LIBER I | LIBER III |
LIBER SECUNDUS.
recensereMense Septembri, indictione X. 569 EPISTOLA PRIMA. AD PETRUM NOTARIUM. Tropaeanis monachis, si religiose vivant, modis omnibus subveniendum.
Gregorius Petro notario.
Monasterium sancti Archangeli, quod Tropaeis est constitutum, indicante praesentium portitore, victus habere necessitatem didicimus. Ideoque experientia tua diligenter invigilet; et si ejusdem loci monachos bene se tractare noveris, in quibus eos necessitatem habere manifesta veritate patuerit, eis subvenire hac auctoritate suffultus, modis omnibus festinabis, sciturus tuis esse rationibus quidquid nostra praeceptione praebueris imputandum. Sed et terrulam Ecclesiae nostrae vicinam sibi, quam solidum unum et tremisses duos pensitare asserunt, si ita est, libellario nomine ad summam tremissis unius habere concede. Studii ergo tui sit haec omnia ita complere, si, sicut diximus, ejus loci monachi in Dei servitio, sicut decet, solerter perstiterint. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.)
EPISTOLA II. AD PRAEJECTUM EPISCOPUM NARNIENSEM. Ex mortiferae luis occasione, cives ad poenitentiam et fidem hortandos. Gregorius Praejecto episcopo Narniensi.
Pervenit ad nos, peccatis imminentibus, in civitate vestra Narniensi mortalitatem omnino grassari, 570 quae res nos nimis addixit. Quamobrem salutantes fraternitatem tuam modis omnibus, suademus ut a Langobardorum sive Romanorum, qui in eodem loco degunt, admonitione sive exhortatione nulla ratione cessetis, et maxime a gentilium et haereticorum, ut ad veram rectamque fidem catholicam convertantur. Sic enim aut divina misericordia pro sua eis forsitan conversione, et in hac vita subveniet; aut si eos migrare contigerit, a suis, quod et magis optandum est, transient facinoribus absoluti. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 50.)
EPISTOLA III. AD VELOCEM MAGISTRUM MILITUM. Ut Ariulphum Langobardorum ducem, si ad Romanas vel ad Ravennates partes excurrat, a tergo insequatur. Gregorius Veloci magistro militum.
Et pridem expressimus gloriae vestrae quia milites illuc erant parati venire; sed quoniam inimicos congregatos et huc discurrere epistola vestra significaverat, haec eos hic causa retinuit. Nunc vero utile est visum ut aliquanti illuc milites transmittantur, quos gloria tua admonere et hortari, ut parati sint ad laborem, studeat. Et occasione inventa, cum gloriosis filiis nostris Maurilio et Vitaliano loquere, et quaecunque vobis Deo adjutore pro utilitate reipublicae statuerint, facite. Et si huc vel ad Ravennates partes, nec dicendum Ariulphum cognoveritis excurrere, vos a dorso ejus ita sicut viros decet fortes, laborate, quatenus opinio vestra ex laboris vestri qualitate amplius in republica, Deo auxiliante, proficiat. Illud tamen prae omnibus admonemus, 571 ut familiam Maloin, et Adobin, Vigildi, atque Grussingi, qui cum glorioso Maurilio magistro militum esse noscuntur, sine aliqua mora vel excusatione relaxes, quatenus venientes illuc homines praedicti viri cum eis sine aliquo impedimento debeant ambulare.
EPISTOLA IV. AD SABINUM SUBDIACONUM. Hortum Feliciani monasterio ancillarum Dei tradendum. Gregorius Sabino subdiacono.
Officio pietatis impellimur monasteriis provida consideratione ferre consultum, ne hi qui in servitio Dei deputati esse noscuntur, necessitatem aliquam, quod avertat Dominus, possint sustinere. Ideoque experientiae tuae hac auctoritate praecipimus, ut hortum quondam Feliciani presbyteri positum in regione prima, ante gradus sanctae Sabinae, excusatione postposita, monasterio Euprepiae, in quo ancillarum Dei congregatio esse dignoscitur, jure proprietario possidendum tradere sine ambiguitate festinet, quatenus nostrae beneficio largitatis in Dei servitio, ipso quoque suffragante, securis mentibus perseverent.
EPISTOLA V. AD FELICEM EPISCOPUM MESSANENSEM. Basilicam, percepta prius legitima et secura dote, consecrandam. Gregorius Felici episcopo Messanensi.
Januarius subdiaconus Ecclesiae Messanensis petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in civitate Messanensi basilicam se pro sua devotione fundasse, quam in honorem sancti Stephani et Pancratii, atque Eupli desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae dioecesis civitatis jure consistit, et nullum corpus ibidem constat humatum, percepta primitus donatione legitima, id est a praesentis anni tributis liberos fiscalibus solidos decem, et reliqua de substantia sua sibi tantummodo usumfructum retineat. Quae omnia diligenter inquire; et si eorum quae offeruntur redituum quantitas, vel quae tempore mortis reliquerint, sartis 572 tectis, et luminaribus, necnon alimoniis servientium annua possunt praestatione sufficere, reipsa munificentia sit gestis municipalibus alligata. Quod si haec quae diximus per sollicitudinem tuam impleta non fuerint, de propria substantia quanti interfuerit utilitati Ecclesiae te vel haeredes tuos satisfacturum esse non dubites. His igitur procuratis, benedictio optata proveniat. Nec ante dedicationis munus impertias, quam superius comprehensus fuerit ordo donationis impletus, enuntiaturus ex more nihil illic conditoris juri ulterius jam deberi, nisi processionis gratia, quae Christianis omnibus in commune debetur. Sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis.
EPISTOLA VI. AD NEAPOLITANOS. In Demetrii ob nefanda crimina depositi locum, absque mora et discordia, episcopum eligant. Gregorius clero, nobilibus, ordini et plebi consistentibus Neapoli.
Quamvis spiritualium sincera devotio filiorum pro matre Ecclesia nullius adhortationis indigeat, verumtamen ne se neglectam existimet, epistolari debet alloquio provocari. Propter quod dilectionem vestram commonitione paternae charitatis aggredior, ut profusis lacrymis Redemptori nostro unanimiter gratias referamus, qui sub tam perverso doctore vos per avia gradi non pertulit, sed indigni pastoris crimina publicavit. Demetrius siquidem, qui nec ante episcopus dici meruerat, tantis ac talibus negotiis inventus est involutus, ut si secundum suorum qualitatem facinorum judicium sine misericordia recepisset, divinis mundanisque legibus durissima procul dubio fuerit morte plectendus. Sed quia poenitentiae reservatus, sacerdotii honore privatus est, Ecclesiam Dei sine doctore diu vacare non patimur, quia et canonicis regulis est constitutum ut defuncto vel sublato pastore, diu sacerdotio privari Ecclesia non debeat. Ideoque charitatem vestram scriptis praesentibus duxi necessario commonendam, ut ad eligendum pontificem nec mora, nec discordia, quae consuevit scandala generare, proveniat. Sed talem vobis cum omni sollicitudine personam exquirite, in qua 573 et omnium adunata possit gaudere concordia, et sacris nullo modo canonibus respuatur; quatenus officium quod nefandissimus hominum male gerendo polluerat, quisquis ille cum Christi gratia fuerit ordinatus, ipso quoque suffragante, digna valeat administratione complere. (Vide infra ep. 9 et 10, et lib. X, ep. 62.)
EPISTOLA VII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Vices suas in Sicilia gerat, reservatis tamen majoribus causis. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
Mandata coelestia efficacius gerimus, si nostra cum fratribus onera partiamur. Proinde super cunctas Siciliae Ecclesias reverendissimum te virum Maximianum fratrem et coepiscopum nostrum vice sedis apostolicae ministrare decernimus, ut quisquis illic religionis habitu censetur, fraternitati tuae ex nostra auctoritate subjaceat, quatenus eis non sit necessarium post haec pro parvulis ad nos causis tanta maris spatia transmeando pervenire. Sed si qua fortasse difficilia existunt, quae fraternitatis tuae judicio nequaquam dirimi possint, haec solummodo nostrum judicium flagitent, ut sublevati de minimis, in causis majoribus efficacius occupemur. Quas videlicet vices non loco, sed personae tribuimus, quia ex transacta in te vita didicimus quid etiam de subsequenti tua conversatione praesumamus. Mense Decembri, indictione decima. (Cf. Joan. Diac. t. III, c. 25).
EPISTOLA VIII. AD CANDIDUM EPISCOPUM. Ne aegrotanti Clerico consueta negentur stipendia. Gregorius Candido episcopo de urbe veteri.
Cum percussio corporalis (Grat. q. 1, c. 2), utrum pro purgatione, an pro vindicta contingat, Dei in hoc 574 judicium ignoratur, non debet a nobis addi flagellatis afflictio, ne nos culpae, quod absit, offensa respiciat. Et quia praesentium lator Calumniosus pro hac percussione quam sustinet consueta sibi commoda ab Ecclesia vestra asserit negari, idcirco fraternitatem tuam praesentibus hortamur epistolis quatenus nil eum ad percipienda quae consueta sunt, haec aegritudo debeat impedire, quia diversis in Ecclesia militantibus, varia, sicut nosti, saepe contingit infirmitas. Et si hoc fuerint exemplo deterriti, nullus de caetero qui Ecclesiae militet poterit inveniri, sed secundum loci ejus ordinem quaeque ei, si sanus esset, poterant ministrari, de ipsa exiguitate, quae Ecclesiae potest accedere, fraternitas tua divini contemplatione judicii aegrotanti praebere non desinat, quatenus in hujus rei administratione ad eleemosynam potius videaris quae sunt consueta exsolvendo convertere. (Vide sup. l. I, ep. 12; Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 33.).
EPISTOLA IX. AD NEAPOLITANOS. Paulum experiantur diutius; humili charitate ipsi jungantur; quem tandem, si fructum animarum fecerit, atque ita Deus inspiret, episcopum obtinebunt. Gregorius ordini et plebi consistenti Neapoli.
Quale de Paulo fratre et coepiscopo nostro habeat charitas vestra judicium, directa a vobis relatio patefecit. Quem quoniam ita estis in paucis diebus experti, ut eum cardinalem habere desideretis episcopum, gratulamur. Sed quia summis in rebus citum non oportet esse consilium, et nos quid fiendum sit matura subinde, Christo adjuvante, deliberatione disponimus, et vobis melius tractu temporis qualem se exhibeat innotescit. Ideoque, filii dilectissimi, praedicto viro, si eum vere diligitis, obedite, devotisque ad eum mentibus occursione pacifica convenite, quatenus ita 575 vos ad alterutrum dilectio mutuae charitatis astringat, ut inimicus saeviendo circumvolans in nullo vestrum viam nanciscatur ad dissociandam unanimitatem qua subrepat. Praefatum quoque episcopum dum fructum animarum, quem desideramus, Deo nostro, ipso quoque suffragante, facere senserimus, quidquid post haec de ejus persona vestroque desiderio cordi nostro inspiratio divina ministraverit, faciemus.
EPISTOLA X. AD PAULUM EPISCOPUM NEAPOLIT. Sic interea fungatur episcopalibus muniis, ut Neapolitanorum testimonia et vota firmentur. Gregorius Paulo episcopo Neapolitano.
Si sacerdotale, quod suscepimus, secure ministramus officium, et divinum adjutorium, et dilectio nobis spiritalium aderit sine dubio filiorum. Propterea ita se fraternitas tua in cunctis studeat exhibere, quatenus testimonium quod de ea Neapolitanae civitatis clerus, nobilitas, simul habet et populus, bonitatis tuae roboretur augmento. Sic ergo te in praefati populi adhortatione assidua debes occupatione constringere, ut verbi tui fructum, quem ex eis fueris operatus, in suis horreis divinus condat agricola. Quousque vero de iis quae a nobis praedicti filii nostri fienda depostulant, revelante Domino, deliberare possimus, clericos ex laicis ordinari, necnon et manumissiones apud te in eadem Ecclesia solemniter celebrari concedimus. Consuetudines autem clerici suprascriptae Ecclesiae et presbyterorum te volumus sine cunctatione persolvere. In cujus etiam instructione ita diligenter invigila, quatenus ab incongruis vel illicitis omnibus abstinentes, in Dei nostri servitio digno obsecundationis ministerio, te quoque hortante, consistant. Mense Januario, indictione decima. (V. infra, ep. 15.)
576 EPISTOLA XI. AD NEPESINOS. De Leontio illuc transmisso, ut ei obediant. Gregorius clero, ordini, et plebi consistenti Nepae.
Leontio viro clarissimo praesentium portitori curam sollicitudinemque civitatis injunximus, ut in cunctis invigilans, quae ad utilitatem vestram, vel Reipublicae pertinere dignoscet, ipse disponat. Ideoque dilectionem vestram scriptis praesentibus admonemus, quatenus ei exhibere obedientiam in omnibus debeatis, nec quisquam vestrum eum pro vestra utilitate tractantem existimet contemnendum: quia quisquis incongrue ordinationi ejus restiterit, nostrae resultare dispositioni cognoscetur. Quicunque vero eum in iis, quae supra retulimus, audierit, nos audiet. Si quis autem, quod non credimus, eum post hanc admonitionem nostram contemnendum putaverit, ad suum procul dubio sciat pertinere periculum.
EPISTOLA XII. AD CASTORIUM EPISCOPUM ARIMINENSEM. De oratorio sanctae crucis consecrando. Gregorius Castorio episcopo de Arimino.
Timothea illustris femina petitoria nobis insinuatione suggessit, quod habetur in subditis, intra civitatem Ariminensem in loco juris sui oratorium se pro sua devotione fundasse, quod in honorem sanctae crucis desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae civitatis jure memorata constructio consistit, et nullum corpus 577 ibidem constat humatum esse, percepta primitus donatione legitima, id est totius facultatis ejus, excepta familia, mobilium vel immobilium seque moventium unciis octo, retento sibi usufructuario diebus vitae suae, gestisque municipalibus alligata, praedictum oratorium absque missis publicis solemniter consecrabis, ita ut in eodem loco nec futuris temporibus baptisterium construatur, nec presbyterum constituas cardinalem. Et si missas forte maluerit fieri ibi, a dilectione tua presbyterum noverit postulandum, quatenus nihil aliud a quolibet alio sacerdote ullatenus praesumatur. Sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis
EPISTOLA XIII. AD IMPORTUNUM EPISCOPUM ATTELLANUM Suffraganeum episcopum monet de presbytero a se, ut in quadam dioecesis illius ecclesia proesit, deputato. Gregorius Importuno episcopo Attellano.
Ea quae provide disponuntur, fraternitatem tuam credimus libenter amplecti. Et quia ecclesiam sanctae Mariae Campisonis in tua parochia positam, presbytero vacare cognovimus, praesentium portitorem Dominicum presbyterum 578 in eadem ecclesia ut praeesse debeat, nos certum est deputasse. Ideoque fraternitas tua ei emolumenta ejusdem ecclesiae faciat sine cunctatione praestari, et decimae fructus indictionis, qui jam percepti sunt, praedicto viro fac sine mora restitui, quatenus ejusdem ecclesiae utilitates, cujus emolumenta consequitur, Deo adjutore, sollicite valeat procurare.
EPISTOLA XIV. AD JOANNEM EPISCOPUM VELITRANUM. Episcopi sedes in tutiorem locum transfertur. Gregorius Joanni episcopo Velitrano.
Temporis qualitas (Grat. 7, q. 1, c. 44) admonet episcoporum sedes antiquitis certis civitatibus constitutas, ad alia, quae securiora putamus, ejusdem dioeceseos loca transponere, quo et habitatores nunc degere, et barbaricum possint periculum facilius declinare. Propterea te Joannem fratrem coepiscopumque nostrum Velitrensis civitatis, sedemque tuam in locum qui Harenata dicitur ad sanctum Andream apostolum praecipimus exinde transmigrare, quatenus et ab hostilitatis incursu liberior existere valeas, et illic consuetudinem solemnium festa disponas. Mense Februario, indict. 10. (Cf. Joan. Diac., l. III, c. 17.)
579 EPISTOLA XV AD PAULUM EPISCOPUM. Paulum, cui Neapolitanam Ecclesiam commiserat, de reditu citius cogitantem, ut ibi perseveret hortatur. De Petro diacono respondet, nihil illi timendum, nullumque apud se fore locum subreptioni. Gregorius Paulo episcopo.
Ad hoc fraternitatem tuam Neapolitanae Ecclesiae ad praesens praeesse constitui, ut quosque potuisses, suasoria ad Deum praedicatione converteres. Et dum tota te oporteat hoc intentione peragere, priusquam hunc Domino fructum opereris, reverti festinas petisque a me ut celeriter eamdem debeam Ecclesiam ordinare, dum meus non sit animus in hac re otiosus. Sed quia utilitates ejus summa cupio firmitate vallare, diuturna de hoc necesse habeo deliberatione tractare, ut eam digni possam ordinatione, Christo revelante, disponere. Interea ergo fraternitas tua ita invigilare animarum lucris studeat, ut judicium quod de te habeo, operationis tuae roboretur effectu. De persona vero Petri diaconi quae scripsisti, omnia mihi Theodorus vir consularis nunc indicavit. Et ideo postquam tibi adhaerere et ecclesiasticis eum utilitatibus tua testificatione studere cognovi, nullius debet adversitatem vel inimicitias formidare; sed quanto sibi alios invidere perpendit, tanto vigilantius, ut ei nihil nocere valeant, in utilitatibus Ecclesiae, et Dei servitio perseveret. Fraternitas autem tua pro ejus persona post hoc non debet esse suspecta, quia apud me nulla subreptio locum inveniet.
EPISTOLA XVI AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Paulinum Taurianensem episcopum Ecclesiae Liparitanae praeficit. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
Locis munitis Ecclesia constituta pastoris vacare non debet officio. Quia igitur Ecclesia 580 Liparitana sacerdote privata dignoscitur, ideo Paulinum Taurianensis Ecclesiae episcopum in praedicta Ecclesia Liparitana fraternitas tua sine mora praeesse constituat, ut officii sui administrationem in eadem Ecclesia vigilanter exhibeat, et quaeque ejus utilitatibus convenire didicerit, ordinare non desinat. Cunctumque clerum ut in omnibus canonice ei obedire debeat admoneas, quatenus praefatae Ecclesiae in cunctis utilitas, praedicto fratre et coepiscopo nostro disponente, Christo adjuvante procurari valeat.
EPISTOLA XVII. AD PAULINUM EPISCOPUM. In Liparitana Ecclesia resideat, Taurianensem vero opportuno tempore visitet. Gregorius Paulino episcopo.
Scire te volumus quia Maximiano fratri et coepiscopo nostro scripsimus ut fraternitatem tuam Ecclesiae Liparitanae ex nostra auctoritate praeesse constituat. Cui te modis omnibus obedire necesse est, ejusque te Ecclesiae utilitatibus praecipimus decenter insistere, et quaeque ejus commoditatibus agnoveris oportere, te volumus sine cunctatione peragere. Ecclesiam vero Taurianensem, quoties opportunum tempus credideris, visitabis. Ita ergo fraternitas tua haec omnia implere festinet, ut et sui praesentia Liparitanam salubriter disponat Ecclesiam, et visitationis studio Taurianensem Ecclesiam congregare et fovere non desinat. Data mense Martio, indictione decima.
EPISTOLA XVIII. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. Increpato de assiduis conviviis Natali, ut Honoratum archidiaconum suo loco restituat jubet. Gregorius Natali episcopo Salonitano.
Multis ab urbe tua venientibus, frater charissime, didici, pastorali cura derelicta, solis te conviviis occupatum (Grat. dist. 44, c. 5). Quae audita non crederem, 581 nisi haec actionum tuarum experimentis approbarem. Nam quia nequaquam lectioni studeas, nequaquam exhortationi invigiles, sed ipsum quoque usum ecclesiastici ordinis ignores, hoc est in testimonium quod eis sub quibus es positus reverentiam servare nescis. Cum enim sanctae memoriae decessoris mei fueris scriptis prohibitus ne contra Honoratum archidiaconum tuum dolorem tam longae ingratitudinis in corde retineres, cumque et a me haec tibi summopere fuerint interdicta, et mandata Dei negligens, et scripta nostra contemnens, praefatum Honoratum archidiaconum tuum, quasi ad fortiorem honorem provehens, conatus es callida arte degradare. Unde actum est ut eo archidiaconatus loco summoto alium accerseres, qui tuis moribus obtemperare potuisset, cum praefatus vir pro nulla tibi re, ut arbitror, displicuit, nisi quod vasa sacra et velamina tuis te parentibus dare prohibebat. Quam causam subtili voluimus et nunc ego, et tunc sanctae memoriae decessor meus, indagatione discutere; sed tu, tuorum tibi actuum conscius, personam ad judicium instructam transmittere distulisti. Proinde fraternitas tua, vel post frequentatam toties admonitionem a culpae suae errore resipiscat, et praefatum Honoratum in suum, mox ut mea scripta susceperit, locum suscipiat. Quod si forte facere distuleris, usum tibi pallii, qui ab hac sede concessus est, noveris esse sublatum. Si vero, etiam amisso pallio, in eadem pertinacia adhuc persistis, dominici corporis ac sanguinis te scias participatione esse privatum. Post quae jam necesse est ut causas tuas subtilius indagantes, an in episcopatu ipso persistere debeas, summa cura atque inquisitione debeamus tractare. Eum vero (Grat. 7, 41, c. 40) qui contra justitiae regulam, ad locum alterius se provehi consensit, ab ejusdem archidiaconatus honore deponimus. Qui si ulterius in loco eodem ministrare praesumpserit, se participatione communionis sacrae noverit esse privatum. Tu igitur, frater charissime, nequaquam nos amplius provoces, ne duros valde in asperitate sentias, quos erga te positos in charitate contemnis. Restituto igitur loco suo Honorato archidiacono, instructam personam sub festinatione transmitte, qui mihi hoc debere ex ratione fieri suis possit allegationibus demonstrare. Eumdem namque archidiaconum ad nos venire decrevimus, ut quidquid justum, quidquid omnipotenti Deo placitum fuerit, cognitis assertionibus partium decernamus. Nos enim nullum pro personali 582 amore defendimus, sed auctore Deo, normam justitiae, postposita cujuslibet personae acceptione, custodimus. (Cf. Joan. Diac., lib. III, c. 34.)
EPISTOLA XIX. AD UNIVERSOS DALMATIAE EPISCOPOS. Quid in causa Natalis et Honorati actum sit explicat. Gregorius universis episcopis per Dalmatiam constitutis.
Fraternitatem vestram licet desideremus scriptis discurrentibus frequenter visitare, tamen praeterea cum res exigit, utraque cupimus negotia unius occasione persolvere, ut et fraternos de visitatione relevemus animos, et quae superveniunt, ne mentem possint ignorata confundere, subtilius explicare. Frater itaque noster Natalis Salonitanae civitatis episcopus, cum Honoratum archidiaconum sedis suae ad ordinem presbyteratus vellet provehere, ac deinceps ille ad sublimiorem gradum crescere declinaret, a sanctae memoriae decessore meo missa supplicatione poposcerat ne ad hunc ordinem invitus accederet. Hoc enim fieri sibi non provehendi gratia, sed causa ingratitudinis perhibebat. Pro qua re tunc jam sanctae memoriae decessor noster scripta Natali frater coepiscopoque nostro direxerat, interdicens ne praedictum Honoratum archidiaconum invitum proveheret, neve dolorem conceptae ingratitudinis in corde retineret. Cumque et a nobis, et haec eidem summopere fuerint interdicta, non solum mandata Dei negligens, sed et scripta nostra contemnens, praefatum archidiaconum, ut dicitur, contra morem, quasi ad fortiorem honorem provehens, conatus est callide degradare. Unde actum est ut eo de archidiaconatus loco submoto, alium arcesseret, qui in loco depositi Archidiaconi ministraret. Quem scilicet Honoratum arbitramur antistiti suo propterea displicere potuisse, quod eum vasa sacra suis dare parentibus prohibebat. Quam causam, et tunc sanctae memoriae decessor meus, et nunc ego subtili voluimus indagatione discutere; sed is ipse sibi conscius, personam ad judicium postposuit destinare, ne actuum ejus discussa potuisset veritas apparere. Nos itaque tot jam scriptis admonitum, et hactenus pertinaciter obstinatum, scriptis iterum directis per praesentium latorem curavimus admonendum, quatenus Honoratum archidiaconum, 583 conjungente statim praesentium latore, in priore loco susciperet. Qui jam obdurato adhuc corde contumaciter ad eumdem revocare gradum si forte postponeret, usu eum pallii, qui ab hac sede concessus est, pro contumacia tot vicibus admissa privari praecipimus. Si vero etiam amisso pallio adhuc in eadem pertinacia perseveraverit, a dominici quoque corporis ac sanguinis participatione submoveri. Aequum enim est ut asperos de justitia sentiat, quos erga se positos in charitate contemnit. Nos itaque nec nunc quidem a justitiae, quam praefatus antistes despexit, semita deviamus; sed restituto in locum suum eo, cujus nobis culpa minime patuit, praecipimus Natalem episcopum instructam ad nos debere dirigere personam, quae rectam ejus esse intentionem suis possit nobis allegationibus demonstrare. Nam et eumdem archidiaconum venire fecimus, ut quidquid justum, quidquid omnipotenti Deo placitum fuerit, cognitis assertionibus partium decernamus. Nullum namque pro personali amore defendimus, sed, auctore Deo, normam justitiae, postposita cujuslibet acceptione personae, custodimus.
EPISTOLA XX. AD ANTONINUM SUBDIACONUM. Exposita iterum eadem causa, Antonino praecipit ut ad Honoratum loco suo restituendum Natalem hortetur: hunc, ni pareat, primum usu pallii, deinde communione privet. Restituto tandem Honorato, personam mittat episcopus; ipse vero archidiaconus Romam veniat, uterque causam dicturi. Advocatur etiam pro Malcho episcopo fidejussor. GREGORIUS ANTONINO SUBDIACONO.
Honoratus (Grat. dist. 74, can. 8), archidiaconus Ecclesiae Salonitanae, a sanctae memoriae decessore meo missa supplicatione poposcerat ut ab antistite suo invitus provehi ad fortioris gradus ordinem contra morem nullatenus cogeretur. Hoc enim fieri sibi non provehendi gratia, sed causa ingratitudinis perhibebat. Pro qua re tunc jam sanctae memoriae decessor noster scriptis suis Natali fratri coepiscopoque nostro interdixerat ne praedictum Honoratum archidiaconum invitum proveheret, neve dolorem conceptae ingratitudinis diutius in corde retineret. Cumque et a me haec eidem summopere fuerint interdicta, non solum mandata Dei negligens, sed scripta nostra contemnens, praefatum archidiaconum quasi ad fortiorem honorem provehens, conatus est arte callida degradare. Unde actum est ut eo de archidiaconatus loco summoto, alium arcesseret qui ejus obtemperare moribus potuisset. Quem Honoratum archidiaconum arbitramur antistiti suo aliunde displicere non potuisse, nisi quod eum vasa sacra suis dare parentibus prohibeat. Quam causam subtili voluimus, et tunc sanctae memoriae decessor meus, et nunc ego, indagatione discutere; sed is ipse suorum 584 sibi actuum conscius personam ad judicium postposuit destinare. Proinde experientiam tuam praesentis praecepti auctoritate duximus fulciendam, quatenus conveniens in Salonam, Natalem fratrem coepiscopumque nostrum saltem tot scriptis admonitum studeat adhortari, ut supra memoratum archidiaconum in suo statim loco suscipiat. Quod si facere hoc contumaciter, ut consuevit, forte distulerit, usum ei pallii, qui ab hac sede concessus est, ex auctoritate sedis apostolicae contradicito. Quem si etiam amisso pallio adhuc in eadem pertinacia perseverare perspexeris, Dominici quoque corporis ac sanguinis eumdem antistitem participatione privabis. Eum vero (Grat. 7, q. 1, c. 40) qui contra justitiae regulam, ad locum alterius se provehi consensit, ab ejusdem archidiaconatus honore deponi praecipimus. Quem, si ulterius in loco eodem ministrare praesumpserit, communionis sacrae participatione privamus. Aequum enim est ut asperos de justitia sentiat, quos erga se positos in charitate contemnit. Restituto ergo loco suo Honorato archidiacono, instructam personam supradictus antistes, te compellente, dirigat, quae intentionem ejus esse vel fuisse justam, suis mihi allegationibus possit demonstrare. Sed et eumdem archidiaconum ad nos venire praecipimus, ut quidquid justum, quidquid omnipotenti Deo placitum fuerit, cognitis assertionibus partium decernamus. Nos enim nullum pro personali amore defendimus, sed auctore Deo normam justitiae, postposita cujuslibet acceptione personae, servamus. Malchum vero fratrem coepiscopumque nostrum curabis fidejussori committere, ut ad nos quantocius veniat, quatenus omni mora ac dilatione postposita, actionum suarum expositis ratiociniis, ad propria cum securitate valeat remeare. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 9.)
EPISTOLA XXI. AD JOBINUM ILLYRICI PRAEFECTUM. Vastatam a barbaris provinciam ejus regimine recreari gaudet. Patrimonii rectorem commendat. Natali episcopo ne opem contra justitiam ferat hortatur. Gregorius Jobino praefecto Illyrici
Licet ad reddenda paternae charitatis officia, hostilitate itineribus occupatis, raritas portitorum impediat, quoties tamen occasio inciderit, excellentiam vestram non desistimus scriptis discurrentibus visitare, quatenus quorum aspectum praesentium videre non possumus, eos aliquatenus scriptis valeamus alternantibus intueri. Gaudemus itaque quod eminentiae vestrae regimine afflictae Dominus voluit provinciae consulere, ut quam ex una parte flagello barbaricae vastationis ulcerat, hanc ex alia per eminentiam vestram, quasi per superductam salutem curet. Largitam ergo vobis dignitatem ex solo munere donantis attendite, et ex ipsa concessi regiminis administratione Conditorem vestrum erga vos placabiliorem facite; 585 quatenus cum ipse quod largitus est meritis bonorum operum, ad suam viderit gloriam revocari, et in hac vos vita clariores efficiat, et praemia vobis regni coelestis concedat. Praesentium igitur latorem, quem illuc pro ipsa exigui patrimonioli administratione direximus, vestrae excellentiae commendamus. Nos enim charitatis vestrae connexi vinculo Dominum petimus, quo sic actus vestros in hac vita dirigat, ut ipsorum merito ad aeterna vos regna perducat. Natali autem fratri et coepiscopo nostro in nullo Gloria vestra opem contra justitiam ferat, quia tanto necesse est ut canonicae ultionis vindictam sentiat, quanto et ipsam regulam canonicam ignorat.
EPISTOLA XXII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS ILLYRICI. Joannis episcopi ordinationem confirmat. Gregorius universis episcopis per Illyricum.
Et nobis confert de sollicitudine vestra laetitiam, et fraternitatem vestram de sua reddit ordinatione securam, si antiquae consuetudinis ordo servatur. Quia ergo ex epistolis quas ad nos per Maximianum presbyterum et Andream diaconum direxistis, in persona Joannis fratris et coepiscopi nostri consensum omnium vestrum et serenissimi principis convenisse cognovimus voluntatem, magna nos exsultatio habuit talem, Deo auctore, ad sacerdotii officium fuisse provectum, qui dignus cunctorum est electionis judicio comprobatus. Proinde juxta postulationis vestrae desiderium, praedictum fratrem et coepiscopum nostrum, in eo in quo est sacerdotii ordine constitutus, nostri assensus auctoritate firmamus, ratamque nos ejus consecrationem habere, dirigentes pallium, indicamus. Cui quoniam juxta morem nostras vices commisimus peragendas, ideo fraternitatem vestram necessario praevidimus adhortandam, quatenus ei in his quae ad ordinem ecclesiasticum rectitudinemque pertinent disciplinae, sive in aliis quibus canonum decreta non obstant, parere nullo modo differatis, ut charitatem vestram sincero eum judicio elegisse exhibita valeat obedientia declarare. (Vide sup. lib. I, ep. 45, indict. 9; et inf. ep. 23.)
EPISTOLA XXIII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Gratulatur quod unanimi omnium consensu electus sit. Ipsum ex more pallio donat, et vicariatu apostolicae sedis. Ad pastorale munus summa prudentia et charitate implendum hortatur. Gregorius Joanni episcopo primae Justinianae Illyrici.
Manifestum bonitatis esse liquet indicium, in unius electione cunctorum convenire 586 consensum. Quia igitur (Grat. dist. 63, c. 9) suscepta fratrum et coepiscoporum nostrorum relatio ad locum vos sacerdotii totius concilii unito consensu et serenissimi principis voluntate declarat accersiri, gratias omnipotenti Deo creatori nostro magna cum exsultatione retulimus, qui vitam actusque vestros ita de praeteritis fecit esse probabiles, ut omnium vos, quod est valde laudabile, faceret placere judicio. Quibus nos quoque in personam fraternitatis tuae per omnia consentimus. Atque omnipotentem Dominum deprecamur, ut charitatem vestram sicut sua gratia elegit, ita in omnibus sua protectione custodiat. Pallium vero (Dist. 100, c. 10) ex more transmisimus, et vices vos apostolicae sedis agere iterata innovatione decernimus, admonentes ut ita vos circa subjectos debeatis exhibere placabiles, ut rectitudinem vestram diligere provocentur potius quam timere Quorum si culpa forte poposcerit, ita excessus emendare curabitis, ut paternum affectum de animo nullo modo relinquatis. Estote in custodia commissi gregis vigilantes atque solliciti, et disciplinae zelo districti, ut lupus insidians, nec ovile turbare dominicum, nec nocere ovibus aliqua fraudis occasione praevaleat. Animarum lucrum Deo nostro tota mentis intentione facere festinate, nomen nos pastoris non ad quietem, sed ad laborem suscepisse cognoscite. Exhibeamus ergo in opere quod signamur in nomine. Sacerdotii praerogativam si recta consideratione pensemus, sollicitis et bene gerentibus in honore, negligentibus autem profecto erit in onere. Sicut igitur laborantes et circa animarum salutem sollicitos hoc nomen ante Deum aeternam ducit ad gloriam, ita desides ac torpentes vergit ad poenam. In lingua nostra vitam esse aliam plebs commissa agnoscat. Sit illis fraternitatis vestrae doctrina, gratus coercitionis stimulus, et vita imitationis exemplum. Quid enim diligere et quid timere debeant, charitatis vestrae sermo praedicationis aperiat, fructum efficacia vestrae aeternae hujusmodi retributionis acquirat.
Inter haec vero et ista vos principaliter deliberationis cura constringat, ne unquam ordinationes facere tentetis illicitas; sed si quos ad clericatus ordinem vel potiorem forte gradum promoveri contigerit, non praemiis aut precibus, sed meritis ordinentur. In nulla ordinatione fraternitati vestrae commoda quolibet modo surripiant, ne laqueis simoniacae, quod absit, haereseos illigetur. Quid enim prodest homini, sicut Veritas docet, si totum mundum acquirat, et suae faciat animae detrimentum (Matth. VIII, 36)? Unde necesse est ut Deum in omni quod gerimus attendamus, peritura et temporalia contemnamus, atque ad aeternitatis bona cordis desiderium dirigamus. Xenia autem vestrae sanctitatis suscipere omnino nolueram, quia valde esset incongruum ut a praedatis atque afflictis fratribus munera percepisse videremur. Sed responsales vestri alio me argumento vicerunt, ad eum illa deferentes, a quo non possent oblationes vestrae fraternitatis 587 repelli. Illud enim vobis prae omnibus studendum est, ut venturo judici animarum, sicut praediximus, non peritura munera procuretis, quatenus et vos de vestra mercedis operatione, et nos pariter de nostra adhortatione respiciat. (Vide sup. ep. 22.)
EPISTOLA XXIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Ut laudatum a Felice presbyterum diligenter examinet, eumque Romam, si episcopatu dignum perspexerit, mittat. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
Felix vir consularis, praesentium lator, edocuit nos. esse quemdam in illis partibus presbyterum, qui ad episcopatus ordinem provehi vitae merito dignus appareat. Hunc ergo fraternitas tua coram se deduci faciat, eumque, sicut certus sum, propter animae periculum diligenter examinet. Quem si ad hunc gradum provehi dignum esse perspexerit, ad nos studeat destinare, ut eum, disponente Deo, loco cui praeviderimus, possimus ordinare pastorem. Praesentium vero latorem Felicem virum consularem chartularium, salva fraternitati tuae justitia, commendamus, quatenus in iis quae juste poposcerit, fraternum invenire possit affectum. (Cf. Joan. Diac. lib. I, c. 13.)
EPISTOLA XXV. AD BENENATUM EPISCOPUM. Cumanae Ecclesiae visitationem delegat, ut tum Ecclesiam illam tueatur, tum ex ipsius clero idoneum sacerdotem eligi procuret. Gregorius Benenato episcopo.
Quoniam Cumanae Ecclesiae Liberius quondam antistes de hac luce migrasse cognoscitur: 588 propterea visitationis destitutae Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus, quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est, a quoquam praesumatur Ecclesiae. Et ideo charitas tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque ejusdem Ecclesiae admonere te volumus, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant sacerdotem, qui et tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti, omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos sacrandus occurrat. Commonemus etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittas Ecclesia, nisi forre inter clericos ipsius civitatis in qua visitationis impendis officium nullus ad episcopatum dignus (quod evenire non credimus) potuerit inveniri. Provisurus ante omnia ne ad hoc cujuslibet conversationis vel meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui (quod absit) incurras.
EPISTOLA XXVI. AD JOANNEM EPISCOPUM. Ecclesiae Nepesinae visitationem injungit. Gregorius Joanni episcopo.
Quoniam Paulo fratri et coepiscopo nostro Neapolitanae Ecclesiae visitationis operam injunximus, idcirco fraternitas tua visitationem Ecclesiae Nepesinae non desistat assumere, quatenus, exigente Paschali festivitate, quidquid sacrorum solemnitas poscit, te operante, modis omnibus impleatur. Donec igitur quid de persona praedicti fratris et coepiscopi nostri agendum sit, 589 deliberare possimus, ita in cunctis te fraternitas tua solertem vigilantemque studeat exhibere, ut praedictus vir absens nullo modo sentiatur. Mense aprili, indictione decima.
EPISTOLA XXVII. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Bonum quod dono Conditoris in corde concipitur, celeri ac firma devotione complendum. Si quis contra nos calumnias molitur, ad Deum tota spes mentis inflectenda. Gregorius Rusticianae patriciae.
Epistolam excellentiae vestrae suscipiens, votivo sum incolumitatis ejus nuntio relevatus, optans ut vitam actusque vestros sua Dominus misericordia protegat et disponat. Valde autem miratus sum cur deliberatae viae eundi ad loca sancta intentionem et votum boni operis deflexistis, dum si quando bonum aliquod dono Conditoris in corde concipitur, celeri necesse est devotione compleri, ne dum callidus insidiator animum irretire nititur, subinde impedimenta suggerat, quibus ad effectum minime desideria sua mens occupationibus debilitata perducat. Unde necesse est excellentiam vestram omnibus impedimentis piis causis obviantibus anteire, et ad fructum boni operis totis cordis nisibus inhiare; ut et in praesenti saeculo tranquille vivere, et in futuro coeleste regnum valeat possidere. Illud autem quod scripsistis, Passivum contra vos aliquas molitum fuisse calumnias, piissimos vero imperatores non solum libenter non audisse, sed etiam aspere suscepisse, cujus hoc fuerit donum, perpendite; et ad eum qui hominibus in hoc saeculo ne quantum appetunt nocere valeant, potenter obviat, totam spem mentis inflectite, quatenus pravas hominum voluntates brachii sui oppositione reverberet, conatusque eorum, ut consuevit, misericorditer ipse confringat. Gloriosum domnum Appionem et domnam Eusebiam, domnum Eudoxium et domnam Gregoriam, mea per vos deprecor vice salutari.
EPISTOLA XXVIII. AD STEPHANUM CHARTULARIUM. Monachos duos sui status desertores jubeat retrudi; monasterio consuetudines novas imponi non sinat. Gregorius Stephano chartulario.
Scientes magnitudinem charitatis vestrae toto Dominum corde diligere, ob hoc ea quae in massis 590 de jure quondam patriciae recordationis Julii contra praecepta dominica contraque canonum regulam commissa esse didicimus, ad ejus necesse duximus referre notitiam, quatenus et quae perpetrata sunt corrigi debeant, et alii deinceps tentare non praesumant. Insinuatum igitur nobis est, in massa quae nuncupatur Marato, abbate monasterii sancti Georgii quod in eadem situm est, duos monachos refugisse; et unum quidem ex eis jam conjugem accepisse, alium autem laicum effectum saeculariter vivere; cum nec ex familia massae homines ipsi esse liberi asserantur, et vel si secundum conditionem debuissent agere, contra Deum erat ut post adeptum divini officii cultum, ad saecularem vitam atque habitum remearent. Unde hortor ut, habita judicis aeterni consideratione, monachos ipsos retrudi sine dilatione faciatis, ne eorum exemplo, cum vestro, quod absit, peccato, caeterorum monasteriorum districtio dissipetur, sed magis ut magnitudinis vestrae solatio aliis monachis spes gerendi talia submoveatur. Asserit autem praedictus abbas presbyterum praedictae massae novas monasterio ipsi velle imponere consuetudines, quae ex tempore conditi monasterii per triennale tempus hactenus non fuerunt, siquidem si quid Deo illic munificentiae gratia a fidelibus viris oblatum fuerit, portionem se asserat debere percipere. Quod magnitudo vestra studeat diligenter agnoscere; et si hoc ab initio non fuit, etiam labentibus temporibus aliud noviter imponi non concedat, maxime cum exiguae substantiae et monasterium pauperum esse didicimus, et abbatem ipsum hospitalem omnino esse multorum attestatione didicimus.
EPISTOLA XXIX. AD MAURILIUM ET VITALIANUM. Ariulphum, si Romam pergat, a tergo insequantur. Gregorius Maurilio et Vitaliano magistris militum.
Gloriae vestrae suscipientes epistolas Deo gratias egimus, quia de salute vestra cognovimus et de sollicitudine vestra multum gavisi sumus, et mox ea quae scripsistis parata fuerunt. Sed Aldio vir magnificus post adventum hominum vestrorum nobis scripsit quia in proximo jam Ariulphus esset, et timuimus ne milites qui ad vos diriguntur in manus ejus inciderent. Tamen et hic, in quantum Deus adjuverit, contra eum filius noster gloriosus magister militum 591 se paravit. Sed et gloria vestra, si huc perexierit ipse hostis, quomodo consuevistis, cum auxilio Dei a dorso ejus quod potestis perficite. Speramus enim in omnipotentis Dei virtute, et in ipsius beati Petri apostolorum principis, in cujus ille natali sanguinem effundere desiderat, quia ipsum sibi contrarium sine mora inveniet.
EPISTOLA XXX. AD MAURILIUM ET VITALIANUM. De dubia Suanensium fide, ac de parato Ariulphi exercitu monet. Gregorius Maurilio et Vitaliano magistris militum.
Suppliciter gloriae vestrae per filium nostrum Vitalianum cum quo ut tractaretis et verbo et scripto mandavimus. Undecimo autem die mensis Januarii Ariulphus hanc epistolam quam vobis direximus transmisit. Et ideo relegentes eam, videte si in fide sua Suanenses quam reipublicae promisere perstiterunt. Obsidesque dignos de quibus possitis confidere ab eis percipite; et insuper eos denuo Sacramentis obstringite, reddentes eis quod loco pignoris sustulistis, et sermonibus vestris eos sanantes. Si autem manifestissime cognoveritis eos cum Ariulpho de sua subditione locutos fuisse, vel certe obsides ei dedisse, sicut nos Ariulphi epistola quam vobis direximus dubios reddidit, salubri consilio pertractantes ne in aliquo anima vestra vel nostra de sacramentis gravetur, quidquid utile reipublicae judicaveritis peragite. Sed ita faciat gloria vestra, ut neque sit aliquid unde possimus ab adversariis reprehendi, neque in quo utilitas reipublicae exigit, quod avertat Dominus, negligatur. Praeterea, gloriosi filii, estote solliciti, quia, quantum comperi, nostem collectum habet, et Narina dicitur residere; et si huc cursum Deo sibi irato mittere voluerit, vos loca ipsius, quantum vos Dominus juverit, depraedamini, aut certe sculcas quos mittitis, sollicite requirant, ne dolens factum ad nos discurrat.
EPISTOLA XXXI. AD CUNCTOS MILITES NEAPOLITANOS. De obedientia Constantio tribuno exhibenda. Gregorius universis militibus Neapolitanis.
Summa militiae laus inter alia bona merita haec est, obedientiam sanctae reipublicae utilitatibus exhibere, quodque sibi utiliter imperatum 592 fuerit, obtemperare; sicut et nunc devotionem vestram fecisse didicimus, quae epistolis nostris, quibus magnificum virum Constantium tribunum custodiae civitatis deputavimus praeesse, paruit, et congruam militaris devotionis obedientiam demonstravit. Unde scriptis vos praesentibus curavimus admonendos, uti praedicto viro magnifico tribuno, sicut et fecistis, omnem debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate vel conservanda civitate obedientiam exhibere, quatenus quidquid a vobis hactenus bene gestum agnoscitur, per praesentis temporis vigilantiam ac sollicitudinem augmentetis.
EPISTOLA XXXII. AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. De patrimonii regimine plurima praecipit, in quibus elucent justitia, religio, prudentia, et liberalis erga egenos animus; familiaris quoque in Petrum dilectio facile advertitur. Gregorius Petro subdiacono Siciliae.
Indicante mihi Romano defensore, cognovi quia monasterium ancillarum Dei quod est in fundo Monotheo, ab Ecclesia nostra de Villa nova, de fundo juris sui violentiam pertulit, qui eidem monasterio dicitur dimissus. Quod si ita est, experientia tua eis et fundum restituat, et ejusdem fundi de duabus quas exegisti indictionibus pensiones restituat. Quia autem multi Judaeorum in missis Ecclesiae commanent, volo ut si qui ex eis Christiani voluerint fieri, aliquantum eis pensi relaxetur, quatenus isto beneficio provocati, tali desiderio et alii assurgant.
Vaccae autem quae jam sunt aetate steriles, vel boves masculi qui omnino inutiles esse videntur, vendi debent, ut saltem eorum pretium ad aliquam utilitatem crescat. Greges vero equarum quas valde inutiliter habemus, omnes volo distrahi, et tantummodo quadringentas juniores servari ad fetum, ex quibus quadringentis singulis conductoribus singulae condonari debent, quatenus ex ipsis annis singulis aliquid reddant, quia durum est valde ut sexaginta solidos pastoribus expendamus, et sexaginta denarios ex eisdem gregibus non habeamus. Ita ergo experientia tua faciat, ut alia per conductores omnes, sicut diximus, partiantur, alia distrahe, et in nummum redige. Pastores vero ipsos per possessiones ordina, ut ex cultura terrae ferre aliquid utilitatis possint. Aeramenta vero omnia quae vel in Syracusis, vel in Panormo, juris ecclesiastici esse possunt, distrahenda sunt priusquam ipsa vetustate funditus pereant.
593 Veniente autem fratre Cyriaco servo Dei Romam, de illo subtiliter requisivi si cum tua conscientia fuerit de accipiendo praemio in causa mulieris cujusdam locutus. Quod idem frater ita se dicit, te referente, cognovisse, quia ex te immissus est, ut quis esset ad conferendum praemium immissor probaret. Quod ego credidi, moxque eum in gratiam familiariter recepi, coram populo et clero eum perduxi, presbyterium ei auxi, in loco superiori inter defensores posui, collaudans coram omnibus fidem ejus, quia ita se in obsequio tuo fideliter gesserit, quem idcirco ad te celeriter retransmisi. Quia vero multum festinas, et ego quamvis aegrotus videre te desidero, quem ipse in omnibus probatum habes, loco tuo in Syracusana parte derelinque, et ipse ad me venire festina, ut, si omnipotenti Deo placuerit, communi consilio pertractemus utrum ipse illuc reverti, an alter in loco tuo illic debeat ordinari. Benenatum vero notarium pariter transmisi, ut in Panormitana parte locum tuum in patrimonio, quoadusque omnipotens Deus ordinet quod ei placuerit, ipse conservet.
Romanum de levitate sua vehementer increpavi, quia sicut nunc reperi, in xenodochio quod tenuit magis suis utilitatibus quam mercedibus occupatus fuit. Et ideo si fortasse tibi visum fuerit, loco tuo ipsum relinque. Vide quemadmodum eum terrendo et admonendo praemunias, ut sciat se circa rusticos pie et sollicite agere, et circa extraneos et urbanos se in omnibus mutatum et strenuum exhibere. Ego tamen haec loquens, nullam personam eligo, sed tuo hoc judicio derelinquo. In Panormitana autem parte loci servatorem tui me sufficit elegisse. Et videre volo quod ipse in Syracusana parte provideris. Veniens autem, pecunias et ornamenta de Antonini parte vel substantia tecum defer. Pensiones quoque nonae et decimae indictionis, quas exegisti, et rationes omnes pariter deporta. Stude, si Deo placuerit, ut in hanc urbem ante natalem beati Cypriani transeas, ne ex signo quod 594 diebus istis mari semper imminet, quod absit, aliquod periculum possit evenire.
Praeterea cognoscas quia pro eo quod Pretiosum Dei servum non pro gravi culpa graviter adversatus sum, eumque a me tristem amaricatumque repuli, non leviter in mea cogitatione mordear. Et scripsi domno episcopo ut eum transmittere debuisset, si vellet, sed omnino noluit. Quem contristare ego nec debeo nec possum, quia in causis Dei occupatus, consolatione fulciri debet, non amaritudine deprimi. Idem vero Pretiosus, sicut audio, omnino contristatur quod ad me non revertitur. Ego vero domnum episcopum, ut dixi, contristare non possum, qui eum non vult dimittere, et inter utrosque anceps maneo. Tu ergo, si quidem in parvo corpusculo majorem sapientiam habes, eamdem causam ita dispone, ut et mea voluntas fiat, et domnus episcopus non contristetur. Quem tamen si leviter contristari videris, omnino exinde nihil loquaris. Aegre tamen tuli quod domnum Eusebium excommunicavit, virum tantae aetatis, et tantae aegritudinis. Unde necesse est ut eidem domno episcopo secrete dicas, quatenus in proferendis sententiis praeceps non sit, quia causae quae per sententiam decidendae sunt, necesse est ut prius studiosa et frequentissima consideratione mensurentur. (Vide ep. 34.)
Venientibus scribonibus, qui sicut audio jam illic tirones colligunt, loci tui servatori deputa, ut parum aliquid xenii offerat, quatenus sibi eos placabiles reddat. Sed et officio praetoris, prius quam venias, aliquid secundum antiquam consuetudinem tribue, per manus tamen illius quem dimittis, ut ei gratiam eorum concilies. Ne et nos omnino eis inhumani esse videamur, ea quae danda per praeceptum singulis quibusque personis vel monasteriis tuae experientiae injunxi, loci servatoribus tuis praecipe, ut per omnia impleant. Haec vero auxiliante Domino cum veneris, qualiter disponenda sunt, pertractabimus. Trecentos vero solidos quos per te pauperibus direxi, eorum arbitrio non arbitror committendos. 595 Illa ergo de singulis locis et personis impleant.
Ante vero hoc tempus jam scripsisse memini, ut legata quae ex tenore Antonini defensoris a nobis debentur, monasteriis vel aliis, prout statutum fuit, solverentur. Et quare nescio tua experientia hoc implere tardaverit. Proinde volumus ut pro portione nostra ex pecuniis Ecclesiae eadem legata impleas, ut cum ad me veneris, illic contra te gemitum pauperum non relinquas; cautiones vero quae in ejusdem Antonini substantia sunt inventae, pariter defer.
Cognovi autem, Romano referente, quia moriens uxor Redempti unam concham argenteam nudis verbis dixerit venundari et libertis suis dari, scutellam quoque argenteam monasterio cuidam reliquerit; in quibus utrisque voluntatem ejus per omnia volumus impleri, ne ex rebus minimis peccata majora capiamus.
Fratre autem Mariniano abbate indicante, cognovi quia fabrica in praetoriano monasterio nec ad medietatem quidem adhuc perducta est. Ex qua re quid aliud quam fervorem tuae experientiae collaudemus? Sed vel nunc admonitus excitare, et, quantum potes, in ejusdem monasterii constructione te exhibe. Ego nihil dari eis in expensis dixi, non autem monasterium de eis fabricare prohibui. Sed ita fac ut ei quem loco tuo Panormi dimiseris modis omnibus injungas quatenus expensis et annona ecclesiastica hoc idem monasterium construat, et ad me privati abbatis querela non redeat.
Praeterea cognovi quod quasdam res vel plures fundorum alieni juris esse cognoscis, sed, pro quorumdam obtestatione vel metu, hominibus suis restituere formides. Qui si veraciter Christianus esses, plus Dei judicium quam voces hominum formidares. Attende quia ego te quoque hac de re indesinenter admoneo. Quod si implere neglexeris, etiam meas voces contra te in testimonium habebis
Si vero de laicis Deum timentibus inveneris ut tonsurari debeant, et actionarii sub rectore fieri, omnino libenter fero. Quibus necesse est ut etiam epistolae transmittantur.
De causa vero filii Commissi scholastici consuluisti, et non sunt legibus justa quae repetit: utilitatem pauperum gravare nolumus, sed pro eo 596 quod se hic fatigavit, quinquaginta solidos ei dare te volumus, quos tuis certum est rationibus imputari. In causa vero Prochisi quas expensas de rebus Ecclesiae fecisti, aut illic de pensione redituum tuum ejus tibi satisfacito, aut si certe ipsi reditus minime ad recompensandum sufficiant, hic necesse est ut a diacono hoc recipiatur. De Gelasio autem subdiacono loqui aliquid non praesumas, quia scelus illius usque ad finem vitae gravissima poenitentia indiget.
Praeterea unum nobis caballum miserum, et quinque bonos asinos transmisisti. Caballum illum sedere non possum, quia miser est; illos autem bonos sedere non possum, quia asini sunt. Sed petimus ut si nos continere disponitis, aliquid nobis condignum deferatis. Eusebio autem abbati dare te volumus auri solidos centum, quos tuis certum est rationibus imputari. Cognovimus autem Sisinnium qui judex Samnii fuit, gravi inopia in Sicilia laborare, cui volumus XX decimatos vini et quatuor solidos annuos debeas ministrare. Anastasius autem religiosus juxta Panormitanam civitatem dicitur habitare in oratorio sanctae Agnae, cui dari volumus auri solidos sex. Matri autem Urbici praepositi dari volumus solidos sex, qui tuis rationibus imputabuntur. De Honoratae vero ancillae Dei causa hoc mihi videtur, ut omnem substantiam quae constat quia ante tempus episcopatus Joannis episcopi Laurinensis fuit, veniens tecum deferas. Eadem vero ancilla Dei cum filio suo veniat, ut nos cum ea loqui, et quod Deo placitum fuerit facere debeamus. Codicem autem Heptatici de substantia Antonini dari volumus in monasterio praetoriano, reliquos tecum deferri.
EPISTOLA XXXIII. AD JUSTINUM PRAETOREM. Ut, deposita omni suspicione, Leoni episcopo a falsis criminationibus plenissime purgato charitatem omnem et congruam reverentiam exhibeat. Gregorius Justino praetori.
Habet hoc proprium antiqui hostis invidia, ut quos in pravorum actuum perpetrationem, Deo sibi resistente, decipere non valet, opiniones eorum 597 falsa ad praesens simulando dilaceret. Quoniam igitur quaedam contra sacerdotale propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor asperserat, utrum vera essent districta diutius fecimus inquisitione perquiri, et nullam in eo de iis quae dicta fuerant culpam invenimus. Sed ne quid videretur omissum, aut nostro potuisset dubium cordi remanere, ad beati Petri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti fecimus sacramenta praebere. Quibus praestitis, magna sumus exsultatione gavisi, quod hujuscemodi experimento innocentia ejus evidenter enituit. Pro qua re gloria vestra praedictum virum cum omni charitate suscipiat, et reverentiam ei, qualem sacerdoti decet, exhibeat, nec quaedam cordibus remaneat de iis quae sunt jam purgata dubietas. Sed ita suprascripto vos episcopo devotissime oportet in omnibus adhaerere, ut congrue decenterque Deum in ejus persona cujus minister est videamini honorare. (Vide sup. l. I, ep. 2.)
EPISTOLA XXXIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Eusebium abbatem, quem imprudenter afflixerat, consoletur. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
Frequenter me admonuisse vos recolo ut in proferenda sententia esse praecipites nullatenus deberetis. Et nunc ecce cognovi quia reverendissimum virum abbatem Eusebium commota furore vestra fraternitas excommunicavit. Quod ego valde miratus sum, ut non antiqua ejus conversatio, non aetas longa, non aegritudo diuturna ab ira vestrum animum flecteret. Quilibet enim in eo fuerit excessus, ipsa aegritudinis afflictio ei debuit pro flagello sufficere. Quem enim divina disciplina conterit, ei humana flagella addi superfluum fuit. Sed fortasse ideo excedere in tali persona permissus es, ut cautior in vilioribus fias, et diu trutines, cum aliquem per sententiam ferire disponis. Eumdem tamen praefatum virum quanto furore exasperasti, tanta nunc dulcedine consolare, quia valde injustum est, 598 ut qui te plus amaverunt, ipsi te sine causa atrociorem contra se sentiant.
EPISTOLA XXXV. AD JOANNEM EPISCOPUM RAVENNATEM. Gratulatur ob exhibita Castorio episcopo infirmo charitatis officia. Hunc ad se per Siciliam transmitti petit. Suffraganeorum antistitum, quos a Roma dividebant hostes interpositi, Ravennati curam committit. Gregorius Joanni episcopo Ravennati.
Dominicis mandatis praecipimur proximos sicut nosmetipsos diligere, eorumque languoribus tanquam propriis infirmitatibus condolere. Quorum memor fraternitas vestra competenti sibi more Castorium fratrem coepiscopum nostrum, et prius compassione habita studuit visitare, et eum postmodum pro excrescenti molestia corporis in Ravennati urbe suscipere. Unde non solum nos impensae charitatis, sed et Deum vobis fecistis procul dubio debitorem, qui in fratris infirmitate condoluisse probamini, ipsumque aegrum in sui membri molestia non solum visitasse, sed etiam suscepisse. Quem quidem ipse pro sua simplicitate illic ordinare omnimode renuebam, sed petentium importunitas fecit ut contradicere nullatenus potuissem. Si autem fieri potest, multum mihi et ipsi consuletis, si eum ad me vel per Siciliam transmittatis, si tamen ei grave non esse perpenditis. De episcopis vero ad nos pertinentibus, qui tamen huc pro interpositione hostium venire non possunt, curam vestra fraternitas gerat. Ita tamen ut pro causis suis ad Ravennatem urbem nullatenus revocentur, ne eos hoc tempore vexare aut fatigare in aliquo videamur. Sed si qua sunt, quae in eis videantur juste reprehendi, debent semper per fraternitatis vestrae epistolas admoneri. Sin vero, quod absit, aliqua graviora contigerint, haec ad nos subtiliter referre vos volumus, ut inquisitionis vestrae testimonio roborati, quae legibus canonibusque conveniunt, salubri, juvante Domino, consilio disponamus. Mense Julii, indictione decima. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 52; sup., ep. 12; inf., ep. 41 et 42, indict. 11, ep. 24 et 25, indict. 13, ev. 44, indict. 15.)
599 EPISTOLA XXXVI. AD EUSEBIUM ABBATEM. Ipsum de superbia arguit, quod redditam a Maximiano episcopo gratiam et communionem respueret. Eidem erogat solidos centum. Gregorius Eusebio abbati.
Credat mihi charitas tua quia valde contristatus sum de tristitia tua, ac si in te injuriam ipse pertulissem. Sed cum postmodum agnovi quia etiam reddente reverendissimo viro fratre et coepiscopo nostro Maximiano gratiam atque communionem, tua dilectio ab eo communicari nolebat, cognovi et illud prius justum fuisse quod factum est. Servorum Dei humilitas in afflictionis tempore debet apparere. Qui vero se contra praepositos suos erigunt, profecto ostenditur qui servi Dei esse contemnunt. Et quidem ab illo hoc quod factum est minime fieri debuit, a te tamen cum omni debuit humilitate suscipi; et rursum cum gratiam reddebat, ad eum cum gratiarum actione debuit occurri. Quod quia ita a te factum non est, ad hoc cognosco quia nobis omnino lacrymarum opus est. Non enim grande est iis nos esse humiles, a quibus honoramur, quia et hoc saeculares quilibet faciunt; sed illis maxime humiles esse debemus, a quibus aliqua patimur. Nam Psalmista dicit: Vide humilitatem meam de inimicis meis (Psal. IX, 14). Nos cujus vitae sumus, qui humiles esse etiam patribus nolumus? Proinde, dilectissime fili, rogo ut omnis amaritudo de corde tuo transeat, ne fortasse finis vicinus sit, et antiquus hostis per iniquitatem discordiae viam regni coelestis intercludat. Praeterea centum solidos per Petrum subdiaconum dilectioni tuae dari fecimus, quos peto ut absque injuria sui suscipiat. (Vide sup. ep. 34. Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.)
EPISTOLA XXXVII. AD JOANNEM EPISCOPUM SQUILLACINUM. Joannem ea lege Squillacinum episcopum instituit, ut ad Lissitanam Ecclesiam revertatur, si illam ab hostibus liberam effici contigerit; abstineat ab illicitis ordinationibus, susceptumque pastoris officium digne gerat. Gregorius Joanni episcopo Squillacino.
Pastoralis officii cura (Grat. 7, q. 1, c. 42) nos admonet destitutis Ecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem dominicum debeant pastorali sollicitudine 600 gubernare. Propterea te Joannem ab hostibus captivatae Lissitanae civitatis episcopum in Squillacina Ecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis impleas. Et licet a tua Ecclesia sis hoste imminente depulsus, aliam quae a pastore vacat Ecclesiam debes gubernare; ita tamen ut si civitatem illam ab hostibus liberam effici et, Domino protegente, ad priorem statum contigerit revocari, ad eam in qua prius ordinatus es Ecclesiam revertaris. Sin autem praedicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in hac in qua a nobis incardinatus es, debeas Ecclesia permanere. Praecipimus autem (Grat. dist. 34, c. 10) ne unquam illicitas ordinationes facias. Nec bigamum, aut qui virginem non est sortitus uxorem, aut ignorantem litteras, vel in qualibet parte corporis vitiatum, vel poenitentem, vel cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere. Sed si quos hujusmodi repereris, non audeas promovere. Afros passim (Grat. dist. 98, c. 3), vel incognitos peregrinos, ad ecclesiasticos ordines tendentes, nulla ratione suscipias, quia Afri quidam Manichaei, aliqui rebaptizati; peregrini vero plurimi etiam in minoribus ordinibus constituti, ad fortiorem de se praetendisse honorem saepe probati sunt. Admonemus etiam fraternitatem tuam ut in commissis sibi animabus solerter invigilet, et animarum magis lucris quam commodis vitae praesentis intendat. In continendis aut disponendis rebus Ecclesiae diligens existat, ut omni ex parte susceptum, digne te gessisse pastoris officium venturus judex, cum ad judicandum venerit, debeat approbare.
EPISTOLA XXXVIII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Crotoniensis Ecclesiae, post antistitis obitum, visitationem et curam mandat. Gregorius Joanni episcopo Squillacino.
Obitum illius antistitis directa relatio patefecit. Quapropter visitationis destitutae Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus; quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid istud est, in patrimonio ejusdem a quoquam praesumatur Ecclesiae. Et ideo fraternitas tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque 601 ejusdem Ecclesiae admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant sacerdotem, qui et tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati et dilectionis tuae testimonio litterarum ad nos veniat consecrandus. Commonemus fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittas Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis in qua visitationis impendis officium nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri. Provisurus ante omnia ne ad hoc cujuslibet conversationis vel meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui, quod absit, incurras. Monasteria autem, si qua sunt in ipsius parochia constituta, sub tua cura dispositioneque, quousque illic proprius fuerit episcopus ordinatus, esse concedimus, ut sollicitudinis tuae vigilantia proposito suo congrua, Deo juvante, actione respondeat. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 22.)
EPISTOLA XXXIX. AD CLERUM, ORDINEM, ET PLEBEM CROTONAE. Ut Joanni episcopo visitatori obediant, atque idoneum sibi postulent sacerdotem. Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Crotonae.
Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Joanni solemniter delegare. Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus obedire convenit, quatenus in ecclesiastico officio sacerdos exquiratur qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. Nam non solum talem ad episcopatus apicem 602 nulla ratione provehendum, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite; sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis. (Cf. Joan. Diac. t. III, c. 22.)
EPISTOLA XL. AD JOANNEM EPISCOPUM. Ut de causa Viulandi contra Gravinianum, amota dilatione, judicet. Gregorius Joanni episcopo Ravennae.
Jurgantium controversias celeri sententia terminare, et aequitati procul dubio convenit et vigori. Quia ergo Viulandus, praesentium lator, fraternitatis tuae cognitionem implorat, diaconem Gravinianum, contra quem se habere causam commemorat, fraternitas tua ad suum faciat accersire judicium; et, amota dilatione, causae veritatem subtili inquisitione discutiat et quaecunque justitiae ordo dictaverit, ac tua fuerit sententia definita, et observare et implere partes modis omnibus compellantur.
EPISTOLA XLI. AD CASTORIUM EPISCOPUM. Ne Castorius episcopus ejusve successores, mortuo Ariminensi abbate, res monasterii describant aut administrent; ne alium ab eo quem congregatio poposcerit abbatem ordinent; ne in monasterio missas publicas faciant. Gregorius Castorio episcopo Arimini.
Luminosus abbas monasterii sanctorum Andreae et Thomae, in Ariminensi civitate constituti, quas nobis lacrymabiliter preces effuderit, inditae textus petitionis informat. Pro qua re fraternitatem tuam hortamur, ut, obeunte abbate monasterii ipsius, Ecclesia tua in describendis providendisque acquisitis acquirendisve ejusdem monasterii rebus nulla se occasione permisceat. Abbatem vero eidem monasterio non alium, sed quem dignum moribus atque aptum monasticae disciplinae communi consensu congregatio tota 603 poposcerit, te volumus ordinare. Missas autem illic publicas per episcopum fieri omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus, et simpliciores ex hoc animas plerumque, quod absit, in scandalum trahat frequentior quoque muliebris introitus. Hanc autem scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore a te vel post te episcopis ordinandis firmam statuimus illibatamque servari, ut et tua Ecclesia, juvante Domino, suo tantummodo sit jure contenta et monasterium illud, nulli ulterius alii quam generali canonicaeve jurisdictioni deserviens, remotis vexationibus ac cunctis gravaminibus, divinum opus cum summa animi devotione perficiat. (Vide ep. 12.)
Gregorius Castorio episcopo de Arimino.
Luminosus abbas monasterii sanctorum Andreae et Thomae, in Ariminensi civitate constituti, quas nobis lacrymabiliter preces effuderit, inditae textus petitionis informat. Namque eodem referente, plurimis in monasteriis multa a praesulibus praejudicia atque gravamina monachos pertulisse comperimus. Oportet ergo ut tuae fraternitatis provisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatenus conversantes in illis in Dei servitio, gratia illius suffragante, mente libera perseverent. Sed ne ex ea quae magis emendanda est consuetudine quisquam monachis quidquam molestiae inferre praesumat, necesse est ut haec quae inferius enumeranda curavimus, ita studio fraternitatis episcoporum debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri.
De privilegiis monasteriorum.
Interdicimus igitur in nomine Domini nostri Jesu Christi, et ex auctoritate beati Petri apostolorum principis prohibemus, cujus vice huic Romanae Ecclesiae praesidemus, ut nullus episcoporum aut saecularium ultra praesumat de reditibus, rebus, vel chartis monasteriorum, vel de cellis, vel villis quae ad ea pertinent, quocunque modo occasiones movere, vel dolos vel immissiones aliquas facere; sed si qua causa forte inter terram venientem ad partem suarum ecclesiarum et monasteriorum evenerit, et pacifice non potuerit ordinari, apud electos abbates et alios Patres timentes Deum, sine voluntaria dilatione mediis sacrosanctis Evangeliis finiatur. Defuncto vero abbate cujusquam congregationis, non extraneus nisi de eadem congregatione, quem sibi propria voluntate concors fratrum societas elegerit, et qui electus fuerit sine dolo vel venalitate aliqua, ordinetur. Quod si aptam inter se personam invenire nequeunt, solerter sibi de aliis monasteriis similiter eligant ordinandum. Neque constituto abbate 604 quaecunque persona qualibet occasione praeponatur, nisi forte exstantibus criminibus, quod absit, quae sacri canones punire monstrantur. Pariter autem custodiendum est ut invito abbate ad ordinanda alia monasteria aut ordines sacros vel clericatus officium tolli exinde monachi non debeant. Descriptiones quoque rerum aut monasterii ab episcopis ecclesiasticas fieri omnino negamus. Sed si, quando res exigit, abbas loci cum aliis abbatibus causas rerum inventarum faciat, et eorum consilio sive judicio finiatur. Obeunte quoque abbate episcopus in describendis providendisque rebus monasterii acquisitis, vel datis, acquirendisve nulla se occasione permisceat. Missas quoque publicas ab eo in coenobio fieri omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus et eorum receptaculis ulla popularis praebeatur occasio conventus, vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino non expedit animabus eorum. Nec audeat ibi cathedram collocare vel quamlibet potestatem habere imperandi, nec aliquam ordinationem quamvis levissimam faciendi, nisi ab abbate loci fuerit rogatus, quatenus monachi semper maneant in abbatum suorum potestate; nullusque monachum sine testimonio vel concessione ab his in ecclesia aliqua teneat, vel ad aliquem promoveat honorem. Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore ab omnibus episcopis firmam statuimus illibatamque servare, ut et suae Ecclesiae, juvante Domino, tantummodo sint jure contenti, et monasteria ecclesiasticis conditionibus seu angariis vel quibuslibet obsequiis saecularibus nullo modo subjaceant, nullis canonicis juris deserviant, sed remotis vexationibus a cunctis gravaminibus divinum opus cum summa animi devotione perficiant. (Vide ep. 15, l. VIII.)
EPISTOLA XLII. AD LUMINOSUM ABBATEM. Scribit omnia gravamina a monasterio illius ablata, ut ibi divinum opus summa tranquillitate ac devotione peragatur. Gregorius Luminoso abbati monasterii sancti Thomae de Arimino.
Petitionem tuam congregationisque tuae libenter suscepimus, secundum statuta Patrum jurisque formam tuis precibus accommodantes effectum. Castorio siquidem fratri et coepiscopo nostro, nostra praeceptione transmissa ei epistola successoribus ejus, et a te monasterioque tuo cunctam laesionis funditus abstulimus facultatem; ut nec ultra in vestro versetur gravamine, nec monasterii res describantur, nec publica illic debeat esse processio; illa videlicet ei jurisdictione relicta, ut in defuncti abbatis locum alium quem dignum communis consensus congregationis elegerit debeat ordinare. His autem ita perfectis, in 605 Dei opere estote solliciti, et assidue operam orationi date, ne non videatur magis vobis quaesita mentis in oratione securitas, sed male, quod absit, degentibus episcopalis evitata districtio.
EPISTOLA XLIII. AD FELICEM EPISCOPUM. Trium vacantium Ecclesiarum visitationem injungit. Gregorius Felici episcopo de Acropoli.
Quoniam Velina (Grat. 12, q. 1, c. 14), Buxentina, et Blandana Ecclesiae, quae tibi in vicino sunt constitutae, sacerdotis noscuntur vacare regimine; propterea fraternitati tuae earum solemniter operam visitationis injungimus, illud prae omnibus commonentes, ut ubi praefatarum Ecclesiarum sive dioeceseos earum, vel diaconi, sive religiosae personae inventae fuerint, districte canoniceque ut vivant modis omnibus studebis. Nec passim eis in qualibet re sit excedendi licentia, sed tuo moderamine atque provisione inculpabiliter in qua sunt conversatione vel habitu perseverent; sciturus, si quid secus accesserit, tuo neglectui modis omnibus imputari. Presbyteros quoque vel diacones, si in aliquibus Ecclesiis praevideris ordinandos, si tales personae fuerint quae a canonicis regulis morum vel vitae qualitate nullo modo reprobentur, habebis per omnia ordinandi licentiam. Ministeria vero earumdem Ecclesiarum ubi sint recondita, sollicita indagatione perquire; quibus repertis, ad nostram notionem perducere festinato, ut cognoscentes quid fiendum sit, adjutore Domino, disponamus.
EPISTOLA XLIV. AD LUCILLUM EPISCOPUM. Ut clericos suos terrarum Africanae Ecclesiae quas tenebant, pensionem absque mora cogat persolvere. Gregorius Lucillo episcopo de Melita.
Officii nostri decet valde propositum subjectis magnopere suadere ut rebus debeant 606 servare fidem in placitis; ne dum inconsiderate lucrandi rapiuntur studio, pacificam vertant conventionem in jurgium. Pervenit itaque ad nos fraternitatis tuae clericos, terras Africanae tenentes Ecclesiae, quod pensionem earumdem possessionum dare contemnant. Quod si verum est, et ad fraternitatis tuae haec sunt perlata notitiam; tua in hoc desidia eorum culpa nutrita est. Ob quam rem scriptis te praesentibus admonemus, quatenus ad persolvendam pensionem nulla mora nullaque excusatione eosdem clericos uti permittas. Sed si fidem honestatis contemplatione servare postponunt, tua districtione compulsi, quae rationi conveniunt cogantur implere. Nam si hujus rei ad nos denuo querela recurrerit, et de te aliam aestimationem habere incipiemus, et in illos, ut dignum est, vindicabimus.
EPISTOLA XLV. AD BENENATUM EPISCOPUM. Cumanam et Misenatem Ecclesias unit, ac utriusque Pontificem constituit Benenatum. Gregorius Benenato episcopo.
Et temporis qualitas (Grat. 16, q. , c. 48), et vicinitas nos locorum invitat, ut Cumanam atque Misenatem unire debeamus Ecclesias, quoniam eae non longo a se itineris spatio sejunctae sunt, nec, peccatis facientibus, tanta populi multitudo est ut singulos, sicut olim fuit, habere debeant sacerdotes. Quia igitur Cumani castri sacerdos cursum vitae hujus explevit, utramque nos ecclesiam praesentis auctoritatis pagina unisse tibique commisisse cognosce, propriumque utrarumque Ecclesiarum scito te esse pontificem. Et quaeque tibi de earum patrimonio, vel cleri ordinatione sive promotione, juxta canonum statuta visa fuerint ordinare atque disponere, habebis ut proprius revera sacerdos liberam ex nostrae auctoritatis consensu atque permissione licentiam. Ubi vero commodius atque utilius esse perspexeris, habitato; ita sane, ut alteram Ecclesiam, a qua corporaliter ad praesens absens es, sollicita providentique cura disponas, quatenus divina illic mysteria solemniter, auxiliante Domino, peragantur. 607 Fraternitas ergo tua tanto in adhortatione lucrandisque animabus sollicitiori cura semper invigilet, quanto se unitarum Ecclesiarum gubernationis onera suscepisse cognoscit.
EPISTOLA XLVI. AD JOANNEM EPISCOPUM. Quod ejus epistolis non responderit, morbum causatur. Hortatur ut Romani animum ad pacem cum Ariulpho ineun lam inclinet. De schismaticis Istriae episcopis ad unitatem compellendis, se ad impp. scripturum asserit. Ordinatum non esse iterum ordinandum. Monendum de Neapolitanae urbis periculo Exarchum. Misericordiam prius fidelibus quam Ecclesiae hostibus faciendam. Se de Natalis episcopi correctione consolatum. A Malcho episcopo dudum patrimonii rectore rationes deposcit. Gregorius Joanni episcopo Ravennae.
Quod multis scriptis vestrae beatitudinis minime respondi, non hoc torpori meo, sed languori deputate, quia, peccatis meis facientibus, eo tempore quo Ariulphus ad Romanam urbem veniens alios occidit, alios detruncavit, tanta moestitia affectus sum, ut in cholicam molestiam caderem. Valde autem mirabar quid esset, quod illa mihi notissima sollicitudo vestrae sanctitatis huic urbi meisque necessitatibus minime prodesset; sed scriptis vestris discurrentibus, agnovi vos quidem sollicite agere, sed tamen apud quem agere possitis non habere. Peccatis ergo hoc meis deputo quia iste, qui nunc interest, et pugnare contra inimicos nostros dissimulat, et nos facere pacem vetat, quamvis jam modo, etiamsi velit facere, omnino non possumus, quia Ariulphus exercitum Authari et Nordulphi habens, eorum sibi dari precaria desiderat, 608 ut nobiscum aliquid loqui de pace dignetur.
De causa vero episcoporum Istriae, omnia quae mihi vestra fraternitas scripsit, ita esse jam ante deprehendi in iis jussionibus quae ad me a piissimis principibus venerunt, quatenus me interim ab eorum compulsione suspenderem. Ego quidem pro iis quae scripsistis zelo atque ardori vestro valde congaudeo, debitoremque me vobis multipliciter factum profiteor. Scitote tamen quia de eadem re serenissimis dominis cum summo zelo et libertate rescribere non cessabo. Movere autem vos non debet praefati excellentissimi viri Romani Patricii animositas, quia nos quanto eum loco et ordine praeimus, tanto si qua sunt ejus levia, tolerare mature et graviter debemus
Si quando tamen est aliquis cum eo locus obtinendi, agat apud eum fraternitas vestra, ut pacem cum Ariulpho, si ad aliquid parum possumus, faciamus, quia miles de Romana urbe tultus est, sicut ipse novit. Theodosiaci vero, qui hic remanserunt, rogam non accipientes, vix ad murorum quidem custodiam se accommodant, et destituta ab omnibus civitas, si pacem non habet, quomodo subsistet?
Praeterea de puella de qua scripsistis nobis, quae de captivitate redempta est, ut requiri qualiter orta sit debuissemus, sciat sanctitas vestra quia ignota persona non facile investigari potest. Illud autem quod dicitis, ut is qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculum est, et ab ingenii vestri consideratione extraneum, nisi forte quod exemplum ad medium deducitur, de quo et ille judicandus est qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit autem (Grat. dist. 68, c. 1) a fraternitate vestra sic sapere. Sicut enim baptizatus semel iterum baptizari non debet, ita qui consecratus est semel, in 609 eodem iterum ordine non valet consecrari. Sed si quis forsitan cum levi culpa ad sacerdotium venit, pro culpa poenitentia indici debet, et tamen ordo servari.
De Neapolitana vero urbe, excellentissimo exarcho instanter imminente, vobis indicamus, quia Arigis, ut cognovimus, cum Ariulpho se fecit, et reipublicae contra fidem venit, et valde insidiatur eidem civitati, in quam si celeriter dux non mittatur, omnino jam inter perditas habetur
De hoc vero quod dicitis incensae civitati Severi schismatici eleemosynam esse mittendam, idcirco vestra fraternitas sentit, quia quae contra nos praemia in palatium mittat ignorat. Quae etsi non transmitteret, nobis considerandum fuit quia misericordia prius fidelibus ac postea Ecclesiae hostibus est facienda. Juxta quippe est civitas Fanum, in qua multi captivati sunt, ad quam ego jam transacto anno transmittere volui, sed inter hostes medios non praesumpsi. Videtur ergo mihi ut Claudium abbatem cum aliquanta pecunia illuc transmittere debeatis, ut liberos quos illic pro pretio in servitio teneri invenerit, vel si qui adhuc sunt captivi, redimat. De summa vero ejusdem pecuniae transmittenda, vobis certum sit quia quidquid vos decernitis, mihi placet. Sin autem cum excellentissimo viro Romano Patricio agitis ut pacem facere cum Ariulpho debeamus, ego ad vos personam aliam transmittere paratus sum, cum qua mercedis causae melius fiant. De fratre autem et coepiscopo nostro Natali valde contristabar, quod de illo quaedam superba cognoveram; sed quia mores suos ipse correxit, meam tristitiam simul meipsum vincendo consolatus est. Pro qua te fratrem et coepiscopum nostrum Malchum admone, ut priusquam ad nos veniat, rationes suas ponat, et tunc demum alibi, si necesse est, proficiscatur. Et si ejus actus bonos cognoscimus, ei fortasse necesse est ut hoc ipsum patrimonium quod tenuit restituamus.
EPISTOLA XLVII. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Gratulatoriae de ordinatione sua epistolae dilationem eximia charitate compensari. Virtutum hanc matrem quam variis effert laudibus inconcussa stabilitate tenendam. Ut Romanae Ecclesiae privilegia defendit, sic singulis quibusque Ecclesiis sua jura servat. Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi
Perlatas ad nos serius per Donatum atque Quodvultdeum reverendissimos fratres et coepiscopos nostros, necnon et Victorem diaconum, 610 vel Agisegium notarium, vestrae fraternitatis epistolas summa cum gratulatione suscepimus. In quarum etsi nos sustinuisse dispendium tarditate putavimus, tamen de uberiori reperimus charitate compendium, ut hac dilatione temporis non interrupta videatur, sed nutrita dilectio, quam miserante Domino, contemplatione sacerdotii, lectionis usu, aetatisque in vobis cognoscimus jam maturitate fundatam. Non enim tam large de te flueret, si in tuis plurimas atque uberrimas venas mentibus non haberet. Hanc ergo matrem custodemque virtutum, sanctissime frater, inconcussa stabilitate teneamus. Nullae in nobis eam subdolorum linguae imminuant, nullae antiqui hostis insidiae corrumpant. Haec namque divisa jungit, et conjuncta custodit. Haec humilia sine tumore subrigit. Haec erecta sine dejectione submittit. Per hanc universalis Ecclesiae unitas, quae est compago corporis Christi, exaequatione mentis gaudet in singulis, cum sit ei disparilitas in diversitate membrorum. Per hanc eadem membra et alieno gaudio in suis afflicta exsiliunt, et alienis moeroribus etiam in suis laeta contabescunt. Teste enim magistro gentium, dum si quid patitur unum membrum, compatiuntur caetera membra, et si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra; vos non ambigo de nostra perturbatione ingemiscere, cum nos omnino certum sit de vestra pace gaudere.
Quod vero ordinationi nostrae fraternitas vestra congaudet, affectum mihi integerrimae charitatis exhibet. Sed ex consideratione hujus ordinis mentem meam, fateor, transverberat vis doloris. Grave namque est pondus sacerdotii; prius quippe est sacerdoti necesse, ut caeteris ad exemplum vivat, ac deinde servandum ut mentem per ostensa exempla non elevet. De praedicationis semper ministerio cogitet, intentissimo timore considerans quod recessurus ad percipiendum regnum Dominus, et talenta servis tribuens dicat: Negotiamini dum venio (Luc. XIX, 13). Quod profecto negotium tunc vere nos agimus, si vivendo et loquendo proximorum animas lucramur, si infirmos quosque, coelestis regni gaudia praedicando, in superno amore roboramus, si protervos ac tumidos, gehennae supplicia terribiliter insonando, flectimus, si nulli contra veritatem parcimus, si supernis amicitiis dediti, humanas inimicitias non timemus. Quod nimirum exhibens, quasi quoddam se sacrificium obtulisse Deo Psalmista noverat, cum dicebat: Nonne qui oderant te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi (Psalm. CXXXVIII, 21). Sed ad hoc ego pondus meae infirmitatis expavesco, et quod, accepto regno, paterfamilias redeat rationem nobiscum positurus, aspicio. Sed qua eum mente sustineo, cui de suscepto negotio animarum lucrum aut nullum, aut pene nullum reporto? Tua ergo 611 me oratione, frater charissime, adjuva, et quae de me formidare me conspicis, in temetipso quotidie timore providae sollicitudinis pensa. Per charitatis quippe compagem, et tua sunt quae de me loquor, et mea quae te agere concupisco.
De ecclesiasticis vero privilegiis (Grat. 25, q. 2, can. 8), quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura servamus. Nec cuilibet, favente gratia, ultra quam meretur impertior, nec ulli hoc quod sui juris est, ambitu stimulante, derogo; sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque studeo honore singulos subvehi, dummodo non sit quod alteri jure ab altero possit opponi. Responsalium vero vestrorum moribus valde congaudeo; in quibus mihi ostensum est quantum me diligitis, qui ad me electos fratres et filios transmisistis. Data decimo Kalend. Augusti, indictione decima. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 1.)
EPISTOLA XLVIII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Maximianum Pudentianae Ecclesiae antistitem, adunato concilio, deponendum, si, pecunia corruptus, Donatistam episcopum in civitate sua fieri permisit. Alia quaedam privata negotia privatim definienda. Donatistarum haeresim dilatari gemit, ac ne ad illam Catholici deficere permittantur, succendit pastoralem zelum. Gregorius Columbo episcopo.
Notum est, charissime in Christo frater, quod antiquus hostis, qui primum hominem de paradisi deliciis in hanc aerumnosam vitam callida persuasione deposuit, et in eo jam tunc humano generi poenam mortalitatis inflixit, eadem nunc calliditate ovium dominicarum pastores, quo facilius gregem capiat, transfusis conetur venenis inficere, et jure jam potestati propriae vindicare. Sed nos qui, licet immeriti, sedem apostolicam vice Petri apostolorum principis suscepimus gubernandam, ipso pontificatus officio cogimur generali hosti quibus valemus nisibus obviare. Porrecta igitur petitione insinuaverunt nobis praesentium latores Constantius et Mustellus, et asserunt Ecclesiae Pudentianae diacones in Numidia provincia constitutae, Maximianum ejusdem Ecclesiae antistitem in loco quo degit, corruptum praemio Donatistarum, episcopum nova licentia fieri permisisse, cum etsi hoc anterior usus permitteret, manere atque persistere fides catholica prohiberet. Ob hoc ergo fraternitatem tuam scriptis praesentibus necessario duximus 612 ad hortandam, ut veniente ad te Hilaro chartulario nostro, adunato episcoporum universali concilio, habito prae oculis terrore venturi judicii, causa eadem subtili ac solerti debeat indagatione perquiri. Et si capitulum hoc a praesentium latoribus praedicto episcopo documentis idoneis fuerit approbatum, a dignitate officioque quo fungitur modis omnibus degradetur, ut et ille ad poenitentiae lucra per agnitionem delicti redeat, et caeteri tentare talia non praesumant. Aequum enim est ut qui Jesum Christum Dominum nostrum haeretico accepta pecunia venundedit, ut fertur, ab ejus videlicet sacrosancti corporis ac sanguinis tractandis mysteriis submoveatur. Si qua autem inter eos extra crimen hoc damnorum quorumdam vel privatorum negotiorum, sicuti petitio diaconorum ipsorum continet, versatur intentio, hanc tua fraternitas cum praedicto chartulario nostro probata cognitione perquirat, et inter utramque partem justitia procedente definiat.
Porro autem praesentium latorum insinuatione didicimus Donatistarum haeresim pro peccatis quotidie dilatari, et valde plures, data per venalitatem licentia, post catholicum baptisma a Donatistis denuo baptizari. Quod quam grave sit, frater, oportet nos tota mentis intentione perpendere. Ecce lupus dominicum gregem non jam in nocte latenter, sed in aperta luce dilaniat, et nos eum grassari in ovium nece cernimus, et nulla ei sollicitudine, nullis verborum jaculis obviamus. Quos ergo fructus Domino multiplicati gregis ostendemus, si et ipsum, quem pascendum suscepimus, otiosa mente cernimus a bestia devorari? Studeamus igitur cor nostrum terrenorum pastorum imitatione succendere, qui hiemales noctes, imbribus geluque constricti, ducunt saepe pervigiles, ne vel una ovis, et non forte utilis pereat. Quam si insidiator ore voraci momorderit, quomodo satagunt, quibus cordis anhelant aestibus, in quas voces ut eruant captum pecus angustia stimulante prosiliunt, ne a gregis Domino quidquid per incuriam perdiderint exigatur? Vigilemus ergo ne quid pereat; et si captum forte quid fuerit, vocibus divinorum eloquiorum ad gregem dominicum reducamus, ut ille qui Pastor pastorum est vigilasse nos circa ovile suum suo misericors dignetur judicio comprobare. Hoc quoque vos necesse est solerter attendere, ut si qua contra latores praesentium ejusdem episcopi recta fuerit petitio, subtili debeat indagatione perquiri; et si fortasse ipsi quoque pro sua culpa jure feriendi sunt, eis pro eo quod 613 ad nos fatigati sunt, nequaquam censemus esse parcendum. Mense Augusti, indictione decima.
EPISTOLA XLIX. AD JANUARIUM ARCHIEPISCOPUM. Auditis de Januario episcopo querelis, Joannem notarium mittit qui partes ad judicium compellat, et quae judicata fuerint exsequatur. Januarium ob id maxime increpat, quod nulla, nisi propriae injuriae causa, Isidorum excommunicaverit. Gregorius Januario archiepiscopo Caralitano.
Si sacerdotale quod administramus officium mentis integritate pensemus, sic nos cum filiis nostris individuae charitatis debet unire concordia, ut sicut patres in nomine, ita affectu probemur in opere. Dum ergo tales nos esse quales praefati sumus oporteat, miramur cur adversus fraternitatem tuam tanta querimoniarum moles exorta sit. Quod quidem nos adhuc credere dubitamus. Sed ut veritatem valeamus agnoscere, Joannem sedis nostrae notarium nostra illic praeceptione suffultum direximus, qui partes in electorum compellat adesse judicio, et sua ad effectum exsecutione, quae fuerint judicata perducat. Quocirca fraternitatem tuam scriptis praesentibus adhortamur, ut causarum apud se ante debeat merita pertractare. Et si qua se injuste tulisse vel habere cognoscit, ante judicium, sacerdotii contemplatione restituat. Inter querelas autem multiplices, Isidorus vir clarissimus a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. Quod quam ob rem factum fuerit (Grat. 23, q. 4, c. 27), dum a clerico tuo, qui praesens erat, voluissemus addiscere, pro nulla alia causa nisi pro eo quod te injuriaverat factum innotuit. Quae res nos vehementer affligit; quia si ita est, nihil te ostendis de coelestibus cogitare, sed terrenam te conversationem habere significas, dum pro vindicta propriae injuriae, quod sacris regulis prohibetur, maledictionem anathematis invexisti. Unde de caetero omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam pro defensione injuriae tuae inferre denuo non praesumas. Nam si tale aliquid feceris, in te scias postea vindicandum.
614 EPISTOLA L. AD JOANNEM EPISCOPUM. Desolatam ab hostibus trium Tabernarum Ecclesiam unit Velitranae. Gregorius Joanni episcopo Velitrano.
Postquam hostilis impietas diversarum civitatum (Grat. 16, q. 1, can. 49) ita peccatis facientibus desolavit Ecclesias, ut reparandi eas spes nulla populo deficiente remanserit, majori valde cura constringimur ne, defunctis earum sacerdotibus, reliquiae plebis nullo pastoris moderamine gubernatae per invia fidei hostis callidi rapiantur, quod absit, insidiis. Hujus ergo rei sollicitudine saepe commoniti, hoc nostro sedit cordi consilium, ut vicinis eas mandaremus pontificibus gubernandas. Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque trium Tabernarum Ecclesiae providimus committendam, quam tuae Ecclesiae aggregari unirique necesse est, quatenus utrarumque Ecclesiarum sacerdos recte, Christo adjutore, possis existere; quaeque tibi de ejus patrimonio, vel cleri ordinatione, seu promotione, vigilanti ac canonica visa fuerint cura disponere, quippe ut pontifex proprius liberam habeas ex nostra praesenti permissione licentiam. Quapropter, frater charissime, dominicorum reminiscens salubriter mandatorum, ita in commissae plebis regimine lucrandisque animabus invigila, ut ante tribunal aeterni judicis constitutus, fructum bonae operationis, quod ad mercedem tuam pertineat, eidem Redemptori nostro, in quo laetari possit, exhibeas.
EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS EPISCOPOS. Frustra de persecutione gloriari schismaticos. Damnatis tribus capitulis, nihil in fide immutatum. Ex Italiae flagellis, quod ipsa erraverit, non recte inferri. Pelagii librum mittit, quem si puro corde perlegant, illos ad Ecclesiam filios suos invitantem reversuros confidit. Gregorius universis de trium capitulorum causa episcopis.
Scripta vestra summa cum gratulatione suscepi; sed erit in me uberior valde laetitia, si mihi 615 de vestra contigerit reversione gaudere. Prima itaque epistolae vestrae frons gravem vos pati persecutionem innotuit. Quae quidem persecutio dum non rationabiliter sustinetur, nequaquam proficit ad salutem. Nam nulli fas est retributionem praemiorum exspectare pro culpa. Debetis enim scire, sicut beatus Cyprianus ait, quia martyrem non facit poena, sed causa. Dum igitur ita sit, incongruum nimis est de ea vos, quam dicitis, persecutione gloriari, per quam vos constat ad aeterna praemia minime provehi. Reducat ergo charitatem vestram tandem integritas fidei ad matrem quae vos generavit Ecclesiam; nulla vos animorum intentio a concordiae unitate dissociet, nulla persuasio repetendo vos a recto itinere defatiget. Nam in synodo, in qua de tribus capitulis actum est, aperte liquet nihil de fide convulsum esse, vel aliquatenus immutatum, sed sicut scitis, de quibusdam illic solummodo personis est actitatum: quarum una, cujus scripta evidenter a rectitudine catholicae fidei deviabant, non injuste damnata est.
Quod autem scribitis quia ex illo tempore inter alias provincias maxime flagelletur Italia, non hoc ad ejus debetis intorquere opprobrium, quoniam scriptum est: Quem diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Si igitur ita est ut dicitis, ex eo tempore magis dilecta est apud Deum, et modis omnibus approbata, ex quo Domini sui meruit sustinere flagella. Quia vero non ita sit quemadmodum vos in ejus insultationem affirmare conamini, rationem attendite.
Postquam recordandae memoriae Vigilius papa, in urbe regia constitutus, contra Theodoram tunc Augustam, vel Acephalos, damnationis promulgavit sententiam, tunc Romana urbs ab hostibus adita et captivata est. Ergo bonam causam habuerunt Acephali, et injuste damnati sunt, post quorum damnationem talia contigerunt? Absit. Hoc enim nec vestrum quempiam, nec alios, qui catholicae fidei mysteriis instituti sunt, dicere, vel aliquo modo confiteri convenit. His denique cognitis, ab hac quandoque jam deliberatione recedite. Ut igitur de tribus capitulis animis vestris ablata dubietate possit satisfactio abundanter 616 infundi, librum quem ex hac re sanctae memoriae decessor meus Pelagius papa scripserat, vobis utile judicavi transmittere. Quem si, deposito voluntariae defensionis studio, puro vigilantique corde saepius volueritis relegere, eum vos per omnia secuturos et ad unitatem nostram nihilominus reversuros esse confido. Porro autem si post hujus libri lectionem in ea qua estis volueritis deliberatione persistere, sine dubio non rationi operam, sed obstinationi vos dare monstratis. Unde iterum habita compassione charitatem vestram admoneo, ut quoniam Deo suffragante fidei nostrae integritas in causa trium capitulorum inviolata permansit, mentis tumore deposito, tanto citius ad matrem vestram, quae filios suos exspectat et invitat, Ecclesiam redeatis, quanto vos ab ea quotidie pro vobis exspectari cognoscitis.
EPISTOLA LII. AD NATALEM EPISCOPUM. Profana quibus indulgebat convivia, et sacrae lectionis negligentiam non bene ab ipso excusari. De exhortationis studio gratulatur. Se laudatum dolet. Non modo ad Ecclesiam haereticos, sed et illos qui intra Ecclesiam sunt ad vitae rectitudinem revocandos. De spreta sua et decessoris sententia queritur; parcit tamen ad ordinem reverso, summamque in judicanda illius causa spondet aequitatem. Gregorius Natali episcopo Salonitano.
Quasi oblita praecedentium scriptorum serie, sola vestrae beatitudini quae ad dulcedinem pertinerent loqui decreveram; sed dum vestra epistola ad priora scripta ratiocinando revocat, iterum forsitan quaedam quae minus libeant narrare compellor. (Vide ep. 22 lib. III.)
In conviviorum etenim defensionem vestra fraternitas Abrahae convivium memorat, in quo, teste sacro eloquio, tres angelos suscepisse perhibetur (Genes. XVIII). Sed hoc exemplo neque nos beatitudinem vestram de convivio reprehendimus, si hanc suscipere angelos in hospitalitate cognoscimus. Rursum narrat Isaac satiatum benedictionem filio dedisse (Genes. XXVII, 27). Quae utraque Veteris Testamenti, quia ita sunt gesta per historiam, ut tamen signarent 617 aliquid per allegoriam, utinam valeamus sic res gestas legendo percurrere, ut possimus etiam gerendas providendo sentire. Ille quippe in tribus angelis unum salutans, Trinitatis subsistentias unius substantiae esse declaravit. Iste vero satiatus benedixit filium, quia qui divinis epulis repletur, illius sensus in prophetiae virtutem tenditur. Divinae autem epulae sacri eloquii verba sunt. Si igitur assidue legitis, si exemplum ab exterioribus trahentes interna penetratis, quasi de agri venatione satiati, mentis ventrem repletis, ut anteposito filio, suscepto videlicet populo, possitis ventura nuntiare. Sed jam in hoc saeculo caligat, qui de Deo aliquid prophetat, quia profecto dignum est ut hic jam per concupiscentiam minus videat, cujus sensus per intelligentiam intus coruscat. Haec ergo ad vosmetipsos trahite, et si vos tales cognoscitis, nihil est quod de nostra aestimatione dubitetis. Gaudere quoque beatitudinem vestram invenio, si voracis nomen cum rerum auctore sustineat. Quod ego breviter expono, quia si de vobis falsum dicitur, nomen hoc veraciter cum rerum auctore sustinetis. Si vero de vobis verum est, hoc de illo falsum fuisse quis dubitet? Absolvere vos non valet par nomen, quorum dispar est causa. Nam cum eo crucem etiam periturus latro suscepit; sed quem reatus proprius tenuit, par crucifixio non absolvit. Ego autem (Grat. dist. 44, cap. 6) quantis valeo precibus deposco, ut sanctissimam fraternitatem vestram auctori nostro non solum nomen, sed etiam causa conjungat. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 33.)
Convivia autem quae ex intentione impendendae charitatis fiunt, recte sanctitas vestra in suis epistolis laudat. Sed tamen sciendum est quia tunc ex charitate veraciter prodeunt, cum in eis nulla absentium vita mordetur, nullus ex irrisione reprehenditur, et nec inanes in eis saecularium negotiorum fabulae, sed verba sacrae lectionis audiuntur, cum non plus quam necesse est servitur corpori, sed sola ejus infirmitas reficitur, ut ad usum exercendae virtutis habeatur. Haec itaque si vos in vestris conviviis agitis, abstinentium fateor magistri estis.
Quod ergo Pauli apostoli testimonium ad me posuistis, quo ait: Qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3); omnino existimo incongruum fuisse, quia neque ego non comedo, neque ad hoc a Paulo dictum est ut membra Christi, quae in ejus corpore, id est in Ecclesia, invicem sibi charitatis compage connexa sunt, nullam de se ullo modo curam gerant. Sed si neque ego ad te, neque tu aliquid pertineres ad me, jure tacere compellerer, ut eum non reprehenderem qui emendari non posset. Haec ergo sententia solummodo propter eos dicta est qui illos judicare student quorum sibi cura commissa non est. At postquam nos, auctore Deo, unum sumus, si ea quae nobis corrigenda sunt tacemus, valde delinquimus. Ecce fraternitas tua aegre tulit se de conviviis a me esse reprehensam, cum ego, qui etsi hanc non vita, tamen loco transgredior, ab omnibus corripi, ab 618 omnibus emendari paratus sim. Et hunc solum mihi amicum aestimo, per cujus linguam, ante apparitionem districti judicis, meae maculas mentis tergo.
Illud autem, frater dulcissime, quod tribulationibus pressum te legere posse abnegas, minus ad excusationem idoneum puto, cum Paulus dicat: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus (Rom. XV, 4). Si igitur ad consolationem nostram sacra Scriptura praeparata est, tanto magis debemus legere, quanto magis nos conspicimus sub tribulationum fasce lassari. Si vero in ea solummodo sententia est fidendum, quam in epistola vestra posuistis, qua Dominus dicit: Cum tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19). Sacra ergo ad nos eloquia frustra mandata sunt, qui repleti spiritu, verbis exterioribus non egemus. Sed aliud est, frater charissime, quod angustati persecutionis tempore absque dubitatione confidere, aliud quod in tranquillitate Ecclesiae agere debemus. Oportet enim nos per hunc spiritum modo legendo percipere quae possimus, si contigerit causa in nobis, etiam patiendo demonstrare.
Valde vero epistola vestra gavisus sum, quod vos exhortationi studium dare fatemini. In hoc etenim scio quia curam vestri ordinis solerter agitis, si ad auctorem vestrum et alios trahere curatis. Quod autem in eodem loco dicitis vos mei similes non esse, post obortam laetitiam me illico contristastis, quia laudes meas per irrisionem dici existimo, quas per veritatem minime recognosco. Ago autem omnipotenti Deo gratias, quia per vos quidem haeretici ad sanctam Ecclesiam revocantur. Sed curae vobis esse necesse est ut ipsi quoque qui intra sanctae Ecclesiae gremium continentur ita vivant, quatenus ejus adversarii pravis moribus non existant. Nam si non divino desiderio, sed terrenis cupiditatibus voluptatibusque deserviunt, intra ejus gremium filii alieni nutriuntur.
Quod autem vos fatemini ecclesiasticos ordines ignorare non posse, ego quoque hoc de vobis per omnia scio, atque idcirco valde contristor, quia cum rerum ordinem scitis, in me, quod pejus est, sciendo deliquistis. Postquam enim ad beatitudinem vestram et decessoris mei et mea in causa Honorati archidiaconi scripta directa sunt, tunc contempta utriusque sententia, praefatus Honoratus proprio gradu privatus est. Quod si quilibet ex quatuor patriarchis fecisset, sine gravissimo scandalo tanta contumacia transire nullo modo potuisset. Tamen postquam fraternitas vestra ad suum ordinem rediit, nec ego meae, nec decessoris mei injuriae memor sum. (Vide lib. I, epist. 19 et 20, ac hujus lib. epist. 17, 19, 20.)
Quod vero dicitis nostris temporibus debere servari quae a meis quoque praedecessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a me ut statuta 619 majorum consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo. Sed cum responsales vestri advenerint, quae inter vos et praefatum Honoratum archidiaconum sint justa cognoscam; et ex ipso meo examine perpendetis quia si pars vestra per justitiam fulta est, nihil adversum a me perferetis, sicut nec ante pertulistis. Sin vero saepe fato Honorato archidiacono in assertione sua justitia suffragatur, ex ejus absolutione monstrabo quia personas etiam quas novi in judicio non agnosco. De excommunicationis vero articulo (Grat. 24, q. 3, cap. 15), quae tamen interposita conditione secundo vel tertio jam, ut ita dicam, ex necessitate subjuncta est, beatitudo vestra immerito queritur, cum Paulus apostolus dicat: In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam (II Cor. X, 6). Sed ista jam transeant, ad nostra redeamus. Si enim recte agit, ego domno Natali non possum conjunctus non esse, cujus me affectui valde esse debitorem novi.
EPISTOLA LIII. AD HONORATUM DIACONUM. Ut Venantio chartas exconsulatus, oblatis XXX auri libris, postulanti apud impp. faveat. Gregorius Honorato diacono.
Filius meus Dominus Venantius nepos quondam Opilionis patricii ad beatum Petrum apostolum venit, hoc a me summopere petiturus, ut causam ejus tuae dilectioni commendare debuissem. Honores enim non habet, et chartas exconsulatus petiit, pro quibus triginta auri libras transmisit, ut ei debeant comparari. In qua re volo ut dilectio tua se summopere impendat, quia talis vir est, cui etiam honor sine pretio debeatur. Et quia easdem chartas emere paratus est, ut dixi, non valde necesse est ut ex me aliquid serenissimis principibus dicatur, sed magis ex se agat dilectio tua, quatenus, oblatis in sacello consuetudinibus, honores mereatur accipere. Si quid tamen potueris de eo mitius agere, maximam mercedem habebis. Sed ita fac ut labor ejus quo hic ad nos fatigatus est, vacuus non sit. Si vero in eadem causa difficile aliquid esse perspexeris, etiam quia per me hoc postulet, indicare 620 debes, et cujus bonitatis, cujus modestiae sit atque sapientiae serenissimis Dominis intimare.
EPISTOLA LIV. INCIPIT EPISTOLA SANCTI LICINIANI EPISCOPI DE LIBRO REGULARUM, AD SANCTUM GREGORIUM PAPAM URBIS ROMAE DIRECTA. Librum Regulae pastoralis laudat: objicit tamen non fore qui sacra mysteria celebrent, nisi ordinentur nonnunquam minus periti. Libros in Job, aliosve morales a Gregorio conscriptos postulat. Domino beatissimo papae Gregorio Licinianus episcopus.
Librum Regularum a sanctitate tua editum, et ad nos divina gratia opitulante perlatum, tanto libentius legimus, quanto in eo spiritales regulas inesse cognoscimus. Quis non libentius legat, ubi jugi meditatione medicinam animae suae inveniat; ubi contemptis hujus saeculi rebus caducis in sua mutabilitate variantibus, ad aeternae vitae stationem oculos mentis aperiat? Liber hic tuus omnium est aula virtutum. Illic prudentia inter bonum et malum discretionem limitis figit; justitia unicuique sua tribuit, dum Deo animam corpus que animae subdit. Illic fortitudo etiam in adversis et in prosperis reperitur semper aequalis, quae nec in contrariis frangitur, nec in prosperis exaltatur. Illic temperantia furorem libidinis frangit, discreteque voluptatibus modum imponit. Illic cuncta quae ad vitae aeternae participium pertinent comprehendis; et non solum pastoribus regulam vivendi describis, sed etiam his qui regiminis officium nullum habent, vivendi regulam tribuis. Habent enim pastores in quadripartita tua distributione quales ad hoc officium veniant; qualem vitam gerant cum venerint; qualiter vel qualia doceant; et ne in tanto sacerdotali culmine extollantur, quid agant. Attestantur huic eximiae doctrinae tuae sancti antiqui Patres, doctores, defensoresque Ecclesiae, Hilarius, Ambrosius, Augustinus, Gregorius Nazianzenus; hi omnes testimonium tibi praebent, sicut apostolis praebuerunt prophetae. Hilarius sanctus dicit, exponens verba Apostoli doctoris gentium: « Ita etenim quae propriae disciplinae et morum sunt, ad sacerdotii meritum utilia esse significat, si etiam haec 621 quae ad docendae ac tuendae fidei scientiam necessaria sunt, inter reliqua non deerunt; quia non statim boni atque utilis sacerdotis est, aut tantummodo scienter agere, aut tantummodo scienter praedicare, cum et innocens tantum sui sufficiat si doctus sit, et doctus nisi doctrina vivendo. Attestatur huic libro tuo sanctus Ambrosius in illis libris quos fecit de Officiis. Attestatur sanctus Augustinus, dicens: In actione non amandus est honor in hac vita, sine [ Lege sive] potentia, quoniam omnia vana sub sole; sed opus ipsum quod per eumdem honorem vel potentiam fit, si recte atque utiliter fit, id est ut valeat ad eam salutem subditorum, quae secundum Deum est . . . Propter quod ait Apostolus: Qui episcopatum desiderat, opus bonum desiderat. Exponere voluit quid sit episcopus [ Forte episcopatus], quia nomen est operis, non honoris. Graecum est enim, et inde ductum vocabulum, quod ille qui praeficitur eis quibus praeficitur superintendit, curam scilicet eorum gerens, episcopus [ Forte episcopatus] quippe intentio est. Ergo episcopum, si velimus, Latine superintendere possumus dicere. Ut intelligat non se esse episcopum qui praeesse dixerit [ Lege dilexerit], non prodesse. Ita enim a studio cognoscendae veritatis nemo prohibetur quod ad laudabile pertinet otium; locus vero superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. Quamobrem otium sanctum quaerit charitas; percipiendae ac tuendae vacandum est veritati. Si autem imponitur, suscipienda est propter charitatis necessitatem. Sed nec sic commodo veritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suavitas, et opprimatur ista necessitas. » (Lib. VIII de Trinit., num. 1.)
Attestatur Gregorius sanctus, cujus stylum sequeris, cujus exemplo delitescere cupiebas, ut pondus sacerdotii declinares, quod quale sit in toto libro tuo liquide declaratur; tamen portas quod metuebas. Pondus enim tuum sursum fertur, non deorsum; non quod te ad ima premat, sed quod ad astra sustollat; dum per Dei gratiam, et obedientiae meritum, operisque boni efficientiam, fit suave quod per imbecillitatem humanam videbatur habere gravedinem. Dicis enim ea quae consonant apostolis, et apostolicis viris. Pulcher enim pulchra dixisti, et in his pulchrum te esse ostendisti. Nolo ergo te similare indecoro pictori pulchra pingenti, quia spiritalis doctrina a spiritali mente proficiscitur. Plus plerisque aestimatur pictor homo, quam inanimata pictura. Sed hoc non assentationi aut adulationi reputes, sed veritati; quia nec me decet mentiri, nec te decet falsum laudare. Ergo plane licet fidus, et te et omnia tua pulchra conspexi, et memet 622 in comparationem tui satis indecorum vidi. Unde precor per gratiam Dei quae in te exuberat, ut non respuas deprecantem, sed libenter doceas quae me fateor ignorare. Compellimur enim necessitate facere quod doceas.
Peritus enim dum non reperitur qui ad officium sacerdotale veniat, quid fiendum est, nisi ut imperitus ut ego sum ordinetur? Jubes ut non ordinetur imperitus. Sed pertractet prudentia tua ne forte ad peritiam sufficiat ei scire Jesum Christum, et hunc crucifixum; si autem non sufficit, nemo erit in hoc libro qui peritus esse dicatur; nemo erit utique sacerdos, si nisi peritus esse non debet. Bigamis enim aperta fronte resistimus, ne sacramentum utique corrumpatur. Quid si unius uxoris vir, ante uxorem, mulierem tetigerit? Quid si uxorem non habuerit, et tamen sine mulieris tactu non fuerit? Consolare nos stylo tuo, ut non puniamur nec nostro nec alieno peccato. Valde enim metuimus ne per necessitatem ea faciamus quae non debemus. Ecce obediendum est praeceptis tuis, ut talis fiat, qualis apostolica decet auctoritas; et non reperitur qualis quaeritur. Cessabit ergo fides, quae constat ex auditu; cessabit baptismus, si non fuerit qui baptizet; cessabunt illa sacrosancta mysteria, quae per sacerdotes fiunt et ministros. In utroque periculum manet; aut talis ordinetur qui non debet, aut non sit qui sacra mysteria celebret vel ministret.
Ante paucos annos Leander episcopus Spalensis remeans de urbe regia, vidit nos praeteriens, qui dixit nobis habere homilias a vestra beatitudine editas de libro sancti Job. Et quia festinans pertransiit, minime eas petentibus nobis ostendit. Postea vero scripsisti ei de trina tinctione, in qua epistola memorant displicuisse vobis illud opus (Lib. I ep. 43); sed hoc salubriori consilio statuisse, ut in librorum ductu eas transponeres. Habemus sane libellos sex sancti Hilarii episcopi Pictaviensis, quos de Graeco Origenis in Latinum vertit; sed non omnia secundum ordinem libri sancti Job exposuit. Et satis miror hominem doctissimum et sanctum, ut de stellis naenias Origenis transferret; mihi, sanctissime Pater, nullo pacto suaderi potest ut credam astra coeli Spiritus rationales, quae neque cum angelis neque cum hominibus facta esse Scriptura sancta declarat. Dignetur ergo beatitudo vestra opus ipsum de libro sancti Job; sed et alios libros morales quos fecisse te memoras in hoc libro Regularum, exiguitati [ Deest forte meae] transmittere. Tui enim sumus, tua legere delectamur. Optabile namque est mihi [ Deest forte et] praeclarum, sicut tuus Gregorius ait, usque ad ultimam discere senectutem. Incolumem coronam vestram ad erudiendam Ecclesiam suam sancta Trinitas Deus conservare dignetur, sicut optamus, beatissime Pater.