Easy Latin Stories/Part IV/XXI


This is the stable version, checked on 15 Iunii 2020. Template changes await review.
 XX XXII 
XXI.— ANECDOTES.
Diligence rewarded.

264.Antisthenes philosophus iuvenes monebat ut verbis suis studerent, sed paucissimi ex iis monito parebant. Tandem iratus omnes e conspectu abire iussit. Diogenes tamen philosophi verba audiendi magno studio captus, ad eum saepius veniebat, neque abire volebat. Itaque Antisthenes minatus est se caput eius pulsaturum; quumque vidisset, Diogenem minis non exterreri, hoc fecit.

Anaxagoras and Pericles.

265.Anaxagoras philosophus illustris erat, non modo prae opibus et genere, sed etiam ob animum sapientem. Ut sese studiis omnino dederet, amicis opes suas tradidit, et Athenas adiit. Quo ubi pervenit, apud eum veniebat Pericles, vir praestanti indole et virtute, pauperibus idem liberalissimus. Accidit tamen ut, rebus publicis magnopere studens, Pericles Anaxagorae oblivisci videretur. Quod aegerrime ferens senex, veste obducto capite, fame perire constituit. Quibus auditis Pericles, ad Anaxagoram se contulit, eumque oravit ut viveret, et sapientem animum servaret, lucemque illam, quae sibi tantum boni praebuisset. Cui Anaxagoras, ‘Pericles,’ inquit, ‘ii, quibus opus est lucerna, oleum praebent.’ Itaque ex eo tempore, Pericles magno studio Anaxagoram semper coluit.

A good son.

266.Rex olim, quum servum vocare vellet, et signo saepius dato neminem adesse sensisset, egressus est, ut certior fieret qua de caussa servus non adesset. Quem quidem invenit dormientem, et, quum vocaturus esset, literas vidit e sinu vestis lapsas, quas ille nuper perlegerat. Rex vero omnia sciendi cupidus literas legere incepit, quum tamen a matre eius scriptas intellexisset, quae gratias ageret quod pecuniam misisset, iuberetque tali domino fidelem esse, ea motus virtute literas cum multo auro in sinum reposuit. Postquam clam egressus in aedes suas rediit, signo dato servum expergefecit. Qui ut exterritus astabat, rex subito, ‘cur non antea advenisset,’ quasi iratus rogavit. At ille inter legendas literas dormisse se dixit. Tum manu ad vestem admota non literas modo sed aurum quoque invenit. Quod ubi metu perculsus conspiciebat, rex, ‘bono esse animo,’ iubebat, ‘fortunam enim bonam saepe dormientibus contingere: auferret ergo pecuniam, et matri donaret, regemque diceret illam valde laudare, quod talem filium peperisset.’

Sayings of Socrates.

267.Socrates, omnium philosophorum celeberrimus dicere solebat, nil deberi a dis quaeri, qui, quod visum esset, id hominibus daturi forent. Interroganti cuidam utrum uxorem duceret annon, respondit, ‘Utriuslibet facti te poenitebit.’ Ab Atheniensibus capitis damnatus, venenatum poculum aequo animo, vultuque immoto, accepit. Quum poculum iam in manibus esset, uxorque dolens diceret, ‘liberum illum omni scelere mori;’ ‘Quid,’ dixit, ‘an vis me reum mori?’

Berenice’s hair.

268.Quum Ptolemaeus Euergetes in Syriam expeditionem pararet, uxor eius Berenice, quae eum valde amabat, periculum verita, cui obviam iturus erat, se capillos suos Dis oblaturam pollicita est, si domum incolumis rediret. Rex autem salvus, devictis hostibus, domum rediit. Tum vero Berenice abscisses capillos dis obtulit. Qui quum negligentibus sacerdotibus inveniri non potuissent, iratus rex mortem iis minatus est. Itaque Conon quidam, ut iram regis placaret, capillos in caelum a dis ablatos esse et signum factum esse edixit.

True wisdom.

269.Olim quum Iones quidam retis unum iactum de nautis nonnullis emissent, extracto in litus reti, tripus aureus apparuit. Tum dicentibus nautis se modo pisces qui caperentur vendidisse, Ionibus contra affirmantibus, omnia quae in reti capta essent, esse sua, de tripode rixa coorta est. Itaque ut controversiam dirimerent, oraculum Delphos consultum miserunt. Edixit Pythia ut homini Graecorum sapientissimo daretur tripus. Datus est Thali, qui Bianti tradidit; denique ad Solonem pervenit, qui Deos solos sapientes esse ratus, ad Apollinis aedem mitti deberi censuit.

The cruelty of Cambyses.

270.Cambyses Persarum rex merum extra modum bibebat. Praexaspes, unus ex amicis, eum olim admonuit ut bibere desineret, regem ebrium esse inhonestum affirmans. Respondit Cambyses, ‘Equidem tibi monstrabo statim, meam manum post bibendum munus suum praestare posse.’ Tum, quum multum vini bibisset, filium Praexaspis ante se constitui iussit. Dein adolescentis pectus telo eminus transfixit, et e patre quaesivit, num arte manus calleret.

Alexander and Hephaestion.

271.Alexander, Macedonum rex, cui nomen Magno fuit, Dario Persarum rege ad Issum devicto, nuntios misit, qui Darii matrem uxoremque certiores facerent, se apud eas brevi tempore aditurum. Mox in aedes venit cum amico Hephaestione, qui regi forma praestabat. Itaque mulieres, Hephaestionem regem esse ratae, Persarum more ad pedes eius se proiecere. Deinde, de errore certior facta, mater Darii veniam oravit. Quam rex benigne allocutus, ‘Ne veniam oraveris,’ inquit, ‘nam hic quoque est Alexander.’

Scythian ambassadors.

272.Alexander, Macedonum rex, adversus Scythas expeditionem fecit. Legati Scytharum, quum apud regem pervenissent, in hunc modum eum allocuti esse dicuntur: ‘Si tibi corporis magnitudinem animo parem di dedissent, non te contineret mundus universus: altera enim manu orientem solem peteres, altera occidentem; neque hoc contentus, ubi sol lucem conderet scire cuperes. Ab Europa petis Asiam, ab Asia in Europam contendis. Iam, devicto hominum genere universo, cum silvis, fluviis, nivibus, bestiis, bellum vis gerere. Quid? An nescis magnas arbores interdum unius horae spatio perire? Stultus est qui fructu earum potiri velit, antequam altitudinem emensus sit. Cave, ne, dum in summam arborem ascendere conaris, de ramis decidas. Leonem interdum comedunt aves. Nihil est tam forte quin frangi possit. Quid tibi nobiscum est? Nunquam in tuas regiones inivimus: neque cuiquam parere volumus neque imperare: nihil tibi auferre volumus. Tu autem qui dicis te venire latrones punitum, es ipse omnium latronum pessimus. Quid opus tibi est divitiis? quo plus habes, eo plus cupis. Si deus es, hominibus dare munera, non auferre debes; si autem es homo, hoc ne oblitus sis. Propinqui tibi sumus: nobis igitur ut amicis uti oportet. Utrum amicos an hostes habere vis? nunquam enim in servitutem redigentur Scythae.’

Alexander and Clitus.

273.Clitus unus ex Alexandri amicis erat: idem diu Philippo patri eius amicissimus fuerat. Olim quum Alexander capite nudato cum hoste pugnaret, Clitus Alexandrum clipeo servavit, et caput hosti abscidit. Hellenice etiam eius soror, Alexandri nutrix fuerat: hanc rex magnopere amabat. Itaque Clitum semper honorabat Alexander, et provinciae magnae praefecerat. Eo quum profecturus esset, rex eum epulis lautis excepit. Quum in epulis discumberent, de rebus a se gestis Alexander dicere incepit, Philippi virtutis nulla mentione facta. Illum etiam maledictis lacerabat, se a patre victoriarum gloria privatum fuisse affirmans. Tum Clitus Philippum laudare incepit, ut qui filio praeclarior fuisset. Itaque Alexander valde iratus, pectus eius gladio transfixit. Quum autem meminisset Clitum nutricis suae fratrem esse, facti eum poenituit, neque multum abfuit quin se ipsum interficeret.

The advice of Alcibiades.

274.Alcibiades adolescens Periclem adiit. Hunc solum tristi vultu sedentem invenit. Caussam quaerit adolescens. Tum Pericles, ‘Minervae templi,’ inquit, ‘propylaea ex mandato civium perfeci: sed quomodo pecuniae rationem reddam nescio.’ Cui Alcibiades: ‘Hoc potius machinare, ne rationem reddere cogaris.’ Pericles adolescentis monitis paruit: rem enim ita effecit, ut cives cum propinquis inito bello, rationem poscere non possent.

Conjugal love.

275.Marcia, Catonis filia, virum mortuum maerens interroganti cuidam, quinam ultimus dies doloris futurus esset, ultimum vitae diem doloris ultimum fore respondit. Valeria quaedam rogata, cur nemini nubere vellet, mortuo Servio viro suo, ‘Mihi quidem,’ inquit, ‘Servius meus semper vivit.’ Phocionis etiam uxor mulieri, quae divitias ostentabat, haec dixit: ‘Gloria mihi praeclarissima est Phocion: pauper quidem, sed viginti annos Atheniensibus praeest.’

The sorrows of mankind.

276.Solon, quum unum ex amicis olim tristem vidisset, in arcem secum duxit, et aedificia urbis conspicere iussit. Quod quum fecisset, Solon, ‘Reputa,’ inquit, ‘tecum quot dolores sub his tectis sint, quot fuerint, quot denique futuri sint. Ne diutius tibi ipsi propria haec mala iudicaveris, omnibus enim accidunt.’ Idem dicebat, si omnia hominum damna in unum locum congererentur, fore ut quisque potius sua quam aliena ferre vellet.

The death of Epaminondas.

277.Epaminondas non solum inter Thebanos, sed etiam inter omnes Graecos eius temporis praeclarissimus fuit. Nihil enim boni Thebanis accidit, antequam illo duce usi sunt: mortuo vero Epaminonda, ob damna solum illustres fuerunt. Quam fortiter, quamque lubenter vitam pro patria deposuerit, narrabo. Quum acie instructa ad oppidum aliquod oppugnandum iret, hostes in eum impetu facto, graviter vulnerarunt. Postea, quum in castra reportassent amici, et haud multum abesse quin moreretur sensisset, rogavit num scutum salvum esset. Amici quum salvum esse respondissent, ad se afferri iussit. Tum rogavit num victi essent hostes. Accepto responso, devictos esse et in fugam se recepisse, ‘Iam satis est,’ inquit, ‘invictus enim morior.’ Tum extrahi telum e vulnere iussit, quo facto statim mortuus est.

True riches.

278.Demetrius Poliorcetes urbem Megara vi expugnaverat. Cui Stilpo philosophus, quum quaereret, num quid perdidisset, hoc respondit: ‘Nihil perdidi: res meae omnes mihi supersunt.’ Haec autem dixerat, abrepta pecunia, filiis civibusque in servitutem redactis. Affirmabat tamen, nihil se perdidisse: veras enim opes, virtutem scilicet et sapientiam, quas auferre hostes non possent, sibi superesse. ‘Quae mihi eripuerunt milites,’ inquit, ‘mea nunquam arbitrabor.’

Sophanes the Athenian.

279.Sophanes olim erat Atheniensis, qui virtutis maximam inter Graecos laudem abstulit. Quo de viro alii narrant, gestasse eum ferream ancoram ad loricae cingulum fune adaptatam; eam illum ancoram, quoties propius hostes venisset, in terram impingere solitum esse, ne hostes, impetu in eum facto, a statione repellere possent: fuga autem hostium facta, recipere ancoram solitum esse, et ita hostibus iterum instare. Haec de hoc viro narrantur. Alii autem arbitrantur, in eiusdem clipeo pro signo esse ancoram, non gestasse eum ancoram ferream.

A stern father.

280.Rhacoci cuidam septem erant filii, quorum natu minimus, nomine Cartomes, fratres in dies lacessebat. Quem quum saepius frustra admonuisset pater, iudices, qui ex mandato regis per Asiam iter faciebant, in eam regionem pervenerunt ubi Rhacoces habitabat. Adventu iudicum cognito, filium vinctum ante iudices constituit, postulavitque ut capitis damnaretur. Hoc mirati iudices, poenam pronuntiare nolentes, apud Artaxerxem ambos duxerunt. Tum vero Rhacoces, coram rege constitutus, idem postulavit. Cui rex: ‘An filium morientem videre sustinebis?’ Contra Rhacoces: ‘Quum surculos amaros arborum abscindo, nil patiuntor arbores: itaque filio liberatus, pace fruar ipse.’ Quod responsum valde miratus Artaxerxes, inter iudices Rhacocem esse iussit, dixitque, eum, qui filium suum punire vellet, bonum iudicem de aliis rebus fore. Tum filium, quum admonuisset, dimisit.

 XX XXII