There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Part II II 
I.THE STORY OF POLYCRATES.
His riches.

91.Polycrates, qui seditione facta Samum occupavit, primum trifariam distributam civitatem una cum fratribus administravit. Dein, altero occiso, et natu minore ex insula eiecto, universam Samum imperio tenebat. Quo in imperio cum Amasi, Aegypti rege, hospitium contraxit, donis ei missis, et vicissim ab illo acceptis. Brevi tempore magnopere auctae res sunt Polycratis, et per universam Ioniam reliquamque Graeciam celebratae sunt. Etenim quocumque cum exercitu proficiscebatur, omnia ei feliciter cedebant. Habebat autem centum actuarias naves quinquaginta remorum, et mille sagittarios: cunctosque homines nullo discrimine facto invadens, agebat ferebatque omnia. Aiebat enim, ‘Magis amico gratificabor, ea quae eripui restituens, quam ab initio nihil eripiens.’ Multas igitur insulas ceperat, multa item continentis oppida. In his Lesbios navali pugna superatos cepit, qui deinde fossam, murum Sami ambientem, vincti foderunt.

The advice of Amasis.

92.Felicitas Polycratis Amasi placebat; sed ea res illi curae erat. Missis igitur literis haec ad eum perscripsit: ‘Amasis Polycrati salutem dicit. Placet valde mihi felicitas tua. At mihi non placent tuae res nimium secundae. Invidum est numen deorum qui mundum regunt. Itaque omnes, qui nimium florentibus rebus usi sunt, postremo pessimum finem habuerunt. Tu ergo, meum secutus consilium, adversus illam tuam nimiam felicitatem, fac hocce. Illud abiice, quod maximi tibi est pretii.’ His perlectis Polycrates, amici monitis paruit. Erat ei annulus, quem gestabat, auro vinctus, ex smaragdo lapide, Theodori opus, artificis praeclari. In navem conscendit, et detractum de manu annulum, conspicientibus cunctis qui in navi erant in mare proiecit. Hoc facto domum navigavit. At quinto aut sexto die postea res ei accidit huius modi. Piscator quidam ingentem piscem, quem ceperat, regi dedit. Famuli vero, qui piscem coquebant, in eius ventre Polycratis annulum reperiunt.

The fate of Polycrates.

93.Tum rex in Aegyptum ad Amasin literas de facto misit. Amasis autem lectis literis valde commotus est. Itaque misso praecone Samum dissolvit hospitium, quod habebat cum Polycrate, iram deorum veritus. Polycrates vero brevi tempore postea ab Oroete, Lydiae satrape, interficitur, et cadaver in cruce suspenditur. Ita nimiam felicitatem morte expiavit.

 Part II II