LIBER PRIMUS.
Saeculo VI

LIBER II 


LIBER PRIMUS. recensere

Mense Septembri, indict. IX, quae fuit ordinationis ejus prima.

485 EPISTOLA PRIMA. AD UNIVERSOS EPISCOPOS SICILIAE.

Suas intra Siciliam vices Petro subdiacono commissas declarat. Ut provincia illius episcopi semel per annum conveniant statuit. Ipsos quid in concilio cavendum, quid agendum sit monet.

Gregorius servus servorum Dei, universis episcopis per Siciliam constitutis.

Valde necessarium esse perspeximus (Grat. dist. 94, cap. 1) ut sicut decessorum nostrorum fuit judicium, ita uni eidemque personae omnia committamus; et, ubi nos praesentes esse non possumus, nostra per eum cui praecipimus repraesentetur auctoritas. Quamobrem Petro subdiacono sedis nostrae, 486 intra provinciam Siciliam vices nostras, Deo auxiliante, commisimus. Nec enim de ejus actibus dubitare possumus, cui, Deo auxiliante, totum nostrae Ecclesiae noscimur patrimonium commisisse.

Illud quoque fieri debere perspeximus, ut semel per annum ad Syracusanam, sive Catanensium civitatem, universaliter honore quo dignum est, sicut eidem jussimus, fraternitas vestra conveniat, quatenus quae ad utilitatem ipsius provinciae Ecclesiarum pertinent, sive ad necessitatem pauperum oppressorumque sublevandam, sive ad admonitionem omnium atque correctionem eorum quorum excessus contigerit demonstrari, congrua cum eodem Petro subdiacono sedis nostrae debeatis moderatione disponere. A quo concilio procul absint odia, facinorum nutrimenta, atque invidia interna tabescat, et nimis exsecrabilis animorum discordia. Sacerdotes suos 487 concordia Deo placita, et charitas recognoscat. Haec igitur omnia cum ea maturitate ac tranquillitate gerite, ut dignissime episcopale possit concilium nuncupari.

EPISTOLA II. AD JUSTINUM PRAETOREM SICILIAE. Justinum amice ac serio hortatur, ut paci cum sacerdotibus, aequitati erga omnes studeat; utque integram frumenti annonam curet transmitti.

Gregorius Justino praetori Siciliae.

Quod lingua loquitur, attestatur conscientia, quia dudum vos et nullius dignitatis occupationibus implicatos, multum dilexi, multumque veneratus sum. Ipsa namque incessus vestri modestia quibusdam conatibus exigebat ut diligi etiam a nolente debuisset. Et cum vos venisse ad administrandam praeturam Siciliae audivi, valde gavisus sum. Et quia quamdam inter vos atque ecclesiasticos simultationem subrepere comperi, vehementissime constristatus sum. Nunc vero quia et vos administrationis cura, et me studium hujus regiminis occupat, in tantum nos recte diligere specialiter possumus, in quantum generalitati minime nocemus. Unde per omnipotentem Dominum rogo, in cujus tremendo judicio nostrorum actuum posituri rationes sumus, ut ejus respectum semper gloria vestra ante oculos habeat, et nunquam quodlibet ex quo inter vos vel parva dissensio proveniat admittat. Nulla vos lucra ad injustitiam pertrahant, nullius vel minae, vel amicitiae, ab itinere rectitudinis deflectant. Quam sit vita brevis aspicite; ad quem quandoque ituri estis judicem, qui judiciariam potestatem geritis, cogitate. Solerter ergo intuendum est quod cuncta lucra hic relinquimus, et solas 488 dispendiosorum lucrorum causas nobiscum ad judicium deportamus. Illa ergo sunt nobis commoda quaerenda, quae nequaquam mors adimat, sed mansura in perpetuum praesentis vitae finis ostendat.

De frumentis autem quae scribitis, longe aliter vir magnificus Citonatus asserit, quia solummodo tanta transmissa sunt quae pro transactae indictionis debito ad replendum sitonicum redderentur. De qua re curam gerite, quia si quid minus huc transmittitur non unus quilibet homo, sed cunctus simul populus trucidatur.

Ad regendum vero Siciliae patrimonium, talem, ut aestimo, virum, Deo auctore, transmisi, cum quo vobis, si, ut ego expertus sum, recta diligitis, omnino conveniat. Quod autem me ut vestri memor esse debeam admonetis, verum fateor, si ex antiqui hostis insidiis injustitia nulla subrepat, tantam gloriae tuae modestiam didici, ut esse non tuus erubescam.

EPISTOLA III. AD PAULUM SCHOLASTICUM. Paulum, quod de pontificatu sibi gratuletur, arguit. Maurentium illi et Petrum subdiaconum commendat.

Gregorius Paulo Scholastico.

Quidquid mihi ex honore sacerdotalis officii extranei arrident non valde penso, de vobis autem mihi hac ex re arridentibus non minime doleo, qui desiderium meum plenissime scitis, et tamen profecisse me creditis. Summus enim mihi profectus fuerat, si potuisset impleri quod volui; si voluntatem meam, quam dudum cognitam habetis, perficere optatae quietis perceptione valuissem. At quia nunc in civitate teneor Romana, honoris hujus vinculis religatus, habeo aliquid quod etiam vestrae gloriae exsultem. 489 Et quia viro eminentissimo domno Leone exconsule veniente, vos in Sicilia remanere non suspicor; et cum ipse quoque tuo honore religatus, Romae retineri coeperis, quid moeroris, quid amaritudinis ego patiar agnosces. Veniente autem viro magnifico domno Maurentio chartulario, ei, quaeso, in Romanae urbis necessitate concurrite, quia hostilibus gladiis foris sine cessatione confodimur. Sed seditione militum, interno periculo gravius urgemur. Petrum vero subdiaconum nostrum, quem pro regendo Ecclesiae patrimonio, Deo auctore, transmisimus, vestrae gloriae per omnia commendamus.

EPISTOLA IV. AD JOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Quod electionem suam ab imperatore confirmari procurasset conqueritur. Ejus orationibus se commendat. Synodicam spondet epistolam.

Gregorius Joanni episcopo constantinopolitano.

Si charitatis virtus in proximi dilectione consistit, si sic diligere proximos sicut nos jubemur, quid est quod beatitudo vestra me non ita sicut se diligit? Quo enim ardore, quo studio, episcopatus pondera fugere voluerit scio; et tamen haec eadem episcopatus pondera ne mihi deberent imponi, non restitit. Constat ergo quia 490 non me sicut vos diligitis, qui illa me voluistis onera suscipere, quae vobis imponi noluistis. Sed quia vetustam navim vehementerque confractam indignus ego infirmusque suscepi (undique enim fluctus intrant, et quotidiana ac valida tempestate quassatae putridae naufragium tabulae sonant), per omnipotentem Deum rogo, ut in hoc mihi periculo orationis tuae manum porrigas, quia et tanto enixius potestis exorare, quanto et a confusione tribulationum, quas in hac terra patimur, longius statis. Synodicam vero epistolam subsequenti festinatione transmitto, quia latorem praesentium Bacaudam fratrem et coepiscopum nostrum in ipso meae ordinationis initio, multis et gravibus pressus occupationibus relaxavi. (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 46.)

EPISTOLA V. AD THEOCTISTAM SOROREM IMPERATORIS. E contemplationis quiete ad negotiorum tumultus se raptum gemit. Contemplativam vitam Racheli et Mariae, activam Liae et Marthae comparat.

Gregorius Theoctistae sorori imperatoris.

Mens mea vestrae venerationi quanta devotione substernitur, explere verbis nequeo, nec tamen me prodere laboro, quia et me tacente in vestro corde legitis quid de mea devotione sentiatis. Miror autem quod in me collatas dudum continentias vestras ex hac moderna 491 pastoralis officii continentia distraxistis, in qua, sub colore episcopatus, ad saeculum sum reductus; in qua tantis terrae curis inservio, quantis me in vita laica nequaquam deservisse reminiscor. Alta enim quietis meae gaudia perdidi, et intus corruens, ascendisse exterius videor. Unde me a conditoris mei facie longe expulsum deploro. Conabar namque quotidie extra mundum, extra carnem fieri, cuncta phantasmata corporis ab oculis mentis abigere, et superna gaudia incorporaliter videre; et non solum vocibus, sed medullis cordis ad Dei faciem anhelans, dicebam: Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum; Vultum tuum, Domine, requiram (Psalm. XXVI, 8). Nil autem in hoc mundo appetens, nil pertimescens, videbar mihi in quodam rerum vertice stare, ita ut in me pene crederem impletum, quod pollicente Domino ex propheta didicissem: Sustollam te super altitudines terrae (Isai. LVIII, 14). Super enim altitudines terrae sustollitur, qui et ipsa quae alta et gloriosa praesentis videntur saeculi per mentis despectum calcat. Sed repente a rerum vertice tentationis hujus turbine impulsus, ad timores pavoresque corrui, quia etsi mihi nil timeo, eis tamen qui mihi commissi sunt, valde formido. Undique causarum fluctibus quatior, ac tempestatibus deprimor, ita ut recte dicam: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3). Redire post causas ad cor desidero, sed, vanis ab eo cogitationum tumultibus exclusus, redire non possum. Ex hoc ergo mihi longe factum est quod intra me est, ita ut obedire nequeam propheticae voci, qua dicitur: Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Sed stultis pressus cogitationibus, solummodo exclamare compellor: Cor meum dereliquit me (Psal. XXXIX, 13). Contemplativae vitae pulchritudinem velut Rachelem dilexi sterilem, sed videntem ac pulchram (Genes. XXIX); quae etsi per quietem suam minus generat, lucem tamen subtilius videt. Sed quo judicio, nescio, Lia mihi in nocte conjuncta est, activa videlicet vita; fecunda, sed lippa; minus videns, quamvis amplius pariens. Sedere ad pedes Domini cum Maria festinavi, verba oris ejus percipere; et ecce cum Martha compellor in exterioribus ministrare, erga multa satagere (Luc. X, 39 seq.). Expulsa a me, ut credidi, legione daemonum, volui oblivisci quos novi, et ad Salvatoris pedes quiescere; et ecce mihi nolenti atque compulso dicitur: Revertere in domum tuam, et annuntia quanta fecerit tibi Dominus (Marc. V, 19). Sed quis inter tot terrenas curas valeat Dei miracula praedicare, cum jam 492 mihi difficile sit saltem recolere? Pressum namque in hoc honore tumultu saecularium negotiorum, ex eis me esse video de quibus scriptum est: Dejecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII, 18). Neque enim dixit: Dejecisti eos postquam allevati sunt, sed dum allevarentur; quia pravi quique dum temporali, honore suffulti, foris videntur surgere, intus cadunt. Allevatio ergo ipsa ruina est, quia dum gloria falsa subnixi sunt, a gloria vera evacuantur. Hinc iterum dicit: Deficientes ut fumus deficient (Psal. XXXVI, 20). Fumus quippe ascendendo deficit, et sese dilatando evanescit. Sic videlicet fit cum peccatoris vitam praesens felicitas comitatur, quia unde ostenditur ut altus sit, inde agitur ut non sit. Hinc rursum scriptum est: Deus meus, pone illos ut rotam (Psal. LXXXII, 14). Rota quippe ex posteriori parte attollitur, et in anterioribus cadit. Posteriora autem nobis sunt bona praesentis mundi, quae relinquimus; anteriora vero sunt aeterna et permanentia, ad quae vocamur, Paulo attestante, qui ait: Quae retro oblitus, in ea quae sunt priora me extendens (Phil. III, 13). Peccator ergo cum in praesenti vita profecerit, ut rota ponitur; quia in anterioribus corruens, ex posterioribus elevatur. Nam cum in hac vita gloriam percipit quam relinquit, ab illa cadit quae post hanc venit. Et quidem multi sunt qui sic exteriores provectus regere sciunt, ut per eos nequaquam interius corruant. Unde scriptum est: Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens (Job. XXXVI, 5). Et per Salomonem dicitur: Et intelligens gubernacula possidebit (Prov. I, 5). Sed mihi haec difficilia sunt, quia et valde onerosa; et quod mens voluntarie non recepit, congrue non disponit. Ecce serenissimus Dominus imperator fieri simiam leonem jussit. Et quidem pro jussione illius vocari leo potest, fieri autem leo non potest. Unde necesse est ut omnes culpas ac negligentias meas non mihi, sed suae pietati deputet, qui virtutis ministerium infirmo commisit. (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 47.)

EPISTOLA VI. AD NARSEM PATRICIUM. E contemplationis delectatione se dejectum dolet.

Gregorius Narsae patricio.

Dum contemplationis dulcedinem alte describitis, ruinae meae mihi gemitum renovastis, quia audivi quid intus perdidi, dum foris 493 ad culmen regiminis immeritus ascendi. Tanto autem me percussum moerore agnoscite, ut vix loqui sufficiam, oculos enim mentis meae doloris tenebrae obsident. Triste est quidquid aspicitur, quidquid delectabile creditur, cordi meo lamentabile apparet. Penso enim, ab alto quietis meae culmine corruens, ad quam dejectum exterioris provectus culmen ascendi. Et pro culpis meis in occupationis exsilium a facie dominantis missus, quasi destructae Judaeae vocibus cum propheta dico: Qui consolabatur me, longe recessit a me (Thren. I, 16). Quod vero causae et nominis similitudinem faciendo, per scripta vestra clausulas declamationesque formatis, certe, frater charissime, simiam leonem vocas. Quod eo modo vos agere conspicimus, quo scabiosos saepe catulos, pardos vel tigrides vocamus. Ego enim, bone vir, quasi filios perdidi, quia per terrenas curas recta opera amisi. Nolite ergo me vocare Noemi, id est, pulchram; sed vocate me Mara, quia amaritudine plena sum (Ruth. I, 20). Quod autem me dicitis scribere non debuisse, ut in agro Dominico cum bubalis arares (Amos. VI, 13), quia in ostenso beato Petro linteo, et bubali et omnes ferae oblatae sunt, scis ipse quia subjunctum est: Macta et manduca (Act. X, 13). Tu ergo qui easdem bestias necdum mactaveras, cur jam manducare per obedientiam volebas? Aut nescis quia ea de qua scripsisti bestia oris tui gladio occidi recusavit? Quas ergo per compunctionem occidere potueris, de illis necesse est ut in tui desiderii fame satieris.

De causa autem fratrum nostrorum, ut scripsisti, ita futurum si Deus adjuvet aestimo, de qua modo serenissimis rerum dominis scribere omnino non debui, quia in ipso initio non est a questibus inchoandum. Sed dilectissimo filio meo Honorato diacono scripsi, ut opportuno tempore eis congrue suggerat, et mihi responsum sub celeritate in dicet. Domnum Alexandrum, domnum Theodorum, filium meum Marinum, domnam Esiciam, domnam Eudochiam, et domnam Dominicam, 494 mea peto vice salutari. (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 48.)

EPISTOLA VII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. Aegre fert se multis occupationibus deprimi, et ab eo laudari.

Gregorius Anastasio episcopo Antiocheno.

Epistolas beatitudinis vestrae, ut fessus requiem, salutem aeger, fontem sitiens, umbram aestuans accepi. Neque enim illa verba per linguam carnis videbantur expressa, sed sic spiritalem amorem suum quem gestabat aperuit, ac si mens per semetipsam loqueretur. Sed durum valde fuit quod secutum est, quia amor vester terrena me portare onera praecepit; et quem prius spiritaliter diligebatis, postea, ut existimo, temporaliter amantes, usque ad terram me superposito onere depressistis, ita ut mentis rectitudinem funditus perdens, contemplationisque aciem amittens, non per prophetiae spiritum, sed per experimentum dicam: Incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque (Psal. CXVIII, 107). Multis enim causarum fluctibus quatior, et tumultuosae vitae tempestatibus affligor, ita ut recte dicam: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3). Periclitanti igitur mihi orationis vestrae manum tendite, vos qui in virtutum littore statis, Quod vero me os Domini, quod lucernam dicitis, quod multis prodesse perhibetis, hoc quoque mihi ad iniquitatum mearum cumulum accidit, ut, cum vindicari in me iniquitas debuit, laudes pro vindicta recipiam. Quibus autem hoc in loco terrenarum rerum tumultibus premor, explere verbis nequeo; quod tamen colligere ex brevitate epistolae potestis, in qua ei minus loquor, quem plus omnibus diligo. Praeterea indico quia a serenissimis dominis quantis 495 valui precibus postulavi, ut vos honore restituto, ad sancti Petri apostolorum principis limina venire; et, quousque ita Deo placuerit, hic mecum vivere concedant; quatenus dum vos videre meruero, peregrinationis nostrae taedium de aeterna patria invicem loquendo relevemus. (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 25; l. IV, c. 25.)

EPISTOLA VIII. AD BACAUDAM FORMIENSEM EPISCOPUM. Minturnensem Ecclesiam desolatam Formiensi unit.

Gregorius Bacaudae episcopo Formiensi.

Et temporis necessitas nos perurget, et imminutio personarum exigit, ut destitutis Ecclesiis salubri ac provida debeamus dispositione succurrere. Et ideo quoniam Ecclesiam Minturnensem funditus tam cleri quam plebis destitutam desolatione cognovimus, tuamque pro ea petitionem, quatenus Formianae Ecclesiae in qua corpus beati Erasmi martyris requiescit, cui fraternitas tua praesidet, adjungi debeat, piam esse ac justissimam providentes, necessarium duximus, consulentes tam desolationi loci illius, quam Ecclesiae tuae paupertati, reditus supradictae Ecclesiae Minturnensis, vel quidquid ei antiquo modernoque jure vel privilegio potuit potestve qualibet ratione competere, ad tuae Ecclesiae jus 496 potestatemque hac praecepti nostri auctoritate transmigrare, ut a praesenti tempore, sicut de propria Ecclesia, debeas cogitare, eique tua competentia disponere; quatenus deinceps, quod perire nunc usque potuit, pauperum Ecclesiae tuae utilitatibus clerique proficiat. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 14.)

EPISTOLA IX. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut disceptatio de agrorum finibus quadraginta annorum possessione componatur.

Gregorius Petro subdiacono.

Gregorius servus Dei, presbyter et abbas monasterii sancti Theodori in Sicilia provincia, territorio Panormitano constituti, insinuavit nobis homines fundi Fulloniaci, juris sanctae Ecclesiae Romanae, fines fundi Gerdimiae, collimitantis eidem praefato fundo Ecclesiae sanctae Romanae, quos quieto jure per innumeros annos possederunt, velle pervadere. Et ideo (Caus. 16, q. 4, cap. 2) volumus accedentem te ad Panormitanam civitatem, quaestionem ipsam tali ratione discutere, dominio rei apud possessorem, sicuti hactenus possessum est, videlicet permanente, ut si monasterium praefatum sancti Theodori fines, de quibus causatio mota est, inconcussis quadraginta annis possedisse repereris, nullam deinceps, etiam si quid 497 sanctae Romanae Ecclesiae competere potuit, patiaris sustinere calumniam, sed quietem eorum inconcussam modis omnibus procurare. Sin vero actores sanctae Ecclesiae non eos possedisse quadraginta annos inconcusso jure monstraverint, sed aliquam intra haec tempora motam fuisse aliquando quaestionem eorumdem finium, electis arbitris, tranquille et legaliter sopiatur. Nos enim non solum nunquam mota suscitari volumus, verum etiam quae prava foris admoventur, sopire modis omnibus festinamus. Ita ergo experientia tua cuncta faciat effectibus mancipari, ne qua post hac hujus rei ad nos quaestio revertatur. Testamentum autem Bacandae quondam xenodochi in ea qua conditum est volumus firmitate persistere.

Mense Novembri, indictione nona.

EPISTOLA X. AD BACAUDAM ET AGNELLUM EPISCOPOS. De synagoga Judaeorum transferenda, si ecclesiae officia impediat.

Gregorius Bacaudae et Agnello episcopis.

Supplicaverunt nobis Hebraei Tarracinae degentes, ut locum quem synagogae hactenus habuerunt, eum illis nostra quoque auctoritate esset habendi licentia. Sed quia pervenit ad nos quod locus ipse sic vicinus esset ecclesiae, ut etiam ad eam vox psallentium perveniret, scripsimus fratri et coepiscopo nostro Petro, ut si ita esset ut vox de eodem loco in ecclesia resonaret, Judaeorum celebrationibus privaretur. Itaque fraternitas vestra cum suprascripto fratre et coepiscopo nostro locum ipsum diligenter inspiciat; et si ita est ut aliquid vobis ecclesiae visum fuerit obfuisse, alium locum intra ipsum castellum praevidete, ubi praefati Hebraei conveniant, quo possint suas sine impedimento ceremonias celebrare. Talem vero fraternitas vestra locum praevideat, si hoc fuerint loco privati, ut nulla exinde in futuro querela nascatur. Praedictos vero Hebraeos gravari, vel affligi 498 contra ordinem rationis prohibemus; sed sicut Romanis vivere legibus permittuntur, annuente justitia, actus suos, ut norunt, nullo impediente disponant, eis tamen Christiana mancipia habere non liceat.

EPISTOLA XI. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Eam de morte Eutherii consolatur.

Gregorius Clementinae patriciae.

Epistolam gloriae vestrae suscipientes, quae de transitu Eutherii quondam magnificae memoriae loquebatur, indicamus non minus animos nostros quam vestros esse tali moerore confusos, eo quod opinionis probatae viros huic paulatim subtrahi mundo conspicimus, cujus ruina in ipsis jam causarum effectibus comprobatur. Sed huic nos solerti decet conversionis cautela subducere, ne sua nos secum pariter ruina circumplicet. Et quidem amicorum nos amissio tanto debet tolerabilius contristare, quanto amissuros nos illos conditio mortalitatis exposcit. Sed tamen amissum carnalis vitae subsidium potens est ille consolari, qui ut ad imeretur permittendo concessit, et ipse ad locum qui destitutus erat consolator accedere. Diaconum vero Anatholium (Grat. dist. 39, cap. 3), quem ad vos dirigi poposcistis, hoc nos facere non posse, causae magis modus, quam rigoris austeritas facit. Vicedominum enim eum constituimus, cujus arbitrio episcopium commisimus disponendum.

EPISTOLA XII. AD JOANNEM EPISCOPUM DE URBE VETERI. Ne Monasterium vexare pergat admonet.

Gregorius Joanni episcopo de urbe veteri.

Agapitus, abbas monasterii sancti Georgii, insinuavit nobis plurima se a vestra sanctitate gravamina sustinere, et non solum in his quae necessitatis 499 tempore aliquod monasterio possint ferre subsidium; verum etiam quod in eodem monasterio missas prohibeatis celebrari, sepeliri etiam ibidem mortuos interdicatis. Quod si ita est, a tali vos hortamur inhumanitate suspendi; et sepeliri ibidem mortuos, vel celebrari missas, nulla ulterius habita contradictione permittas, ne denuo querelam de iis quae dicta sunt praedictus vir venerabilis Agapitus deponere compellatur.

EPISTOLA XIII. AD DOMINICUM EPISCOPUM CENTUMCELLENSEM. Commendat Luminosam viduam Zemarchi ut ei comitiva servetur.

Gregorius Dominico episcopo Centumcellensi.

Officii quidem sacerdotalis est ut viduis ac maritali regimine desolatis impertiri solatia debeatis, ut unde in hoc mundo humana conditione privantur, sacerdotali tuitione possint remedia reperire. Quoniam ergo Luminosa, herilis femina relicta clarissimi Zemarchi tribuni, nostrae se post Deum tuitioni commisit, huic vos solatiari in quo sibi necesse fuerit admonemus, nullusque sit ei de quolibet molestus articulo. Sed quia comitivam illam, quam vir ejus agendam susceperat, nunc Theodoro palatino concedente, ipsi est mulieri, ut peragere debeat, attributum, vel quem ipsi placuerit, donec praesentis indictio is celebretur impletio, nullum eamdem quousque expleat inquietare permittas. Ita ergo facite, ut et Deum vobis faciatis pro rebus talibus debitorem, et noster hujuscemodi de impensis a vobis solatiis propensius animus gratuletur.

500 EPISTOLA XIV. AD DEMETRIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. Ut quosdam prius in fide dubios, jam vero catholicam communionem repetentes excipiat. Gregorius Demetrio episcopo Neapolitano.

Stephanus praesentium portitor, cum de quibusdam fidei capitulis ejus a via veritatis nutaret intentio, pro hujus rei dubietate a catholicae se ecclesiae communione suspenderat, donec eum Deus, veritatis judex, ad viam rectitudinis revocaret, quem recepta satisfactione in fide catholica communicasse cognoscas. Sed quia eum quosdam dubietatis suae socios ibidem in Neapolitana civitate habere comperimus, hoc nobis de his quoque praefatus Stephanus pollicitus esse dignoscitur; ut si eorum ambiguitatem animae nostrae interpositionis periculo sanaremus, ipsos etiam ad communionem catholicam sine mora posse vel replicatione converti. Pro qua re praesentibus epistolis admonemus, nostra fide, nostroque sicut ipsi videntur, poposcisse periculo, eos in fidem catholicam communionemque suscipite, quibus potestis modis ad lucem de tenebris revocate. Ne postquam ad nos hujusmodi causa perlata est, si silentio praeterimus, de animabus eorum, negligentiae possimus subire jacturam.

EPISTOLA XV. AD BALBINUM EPISCOPUM ROSELLANUM. Ut Populonensem Ecclesiam visitet, ac presbyteros diaconosque ordinet, praecipit.

Gregorius Balbino episcopo Rosellano.

Pervenit ad nos quod Populonensis Ecclesia ita sit sacerdotis officio destituta, ut 501 nec poenitentia decedentibus ibidem, nec baptisma possit praestari infantibus. Hujus igitur tam piae rei tamque necessariae mole permoti, jubemus dilectioni tuae, ut, hujus praeceptionis auctoritate commonitus, memoratae Ecclesiae visitator accedas, ut unum cardinalem illic presbyterum, et duos debeas diacones ordinare. In parochiis vero praefatae Ecclesiae tres similiter presbyteros, quos tamen dignos ad tale officium veneratione vitae et morum gravitate praevideris, et quibus in nullo obvient constituta canonicae disciplinae, ut sanctae cum digna cautela provideatur Ecclesiae.

EPISTOLA XVI. AD SEVERUM EPISCOPUM AQUILEIENSEM. Praecipit ut Romam veniat cum sequacibus suis in synodo judicandus. Gregorius Severo episcopo Aquileiensi.

Sicut gradientem per avia, carpentem denuo rectum tramitem tota Dominus aviditate complectitur, ita demum de deserente cognitam veritatis viam majore moerore quam gaudio quondam de convertente laetatus fuerat contristatur, quia minoris excessus est veritatem non cognoscere, quam in eadem cognita non manere. Aliudque est quod ab errante committitur, aliud quod per scientiam perpetratur. Et nos si quidem quantum incorporatum te jampridem fuisse in unitate Ecclesiae gavisi fueramus, abundantius nunc dissociatum a catholica societate confundimur. Pro qua re imminente latore praesentium, juxta christia nissimi et serenissimi rerum domini jussionem, ad beati Petri apostoli limina, cum tuis sequacibus venire te volumus, ut auctore Deo aggregata synodo, de ea quae inter vos vertitur dubietate judicetur. (Cf. Paul. Diac. l. III, c. 12; Joan. Diac. l. IV, c. 38.)

502 EPISTOLA XVII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS ITALIAE. Ut filii Langobardorum in haeresi Ariana baptizati, ad fidem catholicam concilientur.

Gregorius universis episcopis Italiae.

Quoniam nefandissimus Autharit in hac, quae nuper expleta est paschali solemnitate Langobardorum filios in fide catholica baptizari prohibuit, pro qua culpa eum divina Majestas exstinxit, ut solemnitatem Paschae alterius non videret, vestram fraternitatem decet cunctos per loca vestra Langobardos admonere, ut quia ubique gravis mortalitas imminet, eosdem filios suos in Ariana haeresi baptizatos ad catholicam fidem concilient, quatenus super eos iram Domini omnipotentis placent. Quos ergo potestis admonete, quanta virtute valetis eos ad fidem rectam suadendo rapite, aeternam eis vitam sine cessatione praedicate; ut cum ad districti veneritis conspectum judicis, possitis ex vestra sollicitudine lucrum in vobis ostentare pastoris. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 50.)

EPISTOLA XVIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Marcello ad victum et vestitum necessaria provideat, pastores in lapsorum locum et vicem curet substitui.

Gregorius Petro subdiacono.

Insinuatum nobis est Marcellum Barunitanae Ecclesiae, ibidem in Panormitana civitate, in monasterio sancti Adriani in poenitentiam deputatum, non solum victus necessitatem pati, sed et nuditatis nimiam sustinere molestiam. Pro qua re necesse habemus strenuitati tuae praesenti jussione praecipere, ut ipsi pro victu et vestimento stratoque ad continentiam, pueroque ejus 503 annonam, quantum prospexeris satis esse, constituas; ut inopia nuditasque ejus tali providentia possint habere consultum, ut ea quae eidem viro deputaveris, tuis postmodum possint rationibus imputari. Ita ergo fac, ut et nostram jussionem impleas, et tu quoque hoc ipsum bene disponendo, hac ipsa possis participari mercede. Praeterea hoc tibi indagandum mandare curavimus, veteri quae jam inoleverat consuetudine postposita, ut si quae civitates in provincia Siciliae pro peccatis per sacerdotum lapsus a pastorali regimine vacare noscuntur, de clero Ecclesiarum ipsarum, vel ex monasteriis, si qui digni ad sacerdotalem locum possunt inveniri, perspicias, et ad nos inquisita primitus morum gravitate transmittas, ut grex uniuscujusque loci per pastoris lapsum inveniri non debeat longo tempore destitutus. Si vero vacantia quidem loca repereris, et nullus tali dignitate ex eadem Ecclesia congruus inveniatur, ad nos similiter inquisitione solerti renuntia, ut Deus quem dignum talibus ordinationibus judicaverit, valeat provideri. Non enim oportet ut unius excessu grex dominicus per praerupta possit sine pastore difluere. Ita enim et locorum ordinatio proveniet, et revertendi lapsis ad gradum priorem, quo melius poeniteant, suspicio non manebit.

EPISTOLA XIX. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. Honoratum archidiaconum suo gradui restituat; deinde, si manet controversia, Romae causam dicant. (Vide l. II, ep. 18.) Gregorius Natali episcopo Salonitano.

Gesta (Grat. dist. 74, cap. 2) quae nobis in concilii vestri confecta secretario direxistis, in quibus archidiaconus Honoratus addicitur, plena esse cognevimus 504 semine jurgiorum, cum uno eodemque tempore una persona nolens ad sacerdotii honorem provehitur, quae tanquam immerita a diaconatus officio removetur. Et sicut justum est ut nemo crescere compellatur invitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio dejiciatur injuste. Verumtamen quia inimica Deo discordia tuas partes excusat, locum et administrationem suam Honorato archidiacono restituas commonemus, atque concordes divinis ministeriis competentia exhibere servitia. Audientiae et quaestioni nostrae, si adhuc inter vos causa nutritur scandali, praedictus archidiaconus occurrat admonitus, atque dilectio tua pro partibus suis dirigat personam instructam, quibus praesentibus solatiante nobis Domino, deposito studio personarum, quae competunt favori justitiae decernere valeamus.

EPISTOLA XX. AD HONORATUM DIACONUM SALONITANUM. De contentione ipsius contra episcopum suum, et de custodia rerum Ecclesiae.

Gregorius Honorato diacono Salonitano.

Ea quae nobis contra vos tu et episcopus tuus contraria direxistis scripta agnoscentes, doluimus, eo quod inter vos nihil charitas recognoscit. Verumtamen te in officio ordinis tui administrare praecipimus; et si illic potest, superante gratia, causa vestri scandali definiri, multum credimus vestrae animae acquisivisse. Sin vero ita discordia inter vos partes suas armavit, ut in tumore 505 scandali voluntas vestra debeat remanere, tu ad nostram audientiam indifferenter occurre, et episcopus tuus pro se dirigat quam elegerit personam instructam; ut omnia subtili ratione perpensa constituere, quae visa fuerint partibus, debeamus. Scire vero te volumus (Extra de officio Arch. c. 3), quod a te omnia districte quaesituri sumus; quia vel propriae ecclesiae, vel quae de diversis ecclesiis cimelia sunt collecta, sub omni nunc sollicitudine et fide servantur. Quod si quid ex eis vel negligentia, vel cujusquam fraude deperierit, tu in hoc reatu constringeris, qui per archidiaconatus ordinem custodiae ejusdem ecclesiae arctius implicaris.

EPISTOLA XXI. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. De pontificatu gratulanti animum aperit, atque orationis deposcit subsidium. Gregorius Natali episcopo Salonitano.

Scripta (Grat. dist. 74, cap. Gesta) reverentiae tuae, quae processioni nostrae gratias referebant, offerente Stephano diacono, quem direxistis, accepimus; et nimirum valde credenda sunt gratia et studio charitatis impensa, dum pontificatus vestri congaudere ordinem ratio commonebat. Idcirco nos salutationis tuae causa redditi laetiores, conscientiam nostram indicamus, ipsius honoris onera me aegro animo suscepisse. Sed quia divinis judiciis non poteram resultare, necessario mentem meam parti laetiori revocavi. Pro qua re reverentiam vestram epistolario sermone deposcimus, ut tam nos quam Christianus grex curae nostrae commissus orationis vestrae solatiis perfruamur, quatenus ea valeamus praesidii firmitate procellas temporum superare. Mense Februario, indictione nona.

EPISTOLA XXII. AD NONNOSUM. Maurentium de possessione quam petiit dicit se exauditurum. Gregorius Nonnoso.

Omnipotens Deus cordi vestro indicet quanta devotione ac dilectione vobis conjungor. 506 Et si hanc per epistolas implere nequeo, si quando tamen opportunitatem inveniam, rebus ostendere curabo. Salutationis praeterea alloquium solvens, indico quia veniente humili vestro domno Maurentio de possessione quam gloria vestra pettit, per omnia parebimus.

EPISTOLA XXIII. AD GREGORIUM PRAEPOSITUM ITALIAE. Mutuam testatur dilectionem. Gregorius Gregorio praeposito Italiae.

Bonitatem excellentiae vestrae, quam semper cognitam habui, nunc experimento superaddito recognovi. Unde omnipotentem Deum deprecor, ut sua vos protectione custodiat, vobisque et apud se gratiam, et apud serenissimos principes largiatur. Si autem nullae hominum qui intersunt pravitates nos dividant, esse me vestrum proprium valde certum tenete. Quod in omnipotente Domino confido, quia hoc vobis etiam per documentum meae attestationis ostendo. Salutationis igitur alloquium solvens, peto ut quoties usus exegerit, vestris me affatibus relevare curetis.

EPISTOLA XXIV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ut quibusdam ancillis Dei Paulino presbytero, et duobus monachis certam solidorum summam eroget.

Gregorius Anthemio subdiacono.

Insinuatum nobis est ancillas Dei quasdam Nolanae civitatis, in Aboritana domo commorantes, nimiam victus vestitusque penuriam sustinere. Quibus ex praecepto Dei subvenire nos convenit, et inopiam earum, in quantum possumus, donante Domino, sublevare. Propterea experientiae tuae praesenti jussione mandamus, ut de hac praesenti nona indictione, quadraginta in auro eis solidos dare debeas, et deinceps succedentibus indictionibus annuos viginti solidos ministrare, qui tuis possint rationibus imputari. Praeterea Paulino presbytero monasterii sancti Erasmi, quod in latere montis Soractis situm est, sed et duobus monachis in oratorio sancti Archangeli servientibus, quod in Lucullano castro 507 juxta sancti Petri basilicam esse dignoscitur, binos te in praesenti tantummodo solidos dare praecipimus, qui et ipsi tuis rationibus imputentur. Ita ergo fac, ut impensae mercedis tu quoque participium sortiaris.

EPISTOLA XXV. AD JOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM, ET CAETEROS PATRIARCHAS. Pastoris onus, dotes, officia late prosequitur, ac demum fidem ad conciliorum normam profitetur.

Gregorius Joanni Constantinopoli, Eulogio Alexandrino, Gregorio Antiocheno, Joanni Jerosolymitano, et Anastasio expatriarchae Antiocheno, a paribus.

Consideranti mihi quod impar meritis, at toto animo renitens, pastoralis curae pondera portare compulsus sum, caligo moeroris occurrit, et triste cor nihil aliud nisi eas quae videri nil sinunt tenebras videt. Nam quid antistes a Domino, nisi pro delictis populi intercessor eligitur? Qua itaque fiducia ad eum pro peccatis alienis intercessor venio, apud quem de propriis securus non sum? Si fortasse quispiam apud potentem virum, qui et sibi iratus, et mihi esset incognitus, intercessorem suum me fieri quaereret, protinus responderem: Ad intercedendum venire nequeo, quia ejus notitiam ex sedula familiaritate non habeo. Si igitur recte homo apud hominem, de quo minime praesumpsissem, fieri intercessor erubescerem, quantae hoc audaciae est, quod apud Deum pro populo locum intercessoris obtineo, cui familiarem me esse per vitae meritum non agnosco? Qua in re est mihi adhuc aliud gravius formidandum, quia sicut cuncti liquido novimus, cum is qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati ad deteriora animus provocatur. Et valde pertimesco ne commissa mihi plebs fidelium reatus mei additamento depereat, cujus nunc usque delicta Dominus aequanimiter tolerabat. Cum vero utcunque hunc timorem supprimo, et consolatam mentem ad pontificalis operis studia accingo, considerata ipsa rei immensitate deterreor. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 3.)

508 Perpendo quippe quod omni cura vigilandum est ut rector cogitatione sit mundus, operatione praecipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus. Quae videlicet cuncta dum subtili studeo inquisitione perscrutari, ipsa me in singulis latitudo considerationis angustat. Nam sicut praedixi, curandum summopere est ut rector cogitatione sit mundus, quatenus nulla hunc immunditia polluat, qui hoc suscepit officii, ut in alienis quoque cordibus pollutionis maculas tergat. Quia necesse est (Caus. I Q., cap. Necesse est) ut esse munda studeat manus, quae diluere sordes curat, ne tacta quaeque deterius inquinet, si sordida ipsa insequens lutum tenet. Scriptum namque est: Mundamini, qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11). Domini etenim vasa ferunt, qui proximorum animas ad interna sacraria perducendas in conversationis suae exemplo suscipiunt. Apud semetipsum ergo quantum debeat mundari conspiciat, qui ad aeternitatis templum vasa viventia in sinu propriae conversationis portat. Hinc divina voce praecipitur (Exod. XXVIII, 22, seq.), ut in Aaron pectore rationale judicii vittis ligantibus imprimatur, quatenus sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringat. Nec indiscretum quid vel inutile cogitet, qui ad exemplum vitae aliis constitutus ex gravitate semper debet ostendere quantam in pectore rationem portet.

In quo etiam rationali vigilanter adjungitur, ut duodecim patriarcharum nomina describantur. Ascriptos enim Patres in pectore ferre, est antiquorum vitam sine intermissione cogitare. Nam tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla Patrum praecedentium indesinenter intuetur, cum sanctorum vestigia sine cessatione considerat, et cogitationes illicitas deprimit, ne extra ordinis sui limitem pedem operis tendat. Rursum cum me ad consideranda debita pastoris opera confero, perpendo quanta intentione curandum est ut sit operatione praecipuus, quatenus vitae viam subditis vivendo denuntiet, et grex, qui pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius quam per verba gradiatur. Qui enim loci sui necessitate cogitur summa dicere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. Illa namque vox libentius auditorum 509 cor penetrat, quam dicentis vita commendat; quia quod loquendo praecipit, ostendendo adjuvat ut fiat. Hinc enim per prophetam dicitur: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion (Isai. XL, 9). Ut videlicet qui coelesti praedicatione utitur, ima jam terrenorum operum deserens, in rerum culmine stare videatur, tantoque subditos facilius ad meliora pertrahat, quanto per vitae meritum de supernis clamat. Hinc divina lege armum sacerdos in sacrificium et dextrum accipit et separatum (Levit. VII, 33, seq.), ut non solum sit ejus operatio utilis, sed etiam singularis; nec inter malos tantummodo quae recta sunt faciat, sed bene quoque operantes subditos, sicut honore ordinis superat, ita etiam morum virtute transcendat. Cui in esu quoque pectusculum cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio praecipitur sumere, hoc de semetipso discat Conditori suo immolare. Et non solum pectore quae recta sunt cogitet, sed spectatores suos ad sublimia armo operis invitet. Nulla praesentis vitae appetat, nulla pertimescat, blandimenta mundi, respecto intimo terrore, despiciat, terrores autem considerato internae dulcedinis blandimento contemnat. Unde supernae quoque vocis imperio, in utroque humero sacerdos velamine superhumeralis astringitur, ut contra adversa et prospera virtutum semper ornamento muniatur, quatenus juxta Pauli vocem (II Cor. VI, 7), Per arma justitiae a sextris sinistrisque gradiens, cum ad sola quae anteriora sunt nititur, in nullo delectationis infimae latere flectatur. Non hunc prospera elevent, non adversa perturbent, non blanda usque ad voluptatem demulceant, non aspera ad desperationem premant; ut dum nullis passionibus intentionem humiliat, quanta in utroque humero superhumeralis pulchritudine tegatur, ostendat.

Quod recte etiam superhumerale ex auro, hyacintho, purpura, bis tincto cocco et torta fieri bysso praecipitur, ut quanta sacerdos clarescere virtutum diversitate debeat demonstretur. In sacerdotis quippe habitu ante omnia aurum fulget, ut in eo intellectus sapientiae principaliter emicet. Cui hyacinthus qui aereo colore resplendet adjungitur ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores intimos, sed ad amorem coelestium surgat, ne dum suis incautus laudibus capitur, ipso etiam veritatis intellectu vacuetur. Auro quoque ac hyacintho purpura permiscetur, ut videlicet sacerdotale cor, cum summa quaeque praedicat, etiam in semetipso suggestiones vitiorum reprimat, eisque velut ex regia potestate contradicat, quatenus nobilitatem semper intimae regenerationis aspiciat, et coelestis regni habitum moribus defendat. De hac etiam nobilitate spiritus per Petrum dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). De hac etiam potestate, qua vitia subigimus, Joannis voce roboramur, qui ait: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Auro autem, ac hyacintho, et purpurae bis tinctus coccus adjungitur, ut ante interni judicis oculos omnia virtutum opera ex charitate decorentur, et cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu occulti arbitri flamma intimi amoris accendat. Quae scilicet charitas, quia Deum simul et proximum 510 diligit, quasi coccus ex duplici tinctura fulgescit. Qui igitur sic ad auctoris speciem anhelat, ut proximorum curam negligat, vel sic proximorum curam exsequitur, ut a divino amore torpescat, quia unum horum quodlibet negligit, in superhumeralis ornamento habere coccum bis tinctum nescit. Sed cum mens ad praecepta charitatis tenditur, restat procul dubio ut per abstinentiam caro maceretur. Unde et bis tincto cocco torta byssus adjungitur, de terra enim byssus nitenti specie, oritur. Et quid per byssum, nisi candens decore munditiae corporalis castitas designatur? Quae videlicet torta pulchritudini superhumeralis innectitur, quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro fatigatur. Cumque inter virtutes caeteras etiam afflictae carnis meritum proficit, quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit.

Rursum cum me ad considerandum debitum Pastoris verbum ac silentium confero, paventi cura perpendo, quod valde necesse est ut et discretus sit in silentio, et utilis in verbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos qui erudiri poterant in errore derelinquit. Saepe namque rectores improvidi humanam amittere gratiam formidantes, loqui recta libere pertimescunt; et, juxta Veritatis vocem (Joan. X, 12, 13), nequaquam jam gregis custodiae pastorum studio, sed mercenariorum vice deserviunt, quia veniente lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. Hinc namque eos Dominus per prophetam increpat, dicens: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI, 10). Hinc rursum queritur, dicens: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ezech. XIII, 5). Ex adverso quippe ascendere, est pro defensione commissi gregis voce libera hujus mundi potestatibus contraire. Et in die Domini in praelio stare, est pravis decertantibus ex justitiae amore resistere. Pastori etenim recta timuisse dicere, quid est aliud quam terga tacendo praebuisse? Qui nimirum si pro grege se objicit, murum pro domo Israel hostibus opponit. Hinc rursus delinquenti populo dicitur: Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant nunc iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent (Thren. II, 14). Prophetae quippe nonnunquam in sacro eloquio doctores vocantur, qui dum fugitiva esse praesentia indicant, quae sunt ventura manifestant. Quos divinus sermo falsa videre redarguit, quia dum corripere culpas metuunt, incassum delinquentibus promissa securitate blandiuntur. Qui iniquitatem peccantium nequaquam aperiunt, quia ab increpationis voce conticescunt. Clavis quippe apertionis sermo est correptionis, quia increpando culpam detegit, quam saepe nescit ipse etiam qui perpetravit. Hinc Paulus ait: Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt redarguere (Tit. I, 9). Hinc per Malachiam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7). Hinc per Isaiam Dominus admonet, dicens: Clama, ne cesses, sicut tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII, 1). Praeconis quippe officium suscipit, quisquis ad sacerdotium 511 accedit, ut ante adventum judicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos vero si praedicationis est nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus? Hinc est enim quod super pastores primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit (Act. II, 4), quia nimirum quos repleverit, de se protinus loquentes facit. Hinc Moysi praecipitur ut tabernaculum sacerdos ingrediens tintinnabulis ambiatur, ut videlicet voces praedicationis habeat, ne superni speculatoris judicium ex silentio offendat. Scriptum quippe est: Audiatur sonitus quando ingreditur vel egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur (Exod. XXVIII, 35). Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non audiatur, quia iram contra se occulti judicis exigit, si sine sonitu praedicationis incedit. Apte autem tintinnabula vestimentis ejus describuntur inserta? Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere, propheta attestante, qui ait: Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXXXI, 16)? Vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, ut vitae viam cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament.

Sed considerandum quoque est ut rector cum se ad loquendum praeparat, sub quantae cautelae studio loquatur attendat; ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapiens videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscindat. Hinc namque Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Per sal quippe verbi sapientia designatur. Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne ejus eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Hinc in sacerdotis veste juxta divinam vocem, tintinnabulis mala punica conjunguntur (Exod. XXVIII, 33). Quid enim per mala punica, nisi fidei unitas designatur? Nam sicut in malo punico una exterius cortice multa interius grana muniuntur, sic innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet. Tunc ergo tintinnabulis mala punica jungimus, cum per omne quod dicimus unitatem fidei custodimus.

Rursum, cum me ad considerandum confero qualis rector in compassione, qualisque esse debeat in contemplatione, perpendo ut et singulis compassione sit proximus, et prae cunctis contemplatione suspensus; quatenus et per pietatis viscera in se infirmitatem caeterorum transferat, et per speculationis altitudinem semetipsum quoque invisibilia appetendo transcendat, ne aut alta petens proximorum infima despiciat, aut infimis proximorum congruens appetere alta desistat. Hinc est namque quod Paulus in paradisum ducitur, coelique tertii secreta rimatur (II Cor. XII, 2, seq.); et tamen illa invisibilium contemplatione suspensa, ad cubile carnalium mentis aciem revocat; et cum sanctum conjugium creandorum sit causa liberorum, aliquid etiam eis et de voluptate largitur, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro (I Cor. VII, 2). 512 Ecce jam coelestibus secretis inseritur, et tamen per condescensionis viscera carnalium cubile perscrutatur; et quem sublevatus ad invisibilia erigit, hunc mentis oculum ad secreta conjugum inflectit. Coelum contemplatione transcendit, nec tamen stratum carnalium sollicitudine deserit, quia compage charitatis summis simul et infimis junctus, et in semetipso virtute spiritus ad alta valenter rapitur, et pietate in aliis aequanimiter ad ima revocatur. Pro hac suae compassione charitatis, iterum dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Hinc rursus ait: Factus sum Judaeis tanquam Judaeus (I Cor. IX, 20). Quod videlicet exhibebat non amittendo fidem, sed extendendo pietatem, et in se personam infidelium transfigurans; ut ex semetipso disceret qualiter aliis misereri debuisset, quatenus hoc illis impenderet, quod sibi ipse, si ita esset, impendi recte voluisset. Hinc iterum dicit: Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis (II Cor. V, 13); quia et semetipsum noverat contemplando transcendere, et eumdem se auditoribus condescendendo attemperare. Hinc Jacob Domino desuper innitente, et uncto deorsum lapide, ascendentes et descendentes angelos vidit, quia scilicet praedicatores recti non solum sursum sanctum caput Ecclesiae, videlicet Dominum, contemplando appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Hinc Moyses crebro tabernaculum intrat et exit, et qui intus in contemplatione rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur. Intus Dei arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de rebus quoque dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit; exemplum procul dubio rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem semper quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, si de his in quibus dubitant apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant. Hinc ipsa Veritas per susceptionem nobis nostrae humanitatis ostensa, in monte orationi inhaeret, miracula in urbibus exercet; imitationis videlicet viam bonis rectoribus sternens, ut etsi jam summa contemplando appetunt, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur, quia tunc ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad infima, eo valenter recurrit ad summa.

In qua videlicet compassione necesse est ut talem se qui praeest exhibeat, cui subjecti quique occulta quoque sua prodere non erubescant; ut cum tentationum suarum fluctus parvuli tolerant, ad pastoris mentem, quasi ad matris sinum, recurrant, et hoc, quod se inquinari pulsantis culpae sordibus praevident, exhortationis ejus solatio lacrymis orationis lavent. Unde et ante fores templi ad abluendas ingredientium manus mare aeneum, id est luterem, duodecim boves portant (III Reg. VII, 24, 25), qui quidem facie exterius eminent, sed ex posterioribus latent. Quid namque duodecim bobus, nisi universus pastorum ordo signatur? De quibus lex, Paulo disserente, dicit: Non obturabis 513 os bovi trituranti (I Cor. IX, 9). Quorum quidem nos aperta opera cernimus; sed apud districtum judicem, quae illos posterius maneant in occulta retributione, nescimus. Qui tamen cum condescensionis suae patientiam abluendis proximorum confessionibus praeparant, velut ante fores templi luterem portant; ut quisquis intrare aeternitatis januam nititur, tentationes suas menti pastoris indicet, et quasi in boum lutere cogitationis vel operis manus lavet. Et fit plerumque ut dum rectoris animus aliena tentamenta condescendendo recognoscit, auditis tentationibus et ipse pulsetur, quia et haec eadem per quam populi multitudo diluitur, aqua procul dubio luteris inquinatur. Nam dum sordes diluentium suscipit, quasi suae munditiae serenitatem perdit. Sed haec nequaquam pastori timenda sunt, quia, Deo subtiliter cuncta pensante, tanto facilius a sua eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur.

Rursus cum me ad considerandum confero qualis in humilitate, qualisque esse rector debeat in districtione, perpendo, quoniam necesse est ut et bene agentibus sit per humilitatem socius, et contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus, quatenus et bonis in nullo se praeferat, et cum pravorum culpa exigit, prioratus sui potestatem agnoscat; ut et honore suppresso, aequalem se subditis bene viventibus deputet, et contra perversorum culpas ex zelo justitiae excrescat. Hinc est namque quod Petrus, auctore Deo, sanctae Ecclesiae principatum tenens, a bene agente Cornelio, et se e ei humiliter prosternente, immoderatius venerari recusavit, se que illi similem recognovit, dicens: Surge, ne feceris, et ego homo sum (Act. X, 26). Sed cum Ananiae et Sapphirae culpam reperit, mox quanta potentia super caeteros excrevisset, ostendit (Act. V, 3, seq.). Verbo namque eorum vitam perculit, quam spiritu perscrutante deprehendit; et summum se intra Ecclesiam contra peccata recoluit, quod, honore sibi vehementer impenso, coram bene agentibus fratribus non agnovit. Hic communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis, illic zelus ultionis jus aperuit potestatis. Hinc est quod Paulus bene agentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cum diceret: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23). Ad quae ideo adjunxit: Fide enim statis. Ac si id quod protulerat aperiret, dicens: Ideo non dominamur fidei vestrae, quia fide statis. Aequales enim vobis sumus, in quo vos stare cognoscimus. Quasi praelatum se esse fratribus nesciebat, cum diceret: Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7). Et rursus: Nos autem servos vestros per Christum (II Cor. IV, 5). Sed cum culpam, quae corrigi debuisset, invenit, illico se magistrum esse recoluit, dicens: Quid vultis, in virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21)? Summus itaque locus tunc bene regitur, cum is qui praeest vitiis potius quam fratribus dominatur. Bene acceptam potestatem regit, qui et tenere illam novit et impugnare. Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, scit cum illa caeteris in aequalitate componi.

514 Sic autem servanda est virtus humilitatis, ut non solvantur jura regiminis; ne dum praelatus quisque plus se quam decet dejicit, subditorum vitam restringere sub disciplinae vinculo non possit; et sic servanda est disciplinae severitas, ne dum plus quam necesse est zelus accenditur, mansuetudo funditus amittatur. Saepe namque (Grat. dist. 41, cap. 6) vitia virtutes se esse mentiuntur, ut tenacia parcimonia, effusio largitas, crudelitas zelus justitiae, remissio pietas velit videri. Disciplina ergo vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed magna discretionis arte servanda est, et juste consulens misericordia, et pie feriens disciplina. Hinc namque est quod docente Veritate per Samaritani studium semivivus in stabulum ducitur, et vinum atque oleum vulneribus ejus adhibetur (Luc. X, 33, seq.); ut per vinum scilicet mordeantur vulnera, et per oleum foveantur. Necesse quippe est ut is qui sanandis vulneribus praeest, in vino morsum doloris adhibeat, in oleo mollitiem pietatis, quatenus per vinum mundentur putrida, per oleum sananda foveantur. Sit ergo amor, sed non emolliens; sit vigor, sed non exasperans: Quod bene illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul et manna est; quia cum Scripturae sacrae scientia in boni rectoris pectore, si est virga districtionis, sit et manna dulcedinis.

Suscepto itaque pastoralis curae onere, cum cuncta haec atque alia hujusmodi multa considero, videor quod esse non possum, maxime quia hoc in loco quisquis Pastor dicitur, curis exterioribus graviter occupatur; ita ut saepe incertum fiat utrum pastoris officium an terreni proceris agat. Et quidem quisquis regendis fratribus praeest, vacare funditus a curis exterioribus non potest, sed tamen curandum magnopere est ne ab his immoderate deprimatur. Unde recte ad Ezechielem dicitur: Sacerdotes caput suum non radant, neque comam nutriant; sed tondentes attondeant capita sua (Ezech. XLIV, 20). Quid enim signant capilli in capite, nisi exteriores cogitationes in mente? Qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curas vitae praesentis exprimunt; quae ex negligenti ac torpenti sensu, quia importune prodeunt, quasi nobis non sentientibus procedunt. Quia ergo cuncti qui praesunt habere quidem sollicitudines exteriores debent, nec tamen eis vehementer incumbere, sacerdotes recte et caput prohibentur radere, et comam nutrire, ut cogitationes carnis de vita subditorum nec a se funditus amputent, nec rursum ad crescendum nimis relaxent. Unde bene dicitur: Tondentes attondeant capita sua, ut videlicet curae temporalis sollicitudinis, et ad quantum necesse est prodeant, et tamen recidantur citius, ne immoderatius excrescant. Dum igitur et per administratam exteriorem providentiam corporalis subditorum vita protegitur, et rursus per moderatam alta cordis intentio non impeditur, quasi capilli in capite sacerdotis servantur, ut cutem cooperiant; et resecantur, ne oculos claudant. Sed 515 hoc in loco hujus discretionis moderamina video servari non posse, quia tanti quotidie casus imminent, ut mentem simul obruant, cum vitam corporalem necant. Unde, frater sanctissime, per venturum judicem rogo, per multorum millium angelorum frequentiam, per Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in coelis, sub hoc pastoralis curae onere lassescentem orationis tuae intercessione adjuva, ne suscepta me pondera ultra vires premant. Memor vero quod scriptum est: Orate pro invicem ut salvemini (Jac. V, 16), etiam impendo quod peto. Sed recipiam quod impendo. Dum enim nos vobis per orationis opem conjungimur, quasi ambulantes per lubricum vicissim nobis manum tenemus, fitque ex magna provisione charitatis ut eo singulorum robustius charitas perfigatur, quo in alterum alter innititur.

Praeterea, quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, sicut sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et venerari me fateor. Nicaenum scilicet, in quo perversum Arii dogma destruitur; Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error convincitur; Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas judicatur; Chalcedonense vero, in quo Eutychis Dioscorique pravitas reprobatur; tota devotione complector, integerrima approbatione custodio: quia in his velut in quadrato lapide, sanctae fidei structura consurgit, et cujuslibet vitae atque actionis existat, quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse cernitur, tamen extra aedificium jacet. Quintum quoque concilium pariter veneror, in quo et epistola, quae Ibae dicitur, erroris plena, reprobatur. Theodorus personam Mediatoris Dei et hominum in duabus subsistentiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur. Scripta quoque Theodoriti, per quae beati Cyrilli fides reprehenditur, ausu dementiae prolata refutantur. Cunctas vero quas praefata veneranda concilia personas respuunt, respuo; quas venerantur, amplector, quia dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis praesumit aut solvere quos religant, aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit. Quisquis vero praedictarum synodorum fidem tenet, pax ei sit a Deo Patre per 516 Jesum Christum Filium ejus, qui cum eo vivit et regnat consubstantialiter Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

EPISTOLA XXVI. AD ANASTASIUM PATRIARCHAM ANTIOCHENUM. Conqueritur de onere pastorali. Gregorius Anastasio patriarchae Antiocheno.

Scripta vestrae beatitudinis, uti fessus requiem, salutem aeger, fontem sitiens, umbram aestuans inveni. Neque enim illa verba per linguam carnis videbantur expressa, quia sic spiritalem amorem suum quem gestabat aperuit, ac si mens per semetipsam loqueretur. Sed durum valde fuit quod secutum est, quia amor vester terrena me portare onera praecepit, et quem prius spiritaliter diligebatis, postea, ut aestimo, temporaliter amantes, usque ad terram me superposito onere depressistis; ita ut omnem mentis rectitudinem funditus perdens, contemplationisque aciem amittens, non per prophetiae spiritum, sed per experimentum dicam: Incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque (Psal. CXVIII, 107). Tanta me quippe occupationum onera deprimunt, ut ad superna animus nullatenus erigatur. Multis causarum fluctibus quatior, et post illa quietis otia, tumultuosae vitae tempestatibus affligor, ita ut recte dicam: Veni in altitudinem maris, et tempestus demersit me (Psal. LXVIII, 3). Periclitanti igitur mihi manum orationis vestrae tendite, vos qui in virtutum littore statis. Quod vero me os Domini, quod lucernam dicitis, quod loquendo multis prodesse, multisque posse lucere perhibetis, aestimationem mihi meam, fateor, in dubietatem maximam perduxistis. Considero namque qui sum, et nihil in me ex hujus boni signo deprehendo. Considero autem qui estis, et vos mentiri posse non arbitror. Cum ergo credere volo quod dicitis, contradicit mihi infirmitas mea. Cum disputare volo quod in laude mea dicitur, contradicit mihi sanctitas vestra. Sed quaeso, vir sancte, nobis aliquid de hoc certamine nostro conveniat, ut etsi non quod dicitis ita est, sit ita quia dicitis. Praeterea. sicuti patriarchis 517 aliis patribus vestris, synodicam vobis epistolam direxi; quia apud me semper hoc estis, quod ex omnipotentis Dei munere accepistis esse, non quod ex voluntate hominum putamini non esse. Latori vero praesentium Bonifacio defensori aliqua injunxi, quae sanctitati vestrae debeat secretius intimare. Amatoris autem vestri beati Petri apostoli vobis claves transmisi, quae super aegros positae multis solent miraculis coruscare. (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 23; l. IV, c. 25.)

EPISTOLA XXVII. AD ANASTASIUM ARCHIEPISCOPUM CORINTHI. Ordinationem suam gemens indicat, et Bonifacium defensorem commendat. Gregorius Anastasio archiepiscopo Corinthi.

Judicia Dei quanto sunt investigabilia, tanto debent humanis sensibus esse metuenda; ut quia ea ratio mortalis comprehendere non valet, his se necesse est humilis cordis cervice substernat, quatenus quo eam regentis voluntas duxerit, illuc obedientibus mentis gressibus prosequatur. Ego autem considerans infirmitatem meam ad apostolicae sedis culmen non posse pertingere, onus hoc malui declinare, ne in pastorali regimine imparis administrationis actione succumberem. Sed quia contraire non est Domini disponentis arbitrio, obedienter secutus sum quod misericors de me regentis manus voluit operari. Nam fraternitati vestrae, etsi praesens non eveniret occasio, necessario fuerat indicandum quod licet indignum me apostolicae sedi Dominus praeesse dignatus est. Cum ego fieri hoc et causa posceret, et directi a nobis praesentium latoris, id est Bonifacii defensoris, evenisset occasio, curavimus, non solum scriptis fraternitati vestrae, 518 charitatis vota persolvere, sed etiam de ordinatione nostra, quod desiderabile vobis fuisse credimus, indicare. Propterea charitas vestra reciprocis litteris nos de unitate Ecclesiae, et desiderabili nuntio salutis vestrae laetificet, quatenus absentia corporalis, quam nos locorum facit sustinere disjunctio, scriptorum sibi vicissitudine praesentetur. Adhortamur etiam ut quia memoratum superius praesentium portitorem pro necessariis quibusdam causis ad clementissimi principis vestigia destinavimus, et mutabilitas temporis multa solet impedimenta itineris generare, quidquid ei sive in terreni itineris provisione, sive etiam in procuratione navigii necessarium fuerit, vestra sacerdotalis impendat affectio, ut destinatum iter celerius, Domino miserante, valeat explicare. (Cf. Joan. Diac., l. I, c. 64.)

EPISTOLA XXVIII. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM RHISINIENSEM. Ut Anastasii patriarchae a sede sua pulsi, quem secum in honore suo vivere cupiebat, animum exploret. Gregorius Sebastiano episcopo Rhisiniensi.

Quamvis nulla merui beatitudinis vestrae scripta suscipere, tamen ego etiam obliviscentem me non obliviscor, negligentem pulso, torpentem amoris stimulis inquieto, ut qui ex semetipso non vult impendere, vel pulsatus sciat reddere quod debet. Praeterea indico suggestionem me apud piissimos dominos summis precibus plenam fecisse, ut virum beatissimum domnum Anastasium patriarcham, concesso usu pallii, ad beati Petri apostolorum principis limina mecum celebraturum solemnia missarum transmittere debuissent; quatenus si ei ad sedem suam minime reverti liceret, saltem mecum in honore suo viveret. 519 Sed quae causa contigerit, ut eadem scripta retinerem, praesentium lator vobis innotescet. Ejusdem tamen domni Anastasii animum cognoscite, et quidquid ei de hac re placuerit, vestris mihi epistolis indicate.

EPISTOLA XXIX. AD ARISTOBOLUM EXPRAEFECTUM ET ANTIGRAPHUM. Illum consolatur, et rogat ut in epistolis suis e Latino in Graecum convertendis, non verba, sed sensum reddat. Gregorius Aristobolo, expraefecto et antigrapho.

Ad explendum affectum meum, fateor, lingua non sufficit; sed quidquid de vobis sentio, vester vobis melius affectus dicit. Quibusdam vero vos adversitatibus laborare audivi. Sed non hac de re valde contristor, quia plerumque navis, quae pervenire ad alta pelagi per prosperitatem poterat, in ipso navigationis initio vento adversante repellitur, sed ad portum repulsa revocatur. Praeterea si prolixam epistolam meam ad interpretandum accipere fortasse contigerit, rogo, non verbum ex verbo, sed sensum ex sensu transferte, quia plerumque dum proprietas verborum attenditur, sensuum virtus amittitur.

EPISTOLA XXX. AD ANDREAM ILLUSTREM. De sua ad episcopatum assumptione dolet; clavem a corpore sancti Petri transmittit. Gregorius Andreae illustri.

Omnipotens Deus dulcissimo cordi vestro indicet quia et absens corpore, a charitate vestra animo non recessi. Bona enim vestra, etiam si volo, oblivisci non valeo. Hoc autem quod me ad episcopatus ordinem cognoscitis pervenisse, si me diligitis, plangite, quia hic hujus mundi tantae occupationes sunt, ut per episcopatus ordinem pene ab amore Dei me videam esse separatum. Quod incessanter defleo, atque ut pro me Dominum exoretis rogo. Praeterea sacratissimam clavem a sancti Petri apostoli corpore vobis 520 transmisi, quae super aegros multis solet miraculis coruscare; nam etiam de ejus catenis interius habetur. Eaedem igitur catenae, quae illa sancta colla tenuerunt, suspensae colla vestra sanctificent. (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 50.)

EPISTOLA XXXI. AD JOANNEM EXCONSULEM, ATQUE PATRICIUM ET QUAESTOREM. Clavem sancti Petri, et de catenis ejus transmittit. Gregorius Joanni exconsuli, atque patricio, et quaestori.

Bonitatem excellentiae vestrae expertus, tanto erga vos amore constringor, ut vestra memoria de meo pectore aboleri nullatenus possit. Sed contra amorem non modice contristor, quia quietem me quaerere cognovistis, et ad inquietudinem perduxistis. Vobis quidem omnipotens Deus, quia hoc bono animo fecistis, bona aeterna retribuat; sed me a tanto loci hujus periculo qualiter voluerit absolvat, quia sicut peccata mea merebantur, non Romanorum, sed Langobardorum episcopus factus sum, quorum synthiciae spathae sunt, et gratia poena. Ecce ubi me patrocinia vestra perduxerunt. Gemo quotidie occupationibus pressus, et respirare non valeo. Sed vos, qui adhuc valetis, mundi hujus occupationes fugite, quia quantum in eo quisque profecerit, tanto, ut video, ab amore Dei amplius decrescit. Praeterea sacratissimam clavem a beati Petri apostolorum principis corpore vobis transmisi, quae super aegros multis solet miraculis coruscare, nam etiam de ejus catenis interius habet. Eaedem igitur catenae, quae illa sancta colla tenuerunt, suspensae colla vestra sanctificent. (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 51.)

EPISTOLA XXXII. AD PHILIPPUM COMITEM EXCUBITORUM. Episcopatui cur tandem consenserit exponit; Italiae causas commendat. Gregorius Philippo, comiti excubitorum.

In quantum homo discutere et investigare judicia superna non sufficit, in tantum sub eis 521 debet cervicem cordis inflectere; ut quia id quod sibi tribuitur quo judicio disponatur ignorat, nec ad appetendum locum procax insistere, nec ad repellendum contumax debet inveniri. Unde indignus ego ad suscipienda episcopatus onera, jussioni omnipotentis Dei vestraeque voluntati me subdidi, cui me praeesse largitate magis gratiae quam judicii aestimatione voluistis. Potens est enim Deus, propter quem me indignum diligitis, hanc vobis in perpetuum recompensare mercedem, ut gratiam quam indignis famulis ejus impenditis, apud eum invenire multiplicius valeatis. Causas vero Italiae vestra, quaeso, excellentia habeat commendatas, ut dum vos petentibus libenter impenditis, omne quod a Deo petitis quantocius impetretis. (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 54.)

EPISTOLA XXXIII. AD ROMANUM PATRICIUM ET EXARCHUM ITALIAE. Blandum episcopum, aut in synodo judicari, aut in Ecclesiam suam reverti concedat. Gregorius Romano, patricio et exarcho Italiae.

Scribendi ad excellentiam vestram si causa omnino nulla suppeteret, nos tamen esse oportet charitate paterna de vestrae salutis incolumitate sollicitos, ut quod de vobis audire cupimus, internuntiorum frequentia cognoscamus. Praeterea pervenit ad nos, Blandum episcopum Hortensis civitatis longo jam tempore in civitate 522 Ravennate a vestra excellentia detineri. Et fit ut Ecclesia sine rectore, et populus, quasi sine pastore grex, defluat, et ibidem infantes pro peccatis absque baptismate moriantur. Et rursus quia non credimus quod eum excellentia vestra, nisi pro aliqua probabilis excessus causa tenuerit, oportet ut habita synodo palam fiat, si quod in eum crimen intenditur. Et si talis in eo culpa reperitur, quae usque ad degradationem sacerdotii perducatur, aliam necesse est ordinationem inquiramus, ne Ecclesia Dei in his sine quibus eam Christiana non patitur esse religio, inculta ac destituta remaneat. Sin autem excellentia vestra aliter se habere quam de eo quod dicitur esse perspexerit, eum ad Ecclesiam suam reverti concedat, ut officium suum in commissis sibi animabus adimpleat. Mense Martio, indictione nona.

EPISTOLA XXXIV. AD VENANTIUM EXMONACHUM PATRICIUM SYRACUSANUM. Venantium, quod monasticum habitum dimiserit, increpat; ut quantocius resipiscat, hortatur; quorumnam consilia ipsi audienda sint, docet. Gregorius Venantio exmonacho patricio Syracusano.

Multi hominum stulti putaverunt quod si ad ordinem episcopatus eveherer, te alloqui et per epistolas frequentare recusarem. Sed 523 non ita est, quia ipsa jam loci mei necessitate compellor, ut tacere non debeam. Scriptum quippe est: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII, 1). Et rursus scriptum est: Speculatorem dedi te domui Israel, audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me (Ezech. III, 17). Ex qua videlicet annuntiatione vel retenta vel exhibita, quid speculatorem vel auditorem sequatur, protinus intimatur: Si dicente me ad impium, Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia, et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab iniquitate sua, et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur; tu autem animam tuam liberasti. Hinc etiam Ephesiis Paulus dicit: Mundae sunt hodie manus meae a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. XX, 26, 27). Mundus ergo a sanguine omnium non esset, si eis Dei consilium annuntiare noluisset, quia cum increpare delinquentes noluerit, eos procul dubio tacendo pastor occidit. Hac igitur consideratione compulsus, velis, nolis, locuturus sum, quia omni virtute aut te cupio salvari, aut de tua morte me eripi. In quo enim habitu fueris recolis, et supernae districtionis animadversione postposita, ad quid sis delapsus agnoscis. Culpam ergo tuam pensa, dum vacat; districtionem futuri judicis, dum vales, exhorresce; ne tunc illam amaram sentias, cum eam jam nullis fletibus evadas. Pensa quod scriptum est: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato (Matth. XXIV, 20). Ad ambulandum quippe in hieme torpor frigoris obsistit, et juxta praeceptum legis, ambulare in Sabbato non licet. Hieme ergo vel Sabbato fugere conatur, qui iram districti judicis tunc appetit fugere, quando ei jam non licet ambulare. Dum vacat ergo, dum licet, animadversionem tanti terroris fuge; pensa quod scriptum est: Omne quod potest manus tua facere, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, sunt apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Teste Evangelio, scis quia divina severitas de otioso sermone nos arguit, et de verbo inutili rationes subtiliter exquirit (Matth. XII, 36). Pensa ergo quid factura est de perverso opere, si quosdam in judicio suo reprobat de sermone? Ananias pecunias Deo voverat (Act. V, 2, seq.), quas post, diabolica victus persuasione, subtraxit (Caus. 17, q. 1, can. 3). Sed qua morte multatus est, scis. Si ergo ille mortis periculo dignus fuit, qui eos quos dederat nummos Deo abstulit, considera quanto periculo in divino judicio dignus eris, qui non nummos, sed temetipsum Deo omnipotenti, cui te sub monachico habitu devoveras, subtraxisti. (Considera judicium Dei, quod mereatur qui semetipsum Deo vovit, continuoque, mundi desideriis irretitus, mentitus est quod vovit.) Quapropter si correptionis meae 524 verba secuturus audieris, quam sint blanda et dulcia in fine cognosces. Ecce, fateor, moerens loquor, et facti tui tristitia addictus, edere verba vix valeo, et tamen animus tuus actionis suae conscius vix sufficit ferre quod audit, erubescit, confunditur, adversatur. Si ergo non valet verba ferre pulveris, quid facturus est ad judicium Conditoris? Fateor tamen quia supernae gratiae esse misericordiam maximam credo, quod te effugere vitam conspicit, et tamen ad vitam adhuc reservat; quod superbientem te videt, et tolerat; quod per indignos famulos suos verba tibi increpationis et admonitionis administrat. Tantum est ut pensare sollicite debeas quod Paulus ait: Exhortamur vos, fratres, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis; ait enim, Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 1, 2, seq.).

Sed scio quia cum epistola mea suscipitur, protinus amici conveniunt, litterati clientes vocantur, et de causa vitae consilium a fautoribus mortis quaeritur: qui dum non te, sed res tuas diligunt, nulla tibi, nisi quae ad tempus placeant, loquuntur. Tales enim fuerunt, sicut ipse reminisceris, dudum consiliarii, qui ad tanti facinus te perduxerunt delicti. Ut tibi aliquid saecularis auctoris loquar, cum amicis omnia tractanda sunt, sed prius de ipsis. Si vero in causa tua hominem consiliarium quaeris, consiliarium, rogo, me suscipe. Nullus tibi fidelior esse ad consilium potest, quam qui non tua, sed te diligit. Omnipotens Deus cordi tuo indicet, cor meum quanto te amore, quantaque charitate complectitur, in quantum tamen divina gratia non offendatur. Nam sic culpam tuam insequor, ut personam diligam; sic personam diligo, ut culpae vitium non amplectar. Si igitur a me amari te credis, apostolorum liminibus praesentare, meque consiliario utere. Si autem esse fortasse in causa Dei nimius credor, et pro zeli mei ardore suspectus sum, cunctam simul Ecclesiam in consilio hujus disceptationis adhibeo, et quidquid omnibus fieri salubriter placet, ego in nullo contradico, sed quod in commune decernitur, laetus impleo, et subscribo. Implentem quae monui gratia te divina custodiat. (Cf. Joan. Diac. lib. III, c. 44 et 48.)

EPISTOLA XXXV. AD PETRUM EPISCOPUM TERRACINENSEM. Concessum prius Judaeis locum restituat. A Christiana religione discordes benigne alliciendi. Gregorius Petro episcopo Terracinensi.

Joseph (Ivo part. I, cap. 285), praesentium lator, Judaeus nobis insinuavit quod de loco quodam, in quo ad celebrandas festivitates suas Judaei in Terracinensi 525 castro consistentes convenire consueverant, tua eos fraternitas expulerit, et in alium locum pro colendis similiter festivitatibus suis, te quoque noscente et consentiente migraverint, et nunc de eodem loco expulsos se denuo conqueruntur. Sed si ita est, volumus tua fraternitas ab hujusmodi se querela suspendat, et ad locum quem, sicut praediximus, cum tua conscientia, quo congregentur adepti sunt, eos, sicut mos fuit, ibidem liceat convenire. Eos enim qui a religione Christiana discordant, mansuetudine, benignitate, admonendo, suadendo, ad unitatem fidei necesse est congregare, ne quos dulcedo praedicationis et praeventus futuri judicis terror ad credendum invitare poterat, minis et terroribus repellantur, Oportet ergo ut ad audiendum de vobis verbum Dei benigne conveniant, quam austeritatem quae supra modum extenditur expavescant.

EPISTOLA XXXVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Commonitorium sibi datum assidue relegat. Quaedam addit monita summam spirantia aequitatem ac prudentiam. Gregorius episcopus servus servorum Dei Petro subdiacono.

Pergenti tibi ad Siciliam capitulare quod dedi assidue relegendum est, ut cura maxima esse de episcopis debeat, ne in causis saecularibus misceantur, nisi in quantum necessitas defendendorum pauperum cogit. De monachis vero vel clericis quae in eodem capitulari sunt inserta, nequaquam existimo modo esse movenda. Sed experientia tua tanta haec observatione custodiat, quanta meum desiderium ex hac re valeat adimplere. Praeterea pervenit ad me ab Antonini defensoris temporibus nunc usque in hoc decennio multos a Romana Ecclesia quasdam violentias pertulisse, ita ut quidam publice conquerantur fines suos violenter invasos, mancipia abstracta, res etiam mobiles manu, non judicio aliquo ablatas. In quibus omnibus volo ut experientia tua vehementer invigilet, et quidquid per hoc decennium invenerit violenter ablatum, vel sub nomine Ecclesiae injuste detineri, hoc ei cujus esse cognoverit ex praesentis praecepti mei auctoritate restituat; ne cogatur qui vim pertulit ad me venire, et tanti itineris laborem assumere cum utrum 526 vera dicat hic apud me non possit edoceri. Considerata ergo venturi judicis majestate, omnia cum peccato ablata restitue, sciens quod magnum mihi lucrum reportas, si mercedem potius quam divitias congregas. Plerosque vero cognovimus de amissis mancipiis conqueri: dicentes quia si servus cujuspiam fortasse Dominum suum fugiens, juris ecclesiastici se esse professus est, rectores Ecclesiae protinus hunc ut servum ecclesiastici juris habuerunt, nullo agentes judicio, sed servi vocem manibus defendentes. Quod mihi tantum displicet, quantum a veritatis judicio abhorret. Unde volo ut experientia tua quaecunque ita facta cognoverit, postposita tarditate corrigat, et talia quoque mancipia, si quae nunc in jure ecclesiastico habentur, sicut sine judicio ablata sunt, restitui ante judicium decet; ut si quid in eis sanctae Ecclesiae legitime competit, tunc eorum possessores debeant ordinata actione pulsari. Cuncta. haec irretractabiliter corrige, quia tunc vere beati Petri apostoli miles eris, si in causis ejus veritatis custodiam etiam sine ejus acceptione tenueris. Si quid vero juste conspicis juri ecclesiastico posse competere, cave ne unquam hoc manu studeas defensare; maxime quia et decretum sub anathematis interpositione constitui ne unquam a nostra ecclesia urbano vel rustico praedio tituli debeantur imponi; sed quidquid ratione pauperibus competit, ratione etiam debet defendi, ne dum bona res non bene agitur, apud omnipotentem Deum quod juste a nobis quaeritur, de injustitia redarguatur. Laici autem nobiles vel vir gloriosus precor pro humilitate te diligant, non pro superbia perhorrescant. Et tamen cum eos fortasse contra quoslibet inopes injustitiam aliquam agere cognoscis, humilitatem protinus in erectionem verte, ut eis semper, et bene agentibus subditus, et male agentibus adversarius existas. Sed ita fac ut nec humilitas tua remissa sit, nec auctoritas rigida, quatenus et humilitatem rectitudo condiat, et ipsam tuam rectitudinem humilitas blandam reddat. Praeterea sicut moris fuit ut ad natalem pontificis episcopi convenirent, ad ordinationis meae diem venire eos prohibe, quia stulta et vana superfluitas non delectat. Sed si eos convenire necesse est, in beati Petri apostolorum principis natalem conveniant, ut ei ex cujus largitate pastores sunt gratiarum actiones solvant. Bene valeas. Datum sub die XVII Kalendarum Aprilium, imperatoris Mauricii anno nono.

527 EPISTOLA XXXVII. AD JOANNEM EPISCOPUM RAVENNATEM. Maurilioni expraefecto opem ferat. Gregorius Joanni episcopo Ravennati.

Si professionem ordinis nostri et locum cujus ministerium gerimus attendamus, oportet nos afflictis, in quantum possumus, comitante justitia subvenire. Quoniam ergo gloriosum virum Maurilionem expraefecto in septis ecclesiasticis insontem residere cognovimus, vestra ei fraternitas, in quantum possibilitas subest, opem ferre festinet. Non quia, quod absit, de viri excellentissimi domni Georgii praefecti justitia dubitamus, aut in aliquo putamus eum rationis tramitem declinare, virum quem in hujus tantae dignitatis administratione, in bonis omnibus habemus expertum; sed quo et gloriosus vir Maurilio expraefecto rationes suas absque suspicione oppressionis exponat, et praedictus excellentissimus vir domnus Georgius praefectus rationes sine laceratione suae opinionis exsequatur.

EPISTOLA XXXVIII. AD MALCHUM EPISCOPUM DALMATIAE. Stephanum episcopum ad judicium compellat, et quod judicatum fuerit exsequatur. Gregorius Malcho episcopo Dalmatiae.

Joannes vir eloquentissimus, consiliarius viri excellentissimi domni Georgii praefecti per Italiam, insinuavit nobis contra Stephanum episcopum Scodrensis civitatis, quorumdam se negotiorum habere controversias, et petiit inter eum et se judicium debere consistere. Propterea fraternitatem tuam praesenti praeceptione curavimus admonendam, ut praedictum episcopum ad eligendum compellas venire judicium. Et quidquid inter praedictum Joannem virum magnificum, et saepe fatum episcopum electorum fuerit sententia definitum, ad effectum perducere non omittas, 528 ut et actor de consecuta justitia gratias referat, et pulsatus cum ad cognitionem deducitur, nihil contra se de illata injustitia conqueratur.

EPISTOLA XXXIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. De neglectis pauperibus eum arguit. Domnis Pateriae, Palatinae et Vivianae largum et liberale subsidium offerri jubet. Gregorius Anthemio subdiacono.

Discedenti tibi mandavimus, et postmodum praeceptis discurrentibus injunxisse me memini, ut curam pauperum gereres. Et si quos illic egere cognosceres, scriptis recurrentibus indicares, et vix de paucis haec facere curasti. Volo autem ut domnae Pateriae thiae meae, mox ut praesentem jussionem susceperis, offeras ad calciarium puerorum solidos quadraginta, et tritici modios quadringentos. Domnae Palatinae relictae Urbici, solidos viginti, et tritici modios trecentos. Domnae Vivianae relictae Felicis, solidos viginti, et tritici modios trecentos. Qui omnes simul octoginta solidi in tuis rationibus imputentur. Summam vero pensionis sub festinatione adducito, et ad paschalem diem, Domino auxiliante, occurrito. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.)

EPISTOLA XL. AD FELICEM EPISCOPUM MESSANENSEM. Ut Paulinus peregrinus episcopus sancti Theodori monasterium regat.

Gregorius Felici episcopo Messanensi.

Et tibi gratum confidimus, si fratris tui viri venerabilis episcopi Paulini peregrinationis onera releventur, ut ejus regimine communi mercede beati Theodori monasterium in civitate tua fundatum studiosius omnipotenti Deo deserviat. Quod etiam te voluisse facere, jam ejus relatione didicimus. Ideoque rectori patrimonii nostri praecepimus, ut monachos monasterii memorati 529 episcopi perquisitos ad unum congreget, et in eodem monasterio cum iis qui nunc ibi sunt collocare non differat, quatenus eo rectore dignius animarum suarum curam exerceant. Quam rem venerationi tuae innotescendam praevidimus, ne te omisso aliquid in tua contristeris dioecesi ordinari.

EPISTOLA XLI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Dispersos per Siciliam monachos in Messanensi sancti Theodori monasterio congreget.

Gregorius Petro subdiacono.

Venerabilis Paulinus episcopus Tauri civitatis, provinciae Brutiorum, nobis asseruit monachos suos occasione dispersos barbarica, eosque nunc per totam vagari Siciliam, et eos quippe sine rectore, nec animarum curam gerere, nec disciplinae sui habitus indulgere. Qua de re praecipimus eosdem monachos te omni cura et sollicitudine perquisitos ad unum reducere, et cum memorato episcopo rectoreque suo in monasterio sancti Theodori in Messanensi civitate posito collocare, ut et hi qui nunc ibi sunt, quos egere rectore comperimus, et illi quos de congregatione ejus inventos reduxeris, in unum possint eo duce omnipotenti Domino deservire. Quam rem venerabili Felici ejusdem civitatis episcopo nos significasse cognosce, ne praeter suam notitiam in dioecesi sibi commissa ordinatum quippiam contristetur. (Sup., ep. 40.)

530 EPISTOLA XLII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Monachos vagos, peculiaritati studentes et uxoratos coerceat; e clericatu vero ad monachismum conversos Ecclesiam in qua militarunt repetere non sinat.

Gregorius Anthemio subdiacono.

Joannes frater et coepiscopus noster directo per Justum clericum suum capitulari inter alia plura hoc nobis noscitur intimasse, aliquos monachos monasteriorum in Surrentina dioecesi positorum de monasterio in monasterium, prout eis libuerit, transmigrare, et a proprii abbatis regula desiderio rei saecularis abscedere: sed, et quod non licere notum est, peculiaritati eorum singulos studere. Propterea experientiae tuae praesenti jussione mandamus, ut neque monacho ulterius de monasterio in monasterium liceat migrare, neque eorum aliquem peculiare quidquam habere permittas. Sed si quilibet hoc praesumpserit, in monasterio in quo ab initio conversatus est, et sui abbatis sub regula de qua fugerat, cum competenti coercitione reddatur, ne si tantam iniquitatem fluxam inemendatamque dimittimus, pereuntium animae a praepositorum anima requirantur. Si quos autem ( qualibet occasione) a clericatu in monachicam conversionem venire contigerit, non liceat eis ad eamdem vel aliam Ecclesiam, quarum pridem milites fuerant, sua voluntate denuo remeare, nisi talis vitae monachus fuerit, ut episcopus cui ante militaverat sacerdotio dignum praeviderit, ut ab eo debeat eligi, et in loco quo judicaverit ordinari. Et quia aliquos monachorum 531 usque ad tantum nefas prosiliisse cognovimus, ut uxores publice sortiantur, sub omni eos vigilantia requiras, et inventos digna coercitione in monasteriis quorum monachi fuerunt retransmittas (Grat. 16, q. 1, can. 32; et 27, q. 1, can. 39). Sed et de clericis ad monachatum venientibus, sicut supra diximus, peragere non omittas. Ita enim Dei placabis oculos, et impletae mercedis particeps invenieris.

EPISTOLA XLIII. AD LEANDRUM EPISCOPUM HISPALENSEM. De onere episcopali gemit. Laetatur de Recharedi regis conversione. Inductum ab Hispanis ex Arianorum occasione unicae in baptismo mersionis ritum probat. Nonnullos mittit Codices.

Gregorius Leandro episcopo Hispalensi.

Respondere epistolis vestris tota intentione voluissem, nisi pastoralis curae ita me labor attereret, ut mihi magis flere libeat, quam aliquid dicere. Quod vestra quoque reverentia in ipso litterarum mearum textu vigilanter intelligit, quando ei negligenter loquor, quem vehementer diligo. Tantis quippe in hoc loco hujus mundi fluctibus quatior, ut vetustam ac putrescentem navem, quam regendam occulta Dei dispensatione suscepi, ad portum dirigere nullatenus possim. Nunc ex adverso fluctus irruunt, nunc ex latere cumuli spumosi maris intumescunt, nunc a tergo tempestas insequitur. Interque haec omnia turbatus cogor modo in ipsam clavum adversitatem dirigere; modo, curvato navis latere, minas fluctuum ex obliquo declinare. Ingemisco, quia sentio quod negligente me crescit sentina vitiorum, et tempestate fortiter obviante, jamjamque putridae naufragium tabulae sonant. Flens reminiscor quod perdidi meae placidum littus quietis, et suspirando terram conspicio, quam tamen rerum ventis adversantibus tenere non possum. Si ergo me, frater charissime, diligis, tuae mihi orationis in his fluctibus manum tende; ut quo laborantem me adjuvas, ex ipsa vice mercedis in tuis quoque laboribus valentior existas.

Explere autem loquendo nullatenus valeo gaudium meum, quod communem filium Recharedum gloriosissimum regem ad catholicam fidem integerrima agnovi devotione conversum. 532 Hujus dum mihi per scripta vestra mores exprimitis, amare me etiam quem nescio fecistis. Sed quia antiqui hostis insidias scitis, quoniam bellum durius contra victores proponit, nunc erga eumdem solertius sanctitas vestra evigilet, ut bene coepta perficiat, nec se de perfectis bonis operibus extollat, ut fidem cognitam vitae quoque meritis teneat, et quia aeterni regni civis sit operibus ostendat, quatenus post multa annorum curricula de regno ad regnum transeat.

De trina vero mersione baptismatis (Grat. de Consecr. dist. 4, can. 89), nil responderi verius potest quam ipsi sensistis, quia in una fide nihil officit sanctae Ecclesiae consuetudo diversa. Nos autem quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus, ut dum tertio infans ab aquia educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur. Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione aestimet fieri, neque ad hoc aliquid obsistit, baptizandum semel in aquis mergere, quia dum in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate vel ter vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. Sed quia nunc usque ab haereticis infans in baptismate tertio mergebatur, fiendum apud vos esse non censeo; ne dum mersiones numerant, divinitatem dividant, dumque quod faciebant faciunt, se morem nostrum vicisse glorientur.

Dulcissimae autem mihi fraternitati vestrae Codices direxi, quorum notitiam subter inserui. Ea autem quae in beati Job expositione dicta fuerant, et vobis dirigenda scribitis, quia haec verbis, sensibusque tepentibus per homilias dixeram, utcunque studui in librorum ductum permutare, quae nunc adhuc a librariis conscribuntur. Et nisi portitoris praesentium me festinatio coangustasset, cuncta vobis transmittere sine aliqua imminutione voluissem, maxime quia et hoc ipsum opus ad vestram reverentiam scripsi, ut ei quem prae caeteris diligo, in meo videar labore desudasse. Praeterea si vobis indulgeri tempora ab ecclesiastica occupatione cognoscitis, quid sit jam scitis; quamvis etiam absentem corpore, praesentem mihi te semper intueor, quia vultus tui imaginem intra cordis viscera impressam porto. Data mense Maii. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 32.)

533 EPISTOLA XLIV. AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. Plurima contra jus facta emendari jubet. De subdiaconorum coelibatu decernit.

Gregorius Petro subdiacono Siciliae.

Quod responsalem tuum tarde dimisimus, Paschalis festivitatis occupationibus implicati, eum relaxare citius minime valuimus. Causas vero, de quibus indicandum curasti, omnes subtiliter perquirentes, qualiter disposuerimus, inferius cognosces.

Cognovimus rusticos Ecclesiae vehementer in frumentorum pretiis gravari, ita ut instituta summa eis in comparatione abundantiae tempore non servetur. Et volumus ut juxta pretia publica omni tempore, sive minus sive amplius frumenta nascantur, in eis comparationis mensura teneatur. Frumenta autem quae naufragio pereunt, per omnia volumus reputari; ita tamen ut a te negligentia ad transmittendum minime fiat, ne dum transmittendi tempus negligitur, damnum ex vitio vestro generetur. Valde autem iniquum et injustum esse prospeximus, ut a rusticis Ecclesiae de sextariaticis aliquid accipiatur, et ad majorem modium dare compellantur, quam in horrea Ecclesiae infertur. Unde praesenti admonitione praecipimus, ut plus quam decem et octo sextariorum modios nunquam a rusticis Ecclesiae frumenta debeant accipi. Nisi forte si quid est quod nautae juxta consuetudinem superaccipiunt, quod minui ipsi in navibus attestantur.

Cognovimus etiam in aliquibus massis Ecclesiae 534 exactionem injustissimam fieri, ita ut a septuaginta terni semis, quod dici nefas est, conductores exigantur; et adhuc neque hoc sufficit, sed insuper aliquid ex usu jam multorum annorum exigi dicuntur. Quam rem omnino detestamur, et amputari de patrimonio funditus volumus. Sed tua experientia sive in hoc quod per libram amplius, sive in aliis minutis oneribus, et quod ultra rationis aequalitatem a rusticis accipitur, penset; et omnia in summam pensionis redigat, et prout vires rusticorum portant, pensionem integram et pensantem ad septuagena bina persolvant; et neque siliquas extra libras, neque libram majorem, neque onera supra libram majora exigere debeant; sed per aestimationem tuam, prout virtus sufficit, in summam pensionis crescat, et sic turpis exactio nequaquam fiat. Ne vero post obitum meum haec ipsa onera quae super pensum illata subtraximus, et in capite pensionis fecimus crescere, iterum in quolibet addantur, et inveniatur summa pensionis augeri, et onera adjectionis insuper rustici solvere compellantur, volumus ut securitatis libellos ita de pensionibus facias, quatenus imprimas, dicens tantam pensionem unumquemque debere persolvere, inibi abjectis siliquis, oneribus, vel granaticis. Quod autem ex his minutiis in usum rectoris accedebat, volumus ut hoc ex praesenti jussione nostra ex summa pensionis in usum tuum veniat.

Ante omnia hoc te volumus sollicite attendere ne injusta pondera in exigendis pensionibus ponantur. Sed si qua talia inveneris, frange, et nova et recta constitue; quia et filius meus servus Dei Diaconus jam talia invenit quae ipsi displicerent, sed licentiam haec immutare non habuit. Super justa ergo pondera praeter excepta 535 et vilia cibaria, nihil aliud volumus a colonis Ecclesiae exigi.

Praeterea cognovimus quod prima illatio burdationis rusticos nostros vehementer angustat, ita ut priusquam labores suos venundare valeant, compellantur tributa persolvere: qui dum de suo unde dare debeant non habent ab auctionariis publicis mutuo accipiunt, et gravia commoda pro eodem beneficio persolvunt, ex qua re fit ut dispendiis gravibus coangustentur. Unde praesenti admonitione praecipimus ut omne quod mutuum pro eadem causa ab extraneis accipere poterant, a tua experientia publico detur, et a rusticis Ecclesiae paulatim ut habuerint accipiatur; ne dum in tempore coangustantur, quod eis postmodum sufficere in inferendum poterat, prius compulsi, vilius vendant, et hoc eis minime sufficiat.

Pervenit etiam ad nos quod de nuptiis rusticorum immoderata commoda percipiantur: de quibus praecipimus ut omnia commoda nuptiarum unius solidi summam nullatenus excedant. Si qui sunt pauperes, etiam minus dare debent; si qui autem divites, praefati solidi summam nullatenus transgrediantur; quod nuptiale commodum nullatenus volumus in nostram rationem redigi, sed utilitati conductorum proficere.

Cognovimus etiam quod nonnullis conductoribus morientibus parentes sui non permittuntur succedere, sed res eorum ad usus Ecclesiae pertrahuntur; de qua re definimus ut parentes morientium qui in possessione Ecclesiae degunt haeredes eis succedere debeant, nec aliquid eis de substantia morientium subtrahatur. Si vero filios parvulos aliquis reliquerit, quousque ad aetatem talem perveniant ut substantiam suam regere valeant, personae eligantur cautae quibus parentum eorum res tradi debeant ad custodiendum.

Cognovimus etiam (Grat. 16, q. 6, can. 5) quod si quis ex familia culpam fecerit, non in ipso, sed in ejus substantia vindicatur; de qua re praecipimus ut quisquis culpam fecerit, in ipso quidem ut dignum est vindicetur. A commodo autem ejus omnino abstineatur, nisi forte parum aliquid quod in usum exsecutoris qui ad eum transmissus fuerit proficere possit. Cognovimus etiam (Grat. 16, q. 10) quia quoties conductor 536 aliquid colono suo injuste abstulerit, hoc quidem a conductore exigitur, sed ei non redditur a quo ablatum est: de qua re praecipimus ut quidquid violenter cuilibet ex familia ablatum fuerit, ipsi restituatur cui ablatum est, et utilitati nostrae non proficiat, ne nos ipsi auctores violentiae esse videamur. Praeterea volumus ut si quando eos qui in obsequio sunt experientiae tuae in aliquibus causis quae fiunt extra patrimonium transmittas, parva quidem commoda ex eis accipiant, sed tamen ita ut in eorum utilitatem proficiant, quia nos sacculum Ecclesiae ex lucris turpibus nolumus inquinari. Jubemus etiam ut hoc experientia tua summopere custodiat, ut per commodum conductores in massis Ecclesiae nunquam fiant; ne dum commodum quaeritur, conductores frequenter mutentur, ex qua mutatione quid aliud agitur, nisi ut ecclesiastica praedia nunquam colantur? Sed et ipsa etiam libellatica, prout summa pensionis fuerit, moderentur. Per cellas et cellaria non plus de massis Ecclesiae te accipere volumus, nisi quantum consuetudo est, tua autem quae comparari jussimus, ab extraneis comparentur.

Pervenit autem ad nos tres libras auri Petro conductori de Subpatriana injuste ablatas: de qua causa Fantinum defensorem subtiliter require; et si manifeste, injuste, et incompetenter ablatae sunt sine aliqua tarditate restitue. Cognovimus etiam rusticos burdationem quam jam ab eis exactam Theodosius minime persolverat iterum dedisse, ita ut in duplo exacti sint. Quod ideo factum est, quia ejus substantia ad debitum Ecclesiae non sufficiebat. Sed quoniam per filium nostrum servum Dei Diaconum edocti sumus quod ex rebus substantiae ejus possit hoc ipsum damnum sufficienter resarciri, volumus quingentos septem solidos eisdem rusticis sine aliqua imminutione restitui, ne in duplo videantur exacti. Si autem supra damnum rusticorum etiam quadraginta solidi de rebus Theodosii remanent, quos et apud te diceris habere, volumus ut filiae ejus reddantur, ut res suas, quas in pignore dederat, recipere debeat. Cui etiam batiolam patris sui restitui volumus.

Campanianus gloriosus magister militum duodecim 537 solidos annuos Joanni notario suo reliquerat ex massa Varroniana: quos dare te annis singulis sine aliqua dubitatione praecipimus nepti Eupli conductoris, quamvis omne mobile ejusdem Eupli perceperit, exceptis duntaxat solidis; dare etiam de solidis illius te volumus solidos viginti quinque. Suppostorium aliquod argenteum, pro uno solido dicitur esse appositum, et calix pro sex solidis dicitur esse appositus. Interrogato Dominico secretario, vel aliis qui scire possunt, debitum recipe, et vascula praefata restitue.

Agimus autem gratias sollicitudini tuae, quia de causa fratris mei praecepi tibi ut argentum illius retransmittere debuisses, et sic oblivioni mandasti ac si tibi aliquid ab extremo mancipio tuo diceretur; quod jam vel modo non experientia, sed negligentia tua studeat implere, vel quidquid ejus apud Antoninum fuisse cognoveris, sub omni velocitate retransmitte.

De causa Salpingi Judaei, epistola aliqua est inventa quam tibi fecimus transmitti, ut eam relegens, et subtiliter causam ejus, vel viduae cujusdam quae in eodem negotio dicitur implicata, cognoscens, de quinquaginta uno solidis qui reddi debere noscuntur, sicut justum tibi fuerit visum, responsum facias, ita ut res alienae injuste nullo modo a creditoriis defraudentur.

Antonino medietas legati sui data est, medietas redimetur: quam medietatem ex communi substantia ei volumus adimpleri, et non solum ei, sed etiam defensoribus et peregrinis, quibus legati titulo aliquid dereliquit; et familiae legatum persolvi volumus, quod tamen ad nos pertinet. Collecta ergo ratione pro nostra parte, id est pro novem unciis persolve.

De solidis Ecclesiae Canusinae volumus ut aliquid clericis ejusdem Ecclesiae largiaris, quatenus et ii qui nunc inopiam patiuntur, sustentationem aliquam habeant; et si illic Deus voluerit ordinari episcopum, habeat unde subsistat.

De lapsis sacerdotibus vel quolibet ex clero, observare te volumus ut in rebus eorum nulla contaminatione miscearis; sed pauperrima regularia monasteria require, quae secundum Deum 538 vivere sciunt, et in eisdem monasteriis ad poenitentiam lapsos trade; et res lapsorum in eodem loco proficiant, in quo agere poenitentiam traduntur, quatenus ipsi ex rebus illorum subsidium habeant, qui de correptione eorum sollicitudinem gerunt. Si vero parentes habent, res eorum legitimis parentibus dentur, ita tamen ut eorum stipendium, qui in poenitentiam dati fuerint, sufficienter debeat procurari. Si qui vero ex familia ecclesiastica sacerdotes, vel levitae, vel monachi, vel clerici, vel quilibet alii lapsi fuerint, dari eos in poenitentiam volumus, sed res eorum ecclesiastico juri non subtrahi. Ad usum tamen suum accipiant, unde ad poenitendum subsistant, ne si nudentur, locis, in quibus dati fuerint, onerosi sint. Si qui parentes in possessione habent, ipsis res eorum tradendae sunt, ut in ipsis juri Ecclesiae conserventur.

Ante triennium (Grat. dist. 31, can. Ante triennium) subdiaconi omnium Ecclesiarum Siciliae prohibiti fuerant ut more Romanae Ecclesiae nullatenus suis uxoribus miscerentur. Quod mihi durum atque incompetens videtur, ut qui usum ejusdem continentiae non invenit, neque castitatem ante promisit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc, quod absit, deterius cadat. Unde videtur mihi ut a praesenti die episcopis omnibus dicatur ut nullum subdiaconum facere praesumant (Grat. dist. 28, can. Nullum), nisi qui se victurum caste promiserit, quatenus et praeterita quae per propositum mentis appetita non sunt, violenter non exigantur, et futura caute caveantur. Qui vero post eamdem prohibitionem, quae ante triennium facta est, continenter cum suis uxoribus vixerunt, laudandi atque remunerandi sunt, et ut in bono suo permaneant exhortandi. Eos autem qui post prohibitionem factam se a suis uxoribus continere noluerint, nolumus pervenire ad sacrum ordinem, quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.

Liberato negotiatori qui se Ecclesiae commendavit, qui habitat in massa Cinciana, annuam continentiam a te volumus fieri. Cujus continentiae summam ipse aestima, qualis esse debeat, ut 539 renuntiata nobis in tuis possit rationibus imputari. De praesenti vero indictione, jam a filio nostro servo Dei Diacono percepi.

Fantinum defensorem Joannes Monachus quidam moriens in sex uncias haeredem dimisit, cui hoc quidem quod dimissum est trade, sed contestare eum ut hoc facere ulterius non praesumat. Sed pro labore suo statue quid accipiat, ut ei vacuus labor suus esse non debeat; et hoc meminerit, ut qui Ecclesiae stipendiis subsistit, ad lucra propria non anhelet. Si quid vero sine peccato, sine appetitu concupiscentiae, per eos qui causas Ecclesiae agunt ad Ecclesiam venerit, dignum est ut ex labore suo ipsi vacui esse non debeant, sed nostro servetur judicio qualiter debeant remunerari.

De argento Rusticiani causam subtiliter require, et quod tibi justum videtur exsequere. Alexandrum virum magnificum admone, ut causam suam cum sancta Ecclesia decidere debeat. Quod si facere forte neglexerit, eamdem causam cum timore Dei, honestate servata, ut potes, exsequere. In qua re etiam largiri te volumus aliquid; et si potest fieri, quod aliis dandum est, ipsi relaxetur, dummodo causam quam nobiscum habet perexeat.

Donationem ancillae Dei, quae lapsa est, et in monasterio data, omni postposita tarditate restitue, quatenus ipse locus, ut superius dixi, rerum ejus stipendia habeat, qui ejus sollicitudinis labores portat. Sed et quidquid ab aliis ex ejus substantia tenetur, recollige, et monasterio praefato trade.

Pensiones Xenodochii de via nova, quantas mihi indicasti, quia apud te habes, nobis dirige. Actionario autem, quem in eodem patrimonio deputasti, prout tibi videtur, ei aliquid largire.

De ancilla Dei quae cum Theodosio fuit, Extranea nomine, videtur mihi ut ei continentiam facias, si utile conspicis, aut certe donationem, quam fecit reddas. Domum monasterii, quam Antoninus datis triginta solidis a monasterio tulerat, receptis solidis omni postposita tarditate restitue. Amulas onychinas, requisita subtiliter veritate, restitue, quas per portitorem praesentium retransmisi.

Saturninum, si vacat, et occupatus apud te non est, ad nos dirige. Felix conductor Domnae Campanae, quem liberum reliquerat, atque esse indiscussum jusserat, dixit sibi a Maximo subdiacono septuaginta duos solidos ablatos, pro quibus dandis asseruit quia omnes res suas quas in Sicilia habuit, vel venundedit, vel apposuit. Sed scholastici dixerunt quod de fraudibus indiscussus esse non potest. Dum tamen ad nos de Campania reverteretur, facta tempestate mortuus est: cujus te volumus uxorem et filios requirere, et quidquid apposuerat, vel vendiderat, apposita 540 absolve, de venditis pretium restitue, et insuper eis aliquod alimentum praebe, quia Maximus eum in Siciliam miserat, et ibi ei quae asserebat abstulerat. Cognosce ergo quae ablata sunt, et uxori filiisque ejus sine aliqua mora restitue. Haec omnia sollicite relege, omnemque illam familiarem tuam negligentiam postpone. Scripta mea ad rusticos quae direxi, per omnes massas fac relegi, ut sciant quid sibi contra violentias debeant defendere ex auctoritate nostra, eisque vel authentica vel exemplaria eorum dentur. Vide ut omnia absque imminutione custodias, quia de his quae tibi pro servanda justitia scribo, ego absolvor, et tu si negligis, obligaris. Terribilem judicem considera venientem; et de adventu illius nunc tua conscientia contremiscat, ne tunc sine causa jam timeat, cum coram illo coelum et terra tremuerit. Audisti quod volo, vide quid agas. (Cf. Joan., Diac., l. II, c. 59.)

EPISTOLA XLV. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER ILLYRICUM. Ut episcopos ab hostibus expulsos suscipiant, eisque necessaria subministrent. Gregorius universis episcopis per Illyricum.

Jobinus excellentissimus vir, filius noster, praepositus per Illyricum, scriptis suis nobis indicasse dignoscitur, ad se sacris apicibus destinatis, jussum fuisse episcopos quos e propriis locis hostilitatis furor expulerat ad eos episcopos qui nunc usque in locis propriis degunt pro sustentatione et stipendiis praesentis vitae esse jungendos. Et licet ad hoc fraternitatem vestram jussio principalis admoneat, habemus tamen majus his praeceptum aeterni principis, quo ad haec terribilius peragenda compellimur, ut non dico fratres et coepiscopos nostros, sed ipsos etiam, quos nobis contrarios patimur, cum opportunitas postulat, in conferendis subsidiis necessitatum carnalium, diligamus. Oportet ergo vos ad hanc rem et coelesti primitus principi obedientes existere, et imperialibus etiam jussionibus consentire, quatenus fratres coepiscoposque nostros, quos captivitatis diversarumque necessitatum angustiae comprimunt, debeatis consolandos convivendosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere. Non quidem ut per communionem episcopalis throni dignitas dividatur, sed ut ab Ecclesia juxta possibilitatem sufficientia debeant alimenta percipere. Sic enim et proximum in Deo, et Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, sed tamen eos vestris solatiis contineri summopere hortamur. Mense Junii, indictione nona. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 16.)

541 EPISTOLA XLVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Godiscalchi filio inopi et caeco ad victum necessaria suppeditet, praecipit. Gregorius Petro subdiacono.

Divina praecepta nos admonent diligere proximos sicut nosmetipsos; et cum hac eos praecipiamur charitate diligere, quanto magis debemus his in subsidiis necessitatum carnalium subvenire, ut eorum angustias, si non ex omnibus, saltem aliquibus sustentaculis sublevemus. Quoniam ergo Godiscalchi viri dignissimi filium non solum amissione visus, sed etiam inopia victus egestatem pati conspeximus, necessarium duximus, in quantum possibilitas suppetit, ei praebere consultum. Propterea experientiae tuae praesenti jussione praecipimus ut annis singulis viginti quatuor modios tritici, fabae quoque modios duodecim, et vini decimatas viginti pro sustentatione vitae debeat ministrare, quod tuis postmodum possit rationibus imputari. Ita ergo fac ut praesentium lator nullas de percipiendis Domini donis moras sustineat, et tu bene dispensatae mercedis possis particeps inveniri. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.)

EPISTOLA XLVII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM, ET THEODORUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Judaeos non esse ad baptismum cogendos, sed ad fidem amplectendam suaviter excitandos. Gregorius Virgilio Arelatensi, et Theodoro episcopo Massiliae Galliarum.

Scribendi ad fraternitatem vestram reddendique debitae salutationis alloquium, licet nulla congrui temporis vel personarum esset occasio, actum est ut uno in tempore et quae decebant de dilectione proximitatis fraternae persolverem, 542 et quorumdam querimoniam, quae ad nos perlata est, quomodo errantium animae salvandae sint, non tacerem. Plurimi si quidem Judaicae religionis viri in hac provincia commanentes, ac subinde in Massiliae partes pro diversis negotiis ambulantes, ad nostram perduxere notitiam, multos consistentium in illis partibus Judaeorum, vi magis ad fontem baptismatis quam praedicatione perductos. Nam intentionem quidem hujuscemodi et laude dignam censeo, et de Domini nostri dilectione descendere profiteor. Sed hanc eamdem intentionem, nisi competens Scripturae sacrae comitetur effectus, timeo ne aut mercedis opus exinde non proveniat, aut juxta aliquid, animarum quas eripi volumus, quod absit, dispendia subsequantur. Dum enim quispiam ad baptismatis fontem non praedicationis suavitate, sed necessitate pervenerit, ad pristinam superstitionem remeans, inde deterius moritur, unde renatus esse videbatur. Fraternitas ergo vestra hujusmodi homines frequenti praedicatione provocet, quatenus mutare veterem vitam magis de doctoris suavitate desiderent. Sic enim et intentio nostra recte perficitur, et conversi animus ad priorem denuo vomitum non mutatur. Adhibendus ergo est illis sermo, qui et errorum in ipsis spinas urere debeat, et praedicando quod in his tenebrescit illuminet, ut pro his admonitione frequenti mercedem fraternitas vestra capiat, et eos quantum Deus donaverit, ad novae regenerationem vitae perducat. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 43.)

EPISTOLA XLVIII. AD THEODORUM DUCEM SARDINIAE. Ut officialem suum cum Juliana abbatissa judicium subire praecipiat, Pompeianam vero in pia causa salvo jure protegat. Gregorius Theodoro duci Sardiniae.

Justitiam, quam mente geritis, oportet coram hominibus luce operum demonstretis. Juliana siquidem abbatissa monasterii sancti Viti, quod 543 Vitula quondam recordandae memoriae construxerat, insinuavit nobis a Donato officiali vestro possessionem juris praedicti monasterii detentari. Qui dum excellentiae vestrae patrociniis se cingi conspicit, ad examinandum judicium venire contemnit. Sed nunc gloria vestra praecipiat eumdem officialem cum praedicta ancilla Dei arbitrale subire judicium, quatenus quidquid eorum de tali controversia arbitrorum judicio fuerit diffinitum, effectui mancipetur; ut id quod se amittere sive retinere perspexerit, non hoc virtutis opere fieri, sed legis justitiae debeat reputari.

Praeterea et Pompeiana religiosa, quae monasterium in domo propria construxisse dignoscitur, questa est matrem quondam generi sui defuncti testamentum ejus velle cassare, quatenus ultimum filii ejus arbitrium ad irritum deducatur. Pro qua re charitate paterna gloriam vestram necessarium duximus adhortandam, ut piis se causis salva justitia libenter accommodet, et quidquid his juris ratio tribuit, benigne jubeat custodiri. Dominum autem petimus ut viam vitae vestrae propitius dirigat, dignitatemque susceptam administrationis prosperitate disponat.

EPISTOLA XLIX. AD HONORATUM DIACONUM. Quid imperatoribus pro Sardiniae incolis suggerendum sit. Gregorius Honorato diacono.

Quia regiminis locum licet immeriti suscepimus, oportet ut fratrum nostrorum necessitatibus, in quantum facultas suppetit, concurramus. Januarius ergo metropoleos Caralis frater et coepiscopus noster, veniens huc in Romanam civitatem, edocuit nos Theodorum gloriosum magistrum militum, qui ducatum Sardiniae insulae suscepisse dignoscitur, multa illic contra piissimorum dominorum jussa peragere, quibus plurima gravamina possessorum, vel civium imperii sui, competenti clementia vel mansuetudine submoverunt. Pro qua re volumus ut apto tempore piissimis dominis, juxta id quod provinciales 544 praedictae insulae juste et competenter postulant, suggeras; dum et antea ad Edancium gloriosum magistrum militum, jam per indictionem septimam tunc ducem Sardiniae, sacra imperialia concurrerunt, quibus omnia praeceperunt gravia nunc capitula submoveri, quatenus eorum jussa de pietatis largitate procedentia a ducibus quos in tempore praeesse contigerit inconcussa serventur, mercesque eorum ad administrantibus non debeat dissipari; ut quietam sub imperio clementi dominorum vitam transigant, et consultum quod subjectis suis tranquilla mente tribuunt, in adventu aeterni judicis multiplicata compensatione recipiant.

EPISTOLA L. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ne cum monachis habitent mulieres. Ne in quarumdam insularum monasteriis pueri ante 18 aetatis annum suscipiantur. Gregorius Anthemio subdiacono.

Sicut regiminis locum Deo, ut ipsi placuit, disponente suscepimus, ita nos oportet de commissis nobis animabus esse sollicitos. Comperimus autem in insula Eumorphiana, in qua situm beati Petri apostolorum principis oratorium esse dignoscitur, multos virorum cum mulieribus suis diversorum patrimoniorum illuc pro necessitate feritatis barbaricae refugisse: quod importunum judicavimus, ut dum alia refugiorum loca vicina sint, cur ibidem cum monachis debeant mulieres habitare? Propterea praesenti jussione praecipimus experientiae tuae ut a praesenti tempore nullam illic ulterius mulierem, sive ecclesiastici juris sit, sive cujuslibet alterius, habitare commanereve permittat, sed refugium sibi, cum sicut praedictum est, tot loca vicina sint, ubi maluerint, ipsi provideant, ut omnis exinde mulierum conversatio submoveatur; ne si, quae in nobis est, curam gerere desistamus, atque inimici laqueis obviare, nos exinde, quod absit, si quid diversi contigerit, culpabiles existamus. Praesentium itaque latori Felici abbati mille quingentas 545 plumbi libras, de quo in eadem insula egere dignoscitur, dare non differas, quod tuis postmodum, cum totius quantitatis ratio noscetur rationibus imputetur (Grat. 20, q. 1, can. 5). Ita ergo fac ut te ipse provideas, si in ejusdem insulae fabrica expendi utiliter valent. Quia autem dura est in insulis congregatio monachorum, etiam pueros in eisdem monasteriis ante decem et octo annorum tempora suscipi prohibemus. Vel si qui nunc sunt, tua eos experientia auferat, et in Romanam urbem transmittat. Hoc et in Palmaria aliisque insulis te per omnia volumus custodire.

EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS MONACHOS IN CHRISTI MONTE INSULA CONSTITUTOS. Abnormes illos monachos Horosio abbati obedire jubet. Gregorius universis monachis in Christi monte insula constitutis.

Pervenit ad nos nulla vos monachicae regulae praecepta custodire: pro qua re compulsi sumus praesentis praecepti portitorem Horosium abbatem ad vos dirigere, ut omnia acta vestra subtiliter exquirens, quaeque ei recta fuerint visa disponat, et nobis quae ab eo ordinata fuerint renuntiet. Proinde admonemus ut omnem ei obedientiam praebeatis; et quidquid disposuerit, velut a me dispositum, cum debita reverentia custodite.

EPISTOLA LII. AD SYMMACHUM DEFENSOREM. De construendo in Corsica monasterio; de corrigendis monachis in Gorgonia; de sacerdotum cum mulieribus conversatione. Gregorius Symmacho defensori.

Filius meus Bonifacius diaconus dixit mihi quod experientia tua scripsisset monasterium quondam ab Labina religiosa femina constructum paratum existere, ut in eo debeant monachi ordinari. Et quidem laudavi sollicitudinem tuam; sed volo ut excepto eo loco qui jam 546 in eamdem rem dimissus est, locus alter debeat provideri; ita tamen, ut pro incertitudine temporis locus super mare requiri debeat, qui aut loci dispositione munitus existat, aut certe non magno labore muniri valeat, ut illuc monachos transmittamus, quatenus insula ipsa, quae monasterium nunc usque non habuit, etiam in hujus conversationis via meliorari debeat. Ad quam rem implendam atque providendam Horosium abbatem, praesentis praecepti portitorem, direximus, cum quo tua experientia littora Corsicae circumeat; et si cujuslibet personae privatae locus talis inveniri dignus potuerit, dignum parati sumus pretium dare, ut possimus aliquid firme constituere. Cui praefato Horosio injunximus ut in Gorgoniam insulam pergat, cum quo tua experientia pariter eat; et mala omnia quae illic cognovimus admissa ita vindicate, ut per ultionem vestram praefata insula etiam in posterum maneat correcta. Hujus insulae monasteria saepe fatus abbas Horosius instituat, atque ita ad nos remeare festinet. Ita igitur experientia tua faciat, ut ex utraque re, id est vel providendo in Corsica monasterio, vel corrigendis monachis in Gorgonia, non nostrae, sed voluntati omnipotentis Dei parere festines.

Praeterea volumus ut sacerdotes qui in Corsica commorantur prohiberi debeant ne cum mulieribus conversentur, excepta duntaxat matre, sorore, vel uxore, quae caste regenda est. Tribus vero, de quibus praedicto filio meo Bonifacio diacono tua experientia scripsit, quia vehementer egent, quidquid eis sufficere aestimas, impende; quod nos in tuis postmodum rationibus imputabimus. Data mense Julio.

EPISTOLA LIII. AD FELICEM EPISCOPUM SIPONTINUM. Canusinam ecclesiam visitare, atque in ea duos parochiales presbyteros ordinare praecipit. Gregorius Felici episcopo Sipontino.

Pervenit ad nos quod Canusina ecclesia ita sit sacerdotii officio destituta, ut nec poenitentia ibidem decedentibus, nec baptisma praestari possit infantibus. Hujus igitur tam piae rei 547 tamque necessariae mole permoti, jubemus dilectioni tuae ut, hujus praeceptionis auctoritate commonitus, memoratae ecclesiae visitator accedas, et vel duos parochiales presbyteros debeas ordinare; quos tamen dignos ad tale officium veneratione vitae et morum gravitate pervideris, et quibus in nullo obvient constituta canonicae disciplinae, ut sanctae condigna cautela provideatur ecclesiae.

EPISTOLA LIV. AD JOANNEM EPISCOPUM SURRENTINUM. Ut in sancti Stephani monasterio sanctae Agathae reliquias solemniter collocet. Gregorius Joanni episcopo Surrentino.

Religiosis desideriis facile est praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Et quoniam Savinus abbas monasterii sancti Stephani insulae Capris suggessit nobis se sanctae Agathae Martyris reliquias jam olim apud se habere concessas, et in monasterio suo vult ipsa sanctuaria collocari, ideo ad praedictum monasterium te jubemus accedere, et, si ibidem nullum corpus constat humatum, praedicta sanctuaria solemniter collocabis, ut devotionis suae potiatur effectu.

EPISTOLA LV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ut neque pauperes opprimi, neque liberae mulieris filium ad servitutem cogi patiatur. Gregorius Anthemio subdiacono.

Non solum frequentibus praeceptionibus, sed etiam praesentem te saepius monuisse me memini, ut illic vice nostra, non tantum pro utilitatibus ecclesiasticis, quantum pro sublevandis pauperum necessitatibus fungereris, et eos magis a cujuslibet oppressionibus vindicares. Praesentium ergo lator Gaudiosus insinuavit nobis ab actoribus sanctae Romanae, cui Deo auctore praesidemus, Ecclesiae sibi violentiam irrogari, asserens quod filios suos viri praedictae Ecclesiae velint vindicare. Oblatis etenim ab eo documentis, agnovimus Siricam uxorem praesentium portitoris, ab Ecia quondam gloriosae memoriae, Morenae cuidam feminae titulo donationis fuisse largitam, et ab eadem Morena per epistolam manumissam; et ideo indecens esse credimus ut 548 progeniti ex libera muliere filii ad servitium retrahantur. Propterea experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus ut his ipsis documentis, sicut et nos didicimus, exuto a curis animo, diligenter intendat, quatenus si documenta nulla sunt ab Ecclesiae parte quae documentis hujus hominis debeant obviare, ab ejus se molestia sine aliqua retractatione suspendat. Durum enim est ut si alii pro mercede sua libertates tribuunt, ab Ecclesia quam tueri has oportuerat revocentur. Iterum ergo atque iterum experientiam tuam necessario submonemus, ut illic si quae inter pauperes et Romanam Ecclesiam sanctam quaestiones vertuntur, omni mentis integritate discutiat, sicque patrimoniales utilitates peragat, ut a benignitate justitiae non recedat.

EPISTOLA LVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Quid ad celebrandam dedicationem dare debeat ad erogandum pauperibus. Gregorius Petro subdiacono.

Festivitatibus sanctorum desiderabiliter insistentes, praesentis praeceptionis nostrae paginam ad experientiam tuam necesse duximus dirigendam, indicantes ei oratorium beatae Mariae, quod nuper in cella fratrum aedificatum est, ubi Marinianus abbas praeesse dignoscitur, Augusto mense disposuisse nos, adjuvante Domino, summopere dedicari, quatenus coepta nostra, operante Domino, debeant consummari. Sed quia cellae ipsius tenuitas exigit, debere nos in ipsa diei festivitate concurrere; propterea volumus ut ad celebrandam dedicationem dare debeas ad erogandum pauperibus, in auro solidos decem, vini amphoras triginta, agnos ducentos, olei orcas duas, berbices duodecim, gallinas centum, quae tuis possint rationibus postmodum imputari. Statim ergo fieri haec nulla morae interjectione constitue, ut vota nostra, Deo auctore, celerem sortiantur effectum.

EPISTOLA LVII. AD SEVERUM EPISCOPUM. De eligendo Ariminensi episcopo. Gregorius Severo episcopo.

Fraternitatis tuae edocti sumus epistola, in persona Ocleatini de electione episcopatus 549 aliquos consensisse, quem quoniam nos non concedimus, in ejus non debent immorari persona. Sed habitatoribus ejusdem civitatis edicito, ut si in eadem Ecclesia dignum ad hoc opus invenerint, in ipsius cuncti electionem declinent. Alioquin praesentium tibi portitor personam, de qua ei diximus, indicabit, in cujus debeat fieri electione decretum. Vos etenim in ejusdem visitationem Ecclesiae estote solertes atque solliciti, ut et res ejus illibatae serventur, et utilitates vobis disponentibus more solito peragantur.

EPISTOLA LVIII. AD ARSICINUM DUCEM, CLERUM, ORDINEM, ET PLEBEM ARIMINENSIS CIVITATIS. Ne Ocleatinum in episcopum eligant. Gregorius Arsicino duci, clero, ordini et plebi Ariminensis civitatis.

Dilectionis vestrae quam sit in exspectatione pontificis prona devotio, directae relationis textus insinuat. Sed quia ordinatorem vehementer in his oportet esse sollicitum, nostrae in hoc utique cura deliberationis invigilat. Ideoque charitatem vestram scriptis praesentibus admonemus, ut nullus se debeat pro Ocleatini ad nos fatigare persona; sed si in eadem civitate qui ad hoc sit utilis invenitur, ita ut a nobis reprehendi non possit, vestra concurrat electio. Si vero ad hoc dignus inventus non fuerit, nos in quo pariter debeatis praebere consensum, praesentium diximus portitori. Vos autem unanimes orate fideliter, ut quincunque fuerit ordinandus, et vobis utilis possit existere, et dignum Deo nostro sacerdotale exhibere servitium.

EPISTOLA LIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Palatinae annuos triginta solidos pro sustentatione tribuat. Gregorius Anthemio subdiacono.

Si proximorum necessitatibus habita compassione benigna mente concurrimus, nostris procul dubio necessitatibus clementem Dominum reperimus. Palatina siquidem femma illustris, continua hostilitate insinuavit se plurimis necessitatibus subjacere. Propterea experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus, uti pro sustentatione ejus 550 annuos triginta solidos dare non differat, qui tuis postmodum possint rationibus imputari. Ita ergo fac ut et tu bene ministrando mercedis commmodum percipias, et nostra ad effectum praecepta perducas.

EPISTOLA LX. AD CLERUM ORDINEM, ET PLEBEM CONSISTENTEM PERUSIAE. Ne episcopi electionem diutius differant. Gregorius clero, ordini, et plebi consistenti Perusiae.

Miramur, carissimi fratres in Christo, quare Ecclesiam Dei tanto tempore absque Rectore conspicitis, ac de vestro totiusque plebis regimine minime cogitatis. Notum est enim, quod grex, si pastoris cura defuerit, per avia gradiatur, et ob hoc facilius inimici laqueos insidiantis incurrat. Unde necesse est de his qui Ecclesiae militant unum, habito timore Domini, perquirere, qui Pastoris ministerium possit digne suscipere, atque illic, protegente Domino, sacramentorum divinorum dispensator insistere, quatenus et pro filiis Ecclesiae vestrae purae quotidie mentis holocaustum offerat, et viam gregi, quomodo ad supernam patriam gradiatur, ostendat.

EPISTOLA LXI. AD GENNADIUM PATRICIUM ET EXARCHUM AFRICAE. Ut Theodorum magistrum militum a pauperum et Ecclesiae vexatione abstinere jubeat. Gregorius Gennadio patricio et exarcho Africae.

Dei prae oculis vos indesinenter habere timorem, ac sectari justitiam submissa hostium colla testantur; sed ut gloriam vestram in eadem prosperitate gratia Christi custodiat, quaecunque perperam committi cognoscitis, celeri, sicut consuevistis, prohibitione compescite, ut armis justitiae praemuniti, hostiles impetus fidei virtute, quod est tutius culmen virtutis, superetis. Marinianus siquidem Turritanae civitatis frater et coepiscopus noster nobis lacrymabiliter indicavit civitatis suae pauperes omnino vexari, et 551 commodalibus affligi dispendiis. Insuper et religiosos ecclesiae suae homines gravem ab hominibus Theodori magistri militum sustinere molestiam, ac pati corporales injurias; et quod ad hoc usque prorumpitur, ut in carcerem, quod dici nefas est, retrudantur, se quidem etiam in causis ad Ecclesiam suam pertinentibus a praefato glorioso viro graviter impediri. Quae quam sint, si tamen vera sint, reipublicae disciplinae contraria, vos scitis. Et quia haec omnia vestram excellentiam convenit emendare, salutans eminentiam vestram exposco, ut ea ulterius fieri non sinatis, sed ex opere illi jubete diligere, ut ab Ecclesiae se laesione removeat et nullus eorum in angariis seu commodis ultra quam sinit ratio praegravetur, aut si quae causae fuerint, non potentatus metu, sed legali ordine finiantur, Ita igitur quaeso, aspirante vobis Domino, haec omnia praeceptionis vestrae interminatione corrigite, ut si non rectitudinis contemplatione, saltem formidine vestrae jussionis a talibus se gloriosus Theodorus, vel homines ejus abstineant, quatenus quod ad laudem vestram proficiat et mercedem in partibus vobis commissis possit florere cum libertate justitia.

EPISTOLA LXII. AD JANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALIS SARDINIAE. Ut a quorumdam molestiis Catellam, salva justitia, tueatur. Gregorius Januario archiepiscopo Caralis Sardiniae.

Si ipse Dominus noster viduarum se maritum, orphanorumque patrem Scripturae sacrae profitetur testimonio, nos quoque membra corporis ejus ad imitandum caput summo debemus mentis affectu intendere, et, salva justitia, orphanis et viduis praesto, si necesse sit, esse. Et quia insinuatum est nobis Catellam religiosam feminam habentem filium suum hic in sancta Romana Ecclesia, cui Deo auctore praesidemus, militantem, quorumdam immissionibus vel inquietudinibus molestari, de ea re fraternitatem vestram scriptis praesentibus necesse duximus adhortandam ut eidem praedictae feminae tuitionem ferre, salva justitia, non declinet, sciens quod de hujuscemodi rebus et Dominum sibi debitorem faciat, et nostram circa se charitatem magis astringat. Causas enim praedictae feminae, sive sint, sive fuerint, vestro volumus judicio terminari, ut foralis illi inquietudo submoveri debeat, et tamen a judicii justitia nullatenus excusetur. Oro autem Dominum, 552 qui viam vestram cursu ad se prospero dirigat, et ad regnum venturae gloriae propitiatus ipse perducat.

EPISTOLA LXIII. AD JANUARIUM EPISCOPUM CARALIS SARDINIAE. Pompeianam, ne contra aequitatem gravetur, commendat. Gregorius Januario episcopo Caralis Sardiniae.

Licet fraternitas vestra zelo justitiae se in diversorum tuitionem congruenter impendat, proniorem tamen eam credimus prorsus existere in eorum solamina quos el nostra commendat epistola. Pompeiana igitur religiosa femina per hominem suum suggessit multa se quorumdam hominum sustinere assidue irrationabiliter gravamina, et ob hoc nobis supplicasse dignoscitur ut nostris eam vobis commendaremus apicibus. Propterea salutantes fraternitatem tuam, debito charitatis affectu praedictam vobis feminam necessario duximus commendandam, ut, comitante justitia, in nullo eam fraternitas tua contra aequitatem gravari permittat, nec aliqua inconsulte pati dispendia. Sed si quas eam habere causas contigerit, in electorum judicio, altercando ventiletur contentio, et quaecunque fuerint definita, ita tranquille ad effectum vobis solatiantibus perducantur, ut et vobis pro tali opere merces inhaereat, et nostris apicibus commendata gaudeat se invenisse justitiam.

EPISTOLA LXIV. AD JANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALITANUM. Catellam religiosam feminam commendat. Gregorius Januario archiepiscopo Caralis Sardiniae.

Pastoralis regiminis necessitate compellimur ut orphanorum viduarumque causis solertius quam curis caeteris insistamus. Insinuatum vero nobis est Catellam religiosam feminam, habentem filium hic in sancta Romana Ecclesia, cui Deo auctore praesidemus, militantem, quorumdam immissionibus vel inquietudinibus molestari. De ea re fraternitatem vestram scriptis praesentibus necesse duximus adhortandam, ut eidem praedictae feminae tuitionem ferre salva justitia non declinet, sciens quod de hujusmodi rebus et sibi Dominum faciat debitorem, et nostram circa se charitatem magis astringat. Causas enim 553 praedictae feminae sive sint, sive fuerint, vestro volumus judicio terminari, ut foralis illi inquietudo submoveri debeat, et tamen a judicii justitia nullatenus excusetur. Oro autem Dominum qui viam vestram cursu ad se prospero dirigat, et ad regnum venturae gloriae propitiatus ipse perducat.

EPISTOLA LXV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Injuste titulatam Petronii domum, Theodorae illius viduae restituendam Gregorius Anthemio subdiacono.

Sicut res ad jus Ecclesiae pertinentes amittere non debemus, ita alienas appetere incivile esse nihilominus judicamus. Et quoniam edocti sumus domum Petronii notarii sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore praesidemus, a Constantio tunc defensore irrationabiliter titulatam, experientiae tuae praesentis praecepti pagina demandamus ut, omni excusatione vel dilatione omissa, deposito titulo eamdem domum praesentium latrici Theodorae relictae antedicti Petronii sine mora restituas, ne, quod absit, viduis inde praejudicium oriatur, unde consolationis debent invenire solatium.

EPISTOLA LXVI. AD FELICEII EPISCOPUM MESSANENSEM. Quae servandae sint consuetudines, quae abrogandae. Ne munera sibi mittat, aut Romam veniat, amice monet. Gregorius Felici episcopo Messanensi.

Consuetudines quae Ecclesiis gravamen noscuntur inducere nostra nos decet consideratione remittere, ne illuc aliqua cogantur inferre, unde sibi inferenda debent potius exspectare. Clericorum siquidem vel aliorum consuetudinem te oportet illibatam servare, eisque annis singulis quae sunt consueta transmittere. Nobis autem de caetero, ne quid transmittere debeas, inhibemus. Et quoniam non delectamur xeniis, Palmatianas, quas tua direxit fraternitas, cum gratiarum actione suscepimus; sed eas, ne quod 554 exinde potuisses sentire dispendium, digno fecimus pretio venundari, et id fraternitati tuae transmisimus singillatim. Sed quia charitatem tuam ad nos venire velle cognovimus, scriptis praesentibus admonemus ut ad veniendum non debeas laborem assumere; sed ora pro nobis, ut quanto nos itineris intervalla dissociant, tanto animis nostris adinvicem Christo adjuvante simus in charitate conjuncti, quatenus nos alterna obsecratione juvantes, susceptum officium venturo integrum judici resignemus. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 24.)

EPISTOLA LXVII AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Pastori oculis infirmo annuum praestet alimentum. Gregorius Petro subdiacono.

Si proximorum necessitatibus habita compassione benigna mente concurrimus, nostris procul dubio petitionibus Dominum clementem reperimus. Pastorem siquidem, qui nimia visus imbecillitate laborat, habentem conjugem, duoque mancipia, qui et cum Jonatha quondam gloriosa fuerat, plurimis cognovimus necessitatibus subjacere. Propterea experientiam tuam per praesentis praecepti paginam admonemus, uti pro sustentatione ejus annuos tritici modios trecentos, necnon et fabae modios totidem dare non differas, quae postmodum possint tuis rationibus imputari. Ita ergo fac ut et tu bene ministrans mercedis commodum percipias, et nostra ad effectum praecepta perducas. Mense Augusto. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.)

EPISTOLA LXVIII AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Sacram supellectilem Venafranae Ecclesiae, quam clerici Judaeo vendiderant, restitui curet, ac reos ad poenitentiam compellat. Gregorius Anthemio subdiacono.

Fuscus archiater, ardore fidei provocatus, preces effudit, dicens Opilionem diaconum servum Dei, et Crescentium, clericos, Venafranae 555 Ecclesiae, oblitos timorem futuri judicii, ministeria antefatae Ecclesiae Hebraeo cuidam, quod dici nefas est, vendidisse: id est, in argento calices duos, coronas cum delphinis duas, et de aliis coronis lilios, pallia majora sex, et minora septem. Et ideo mox ut praesentem jussionem experientia tua susceperit, memoratos ecclesiasticos ad se faciat indifferenter occurrere; et requisita veritate, si ita, ut suggestum est, constiterit, memoratum Hebraeum, qui, oblitus vigorem legum, praesumpsit sacra cimelia comparare, per judicem provinciae faciat conveniri, et sine aliqua mora antefata ministeria reddere compellatur, ut ex eis saepe fatae Ecclesiae nihil possit imminui. Suprascriptos autem diaconum vel clericos, qui tantum nefas commiserunt, in poenitentia religare non differas, ut tale tantumque delictum suis lacrymis possint diluere.

EPISTOLA LXIX AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. Monasterii lites ac negotia omnia perito e laicis viro committenda. Gregorius Petro subdiacono Siciliae.

Sicut studii nostri esse condecet a litigiis foralibus monachos submovere, ut divinis ministeriis pie ac solerter invigilent, ita necesse est nostram provisionem, quemadmodum negotia eorum disponi debeant ordinare, ne distenta mens per varias causarum curas defluat, et ad celebrandum opus consuetum enervata torpescat. Praesentium itaque lator abbas Joannes plurima se monasterii sui asserit habere negotia. Pro qua re experientiam tuam per praesentis scripti paginam admonemus, quatenus cum Fausto, qui Romani viri magnifici ex praetore cancellarius fuerat, loqui debeat. Cujus si pronam ad hanc rem compereris voluntatem, ei monasterii ipsius generaliter debeas constituto salario commendare negotia. Expedit enim parvo incommodo a strepitu causarum servos Dei quietos existere, ut et utilitates cellae per negligentiam non pereant, et servorum Dei mentes ad opus dominicum liberiores existant.

556 EPISTOLA LXX. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER SICILIAM. A fictorum defensorum angariis quomodo sibi caveant. Gregorius Universis episcopis per Siciliam.

Fraternitatis vestrae diu jam probata devotio tanto nos compellit pro vobis caute providere, quanto vos astruit, audito nostrae Ecclesiae damno, studiose concurrere. Cognovimus quosdam in Sicilia insula, simulantes se sedis apostolicae defensores, de frumento vos in angariis aliisque rebus affligere, necessarioque duximus eorum fallaciae scriptis praesentibus obviare. Ideoque fraternitatem vestram charitate debita salutantes, magnopere commonemus, ut nullo modo talibus deinceps apud vos locus subripiendi remaneat; sed quisquis ille est, si revera sedis nostrae fuerit notarius vel defensor, nisi nostra ad vos specialiter vel rectoris nostri patrimonii scripta detulerit, nullis per nomen Ecclesiae nostrae potiatur angariis; nec aliqua vobis ab eo gravamina imponi permittatis, sed suis utilitatibus iter suum propriis, ut novit, disponat expensis. Nec quemquam ab eo in locis istis patiamini molestari. Haec etenim quae nostris apicibus pro vestra vestrorumque quiete inhibuisse cognoscimur, sic constantius conservate, ut hoc exuti gravamine, divinis obsequiis devoti ac paratiores inveniri valeatis.

EPISTOLA LXXI AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Cyriacum et Joannam conjugem ejus ex Judaea Christianam tueatur. Gregorius Petro subdiacono.

Egentibus nostrae commendationis auxilio, oportet nos, in quantum ratio patitur, benigna mente praebere subsidium. Proinde experientiae tuae Cyriacum et Joannam conjugem ejus, praesentium portitores, nostra praeceptione duximus commendandos, quatenus a nullo eos contra justitiam opprimi vel gravari permittas. Sed ubi necesse fuerit, tuis, annuente justitia, solatiis perfruantur, ut, salva aequitate, nostram sibi in 557 omnibus commendationem te concurrente prodesse laetentur. Quia vero praefata femina, pro eo quod post acceptas sponsalitias arrhas, ex Judaea ad Christianam religionem conversa est, dicitur sustinere molestiam, et eamdem causam jam dictam asseruit et finitam, experientia tua diligenter exquirat; et si causam judicatam cognoverit, nullam exinde querelam adversus suprascriptam feminam ulterius quolibet modo reserpere permittat. Sed quae judicata sunt, modis omnibus conserventur, ne ob id quod meliorem partem elegisse dignoscitur, malornm hominum controversiis quatiatur.

EPISTOLA LXXII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ne ante hiemem Siculi episcopi omnes Romam veniant. Frumenti copiam ultra solitum comparet Petrus, ac congruo tempore in urbem transmittat. Gregorius Petro subdiacono.

Quia fratres et coepiscopos nostros in Sicilia insula commorantes ad beati Petri Apostoli natalitium diem convenisse voluimus, scriptis praecedentibus agnovisti. Sed quia ea causa quae cum viro magnifico Justino expraetore dicitur eorum iter interim praepedivit, et quia jam tempus veniendi et redeundi non sinit, eos nolumus ante hiemem fatigari. Gregorium vero Agrigentinum, et Leonem Catanensem, et Victorem Panormitanum per omnia nos volumus ad nos ante hiemem proficisci. Quinquaginta vero auri libris nova frumenta ab extraneis compara, et in Sicilia in locis in quibus non pereant repone, ut mense Februario illuc naves quantas possumus dirigamus, et eadem ad nos frumenta deferantur. Sed etsi nos transmittere cessamus, ipse naves provide, et ad nos, auxiliante Domino, Februario mense transmitte haec eadem frumenta, exceptis duntaxat frumentis, quae nunc mense Septembri, vel Octobri, juxta consuetudinem transmitti praestolamur. Ita ergo experientia tua faciat, ut sine alicujus vexatione coloni ecclesiastici frumenta congregentur, quia tantum hic parva nativitas fuit, ut, nisi auxiliante Deo frumenta de Sicilia congregentur, fames vehementer immineat. Naves vero, quae commendatae Ecclesiae sanctae semper fuerunt, in omnibus tuere, ad quod tibi etiam directae gloriosi viri Leonis exconsulis epistolae concurrunt. Multi vero huc veniunt, qui terras aliquas, vel insulas in jure Ecclesiae nostrae, in emphyteosim sibi postulant dari, et aliquibus quidem negamus, 558 aliquibus vero jam concessimus. Sed tua experientia sanctae Ecclesiae utilitatem conspiciat, memor quod ante sacratissimum beati Petri apostoli corpus potestatem patrimonii ejus acceperit. Et licet hinc scripta decurrant, quod utilitatem patrimonii impedit, fieri nullo modo permittat, quia nec nos sine ratione aliquid dedisse reminiscimur, vel dare disponimus. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 60.)

EPISTOLA LXXIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. De restituendis Taurominitanae Ecclesiae possessionibus atque pecuniis. Gregorius Petro subdiacono.

Quanto apostolicae sedi ab Ecclesiis reverentia caeteris exhibetur, tanto eam in earum decet esse tuitione sollicitam. Et quia domus vel fines atque possessiones Taurominitanae juri Ecclesiae pertinentes ab actionariis dicuntur nostrae Ecclesiae contra rationis ordinem occupatae, experientiae tuae praesentis hujus praecepti pagina deputamus, quatenus, cognita veritate, si ita est, cuncta quae occupata didiceris in ante fatae Ecclesiae pristina jura restituas. Quia vero pervenit ad nos, vivente adhuc Victorino episcopo, ejusdem Ecclesiae perisse pecunias, ad earum requisitionem te Secundino fratri et coepiscopo nostro volumus praebere solatia, et utilitatibus ejusdem Ecclesiae in quo necessarium fuerit salva aequitate concurrere. Ita etenim cuncta quae in hujus praecepti pagina continentur effectui mancipare festina, ut de aequitate servata praefati episcopi relationibus ipse lauderis.

EPISTOLA LXXIV. AD GENNADIUM PATRICIUM ET EXARCHUM AFRICAE. Illum ad comprimendos haereticorum adversus Ecclesiam conatus incitat. Ne primas ex ordine loci eligatur. Ne extra civitatem resideat. Ne qui Romam venire voluerint Numidae episcopi impediantur. Gregorius Gennadio patricio, et exarcho Africae.

Sicut excellentiam vestram (Grat. 23, q. 4, can. 48) hostilibus bellis in hac vita Dominus victoriarum fecit luce fulgere, ita oportet eam inimicis Ecclesiae ejus omni vivacitate mentis et corporis obviare, quatenus ejus ex utroque triumpho magis ac magis enitescat opinio, cum et forensibus bellis adversariis 559 catholicae Ecclesiae pro Christiano populo vehementer obsistitis, et ecclesiastica praelia sicut bellatores Domini fortiter dimicatis. Notum est enim haereticae religionis viros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia, contra catholicam fidem vehementer insurgere, quatenus haereseos suae venena ad tabefacienda, si valuerint, Christiani corporis membra transfundant. Cognovimus enim eos contra Ecclesiam catholicam, Domino eis adversante, colla subrigere, et fidem velle Christiani nominis inclinare. Sed eminentia vestra conatus eorum comprimat, et superbas eorum cervices jugo rectitudinis premat. Concilium vero catholicorum episcoporum admoneri praecipite, ut primatem non ex ordine loci, postpositis vitae meritis, faciat, quoniam apud Deum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur. Ipse vero primas non passim, sicut moris est, per villas, sed in una juxta eorum electionem civitate resideat, quatenus adeptae dignitatis meliori genio resistendi Donatistis possibilitas disponatur. Ex concilio vero Numidiae, si qui desiderarint ad apostolicam sedem venire, permittite; et quilibet eorum vitae contradicere voluerit, obviate. Magno profectu excellentiae vestrae apud Creatorem gloria proficit, si per eam dispersarum Ecclesiarum potuerit societas restaurari. Cum enim largita munera ad nominis sui gloriam conspicit revocari, tanto largiora tribuit, quanto per ea religionis suae dignitatem viderit ampliari. Persolventes praeterea paternae charitatis affectum, Dominum petimus, qui brachium vestrum ad comprimendos hostes forte efficiat, et mentem vestram, zelo fidei velut mucronem gladii vibrantis exacuat.

EPISTOLA LXXV. AD GENNADIUM, PATRICIUM, ET EXARCHUM PER AFRICAM. Gennadium impense laudat, quod non terreno consilio, sed ut Christiana religio propagetur, Gentes expugnet. De datis Romanae Ecclesiae patrimonio incolis gratias agit. Hilarium ejusdem patrimonii rectorem commendat. Gregorius Gennadio patricio et exarcho per Africam.

Si non ex fidei merito (Grat. 23, q. 4), et Christianae religionis gratia tanta excellentiae vestrae bellicorum actuum prosperitas eveniret, non summopere miranda fuerant, cum sciamus etiam haec antiquis bellorum ducibus fuisse concessa. Sed cum futuras, 560 Deo largiente, victorias, non carnali providentia, sed magis orationibus praevenitis, fit ut hoc in stuporem veniat, quod gloria vestra non terreno consilio, sed Deo desuper largiente, descendat. Ubi enim meritorum vestrorum loquax non discurrit opinio? Quae et bella vos frequenter appetere, non desiderio fundendi sanguinis, sed dilatandae causa reipublicae, in qua Deum coli conspicimus, loquitur, quatenus Christi nomen per subditas gentes fidei praedicatione circumquaque discurrat. Sicut enim exteriora vos virtutum opera eminentes in hac vita constituunt, ita et interna morum ornamenta ex corde mundo procedentia in futura coelestium gaudiorum participatione glorificant. Plurima enim pro pascendis ovibus beati Petri apostolorum principis utilitatibus excellentiam vestram praestitisse didicimus, ita ut non parva loca patrimonii ejus, propriis nudata cultoribus, largitis Datitiorum habitatoribus, restaurasset. Quaecunque igitur illi Christiana mente confertis, horum retributionem per spem in futuro judicio sustinetis. Quamobrem praesentium quoque latorem Hilarum eminentiae judicavimus commendandum vestrae, ut in his quae sibi necessaria, justitia tamen praeeunte, suggesserit, solitum ei impendatis affectum. Persolventes autem paternae charitatis alloquium, petimus Dominum Salvatoremque nostrum, qui eminentiam vestram pro solatio sanctae reipublicae misericorditer protegat, et ad dilatandum per finitimas gentes nomen ejus magis magisque brachii sui firmitate confortet.

EPISTOLA LXXVI. AD GAUDIOSUM MAGISTRUM MILITUM AFRICAE. Post officiosa verba, commendat Hilarium Gregorius Gaudioso magistro militum Africae.

Sicut lucernae lumen per collimitantia quaeque quo lucet loca diffunditur, ita cujuslibet personae bonorum actuum probitas non solum quo degit, sed per diversas provincias, fama loquente, cognoscitur, ut quoniam praesentiae nulla potest esse notitia, hoc discursus opinionis efficiat, quod rei veritas per praesentiam poterat exhibere. Didicimus enim diversos judices, qui ad ministrandam Africanam Provinciam diriguntur, summa gloriam vestram familiaritate diligere. Quod non procederet, nisi apud eosdem judices mentis ejus sinceritas appareret, ut adeptam administrationem 561 consilii vestri participatione disponerent. Et quidem maximas Deo gratias referimus, cum tales habere proprios provincias habitatores agnoscimus qui ingenita nobilitate polleant, et potentibus viris adhaereant, provincialibusque suis ad remedium, adepta temporum opportunitate, consistant. Persolventes itaque paternae charitatis affectum praesentium latorem, quem illuc ad ordinandas res pauperum direximus, vestrae gloriae commendamus, quatenus ei in quo necesse fuerit, salva justitia, tribuatis. Oro autem Dominum, qui vitam vestram in omni bono custodiat, actusque vestros misericordiae suae dono disponat.

EPISTOLA LXXVII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS NUMIDIAE. Quod prius nolebat, jam ex antiqui moris reverentia concedit, seniorem episcopum eo ipso in primatem eligi. Donatistam excipit. Numidas antistites hortatur ad pacem, ad Ecclesiae defensionem, ad sollicitudinem de proximorum animabus. Gregorius universis episcopis Numidiae.

Si quando, charissimi in Christo fratres, inter virentes segetes zizaniorum quaedam se infert importuna commistio, hanc radicitus necesse est cultoris manus adimat, ne futurus fecundae segetis fructus possit intercipi. Et nos ergo, qui, licet indigni, dominici agri culturam suscepimus, ab omni zizaniorum scandalo ingenuam reddere segetem festinemus, quatenus ager Domini reditu abundantiori fructificet. Petiistis etenim per Hilarum chartularium nostrum a beatae memoriae decessore nostro, ut omnes vobis retro temporum consuetudines servarentur, quas a beati Petri apostolorum principis ordinationum initiis hactenus vetustas longa servavit (Grat. dist. 12, can. 8). Et nos quidem juxta seriem relationis vestrae, consuetudinem, quae tamen contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur, immotam permanere concedimus, sive de primatibus constituendis, caeterisque capitulis; exceptis his qui ex Donatistis ad episcopatum perveniunt, quos provehi ad primatus dignitatem, etiam cum ordo clericorum eos ad locum eumdem deferat, modis omnibus prohibemus. Sufficiat autem illis commissae sibi plebis tantummodo curam gerere, non autem etiam illos antistites quos catholica fides in Ecclesiae sinu 562 et edocuit et genuit ad obtinendi culmen primatus anteire. Vos ergo, fratres charissimi, admonitiones nostras zelo charitatis dominicae praevenite, scientes quod districtus judex ad examinandum deducturus est cuncta quae gerimus, et unumquemque nostrum non ex praerogativa sublimioris gradus, sed ex operum meritis approbabit. Quaeso ergo, vosmetipsos invicem alterna pace diligite in Christo, et haereticis vel inimicis Ecclesiae uno cordis intuitu obviate. De proximorum animabus estote solliciti: ad fidem quos valetis praedicatione charitatis, praetenso etiam terrore futuri judicii, suadete, quoniam pastores constituti estis, et Dominus gregum ab iis quibus commisit pastoribus fructum multiplicati gregis exspectat. Qui si proprii gregis augmentum, adhibito studio diligentiori, prospexerit, multiplicibus profecto vos coelestis regni muneribus decorabit. Persolvens praeterea fraternae dilectionis alloquium, oro Dominum, qui vos animarum pastores, quos elegit, ante se dignos efficiat, et hic actus nostros quos in futura vita digne suscipiat, ipse disponat.

EPISTOLA LXXVIII. AD LEONEM EPISCOPUM IN CORSICA. Visitationem injungit Saonensis Ecclesiae. Gregorius Leoni episcopo in Corsica.

Pastoralis nos cura constringit Ecclesiae sacerdotis moderamine destitutae sollicita consideratione concurrere. Et quoniam Ecclesiam Saonensem ante annos plurimos, obeunte ejus pontifice, omnino destitutam agnovimus, fraternitati tuae visitationis ejus operam duximus injungendam, quatenus tuis dispositionibus ejus possit utilitas profligari. In qua etiam Ecclesia vel ejus parochiis diaconos atque presbyteros tibi concedimus ordinandi licentiam. De quibus tamen tui sit studii diligentius perscrutari, ut eorum personae a sacris nullo modo canonibus respuantur. Sed quos fraternitas tua tanto dignos ministerio perspexerit, eorumque mores et actus huic ordinationi concordare cognoverit, eos auctoritatis nostrae permissione ad praedictum promoveat licenter officium. Cunctis igitur rebus superscriptae Ecclesiae ut proprium te volumus uti pontificem, usque ad secundam nostram epistolam. 563 Ita ergo in omnibus his diligens esto ac sollicitus, ut tua dispositione utilitates ecclesiasticae salubriter modis omnibus Deo valeant auctore disponi.

EPISTOLA LXXIX. AD MARTINUM EPISCOPUM IN CORSICA. A Tainatensi Ecclesia ad Saonensem transire concedit. Gregorius Martino episcopo in Corsica.

Justa poscentibus aurem nos oportet benevolam commodare quatenus et petentes remedia sperata reperiant, et Ecclesiae non desit sollicitudo pastoris. Et quoniam Ecclesia Tanatem, in qua dudum fuerat honore sacerdotali tua fraternitas decorata, ita est delictis facientibus hostili feritate occupata atque diruta, ut illuc ulterius spes remeandi nulla remanserit, in Ecclesia Saonensi, quae jam diu pontificis auxilio destituta est, cardinalem te, secundum petitionis tuae modum, hac auctoritate constituimus sine dubio sacerdotem. Ita ergo studio vigilanti cum Dei amore secundum canonum praecepta, cuncta dispone vel ordina, ut et fraternitas tua suis desideriis se gaudeat fuisse potitam, et Ecclesia Dei alterno gaudio repleatur cardinalem te suscepisse pontificem. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 15.)

EPISTOLA LXXX. AD CLERUM ET NOBILES CORSICAE. Quod episcopi electionem nimium distulissent, instituit ipse Martinum. Interea dum hic adveniet, Leoni curam visitationis injungit. Gregorius clero et nobilibus Corsicae a paribus.

Etsi vos multo jam tempore sine pontifice esse Dei Ecclesiam non doletis, nos tamen de ejus regimine 564 cogitare, et suscepti cura compellit officii, et vestrae quamplurimum charitas dilectionis astringit, scientes quod in ejus gubernationibus animarum vestrarum simul consistat utilitas. Nam si gregi pastoris cura defuerit, facile laqueos insidiatoris incurrit. Ea de re quoniam Ecclesia Saonensis sacerdotis diu est auxilio destituta, necessarium duximus Martinum fratrem et coepiscopum nostrum ibidem cardinalem constituere sacerdotem, Leoni vero fratri et coepiscopo nostro operam ejus visitationis injungere. Cui etiam in ea parochiisque ipsius presbyteros atque diacones concessimus ordinandi licentiam, eumque rebus ejus, quousque illic fuerit, ut proprium pontificem uti permisimus. Ideoque scriptis praesentibus admonemus, uti praefatum visitatorem charitas vestra cum omni devotione suscipiat, eique obedientiam in iis quae rationi conveniunt, sicut Ecclesiae decet filios, exhibete, quatenus omnia quae ad utilitatem suprascriptae pertinere cognoscuntur Ecclesiae, vestra valeat suffultus devotione implere.

EPISTOLA LXXXI. AD CLERUM, ORDINEM ET PLEBEM MEVANIENSEM. Ut tandem in episcopi electione consentiant hortatur. Interea Ecclesiae curam Honorato presbytero committit. Gregorius clero, ordini et plebi consistentibus Mevaniensi Ecclesiae.

Quoties res aliqua pluribus agenda committitur, dum quisquis dissentit ab altero, dispendiis potius quam utilitatibus aditus reseratur. Quod nos providentes, ne hoc vestrae contingere possit Ecclesiae, ejus curam utilitatesque Honorato presbytero ad praesens committendas elegimus, quatenus res utilitatesque Ecclesiae per eum et procurari valeant, et modis omnibus custodiri. 565 Ideoque dilectionem vestram scriptis praesentibus adhortamur, quatenus, ut vobis possit ordinari sacerdos, invicem vestrae voluntatis in unius digna electione concordet assensus, nec amplius Dei Ecclesiam officio patiamini vacare pontificis. Quousque vero Ecclesiae ipsi sacerdos fuerit ordinandus omnem supradicto presbytero, sicut diximus, sollicitudinis ejus curam commisimus. Ita ergo se vestra dilectio in his omnibus exhibere festinet, ut amorem vos Ecclesiae habere, pronae devotio mentis ostendat. (Vide l. III, ep. 64.)

EPISTOLA LXXXII. AD LAURENTIUM EPISCOPUM MEDIOLANENSEM. Ut aliquem cum quo de postulata pecunia lis orta dirimatur instituat. Gregorius Laurentio episcopo Mediolanensi.

Scripta fraternitatis vestrae suscipiens, gratias omnipotenti Deo retuli, qui desiderabili me sospitatis ejus nuntio relevavit. Quod autem perhibetis ab exactione patrimonii Siciliae provinciae juri sanctae cui Deo auctore praesidetis Ecclesiae certam redhiberi pecuniae quantitatem, pro eo quod ab actoribus sanctae Romanae Ecclesiae illo in tempore patrimonii Ecclesiae vestrae celebrabatur exactio, necessarium fuit, juxta tenorem scriptorum a vobis directorum, acceptarum illatarumque pecuniarum summam inspicere, et totius ratiocinii meritum subtiliter indagare; quibus perspectis, nihil a sancta Romana Ecclesia Ecclesiae vestrae allegatum est redhiberi. Sed quia dum Constantius diaconus vester ad ea quae objecta a nostris fuerant aliud allegavit, examen negotii venit in dubium, quod subtilius poterat ventilari si qua persona existeret cum qua definiri aliquid stabiliter potuisset. Proinde necesse est ut sanctitas vestra hac de re personam instituat, cum qua Romana Ecclesia aliquid debeat solide definire, ut sive nihil debet, ex judicio pateat; seu aliquid debuit et restituit, persona quam instituitis securitatem solemniter emittat

566 EPISTOLA LXXXIII. AD JANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALITANUM. Comprimendum Liberati diaconi ambitum, neque illum absque solemni episcopi sui cessione ullatenus incardinandum. Gregorius Januario archiepiscopo Caralis Sardiniae.

Scriptis tuis cor nostrum laetificasse dignosceris, quod te mandatorum nostrorum memorem fuisse testatus es. Et quia memoriter retinemus ea quae nos fraternitati tuae mandasse commemoras, quemadmodum disponendum sit ubi voluntatis nostrae exspectatur auctoritas, scriptis praesentibus breviter respondemus. Liberatus igitur, de quo nobis tua fraternitas indicavit, qui diaconii fungi perhibetur officio, si a decessore tuo non factus est cardinalis, ordinatis a te diaconibus nulla debet ratione praeponi; ne eos quos consecrando probasse cognosceris, reprobare supponendo quodam modo videaris. Praedictum itaque Liberatum, quem reprimendus ambitionis inflat spiritus, omni instantia ab intentus sui pravitate compesce, et ultimum inter diaconos stare constitue, ne dum se illicite praeferri contendit, immeritus loco in quo nunc situs est judicetur. Cujus tamen si obedientia fueris invitatus, et eum post haec cardinalem facere volueris, nisi pontificis sui cessionem solemni more meruerit, abstinendum ab omni incardinatione memineris, quoniam aequitati convenire non ambigis ut aliis servare non differas quod ipse quoque tibi servari desideras.

EPISTOLA LXXXIV. AD HILARUM MONACHUM AFRICAE. Ut, coacto quamprimum concilio, in Argentium Lamigensem episcopum inquiratur. Gregorius Hilaro monacho Africae.

Felicissimus atque Vincentius diacones Ecclesiae Lamigensis, oblata petitione, quae 567 tenetur in subditis, suggesserunt, ab Argentio ejusdem civitatis episcopo gravem se injustitiam pertulisse, et accepto praemio Donatistas in Ecclesiis fuisse praepositos, eumque inter alia non leve aliud facinus, quod dici nefas est, commisisse commemorant. Propterea experientiae tuae praesentis praecepti pagina duximus injungendum, quatenus praefatum episcopum idoneae satisfactioni committere non omittas, tuaque instanlia in locis illis fiat ex more concilium, et omnia secundum oblatae petitionis textum canonice coram positis partibus subtili indagatione perquirantur. Et quaecunque eorum judicio fuerint terminata, te exsequente modis omnibus compleantur. Ita ergo cum omni te vivacitate huic causae volumus praebere instantiam, ut ad examinanda quae jussimus nulla possit subnecti dilatio, sciturus non in levem te offensam incurrere, si nostra quacunque excusatione lentata fuerit praeceptio.

568 EPISTOLA LXXXV. AD GENNADIUM PATRICIUM AFRICAE. Droculfum de hostibus reversum commendat. Gregorius Gennadio patricio Africae.

Droculfus praesentium portitor de hostibus ad rempublicam veniens, opinionis vestrae, quae longe lateque diffusa est, bono succensus, ad excellentiae vestrae obsequia summo desiderio festinavit occurrere. Et quoniam nostra se apud vos poscit epistola commendari, paterna dulcedine salutantes, petimus ut eum, sicut Deus vobis in cor miserit ac utile fuerit, excellentia vestra ordinare dignetur, quatenus bona quae de vobis etiam positus adhuc inter hostes audivit, in se valeat experiri, et excellentiae vestrae ejus quoque ante omnipotentis Dei oculos inter caeteras merces accrescat.