Part III II 
I.SYLOSON’S CLOAK.
A seasonable gift.

107.Samum cepit rex Darius ob hanc caussam. Quo tempore Cambyses expeditionem in Aegyptum suscepit, plurimi Graeci in Aegyptum venerant; alii negotiandi caussa, alii ut regionem spectarent. Horum in numero erat Syloson, frater Polycratis, Samo exsulans. Huic Sylosonti talis quaedam fortuna oblata est. Quum rutilum pallium sumpsisset, hoc circumdatus obambulabat Memphi in foro. Quem ubi conspexit Darius, qui satelles tunc erat Cambysis, cupidine pallii captus, adiit Sylosontem ut illud emeret. Syloson divino quodam instinctu ait: ‘Equidem hoc pallium nullo pretio vendo: do tibi gratis.’ Quo laudato responso, Darius pallium accipit.

An idea strikes Syloson.

108.Interiecto vero tempore, postquam mortuo Cambyse adversus Magum coniuraverant septem viri, et ex septem virorum numero Darius imperio potitus erat, Syloson donum recordatus est. Itaque Susa adiit, sedensque in vestibulo aedium regiarum, ait, ‘Ego de Dario bene merui.’ Quod ubi audivit portae custos, renuntiavit regi. Darius miratus ait, ‘Quis tandem Graecus de me bene meruit?’ Vix unus aut nullus adhuc ex ilia gente ad me ascendit. Verum tamen producite eum.’

He obtains his reward.

109.Introducit ianitor Sylosontem, stantemque in medio interrogant interpretes: ‘Quis est? quove facto bene de rege meruisti?’ Exponit igitur rem omnem ad pallium pertinentem. Tum rex ait, ‘O liberalissime hominum, tune ergo ille es, qui mihi, quum nullam potestatem haberem, pallium dedisti? Itaque tibi ingens auri argentique pondus reddo, ne te doni poeniteat.’ Ad haec Syloson: ‘Ne mihi aurum neu argentum dederis. Sed patriam meam Samum mihi redde: quam nunc, postquam frater meus Polycrates ab Oroete interfectos est, servus noster tenet. Hanc mihi da, a caedibus et servitute liberatam.’ His auditis, Darius exercitum misit, ducemque Otanen, ut omnia faceret quae Syloson oraverat.

 Part III II