episcopus ordinatus, esse concedimus, ut sollicitudinis tuae vigilantia proposito suo congrua, Deo adjuvante, actione respondeant. Mense Januario, indictione 14.

EPISTOLA XXII. AD PETRUM EPISCOPUM. Ut Ecclesiam et baptisterium consecret. Gregorius Petro episc. Aleriensi de Corsica.

Quoniam in insula Corsica in loco Nigeuno, in possessione quae Cellas Cupias appellatur, juris sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae basilicam cum baptisterio in honorem beati apostolorum principis Petri, atque Laurentii martyris, pro lucrandis animabus fundari praecipimus, idcirco fraternitatem tuam his hortamur affatibus, quatenus ad praedictum locum debeat incunctanter accedere, et venerandae solemnia dedicationis impendens, praedictam ecclesiam, et baptisterium solemniter consecrare te volumus. Sanctuaria vero suscepta cum reverentia collocabis.

EPISTOLA XXIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Amalphitanum episcopum in Ecclesia sua residere cogat.

Gregorius Anthemio subdiacono.

Pervenit ad nos (Grat. 7, q. I, c. 20) Pimenium, Amalphitanae civitatis episcopum, in Ecclesia sua residere non esse contentum, sed foris per diversa loca vagari, 809 quod videntes alii, nec ipsi in castro se retinent, sed ipsius exemplum sequentes, foris magis eligunt habitare. Et quia hoc agentes ipsi potius ad suam hostes depraedationem invitant, idcirco hac tibi auctoritate praecipimus ut supradicto episcopo interminari non desinas, quatenus hoc de caetero facere non praesumat, sed in Ecclesia sua sacerdotali more resideat. Quem si forte non emendari post tuam interminationem cognoveris, in monasterio eum deputare, et nobis curabis modis omnibus indicare, ut quid facere debeas nostra iterum praeceptione cognoscas.

EPISTOLA XXIV. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Probat nonnullos immerito conqueri quod causa inter Ravennatem Ecclesiam et Claudium abbatem Romae discutiatur; aequam spondet sententiam. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Scripta fraternitatis vestrae Virgilio diacono deferente suscepimus, in quibus indicastis quosdam de clero et populo clamitasse contra leges et canones esse ut inter Ecclesiam vestram et Claudium abbatem causa hic examinari ac judicari debeat. Qui si ecclesiasticum ordinem, vel inter quos agitur, nossent advertere, se a superflua querela modis omnibus abstinerent, praesertim quia nec causa dici illic potuit, ubi se praedictus abbas a decessore vestro questus est injustitiam pertulisse, et ex ea hactenus laborare. Hoc enim poterat fortassis opponi, si non ad majorem recurreret, et apud eum causae suae perteret meritum terminari. Nunquid non ipse nosti quia causa quae a Joanne presbytero contra Joannem Constantinopolitanum fratrem et coepiscopum nostrum orta est secundum canones ad sedem apostolicam 810 recurrit, et nostra est sententia definita? Si ergo de illa civitate ubi princeps est ad nostram causa cognitionem deducta est, quanto magis negotium quod intra vos est, hic est veritate cognita terminandum? Vos autem ibi stultorum verba non moveant, nec per nos credatis aliquod dispendium Ecclesiae vestrae fieri. Nam si servum Dei Secundinum diaconum vestrum atque Castorium notarium nostrum requiratis, ab eis agnoscetis qualiter causam istam jam decessor vester voluerit ordinare. Fraternitas autem vestra sapienter egit personas pro negotio ipso transmittere, et verba inania non audire. Confidimus autem in omnipotenti Deo quia, examinata subtilius veritate, ita Deo placitus huic causae finis imponetur, ut nec aliqua denuo querela remaneat, nec pars quaelibet contra justitiam praegravetur. Spatam vero quam apud decessorem vestrum dilectissimus filius noster Petrus diaconus tunc illic defensor reliquerat nobis, per Secundinum servum Dei atque Castorium notarium, praesentium portitores, transmittite.

EPISTOLA XXV. AD MAXIMUM SALONITANUM. Obediat tandem, ac post triginta dies, omni excusatione omissa, Romam veniat, ubi illius causae juxta canones finis imponatur. Interim sacra communione ob superbiam privatus maneat, nec Paulino episcopo, nec Honorato archidiacono sit molestus.

Gregorius Maximo arreptori Ecclesiae Salonitanae.

Dum scriptis nostris, quaesitis quibusdam excusationibus, differs obedientiam exhibere, dum pro veritatis satisfactione toties a nobis admonitus venire postponis, iis quae adversum te dicta sunt 811 fidem ex hoc magis accommodas; et vel si qua alia deesse videbantur, quae gravent aut noceant, id agis ut sola dilatio faciat et accuset te esse culpabilem. Humiliare tandem, et obedientiae te submitte, atque ad nos sine excusatione aliqua venire festina, ut, requisita et cognita veritate, secundum Dei timorem, quidquid aequum canonicumque fuerit decernatur. Certus enim esto quia justitiam tibi et canonum statuta servabimus, atque causae tuae, revelante Domino, veritatis auctore, amicum justitiae finem imponemus. Nam quod postulas (Grat. caus. 6, q. 5, can. 1), ut illuc personam dirigere debeamus, qua praesente de his quae dicuntur possit esse probatio, esset utcunque excusabile, si unquam ratio ei qui accusatur necessitatem probationis imponeret. At postquam non tibi, sed accusatoribus hoc onus incumbit, ad nos, sicut praefati sumus, dilatione cessante, venire non desinas; et aut sine mora aderit accusator, qui ea quae de simoniaca haeresi vel aliis dicta sunt congruenti probatione suffulciat; aut certe in his quae ad salubritatem negotii ipsius pertinent, interveniente beato Petro apostolorum principe, dispensatio justa proveniat; quatenus nulla nos ante Deum dissimulatione, pro eo quod haec ad nostram conscientiam pervenere, reatus culpa possit confundere. Quod vero indicas serenissimos dominos ut illic debeat esse cognitio praecepisse, nos quidem nullas eorum alias de hac re, nisi ut ad nos venire debeas, jussiones accepimus. Sed et si forsitan pro reipublicae suae utilitate, quae divina sibi largitate concessa est, multa cogitantibus et in diversis sollicitudinibus occupatis suggestum, et eorum est jussio per obreptionem elicita, postquam et nobis et omnibus notum est piissimos dominos disciplinam diligere, ordines servare, canones venerari, et se in causis sacerdotalibus non miscere, instanter exsequimur quod et illorum juvat animam atque rempublicam, et ad quod nos terribilis tremendique judicis respectus impellit.

Quiesce ergo a cunctis excusationibus, et huc adesse non differas, ut, veritatis indagatione roborati, causae tuae tandem terminum imponamus. Quod autem valde te pertimescere ac omnino trepidare cognovimus ne hoc fortasse in te ulciscamur, quod sine nostro consensu ad sacerdotalem ordinem cognosceris inordinate prorupisse, intolerabilis quidem culpa est; sed hanc secundum jussiones serenissimi domni imperatoris, si nequaquam amplius in contumaciae tuae errore perstiteris, laxamus, atque de hac re contra te minime movemur. Sed alia quae nobis dicta sunt irrequisita praeterire non patimur.

Quia vero dudum scripta tibi transmisimus, ut quoadusque voluntatem ejusdem serenissimi domini cognosceremus, missarum solemnia nullo modo 812 celebrare auderes, sed tu elata mente egisti callide ne eadem scripta susciperes, quae tamen eorum esset sententia quoquo modo cognovisti, sed servare noluisti; ideoque ea quae tibi prius scripta transmisimus confirmamus, ut missarum solemnia celebrare non audeas, donec omnia quae contra te dicta sunt subtiliter inquisita fuerint ac discussa. Quod si perverso forsitan ausu celebrare praesumpseris, ab interdictae pridem communionis interminatione liberum te non esse cognoscas. Nam etiamsi alii excessus desint, pro hac solummodo culpa superbiae, dominici te corporis ac sanguinis communione privamus. Pro qua re obedientiam quam decet exhibens, ad nos summopere, sicut diximus, venire festina, ita ut triginta dierum spatium habeas, quatenus iter tuum praepares, et, omni excusatione postposita, huc adesse non differas.

Si qua autem a judicibus, vel manu militari, vel a populo ad contradicendum itineri tuo occasio fuerit exorta, qua calliditate agatur agnoscimus. Ipse ergo jam videas quam vel hic hominibus, vel in futuro judicio omnipotenti Deo de tua reddas obligatione rationem, qui districtam in te ex tuo contemptu provocasti sententiam.

Praeterea pervenit ad me quia Paulinus frater et coepiscopus meus, et Honoratus Ecclesiae Salonitanae archidiaconus, pro eo quod praesumptioni tuae noluerunt praebere consensum, graves a te molestias patiantur, ita ut, datis fidejussoribus, sint constricti, quatenus eis civitatem vel domos suas egredi omnino non liceat. Quod si ita est, vel sero jam ad sensus salutis rediens, scriptis praesentibus acceptis, ab utrorumque te suspende molestia, ut eis libera sit licentia vel ad me veniendi si voluerint, vel quomodolibet alibi pro suis utilitatibus proficisci.

EPISTOLA XXVI. AD SALONITANOS. Se non privato odio contra Maximum moveri; mirari autem se quod ex illis vix pauci a Maximi communione abstinuerint.

Gregorius dilectissimis filiis, clero, et nobilibus Salonae consistentibus.

Pervenit ad me quod quidam perversae mentis homines, ut dilectionis vestrae animos vulnerarent, vobis insinuare conati sunt quia ego contra Maximum quodam odio movear, et non magis quae canonica, sed ea quae furoris sunt, exsequi concupiscam. Sed absit hoc, absit a sacerdotali animo, ut in qualibet causa privato zelo moveatur. Ego autem et vestrae dilectioni providens (Grat. 1, q. 6, can. 2), et meae animae omnipotentis Dei judicium pertimescens, ejusdem Maximi causas subtiliter exquiri 813 desidero, si nullis criminibus pressus quae sacro ordini contradicunt, si non per simoniacam haeresim, id est praemia quibusdam se eligentibus praebendo, ad sacerdotale pertingere officium conatur. Tunc liber pro vobis apud Dominum intercessor erit, si non obligatus de suis ad locum intercessionis venerit.

Cujus tamen jam culpa superbiae in aperto monstratur, quod evocatus ut ad nos venire debeat, diversis excusationibus renititur, refugit, metuit. Unde ergo trepidat, si eum de his quibus inclamatus est conscientia non accusat? Ecce jam diu dilectio vestra sine pastore est, et sicut vobis omnipotens Deus innotescat, vehementer destitutioni vestrae et medullitus ex toto corde compatior. Audio enim quae in grege Domini dilaniationes fiunt. Sed cum pastor deest, qui contra lupos invigilet? Ideoque praedictum Maximum ut huc ad nos veniat urgete, quatenus si hunc innocentem invenire possimus confirmemus. Sin vero ea quae de eo dicta sunt vera patuerint, non jam tandiu dilectio vestra per interpositionem personae ejus destituta sit.

De me enim certum tenete quia nec odio, nec privati studii zelo, contra eum movear; sed quidquid canonicum justumque fuerit, auctore Deo, decerno.

Miratus autem valde sum (Grat. dist. 93, c. 2) quia in tanto Salonitanae Ecclesiae clero vel populo vix duo ex sacris ordinibus inventi sunt, frater scilicet et coepiscopus noster Paulinus, et dilectissimus filius meus Honoratus archidiaconus ejusdem Ecclesiae, qui communicare Maximo sacerdotium rapienti minime consentirent, et se Christianos esse cognoscerent. Debuistis enim, filii charissimi, pensare ordines vestros, et quem sedes apostolica repellebat repulsum cognoscere, ut prius, si posset ab illatis criminibus mundaretur; et tunc ei vestra dilectio communicaret, ne particeps obligationis ejus existeret. Nos tamen erga charitatem vestram visceribus pietatis astringimur; et quia quosdam vestrum violenter pressos ad consentiendum ei et ad communicandum cognovimus, omnipotentem Dominum deprecamur, ut vos ab omni reatu peccatorum vestrorum atque ab omnibus vinculis alienae obligationis absolvat, vobisque et in praesenti vita suae protectionis gratiam tribuat, et nos de vobis in aeterna patria gaudere concedat. Mense Martio, indictione 14.

EPISTOLA XXVII. AD CLERUM ET POPULUM JADERAE. Se contra Maximum solo justitiae zelo moveri asserit. Hortatur ut a Maximi communione se suspendant, atque ab illis sacram communionem percipiant quos Maximo non communicare noverint. Gregorius presbyteris, diaconibus et clero, nobilibus ac populo Jaderae consistentibus, et qui Maximo praevaricatori communicaverant.

Pervenit ad me quosdam vestrum, ignorantia vel necessitate deceptos, his qui ab apostolica sede, culpa, sicut nostis, exigente, communione privati sunt, communicasse; quosdam vero se salubri discretione, protegente Domino, suspendisse; 814 et quantum de constantibus gaudeo, tantum de deviantibus ingemisco, quoniam sacrae communionis mysteria, quae ad absolutionem nobis divina pietate concessa sunt, in detrimentum magis suae animae perceperunt. Et quia, sicut vobis omnipotens Deus innotescat, vehementer charitati vestrae et medullitus ex toto corde compatior, paterno affectu obtestor atque suadeo ut ab illicita communione se quisque suspendat, et quos apostolica sedes in communionis suae consortium non recipit omnino refugiat, ne inde reus ante conspectum aeterni judicis unde poterat salvari consistat.

Comperi autem quod quidam perversae mentis homines illic insinuare conati sunt quia ego contra Maximum quodam odio movear, et non ea quae canonica, sed ea potius quae furoris sunt exsequi concupiscam. Sed absit hoc, absit a sacerdotali animo, ut in qualibet causa privato zelo moveatur. Ego vero populo in illis partibus consistenti, ac meae animae providens et omnipotentis Dei judicium pertimescens, causas ejusdem Maximi exquiri volo, et cum omni sinceritate revelante Domino quod est canonicum definire. Cui quoniam frequenter scripsimus ut non prius sacra missarum solemnia celebraret quam causam ejus potuissemus agnoscere, alioquin esset communione privatus; et ex hoc jam superbiae ipsius culpa in aperto monstratur, quod, saepius, sicut dixi, admonitus ut ad nos veniret, diversis excusationibus renititur, refugit, metuit. Unde ergo trepidat, si eum de his quae dicta sunt conscientia non accusat? Haec ergo cognoscentes, postquam vobis nullam de ignorantia excusationem assumere potestis, rego, hortor et moneo, ut a prohibirae vos communionis consortio per omnia suspendatis, nec culquam sacerdoti suprascripto Maximo communicanti contra animam suam quisquam vestrum communicare praesumat.

Quia tamen audio, sicut praefatus sum, quosdam vestrum ignorantia lapsos, quosdam etiam ad communicandum violenter esse oppressos, omnipotentem Dominum deprecor, ut et eos qui huic pravitati minime consenserunt perpetua gratiae suae protectione custodiat, et optata eis largitate respondeat, et illos quos aut studium, aut ignorantia, aut alia quaelibet causa, traxit in culpam, ab omni reatu peccatorum, atque ab omnibus vinculis alienae obligationis absolvat, omnibusque in praesenti vita protectionis suae gratiam tribuat, et nos de vobis in aeterna patria gaudere concedat. Ut igitur haec vobis intercessio apud Deum Salvatorem nostrum proficiat, adhortationibus nostris pro animae vestrae salute obedientiam exhibete, et ab illis sacram communionem percipite quos se ab ante dicti Maximi communione abstinuisse vel abstinere cognoscitis.

EPISTOLA XXVIII. AD CANDIDUM EPISCOPUM. Aptos ad presbyterale officium monachos cum consensu abbatis assumat, et presbyteros ordinet.

Gregorius Candido episcopo de urbe veteri majore.

Indicavit nobis fraternitas tua se non habere presbyteros, et ex hac causa necessitatem non 815 modicam sustinere. Et quia in quibusdam monasteriis in sua parochia constitutis quosdam esse monachos perhibet qui ad hoc apti possint esse officium, et eos se cum nostra auctoritate ad hunc postulat ordinem promovere, propterea praesentibus vobis licentiam damus epistolis monachos de monasteriis in tua parochia positis cum consensu abbatis sui tollere, et presbyteros ordinare. Sed illud prae omnibus estote solliciti, ut vitam actusque eorum qui in hoc sunt officio constituendi subtiliter debeatis inquirere, et tunc eos, si digni fuerint, ordinare. Si vero aliqua in eis culpa claruerit quae eos ad hunc ordinem canonica prohibitione provehi non permittat, nullius vobis supplicatio aut gratia personae subrepat, ut talibus debeatis manum imponere, ne, quod absit, hic honor, et illis poena, et vobis incipiat esse peccatum.

EPISTOLA XXIX. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Ne contra decessoris sui dispositionem, supra, epist. 1, firmatam, monasterium gravet. Ne mole suadentes audiat. Ne plus pecuniae student quam lucrandis animabus. A clericis monasteria molestiam pati non sinat. Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Miramur cur sic in brevi fraternitatis tuae fuerit immutata discretio, ut ea quae postulat non advertat. Ex qua re dolemus, quia manifestum praebes indicium plus apud te verba male suadentium valuisse quam divinae lectionis studium profecisse. Cumque monasteria te oporteat defensare, et religiosos illic summopere congregare, ut lucrum de animarum congregatione possis efficere, in eorum te e diverso gravamina, sicut litterae tuae testantur, desideras exercere; et, quod est deterius, nos tuae culpae studes fieri debere participes, scilicet, dum cum nostro consensu monasterium quod decessor tuus condidit cupis sub curandarum rerum atque causarum nomine praegravare.

Debes enim recolere quia te praesente, diversis etiam presbyteris et diaconis, clericisque tuis praesentibus, contra testamentum ipsius praeceptum, sicut postulavere, concessimus. Ubi tamen ejusdem decessoris tui dispositio quam fecerat de monasterio ipso firmata est, tu nunc ista dissimulans, contraria nos poscis debere praecipere. Et haec quidem, scimus, non tua sunt; sed dum incongrua dicentes audire non renuis, non solum opinionem tuam, sed gravas et animas. Quia ergo te multum diligo, instanter admoneo, quod districte considera, ut non plus pecuniae quam 816 animabus studeas. Illud a latere respiciendum est, ad hoc autem tota mentis intentione laborandum, ac vehementius innitendum. Huic rei operam et sollicitudinem vigilanter impende, quia Redemptor noster a sacerdotis officio non quaerit aurum, sed animas.

Praeterea pervenit ad nos quia monasteria quae sub fraternitate tua sunt constituta clericorum importunitatibus et diversis eorum molestiis praegraventur. Quod ne de caetero fiat, districta hoc interminatione compesce, quatenus monachis illic degentibus libere in Dei nostri laudibus liceat exsultare.

Romanum vero atque Dominicum clericos, qui de hac urbe ausu temerario sine nostra praesumpserunt benedictione discedere, licet majori fuerant ultione plectendi, tamen relaxari eis benignitatis studio debet, ut ad suum remeare officium urgeantur. Mense Aprili, indict. 14.

EPISTOLA XXX. AD SECUNDUM. Pacem cum Agilulpho rege procurare festinet. Marinianum episcopum ad misericordiam in pauperes excitet. Gregorius Secundo servo Dei Ravennae.

Postquam revertens Castorius omnia nobis quae inter vos et Agilulphum regem acta sunt indicavit, ne excusationem contra nos de mora potuisset aliquis invenire, sub omni eum celeritate illuc retransmittendum praevidimus. Ab eo ergo ea quae sunt agenda cognoscens, esto sollicitus, et omni modo immine ut pax ista debeat ordinari, quia, quantum dicitur, aliqui hoc impedire conantur. Pro qua re festina strenue agere, ut labor vester sine effectu non valeat remanere. Nam jam et partes istae, et diversae insulae in gravissunt periculo positae.

Fratrem nostrum Marinianum episcopum (Grat. dist. 86, c. 6) verbis quibus vales excita, quia obdormisse eum suspicor. Nam venerunt quidam ad me, in quibus erant quidam senes mendicantes, qui a me discussi sunt a quibus et quid acceperint, et per singula retulerunt quanta eis et a quibus in itinere data sint. Quos dum sollicite de praedicto fratre requirerem quid eis dedisset, responderunt se eum rogasse, sed ab eo se omnino nihil accepisse; ita ut neque panem in via acceperint, cum dare omnibus illi Ecclesiae semper familiare fuit. Dixerunt enim: Respondit nobis, dicens: Non habeo quod vobis dare possim. Et miror si is qui vestes habet, argentum habet, cellaria habet, quod pauperibus debeat dare non habet.

Dic ergo ei ut cum loco mutet et mentem (Ibid.). 817 Non sibi credat solam lectionem et orationem sufficere, ut remotus studeat sedere, et de manu minime fructificare; sed largam manum habeat, necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia si haec non habet, vacuum episcopi nomen tenet. Quaedam vero eum per epistolam meam de anima sua admonui, sed nihil mihi omnino respondit, unde credo quia ea neque legere dignatus est. Pro qua re jam necessarium non fuit ut eum per epistolam meam admonere aliquid debuissem, sed tantum illa scripsi quae in causis terrenis consiliarius dictare potui. Nam ego ad hominem non legentem fatigari in dictatu non debui. Tua ergo dilectio secreto ei omnia loquatur, et admoneat qualiter se disponere debeat, ne per praesentem negligentiam, vitam, quod absit, priorem perdat.

EPISTOLA XXXI. AD RAVENNATES. Qui adversus Castorium contestatorios libellos de nocte posuit sacra communione sit privatus, nisi publice aut contestationis veritatem ostendat, aut errorem suum confiteatur.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennati cum caeteris fratribus et coepiscopis, sacerdotibus, levitis, clero, nobilibus, populo, militibus civitate Ravenna consistentibus, vel ex ea foris degentibus.

Quidam (Grat. 2, q. 1, c. 2), maligni spiritus consilio repletus, contra Castorium notarium ac responsalem nostrum nocturno silentio in civitatis loco contestationem posuit in ejus crimine loquentem, mihique etiam de facienda pace callide contradicentem. Et quia quisquis veraciter loquitur semetipsum innotescere non debet formidare, oportet ut publice exeat, et quaecunque in contestatione sua loqui praesumpsit ostendat; quod si non exierit, neque publice confessus fuerit, quisquis ille sit qui hoc agere praesumpsit, vel consensum in tantae iniquitatis consilio praebuit, ex Dei et Domini nostri Jesu Christi spiritu definimus ut sancti ejus corporis ac sanguinis participatione privatus sit. Si vero quia latet, et quoniam nescitur, teneri a disciplina non valet tanti mali conscius, et jam prohibitus corpus ac sanguinem Domini percipere praesumit, anathematis ultione percussus sit, et ut fallax ac pestifer a sanctae Ecclesiae corpore divisus. Si quis autem fortasse talis est quem nos, hujus facti auctorem ac participem esse nescientes, ad eum, bona optantes, epistolas transmittimus, ipsa pro eo apud omnipotentem Dominum deprecatio sit vacua. Sin autem in eadem civitate egressus ad publicum potuerit docere quae dixit, vel, certe sciens se non posse quae scripsit ostendere, errorem suum fuerit aperte confessus, dominici corporis ac sanguinis participatione non sit privatus, neque a corpore sanctae Ecclesia 818 alienus existat, quia nos apud omnipotentem Dominum ex nostris quotidie culpis agnoscimus ut, quamvis servato disciplinae moderamine, aliorum tamen erratis parcendo indulgeamus. Mense Aprili, indictione 14.

EPISTOLA XXXII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Si Judaicum aut paganum mancipium ad Christianam fidem converti desiderat, in libertatem vindicetur. Gregorius Fortunato episcopo Neopolitano.

Fraternitati vestrae ante hoc tempus scripsimus, ut hos qui de Judaica superstitione ad Christianam fidem Deo aspirante venire desiderant, dominis eorum nulla esset licentia venundandi; sed ex eo quo voluntatis suae desiderium prodidissent, defendi in libertatem per omnia debuissent. Sed quia, quantum cognovimus, nec voluntatem nostram, nec legum statuta subtili scientes discretione pensare, in paganis servis hac se non arbitrantur conditione constringi, fraternitatem vestram (Grat. dist. 54, c. 15) oportet de his esse sollicitam; et si de eorum servitio non solum Judaeus, sed etiam quisquam paganorum fieri voluerit Christianus, postquam voluntas ejus fuerit patefacta, nec hunc sub quolibet ingenio vel argumento cuipiam Judaeorum venundandi facultas sit, sed is qui ad Christianam converti fidem desiderat defensione vestra in libertatem modis omnibus vindicetur. Hi vero quos hujuscemodi oportet servos amittere, ne forsitan utilitates suas irrationabiliter aestiment impediri, sollicita vos haec convenit consideratione servare; ut si paganos, quos mercimonii causa de externis finibus emerint, intra tres menses dum emptor cui vendi debeant invenitur, fugere ad Ecclesiam forte contigerit, et velle se fieri dixerint Christianos, vel etiam extra Ecclesiam hanc talem voluntatem prodiderint, pretium eorum a Christiano scilicet emptore percipiant. Si autem post praefinitos tres menses quisquam hujusmodi servorum velle suum edixerit, et fieri voluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emere, nec dominus qualibet occasionis specie audeat venundare, sed ad libertatis procul dubio praemia perducatur, quia hunc non ad vendendum, sed ad serviendum sibi intelligitur reservasse. Haec igitur omnia fraternitas vestra ita vigilanter observet, quatenus ei nec supplicatio quorumdam valeat, nec persona subripere. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 46.)

EPISTOLA XXXIII. AD LEONEM EPISCOPUM. Si pagana mancipia circumciderint Samaraei, in libertatem illa vindicet, non reddito Samaraeis pretio.

Gregorius Leoni episcopo Catanensi.

Res ad nos detestabilis et omnino legibus inimica pervenit, quae, si vera est, fraternitatem tuam 819 vehementer accusat, quia eam de minori sollicitudine probat esse culpabilem.

Comperimus autem quod Samaraei degentes Catinae, pagana mancipia emerint, atque ea circumcidere ausu temerario praesumpserint. Atque idcirco necesse est ut omni modo zelum in hac causa sacerdotalem exercens, cum omni hoc vivacitate ac sollicitudine studeas perscrutari; et si ita repereris, mancipia ipsa sine mora in libertatem modis omnibus vindica, et ecclessiasticam eis tuitionem impende, nec quidquam dominos eorum de pretio quolibet modo recipere patiaris, qui non solum hoc damno mulctandi, sed etiam alia erant poena de legibus feriendi. (Cf. Joan. Diac., l. IV, n. 48.)

EPISTOLA XXXIV. AD CASTORIUM NOTARIUM. Inquirat quot ab ultima antiquitate litaniae solemnes fuerint in quibus Ravennas episcopus pallio uteretur. Gregorius Castorio notario nostro Ravennae.

Dum Florentinus Ravennatis Ecclesiae diaconus apud nos pro reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Mariniano de usu pallii ageret, requisitus a nobis quae esset antiqua consuetudo, respondit quod in omnibus litaniis pallio Ravennatis Ecclesiae episcopus uteretur. Quod ita non esse et ab aliis didicimus, et ex epistolis Joannis quondam episcopi, quas ei ostendi fecimus, evidenter apparuit. Sed hoc asseruit quod dicere jussus est. Nam tempore quo a te idem Joannes quondam episcopus est inhibitus, ne pallio inordinate ac temere uti praesumeret, scripsit nobis hanc fuisse priscam consuetudinem, ut civitatis ipsius episcopus pallio in litaniis solemnibus uteretur. Quarum ibi litterarum exemplaria pro tua informatione transmisimus. Adeodatus vero praedictae Ecclesiae diaconus, dum apud nos tempore quo hic fuit similiter de ejusdem usu pallii agere enixius studeret, volentes cognoscere veritatem, eum similiter quae esset consuetudo curavimus requirendum. Qui, ut credi sibimet suaderet, atque a nobis valeret quod petebat exigere, sub jurejurando testatus est antiquam consuetudinem fuisse ut in quatuor aut in quinque solemnibus litaniis pallio civitatis suae episcopus uteretur. Experientia ergo tua diligenter invigilet, et cum omni sollicitudine quot litaniae solemnes ab antiquitate fuerint requirat. Nec eas solemnes nominando requirere studeat, sed majores; ut per hoc quod nobis praefatus Adeodatus diaconus testatus est, et praedicti Joannis episcopi fatetur epistola, dum constiterit quantae litaniae solemnes fuerint, quoties indui solebat in litaniis pallium cognoscentes, libentissime concedamus. 820 Sed hoc non ab illis perquirat qui ab ecclesiasticis exhibentur, sed ab aliis quos sine favore partis esse cognoverit, et quaeque sollicita indagatione repererit nobis subtiliter indicet, ut veritate, sicut diximus, cognita, fratris coepiscopi nostri reverendissimi Mariniani animos relevemus.

EPISTOLA XXXV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Pecuniam mittit in captivorum redemptionem, cui studiose jubet incumbere.

Gregorius Anthemio subdiacono nostro Neapolitano.

Quantus dolor, quantaque sit nostro cordi afflictio de his quae in partibus Campaniae contigerunt, dicere non possumus, sed ex calamitatis magnitudine potes ipse colligere. Ea de re pro remedio captivorum qui tenti sunt solidos experientiae tuae per horum portitorem Stephanum virum magnificum transmisimus, admonentes ut omnino debeas esse sollicitus, ac strenue peragas, et liberos homines quos ad redemptionem suam sufficere non posse cognoscis, tu eos festines redimere. Qui vero servi fuerint, et dominos eorum ita pauperes esse compereris, ut eos redimere non assurgant, et hos quoque comparare non desinas. Pariter etiam et servos Ecclesiae qui tua negligentia perierunt curabis redimere. Quoscunque autem redemeris, subtiliter notitiam, quae nomina eorum, vel quis ubi maneat, sive quid agat, seu unde sit, contineat, facere modis omnibus studebis, quam tecum possis afferre cum veneris. Ita autem in hac re te studiose exhibere festina, ut ii qui redimendi sunt nullum, te negligente, periculum possint incurrere, et tu apud nos postea vehementer incipias esse culpabilis. Sed et hoc quam maxime age, ut, si fieri potest, captivos ipsos minori possis pretio comparare. Substantiam vero sub omni puritate atque subtilitate describe, et ipsam nobis descriptionem cum celeritate transmitte. Mense Maio, indictione 14.

EPISTOLA XXXVI. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Sincerum, si a soceri sui successione abstinuerit, ab hujus creditoribus vexari non sinat. Illi vero, ut vitae subsidium reperiat, liberam procuret quo voluerit eundi licentiam. Gregorius Secundino episc. Tauromenitano.

Et legum ratio, et aequitas admonet naturalis, ut quisquis haereditatem aut renuit, aut parentum successione se abstinet, haereditaria non 821 debeat onera sustinere. Quia ergo Sincerus, lator praesentium, Hilarum socerum suum omnino inopem defunctum innotuit, et uxorem suam, filiam ipsius, in qualibet re ejus se substantiae minime miscuisse, et ad persolvendum paternum debitum eam ab ejus creditoribus queritur perurgeri, idcirco fraternitas vestra diligenter inquirat. Et si ea quae ait veritate subsistunt, sacerdotalem illis studeat tuitionem impendere, nec eos contra rationis ordinem vexari, aut damnum permittat aliquod sustinere. Nam valde durum est ut unde nullum sensit commodum, sustineat injuste dispendium. Supradictus autem portitor, si huc cum uxore sua venire voluerit, quia illic se dicit non posse subsistere, vestris propter Deum solatiis potiantur, nec cujusquam eos illic adversitas pro sua tantum voluntate retineat, aut eis irrationabiliter molestus existat, sed liberam habeant quo voluerint eundi licentiam, quatenus vivendi subsidium alibi saltem Deo largiente reperiant. Mense Junii, indictione 14.

EPISTOLA XXXVII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Rogatiano ejus diacono scripta ad rectorem patrimonii Siciliae dedisse, ut causa quaedam citius finiatur. Petrum quondam Numidiae episcopum ad Columbum a se mitti, quem, cognita ibi melius causa, canonice cum consciis judicet. Catholicorum filios aut mancipia baptismo Donatistarum infici non ferat. Gregorius Columbo episcopo Numidiae.

Scripta fraternitatis vestrae, sacerdotali plena dulcedine, praesentium portitore Rogatiano diacono deferente, suscepimus. Et valde nos eorum laetificavit benigna locutio, praesertim quia per ea de vestra, quod desiderii nostri est, incolumitate cognovimus. Devotionem vero sanctitatis vestrae, et olim novimus, et nunc sicut scribitis, sic habemus. Nam qualis erga nos sinceritas fraternitatis vestrae sit, satisfactione non egemus, quia eam ex mentis nostrae, quae circa vos est, dilectione cognoscimus. Suprascripto autem latori, quem nobis epistolariter commendastis, scripta ad rectorem patrimonii Siciliae dedimus, ut adversam partem facere quae justa sunt urgeat, quatenus, frustratoria excusatione postposita, ad finem citius perducatur totius causae contentio.

Indicamus itaque sanctitati vestrae venisse ad nos quemdam hominem, Petrum nomine, qui se 822 asserit fuisse episcopum, atque causae suae a nobis remedium postulasse. Et prius quidem retulit quae digna esse miseratione potuissent; sed requirentes, postea multo aliter quam indicavit invenimus, et vehementer nos ejus actio contristavit. Sed quia causae ipsius interna subtiliter nequaquam addiscere tam longo itineris intervallo disjuncti potuimus, eam, incerti quippe, definire nequivimus. Nunc vero quoniam remeans supradictus diaconus secum eum relaxari poposcit, et ipse ad vos se petiit debere transmitti, scientes sanctitatem vestram, zelum, sicut decet, fidei, et amorem habere justitiae, nobis gratum fuit, et ea quae petiverunt concessimus. Quia ergo praesentes causam subtilius potestis scire, hortamur ut eidem Petro ita servare quidquid justum canonicumque fuerit debeatis, quatenus et rectitudinis vigor a vobis in omnibus impleatur, et causa ipsius secundum Dei timorem et Ecclesiae videatur regulas judicata. Si quis vero conscius vel particeps praefato Petro in his quibus accusatur, dicitur exstitisse, subtiliter requirendum est, et, veritate cognita, similiter canonice judicandum.

Praeterea res ad nos omnino dura et rectae fidei inimica pervenit, quia, quod dici nefas est, catholici homines, et religiosi, quod est deterius, filios mancipiaque sua, vel alios quos in potestate habent, in Donatistarum haeresi baptizari consentiunt. Et ideo, si verum est, fraternitas vestra hoc summopere studeat emendare, quatenus sinceritas fidei vestra sollicitudine intemerata consistat, et innocentes animae, quae catholico baptismate salvari poterant, haereticorum infectione non pereant. Quisquis ergo, de his personis quas superius memoravimus, quemquam suorum apud Donatistas passus est baptizari, ad catholicam eos fidem omni virtute omnique instantia studeat revocare. Si quis vero talium de caetero hoc fieri de suis qualibet excusatione pertulerit, a clero sit modis omnibus alienus.

EPISTOLA XXXVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Alexandriam relictam Vincomali commendat.

Gregorius Anthemio subdiacono.

Quanto viduae bene viventes virorum sunt solatio destitutae, tanto eis enixius ecclesiastica est impendenda tuitio. Atque ideo hujus tibi praecepti pagina deputamus, quatenus Alexandriae 823 magnificae feminae, relictae quondam Vincomali, omni instantia, omnique sollicitudine, ubi necesse fuerit, servata scilicet aequitate, tuitionem festines impendere, atque ejus utilitatibus studiose concurrere; nec eam a quoquam vexari permittas, aut molestiam sustinere, sed ita, sicut praediximus, ubi causa poposcerit, ope tuae sollicitudinis potiatur, ut nullus se in afflictione oppressioneque ipsius te illic coram posito tentet aliquatenus occupare.

EPISTOLA XXXIX. AD CYPRIANUM DIACONUM. Reversum a schismate Joannem commendat, cui det annuos octo solidos. Gregorius Cypriano diacono.

Joannem religiosum praesentium latorem, qui ex Histricorum schismate ad sinum sanctae Ecclesiae, Deo revelante, accepta ratione reversus est, dilectionem tuam, aequitate servata, habere necesse est in omnibus commendatum, atque ei in quibus causa poposcerit ecclesiasticam tuitionem impendere. Cui etiam pro stipendiorum suorum subsidio, ab hac quarta decima indictione, annis singulis tot solidos dare te volumus, quos tuis per omnia noveris rationibus imputandos.

EPISTOLA XL. AD DONUM EPISCOPUM. Georgii, si rectius ille vixerit, sustentationi subveniat.

Gregorius Dono episcopo Messanensi.

Georgius praesentium portitor degere, ut ait, in civitate vestra desiderans, apud fraternitatem vestram nostra se petiit epistola commendari. Cui quoniam a prava se promisit actione compescere, quod petebat praevidimus non negandum. Et ideo sanctitas vestra de anima ejus studeat propter Deum esse sollicita, atque eum adhortationibus suis ad viam Deo placitam revocare; et si, adjuvante Domino, ut promisit, ab omni se pravitate suspendens, vivere honeste voluerit, fraternitas vestra pro mercede sua, ut prospexerit, ejus sustentationi subveniat, ne forsitan ad male agendum excusationem sibi ex necessitate videatur assumere. Quid autem fraternitas vestra ex ejus importunitate sit passura consideret, qui ad vos cum nostris epistolis venit, quem nos sine auctoritate aliqua importunum valde in prece pertulimus.

EPISTOLA XLI. AD RUFINUM EPISCOPUM. In Ecclesia Massae Nicoteranae presbyterum ordinandum, qui episcopi in poenitentiam deputati vice baptizet ac celebret Missas.

Gregorius Rufino episcopo Vivonensi.

Ex habitatoribus Massae Nicoteranae, quorum episcopus pro quibusdam culpis in poenitentiam 824 deputatus est, relatione comperimus nullum illic esse presbyterum qui sacra possit missarum solemnia celebrare, in tantum ut etiam filios suos sine baptismate asserant remansisse. Et quia hac pro causa magnopere petiverunt sibi in eadem Ecclesia cui fraternitas vestra operam visitationis impendit debere presbyterum ordinari, ea propter scriptis vos praesentibus adhortamur, ut de clero ejusdem Ecclesiae requirere debeatis, cujus vita et mores ad hoc possint officium convenire, et eum illic presbyterum festinetis, auxiliante Domino, consecrare. Nam valde durum est ut quousque causa episcopi eorum subtiliter requiratur, non habeat Ecclesia illa presbyterum, qui sacrum illic opus valeat celebrare. Mense Julio, indictione 14.

EPISTOLA XLII. AD VICTOREM EPISCOPUM. Ut in monasterio presbyterum ordinet.

Gregorius Victori episcopo Panormitano.

Urbicus abbas monasterii sancti Hermae, quod Panormi situm est, a nobis cum congregatione sua magnopere postulavit in eodem monasterio presbyterum, qui sacra missarum solemnia celebrare debeat, ordinari; et quia hujusmodi non est differenda petitio, fraternitatem vestram scriptis praesentibus necessario duximus adhortandam, ut eum qui ad hoc ministerium de eadem congregatione electus fuerit, cujus vita, mores, et actio tanto possit ministerio convenire, sine mora, auxiliante Domino, debeat consecrari, quatenus nec ille de monasterio suo hac pro causa egredi, nec extraneum sibi ad peragendum sacrum opus cogatur adducere.

EPISTOLA XLIII. AD VENANTIUM PATRICIUM. Contristatum se de illius et Joannis episcopi discordia; huic reverentiam exhibeat, causasque suas agant, illaesa charitate.

Gregorius Venantio patricio exmonacho.

Multum ea quam direxistis jam nos contristatos invenit epistola, quod inter vos et Joannem fratrem et coepiscopum nostrum, de quorum desiderabamus gaudere concordia, scandalum prodiisse cognovimus. Quaevis enim causa fuisset, non usque ad hoc debuit furor erumpere, ut armati homines vestri, sicut audivimus, in Episcopium irruerent, et diversa hostili more mala committerent, atque vos haec res a paterna charitate interim divideret. Nunquid non poterat, quaelibet contentio fuerit, tranquille disponi, ut nec partium utilitas detrimentum, nec sentiret gratia laesionem? Cujus autem gravitatis, cujus sanctitatis, cujus mansuetudinis supradictus frater noster sit, non habemus incognitum. Ex qua re colligimus quia nisi vis eum doloris nimia coegisset, ad hanc rem de qua vos contristatos asseritis, ejus fraternitas 825 nullatenus pervenisset. Nos tamen, ut hoc eo scribente comperimus, illico ei scripsimus, admonentes ut et oblationes vestras sicut ante susciperet, et missas in domo vestra non solum celebrari permitteret, sed si velitis, etiam ipse perageret, causamque suam servata charitate exsequi debuisset. Et quia nullos discordes vel fieri volumus vel manere, eamdem adhortationem iterandam esse prospeximus. Unde necesse est, charissime fili, ut et vos sacerdotalem illi reverentiam exhibere, sicut decet filios, debeatis, nec ejus ad iracundiam animos provocetis. Nam cum quo fidam estis gratiam habituri, si vobis, quod absit, cum sacerdote fuerit discordia? Itaque animorum tumore deposito, sic agere causas quas habetis invicem studete, ut et charitas inter vos intemerata permaneat, et alterutra mansuete procuretur utilitas. (Cf. Joan. Diac. l. 3, n. 48.)

EPISTOLA XLIV. AD JOANNEM EPISCOPUM. Hortatur ut Venantio pristinam ostendat benevolentiam.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Quamvis causa fuerit quae fraternitatis vestrae animos ad iracundiam non immerito provocaret, ut nec oblationes domni Venantii voluissetis suscipere, nec in domo ipsius sacra missarum sineretis solemnia celebrari, tamen quia ita terrena agi debet utilitas, ut nullum nos jurgium a charitatis valeat connexione disjungere, proinde sanctitatem vestram, sicut dudum scripsimus, adhortamur, quatenus et oblationes ante dicti viri omnimodo in dulcedine et Deo placita debeatis sinceritate suscipere, et in domo ipsius missarum peragi mysteria permittatis; ut, sicut scripsimus, si fortasse voluerit, per vos debeatis accedere, et celebrando apud eum missas priorem gratiam reformare. Oportet namque filiis sacerdotalem vos affectum impendere, et in causis, prout ratio suffragatur, jurisdictionem Ecclesiae vestrae minime praeterire. Hoc ergo considerans, necesse est ut ita se circa eos fraternitas vestra discreta moderatione exhibere studeat, ut et quod negotii qualitas exigit, salubriter peragat, et a paternae charitatis gratia non recedat.

EPISTOLA XLV. AD LEONTIUM EPISCOPUM. Facultatem tribuit Ecclesiam dedicandi. Fundatorum illius donationes confirmat.

Gregorius Leontio episcopo Ariminensi.

Basilicam beati Stephani martyris, quam fraternitas vestra incendio asserit concrematam, 826 quam etiam nuper instauratam esse commemorat, facultatem tribuimus dedicandi, in qua etiam reliquiarum sanctuaria ejusdem beati Stephani martyris volumus collocari. Et ideo, frater charissime, ad praedictam te Ecclesiam ire necesse est, et tam Ecclesiae quam etiam altaris noviter constructi dedicationem solemniter exhibere, ut exspectantium de eadem consecratione devotio Domino valeat auxiliante compleri. Quidquid praeterea eidem loco a fundatoribus olim concessum est, in ea qua dimissum est voluntate ac firmitate volumus permanere.

EPISTOLA XLVI. AD FELICEM EPISCOPUM. Cathedram suam e monasterio faciat amoveri, nec illic missas publicas denuo peragat.

Gregorius Felici episcopo Pisaurensi.

Miramur fraternitatem vestram, ut serie praecepti neglecta, quod ad vos sanctae memoriae decessor meus dederat, monasterium a Joanne praesentium portitore constructum, aliter quam antiquae consuetudinis usus exigit, consecrares. Dum etiam in eodem praecepto inter alia mandatum sit ut locum ipsum absque missis publicis dedicares, et, ut ad nos pervenit, cathedra posita, sacra illic publice missarum solemnia celebrantur. Quod si verum est, his vos hortamur affatibus, ut, omni excusatione cessante, cathedram vestram exinde amoveri modis omnibus faciatis, nec denuo illic missas publicas peragatis. Sed, sicut et consuetudo et praecepti tenor eloquitur, si missas ibidem sibi celebrari voluerint, a te presbyter dirigatur.

In eodem autem monasterio congregationem servorum Dei, sicut praedictus Joannes et petiit et nunc est, et cum Dei gratia semper volumus permanere. Calicem vero quem sibi a fraternitate vestra ablatum innotuit, ei, si ita est, restituere festinate. Haec ergo sanctitas vestra ita studeat adimplere, ut denuo ad nos praedictus portitor pro hac causa necessitatem remeandi non habeat.

EPISTOLA XLVII. AD LEONEM EPISCOPUM. Reversum ab Histricorum schismate Joannem tueatur, et annuo refoveat subsidio.

Gregorius Leoni episcopo Fanensi.

Sicut schismatici pravo studio perdurantes, objurgandi detestandique sunt, sic, ad sinum matris Ecclesiae redeuntes, consolandi, et nihilominus refovendi. Quia igitur Joannes religiosus 827 praesentium lator, recepta ratione, ad unitatem sanctae Ecclesiae ab errore Histricorum Deo miserante conversus est; ea propter fraternitatem vestram hortari praevidimus, ut eum salva ratione habere debeat in omnibus commendatum, atque suo favore protegere. Cui etiam ne possit post conversionem alicui necessitati succumbere aliquid de Ecclesia illi praevidimus annis singulis consulendum. Quia ergo vestrae sanctitati se summopere petiit commendari, providendum vobis pro vestra mercede est ut, sicut diximus, vestris in omnibus solatiis fulciatur.

EPISTOLA XLVIII. AD URBICUM ABBATEM. Agathonem in monasterio suscipiat, si illius uxor similiter converti voluerit.

Gregorius Urbico abbati monasterii sancti Hermetis, quod in Panormo situm est.

Quisquis divina inspiratione compunctus, relictis saeculi hujus actionibus, ad Deum converti festinat, ita et cum charitate suscipiendus est, et blandis per omnia consolationibus refovendus, ut in ea quam elegit, Deo adjuvante, delectetur modis omnibus conversatione persistere. Quia igitur Agatho praesentium lator in monasterio dilectionis tuae converti desiderat, hortamur ut cum omni eum dulcedine dilectioneque suscipias, atque ad aeternam vitam ejus desirium assidua adhortatione succendas, et circa animae ipsius salutem diligenter studeas esse sollicitus, quatenus dum in Dei nostri servitio, te admonente, devota mente perstiterit, et illi prosit saeculum reliquisse, et tibi ejus conversio proficiat ad mercedem. Quem tamen ita suscipiendum esse cognosce, si et uxor ipsius similiter converti voluerit. Nam dum unum utrorumque corpus conjugii copulatione sit factum, incongruum est partem converti, et partem in saeculo remanere (Cf. Grat. 27, q. 2, c. 25).

828 EPISTOLA XLIX. AD PALLADIUM EPISCOPUM. Mittit reliquias ad dedicationem quatuor altarium in basilica quam Palladius construxerat.

Gregorius Palladio episcopo Santonis Galliae.

Veniens lator praesentium Leuparicus presbyter vester insinuavit nobis fraternitatem vestram ecclesiam in honorem beati Petri et Pauli apostolorum, necnon Laurentii atque Pancratii martyrum construxisse, atque illic tredecim altaria collocasse, ex quibus quatuor necdum dedicata comperimus remansisse, ob hoc quod suprascriptorum sanctorum reliquias illic collocare Deo annuente disponitis. Et quia reliquias sanctorum Petri et Pauli, necnon Laurentii atque Pancratii martyrum cum veneratione praebuimus, hortamur ut eas cum reverentia suscipere, et collocare, auxiliante Domino, debeatis: provisuri ante omnia ut servientibus ibidem non debeant alimoniarum deesse suffragia.

EPISTOLA L. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Reliquias mittit, quas postulabat. Hortatur ut eorum qui his deservient quieti prospiciat.

Gregorius Brunichildae reginae Francorum.

Epistolarum vestrarum series, quae religiosum animum et piae mentis studium continebat, non solum voluntatis vestrae fecit nos laudare propositum, sed etiam libenter invitavit postulata concedere. Nec enim nos negare decuit, quod Christiana devotio et recti cordis desiderium flagitabat, praesertim dum illa postulari et tota amplecti mente cognovimus quae et credentium fidem valde protegere et animarum salutem operari 829 nihilominus poterunt ac servare. Atque ideo congruo honore vestram excellentiam salutantes, indicamus latori praesentium Leuparico, quem vos esse presbyterum scripsistis, per quem eloquia vestrarum suscepimus litterarum, reliquias nos beatorum apostolorum Petri et Pauli, juxta excellentiae vestrae petitionem, cum ea veneratione qua dignum est praebuisse. Sed ut in vobis magis magisque laudabilis et religiosa possit clarere devotio, providendum vobis est ut sanctorum beneficia cum reverentia et debito honore condantur, et servientes ibidem nullis oneribus nullisque molestiis affligantur, ne forsitan, necessitate exterius imminente, in Dei servitio inutiles segnesque reddantur, et injuriam, quod absit, neglectumque beneficia sanctorum collata sustineant. Quieti ergo eorum excellentia vestra prospiciat, quatenus dum vestro beneficio liberi ab omni fuerint inquietudine custoditi, et illi Deo nostro secura mente laudes exsolvant, et vobis in aeterna vita merces accrescat.

EPISTOLA LI. AD FRATRES IN ANGLIAM EUNTES. Hortatur Augustini socios ut coeptum in Angliam peragant iter. Augustino quem illis abbatem constituit obediant.

Gregorius servus servorum Dei, servis Domini nostri Jesu Christi.

Quia melius fuerat bona non incipere quam ab his quae coepta sunt cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi Filii, oportet ut opus bonum quod auxiliante Domino coepistis impleatis. Nec ergo vos labor itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant; sed omni instantia omnique fervore quae inchoastis Deo auctore peragite, scientes quod laborem magnum aeternae retributionis gloria sequitur. Remeanti autem Augustino praeposito vestro, quem et abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obedite. Scientes hoc vestris animabus per omnia profuturum, quidquid in vobis fuerit in ejus admonitione completum. Omnipotens Deus sua vos gratia protegat, et vestri laboris fructum in aeterna me patria videre concedat. Quatenus et si vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inveniar, quia laborare scilicet volo. 830 Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi Filii. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno decimo quarto, post consulatum ejusdem domini nostri anno decimo tertio, indictione 14.

EPISTOLA LII. AD PELAGIUM ET SERENUM EPISCOPOS. Commendat Augustinum in Angliam euntem cum sociis, et Candidum rectorem patrimonii.

Gregorius Pelagio de Turnis, et Sereno de Massilia, episcopis Galliarum a paribus.

Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam charitatem religiosi viri nullius commendationis indigeant, quia tamen aptum se scribendi tempus ingessit, fraternitati vestrae nostra mittere scripta curavimus, insinuantes latorem praesentium, Augustinum servum Dei, de cujus certi sumus studio, cum aliis servis Dei illuc nos pro utilitate animarum, auxiliante Domino, direxisse. Quem necesse est ut sacerdotali studio sanctitas vestra adjuvare et sua ei solatia praebere festinet. Cui etiam ut promptiores ad suffragandum possitis existere, causam vobis injunximus subtiliter indicare, scientes quod ea cognita, tota vos propter Deum devotione ad solatiandum, quia res exigit, commodetis.

Candidum praeterea presbyterum communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli Ecclesiae nostrae transmisimus, charitati vestrae in omnibus commendamus. Data die X Kalend. Aug. indictione 14.

EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Commendat Augustinum ac simul Candidum presbyterum; monetque ut huic patrimonii pensiones restituat, quas collegerat ipsius decessor.

Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi metropolitae.

Quamvis fraternitatem vestram bonis esse intentam operibus, et sponte se exhibere in causis Deo placitis confidamus, verumtamen utile esse 831 fraterna vos alloqui charitate credimus, ut solatia, quae vos ultro decet impendere, nostris quoque provocati epistolis augeatis. Atque ideo indicamus sanctitati vestrae Augustinum, servum Dei, praesentium portitorem, cujus zelus et studium bene est nobis cognitum, cum aliis servis Dei, pro animarum nos illuc compendio transmisisse, sicut ipse vobis eoram positus poterit indicare. In qua re oratione vos eum et auxiliis adjuvare necesse est, atque, ubi opus exegerit, solatiorum vestrorum ei praebere suffragia et paterna ac sacerdotali illum consolatione sicut convenit refovere, quatenus dum sanctitatis vestrae fuerit solamina consecutus, si quid Deo nostro lucrifacere, sicut optamus, valuerit, et vos possitis pariter mercedem acquirere, qui ad bona opera suffragii vestri devote copiam ministratis.

Candidum autem presbyterum, communem filium, et patrimoniolium Ecclesiae nostrae fraternitas vestra, quippe ut unanimis nobis, studeat habere commendatum, ut aliquid inde pauperum alimoniis sanctitate vestra valeat adjuvante proficere. Quia igitur patrimoniolum ipsum per annos plurimos praedecessor vester tenuit, et collectas apud se pensiones servavit, fraternitas vestra cujus sint res vel quibus erogentur consideret, atque eas animae suae respectu supra scripto filio nostro Candido presbytero nobis restituat dirigendas. Nam valde est exsecrabile ut quod a regibus gentium servatum est, ab episcopis dicatur ablatum.

EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM ET SYAGRIUM EPISCOPOS. Augustinum et Candidum commendat.

Gregorius Desiderio Viennensi, et Syagrio Augustodunensi, episcopis Galliae a paribus.

De fraternitatis vestrae sincera charitate bene confidimus quod amore beati Petri apostolorum principis hominibus nostris vestra devote solatia commodetis, praesertim dum causae qualitas exigat ubi etiam sponte concurrere, et laborare magis 832 optetis. Indicamus itaque sanctitati vestrae, nos Augustinum servum Dei, praesentium portitorem, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei pro animarum illuc causa, disponente Domino, direxisse; cujus relatione quid sibi injunctum sit, subtiliter agnoscens, fraternitas vestra ei modis omnibus in quibus causa poposcerit impendat solatia, ut boni operis adjutores, sicut decet et convenit, possitis existere. Ita ergo fraternitas vestra in hac re se devotam studeat demonstrare, ut bona quae de vobis opinione narrante didicimus, vera esse opere comprobemus. Dilectissimum vero communem filium Candidum presbyterum, cui patrimoniolum Ecclesiae nostrae commisimus in illis partibus constitutum, vobis per omnia commendamus.

EPISTOLA LV. AD PROTASIUM EPISCOPUM. Ut Virgilium Arelatensem de pensionibus Romam mittendis urgeat, et Candidum habeat commendatum.

Gregorius Protasio episcopo de Aquis Galliae.

Quantus in vobis beati Petri apostolorum principis amor excellat, non solum officii vestri praerogativa, sed etiam devotio, quam circa utilitates Ecclesiae ipsius geritis, patefecit. Quae quia Augustino servo Dei praesentium latore cognovimus referente, de affectu et veritatis studio quod in vobis est valde gaudemus, et gratias agimus, quia etsi corpore absentes, mente tamen et animo nobiscum vos esse monstratis; quippe erga quos charitatem fraternam, ut convenit exhibetis. Ut igitur bona quae de vobis praedicavit opinio, rerum possit veritas confirmare, Virgilio fratri et coepiscopo nostro dicite ut pensiones quas praedecessor ejus per annos plurimos de patrimoniolo nostro percepit, et apud se retinuit, ad nos, quia pauperum res sunt, studeat destinare. Qui si forte aliquo se modo, quod non credimus, excusare voluerit, vos qui veritatem ipsam subtilius nostis, revera qui in Ecclesia ipsa tunc temporis curam vicedomini gerebatis, qualiter se habeat causa disserite, et ne res sancti Petri et 833 pauperum ejus apud se retinere debeat imminere. Sed etsi fortasse hominibus nostris necessarium fuerit, vestrum in causa testimonium non negate; ut tam pro veritate quam pro voluntatis vestrae devotione beatus Petrus apostolus, cujus amore haec facitis, sua vobis et hic et in futura vita intercessione respondeat. Candidum presbyterum communem filium, cui patrimoniolum ipsum commisimus, sanctitati vestrae magnopere commendamus. (Vide sup. ep. 33.)

EPISTOLA LVI. AD STEPHANUM ABBATEM. Laudat de ordine congregationis, quem ut servet sollicite, hortatur. Gratias agit de cochlearibus ac circulis.

Gregorius Stephano abbati.

Laetos nos relatio Augustini servi Dei praesentium portitoris effecit, quod dilectionem tuam ut oportet vigilantem esse narravit; denique et presbyteros et diaconos, cunctamque congregationem unanimes vivere ac concordes affirmat. Et quoniam praepositorum bonitas subjectorum salubris est regula, omnipotentem Dominum deprecamur ut in bonis te semper operibus gratia suae pietatis accendat, et commissos tibi ab omni diabolicae fraudis tentatione custodiat, et tecum in charitate et placita sibi vivere conversatione concedat.

Quia vero humani generis inimicus insidiari nostris actibus non quiescit, sed assidua calliditate hoc nititur, ut Deo servientes animas in qualibet parte decipiat; ideo, dilectissime Fili, hortamur ut sollicitudinem tuam vigilanter exerceas, et ita commissos tibi oratione et cura providendi custodias, ut lupus circumiens nullam dilaniandi occasionem inveniat; quatenus dum Deo nostro incolumes quorum suscepisti curam reddideris, et praemia labori tuo gratia sua rependat, et tibi aeternae vitae desideria multiplicet.

Cochleares vero et circulos quos direxisti suscepimus, et charitati tuae gratias agimus, quia qualiter pauperes diligas ostendisti, qui ad usus eorum quae sunt necessaria transmisisti.

EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM PATRICIUM. Commendat Augustinum, ejusque socios, et Candidum. Gregorius Arigio patricio Galliae.

Quanta in vobis bonitas, quantaque mansuetudo cum Christo placita charitate resplendeat, 834 latore praesentium Augustino servo Dei referente comperimus; atque omnipotenti Deo gratias agimus, qui haec in vobis pietatis suae dona concessit, per quae inter homines valde laudabiles, et ante conspectum ipsius, quod est veraciter utile, gloriosi possitis existere. Oramus ergo omnipotentem Dominum, ut haec in vobis quae concessit dona multiplicet, et sua vos cum omnibus vestris protectione custodiat, et ita actionem gloriae vestrae in hoc saeculo disponat, ut et hic vobis et in futura, quod magis optandum est, vita proficiat. Salutantes itaque gloriam vestram paterna dulcedine petimus ut lator praesentium, et servi Dei qui cum eo sunt, vestra in quibus necesse fuerit solatia consequantur, quatenus dum vestrum favorem invenerint, injuncta sibi melius, adjuvante Domino, valeant adimplere.

Praeterea filium nostrum Candidum presbyterum, quem ad gubernationem patrimonii Ecclesiae nostrae, quod illic est, transmisimus, vobis per omnia commendamus; confidentes a Deo nostro vos mercedis vicem recipere, si rebus pauperum solatia sua gloria vestra devota mente praestiterit.

EPISTOLA LVIII. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM. Augustinum, cui injunxit ut aliquos secum e vicino presbyteros ducat in Angliam, commendat, et Candidum Ecclesiastici rectorem patrimonii.

Gregorius Theoderico et Theodeberto fratribus, regibus Francorum a paribus.

Postquam Deus omnipotens regnum vestrum fidei rectitudine decoravit, et integritate Christianae religionis inter gentes alias fecit esse conspicuum, magnam de vobis materiam praesumendi concepimus, quod subjectos vestros ad eam converti fidem per omnia cupiatis in qua eorum nempe reges estis et domini. Atque ideo pervenit ad nos Anglorum gentem ad fidem Christianam Deo miserante desideranter velle converti, sed sacerdotes e vicino negligere, et desideria eorum cessare sua adhortatione succendere. Ob hoc igitur Augustinum servum Dei, praesentium portitorem, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei illuc praevidimus dirigendum. Quibus etiam injunximus ut aliquos secum e vicino debeant presbyteros ducere, cum quibus eorum possint mentes agnoscere, et voluntates admonitione sua, quantum Deus donaverit, adjuvare. In qua re ut efficaces valeant atque idonei apparere, excellentiam vestram 835 paterna salutantes charitate quaesumus ut hi quos direximus favoris vestri invenire gratiam mereantur. Et quia animarum causa est, vestra eos potestas tueatur et adjuvet; ut Deus omnipotens qui vos in causa sua devota mente et toto studio solatiari cognoscit, causas vestras sua propitiatione disponat, et post terrenam potestatem ad coelestia vos regna perducat.

Praeterea dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum Ecclesiae nostrae, quod in illis partibus est constitutum, ut commendatum excellentia vestra habere debeat postulamus, quatenus beatus Petrus apostolorum princeps sua vobis intercessione respondeat, qui mercedis intuitu tuitionem in rebus pauperum ejus impenditis.

EPISTOLA LIX. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Ut Augustino in Angliam eunti et Candido rectori patrimonii tuitionem et auxilium impendat. Gregorius Brunichildae reginae Francorum.

Excellentiae vestrae Christianitas ita nobis veraciter olim innotuit, ut de bonitate ejus nullatenus dubitemus; sed magis certum modis omnibus teneamus, quia in causa fidei devote et studiose concurrat, et religiosae sinceritatis suae solatia copiosissime subministret. Ex qua re bene confidentes, paterna charitate salutantes indicamus ad nos pervenisse Anglorum gentem, Deo annuente, velle fieri Christianam; sed sacerdotes, qui in vicino sunt, pastoralem erga eos sollicitudinem non habere. Quorum ne animae in aeterna damnatione valeant deperire, curae nobis fuit praesentium portitorem Augustinum servum Dei, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei illuc dirigere, ut per eos potuissemus ipsorum voluntates addiscere, et de eorum conversione, vobis quoque annitentibus, in quantum est possibile, cogitare. Quibus etiam injunximus ut ad agenda haec e vicino secum debeant presbyteros ducere. Excellentia ergo vestra, quae prona in bonis consuevit esse operibus, tam pro nostra petitione, quam etiam divini timoris consideratione, eum dignetur in omnibus habere commendatum, atque ei tuitionis suae gratiam vehementer impendat, et labori ejus patrocinii sui ferat auxilium; et ut plenissime possit habere mercedem, ad supra scriptam Anglorum gentem sua tuitione securum ire provideat, quatenus Deus noster qui in hoc saeculo vos bonis sibi placitis decoravit, hic et in aeterna requie cum suis vos sanctis faciat gratulari.

836 Praeterea dilectum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum Ecclesiae nostrae, quod illic constitutum est, vestrae Christianitati commendantes, petimus ut tuitionis vestrae gratiam in omnibus consequatur.

EPISTOLA LX. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Speciali charitatis vinculo ambos ipsos constringi observat: hinc dolenti congemiscit; ac ne illius dolorem augeat, reticet mala quae a Langobardis patitur. Miratur quod epistolae adversus Joannis Constantinopolitani superbiam non responderit. Mutua mittit munera. Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino.

Mater et custos bonorum omnium charitas, quae multorum corda uniendo constringit, absentem non aestimat eum quem oculis mentis habet praesentem. In hujus ergo radice cum, frater charissime, teneamur, nihil sibi in nobis corporalis absentia, nihil poterit regionum vindicare longinquitas; quippe quia scilicet longe a nobis non sumus qui unum sumus. Hanc autem esse nobis cum caeteris fratribus communem semper optamus. Est tamen aliquid quod nos erga Alexandrinam Ecclesiam quadam peculiaritate constringit, et in ejus amore proniores existere speciali quodammodo lege compellit. Nam sicut omnibus liquet quod beatus evangelista Marcus a sancto Petro apostolo magistro suo Alexandriam sit transmissus, sic hujus nos magistri et discipuli unitate constringimur, ut et ego sedi discipuli praesidere videar propter magistrum, et vos sedi magistri propter discipulum.

Ad hanc autem unitatem cordium etiam vestrae sanctitatis meritis ligamur, quos auctoris sui salubriter sequi instituta cognoscimus, et semper ad magistri sui gremium, unde illic praedicatio salutis exorta est, tota se conferre devotione sentimus. Atque ideo sanctitatis vestrae susceptis apicibus, quantum cor nostrum de fraterna visitatione gavisum est, tantum de indictis quae significastis oneribus tristitia premitur, et fraterna compassione vobiscum gemimus quod doletis. Sed quia diversa se tendit ubique concussio, in communi necessitate minus est de propria dolendum, sed studendum magis est ut patienter tolerando vincamus quod omnino devitare non possumus.

Quanta autem nos a Langobardorum gladiis in quotidiana nostrorum civium depraedatione vel detruncatione atque interitu patimur, narrare recusamus, redum dolores nostros loquimur, ex compassione quam nobis impenditis vestros augeamus.

837 Praeterea ante aliquantum temporis communi filio Sabiniano diacono responsa Ecclesiae in urbe regia facienti scripta nostra transmisimus, quae vestrae fraternitati dirigere debuisset. Quae si suscepistis, miramur cur nobis ad ea minime respondistis. Et ideo quia cavendum est ne cujuslibet superbia scandalum Ecclesiis introducat, necesse est ut, eadem scripta subtiliter relegentes, omni studio et tota intentione quae ad honorem vestrum et pacem Ecclesiae pertinent conservetis.

Omnipotens autem Deus, qui pietatis suae gratia sacerdotalem vobis animum et charitatem contulit, in suo vos servitio protegat, atque ab omni adversitate interius exteriusque custodiat, et converti ad se errantium animas vestra propitius praedicatione conceda.

Latorem autem praesentium Isidorum diaconum communem filium cum ea qua oportuit charitate suscepimus, benedictionem nobis sancti Marci evangelistae deferentem. Et vos quidem, bonae vitae merito resplendentes, ea quae paradiso vicina sunt bene olentia nobis ligna transmisistis. Nos vero quia videlicet peccatores sumus, ab Occidente vobis ligna transmisimus, quae, construendis apta navibus, nostrae mentis tumultum signantia, in marinis semper fluctibus agitantur: et quidem transmittere majora voluimus, sed haec navis angusta non recepit. Mense Augusto, indictione 14.

EPISTOLA LXI. AD CASTORIUM NOTARIUM. Quod in pallii usu olim servatum juraverint Ravennates viri graves ac fideles, id Ravennae servandum.

Gregorius Castorio notario.

Vir magnificus, domnus Andreas, crebro mihi imminet de usu pallii secundum antiquam consuetudinem in Ravennati Ecclesia restituendo. Et scis quia Joannes episcopus mihi scripserit quod in litaniis solemnibus consuetudo fuit ejusdem Ecclesiae episcopos uti pallio. Hujus Ecclesiae diaconus Adeodatus, cum me pro eadem causa fortiter rogaret, jurejurando satisfecit quia quater in anno uti in litaniis pallio ejusdem loci episcopi solebant. Praedictus autem domnus Andreas in epistolis suis dicit quia, praeter Quadragesimam, omni tempore Ravennas episcopus in litaniis pallio utebatur. Et ipsas asserit litanias solemnes, quas non erubescit dicere quotidianas. Unde omnino miratus sum. Sed tua experientia nullius personam, nullius verba consideret; solum Dei timorem et rectitudinem ante oculos habeat et seniores personas, et ejusdem Ecclesiae archidiaconum, quem non suspicor pro alterius honore perjurare, et alios antiquiores, qui in sacris ordinibus ante Joannis episcopi tempora fuerant, requirat, vel si qui maturiores sunt extra sacros ordines; et veniant ante corpus sancti Apollinaris, et tacto ejus sepulcro jurent quae consuetudo ante Joannis episcopi tempora fuerit, quia, sicut scis, idem vir multum praesumptor exstitit, et multa sibi per superbiam conabatur arrogare. 838 Et quidquid a fidelibus viris et gravibus juratum fuerit, secundum indiculum qui subter annexus est hoc volumus in eadem Ecclesia conservari. Sed vide ne negligenter agas, ne quis fidem tuam aut devotionem tuam in hac causa corrumpat, zelum enim tuum scio. Age sollicite, ita tamen ut praedicta Ecclesia contra justitiam non gravetur, sed usus qui ante Joannis episcopi tempora exstitit ei conservetur. Personas autem non duas, vel tres ad satisfaciendum tibi, sed quantas antiquiores et graviores inveneris require, ut neque quod usus fuit antiquior eidem Ecclesiae denegemus, neque quod novo ausu appetitum est concedamus. Sed omnia age blande et dulciter, ut et actio tua districta sit, et lingua mitis. Spatam quae illic dimissa est, sicut jam pridem scripsimus, tecum revoca, et hoc quod tibi filius noster Bonifacius diaconus, et vir magnificus Maurentius chartularius scripsit, sollicite attende.

Juro ego per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, inseparabilem divinae potentiae Trinitatem, et hoc corpus beati Apollinaris martyris, me pro nullius favore personae, neque commodo aliquo interveniente testari. Sed hoc scio, et per memetipsum cognovi, quia ante tempora Joannis quondam episcopi Ravennas episcopus, praesente apocrisiario sedis apostolicae illo atque illo, illis atque illis diebus, consuetudinem utendi pallio habuit, et non cognovi quia hoc latenter, vel absente apocrisiario usurpasset. (Cf. Joan. Diac. t. IV, n. 6.)

EPISTOLA LXII. AD PETRUM EPISCOPUM. Opportuno abbati sancti Leontii reliquias concedat. Gregorius Petro episcopo Hydruntino.

Opportunus abbas monasterii sancti Leontii, quod in quinto Romanae urbis milliario situm est, sanctuaria ejusdem martyris quae de Ecclesia nomini ipsius dicata, ut astruit, furto ablata sunt, sibi denuo postulat debere concedi, ut in loco eodem recondantur. Et ideo, frater charissime, quia ejusdem beatissimi martyris corpus in Brundusii Ecclesia, cui visitationis impendis officium, esse dignoscitur, praefati viri desideriis ex nostra te praeceptione convenit obedire, ut in devotione quam postulat sortiatur effectum.

EPISTOLA LXIII. AD GENNADIUM PATRICIUM. Queritur impeditum Paulum episcopum ne Romam veniret. Se, ubi primum ex morbo convaluerit, in causae illius cognitione versaturum. Gregorius Gennadio patricio Africae.

Excellentiam vestram non ambigimus reminisci, quia ante biennium pro Paulo fratre et coepiscopo nostro scripsimus, ut ei ad nos venire 839 desideranti dignitatis vestrae suffragia praeberetis, ob hoc quod a Donatistis insecutionis dicebatur molestiam sustinere, quatenus postquam illic eum contra eos nuntiatum est habere subsidium non posse, cognita veritate, fraterna ei compassione potuissemus ferre consultum et salubri dispositione quid contra pestiferae praesumptionis insaniam debuisset fieri tractaremus. Et quantum nobis praedictus frater innotuit, non solum nullum meruit cujusquam habere solatium, sed ne immune ad Romanam potuisset urbem accedere, diverso est impedimento prohibitus. Cui tamen dum vestram relegi fecissemus epistolam, respondit se non quorumdam odio, quia, Donatistas cohibebat, laborare, sed magis pro defensione catholicae fidei multorum perhibet ingratitudines sustinere; multaque alia retulit, quae, quoniam aptum dicendi tempus non exstitit, silentio retinere praevidimus.

Quia ergo non de rebus terrenis, sed de animarum salute tractatur, et vestra atque illius diversa existit assertio, nihil indiscussa veritate subtiliter respondere potuimus, quia tempore quo excellentiae vestrae scripta suscepimus, corporis aegritudine tenebamur. Sed dum nos omnipotens Deus, si ei placuerit, pristinae saluti reddiderit, veritatem diligenti ut possumus inquisitione rimabimur. Et secundum ea quae valuerimus addiscere, ita causam Deo miserante disponemus, ut animarum quarum vos curae pro vestra mercede studere dignamini salus non solum quae ab errantibus jam amissa est reparetur, sed etiam quae in verae fidei cultoribus est Redemptoris nostri gratia protegente servetur.

De suprascripto autem episcopo, quem communione privatum esse asseritis, valde mirati sumus cur nobis hoc non primatis ejus, sed excellentiae vestrae epistola nuntiavit.

EPISTOLA LXIV. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Pastorale munus ex charitate exercendum. Quod illud ita exerceat Dominicus, ipsi gratulatur, ac de xeniis gratias agit. Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi.

Vere mirabilis charitatis virtus est, dilecte frater, quae adventu supernae gratiae postquam spiritalia inclinavit ad infima, postquam ipsum sibimet unumquemque carnalibus illecebris discordantem pacavit hominem, ita in humanis se dilatavit mentibus, ut sublimia inclinaret, humilia sublimaret, pacaret discordantia, ferocia mansuefaceret, dissociata conglutinaret, sarciret, divisas tot aquarum terrarumque spatiis climatumque diversitatibus hominum nationes, compaginatis ad unum mentibus, suae vinculo suavitatis astringeret. Hujus amplitudinis praeconia quando humanae 840 infirmitatis exponere lingua sufficiat? Hujus autem laus in coelis perfecta est, in terris vero forma ejus ostendenda potius est quam dicenda, ut qualis quantaque sit, postquam ore nostro plene non potest, ex nostra magis compassione monstretur. Quam etsi utcunque laudamus ore, simul necesse est ut fateamur manu, ne si laudator ejus tantum est quisquam et non factor, sententiam sibi magis exacuat, quia in conspectu judicis hoc favoribus exaggerat quod omisit. Hanc nos, licet locorum intervallis disjuncti, atque corpore longe a vobis positi, auxiliante Dei potentia, erga vos studiosissime conservamus; hanc vos non solum circa nos, sed erga fratres filiosque vestros paternis fraternisque oportet visceribus exhibere. Nam quomodo hoc non studiosissime faciendum, quando ejus non tam in fratrum filiorumque est quam in inimicorum quoque dilectione perfectio? Quamobrem, charissime, nos quos pastoralis curae constringit officium, diligamus fratres (I Joan. III, 14). Ipsos quoque adversarios nostros propter mandatum dominicum (Matth. V, 44), nostro circa nos copulemus affectu. Pacem sequamur cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Heb. XII, 14). In piis verseniur operibus, virtutibus polleamus, fulgeat in nostro pectore rationale judicii cum superhumeralis actione conjunctum (Exod. XXVIII, 28, seq.). Ita procedamus in conspectu Dei atque totius Israel. Hujusmodi commisso nobis gregi praebeamus exempla, ut videant nostra opera bona, et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Sit in lingua sermo, sit zeli fervor in animo, ut vere de illorum dicamur numero, de quibus legitur: Apparuerunt illis dispertitae linguae sicut ignis, seditque supra singulos eorum (Act. II, 3). Vere enim in nobis igneae linguae resident, si in fratrum filiorumque exhortatione divini fervore spiritus accendamur. Creditum nobis agrum dominicum exerceamus dum licet; seminemus in timore dum tempus est; bonum facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes (Gal. VI, 8, 9). Simus de illis de quibus Psalmista dicit: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua (Psal. CXXV, 6). Ad cujus rei fructum nos provocans, subdidit: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Vigilemus itaque, et relinquentes terrena negotia, coelestibus anhelemus. Et quae retro sunt obliviscentes, in ea quae ante sunt nosmetipsos enixius extendamus (Philip. III, 13). Mens nostra in saeculari varietate non diffluat; sed tota in unum currat atque confluat finem, quem mira suavitate David respexerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4). Hoc amore liquefiant boni corda rectoris. In his se mens tota suspendat. Dum adhuc in terris sumus positi, frequens a nobis lacrymarum imber in coelo compunctionis nube fructificet. Tunc enim bene atque vere, dilecte mi frater, ad proximorum dilectionem descendimus, si in dilectione Dei ex toto corde, ex tota anima et mente, atque ex totis viribus persistimus.

841 Xenia vero temporalia a vobis directa, licet nos talibus non egeamus, tamen cum debita charitate suscepimus. Egemus autem de vestra debita charitate atque commissi vobis regiminis sollicitudine gratulari. Multo enim nobis haec dulcissima fiunt cum sacerdotalis mentis atque piae conversationis fuerint suavitate conditae.

EPISTOLA LXV. AD MAURICIUM IMPERATOREM. Africanos quosdam episcopos Roma Constantinopolim mittit, qui Mauricio ipsi testentur imperatori contra Donatistas leges negligi. Mauricii animum adversus legum suarum contemptores excitat. Gregorius Mauricio Augusto.

Inter armorum curas et innumeras sollicitudines quas indefesso studio pro Christianae reipublicae regimine sustinetis, magna mihi cum universo mundo laetitiae causa est quod pietas vestra custodiae fidei, qua dominorum fulget imperium, praecipua sollicitudine semper invigilat. Unde omnino confido quia sicut vos Dei causas religiosae mentis amore tuemini, ita Deus vestras majestatis suae gratia tuetur et adjuvat. Qualiter autem pietatis vestrae serenitas contra Donatistarum flagitiosissimam pravitatem consideratione justitiae et sincerissimae religionis zelo commota sit, directarum lucidissime tenor insinuat jussionum. Sed venientes viri reverendissimi ex Africana provincia episcopi asserunt ita esse incauta dissimulatione postpositas, ut nec Dei illic judicium haberetur in metu, nec principales hactenus jussiones sortirentur effectum: hoc etiam subjungentes, quod in praefata provincia, Donatistarum praemiis praevalentibus, fides catholica publice venundetur. At contra gloriosus vir Gennadius de uno eorum mihi similia questus est qui talia querebantur. Cui etiam duo caeteri in re eadem testimonium ferebant. Sed quia in causa ipsa saecularis judicis intererat, eosdem episcopos ad pietatis vestrae existimavi esse vestigia dirigendos, ut per semetipsos serenissimis auribus suggerant quae se fatentur pro fide catholica pertulisse. Ea propter obsecro ut dominorum Christianitas pro salute animae et vita piissimae sobolis, sua eos quos tales esse cognoscit districta ulcisci jussione praecipiat, et ruinam pereuntium ereptionis manu suspendat, atque 842 insanis mentibus correptionis medicinam adhibeat, et errorum ab eis morsus expellat; quatenus dum piae provisionis vestrae remedio pestiferae pravitatis fuerit caligo depulsa, et vera illic fides radios suae serenitatis asperserit, coelestis vos ante Redemptoris nostri oculos triumphus exspectet, quia quos exterius ab hoste defenditis, etiam interius a diabolicae fraudis venenuo, quod est gloriosius, liberatis.

EPISTOLA LXVI. AD ATHANASIUM PRESBYTERUM. Ipsum ab omni haereseos labe purum pronuntiat, idque se Constantinopolitano episcopo scripturum spondet. Gregorius Athanasio presbytero de Isauria.

Sicut de eis quos ab unitate Ecclesiae haereticae pravitatis error abscidit affligimur et dolemus, ita his quos intra sinum suum catholicae fidei professio continet congaudemus. Et ut pastorali sollicitudine illorum nos oportet impietatibus obviare, sic piis horum professionibus congruit favorem impendere, et sincera esse quae sapiunt declarare. Atque ideo dum tibi Athanasio presbytero monasterii sancti Mile, cui est vocabulum Tamnaco, quod in Lycaonia est provincia constitutum, contraria integrae fidei fuisset orta suspicio, ut professionis tuae potuisset integritas apparere, ad apostolicam sedem cui praesidemus elegisti recurrere, asserens etiam te corporaliter verberatum aliqua injuste ac violenter fecisse. Et quanquam ea quae vi impulsionis fiunt canonum minime censura recipiat, et jure habeantur infirma, quia ipse ea dissolvit qui injustum fateri fierique compellit, sed magis illa suscipienda est et amplectenda confessio quae ex spontanea voluntate monstratur procedere, sicut apud nos fecisse dignosceris; ne quid tamen nobis ambiguum potuisset existere, sanctissimo Joanni quondam fratri et coepiscopo nostro, Constantinopolitanae civitatis antistiti, de te praevidimus scribendum, ut suis nos quid actum esset epistolis informaret. Qui, saepe a nobis admonitus, rescribens innotuit Codicem apud te fuisse inventum in quo plurima continebantur haeretica, et ob hoc se adversus dilectionem tuam fuisse commotum. Quem quia ad nos studuit pro satisfactione transmittere, priores ejus partes sollicita lectione percurrimus. Et 843 quoniam manifesta in eo haereticae pravitatis venena reperimus, ne denuo debuisset legi vetuimus. Sed quia hunc te simpliciter testatus es legisse, et ad amputandam ambiguae suspicionis materiam libellum nobis manu tua porrexisti perscriptum, in quo, fidem tuam exponens, omnes generaliter haereses, vel quidquid adversus catholicae fidei vel professionis integritatem est apertissime condemnasti, et cuncta quae sanctae quatuor universales synodi recipiunt te semper recepisse ac recipere, et quae condemnant condemnasse condemnareque professus es; eam quoque synodum quae Justiniani imperatoris temporibus de tribus capitulis facta est et suscipere et custodire promisisti; et prohibitus a nobis codicem ipsum legere in quo pestiferae fraudis virus innexum est libentissime consensisti; reprobans etiam atque condemnans ea omnia quae contra catholicae fidei integritatem in eo 844 dicta vel latenter inserta sunt, nec eum te legere denuo promisisti; hac ratione permoti, postquam etiam ex probati a te libelli pagina fides tua nobis catholica Deo custodiente perclaruit, ab omni te haereticae perversitatis macula juxta professionem tuam liberum esse decernimus atque catholicum, et sincerae fidei in omnibus professorem atque sequacem, Christi Jesu Salvatoris gratia claruisse pronuntiamus, liberam quoque tribuimus licentiam ad tuum monasterium in tuo te loco vel ordine nihilominus remeare. De hoc quoque et dilectissimo fratri nostro Constantinopolitanae civitatis antistiti, qui in supradicti sancti Joannis loco ordinatus est, nostra volumus scripta transmittere. Sed quia consuetudo non est ut prius quam ad nos ejus synodica deferatur debeamus scribere, idcirco distulimus. Sed postquam ea nobis delata fuerit, ei haec, dum opportunum fuerit, indicabimus. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 36 et n. 23. Vide ind. 11 ep. 52, ind. 13 ep. 18.)