11 |
IN PSALMUM LXI ENARRATIO.
recensereTitulus: In finem, pro Idithum, Psalmus ipsi David. 955 In hujus psalmi tractatu B. Ambrosius infidelitatem et impietatem Maximi tyranni graviter redarguit, qui ausus est dominum suum Gratianum imperatorem fraude et dolo perimere: quem imperatorem in Domini tabernaculo habitare, et in monte ejus requiescere dicit.
1. (Vers. 1.) Omnium nostrum indubia consuetudo est, ut festinemus ad finem, et eorum quae legimus vel vidimus et audivimus, velimus summam cognoscere. Unde titulus ipse otiosos nos esse non patitur, nec feriatis praeterire auribus desiderii communis indicium. Prae caeteris enim, licet etiam in caeteris clareat, divinum tamen in hujusmodi psalmo refulget oraculum. Unde diligentius quid sit finis consideremus; finis enim dicitur τέλος, et summa rei ejus quam volumus explicare. Finis dicitur Christus, quia ipse est finis Legis; sicut scriptum est: Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Finis etiam dicitur, quia ipse est principium et finis. Ergo isti psalmi qui titulantur: In finem; aut de Christo sunt, aut ipsius Christi: de Christo, cum ipse annuntiatur: ipsius Christi, cum ipse se nuntiat, venturumque promittit in terras, et futuram nobis revelare dignatur proprii corporis passionem.
2. Ideoque ipsi David inscribuntur in titulo, quasi vero David, ipsi Domino prophetici oris ministeria deputentur, per quem humanae vocis officio vis coelestis increpuit, et divina sententia resultavit. 3. Meritoque pro Idithum, qui fuit propheta, et psalmos cum sex filiis canebat suis, velut quaedam praefatio est; eo quod esset his venia prophetanda, qui in psallendi ministerio constituti, divina oracula humana voce loquerentur. Et quia pro totius mundi abolendo errore suscipienda Dominici corporis passio foret, hujus licet nomine cujus sedulitas probaretur, commendatiorem eruditionem plebis expressit. Itaque ipsum audiamus loquentem. 4. (Vers. 2) Nonne Deo subdita erit anima mea? Suscepturus carnem hominis Dominus noster Jesus, ut in se eam ipse mundaret, quid prius quam peccati veteris primum debuit abolere contagium? Nam quia per inobedientiam culpa irrepserat, dum mandata divina temerantur, obedientiam utique prae caeteris debuit reformare, ut seminarium erroris excluderet. Fibra enim peccati inde manaverat: et ideo sicut bonus medicus radices prius ulceris debuit amputare; ut medicamentorum salubre remedium vulneris ora sentirent. Frustra enim cicatricem curaveris, si serpant interiora contagia; immo acerbatur vulnus, si foris clauditur, cum interius virus exaestuat. Nam quid proderat donasse peccatum, si peccandi maneret affectus? Hoc erat non sanare cicatricem, sed 956 claudere. Voluit itaque mundare vulnus, ut affectum sanaret; ne inobedientiae sors ulla remaneret. Suscepit ipse obedientiam, ut nobis eam transfunderet. Sic enim oportebat, ut quoniam per inobedientiam unius hominis peccatores constituti erant plurimi, per unius rursus obedientiam justi constituerentur multi. 5. Unde valde errare eos res indicat, qui carnem hominis a Christo aiunt esse susceptam, affectum negant: et contra ipsius Domini Jesu venire consilium, qui hominem ex homine tollunt; cum homo sine affectu hominis esse non possit. Nam caro sine affectu et praemii immunis et culpae est. Illud ergo suscipere debuit et sanare, unde culpa manaverat; ut originem erroris et quasdam prorumpentis delicti fores clauderet. Unde ego hodie hominem agnoscerem Dominum Jesum, cujus carnem non video, affectum lego: unde, inquam, hominem eum agnoscerem; nisi esurisset, nisi sitisset, nisi flevisset, nisi dixisset: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Denique scriptum est: Et homo est, et quis cognoscet eum (Hier. XVII, 9)? Sed homo per ista cognoscitur, qui per opera divina supra homines aestimatur. Itaque ipse eo usque se hominem credi volebat, cum Deus esset; ut se appellaret hominem dicens: Quid me quaeritis occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII, 40)? Nec solum hominem, sed etiam filium hominis diceret, sicut ait: Quid me dicunt esse homines filium hominis (Matth. XVI, 13)? Unde ille summam tenere fidei pronuntiatus est, qui et Dei Filium cognovit, et hominem non negavit. Ipse igitur utrumque unus, inseparabilis numero, et agnoscendus operis distinctione, non varietate personae. Non enim alter ex Patre, et alter ex Maria: sed qui erat ex Patre, carnem sumpsit ex Virgine: affectum assumpsit ex matre, ut infirmitates nostras ipse susciperet. Unde ait Propheta: Et pro nobis dolet (Esai. LIII, 4). Quomodo dolebat meo dolore, si meum non gerebat affectum? Homo, inquit, in plaga, et sciens ferre infirmitatem (Ibid., 3). 6. Itaque quasi homo infirmatus est, quasi homo doluit; et nos quasi hominem aestimavimus eum esse in doloribus: sed quasi victor infirmitatum, non infirmitatibus victus, pro nobis non pro se dolebat; et infirmatus est non propter sua, sed propter nostra peccata, ut nos suo livore sanaret. Quid utique est homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem; nisi quia plagae habebat compassionem? Aut quomodo sciebat ferre infirmitatem, si sensum infirmitatis excluserat? Quod enim portamus, hoc pro onere sustinemus. Suscepit ergo peccata nostra, ut portaret: suscepit etiam, ut purgaret. Denique scriptum est: Et peccata eorum ipse purgavit. Ideo ipse haereditate possidebit multos, et fortium partietur spolia (Ibid., 11 et 12). Ibi enim major triumphus, ubi mens interna mundatur. Quod portat igitur ad remissionem pertinet: 957 quod purgat, ad correctionem. Suscepit itaque compassionem nostram, suscepit et subjectionem. Quod enim subjecit sibi omnia, suum est: quod subjectus est, nostrum est. Ideoque ait: Nonne Deo subdita erit anima mea? Anima, inquit, subdita, non divinitas: anima subjecta, non Dei virtus. Virtus enim Dei non potestati subdita est; sed unitate, et consortio ejus utitur potestatis. Illa subjecta est, quae humanae conditionis fragilitate plerumque mutatur, non quae mutari non potest. Anima carni compatitur, et animae caro, quae sibi quodam contubermo copulantur. Illa subjicitur, quae tristis est; quia scriptum est: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Illa subjicitur quae suscepta, non ex Deo Patre nata: quamquam ipsa subjectio non in specie quidem infirmitatis sit, sed in operatione virtutis; dispensationis magis temporariae arbitra, quam perpetuo servitio mancipata. Unde et ait: Nonne Deo subdita erit anima mea? 7. Cur dixit, erit, si sempiterna subjectio est? Sed quia Filius Dei qui loquebatur aeternus est, animam autem suscepit ex tempore; ideo futuram subjectionem animae suae dicit. Per ipsam ergo obedientia, per ipsam humilitas; quae tamen non ad infirmitatem potentiae suscepta sunt, sed ad magisterium disciplinae. Ipse enim Dominus Jesus cum esset in Dei forma, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, in specie inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 6-8). Sicut Apostolus dicit, non jugem et perpetuam, sed temporalem subjectionem cupiens declarare: qualis sit suscepta cum carne, et deposita cum ipsius corporis servitute. Sic etiam ad Hebraeos scriptum est. Nam cum proposuisset exemplum dicens: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech; subjecit idem Paulus: Qui in diebus carnis preces et supplicationes adhibuit ei, qui posset liberare eum de morte, cum magna voce et lacrymis: et exauditus ab illo metu. Quamquam esset Filius, didicit ex his quae passus est obedientiam: et consummatus obtemperantibus sibi causa factus est salutis aeternae: vocatus a Deo sacerdos secundum ordinem Melchisedech (Hebr. V, 6-10). Nonne igitur evidenter clamavit Apostolus dicens obedientiam illam et humilitatem non divinitatis fuisse, sed carnis? Quod enim discitur, temporale est. Quasi homo ergo ex his quae passus est, didicit obedientiam; ut consummaretur in carne, et per obedientiae transfusam in nos successionem causa fieret nobis salutis aeternae, quibus ante per inobedientiae haereditatem primus ille Adam causa factus est mortis. 8. Subjectio ergo magisterium virtutis humanae, non divinae imminutio potestatis est. Nam si illum minorem Filium et inaequalem Patri dicunt, quia erat subditus Patri Deo; numquid et matre ideo minor, quia subditus erat matri? Lectum est enim de Joseph et Maria: Et erat subditus illis (Luc. II, 51). 958 Sed pietas omnibus nobis non dispendio, sed incremento est, per quam omnibus nobis Dominus Jesus fidem infudit et gratiam; ut nos spiritu fideli subditos Patri faciat Deo. Et ideo novo et profundo consilio Apostolus ait quod ipse Patri erit subjectus in nobis, cum fuerit in omnibus plenitudo fidei, et quaedam devotionis unitas. Nunc enim quamdiu sententiis discrepamus, quodammodo regnum Christi minoramus; quia nondum ei subjecta sunt omnia, cujus regnum unitas est: Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28); sicut scriptum est. Nunc enim potestate supra omnes est, sed opus est ut sit in omnibus voluntate: volet autem, cum omnia in nobis cognoverit sui plena, et vacua delictorum. Nondum igitur subjectus est Patri; quia nondum omnia et in omnibus Christus: cum autem fuerit omnia et in omnibus Christus, erit omnia et in omnibus Deus. Unde colligitur unum esse regnum Patris et Filii, et etiam Spiritus sancti; quia qui Filium receperit, recipit et Patrem, recipit et Spiritum sanctum; quia una potestas, una gratia, una operatio Trinitatis est. 9. Meritoque addidit Dominus: Ab ipso enim salutare meum. Quasi diceret: Nolite turbari quia dixi animam meam fore Deo subditam. Anima erit subdita, quae vestri est portio: salutare autem meum ab ipso; hoc est, quia a Patre et in Patre semper sum. A Patre enim veni in hunc mundum: etsi videtis hominem, Dei Filium credite. Cum venerit autem Paracletus quem ego mittam vobis a Patre meo, spiritus veritatis, qui a Patre meo procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Et Filius a Patre procedit, et Spiritus ab ipso procedit. De unitate ergo divinitatis ambiguum nihil. Ideoque concupivit David hoc salutare Dei nobis dari; quia ipse est vita aeterna, si et Patrem verum Deum cognoscamus et Filium, quem pro nostra certum est salute venisse: sed non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Assertionem suae divinitatis sequestrat, et dispensationis humanae repraesentat officium. 10. (Vers. 3.) Ideoque adjunxit statim: Etenim ipse est Deus meus, adjutor meus, defensor meus: non movebor amplius. Haec utique quasi homo loquitur; quia in Deo spem nostram debemus reponere, no facile labamur: quamquam in eo quod locutus est: Non movebor amplius; ostendat habere se divinae insignia potestatis. Habes enim alibi dicentem: Adhuc ego semel terram movebo (Aggae. II, 7). Movit diluvio, quando praeter arcam Noe caro omnis interiit: movit cum Sodoma et Gomorrha sacro igne consumptae sunt. Haec supernae indignationis indicia sunt. Sed quia elegit genus hominum Dominus magis servare quam perdere, non movebitur amplius ad indignationem, qui venit ad misericordiam: venit ut redimeret nos suo sanguine, non ut nostrum effunderet: venit ut se offerret pro nobis, et quasi bonus negotiator 959 mercem suam proprii corporis passione servaret. 11. (Vers 4.) Et cum hoc diceret, levavit oculos suos, et vidit hinc persecutores, inde nequitias spiritales in unum convenire, et ait: Quousque irruitis in hominem, interficientes universos, hoc est: Quid delere genus festinatis humanum? Hominem nescitis me pro omnium redemptione venisse? Obtuli me pro cunctis, ut omnes mea oblatione protegerem. Hominem ergo aut pro humana omni accipimus multitudine: aut si de uno accipimus, de ipso dictum intelligimus: Irruitis, sed in hominem; quia supra Deum irruere non potestis; sicut habes alibi: Quid me quaeritis occidere hominem (Joan. VIII, 40)? Neque enim divinitas morti poterat esse subjecta, sed humana susceptio. Si ergo in me irruitis, et me vultis tenere; quid eos qui mecum sunt, vultis occidere? Satis est vobis habere quem quaeritis. Neque quaero consortem passionis, qui ad salutem omnium adjutore non egeo. Non requiro legatum, nuntium non praemitto; sed ipse me nuntius obtuli non quaerentibus: me tradidi non comprehendentibus; ut liberarem eos qui mortis laqueis fuerant comprehensi. Irruitis igitur tamquam parieti inclinato et maceriae impulsae, ignari quia veni non ut inclinarem parietem, et maceriam impellerem; sed ut solverem. Veni enim pax, ut faciam utraque unum; et medium parietem maceriae solvens, qui carnem et animam dividebat, ut unum sentire non possent: et ideo caro animae repugnabat, et subdita imperio ejus esse non poterat; quia objecti parietis obstaculo gubernaculis ejus parere non poterat. 12. Lex igitur carnis legi mentis adversabatur. Hunc parietem veterum inimicitiarum velut murum sustulit Dominus Jesus, et pervios fecit esse conventus mentis et carnis; ut in unum coeuntes, id quod erat utrique salutare, sequerentur. Paries ergo quaedam eminentia delictorum est. Unde ad pontificem Judaeorum dicit Paulus: Percutere te incipiet Deus, paries dealbate (Act. XXIII, 3); paries enim luto cementisque construitur. Hinc aedificabant Aegyptii civitates, quando Judaei lateres facere cogebantur. In Aegypto lutum conficiebatur, et populus Dei peccatum illic operabatur. Ideo gemebat, ideo exauditus et liberatus est a peccato. Ideo Lex data, promissa gratia; ut Lex peccatum ex parte resecaret, gratia omne donaret. 13. (Vers. 5.) Et cum haec nobis conferret, haec pro nobis subiret, nos pretium ejus repellebamus. Unde ait: Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; quando pretium referente Juda proditore, Judaei in loculum mittere noluerunt dicentes: Non licet nobis mittere in loculum; quia pretium sanguinis est (Matth. XXVII, 6). Damnatur hic judicio suo proditor, qui refudit pretium quod accepit, infirmus ad sacri muneris testimonium, sed validus sceleris sui testis. Unusquisque enim gravior accusator est sui, et inexcusabilem in se fert ipse sententiam. Principes Synagogae suo condemnant se judicio. Protientur enim pretium esse sanguinis quod dederunt, dam arguunt refundentem. Nam si recipiendum non fuit, nec solvendum fuit. Atque utinam aut non dedissent, aut quia dederant, nec recepissent. Repudiarunt enim quod 960 in loculum mittere noluerunt, et emerunt inde agrum in sepulturam peregrinorum. Merito ergo gentiles, quibus agri ejus qui morte emptus est Christi, sepultura profecit, jam non sunt advenae, atque peregrini: sed cives sanctorum facti sunt, et domestici Dei; quia consepeliuntur Dei Filio: Judaei autem qui passionis ejus pretium repudiarunt, peregrinantur a Christo. Tolerabilior illis vel in hoc proditor, quod confitetur errorem: illi autem crimen suum excusando acerbant. Verecundior est enim confessio post delictum. Impudenter igitur refellebant commune sacrilegium confitentem dicentes: Quid ad nos? Tu videris (Ibid., 4). Quid enim dicebat proditor, nisi hoc: Peccavi quod tradiderim sanguinem justum (Ibid.)? Quod erat crimen tradentis, quomodo suscipientis non poterat esse peccatum; cum scelus sceleri sit adjunctum, ut quem scelerate emerunt, sceleratius trucidarent? 14. Cucurri, inquit, in siti. Verum est quidem quod Dominus noster Jesus sitivit. Beata Domini sitis; quia sitivit pro nobis, et maxime in passione. Denique dixit: Sitio (Joan. XIX, 28). Tunc itaque sitiebat, quando de latere suo restinctura sitim omnium vivae aquae fluenta fundebat. Denique scriptum est: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan., VII, 38). Sed in Graeco medie positum est; quia ἔδραμον et singularem et pluralem numerum significat. Ergo etiam cucurri; et cucurrerunt, juxta Graecum possumus intelligere. Diximus autem quid exprimat, cucurri, hoc est, festinavi sitim omnium suscipere, ut universos perpetui fontis ubertate satiarem (cui enim dedero aquam, non sitiet, neque hic, neque in futurum (Joan. IV, 13), sicut dictum est ad Samaritanam); nunc dicamus quid significet: Cucurrerunt in siti. Hoc est, festinaverunt ut perfidiae suae aestu fontem vivum negantes, aeterna fauces suas ariditate siccarent; sicut ipse Dominus ait: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et fecerunt sibi contritos lacus (Jerem. II, 13). Nec mirum si sitierunt, qui aquam fontis aeterni tenere non poterant lubrici perfidiae suae rimis. Sitierunt ergo; quia se potu privaverunt spiritali, quem hauserant de consequenti petra. Unde et Symmachus ait: Τῷ δόλῷ αὐτῶν εὐλόγουν, hoc est, placuit illis in mendacio, cum objicerent falsa pro veris. Omne mendacium sitim habet, veritas ubertatem, quae in perpetuum perseverat. 15. Et quam cito probavit, quia cucurrerunt in mendacio! Ore suo, inquit, benedicebant, et corde suo maledicebant. Misera perfidorum sitis, qui aliud tenebant corde, et ore aliud loquebantur. Ubi autem fidei exundat ubertas, corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem. Quomodo autem benedixerint ore, et corde maledixerint, series Passionis ostendit, cum dicerent: Descendat de cruce et credimus ei (Matth. XV, 32). Stulti! De morte surrexit, et non crediderunt; quomodo si de cruce descenderet, credidissent? Speravit in Domino, eripiat eum: liberet nunc eum, quoniam vult eum (Psal. XXI, 9); quia illudentes potius quam optantes ista dicebant, et interrogabant utrum esset Dei Filius, verbis pacifica loquentes, corde accusationem sacrilegii cogitantes. 16. Sed haec mystica, veniamus ad moralia. Etenim quoniam non semel appetitur Christus, 961 appetitus est semel in suo corpore quod suscepit in Virgine, appetitus est frequenter in eo corpore, quod est Ecclesia; nos enim sumus corpus Christi et membra. Appetitur et in singulis sanctis suis et innocentibus, qui Domino se dicarunt. 17. Recordamur aliquem (Gratiano imperat.) proxime ab omnibus appetitum, a suis destitutum ac proditum: qui dudum in suggestu locatus imperii, subito egens omnium ab ipsis quorum haereditarium fuerat sortitus obsequium, coepit urgeri, ingruentibus in exitum, inferentibus mortem, nullo auxiliatore, nullo jam socio sui, nullo comite. Quid aliud melius dixerit, quam quod ex ipso cui se devovit, acceperat: Nonne Deo subdita erit anima mea? Hoc est, quid persequimini; quid furitis; quid insultatis? Carnem potestis interficere, animam non potestis. Vitam illam corporis potestis eripere, meritum non potestis exstinguere. Scriptum est enim: Nolite timere eos qui possunt occidere carnem, animam autem non possunt: sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28). Anima ergo quae Deo subdita est, non est humanae subdita potestati; ab ipso enim vitae fructum sperat aeternae, et perpetuae salutis auxilium. Ille ergo cui me tradidi, et necatum tuebitur, et mortuum resuscitabit, et ulciscetur occisum. Raptus est justus, ne malitia mutaret cor ejus. Mors ergo ista magis peccati fuga, quam morientis est detrimentum. 18. Etenim ipse est Deus meus, adjutor meus, defensor meus: non movebor amplius. Qui labitur, commovetur; eo quod de integritatis et innocentiae suae quadam statione defluat. Semel enim in petra Christi locatus lubricum non debet habere vestigium; sed tenere status proprii firmamentum. Unde immobilis dicitur, qui servat immobilem voluntatem, et propositum aliquod intentione animi fidelis exsequitur. Nam et Dei immobilem voluntatem legimus, sicut habes ad Hebraeos: In quo amplius Deus ostendere volens haeredibus repromissionis immobilitatem voluntatis suae, interposuit jusjurandum (Hebr. VI, 17). Recte ergo immobilis voluntas Dei, quae nullius peccati movetur illecebris. Homines vero mobiles, lubrici ad delinquendum, faciles ad errandum. Denique de Judaeis dictum est: Transeuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua (Matth. XXVII, 39). Et ipse Dominus in psalmo ait: Omnes qui videbant me, aspernabantur me: et locuti sunt labiis, et moverunt caput (Psal. XXI, 8). Caput omnium Christus est. Melius est igitur ut maneat Christus in nobis, quam aliqua nostri commotione moveatur. Unde Judaei moventes capita sua dicebant: Tolle a terra talem hunc (Act. XXII, 22). Geraseni rogabant, ut de finibus eorum recederet (Luc., VIII, 37): Ecclesia autem tenuit eum, nec dimisit eum. Ideo illa quae tenuit eum, possidet: illi qui moverunt, tenere non possunt. Pulchre autem ait evangelista quia transeuntes movebant capita sua (Matth. XXVII, 39): transeuntes, non stantes. Stamus in atriis sanctis, praeterimus in plateis. Sacerdos praeteriit, levita pertransivit: stetit ille qui vulnera inflicta curavit. 962 Et ideo illi non dixerunt qui transibant viam: Benedictio Domini super vos: benedicimus vos de domo Domini (Psal. CXXVIII, 8); stantes enim, non transeuntes sunt pedes benedicentium. Denique et vineam cujus soluta munitio est, transeuntes vindedemiant, non manentes. Transeuntes sibilant, sicut in Threnis Hieremiae legimus: Tenuerunt super te manus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem (Thren. II, 15). Ideo sacerdos non potuit coronari, levita non potuit, quia transierunt, et tamquam umbra praeterierunt. Stephanus autem martyrio coronatus est; quia stantem videbat Dominum Jesum, immobilem, non praetereuntem. Immobilis ergo fide Stephanus immobilem Christum videbat: nullo erat mortis timore commotus. Non movit se Stephanus, non movit se Christus. Commoti sunt filii proditoris, de quibus dicitur: Commoti amoveantur filii ejus, et mendicent (Psal. CVIII, 10). Eget enim medico qui movetur. Inops peccator, dives est justus; quia nullo bono deficit, qui Dominum semper inquirit. 19. Et quia inde tractus est sermo, qui dixit: Non movebor amplius; quod moveri ad culpam sit, ostendit ipse David dicens: Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos (Psal. LXV, 9). Unde et sancto dicitur a Domino Deo nostro: Tu autem hic sta mecum (Deut. V, 31); quoniam qui Deo proximus est, lapsui non potest esse vicinus. Omnis enim culpa velut adversario nisu de loco dejicere, et de proprio statu mentem movere consuevit: quod vel ab hoste, vel ab luctamine tractum videtur. Perturbat ira, incendit libido, stimulat invidia, excruciat avaritia, timor dejicit, moeror affligit. Et Petro dictum est a Domino Jesu: Veni retro post me (Marc. VIII, 33). Non dixit: Veni retro (hoc enim diabolo soli dixit) sed: Veni retro post me; non est enim retro, qui post Christum est. Sed quia errabat Petrus, sicut Dominus ipse ait ad ipsum: Quia non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Ibid.); ideo post me veni, ut incipias non humana, sed divina sentire. Ideo et hic justus rapiendus e terris ait: Non movebor amplius. Dissolvi enim, et cum Christo esse, multo melius (Philip. I, 23). Non enim labi poterit qui coeperit esse cum Christo; quia mors justo non naturae finis, sed culpae est. 20. Inter has voces subito videt agmina persequentium, et inter pericula positus non de se sollicitus; sed de his quos liberare cupiebat, ait: Quousque irruitis in hominem, interficientes universos (Supra, vers. 4)? Si me quaeritis, cur alios vultis occidere? Offero me ipse pro multis; quia pro omnibus solus se ille potuit offerre, qui auctor est omnium. Ipsius ergo quem sequebatur imitator ait (Joan. XVIII, 8 et 9): Si me quaeritis, sinite hos abire; ut impleatur sermo quem dixit Jesus: Quia non perdidi ex ipsis quemquam praeter unum (hoc enim in alio libro sententia Domini comprehendit); qui tamen sua magis periit voluntate, quam mea, inquit, severitate punitus est. Et cum ego me sponte offeram, irruitis et incumbitis tamquam parieti inclinato, et maceriae impulsae (Psalmi vers. 4); hoc est: Apex dudum nobilis sedis 963 augustae, et circumfusi toto orbe Romano validus quondam murus imperii, sicut paries inclinatus, aut maceries impulsa collabor. 21. Sed esto, ad mortem me usque appetierunt, quaesierunt ad necem dicentes: Tollamus justum, tollamus misericordem; quia gravis est nobis etiam ad videndum: sed etiam existimationem meam, castimoniam meam sauciandam falsis calumniis putaverunt; hoc est enim: Pretium meum cogitaverunt repellere; quia pretium nostrum pudicitia est, quae nos separat a pecudibus, angelis jungit. Pretium nostrum misericordia est, quae nos dum confertur inopibus, redimit a morte. Pretium nostrum fides est, quae omnes homines gentili errore et servitute depressos Christo acquisivit. Pretium nostrum bona existimatio est; quia uniuscujusque nostrum meritorum series aestimatur. Pretium nostrum munditia atque simplicitas est; quia scriptum est: Possessio pretiosa vir mundus (Prov. XII, 27); nihil enim pretiosius viro simplici. Unde Apostolus pulchre: Abundavit, inquit, in divitiis simplicitatis suae (II Cor. VIII, 2). Quid enim simplicitate ditius: quae sicut bonus paterfamilias satis sibi abundat, et sua puritate contenta, non quaerit alienum, nec abrodit; sed de se caeteros fingit? Innocens enim credit omni verbo, nec se in artes varias saepe commutat; sicut astutia quae ut sit cauta, timet omnia, nec se consiliis suis credit: versat suas ipsa sententias. Simplicitas autem timere nil novit. Hoc igitur genere pretium justi repellere tentaverunt; etsi possit et illud intelligi, quia aurum ejus manibus accipiebant, corde intimo repellebant, praedam tenentes, fidem negantes. 22. Unde et ait: Cucurri in siti; eo quod fidem quaereret, et invenire non posset, destitutus a sociis, a propriis derelictus. Sic Dominum Jesum legimus in Evangelio et esurisse, et sitisse (Matth., IV, 2, et Joan. XIX, 28); cum esuriret fidem nostram, sitiret opera nostra, quaerere videretur aliena. Aut ut ad sitim corporis referamus, quanta indignitate dicit: Cucurri in siti? hoc est: Ego sitiebam, cum alii mea vina ructarent; et ex illo suggestu sublimis imperii, opulentiaque regali, ad extrema sitis plebeia quadam vilitate deductus sum. 23. Et quia Graecus habet ἔδραμον, quod significat et cucurri singulariter, et cucurrerunt pluraliter, potest et sic intelligi: Cucurrerunt in siti, quorum fauces aestu nimio fundendi mei sanguinis aruerunt. Sicut enim est sitis fidei, ita et perfidiae. Sitim illam justus sitit, qui ait: Sitivit anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 3). Istam perfidi, quorum lingua prae siti aruit. Quam sitivit ille qui inter convivii dapes et pocula constitutus, innocentis convivae necem moliebatur Augusti? Nonne tibi videbatur, impie, cum manducares, caedem parares, quod humana sub dentibus tuis ossa crepitarent? 964 Cum vinum biberes, et parricidium cogitares, quod illis poculis sanguinem tibi innocentis infunderes? Ita prorsus alicnus non solum ab imitatione, sed etiam a lectione divina; ut non tibi veniret in mentem versiculus ille psalmorum: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 14 et 15). Atque ille alius, cujus meminit in Evangelio ipse Dominus Jesus: Qui edebat mecum panem, levabit super me calcaneum suum (Joan. XIII, 18). 24. Quid tibi faciam Ephraem; quid tibi faciam Juda (Ose. VI, 4)? Plures reliquisti nobis proditionis tuae et fraudis haeredes; haec enim etiam ad proditorem Judam potest per apostrophen derivari. Prodidisti vitam, regnum, Dominum. Sed Jesus Dominus semel in se, frequenter in servulis suis proditur. Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi, inquit, fecistis (Matth. XXV, 40). Tu commissos tibi loculos et pecunias pauperum suscepisti, iste provincias sibi creditas. Tu apostoli honorem, ille militiae dignitatem, administrationis infulas. Numero honores ejus, ut crimen exaggerem. Convivii violastis uterque consortium: tu tamen de convivio ad proditionem surrexisti, iste ad necem; hoc est, tu, licet in scelere, verecundior, qui negasti quod inferendam necem credideris Domino quem prodebas, qui pretium refudisti; ne residere apud te merces parricidii videretur. Iste non solum tenuit acceptam, verum etiam extorsit non oblatam mercedem proditionis. Iste non solum deceptus non est alieno mendacio: sed fefellit suo, et fefellit ut occideret. Et cum ille convivium recusaret, qui se videret esse perimendum, iste sacramentum obtulit; ne qua periret sibi cumulandi pars criminis. Postremo superioris proditoris pecunia profecit ad sepulturam peregrinorum: iste sepulturam integram suo principi denegavit. 25. Nec defuit qui manus lavaret dicens: Innocens sum a sanguine justi hujus (Matth. XXVII, 24); in quo se Pilatus non diluit, sed inquinavit: et implicavit, non exuit. Nam etsi nullum pondus in perditorum judiciis, tamen vinculum majus in confessionibus. Justos enim non aliena absolvit sententia, sed sua vita: injusti se ipsos vehementius suis vocibus alligant, qui alios alligare non possunt. Tamen ne huic quoque deesse confessio propria videretur, juravit ut pejeraret. Lavit manus, cum Evangelium tangeret: ne quid deesset exemplo. Lavit aqua manus, ut sceleratius inquinaret innocentis sanguine. Nec Herodes defuit, cui alter Pilatus se placiturum credidit, si captum principem destinasset. Quid illud quoque dicam, quod is quoque vestem dealbatam indutus est ad illudendum: postea quoque regia veste donatus est ad moriendum; ne amisisse honorem debitum 965 videretur? Nam etsi scelere interiit, jus tamen collatae sibi potestatis etiam mortuus reservabat, eorum ipsorum a quibus negabatur, vel ministerio, vel assensu. 26. Addebatur huic tanto sceleri pompa feralis; nisi is qui impatienter ista deflebat, cognitis quae parabantur, justo commotus dolore increpasset victorem superbum, tyrannis illa, non regibus inferri solere. Sic horrore flagitii territus deposuit teterrimi sceleris apparatum. Nec petitor igitur sepulturae defuit, etsi Joseph ille qui justus dicebatur, defuit. Sed longe Maximus saevior denegabat, quod ipse Pilatus auferre non potuit. In quo parricidae humanitas defuit, innocenti tamen non defuit gratia: et ad tempus assumpta patientia, vindicta paululum comperendinata est. 27. (Vers. 6, 7.) Ideoque ait: Verumtamen Deo subjecta est anima mea; quoniam ab ipso est patientia mea. Quia ipse est Deus meus, et salutaris meus, susceptor meus, non emigrabo. Hoc est, numquid sepultura corporis negata perpetuae quietis mansionem mihi abstulit? Habeo habitaculum meum in Domini tabernaculo, et in sancto monte ejus requiescam. Non emigrabo humano scelere; quia Domini favore susceptus sum; quia neque mors, neque gladius, neque tribulatio a charitate Christi me separare poterunt. Non enim innocens de tabernaculis justorum, sed peccator emigrat. Migrant Judae proditoris haeredes, de quibus et similibus eorum merito dicitur: Commoti amoveantur filii ejus, et mendicent; ejiciantur de habitaculis suis (Ps. CVIII, 10). 28. Quod bene et ad Dominum Jesum Christum refertur, qui cum descendisset in terras, ut crucifigeretur, ut sepeliretur; non emigravit a Patre, sed in Patre mansit. Traditus sum, et non egrediebar (Ps. LXXXVII, 9). Nec deposuit quod erat, sed reservavit: nec desivit esse in Dei forma, sed perseveravit: non immutata per susceptionem corporis Dei gloria, sed manente, triumphum acquisivit, potentiam non amisit. Unde ipse ait: Amodo videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Marc. XIV, 62). 29. (Vers. 9.) Unde convocatos gentium populos, et acquisitos Patri, suo sanguine, hortatur ad fidem dicens: Sperate in eum omnes conventus plebis meae; hoc est, non solus Israel, sed omnes, inquit: nec solae reliquiae, sed etiam gentium plenitudo: nec solae gentes, sed Israel; cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Quis potest divina mysteria comprehendere? Quorum tanta multitudo est, ut jure Paulus miretur, meritoque dixerit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33)! Repulsae gentes sunt, 966 ut eligeretur Israel: caecatus est postea Israel propter vocationem gentium; et caecati Israel reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt, postquam intravit gentium plenitudo. Ita culpa Israel profuit gentibus: fides gentium Israelitem populum liberavit. 30. Effundite, inquit, coram illo corda vestra. Qui induit fidem, prius perfidiam debet exuere, evacuare cor suum omni labe malitiae; ut capax fiat cor ejus gratiae spiritalis. Ideoque Apostolus ait: Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23). Cum enim effunditur vetus malitia, nova sumitur gratia, qua unusquisque renovatur. Dicit ergo Filius Dei: Effundite coram illo corda vestra; quia sciebat Patrem esse dicturum: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28). Est etiam illa traditio, ut cor nostrum videamur effundere, quando omnes cogitationes alicui et voluntates nostri cordis aperimus. Ergo jactemus in Deum cogitationes nostras, nec aliquid eum latere credamus. Effundimus cor nostrum coram ipso, cum disceptationes exinanimus humanas. 31. (Vers. 10.) Verumtamen vani filii hominum: mendaces filii hominum in stateris ut decipiant. Si vani filii hominum, et mendaces filii hominum, possunt non vani esse filii Dei; qui non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri; sed ex Deo nati sunt. Nam filii hominum videntur sibi ponderare aequitatem et gravitate severioris judicii examinare justitiam, duri aliis, sibi remissi, operibus iniqui, sermone censores. Unde Salomon ait: Exsecrabile Domino duplex pondus, et statera fallax non bona (Prov. XX, 23). In quo significat eos qui rapinam inexplebili corde meditantur, et sobrietatem fronte praetendunt. Tales scribae Judaeorum sunt, qui onera gravia aliis observantiae durioris imponunt, non habentes rectum jugum animae suae; sed propensa iniquitate curvati: ipsi autem suorum refugi praeceptorum sunt Invenitur itaque in avaritia tamquam in radice vitiorum omnium, quae sit caput iniquitatis et fomes: quam homo renuntians mundo, et consepultus Christo per baptismatis sacramentum, qui sit mortuus saeculo, declinare debet atque defugere. 32. (Vers. 11.) Nolite, inquit, sperare in iniquitate, et rapinam nolite concupiscere: divitiae si fluant, nolite cor apponere. Vides quia affluunt, non vides quia praeterfluunt? Nudus es natus, nudus moriturus es. Quid excipere quaeris quod tecum auferre non possis? Fluenta sunt quae miraris: quomodo veniunt, sic transeunt et recedunt. Solus Jordanis retrorsum conversus est, in quem descendisti: 967 qui te admonet, ut in ipsum naturae fontem et originem revertaris, quae te nudum, non veste amictum edidit; ut discas superflua non requirere. Hoc quod erubescis, esse te nudum, culpa docuit, non natura. Nulla enim esset verecundia genitalium, si culpa non esset. Neque enim caetera animalia vestiuntur, ut tegantur; neque vestiuntur, ut muniantur. Satis munita sunt omnia naturae suae tegmine; nos dum superflua quaerimus, tegmen naturae amisimus, jus commune perdidimus. Ideoque in hoc psalmo ascribitur doctrina medicabilis; quia vel Idithum, vel se ipsum illius nomine, exercitio spiritali, subeundis tentationibus erudivit, ut in angustiis quis positus subjiciat se Deo; et si peccavit ante, peccare desistat, nec recidivo errore moveatur. 33. (Vers. 12.) Semel locutus est Deus, duo haec audivi. Semel locutus est Deus, et plura audita sunt; quia non per litteras et syllabas est locutus. Locutus est per aenigmata, locutus est per visiones, locutus est per divisiones gratiarum, locutus est per Spiritum singulorum. Nos autem plura loquimur, et vix audimur. Semel locutus in Lege est, eadem iterum locutus est in Evangelio. 968 Aut fortasse, ut ego puto, quia multifariam locutus est in prophetis, novissime autem locutus est in filio suo. Semel locutus est, quando locutus in Filio est; et audita sunt etiam illa quae ante audita non erant ab iis quibus locutus fuerat per prophetas. Semel ergo locutus est in novo Testamento, et vetus auditum est Testamentum, quod non audiebatur; quia ipse Dominus dixit de populo Judaeorum: Videbunt, et non videbunt: audient, et non audient (Marc. IV, 12). Audient aure corporea, sed non audient mentis auditu. 34. Nobis ergo, hoc est, Ecclesiae, semel locutus est, et duo audita sunt; quia et illa audivimus et intelleximus, quae non intellexerunt, qui legerunt: non audierunt, qui audierunt. Solus enim Christus aurem aperuit humanam ad cognoscenda mysteria; solus libri signaculum solvit, et resolvit aenigmata prophetarum. 35. (Vers. 13.) Ideoque ipse reddet unicuique secundum opera, in quo et qualitatem operum comprehendit; ut aut complurium et meliorum restituat praemia meritis singulorum; aut contra et numero gravemur, et acerbitate meritorum. Explicit Tomi Decimi Quarto Pars Prior