IX | XI |
167.—Aristagoras Milesius conatus est persuadere Cleomeni Spartanorum regi ut expeditionem susciperet adversus Persas. Qui quum nesciret quo modo rem detrectaret; quaesivit ex Aristagora, quot dierum esset iter a mari Ionio ad regem? Et Aristagoras, alioquin callidus homo, et eum pulcre decipiens, coactus est respondere, trium mensium esse iter. Tum vero Cleomenes, praecidens reliquum sermonem, quem de itinere illo facturus erat Aristagoras, ait: ‘Hospes Milesie, excede Sparta ante solis occasum: non enim sermonem dicis audiendum Spartanis, qui eos cupias trium mensium viam abducere a mari.’ His dictis Cleomenes domum abiit.
168.—Tum vero Aristagoras sumpto oleae ramo domum adiit Cleomenis, et ingressus supplex illum precatus est, ut, dimissa filiola, sese audiret: astabat enim forte Cleomeni filia, cui nomen erat Gorgo, unica illius proles, annorum octo aut novem puella. Iussit illum Cleomenes dicere quae vellet, nec cessare puellae caussa. Ibi Aristagoras decem incepit talenta ei polliceri, si ea, quae petiisset, sibi effecta dedisset: abnuente Cleomene, progressus est augendo subinde pecuniae summam, donec postremo, quum quinquaginta talenta pollicitus esset, exclamavit puella: ‘Pater, corrumpet te hic hospes, nisi ocius hinc abscesseris.’ Tum delectatus Cleomenes puellae monito, abiit, et Aristagoras Sparta omnino excessit, neque ei licuit de itinere ad regem plura commemorare.
IX | XI |