IV | VI |
103.—Olim Xerxem per Asiam iter facientem excepit Pythius quidam magnificis epulis, pecuniasque pollicitus est. Qui ubi pecunias obtulit, Xerxes ministros suos rogavit: ‘Quisnam hominum est Pythius, et quantas habet divitias?’ Cui illi responderunt: ‘Idem hic est, Rex, qui patri tuo Dario auream platanum, aureamque vitem dono dedit: estque post te, quos novimus, omnium hominum ditissimus.’ Miratus rex ipse deinde Pythio dixit: ‘Quantas habes divitias?’ Tum inquit Pythius: ‘Sunt mihi argenti talenta bis mille, auri vero maxima copia. Has ego pecunias tibi do: est enim mihi ex mancipiis atque agris satis victus.’
104.—His ab illo dictis delectatus Xerxes respondit: ‘Pythi, nullum adhuc, praeter te, hominum reperi talia offerentem. Tu vero magnifice me excepisti, et pecunias ingentes polliceris. Tibi ergo invicem ego dona haecce tribuo: in meorum hospitum numero te repono: do tibi etiam magnum auri pondus. Perge vero retinere quae acquisivisti, ac semper talem te virum praesta. Haec facientem, neque nunc, nec in posterum te poenitebit.’
IV | VI |