I | III |
94.—Proteo in regnum Aegypti successit Rhampsinitus; qui monumenta sui reliquit propylaea templi Vulcani, occidentem spectantia. Ex adverso propylaeorum duas posuit statuas, viginti quinque cubitorum magnitudine: quarum illam quae stat a septentrione, Aestatem appellant Aegyptii; alteram, quae a meridie, Hiemem: et illam quidem, quam Aestatem vocant, adorant et donis placant; adversus illam, quae Hiems nominatur, contrarium faciunt.
95.—Hic rex magnas opes habebat, immensamque vim argenti. Itaque in tuto reponere suas pecunias cupiens, aedes aedificandas curavit lapideas. Is cui mandatum opus erat, pecuniam petens, hoc machinatus est. Ex lapidibus unum paravit, qui e muro facile eximi potuit, a duobus vel etiam ab uno homine. Absoluto aedificio, rex in illo divitias suas deposuit.
96.—Interiecto autem tempore is, qui aedificium aedificaverat, prope vitae finem fuit. Advocatis igitur filiis duobus exposuit artificium. Perspicue illos lapidis speciem mensuramque docuit. Hoc igitur vita functo, filii haud multo postea operi admoverunt manus. Noctu ad aedificium accedentes, lapidem removerunt, et multum pecuniae extulere.
97.—Postea rex aedificium aperuit, viditque valde diminutas pecunias; sigilla tamen ianuae salva erant, et aedificium clausum. Iterum autem et tertio aperiens, minus pecuniae in dies invenit. Itaque hoc fecit: laqueos statim paravit, eosque circa vasa, in quibus inerat pecunia, collocavit. Venerunt ut antea fures; alter, ad vas accedens, continuo captus est laqueis.
99.—Frater autem cadaver auferre constituit. Dolum igitur excogitavit huiusmodi. Instructis asinis utres imposuit vino plenos, eosque per viam publicam agitavit. Tum vero praeteriens locum, in quo custodes erant, duos vel tres utres clam solvit. Effluente vino, caput pulsavit ingenti clamore, quasi calamitate attonitus. Custodes, qui multum vini elapsum videbant, in viam concurrerunt, vasa tenentes, effluensque vinum colligentes. Ille autem maledictis eos laceravit. Custodibus vero eum consolantibus, paullatim ira desiit. Denique a media via exegit asinos, quos rursus instruere incepit. Ibi multis incidentibus sermonibus, illis unum ex utribus dedit. Tum omnes discumbentes compotationi animum applicuerunt. Mox eos alio utre donavit, qui copioso potu usi inebriati fuerunt, et somno oppressi in eodem loco, quo potaverant, obdormierunt. Tum vero, nocte iam multum progressa, fratris corpus solvit, et custodum dextras genas contumeliae caussa rasit. Denique cum asinis, cadavere imposito, domum rediit.
100.—Regi factum renuntiatum est; quam rem primo aegerrime tulit; postea autem, et audacia et arte hominis attonitus, veniam et magna dona promisit. Fur edicto fidem adhibens, ad regem accessit, qui magna admiratione hominis ductus, filiam ei in matrimonium dedit.
I | III |