VI.—A BALD PEOPLE.
105.—Radices altorum montium habitant homines, qui calvi sunt omnes, mares pariter atque feminae, et simo naso. Vestem gestant Scythicam, ceterum arborum fructu vitam sustentant. Ponticum nomen arboris est, qua aluntur; fico admodum similis est. Fructum autem fert fabae similem, nucleum intus habentem. Maturos fructus pannis custodiunt, et, qui ab iis defluit niger et crassus, liquorem et lingunt, et lacte mixtum bibunt. Ex faece massas conficiunt, quibus vescuntur. Pecoram non magna illis copia est. Quilibet paterfamilias sub arbore habitat. Hieme quidem arborem tegunt tegmine e lana facto. His hominibus nemo iniuriam infert: sacri enim habentur; nec arma ulla bellica habent; iidem et finitimorum controversias dirimunt. His nomen est Argipaeis.