10 | 12 |
IN PSALMUM XLVIII ENARRATIO.
recensereHujus titulus est: In finem filiis Core, Psalmus David. 1. (Vers. 1, 2.) 945 Audite haec, omnes gentes: auribus percipite omnes qui habitatis orbem terrae. In principio ipso vocem Domini salutaris agnoscimus gentes vocantis ad Ecclesiam; ut errori renuntient, veritatem sequantur, et pii cultus munus agnoscant. Sed quia serpentis venenis infecta erant corda successionis humanae, et peccatis obnoxia conscientia dum desperat veniam, se revocare non poterat: remedium pollicetur, indulgentiam sponte pietatis suae largitate promittit; ut reus non timeat, bene conscius gratuletur, quod bono domino exhibeat ministerium servitutis, qui noverit peccata donare, honorare virtutes. Denique eadem serie vocationis etiam in Evangelio nos Dominus adhortatur dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 28 et 29). Deinde jugum suum suave, et onus leve esse commemorat; quoniam qui desperaverit medicinam, sanus esse non poterit. Et ideo omnibus grata est mansuetudo, quae vulnera interiorum curat animorum. 2. Venturus igitur ad aegrotos, venturus ut medicus, qui gravia ulcera nostra curaret; medicamenta proponit, ut videant homines, et ad remedium salutis fida sedulitate concurrant. Sic illa in Evangelio meruit sanitatem, quae profluvio sanguinis per duodecim annos laborabat. Audivit medicum venisse, festinavit contingere dicens: Si tetigero fimbriam ejus, salva ero (Matth. IX, 20 et 21). Intra se hoc dixit, et Christus audivit: et tetigit fimbriam, et virtus de Salvatore processit, quae curavit aegram, firmavit invalidam, profluvium statuit, pietatem probavit. Similiter ergo et hic omnes gentes vocat ad sapientiae fontem atque prudentiae: redemptionem omnibus pollicetur, ut nemo trepidet, nemo desperet, ubi nullus excipitur; sed omnis anima invitatur ad gratiam, ut sine pretio redimatur a crimine, et fructum vitae adipiscatur aeternae. 3. Hic sensus est psalmi, quem suo ordine digeremus, cum explicuerimus superiorum vim qualitatemque verborum. Praecipiuntur enim audire gentes, et auribus percipere qui inhabitant orbem terrae. Illum utique orbem terrarum, de quo supra dixit: Domini est terra et plenitudo ejus: orbis terrarum, et qui habitant in eo. Ipse super maria fundavit eum: et super flumina praeparavit 946 eum (Psal. XXIII, 1 et 2). Quam Graeci οἰκουμένην dicunt, eo quod inhabitetur a Christo; sicut ipse dixit: Quoniam inhabitabo in illis; inhabitat enim, ut impleat quae vacua videbantur. Quae est ergo οἰκουμένη; nisi sancta Ecclesia, templum Dei, et habitaculum Christi? Nec incongrue Latini dissono quidem sermone, sed pari sensu, orbem terrae nuncupaverunt; eo quod vita sanctorum qui inhabitantur ab Spiritu, sicut rota in orbem sine ulla cursus sui offensione volvatur. 4. In tribulationibus igitur fundatur Ecclesia, in tempestatibus et procellis, in sollicitudinibus et moerore, in rebus adversis et in fluminibus praeparatur. In quibus fluminibus? Audi dicentem: Elevaverunt flumina vocem suam (Psal. XCII, 3). Audi et in Evangelio: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu quem accipiebant credentes in eum (Joan. VII, 38 et 39). In his ergo fluminibus praeparatur Ecclesia, in quibus profluit Dei gratia. Hi sunt fluvii qui aure percipiunt verbum Dei, et loquuntur; ut verbum infundant pectoribus singulorum. Ideoque Scriptura discretionem fecit dicendo: Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, omnes qui habitatis orbem terrae. Possunt omnes audire, non omnes tamen auribus percipere, nisi Electi Dei. Ideoque Salvator dicit: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Illas aures dicit interioris hominis spiritales, cujus et nares legimus, dicente Job: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job XXVII, 3). Non omnes homines has aures, et has nares habent. Alia est enim forma corporis, alia gratiae spiritalis. Qui spiritalis est, audit omnia, dijudicat omnia: animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Hic enim terrigena est, ille coelestis. 5. (Vers. 3.) Ideoque addidit: Quique terrigenae, et filii hominum: simul in unum dives et pauper, ut universos vocaret. Quis est terrigena, nisi filius hominis? Quis est spiritalis, nisi Dei Filius? Ille ex sanguine concretus, et ex carnis et viri voluptate generatus: iste ex Deo natus. Alius dives in omni verbo, et scientia: alius pauper, gratia tamen dives; quia et pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum. E contrario est et dives in superbia, et pauper in humilitate. Omnes vocantur ad Ecclesiam, ut omnes redimantur a Christo. Qui aeger est, medicum invenit; qui sanus, sapientiam acquirit; captivus redemptorem, liber remuneratorem. Omnes aedificat Scriptura divina. In ea invenit 947 unusquisque, quo aut vulnera sua curet, aut merita confirmet. Simul autem in unum divitis et pauperis facta vocatio, in quamdam humilitatem aequalitatemque nos provocat; ut neque dives fastidiat inopem, neque diviti pauper invideat: sed utrumque sibi gratia una connectat; quia et Dominus pauper factus est, cum dives esset; ut idem et pauperum salvator esset et divitum. 6. (Vers. 4.) Et subtexuit: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Merito omnes vocantur, quia omnibus sapientiae fons abundat, nec thesauro pecuniario comparatur, quae pretiosior thesauris omnibus declaratur. Ideoque nec dives avertitur, nec pauper excluditur; quia sapientia non facultates discriminat, sed voluntates. Ille aptior, qui prior affectu, et proximus disciplina. Quod si meditatio cordis prudentiam loquitur, quanto magis perfecta doctrina! Deinde admonemur non tumultuarium proferre sermonem: sed exercitio quodam meditationis, et statera mentis internae examinare dicenda; quia scriptum est alibi: Statera fallax non bonum (Prov. XX, 23). 7. (Vers. 5.) Inclinabo ad parabolam aurem meam: aperiam in psalterio propositionem meam. Sapiens auditor intendit, atque inclinat aurem suam, ut intelligat parabolarum figuras. Ipsum aurem suam dicit Salvator, qui aurem habet audiendi. Aperit etiam Dominus clausam propositionem suam; cum aptum organum sibi et vas electionis invenerit, quod psalterium vocat: cujus similis Paulus dulcis gratiae cantilenam nervis omnibus sibi concinentibus resultavit, sancti Spiritus plectro interiorem chordam, exterioremque pulsando, ut et lingua oraret et mente. Ideoque ait: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15). Hujusmodi ergo virum Christus multo ante promittit, per quem manifestaret abscondita, et involuta prophetici obscuritate sermonis aperiret. Bonum psalterium, cum fidei vita consentit, et caro animae, virtuti aspirat voluntas. Hoc est dulce psalterium, ubi canora est disciplina vivendi; ut impleatur illud quod scriptum est: Clara erit lingua mutorum (Esai. XXXIII, 6). 8. (Vers. 6.) Sequitur: Ut quid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Hoc est, cum os meum loquatur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam, in die judicii timere quid possum; nisi forte calcanei mei iniquitas mihi sit abluenda (Cf. August. l. I contr. Jul. Pel., cap. 3) ? Alia est iniquitas nostra, alia calcanei nostri, in quo Adam dente serpentis est vulneratus, et obnoxiam haereditatem successionis humanae suo vulnere dereliquit, ut omnes illo vulnere claudicemus. Unde Dominus discipulis pedes lavit, ut lavaret venena serpentis: et Petrus reprehenditur quod excusabat, ne sibi Dominus pedes lavaret. Ideoque dictum est ei: Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem (Joan. XIII, 8). Quo audito, non solum pedes, sed etiam manus obtulit abluendas. 948 Cui Dominus respondit: Qui lotus est, non habet necesse ut iterum lavet, nisi ut pedes lavet: sed est mundus totus (Ibid., 10). 9. Ergo David dicit: Iniquitates meae superposuerunt caput meum (Psal. XXXVIII; 5); qui se noverat in iniquitate esse conceptum, et in delictis a matre esse generatum. Dominus autem qui sua peccata non habuit, nec cognovit proprias iniquitates, ait: Iniquitas calcanei mei circumdabit me; hoc est, iniquitas Adae, non mea. Sed ea non potest mihi esse terrori; in die enim judicii nostra in nobis, non alienae iniquitatis flagitia puniuntur. Unde reor iniquitatem calcanei magis lubricum delinquendi, quam reatum aliquem nostri esse delicti. Meritoque Dominus qui pro nobis universa suscepit: Lavemus, inquit, et pedes, ut calcanei lubricum possimus auferre; quo fida statio possit esse virtutum, et ne paterno quis errore labatur, qui suo paratus est stare proposito: et non metuat lubricum haereditatis, qui cupit vestigium tenere virtutis. Iniquitas ergo calcanei nostri praevaricatio est Adae, per quam prolapsus est in contemptum et dissimulationem coelestium mandatorum. 10. Est etiam iniquitas calcanei, Judae haesitanda proditio. Calcanei ideo, quia scriptum est: Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum suum (Psal. XXXVII, 18). Bene et ibi suum, et hic meum dixit: suum, quia Christus sine iniquitate, haec autem solius iniquitas proditoris: meum autem calcaneum, quasi ultimum sui corporis Judam Christus appellat, cujus nos sumus corpus et membra. Apostoli praestantiora et actuosa membra sunt Christi: Judas calcaneum, quasi extrema pars corporis serpenti obnoxia, et patens vulneri. Primum ergo calcaneum Adam, secundum calcaneum Judas. Ille lapsus totius haereditatis, hic solius proditoris, qui haereditatem implicare non potuit; quia jam non carnales sumus, sed Redemptoris haereditas, Scriptura dicente: Est haereditas credentibus in Domino (Esai. LIV, 17). 11. Est et illa iniquitas calcanei sui, quae circumdedit Christum: Circumdantes, inquit, circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum in eos (Psal. CXVII, 11). Calcaneum ejus Synagoga est, decor et gloria vultus ejus Ecclesia; sicut scriptum est: Dominus regnavit, decorem induit (Psal. XCII, 1). 12. (Vers. 7.) Illi ergo sunt calcaneum, de quibus dicit: Qui confidunt in virtute sua, quique in abundantia divitiarum suarum gloriantur. Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11). Quod de Judaeis dictum est. Sed et omnes qui luxuriose vivunt, et non tenent caput, calcaneum Christi sunt. Sed haec generalia, quae late patent. Caeterum specialiter de Juda locutus est proditore, qui sibi validus et dives apostolatus gloria videbatur. 13. (Vers. 8, 9.) Denique de Passione Domini sermo contexitur Frater non redimit, redimet homo; nec dabit Deo propitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae; hoc est, ut quid timebo in die mala? Quid enim potest mihi nocere, qui non solum non indigeo 949 redemptore, sed ipse omnium sum redemptor? Alios liberos faciam, et pro me ipso ipse trepidabo? Ecce faciam nova omnia, quae supra ipsum germanitatis affectum sint atque pietatem. Quem frater eodem matris utero effusus in lucem redimere non potest, quia parilis naturae infirmitate retinetur, redimet homo: sed ille homo de quo scriptum est: quia mittet illis Dominus hominem, qui salvabit eos (Esai. XIX, 20); qui de se ipso dixit: Quaeritis me occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII, 40). Sed quamvis homo sit, quis cognoscet eum? Quare nemo cognoscet? Quia sicut unus Deus, ita et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Ipse est solus qui redimet hominem, vincens pietate germanos; quia pro alienis sanguinem suum fudit, quem nemo potest offerre pro fratre. Itaque corpori proprio non pepercit, ut nos redimeret a peccato: et dedit semetipsum redemptionem pro omnibus; sicut verus ejus testis asseruit apostolus Paulus, qui ait: Veritatem dico, non mentior (Rom. IX, 1). Sed quare solus hic redimet? Quia nemo potest eum aequare pietate; ut pro servulis suis animam suam ponat: nemo integritate; omnes enim sub peccato, omnes Adae illius subjacent prolapsioni. Solus Redemptor eligitur, qui peccato veteri obnoxius esse non possit. Ergo per hominem, Dominum Jesum intelligamus, qui suscepit hominis conditionem; ut in carne sua peccatum omnium crucifigeret, et chirographum universorum suo cruore deleret. 14. Sed forte dicas: Quomodo redempturus frater negatur, cum ipse dixerit: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23)? Sed non quasi frater nobis, sed quasi homo Christus Jesus, in quo Deus erat; nobis peccata dimisit. Sic enim scriptum est: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). In illo Christo Jesu, de quo solo dictum est: Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Non ergo quasi frater, sed quasi Dominus habitavit in nobis, cum habitaret in carne. Cum igitur reconciliaverit Deo mundum, utique ipse reconciliatione non eguit. Pro quo enim peccato suo propitiaret Deum, qui nulla peccata cognovit? Denique didrachma poscentibus Judaeis, quod pro peccato dabatur ex Lege, dixit ad Petrum: Simon, reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis, aut ab alienis? Respondit Petrus: ab alienis. Cui dixit Dominus: Ergo liberi sunt filii. Ut autem non faciamus illis offendiculum . . . . mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle; et aperto ore ejus, invenies staterem: illum tollens dabis pro me et pro te (Matth. XVII, 24 et seq.). Ostendit quod non pro se propitiationem debeat peccatorum; quia servus peccati non erat, sed ab omni erat liber errore Filius Dei. Filius enim liber, servus est in reatu. Ergo liber iste ab omnibus, nec pretium redemptionis animae suae dat, cujus sanguinis pretium poterat abundare ad universa mundi totius redimenda peccata. Recte ergo alios liberat, qui pro se nihil debeat. 15. (Vers. 10.) Plus adjicio. Non solum pro se Christus pretium non debet suae redemptionis aut propitiationem pro peccato, sed etiam si de fideli quocumque homine accipias, possit intelligi quia non debeant singuli propitiationem suam; quia propitiatio omnium Christus est, et ipse est universorum 950 redemptio. Cujus enim hominis sanguis jam idoneus est ad redemptionem sui, cum pro redemptione omnium suum sanguinem Christus effuderit? Est ergo cujusquam sanguis qui Christi possit sanguini comparari? Aut quis tam potens homo, qui pro se propitiationem suam dare possit supra eam propitiationem, quam in se obtulit Christus, qui solus Deo mundum reconciliavit per suum sanguinem? Quae major hostia; quod praestantius sacrificium; qui melior advocatus, quam qui pro peccatis omnium factus est deprecatio, et animam suam dedit pro nobis redemptionem? Non quaeritur ergo propitiatio, aut redemptio singulorum; quia omnium pretium sanguis est Christi, quo nos redemit Dominus Jesus, qui solus Patrem reconciliavit: et laboravit usque in finem; quia nostrum laborem ipse suscepit dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis . . . et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Vide laborantem: Laboravi olamans, raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII, 4). Et alibi: Issachar quod bonum est, concupivit requiescens inter fortes. Et infra: Supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola (Gen. XLIX, 14 et 15). Ergo homo non dabit jam propitiationem suam, nec redemptionem; quia semel ablutus est a peccato per sanguinem Christi. Laborabit tamen, ut servet praecepta vivendi, et a mandatis coelestibus non recedat. Dum vivit, in labore sit, et perseveret in eo; ut vivat in finem, ne et ipse morte moriatur, cum sit jam redemptus a morte. 16. (Vers. 11.) Qui autem servaverit mandata vitae, non videbit interitum, cum viderit mori eos, qui sibi sapientissimi et prudentissimi in hoc saeculo videbantur. Quod specialiter ad scribas et pharisaeos spectat, qui sibi cathedras in synagogis vindicant, quasi sapientiae principatum. Qui vere frustra laborant, cum putant quia per didrachmum liberentur, cum spiritale pretium animae suae, atque illud singulare Dominici corporis sacrificium, inani quadam Legis interpretatione contempserint, refugientes baptismatis sacramentum. Neminem enim sanguis redemit hircorum atque taurorum: sed omnes unus sanguis liberat Christi, cujus in Levitico figura, non veritas est. Non enim per didrachma, sed illius solius sanguinis pretio liberamur. 17. Simus ergo docibiles Dei; ut nemo nostrum videat interitum in illo die, quando damnabuntur morte perpetua sapientes istius mundi, vel principes Judaeorum, quando simul insipiens et stultus peribunt. Non idem est utrumque. Stultus est qui nihil sapit, et stulta intelligit: insipiens, qui male sapit. Dixit insipiens, quia non est Deus. Quomodo iniquus, non quia aequitatem nesciat, sed quia improbitate cordis sui iniqua committat: improbus quoque dicitur; eo quod probitatem malitia sua destruere velit, non quia probitatem ignoret. Ipse ergo insipiens et stultus quando pereunt, alienis relinquunt divitias suas; suum enim et legitimum stultitiae et improbitatis haeredem reperire non possunt. Legitimi enim dicunt: Quia filii Dei sumus. Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et simul glorificemur (Rom. VIII, 16 et 17). Insipientes ergo divitias non habent, quia nec haereditatem habent. Non habent divitias infidi, non 951 possessionem; fideli enim totus mundus possessio est. Non habent haereditatem, quia sola est haereditas credentibus in Domino. Suas autem divitias habent. Ideoque avarus dicit: Non habeo quo congregem fructus meos (Luc. XII, 17); non enim verus fructus, sed avari fructus, pecunia est. Et Dominus avaro dicit: Vade, vende bona tua . . . et veni; sequere me (Matth. XIX, 21). Non enim perfectum bonum est patrimonium, sed haec sunt avari bona, quae in emolumento aliquo constituta sunt. Vende, inquit, quae putas tua esse; cum tua non sint, quia ad alios fluminis modo transeunt: et sequere me, ut bonum immortale cognoscas. Sapientes ergo in interitum deducuntur, quibus Deus abscondit, quae parvulis revelavit. Peribunt simul, et in uno eodemque loco erunt insipiens et stultus, et alienis relinquent divitias suas; quia non invenit nequitia legitimum successorem. 18. (Vers. 12.) Et sepulcra eorum domus illorum in saeculum, tabernacula eorum in progenie et generatione: invocaverunt nomina eorum in terris ipsorum. Ubique Scriptura sepulcra pro vilibus ducit, quibus degeneres, et vitae hujus cupidi comparantur. Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11). His ergo qui ad diem et de die vivunt, sepulcra pro domibus sunt. Domus enim justorum non in terra est, sed in coelo; sicut Apostolus docuit dicens: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Ipsa est domus nostra, quae domus est Christi. Unde ait Scriptura: Et Moyses quidem fidelis in tota domo ejus, tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda essent: Christus vero tamquam filius in domo sua (Heb. III, 5 et 6). Piis ergo domus est Ecclesia, piis patria coelum est. Ideoque justus ait: Advena ego sum apud te in terra et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Luxuriosis domus sepulcrum est. Denique tamquam in sepulcro vivunt, qui possunt dicere: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Esai. XXII, 13), resurrectionem ante oculos non habentes. Ideoque tumulis suis affixi atque attumulati adhaerent, quia resuscitari se posse non crediderunt. Habitaculum ergo illis in suo busto est, et tabernaculum eorum in progenie et generatione terrena est; qui vermes sui corporis haeredes relinquunt; ut hic tantum sit memoria eorum, et in aeternum transire non possit. 19. Denique nomina eorum in terris ipsorum; quia opera eorum corruptibilia atque terrena. Et ideo ibi scribuntur eorum nomina, ubi vivere maluerunt. Qui autem elevaverunt opera sua, iis dicitur: Nolite gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt: sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Hinc ergo intelligamus quia non otiose Dominus eos arguit, qui aedificabant sibi sepulcra, vel tumulos prophetarum, et exornabant ea (Matth. XXIII, 28). Condemnantur enim Judaei, qui prophetis quos occiderant, terrena solatia, non aeterna praemia deferebant. Ideoque prohibet, ut discipulus suus sepeliat patrem (Matth. VIII, 22); quia aeterno Patri sine cessatione esse debet intentus. Et in Esaiae libro scriptum est: Quid, inquit, quia aedificasti et excidisti tibi sepulcrum (Esai. XXII, 6)? Et reprehenditur Maria, quae Christum in tumulo requirebat. Relinque sepulcra, quae reliquerunt, qui audita voce Domini in ipsius passione surrexere de tumulis. Noli inter 952 mortuos habitare, qui vivis. Audi vocem resuscitantis Jesu: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; ut lumen tibi Christi infundatur (Ephes. V, 14). Alterum lumen ejus Spiritus sanctus est, qui apostolis sanctis in dispersione linguarum tamquam ignis illuxit. 20. (Vers. 13, 14.) Sequitur: Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis quae sine sensu sunt; et similis factus est illis. Haec via eorum in offendiculum ipsis: et postea in ore suo complacebunt. Quia non intellexit homo, cum in honore esset (est autem honor, quia ad imaginem Dei factus est, factus est rationis capax), comparatus est jumentis, quae sensum non habent: qui autem intellexit, angelis comparatur. Et ideo hic bonorum operum claritate magnificatus est: ille sicut equus adhinniens aestimatur colluvione vivendi, quae viae offendiculum affert in turpitudine et obscenitate viventibus. Insipientia enim viri contaminat vias ejus. Hujusmodi autem viri vivunt secundum appetentiam suam, quae offendiculum creat, et post offendiculum complacebunt in ore suo, sed non in corde. Non enim boni, de quibus dicitur: Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Psal. LXI, 5). Quo responsum est etiam iis qui habent in codicibus suis ita scriptum: Et postea in ore suo benedicent. Verbum enim tuum prope, et in ore tuo sit, et in corde. 21. (Vers. 15.) Sicut oves in infernum deducentur: nors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutinum; et auxilium eorum veterascet in inferno, a gloria eorum. Qui noluerunt ut pasceret eos Christus, depascet eos mors. Quis ergo dimittat bonum pastorem, qui pro ovibus suis animam suam ponit, quia pertinet ad eum gregis sui cura? Aut quis eligat mercenariam mortem, quae operum pessimorum digna mercede referatur? Simul cognosce, o homo, quia Christus verus est pastor, qui suos pascit ad vitam. Mors subintravit, quae ad interitum adducit alienos, et devorat eos, quibus potest propter eorum flagitia praevalere. Quibus licet in hac vita studium potentiae fuerit et divitiarum, ut aliis domi narentur: sed in resurrectione erit servitus, cum justis matutinus splendor illuxerit: quorum figura est, quod Jacob dominus praeponitur fratri. Miserabilis itaque servitus, ut eo tempore quo alii vocantur in gloriam splendoris et luminis, horum gloria veterascat et consumatur in tenebris inferorum. Meritoque de his dicitur: De honore suo et gloria sua expulsi sunt; quia temporalis haec gloria. 22. (Vers. 16.) Verumtamen Deus liberabit, inquit, animam meam de manu inferni; cum acceperit eam. Bene hoc dicit, qui sciebat animam suam in inferno non derelinquendam. Descendit enim, ut captivos absolveret de faucibus inferorum, non ut in his captiva remaneret. 23. (Vers. 17.) Ergo quoniam haec, quae in isto saeculo sunt, nobiscum transire non possunt; ideo tibi dicitur: Ne timueris cum dives factus fuerit homo: et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quoniam non cum morietur, accipiet omnia: neque simul descendet cum eo gloria domus ejus. Noli, inquit, expavescere divitias, et potentiam divitis, et gloriam saecularem; quoniam caduca illa sunt, et citius 953 abeunt quam venerunt. Somnium est iste thesaurus: evigilas, et recessit; quoniam qui potuerit crapulam mundi istius edormire, et sobrietatem virtutis assumere, ista contemnit, et pro nihilo pecuniam ducit. Neque timueris cum multiplicatam gloriam domus alicujus potentis audieris. Inspice diligenter, et vacua est, quae nihil habeat in se de fidei plenitudine. Et quid de domo dicam? Vacuus erat totus hic mundus antequam numero credentium eum Christus impleret. Ideoque scriptum est: Judicabit inter gentes, replebit ruinas (Psal. CIX, 6). Quid enim aliud erat ante in hoc mundo, nisi ruina perfidiae? Quid est ruina? Audi dicentem: Ubi ruina, ibi et aquilae (Matth. XXIV, 28); id est, ubi ruina, ibi et resurrectio. Ruina, vacua firmitatis est: resurrectio, plenitudo vivendi est. Ideoque nos Adae illius ruina vacuavit, sed Christi replevit gratia. Ideo se ille exinanivit; ut nos repleret, atque in carne hominis plenitudo virtutis habitaret. Quid sit ruina, cognosce. Dum vivit homo, infusus est spiritu: ubi mortuus fuerit, vacuus utique hujus vitalis est spiritus. Multo magis vacuum facit amissio gratiae spiritalis, quem gratia replere consuevit; ut possimus dicere: Quoniam nos omnes de plenitudine ejus accepimus, et gratiam pro gratia (Joan. I, 16). De alio dicitur: In vacuum laboravi (Esai. XLIX, 4): justus autem sicut odor agri pleni. 24. (Vers. 18.) Quid autem non vacuum, quod saeculare atque mundanum; cum recte dixerit, qui mundum istum sobria virtute contempsit: nudus sum natus, nudus et moriar (Job. I, 21)? Numquid secum quis potest auferre quae possidet? Hic omnia derelinquit, solus intrat in tumulum, et vacuum illius divitis est sepulcrum, quem nec ipsa terra capiebat. Unde dictum est: Numquid soli habitabitis super terram? Numquid descendit in illud sepulcrum gloria domus ejus aut copiae (Esai. V, 8)? Vide vim Scripturae. Gloria saeculi non descendit cum peccatore, sed gloria virtutis ascendit cum innocente. Et ut compendiosius dicamus, gloria hominis cum ascendente ascendet: cum descendente non descendet. Quod gratiae est ac virtutis, ascendet. In paradisum ascenditur, in infernum descenditur. Descendant, inquit, in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Ideoque Lazarus pauper per angelos in Abrahae sinum est elevatus. Dives luxuriosus elevans in inferno oculos suos rogat Abraham ut mittat pauperem, et digito suo contingat linguam ejus, quo requiem aliquam in ardore maximo constitutus posset adipisci. Vide illum pauperem bonis omnibus abundantem, quem sancti Patriarchae requies beata circumdabat. Vide hunc vacuum, qui sibi in hoc saeculo abundare omnibus videbatur, cujus anima in vita ipsius benedicebatur: sed 954 nunc iners morte cruciatur (Luc. XVI, 22 et seq.). 25. (Vers. 19.) Unde pulchre sequitur: Quoniam anima ejus in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi, cum benefeceris ipsi. Benedicent, inquit, eum benedictione terrena. Stulti homines, qui praesentia, non futura considerant. Benedicent eum asseclae ejus atque parasiti. Ipse quoque beatum se putat, si agrum aliquem quem desiderabat, invaserit. Confitetur tunc Deo, cum ei in hoc saeculo secunda succedunt: quando autem adversa contingunt, impio ore maledicit. Hoc ergo dicit, quia saecularis non agit gratias in paupertate positus et adversis; justus autem in augustiis magis Dominum grato benedicit affectu. Denique diabolus ad Deum dicit: Quid mirum, si te benedicit Job? Abundant ei omnia. Sed mitte, inquit, manum tuam, et tange ea quae possidet, videamus si in faciem te benedicet (Job. I, 11). Et dedit ipsi Dominus potestatem, ut quae saeculi essent hujus, auferret: carnem ipsius ulceris atrocitate perfunderet. Job tamen benedicebat dicens: Dominus, dedit, Dominus abstulit . . . . sit nomen Domini benedictum (Ibid., 21). 26. (Vers. 20, 21.) Introibit usque in progeniem patrum ejus: usque in saeculum non videbit lumen. Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis, quae sensum non habent, et similis factus est illis. Ideo, inquit, iste in progeniem patrum suorum introibit. Qui est pater impiorum, Dominus declaravit dicens: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Sunt et illi patres de quibus dicitur: Relinque mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Ideo et Moabitae usque in tertiam et quartam generationem prohibiti sunt introire in Ecclesiam Domini (Deut. XXIII, 3); ut filii eorum propter peccata patrum suorum introirent in eorum generationem, quorum facta imitabantur et mores. Unde et scriptum est: Filii adulterorum in consummatione erunt (Sap. III, 16). Ergo qui non illum patrem qui in coelo est, sequitur; sed illum terrena colluvione viventem, in progenie terreni patris intrat. Qualis enim terrenus, tales et terreni; ut sit ejus vita terrena, requies nulla post mortem. In aeternum non videbit lumen; quoniam temporale quaesivit. Ille autem qui Christi secutus est gloriam, qui desideravit illud lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, inveniet et videbit lumen aeternum; quia eum Christus redemit a morte. 27. Tunc ergo cogitabit secum, quia cum in honore esset, non intellexit; et ideo erit similis jumentorum, qui similis debuit esse angelorum, per Domini nostri Jesu Christi gratiam: cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.