Easy Latin Stories/Part IV/XX


This is the stable version, checked on 15 Iunii 2020. Template changes await review.
 XIX XXI 
XX.THE THIRD INVASION OF GREECE.
The cutting of the canal across Mount Athos.

219.Xerxes iterum in Graeciam expeditionem facere constituit. Itaque magno exercitu in Asia conscripto, ad Hellespontum manebat donec omnia parata essent ut in Graeciam iter facere sine periculo posset. Ac primum quidem, quoniam ii, qui circa Athon sunt circumvecti, calamitatem saepe acceperant, fossam fieri iussit trans isthmum, qui ad imum montem situs est. Videtur autem mihi magnificentiae caussa fodi hanc fossam iussisse Xerxes, cupiens et potestatem suam ostentare, et monumentum relinquere sui.

The cables for the bridge, and the commissariat.

220.Haec dum ita facienda curat, simul etiam parari funes iungendis in Hellesponto pontibus iussit, partim ex papyro, partim ex lino: quam curam Phoenicibus et Aegyptiis mandavit. Deinde ne fame periret aut exercitus aut iumenta in Graeciam ducenda, comportari commeatus iussit; et optima sciscitatus loca, ubicunque locum maxime idoneum reperit, ibi iussit deponi, dato mandato ut undique ex Asia onerariis navibus alii alio deveherent.

The bridges destroyed by a storm.

221.Interim ii quibus negotium datum erat ut Hellespontum ponte iungerent ex Asia in Europam pertinente, confecerant opus. Duos autem pontes struxerunt; alterum Phoenices, rudentibus ex lino confectis; alterum Aegyptii, ex papyro. Sunt autem septem stadia ex Abydo ad oram oppositam. At iunctis pontibus, ingens procella coorta est, quae rescidit omnia atque dissolvit.

The scourging of the waves.

222.Quod ubi Xerxes cognovit, gravissime ferens, trecenta verbera flagellis infligi iussit Hellesponto, et compedes in pelagus proiici: narrant etiam, praeter haec eum homines misisse, qui stigmata inurerent Hellesponto. Imperavit certe, ut flagellis caedentes barbara haec et insana pronuntiarent verba: ‘O amara aqua, dominus tibi hanc poenam infligit, quod illum iniuria affecisti, nihil mali ab ipso passa. Et traiiciet te rex, sive volueris, sive nolueris. Merito autem nemo hominum tibi sacra facit, nam es dolosum salsumque flumen.’ Simul vero et mari has poenas infligi iussit, simulque capita amputari eorum, qui ponti fuerant praefecti.

The new bridges.

223.Pontes autem deinde iunxerunt alii architecti, et hoc quidem modo iunxerunt. Collectas naves numero ad sexcentas septuaginta quatuor statuerunt. Inter has tribus in locis transitum reliquerunt, ut in Pontum intrare possent mercatores, et inde reverti. Tignis deinde per naves dispositis ingesserunt sarmenta, et sarmentis terram: denique utrumque latus pontis septo munierunt, ne iumenta et equi conspecto mari consternarentur.

An eclipse of the sun.

224.Postquam Xerxi renuntiatum est pontem et fossam parata esse, statim proficisci constituit. Iamque in eo erat ut iter ingrederetur, quum sol sua sede relicta evanuit; nullis nubibus obductum caelum, sed quam maxime serenum erat, et medio die nox exstitit. Quod ubi conspexerat Xerxes, curae ei haec res fuit, quaesivitque ex Magis quid significaret id prodigium. Responderunt Magi, ‘Deum Graecis significare urbium excidium: solem enim Graecis futura significare, Persis autem lunam.’ Quibus auditis gavisus Xerxes, educere copias incepit.

Xerxes complies with a request.

225.Tum Pythius quidam, prodigium veritus, oravit Xerxem ut unum e quinque filiis, qui in exercitu essent, sibi relinqueret. Cui vehementer iratus respondit rex: ‘O homo nequam! quum ego filios meos et fratres mecum ducam, tu ausus es tui filii facere mentionem! Equidem filium tuum tibi dabo!’ Hoc dato responso, imperavit ut maximus natu e filiis Pythii discinderetur medius, discissique corporis dimidium ad dextram viae, dimidium ad sinistram disponeretur, utque illa via transiret exercitus.

The review of the forces.

226.Abydi vero Xerxes universum exercitum oculis lustrare voluit. Et de industria ibi in tumulo praeparata ei erat sedes sublimis ex candido marmore facta: quam Abydeni regis mandato prius fecerant. Ibi igitur sedens, contemplatus est et pedestrem exercitum et naves: quas dum contemplatur, invasit eum cupido certaminis navalis spectandi. Quod ubi ei editum est spectaculum, in quo vicere Phoenices, gavisus est et certamine et exercitu. Conspiciens autem Hellespontum navibus suis coopertum, et oram omnem hominibus repletam, beatum se Xerxes esse dixit: haud vero multo post lacrimas fudit; dicebat enim, ‘reputare se quam brevis esset hominis vita; quum eorum, tot numero hominum, nullus in centesimum annum superfuturus esset.’

The crossing of the Hellespont.

227.Et illo quidem die parabant transitum: postridie vero solem exspectabant, cupientes orientem videre, et odores omni genere in pontibus urentes, et myrtis viam sternentes. Oriente sole, ex aurea phiala vinum Xerxes fudit in mare, et ad solem conversus precatus est, ‘ne quis sibi accideret casus, qui ipsum cogeret a subigenda Europa desistere, prius quam ad extremos terminos pervenisset.’ Peractis precibus, phialam in Hellespontum proiecit, simulque aureum craterem, et Persicum gladium, quem acinacem vocant. Illud autem certo dicere non possum, utrum in solis honorem illa in mare proiecerit, an mari obtulerit, poenitentia adductus, quod Hellespontum flagellis caedi iusserat. His rebus peractis Hellespontum copiae traiecerunt.

The order of the march.

228.Per alterum quidem e pontibus, pedester transibat exercitus et equitatus omnis: per alterum vero, iumenta cum impedimentis, et famulorum turba. Praecedebant decem millia Persarum, coronati omnes: quos sequebatur mixtus ex variis populis exercitus. Hi prime die. Postridie, primum equites, et illi qui lanceas ad terram conversas gestabant: etiam hi coronati: deinde equi sacri, et sacer currus: tum ipse Xerxes. Deinde reliquus exercitus. Narrant autem nonnulli auctores, postremum omnium transiisse regem.

A miraculous birth.

229.Transvectis omnibus, et iter ulterius ingredientibus, ingens oblatum est prodigium, cuius rationem nullam Xerxes habuit, quamvis facilis fuisset eius interpretatio: equa enim leporem peperit. Facile autem illud erat in hunc modum interpretari; ‘Xerxem ingenti quidem fastu et magnificentia exercitum suum ducturum esse in Graeciam, sed cum propriae vitae periculo eundem in locum rediturum.’

A new way of counting.

230.Quum ad Dorisci planitiem pervenisset exercitus, Xerxi placuit reperire quot sibi essent milites. Quemnam militum numeram populus quisque contulerit, accurate dicere nescio: neque enim ab ullo homine hoc memoratur. Numerus autem repertus est hoc modo. In unum locum congregarunt decem hominum millia, hisque (quam artissime fieri potuit) constipatis, circulum extrorsus circumduxerunt: deinde, dimissis his decem millibus, murum in circulo aedificarunt ea altitudine, ut umbilicum tangeret hominis. Quo facto, alios intra murum introire iusserunt, donec omnium numerum hoc modo reperissent.

The Immortals.

231.Selectis decem millibus Persarum praefuit Hydarnes. Vocabantur autem hi Persae Immortales, hac de caussa: quando ex illorum numero aliquis defecit aut morte aut morbo coactus, alius in eius locum vir deligebatur, ut semper essent decem millia nec plures nec pauciores. Praecipuo autem inter omnes cultu eminebant, et fortissimi erant. His, seorsim a ceteris militibus, cameli et iumenta commeatus vehebant.

A regiment armed with the lasso.

232.Erant porro homines nomades, Sagartii nominati. Hi armis non utuntur, pugionibus exceptis. Utuntur vero funibus: quibus confisi in bellum proficiscuntur. Est autem pugnae genus horum hominum huius modi: quando cum hostibus congrediuntur, proiiciunt funes, quorum in fine sunt laquei. Quidquid prehendit funis, sive equus sit, sive homo, id ad se trahit eques: et ille laqueo implicatus interficitur.

The prediction of Apollo.

233.Tum Xerxes in Graeciam profectus est. Quum audivissent Athenienses appropinquare Persas, legatos miserunt Delphos ad oraculum consulendum. His responsum est: ‘Divinam Salamina multis exitio futuram: sed murum ligneum saluti fore.’ Quo audito responso, alii rebantur opus esse ligneo muro in arce, alii naves parandas esse arbitrabantur. Erat autem inter primores Themistocles, vir praeclarus. Is magnopere suadebat ut ad pugnam navalem sese compararent. Quae sententia vicit: itaque classis parata est.

War Councils of the Greeks.

234.Tum vero Graeci deliberarunt qua ratione bellum administrarent. Vicit sententia, ut Thermopylarum fauces custodirentur: callem autem (per quem postea intercepti sunt Graeci ad Thermopylas), ne esse quidem noverant. Classem vero ad Artemisium promontorium mitti placuit. Fauces autem, ubi angustissimae sunt, non ultra quinquaginta pedes patent. Ab altero latere mons est praealtus, ab altero mare et paludes. Sunt autem in his faucibus aquae calidae, supra quas ara erecta est Herculi. Murus autem erat in faucibus, quem Graeci restituere constituerunt. Haec igitur loca idonea videbantur, itaque, quia putabant barbaros ibi nec magnis copiis hominum uti posse, nec equitatu, excipere ibidem impetum hostium statuerunt. Quumque certiores facti essent Persas in Thessalia esse, pedibus alii profecti sunt ad Thermopylas, alii mari ad Artemisium.

Apollo advises an offering to the winds.

235.Dum ita Graeci, bifariam divisi, occurrere hosti maturant: interim Delphenses deum consuluerunt. Redditum est responsum, ‘precibus votisque placandos esse ventos: hos enim magno Graeciae auxilio fore.’ Deinde Delphenses ventis aram dedicarunt, sacrificiisque illos placarunt. Atque etiam nunc ex oraculi mandato ventos placant Delphenses.

The flying squadron of the Greeks.

236.Erant in statione ad barbarorum motus servandos tres speculatoriae naves Graecorum, Troezoenia, Aeginensis, et Attica. Visa Persarum classe, hae sese fugae mandarunt. Et Troezeniam quidem navem capiunt barbari. Quo facto unum ex nautis in proram navis ductum mactant, faustum omen sibi esse rati. Erat autem mactato huic nomen Leo. Aeginensis vero navis metum quendam incussit barbaris. Pugnabat enim in ea Pytheas quidam, qui fortissimum virum illo die se praestitit: is, capta navi sua, fortiter pugnans restitit, donec totus veluti in frusta erat concisus. Quem Persae, quum cadens non esset mortuus, sed spiraret adhuc, propter virtutem in vita servare statim conantes, vulnera viri curaverunt: eundemque, ad castra sua reversi, universo exercitui summa cum admiratione ostenderunt, et benigne eo usi sunt. Ita igitur duae ex illis navibus captae sunt: tertia vero triremis ad terram impacta est: et hac navi potiti sunt barbari; sed viri effugerunt, nam egressi in terram Athenas redierunt.

A white squall and its results.

237.Postero die, ubi illuxit, quum serenum caelum fuisset, subito effervescente mari ingens coorta est procella. Hac calamitate barbarorum naves aiunt periisse non minus quadringentas. Tres enim continuos dies tempestas furebat: quarto die desiit. Qua clade cognita, valde gavisi sunt Graeci; vota et vinum Neptuno Servatori obtulerunt.

The Greeks make a stand at Thermopylae.
238.Dum haec geruntur, Graeci Persas exspectabant ad Thermopylas. Erant Spartani trecenti, et socii ad quadringentos. His praeerat Leonidas rex Spartanorum. Interim Xerxes speculatorem misit, qui et numerum eorum, et quid facerent, exploraret. Ubi ad murum accessit, nonnullos e Graecis vidit: quorum alii gymnasticis exercitationibus se delectabant, alii comam pectebant. Reversus, Xerxi cuncta quae viderat renuntiavit.
Demaratus explains the conduct of the Greeks.

239.Quibus auditis, Xerxes ad se Demaratum, transfugam ex Spartanis, vocavit, cognoscere ex eo cupiens quid esset quod facerent Spartani. Cui Demaratus, ‘Adsunt hi viri,’ inquit, ‘nobiscum pugnaturi ut impediant quominus intremus, et ad hoc se comparant. Hic enim apud illos mos est: quando periculum adituri sunt, tunc capita comunt. Si hosce, et eos qui Spartae manent, subegeris: nullus alius hominum populus est, qui adversus te, Rex, manus tollere audeat. Nunc enim cum regno et populo inter Graecos praeclarissimo tibi pugnandum est et cum viris fortissimis.’

Xerxes attempts to carry the pass.

240.Haec locutus Demaratus Xerxi non persuasit. Itaque quatuor rex intermisit dies, sperans Graecos fuga se recepturos. Quinto vero die iratus Medos adversus illos misit, dato mandato, ut vivos caperent et in conspectum suum adducerent. Ut vero in Graecos impetum fecere, multi ex iis ceciderunt: quibus alii successere: his eadem clades fuit: et manifestum erat cuilibet, maxime vero regi ipsi, multos quidem homines esse, sed paucos viros. His Persae successere quos Immortales rex vocabat. Qui consertis manibus eandem habuere sortem; nam in angustiis pugnabant ubi explicari multitudo non poterat, et hastis brevioribus quam Graecorum utebantur.

Repulse of the invaders.

241.Postquam vero nullo modo vincere Persae potuerunt, postremo hi quoque retrogressi sunt. Spartani vero praeclari facti sunt ea pugna: nam et aliis rebus ostenderunt peritos sese pugnae, et fugientes, subitoque in persequentem hostem conversi, impetum fecere. Ita innumerabilis Persarum multitudo interfecta est. Dum haec geruntur, narrant Xerxem, quum spectandi caussa haud procul abesset, ter de solio suo exsiluisse, metuentem scilicet exercitui suo. Per tres dies continuos acerrime pugnatum est; idem pugnae eventus erat.

Treachery.

242.Ibi tum regem adit Ephialtes quidam transfuga, ingens ab illo praemium se relaturum sperans, indicavitque ei semitam per montes ad Thermopylas ferentem. Xerxes vehementer gavisus, sub noctem copias misit, quae Graecos circumvenirent. Graecis vero, qui ad Thermopylas erant, vates, inspectis victimis, praedixerat mortem prima luce iis instantem: tum nuntii dicunt, Persas circum montem semita illa venisse.

The devotion of the Spartans.

243.Dicunt autem bis nuntiatis Leonidam socios dimisisse, dicentem, ‘se et Spartanos non decere stationem deserere, ad quam custodiendam missi essent.’ Et ego quoque in hac sum sententia, Leonidam, quum minime promptos esse socios vidisset, abire illos iussisse; sibi autem, ut abiret, inhonestum iudicasse. Contra, si restaret, ingens eum gloria manebat, et Spartae fortuna non exstinguebatur. Etenim Spartanis, oraculum in primo huius belli initio consulentibus, responderat Pythia, ‘aut eversum iri Spartam a barbaris, aut ipsorum regem periturum.’

The end of Leonidas.

244.Tum Xerxes circumsessos undique Spartanos adortus est. Manipulorum duces, flagellis a tergo instantes, et unumquemque caedentes, suos concitabant. Itaque multi in mare delapsi perierunt, multi, alii ab aliis, vivi conculcati sunt: nec ulla ratio habebatur pereuntium. Hastae Graecorum iam tunc plerisque fractae erant, et gladiis Persas conficiebant. Ibi Leonidas fortissime pugnans interficitur; cuius super cadavere acre fuit certamen. Ita pugnatum est, donec advenere qui cum Ephialte erant. Tum gladiis sese defendentes, quibus gladii supererant, alii manibus dentibusque depugnantes, ad unum omnes interfecti sunt.

The bravest of the brave.

245.Tales quum se praestiterint Spartani, fortissimus tamen ex his fuisse dicitur Dieneces: quem aiunt, priusquam cum Medis congrederentur, verbum bonum dixisse, quum Trachinium quendam audivisset dicentem, ‘quando barbari tela emiserint, multitudine telorum solem obscuratum iri: tantam enim esse hostium multitudinem.’ Hunc igitur, nil perterritum, sed spernentem Medorum multitudinem, respondisse aiunt, ‘fausta omina nuntiare Trachinium; quandoquidem, sole telis obscurato, in umbra pugnaturi sint.’ Haec et eiusdem generis alia dicta, Dienecem fortis animi monumenta reliquisse aiunt.

A bird in the hand worth two in the bush.

246.Interim barbarorum naves Aphetas se contulerant; classis autem Graeca ad Artemisium erat. Duces Graeci de capessenda fuga deliberare coeperunt, metu perculsi. Quod ab illis agitari consilium ubi cognovere Euboeenses, Atheniensium duci persuaserunt Themistocli, proposita talentum triginta mercede, ea conditione, ut ibi manerent, et pugna decernerent. Et Themistocles, ut ibi manerent Graeci, hoc modo effecit. Eurybiadi, qui classi praeerat, quinque talentis oblatis, persuasit. Deinde, quum e reliquis solus Adimantus, Corinthiorum dux, obniteretur, hunc allocutus est: ‘Non tu quidem nos deseres: tibi enim ego maiora munera dabo, quam missurus tibi esset rex, si socios desereres.’ His dictis, quum in navem Adimanti tria misisset talenta, omnibus persuasit ut ibi manerent: ipse autem reliqus sibi retinuit.

Scyllias the diver.

247.Tum vero barbari circa Euboeam partem navium miserunt, ut Graecos circumvenirent. Erat autem in barbarorum classe Scyllias quidam, omnium optimus urinator, qui iam pridem consilium inierat ad Graecos transfugiendi, nec vero ante hunc diem occasionem consilii exsequendi nactus erat. Is igitur quo modo nunc Aphetis ad Graecos pervenerit, dicere non possum. Narrant hunc hominem, postquam Aphetis mare subiisset, non prius emersisse quam ad Artemisium pervenisset, viam hanc octoginta stadiorum per mare emensum. Ubi eo pervenit, missas esse circa Euboeam naves indicavit.

The battle of Artemisium.

248.Mox Graeci, quorum classis ad Artemisium erat, dato signo in barbaros impetum fecere. Diu utrinque eximia virtute pugnatum est. Tandem ancipiti Marte pugnantes ingruens nox diremit; Graeci quidem ad Artemisium reversi sunt: barbari vero Aphetas. Mox coorta tempestate magnum numerum navium barbari amiserunt. At, quibus mandatum erat ut circum Euboeam navigarent, his eadem nox fuit multo atrocior. Et tristis illis finis fuit; vento enim abreptae naves in saxa illisae sunt. Adeo omnia effecit Deus, ut Persarum copiae aequales fierent copiis Graecorum.

The contest renewed.

249.Postridie eius diei Graecis venere tres et quinquaginta Atticae naves: quarum et adventus vires illorum animosque confirmavit, et allatus simul nuntius, ‘Barbaros Euboeam circumnavigantes maxima coorta tempestate cunctos periisse.’ Itaque eadem diei hora qua pridie, sublatis ancoris, in Persarum naves impetum fecerunt: quarum permultis corruptis, ingruente nocte ad Artemisium reversi sunt. Accidit autem, at eisdem diebus et navales hae pugnae, et pedestris ad Thermopylas committerentur.

The third dayretreat of the Greeks.

250.Tertio vero die, barbatorum duces aegirrime ferentes, tam paucas naves adeo contumeliosa sibi damna inferre, veritique Xerxis iram, non amplius exspectarunt dum Graeci pugnae initium facerent: sed inter se cohortati in hostes impetum faciunt. Et in hac quidem navali pugna pares fere utrinque fuere. Dum haec geruntur, Graeci certiores facti sunt Leonidam cum exercitu periisse: itaque visum est Athenas reverti. Quum advesperasceret, summa celeritate usi, profecti sunt.

The Persians march on Delphi.

251.Tum vero barbari Athenas contendere incipiunt; quorum alii ad Delphicam aedem adiere. Eius rei nuntius gravissimum Delphensibus horrorem iniecit: quo metu perculsi, oraculum de sacris pecuniis rebusque pretiosis consuluerunt, utrum in terras defoderent, an in aliam legionem asportarent. At vetuit Deus loco illas movere, dicens, ‘se ipsum ad sua tutanda sufficere.’ Quo audito responso, iam sibi ipsis Delphenses consuluerunt, maiorque pars eorum in fugam se converterunt.

Apollo defends his sanctuary.

252.Ut vero appropinquarunt barbari; ibi tunc propheta, cui nomen erat Acerato, sacra arma vidit ante aedem proposita, ex penetralibus prolata, quae nulli hominum fas erat tangere. Quod prodigium Delphensibus, qui in urbe aderant, nuntiatum abiit. Mox accedentibus Persis, de caelo fulmina deciderunt, et de Parnasso monte abrupta duo cacumina ingenti cum fragore in eosdem cecidere, multosque oppresserunt, et ex aede clamor et ululatus exauditus est. Quibus rebus horror barbaris est incussus: quos ubi fugam capessere Delphenses intellexerunt, descendentes de monte magnam stragem edidere. Memorant etiam duos armatos, maiores quam homines Persis institisse, et caedem fecisse.

Athens is abandoned.

253.Quum Athenas rediissent naves, edictum est, ‘quo quisque loco posset, eo liberos et familiam locaret in tuto.’ Itaque properabant omnes mandatum exsequi. Dicunt Athenienses ingentem serpentem, arcis custodem versari in aede: nec vero id perhibent solum, sed etiam, tanquam re vera ibi versanti, menstrua sacra faciunt: est autem menstruum sacrificium, placenta melle condita. Haec placenta, quum superioribus temporibus semper consumpta fuisset, tunc intacta erat. Quod ubi significavit antistes, tanto magis urbem reliquerunt, quod dea etiam arcem deseruerat. Classis autem ad insulam Salamina manebat.

Xerxes occupies Athens.

254.Interim advenit Xerxes cum exercitu, et vacuam deprehendit urbem. Erant autem Athenienses nonnulli qui in arcem se contulerant, et aditus vallis ligneis muniverant, arbitrati se sententiam oraculi reperisse, ‘ligneum murum insuperabilem fore.’ Diu vero hi Persis restabant. Tandem in arcem irrupere Persae omnesque, qui ibi erant, interfecerunt, aedemque spoliaverunt. Tum Xerxes, Athenis penitus potitus, equitem Susa misit qui rem bene gestam nuntiaret.

The restoration of Athens foretold.

255.Postridie Xerxes, convocatis Atheniensibus exsulibus, mandavit, ut in arcem ascenderent, suoque ritu ibi sacra facerent. Cur autem huius rei fecerim mentionem, dicam. Est in arce aedes, in qua inest olea, Minervae sacra. Haec igitur olea cum reliqua aede a barbaris cremata erat: altero vero ab incendio die ut in aedem ascenderunt exsules sacra facere iussi, surculum viderant e stipite enatum cubiti fere longitudinem; unde apparebat, Athenas iterum potentes fore.

Deliberations of the Grecian admirals.

256.Interim Graecorum duces ad Salamina concilium convocarunt. Multi autem concilium censebant ad Isthmum esse pugnandam, non ad Salamina. Ibi tum Themistocles vehementer flagitabat, ut in eodem loco pugnarent. Quem Corinthius dux Adimantus ita allocutus est: ‘Themistocles, in certaminibus qui ante tempus surgunt, flagris caeduntur.’ Et illi ait: ‘At, qui pone manent, non coronantur.’ Bifariam divisae erant ducum sententiae: Eurybiades et Adimantus aiebant, ‘ad Isthmum debere se pugnare.’ Themistocles contra ‘ibi manendum, et cum barbaris decertandum.’

Themistocles makes a battle inevitable.

257.Ibi tunc Themistocles, clam concilio egressus hominem misit in castra Persarum edoctum quid dicere oporteret. Quo ubi pervenit, apud duces barbarorum haec verba fecit: ‘Misit me dux Atheniensium clam reliquis Graecis: favet enim regis partibus: misit me autem qui vobis nuntiarem, fugam meditari exterritos Graecos. Nec inter se concordes sunt, nec amplius vobis resistent. Proinde eos aggredere, neve in fugam se recipere passus sis.’ Quibus dictis statim discessit, Xerxes autem signum pugnae dedit.

The battle of Salamis.

258.Itaque Graecas naves tanto impetu aggressi sunt barbari, ut ceteri Graeci omnes in puppim remigarent, et terrae admoverent naves. Unus Aminias Atheniensis, longius evectus, navem hostilem rostro petiit. Quae navis quum alteri implicata haereret, nec inde abripi posset, tum demum ceteri, auxilio subeuntes Aminiae, pugnam commiserunt. Narrant apparuisse Graecis mulieris speciem, quae illos, ita ut universus exaudiret exercitus, ad fortiter pugnandum hortata sit; eamque prius increpuisse eos his verbis: ‘Miseri, quousque in puppim remigabitis?’ Diu pugnatum est. Maior vero pars hostilium navium in hac pugna periit.

The retreat of Xerxes.

259.Xerxes vero, ubi acceptam vidit cladem, veritus ne quis Ionum consilium caperet pontes solvendi, fugam meditabatur. Itaque naves ad Hellespontum misit, quae pontes custodirent, ut in Asiam tutas redire posset. Inde, Mardonio cum exercitu magno in Thessalia relicto, ipse ad Hellespontum contendit. Multi ex exercitu, dum iter faciebant, morbo aut fame interempti sunt. Constat tamen domum tandem reversum esse Xerxem. Anno insequenti Mardonius a Graecis ad Plataeam devictus est. Tres igitur expeditiones barbarorum in Graeciam missae, magno cum detrimento repulsae sunt, et Graeci liberi evaserunt.

Artemisia, Queen of Caria.

260.Iam, quod ad alios attinet, quo pacto singuli barbarorum aut Graecorum pugnaverint, dicere non possum; sed ad Artemisiam quod spectat haec gesta sunt. Postquam regia classis in fugam se recipere inceperat; per id tempus Artemisiae navem insequebatur navis Attica. Et illa, quum effugere non posset; quoniam ante eam multae aliae barbarorum naves erant, ipsius autem navis hostibus esset proxima, hoc consilium cepit. Quum enim instaret illi Attica navis, ipsa navem aliquam barbarorum impetu facto fregit. Tum Atticae navis nautae, ubi illam viderunt in navem hominum barbarorum facere impetum, rati Artemisiae navem esse Graecam, aut a barbaris ad Graecos transfugere et ipsis auxilio esse, alias barbarorum naves petierunt. Itaque hoc primum illa commodum habuit, ut salva evaserit: eidem etiam contigit ut, quum damno affecisset regem, ob id ipsum factum maxime ab eodem laudaretur. Aiunt enim, quum pugnam Xerxes spectaret, conspexisse eum hanc navem in alteram impingentem: et quum aliquis ei dixisset, ‘Vides, rex, quam fortiter Artemisia pugnet!’ quaesisse illum, ‘Verene sit hoc Artemisiae factum?’ cui illos respondisse, ‘Se bene navem eius nosse.’ Itaque Xerxes hoc dixisse fertur: ‘Viri mihi facti sunt mulieres; mulieres vero, viri.’

Loyalty to the death.

261.Narrant navem, quam Xerxes conscenderat, magnam procellam adortam esse. Ibi tunc, quum magis magisque fureret ventus et nimis magnum onus in nave esset, nam magnus numerus Persarum in ponte stabat, metu perculsus rex quaesivit e nautis, num salutis spes esset: cui nautae responderunt, ‘Non alia spes est, o rex, nisi de numero multorum hominum pars in mare insiliat.’ Quibus auditis nonnulli e Persis regem adoraverunt, et in mare se proiecere. Itaque navis onere liberata, salva in Asiam pervenit.

The rebuilding of the walls of Athens.

262.Quum domum profectus esset Xerxes, moenia iterum urbi Athenienses circumdare inceperunt. Hoc aegre ferebant Lacedaemonii, quos dolo huius modi Themistocles decepit. Spartam legatus adivit, quumque eo pervenisset, aedificari moenia negavit. ‘Quod si,’ inquit, ‘mihi credere nonvultis, delectos viros mittite, qui haec inspiciant, meque interim hic custodite.’ Hoc fecerunt Lacedaemonii. Themistocles interim nuntium Athenas clam misit, suasitque ut legati Lacedaemonii, quocunque modo possent, Athenis custodirentur, donec moenia aedificata essent, ipsumque recepissent. His dictis Athenienses paruerunt. Itaque Themistocle recepto, legatisque restitutis, Athenae invitis, Lacedaemoniis iterum munitae sunt.

The courage of despair is to be feared.

263.Graeci, post pugnam ad Salamina, ad Hellespontum contendere, et pontes solvere, ne effugerent Persae, constituerunt. Themistocles autem dixit, regem ita interceptum, iterum pugnaturum; et horrorem interdum efficere quod virtus non posset. Interim nuntium ad regem misit, qui eum certiorem faceret, pontes, nisi ocius aufugeret, solutum iri. Xerxes igitur fugere maturavit, et victoria penes Athenienses stetit.

 XIX XXI