VIII Part IV 
IX.THE FAMILY OF THE ALCMAEONIDAE.
Its canny founder.

131.Fuit autem Athenis iam antiquitus illustris Alcmaeonidarum familia; nam inde ab Alcmaeone ipso, exstitere in hac domo nobilissimi viri. Olim Alcmaeon a Croeso Lydiae rege missus erat, ut oraculum Delphicum consuleret. Cuius in se merita quum Croesus cognosset, Sardes eum ad se invitavit; et postquam advenit, tanto auri pondere eundem donavit, quantum suo corpore asportare semel posset. Tunc Alcmaeon ad accipiendum donum in hunc modum comparatus accessit. Grandi indutus tunica, in qua magnus erat sinus relictus, et cothurnis, quos repererat amplissimos, calceatus, in thesaurum intravit. Ibi quum in acervum ramentorum auri incidisset, primum circa crura, quantum auri capiebant cothurni, infersit; deinde completo toto sinu, et coma ramentis conspersa, denique aliis in os sumptis, thesauro egressus est, aegre trahens cothurnos. Quem quum conspexisset Croesus, risum non tenuit, dedit autem non haec modo, sed alia etiam adiecit. Ita magnis divitiis aucta est haec domus, idemque Alcmaeon, equos alens quadrigis iungendos; Olympicam victoriam reportavit.

Wanted, a husband.

132.Deinde vero, sequente aetate, eandem familiam Clisthenes, Sicyonis tyrrannus, ita praeclaram fecit, ut multo etiam splendidior inter Graecos fieret, quam antea fuerat. Clisthenes autem, quum esset ei filia nomine Agariste, in matrimonium hanc dare decreverat iuveni, quemconque reperisset Graecorum omnium praestantissimum. Quumque essent ludi Olympici, in quibus curriculo quadrigarum vicit Clisthenes, nuntiari per praeconem iusserat; ‘quisquis Graecorum dignum sese iudicat qui gener fiat Clisthenis, is ad sexagesimum diem, aut etiam ante id tempus, Sicyonem adeat: exacto enim anno ab illo sexagesimo die, ratas filiae nuptias habebit Clisthenes.’ Tunc igitur convenere proci, quotquot e Graecia vel sua vel patriae praestantia superbiebant: hisque Clisthenes et curriculum et palaestram, quibus inter se certarent, parata habebat.

Trial of the applicants.

133.Maximus igitur numerus procorum convenit, et in his Megacles, Alcmaeonis filius qui apud Croesum fuerat, et Hippoclides, divitiis et corporis forma praeclarus inter Athenienses. Qui quum ad diem dictum convenissent, Clisthenes primum patrias eorum sciscitatus est, et genus cuiusque, deinde per anni spatium eos retinens, pertentavit fortitudinem, et animi impetum, et culturam ingenii, et mores; modo cum singulis congressus, modo cum universis; et, qui ex illis iuniores erant, hos in gymnasia ducens: maxime vero inter epulas eos pertentabat. Placuerunt ei autem fere prae ceteris hi qui Athenis advenerant; et ex his magis ei probabatur Hippoclides.

An unfortunate dance.

134.Die dicto, Clisthenes mactatis centum bobus, et ipsos procos et cunctos Sicyonios lautis epulis excepit. Peracta coena, proci et canendo et sermonibus in medio propositis inter se contendebant. Procedente vero compotatione, Hippoclides tibicinem iussit cantos canere ad saltum accommodatos; tum saltare instituit. At spectanti Clistheni res displicebat. Deinde, brevi interposita mora, mensam sibi inferri iussit Hippoclides; quae ubi illata est, conscensa mensa primum Laconicos modulos saltavit; deinde alios Atticos; postremo, caput in mensam innixus, cruribus gesticulabatur. Et Clisthenes, quum ad primum et secundum saltum sese continuisset, nunc quoniam se ultra continere non potest, ait: ‘O fili Tisandri, saltando uxorem tu quidem perdidisti.’ At ille inquit, ‘Nil curat Hippoclides.’ Hinc ortum est proverbium.

The fortunate suitor.

135.Tum Clisthenes, facto silentio, haec dixit: ‘Viri, filiao proci meae! Ego cunctos vos laudo, et omnibus, si fieri posset, placere vellem. At quoniam fieri non potest, ut, quum de una virgine deliberem, omnium votis simul satisfaciam; iis e vestro numero, quibus uxor non datur, talentum argenti do unicuique, quod et dignati estis meam filiam in matrimonium petere, et domibus vestris peregre abfuistis; Megacli vero, Alcmaeonis filio, meam filiam Agaristen despondeo ex Atheniensium legibus.’ Quumque Megacles dixisset, ‘Accipio conditionem,’ ratum matrimonium Clisthenes habuit. Ita Alcmaeonidae per universam Graeciam laudem maximam habuerunt.

 VIII Part IV