I | III |
110.—Postquam classis Samum erat profecta, Babylonii a Persis defecerunt, rebus omnibus bene praeparatis. Nam quo tempore Magus regnavit, et adversus eum septem viri insurrexerunt, ut tolerarent obsidionem, sese praeparaverant. In quaque domo, omnes mulieres suffocaverunt, exceptis matribus, et una uxore, quamcunque quisque vir eximi voluerat: unam autem, quam dixi, eximebat quisque quae panem conficeret. Suffocarunt autem illas, ne frumentum consumerent.
111.—His rebus cognitis Darius, contractis universis suis copiis, adversus eos profectus est; admotoque exercitu, urbem obsedit. At obsidionem parvi faciebant Babylonii; nam in propugnacula muri ascendentes tripudiabant, irridebantque Dario et eius exercitui. Unus etiam ex iis dixit: ‘Cur hic sedetis, Persae? cur non abitis? tunc enim nos capietis, quum mulae pepererint.’ Hoc dixit, quod mulae non pariunt ut cetera animalia.
112.—Integer annus iam et septem menses erant elapsi, taedioque affectus erat Darius exercitusque, quod expugnare urbem non valebant. Omnibus enim artificiis omnibusque machinamentis adhibitis, nihil Darius profecerat. Tentaverat autem et alia artificiorum genera, et illud etiam quo Cyrus urbem ceperat: per alveum scilicet Euphratis in urbem ingredi conatus; sed ita diligenter custodias agebant Babylonii, ut capi nullo pacto possent.
113.—Ibi tum, quum vicesimus ageretur mensis, Zopyro cuidam tale prodigium obtigit: una ex ipsius mulabus peperit. Recordatus igitur Babylonii illius verbum, qui dixerat, ‘Tunc Babylon capietur, quum mulae pepererint,’ magnopere gavisus est. Darium adiens quaesivit ex eo, ‘Nonne vis Babylonem capere?’ Cui rex, ‘Maximi equidem hoc facio.’
114.—Tum Zopyrus secum deliberavit: volebat enim urbem per se ipsum capere: nam apud Persas res bene gestae maximis honoribus rependuntur. Hoc autem nulla alia ratione fieri posse videbatur, nisi si se ipse mutilasset, atque ita ad Babylonios transfugisset. Ibi tum, parvi hoc pendens, abscissis naribus auribusque, flagellis laceratus, regem adit.
115.—Darius, quum virum nobilissimum ita mutilatum vidisset, vehementer motus, e solio subsiliens dixit, ‘Quis te ita mutilavit, quaque de caussa?’ Cui Zopyrus respondit, ‘O rex, hoc ipse feci, indignatus Assyriis Persas deridentibus.’ Tum Darius: ‘Quo vero pacto, stulte, ob hanc caussam citius in potestatem hostes redigentur? Anne mente es alienatus, qui te ita perdidisti?’
116.—Respondit Zopyrus: ‘O rex, ad murum me conferam: dicam etiam, “Hoc fecit Darius:” tum hostes exercitum mihi committent. Tu vero, decimo inde die de illa copiarum parte, cuius iacturam minime aegre feres, mille homines contra portam colloca, quae Semiramidis vocatur. Deinde rursus post aliquot dies, alios bis mille contra Niniam, ut vocatur, portam colloca. Nec vero priores, neque hi, aliud habeant praeter gladios: hoc uno telo armati sint. Nam ut equidem puto, quum praeclara facta edidero, et reliqua meae fidei committent Babylonii, et portarum obices. Tum ego urbem tibi tradere potero.’
117.—Quum haec mandavisset, ad portam perrexit. Quem ubi conspexerunt ii qui in turribus speculandi caussa stationem habebant, raptim descendunt, et interrogant, ‘Quisnam es, et cur huc venis?’ Ille contra, ‘Mihi nomen est Zopyro, et ad vos ut transfuga venio.’ Quibus auditis, portae custodes in curiam ducunt. Ibi coram senatu constitutus, sortem suam deplorans, ait, ‘A Dario haec passus sum. Nunc ad vos, Babylonii, venio, maximo vobis commodo futurus; Dario autem Persisque maximo detrimento. Nec enim impune hoc fecit, qui me ita mutilavit. Exploratas habeo omnes vias consiliorum.’
118.—Quae quum locutus esset, Babylonii videntes virum inter Persas nobilissimum, naribus auribusque mutilatum, ut socium Zopyrum acceperunt. Postulabat autem armatorum manum; itaque copiis praefectus est. Tum vero, postquam copias impetravit, ea facere instituit, de quibus cum Dario convenerat.
119.—Decimo die, educto Babyloniorum exercitu, mille illos, quos certo loco Darius constituit, circumdatos interfecit. Tum iterum copias eduxit, et bis mille illos, quos supra memoravi, Darii milites interfecit. Quibus rebus gestis, imperii summa et muri custodia eidem permissa est. Tum Zopyrus aperta porta Persas intra murum recepit. Hoc igitur modo urbs Babylon capta est.
I | III |