X | XII |
XI.—THE ADVANTAGES OF A REPUBLIC.
169.—Athenae diu a tyrranis oppressae erant. His tandem coactis ut exsulatum abirent, auctae sunt Athenarum opes: civitasque florentissima facta est. Apparet autem, non hoc solum exemplo, sed ubique, quam praeclara res sit iuris aequalitas. Nam et Athenienses, quamdiu sub tyrannis erant, nullis ex finitimis populis bello fuerunt superiores; tyrannis autem liberati, longe primi facti sunt. Quae res declarat, quoad a tyrannis essent oppressi, illos minus fortiter rem gessisse, quippe pro domino non pro se: postquam vero in libertatem sunt restituti, unusquisque pro se ipse studiose dabat operam ut recte rem gereret.
X | XII |