Divinarum institutionum (Migne)/VII

 VI



Divinarum institutionum liber VII (Lactantius), J. P. Migne cc_id: cps_2.Lactan.DiInLiV3, cc_idno: 6813

CAPUT PRIMUM. De mundo; et qui sint credituri, qui vero non, atque ibi reprehensio perfidorum.

Bene habet: jacta sunt fundamenta, ut ait eximius Orator. Verum nos non fundamenta solum jecimus, quae firma et idonea essent operi perforendo; sed magnis robustisque molibus aedificium totum pene usque ad summa perduximus. Restat, id quod est 6.0734C| multo facilius, vel tegere, vel ornare; sine quo tamen priora opera et inutilia sunt, et ingrata. Nam quid prodest, aut falsis religionibus liberari, aut intelligere veram? quid aut vanitatem falsae sapientiae pervidere, aut quae sit vera cogoscere? Quid, inquam, prodest coelestem illam justitiam defendere? quid cum magnis difficultatibus cultum Dei tenere, quae est summa virtus? nisi eam divinum 6.0735A| praemium 6.0735A| beatitudinis perpetue subsequatur. De qua nobis est in hoc libro disserendum; ne priora omnia irrita et infructuosa videantur, si hoc, cujus causa illa suscepta sunt, in incertum relinquamus; ne quis forte arbitretur, tantos labores incassum suscipi, dum eorum coelesti mercedi diffidit, quam Deus statuit ei, qui haec suavia terrae bona prae sola nudaque virtute contempserit. Satis et huic parti faciamus, cum testimoniis divinarum Litterarum, tum etiam probabilibus argumentis, ut aeque clarum sit, et futura praesentibus, et divina terrenis, et perpetua brevibus esse anteponenda, quoniam temporalia sunt praemia vitiorum, sempiterna virtutum.
Exponam igitur rationem mundi, ut facile possit 6.0735B| intelligi, et quando, et quare sit effectus a Deo: quod Plato, qui de mundi fabricatione disseruit, nec scire poterat, nec explicare; quippe qui coeleste mysterium, quod non nisi prophetis ac Deo docente discitur, ignorabat; ideoque in perpetuum dixit esse fabricatum. Quod longe secus est: quoniam quidquid est solido ac gravi corpore, ut initium cepit aliquando, ita finem capiat necesse est. Nam Aristoteles cum non videret quemadmodum posset tanta rerum magnitudo interire, et hanc praescriptionem vellet 6.0736A| effugere, semper ait fuisse mundum, ac semper futurum. Prorsus nihil vidit; quia quidquid est, necesse est aliquando habuerit principium, nec omnino quidquam potest esse, nisi coeperit. Nam cum terram, et aquam, et ignem disperire, consumi, extinguique videamus, quae sunt utique mundi partes, intelligitur id totum esse mortale, cujus membra sunt mortalia. Ita fit, ut natum sit quidquid potest interire. Sed et omne quod sub visum oculorum venit, et corporale, ut ait Plato, et solubile sit necesse est. Unus igitur Epicurus, auctore Democrito, veridicus in hac re fuit; qui ait, et ortum aliquando, et aliquando esse periturum. Nec tamen rationem ullam reddere potuit, aut quibus de causis tantum hoc opus, aut quo 6.0736B| tempore solvatur. Quod quoniam nobis Deus revelavit, nec conjecturis id assequimur, sed traditione coelesti, docebimus sedulo; ut tandem studiosis veritatis appareat, non vidisse neque comprehendisse philosophos veritatem, sed ita leviter odoratos, ut tamen unde eos odor ille sapientiae tam suavis, tam jucundus afflaverit, nullo modo senserint.
Interim necessarium puto admonere lecturos, quod haec nostra quae tradimus; pravae vitiosaeque mentes aut omnino non intelligent (hebetatur enim 6.0737A| acies eorum terrenis cupiditatibus, quae sensus omnes gravant, imbecillesque reddunt); aut etiam si intelligent, dissimulabunt tamen, et haec vera esse nolent, quia trahuntur a vitiis, et scientes malis suis favent, quorum suavitate capiuntur, et virtutis viam deserunt, cujus acerbitate offenduntur. Nam qui avaritia, et opum inexplebili quadam siti flagrant, 6.0737A| quia non possunt, venditis aut dilargitis quae amant, tenui cultu vitam degere, sine dubio malunt id esse fictum, quo desideriis suis renuntiare coguntur. Item, qui libidinum stimulis incitati, ut ait poeta,

In furias ignemque ruunt, utique incredibilia nos afferre dicunt; quia vulnerant aures eorum praecepta continentiae, quae illos a voluptatibus suis prohibent, quibus animam suam cum 6.0737B| corpore adjudicaverunt. Qui vero ambitione inflati, aut amore potentiae inflammati, omne studium suum ad honores acquirendos contulerunt, ne si solem quidem ipsum gestemus in manibus, fidem commodabunt ei doctrinae, illos jubet omni potentia et honore contempto humiles vivere, atque ita humiles, ut et accipere injuriam possint, et referre nolint, si acceperint. Ii sunt homines, qui contra veritatem clausis oculis quoquo modo latrant. Qui autem sani sunt, vel erunt, id est, non ita vitiis immersi, ut insanabiles sint, et credent his, et libenter accedent; et quaecumque dicimus, aperta, et plana, et simplicia, et quod maxime opus est, vera et inexpugnabilia illis videbuntur.

6.0737C| Nemo virtuti favet, nisi qui sequi potest; sequi autem non facile est omnibus: ii possunt, quos paupertas et rerum indigentia exercuit, et capaces virtutis 6.0738A| effecit. Nam si virtus est tolerantia malorum, non capiunt ergo virtutem, qui semper in bonis fuerunt, quia mala neque experti sunt, neque ferre possunt assuetudine ac desiderio bonorum, quae sola noverunt. Eo fit, ut pauperes et humiles Deo credant facilius, qui sunt expediti, quam divites, qui sunt impedimentis pluribus implicati: immo vero catenati et compediti serviunt ad nutum dominae cupiditatis, quae illos inextricabilibus vinculis irretivit; nec possunt in coelum aspicere, quoniam mens eorum in terram prona humique defixa est. Virtutis autem via non capit magna onera gestantes. Angustus admodum trames est, per quem justitia hominem deducit in coelum. Hunc tenere non potest, nisi qui fuerit expeditus et nudus. Nam isti locupletes multis et ingentibus sarcinis onerati per viam mortis incedunt, quae 6.0738B| latissima est; quoniam late perditio dominatur. His acerba sunt, his venena, quae Deus ad justitiam praecipit, quaeque nos Dei magisterio de virtute ac veritate disserimus. Quibus si repugnare audebunt, necesse est hostes se esse virtutis justitiaeque fateantur. Aggrediar nunc quod superest, ut finis operi possit imponi. Id autem superest, ut de judicio Dei disseramus: quod tum constituetur, cum Dominus noster redierit in terram; ut unicuique pro merito aut praemium persolvat, aut poenam. Itaque ut in quarto libro de primo adventu ejus diximus, sic in hoc secundum referamus adventum, quem Judaei quoque et confitentur, et sperant, sed frustra, quoniam necesse est ad eos confundendos revertatur, 6.0738C| ad quos convocandos prius venerat. Nam qui violaverunt impie humilem, sentient in potestate victorem; eaque omnia quae legunt, et non intelligunt, 6.0739A| Deo repensante 6.0739A| patientur, quippe qui peccatis omnibus inquinati, et insuper sancto cruore perfusi, ab illo ipso, qui nefandas manus intulerunt, sint ad aeterna supplicia destinati. Sed erit nobis contra Judaeos separata materia, in qua illos erroris et sceleris revincemus.

CAPUT II. De errore philosophorum, ac de divina sapientia; atque de aureo saeculo.

Nunc ignaros veritatis instruamus. Dispositione summi Dei sic ordinatum, ut injustum hoc saeculum decurso temporum spatio terminum sumat, extinctaque protinus omni malitia, et piorum animis ad beatam vitam revocatis, quietum, tranquillum, pacificum, aureum denique, ut poetae vocant, saeculum, 6.0739B| Deo ipso regnante, florescat. In primis causa eorum omnium philosophis haec fuit, quod rationem mundi, quae totam sapientiam continet, non comprehenderunt. Ea vero sensu proprio, et interna intelligentia non potest comprehendi, quod illi sine doctore per seipsos facere voluerunt. Itaque in varias sibique saepe contrarias sententias inciderunt, ex quibus exitum non haberent; et in eodem luto (sicut Comicus ait) haesitaverunt; scilicet assumptionibus eorum non respondente ratione, cum assumpsissent quidem vera, sed quae affirmari probarique non possent sine scientia veritatis rerumque coelestium: quae (ut saepe jam dixi) non potest esse in homine, nisi Deo docente percepta. Nam si potest homo intelligere divina, poterit et facere; nam intelligere, 6.0739C| est quasi e vestigio subsequi. Non potest autem facere quae Deus, quia mortali corpore indutus est; ergo nec intelligere quidem potest, quae facit Deus. Quod an fieri possit, ex immensitate rerum atque operum divinorum facile est unicuique metiri. Nam si mundum cum omnibus quae sunt in eo contemplari velis, 6.0740A| intelliges profecto, quantum Dei opus humanis operibus antestet. Ita quantum inter opera divina et humana interest, tantum distare inter Dei hominisque sapientiam necesse est. Nam quia Deus incorruptus, atque immortalis est, et ideo perfectus, quia sempiternus est, sapientia quoque ejus, perinde ut ipse, perfecta est; nec obstare illi quidquam potest, quia nulli rei Deus ipse subjectus est.
Homo autem quin subjectus est passioni, subjecta est et sapientia ejus errori; et sicut hominis vitam multae res impediunt, quominus possit esse perpetua: ita sapientiam quoque ejus multis rebus impediri necesse est, quominus in perspicienda penitus veritate perfecta sit. Ergo nulla est humana sapientia, si per se ad notionem veri scientiamque 6.0740B| nitatur; quoniam mens hominis cum fragili corpore illigata, et in tenebroso domicilio inclusa, neque liberius evagari, neque clarius perspicere veritatem potest; cujus notitia divinae conditionis est. Deo enim soli opera sua nota sunt. Homo autem non cogitando, aut disputando assequi eam potest, sed discendo, et audiendo ab eo, qui scire solus potest, et docere. Ideo Marcus Tullius sententiam Socratis de Platone transferens dicentis, venisse tempus, ut ipse migraret e vita, illos autem, apud quos causam suam perorabat, agere vitam: Utrum melius sit, inquit, dii immortales sciunt; hominem arbitror scire neminem. Quare necesse est omnes philosophiae sectas alienas esse a veritate; quia homines erant, qui eas constituerunt, nec ullum fundamentum aut firmitatem 6.0740C| possunt habere, quae nullis divinarum vocum fulciuntur oraculis.

CAPUT III. De natura et de mundo; atque reprehensio Stoicorum et Epicureorum.

Et quoniam de philosophorum erroribus loquimur, 6.0741A| Stoici naturam 6.0741A| in duas partes dividunt: unam, quae efficiat; alteram, quae se ad faciendum tractabilem praebeat. In illa prima esse vim sentiendi; in hac, materiam; nec alterum sine altero posse. Quomodo potest idem esse quod tractat, et quod tractatur? Si quis dicat idem esse figulum quod lutum, aut lutum idem esse quod figulum, nonne aperte insanire videatur? At isti uno naturae nomine duas res diversissimas comprehendunt, Deum et mundum, artificem et opus; dicuntque alterum sine altero nihil posse, tanquam natura sit Deus mundo permixtus. Nam interdum sic confundunt, ut sit Deus ipse mens mundi et mundus sit corpus Dei. Quasi vero simul esse coeperint mundus, et Deus; ac non ipse mundum fecerit: quod et ipsi fatentur alias, cum hominum causa 6.0741B| praedicant esse fabricatum, et sine mundo esse, si velit, possit; siquidem Deus est divina et aeterna mens a corpore soluta et libera. Cujus vim majestatemque quoniam intelligere non poterant, miscuerunt 6.0742A| eum mundo, id est, operi suo. Unde est illud Virgilianum:

Totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Ubi est ergo illud, quod iidem ipsi aiunt, et factum esse divina providentia, et regi? Si enim fecit mundum, fuit ergo sine mundo. Si regit, non utique sicut mens corpus regit, sed tanquam dominus domum, navim gubernator, auriga currum. Nec tamen mixti sunt iis rebus, quas regunt. Nam si haec omnia, quae videmus, Dei membra sunt, jam insensibilis ab his constituitur Deus, quoniam membra sensu carent, et mortalis, quoniam videmus membra esse mortalia.

Possum enumerare, quoties repentinis quassatae 6.0742B| motibus vel hiaverint terrae, vel desederint in abruptum; quoties demersae fluctibus, et urbes, et insulae abierint in profundum; frugiferos campos paludes inundaverint; flumina et stagna siccaverint; montes 6.0743A| etiam 6.0743A| vel deciderint abrupti, vel planis fuerint adaequati. Plurimas regiones, et multorum fundamenta montium latens et internus ignis absumit. Et hoc parum est, si membris suis non parcit Deus, nisi etiam homini liceat aliquid in Dei corpus: maria extruuntur; montes exciduntur, et ad eruendas opes interiora terrae viscera effodiuntur. Quid quod ne arari quidem sine laceratione divini corporis potest? ut jam scelerati et impii simus, qui Dei membra violemus. Patiturne ergo vexari corpus suum Deus, et debilem se vel ipse facere, vel ab homine fieri sinit? nisi forte divinus ille sensus, qui mundo et omnibus mundi partibus permixtus est, primam terrae faciem reliquit, ac se in ima demersit, ne quid doloris de assidua laceratione sentiret. Quod si hoc vanum et absurdum 6.0743B| est, tam igitur ipsi eguerunt, quam haec indigent sensu, qui non perspexerunt divinum quidem spiritum esse ubique diffusum, eoque omnia contineri, non tamen ita, ut Deus ipse, qui est incorruptus, gravibus et corruptibilibus elementis misceatur. Illud ergo rectius, quod a Platone ( in Timaeo ) sumpserunt, a Deo factum esse mundum, et ejusdem providentia gubernari. Oportebat igitur et Platonem, et eos qui idem senserunt, docere atque explicare, quae causa, quae ratio fuerit tanti operis fabricandi; quare hoc, aut cujus gratia fecerit.
At iidem Stoici, hominum, inquiunt, causa mundus effectus est. Audio. Sed Epicurus ignorat, ipsos homines quare, aut quis effecerit. Nam Lucretius, cum diceret mundum non esse a diis constitutum, sic 6.0743C| ait (lib. V de Natura rerum):

Dicere porro hominum causa voluisse parare; Praeclaram mundi naturam 6.0744A| Deinde intulit: Desipere est. Quid enim immortalibus atque beatis Gratia nostra queat largirier emolumenti, Ut nostra quidquam causa gerere aggrediantur?

Et merito. Illi enim nullam rationem afferebant, cur humanum genus vel creatum, vel constitutum esset a Deo. Nostrum hoc officium est, sacramentum mundi et hominis exponere, cujus illi expertes, sacrarium veritatis nec attingere, nec videre potuerunt. ergo (ut paulo ante dicebam) cum assumpsissent id quod erat verum, id est, mundum a Deo factum, et hominum causa esse factum; tamen, quoniam eos in consequentibus ratio defecit, non potuerunt defendere id quod assumpserant. Denique Plato, ne Dei opus imbecillum et ruinosum faceret, in aeternum 6.0744B| dixit esse mansurum. Si hominum causa factus est, et ita factus est ut esset aeternus, cur ergo ipsi quorum causa factus est, non sunt sempiterni? Si mortales, propter quos factus est, ergo et ipse mortalis atque solubilis. Neque enim pluris est ipse, quam ii, quorum gratia factus est. Quod si ei ratio quadraret, intelligeret periturum esse, quia factus est; nec posse in aeternum manere, nisi quod tangi non potest.
Qui autem negat hominum causa factum, hic nullam rationem tenet. Si enim dicit, ipsum fabricatorem sua causa tanta haec opera esse molitum, cur ergo nos nati sumus? cur mundo ipso fruimur? Quid sibi vult humani generis caeterorumque animantium fictio? Cur aliena commoda intercipimus? Cur denique augemur, minuimur, interimus? Quid habet rationis 6.0744C| ipsa generatio? quid perpetua successio? Nimirum videri nos Deus voluit, et suis variis imaginibus tanquam sigilla confingere, quibus se oblectaret; et 6.0745A| nihilominus tamen, si ita esset, curae haberet animantes, praecipueque hominem, cujus imperio cuncta subjecit. Qui autem dicunt semper fuisse mundum, omitto illud, quod esse ipse 6.0745A| sine aliquo principio non potest, unde extricare se nequeunt; sed hoc dico: si mundus semper fuit, nullam potest habere rationem. Quid enim potuit in eo ratio moliri, quod nunquam sumpsit exordium? Nam prius quam fiat aliquid, aut struatur, opus est consilio, ut disponi possit quemadmodum fiat, nec incipi quidquam potest sine provisione rationis. Itaque omne opus ratio praecedit. Non habet ergo rationem, quod factum non est. Atqui mundus rationem habet, qua et constat, et regitur; ergo et factus est: si factus est, et resolvetur. Reddant ergo isti rationem, si possunt, cur aut factus in 6.0745B| principio sit, aut postea resolvatur.
Quod quia docere non poterat Epicurus, sive Democritus, sua sponte natum esse dixit, seminibus inter se passim coeuntibus, quibus iterum resolutis, dissidium atque interitum secuturum. Corrupit ergo quod recte viderat, et totam rationem penitus ignorantia rationis evertit; redegitque mundum, et omnia quae in eo geruntur, ad similitudinem cujusdam vanissimi somnii, siquidem rebus humanis ratio nulla subsistat. Cum vero mundum, omnesque partes ejus, ut videmus, mirabilis ratio gubernet; cum coeli temperatio, et aequalis in ipsa varietate cursus astrorum luminumque coelestium, temporum constans ac mira descriptio, terrarum varia foecunditas, plana camporum munimenta, et aggeres montium, viriditas ubertasque 6.0745C| silvarum, fontium saluberrima eruptio, fluminum opportuna inundatio, maris opulenta et copiosa interfusio, ventorum diversa et utilis aspiratio, caeteraque omnia ratione summa constent: quis tam caecus est, ut existimet sine causa esse facta, in quibus mira dispositio providentissimae rationis elucet? 6.0746A| Si ergo sine causa nec est, nec fit omnino quidquam: si et providentia summi Dei ex dispositione rerum, et virtus ex magnitudine, et potestas ex gubernatione manifesta est: hebetes ergo et insani, qui providentiam non esse dixerunt. Non improbarem; si deos idcirco non esse dicerent, ut unum dicerent: cum autem ideo ut nullum, qui eos delirasse non putat, ipse delirat.

CAPUT IV. Quod omnia in aliquem usum creata sunt, etiam quae mala videntur: quare homo in tam fragili corpore ratione fruatur.

Sed de providentia satis in primo libro diximus. Quia et si est, ut apparet ex mirabilitate operum suorum, necesse est etiam hominem, caeterasque 6.0746B| animantes, eadem providentia creaverit. Videamus ergo, quae ratio fuerit fingendi generis humani; quoniam constat, id quod Stoici dicunt, hominum causa mundum esse fabricatum: quanquam in hoc ipso non mediocriter peccent, quod non hominis causa dicunt, sed hominum. Unius enim singularis appellatio totum comprehendit humanum genus. Sed hoc ideo, quia ignorant unum hominem a Deo esse formatum, putantque homines in omnibus terris et agris tanquam fungos esse generatos. At Hermes non ignoravit hominem, et a Deo, et ad Dei similitudinem fictum. Sed redeo ad propositum. Nihil est (ut opinor) quod sit propter seipsum factum: sed quidquid omnino fit, ad usum aliquem fieri necesse est. Quis est enim vel tam ineptus, vel tam otiosus, ut 6.0746C| aggrediatur aliquid facere frustra, ex quo nullam utilitatem, nullum commodum speret? Qui domum aedificat, non idcirco aedificat, ut tantummodo domus sit: sed ut in ea possit habitari. Qui navem fabricat, non ideo insumit operam, ut tantum navis appareat: 6.0747A| sed ut in ea navigetur. Item qui vas aliquod instituit 6.0747A| ac format, non propterea id facit, ut tantum fecisse videatur: sed ut vas illud effectum capiat aliquid necessarium. Similiter caetera, quaecumque fiunt, non utique in supervacuum, sed ad usus aliquos utiles laborantur.
Mundus igitur a Deo factus est, non utique propter ipsum mundum; neque enim aut calore solis, aut lumine, aut aspiratione ventorum, aut humore imbrium, aut alimonia frugum, cum sensu careat, indiget. Sed ne illud quidem dici potest, quod Deus propter seipsum fecerit mundum; quoniam potest esse sine mundo, sicut fuit antea, et iis omnibus quae in eo sunt, quaeque generantur, Deus ipse non utitur. Apparet ergo animantium causa mundum esse 6.0747B| constructum; quoniam rebus iis, quibus constat, animantes fruuntur: quae ut vivere, ut constare possint, omnia his necessaria temporibus certis subministrantur. Rursum caeteras animantes hominis causa esse fictas, ex eo clarum est, quod homini serviunt, et tutelae ejus atque usibus datae sunt; quoniam sive terrenae sunt, sive aquatiles, non sentiunt mundi rationem, sicut homo. Respondendum est hoc loco philosophis, maximeque Ciceroni, qui ait: « Cur Deus omnia nostri causa cum faceret, tantam vim natricum viperarumque fecerit? cur tam multa pestifera terra marique disperserit? » Ingens ad disputandum locus: sed ut in transcursu breviter stringendus est. Quoniam homo ex rebus diversis ac repugnantibus 6.0747C| configuratus est, anima et corpore, id est, coelo atque 6.0748A| terra, tenui et comprehensibili, aeterno ac temporali, sensibili atque bruto, luce praedito atque tenebroso: ipsa ratio ac necessitas exigebat, et bona homini proponi et mala; bona, quibus utatur, mala, quae vitet et caveat.
Idcirco enim data est illi sapientia, ut cognita bonorum malorumque natura, et in appetendis bonis, et malis declinandis, vim suae rationis exerceat. Nam caeteris animalibus quia sapientia non data est, et munita indumentis naturalibus, et armata sunt: homini autem pro his omnibus, quod erat praecipuum, rationem solam dedit. Itaque nudum formavit et inermem, ut eum sapientia et muniret, et tegeret. Munimenta et ornatum ejus non foris, sed intus, non in corpore, sed in corde constituit. Nisi ergo essent 6.0748B| mala quae caveret, quae a bonis utilibusque distingueret, non esset ei sapientia necessaria. Sciat ergo Marcus Tullius, aut ideo homini datam esse rationem, ut et pisces caperet usus sui gratia, et natrices viperasque vitaret salutis suae causa: aut idcirco ei bona malaque proposita, quia sapientiam acceperat, cujus vis omnis in discernendis bonis malisque versatur. Magna igitur, et recta, et admirabilis est vis, et ratio, et potestas hominis, propter quem mundum ipsum, et universa quaecumque sunt, Deus fecit; tantumque honoris illi habuit, ut eum praeficeret universis, quoniam solus poterat Dei opera mirari. Optime igitur Asclepiades noster de providentia summi Dei disserens, in eo libro quem scripsit ad 6.0748C| me: « Atque ideo, inquit, merito quis arbitretur, 6.0749A| proximum sibi locum divinam providentiam dedisse ei, qui poterat intelligere 6.0749A| ordinationem suam. Nam sol iste est; quis eum videt ita, ut intelligat quia sol est, et quantum gratiae afferat caeteris institutis? hoc coelum est; quis id suspicit? terra haec; quis eam colit? hoc pelagus; quis in eo navigat? hic ignis est; quis eo utitur? » Instituit ergo summus Deus non propter se, quia nihilo indiget, sed propter hominem, qui his congruenter uteretur.

CAPUT V. De hominis creatione, atque de dispositione mundi, et de summo bono.

Reddamus nunc rationem, quare hominem ipsum 6.0749B| fecerit Deus. Quod si philosophi scissent, aut defendissent illa, quae vera invenerant, aut in maximos errores non incidissent. Haec enim summa, hic cardo rerum est. Quem qui non tenuerit, veritas illi omnis elabitur. Hoc est denique, quod efficiat illis non quadrare rationem: quae illis si affulsisset, si sacramentum hominis omne cognovissent, numquam disputationes eorum, et omnem philosophiam de transverso academia jugulasset. Sicut ergo mundum non propter se Deus fecit, quia commodis ejus non indiget, sed propter hominem, qui eo utitur; ita ipsum hominem propter se. Quae utilitas Deo in homine, inquit Epicurus, ut eum propter se faceret? Scilicet, ut esset, qui opera ejus intelligeret, qui providentiam disponendi, rationem faciendi, virtutem 6.0749C| consummandi et sensu admirari, et voce proloqui posset. Quorum omnium summa haec est, ut Deum colat. Is enim colit, qui haec intelligit: is artificem rerum omnium, is verum patrem suum debita veneratione 6.0750A| prosequitur, qui virtutem majestatis ejus de suorum operum inventione, inceptione, perfectione metitur. Quod planius argumentum proferri potest, et mundum hominis, et hominem sui causa Deum fecisse, quam quod ex omnibus animantibus solus ita formatus est, ut oculi ejus ad coelum directi, facies ad Deum spectans, vultus cum suo parente communis sit, ut videatur hominem Deus, quasi porrecta manu allevatum ex humo, ad contemplationem sui excitasse? « Quid ergo, inquit, Deo cultus hominis confert, beato, et nulla re indigenti? vel si tantum honoris homini habuit, ut ipsius causa mundum fabricaret, ut instrueret eum sapientia, ut dominum viventium faceret, eumque diligeret tamquam filium, cur mortalemque fragilemque constituit? cur omnibus 6.0750B| malis, quem diligebat, objecit? cum oporteret et beatum esse hominem, tamquam conjunctum et proximum Deo, et perpetuum, sicut est ipse, ad quem colendum et contemplandum figuratus est. »
Quamquam haec fere in prioribus libris sparsim docuimus: tamen quoniam proprie id materia nunc exigit, quia de vita beata disserere propositum est, explicanda sunt ista diligentius et plenius, ut dispositio Dei, et opus voluntasque noscatur. Cum posset semper spiritibus suis immortalibus innumerabiles animas procreare, sicut angelos genuit, quibus immortalitas sine ullo malorum periculo ac metu constat; excogitavit tamen inenarrabile opus, quemadmodum infinitam multitudinem crearet animarum, quas primo fragilibus et imbecillis corporibus illigatas 6.0750C| constitueret inter bonum malumque medias, ut constantibus ex utrisque naturis virtutem proponeret; ne immortalitatem delicate assequerentur ac molliter: sed ad illud aeternae vitae ineloquibile praemium 6.0751A| summa cum difficultate ac magnis laboribus pervenirent. Ergo ut eas gravibus et vexabilibus membris 6.0751A| indueret, quoniam consistere in medio inani non poterant, ponderibus et gravitate corporis deorsum premente, sedem illis ac domicilium primo condendum esse decrevit. Itaque ineffabili virtute ac potentia praeclara mundi opera molitus est, suspensis in altitudinem levibus elementis, et gravibus in ima depressis; et coelestia firmavit, et terrena constituit. Non est necesse nunc exequi singula, quoniam in secundo libro universa executi sumus.
Lumina igitur posuit in coelo, quorum moderatio, et claritas, et motus aptissime ad utilitates viventium temperatus est. Terrae autem, quam sedem voluit esse, foecunditatem varia gignendi ac proferendi dedit, 6.0751B| ut ubertate frugum et herbarum virentium, pro natura et usu cujusque generis, alimoniam administraret. Tum perfectis omnibus, quae ad conditionem mundi pertinebant, hominem finxit ex ipsa terra, quam illi a principio in habitaculum praeparavit; id est spiritum suum terreno corpore induit et involvit, ut et compactus ex rebus diversis ac repugnantibus, 6.0752A| bonum ac malum caperet; et sicut terra ipsa fecunda est ad fruges pariendas: ita corpus hominis, quod assumptum est e terra, generandi copiam, facultatemque procreandae sobolis accepit, ut quoniam fragili materia formatus in aeternum manere non poterat, peracto temporalis vitae spatio cederet, et illud, quod fragile atque imbecillum gerebat, perpetua successione renovaret. Cur igitur eum mortalem finxit et fragilem, cum illius causa mundum aedificasset? Primum, ut infinita vis animarum gigneretur, omnemque terram multitudine oppleret: deinde, ut proponeret homini virtutem, id est, tolerantiam malorum ac laborum, per quam posset praemium immortalitatis adipisci. Nam quia homo ex duabus rebus constat, corpore atque anima, quorum alterum terrenum 6.0752B| est, alterum coeleste, duae vitae homine attributae sunt: una temporalis, quae corpori assignatur; altera sempiterna, quae animae subjacet. Illam nascendo accipimus, hanc assequimur laborando ne immortalitas homini (ut ante diximus) sine ulla difficultate constaret. Illa terrena est, sicut corpus, et ideo finitur; haec vero coelestis; sicut anima, et ideo terminum non 6.0753A| habet. Illam primam nescientes accipimus; 6.0753A| hanc secundam scientes; virtuti enim, non naturae datur, quia voluit nos Deus vitam nobis in vita comparare.
Idcirco hanc nobis praesentem dedit, ut illam veram et perpetuam aut vitiis amittamus, aut virtute mereamur. In hac corporali non est summum bonum; quoniam sicut necessitate divina nobis data est, ita rursum divina necessitate solvetur. Ita quod finem habet, summum bonum non habet. In illa vero spiritali, quam per nos ipsi acquirimus, summum bonum continetur; quia nec malum potest habere, nec finem. Cui rei argumentum natura et ratio corporis praebet. Caetera namque animalia in humum vergunt, quia terrena sunt; nec capiunt immortalitatem, quae de coelo est. Homo autem rectus in coelum spectat, quia proposita 6.0753B| est illi immortalitas; nec tamen venit, nisi tribuatur homini a Deo. Nam nihil interesset inter justum et injustum, siquidem omnis homo natus immortalis fieret; ergo immortalitas non sequela naturae, sed merces praemiumque virtutis est. Denique homo non statim quam natus est, rectus ingreditur: sed quadrupes primo, quia ratio corporis et hujus praesentis vitae communis est nobis cum mutis animalibus; post deinde confirmatis viribus erigitur, et lingua ejus in eloquium solvitur, et mutum animal esse desinit. Quae ratio docet, mortalem nasci hominem; postea vero immortalem fieri, cum coeperit ex Deo vivere, id est, justitiam sequi, quae continetur in Dei cultu, cum excitaverit hominem Deus ad aspectum coeli ac sui. Quod tum fit, cum homo coelesti lavacro purificatus, 6.0753C| exponit infantiam cum omni labe vitae prioris, et incremento divini vigoris accepto, fit homo perfectus ac plenus.
6.0754A| Ergo quia virtutem proposuit homini Deus, licet anima et corpus consociata sint; tamen contraria sunt, et impugnant invicem. Animi bona, mala sunt corporis; id est, opum fuga, voluptatum interdictio, doloris mortisque contemptus. Item corporis bona, mala sunt animi; hoc est, cupiditas, et libido, quibus et opes appetuntur et suavitates variarum voluptatum, quibus enervatus animus extinguitur. Ideo necesse est, justum et sapientem in omnibus malis esse, quoniam malorum victrix est fortitudo; injustos autem in divitiis, in honore, in potestate. Haec enim bona corporalia et terrena sunt. Illi autem terrenam vitam agunt, nec assequi immortalitatem queunt, quia se voluptatibus dediderunt, quae sunt virtutis inimicae. Itaque vita haec temporalis illi aeternae debet esse 6.0754B| subjecta, sicut corpus animae. Quisquis ergo animae vitam maluerit, vitam corporis contemnat necesse est; nec aliter eniti ad summum poterit, nisi quae sunt ima despexerit. Qui autem corporis vitam fuerit amplexus, et cupiditates suas in terram dejecerit, illam superiorem vitam consequi non potest. Sed qui mavult bene vivere in aeternum, male vivet ad tempus, et afficietur omnibus molestiis et laboribus, quandiu fuerit in terra, ut habeat divinum et coeleste solatium. Et qui maluerit bene vivere ad tempus, male vivet in aeternum; damnabitur enim sententia Dei ad aeternam poenam, quia coelestibus bonis terrena praeposuit. Propterea igitur coli se Deus expetit, et honorari ab homine tanquam pater, ut virtutem ac sapientiam teneat, quae sola immortalitatem parit. 6.0754C| Nam quia nullus alius praeter ipsum donare eam potest, quia solus possidet, pietatem hominis, qua Deum 6.0755A| honoraverit, hoc afficiet praemio, ut sit in aeternum beatus, sitque apud Deum, et cum Deo semper. 6.0755A|
Quae sequuntur in quibusdam manuscriptis ac in antiquis editionibus reperi. Ea tamen Lactantio abjudicant recentiores interpretes: sed ne aliquid desit, hic apponere visum est; ac monemus ea non esse apprime catholica: sic autem habent.
« Neque nunc aliquis eo confugiat, ut dicat ad ipsius culpam pertinere, qui et bonum instituit, et malum. Cur enim malum voluit esse, si id odio habet? Cur non bonum tantum fecit, ut nemo peccaret, nemo faceret malum? Quanquam hoc in omnibus fere prioribus libris docuerim, et id jam superius, quamvis leviter, attigerim; tamen subinde admonendum est, quia omnis ratio in eo posita est. Nulla enim virtus 6.0755B| esse poterat, nisi diversa fecisset; nec omnino apparere vis boni potest, nisi ex mali comparatione. Adeo malum nihil aliud est, quam boni interpretatio. Sublato igitur malo, etiam bonum tolli necesse est. Si laevam manum, aut pedem amputaveris, nec corpus erit integrum, nec vita ipsa constabit. Adeo ad compagem corporis temperandam, aptissime cum dextris sinistra junguntur. Item si pares calculos feceris, nemo ludet. Si unum colorem Circo dederis, nemo spectandum putabit, sublata omni Circensium voluptate. Quos profecto qui prius instituit, amator unius coloris fuit: sed alterum ei, quasi aemulum posuit, ut posset esse certamen, et aliqua in spectaculo gratia. Sic Deus, quum bonum constitueret, quum virtutem daret, statuit etiam diversa, cum quibus illa confligerent. 6.0755C| Si desit hostis, et pugna, nulla victoria est. Tolle certamen, ne virtus quidem quidquam est. Quam multa sunt hominum inter se, et quam variis artibus constituta certamina? Nemo tamen fortior, velocior, praestantior haberetur, si adversarium, cum quo contenderet, non haberet. Unde autem abest victoria, abesse hinc et gloriam simul, et praemium necesse est. Ut igitur virtutem ipsam exercitatione assidua roboraret, eamque faceret de malorum conflictatione perfectam, utrumque simul dedit, quia utrumque sine altero retinere vim suam non potest. Ergo diversitas est, cui omnis ratio veritatis innititur.
« Non me praeterit, quid hoc loco a peritioribus possit opponi. Si bonum sine malo esse non potest, quomodo primum hominem dicis ante offensum Deum 6.0755D| in solo bono fuisse, aut postea in solo bono futurum? Discutienda nobis haec quaestio est: quod in prioribus 6.0756A| libris praetermisi, ut hic implerem. Diximus superius, ex elementis repugnantibus hominis constare naturam. Corpus enim, quia terra est, comprehensibile est, temporale, brutum, atque tenebrosum est. Anima vero, quia de coelo est, tenuis, aeterna, sensibilis, illustris est. Quae quia inter se contraria sunt, necesse est, hominem bono et malo esse subjectum. Animae adscribitur bonum, quia indissolubilis est: corpori malum; quia fragile est. Quoniam igitur sociata et conjuncta sunt corpus et anima, aeque bonum et malum cohaereat necesse est; nec separari alterutro possunt, nisi quum illa separata sunt. Denique boni malique notitia simul homini primo data est. Qua percepta, statim de loco sancto pulsus est, in quo malum non est. Ubi cum esset in bono 6.0756B| tantum, id ipsum bonum esse, ignorabat. Postquam vero accepit boni malique intelligentiam, jam nefas erat, eum in beatitudinis loco morari, relegatusque est in hunc communem orbem, ut ea utraque simul experiretur, quorum naturam pariter agnoverat. Apparet ergo idcirco datam esse homini sapientiam, ut bonum discernat a malo; ut ab incommodis commoda, ab inutilibus utilia distinguat; ut habeat judicium, et considerantiam, quid cavere, quid appetere, quid fugere, quid sequi debeat. Sapientia igitur constare sine malo non potest; vixitque ille princeps generis humani, quamdiu in solo bono fuit, velut infans, boni ac mali nescius. At enim postea hominem necesse est et sapientem esse, et sine ullo malo beatum. Sed id fieri non potest, quamdiu anima domicilio corporis induta est.
6.0756C| « Quum vero factum fuerit corporis animaeque dissidium, tunc malum a bono separabitur. Et sicut corpus interit, anima manet; ita malum interibit, et bonum permanebit. Tunc homo accepto immortalitatis indumento, erit sapiens, expers mali, sicut Deus. Qui ergo vult nos in bono esse tantum, id potissimum desiderat, ut sine corpore vivamus, in quo est malum. Quod si tollatur, aut sapientia homini, ut dixi, aut corpus adimetur: sapientia, ut ignoret malum; corpus, ut non sentiat. Nunc autem cum homo et sapientia sit instructus, ut sciat, et corpore, ut sentiat, utrumque pariter in hac vita Deus esse voluit, ut ratio virtutis sapientiaeque constaret. Posuit itaque hominem inter utrumque medium, ut haberet licentiam vel mali, vel boni sequendi. Sed 6.0756D| malo admiscuit apparentia quaedam bona, id est varias et delectabiles suavitates, ut earum illecebris induceret 6.0757A| hominem ad latens malum. Bono autem admiscuit apparentia quaedam mala, id est, aerumnas, et miserias, et labores, quorum asperitate ac molestia offensus animus refugeret a bono latenti. Hic ergo sapientiae officium desideratur, ut plus mente videamus, quam corpore: quod pauci admodum facere possunt; quia et virtus difficilis ac rara est, et voluptas communis ac publica. Ita necesse est, sapientem pro stulto haberi, qui dum appetit bona, quae non cernuntur, dimittit e manibus, quae videntur; et dum vitat mala, quae non aspiciuntur, incurrit in mala, quae ante oculos sunt. Quod accidit nobis, cum neque cruciatum, neque mortem pro fide recusamus: quando ad summum nefas compellimur, ut prodita fide atque abnegato Deo vero, diis mortuis 6.0757B| mortiferisque libemus. Haec ratio est, cur hominem Deus et mortalem fecerit, et malis subjecerit; licet ipsius causa mundum aedificasset, scilicet ut virtutem caperet, et ei virtus sua immortalitatem daret. Virtus autem, sicut ostendimus, veri Dei cultus est. »

CAPUT VI. Quare mundus et homo creati sunt; quam sit inanis cultus deorum.

Nunc totam rationem brevi circumscriptione signemus. Idcirco mundus factus est, ut nascamur: ideo nascimur, ut agnoscamus factorem mundi ac nostri Deum: ideo agnoscimus, ut colamus: ideo colimus, ut immortalitatem pro mercede laborum capiamus, quoniam maximis laboribus cultus Dei constat: ideo praemio immortalitatis afficimur, ut similes angelis 6.0757C| effecti, summo patri ac Domino in perpetuum serviamus, et simus aeternum Deo regnum. 6.0757C| Haec summa rerum est, hoc arcanum Dei, hoc mysterium mundi: a quo sunt alieni, qui sequentes praesentem voluptatem, terrestribus et fragilibus se bonis addixerunt, et animas ad coelestia genitas suavitatibus mortiferis tanquam luto coenove demerserunt.
Quaeramus nunc vicissim, an in cultu deorum ratio ulla subsistat: qui si multi sunt, si ideo tantum ab hominibus coluntur, ut praestent illis opes, victorias, honores, et quaeque alia quae non nisi ad praesens valent; si sine causa gignimur; si in hominibus procreandis providentia nulla versatur; si casu nobismetipsis, 6.0758A| ac voluptatis nostrae gratia nascimur; si nihil post mortem sumus: quid potest esse tam supervacaneum, tam inane, tam vanum, quam humana res, et quam mundus ipse? qui cum sit incredibili magnitudine, tam mirabili ratione constructus, tamen rebus ineptis vacet. Cur enim ventorum spiritus citent nubes? Cur emicent fulgura? tonitrua mugiant? imbres cadant, ut fruges terra producat, ut varios foetus alat? Cur denique omnis natura rerum laboret, ne quid desit earum rerum, quibus vita hominis sustinetur, si est inanis, si ad nihilum interimus, si nihil est in nobis majoris emolumenti Deo? Quod si est dictu nefas, nec putandum est fieri posse, ut non ob aliquam maximam rationem fuerit constitutum, quod videas maxima ratione constare; quae 6.0758B| potest esse ratio in his erroribus pravarum religionum, et in hac persuasione philosophorum, qua putant animas interire? Profecto nulla. Quid enim habent dicere, cur dii hominibus tam diligenter suis quaeque temporibus exhibeant? An ut illis far et merum demus, et odorem thuris, et sanguinem pecudum? quae neque immortalibus grata esse possunt, quia sunt fragilia; neque usui esse expertibus corporum, quia haec ad usum corporalium data sunt. Et tamen si ea desiderarent, sibi ipsi possent exhibere cum vellent. Sive igitur intereunt animae, sive in aeternum manent, quam rationem continet cultus deorum, aut a quo mundus constitutus est? cur, aut quando, aut quousque, quatenus homines, aut quamobrem procreati? cur nascuntur, intereunt, succedunt, 6.0758C| renovantur? Quid dii ex cultibus eorum assequuntur, qui post mortem nihil futuri sunt? quid praestant? quid pollicentur? quid minantur aut hominibus, aut diis dignum? Vel si manent animae post obitum, quid de his faciunt, facturive sunt? quid illis opus est thesauro animarum? ipsi illi ex quo fonte oriuntur? quomodo, aut quare, aut unde multi sunt? Ita fit, ut si ab illa rerum summa, quam superius comprehendimus, aberraveris, omnis ratio intereat, et ad nihilum omnia revolvantur.

CAPUT VII. De philosophorum varietate, eorumque veritate.

Quam summam quia philosophi non comprehenderunt, 6.0759A| nec veritatem comprehendere potuerunt, quamvis ea fere, quibus summa ipsa constat, et viderint, et explicaverint. Sed diversi, ac diverse illa omnia protulerunt, non annectentes nec causas rerum, nec consequentias, 6.0759A| nec rationes; ut summam illam, quae continet universa, et compingerent, et implerent. Facile est autem docere, pene universam veritatem per philosophos sectas esse divisam. Non enim sic philosophiam nos evertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius calumniari et illudere: sed docemus, nullam sectam fuisse tam deviam, nec philosophorum quemquam tam inanem, qui non viderit aliquid ex vero. Sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam vera 6.0759B| subvertunt, non tantum elapsa illis veritas est, quam se quaerere simulabant: sed ipsi eam potissimum suo vitio perdiderunt. Quod si extitisset aliquis, qui veritatem sparsam per singulos, per sectasque diffusam colligeret in unum, ac redigeret in corpus, is profecto non dissentiret a nobis. Sed hoc nemo facere, nisi veri peritus ac sciens potest. Verum autem scire, non nisi ejus est, qui sit doctus a Deo. Neque enim potest aliter repudiare quae falsa sunt, eligere ac probare quae vera: sed si vel casu id efficeret, certissime philosopharetur; et quamvis non posset divinis testimoniis illa defendere, tamen se ipsa veritas illustraret suo lumine. Quare incredibilis est error illorum, qui cum 6.0759C| aliquam sectam probaverint, eique se addixerint, caeteras 6.0760A| damnant tanquam falsas et inanes, armantque se ad praeliandum, nec quid defendere debeant scientes, nec quid refutare; incursantque passim sine delectu omnia, quae afferunt quicumque dissentiunt.
Ob has eorum pertinacissimas contentiones nulla extitit philosophia, quae ad verum propius accederet; nam particulatim veritas ab his tota comprehensa est. Factum esse mundum a Deo, dixit Plato ( in Timaeo ). Idem prophetae loquuntur; idemque ex Sibyllae carminibus apparet (sermone 1). Errant igitur qui vel omnia sua sponte nata esse dixerunt, vel minutis seminibus conglobatis; quoniam tanta res, tam ornata, tam magna, neque fieri, neque disponi et ordinari sine aliquo prudentissimo auctore potuit; et ea ipsa ratio, qua constare ac regi omnia sentiuntur, 6.0760B| solertissimae mentis artificem confitetur. Hominum causa mundum, et omnia quae in eo sunt esse facta, Stoici loquuntur: idem nos divinae Litterae docent. Erravit ergo Democritus, qui vermiculorum modo putavit effusos esse de terra nullo auctore, nullaque ratione. Cur enim formatus sit homo, divini sacramenti est: quod quia ille scire non poterat, humanam vitam deduxit ad nihilum. Ad virtutem capessendam nasci homines Ariston disseruit: idem nos monemur ac discimus a prophetis. Falsus igitur Aristippus, qui hominem voluptati, hoc est malo tanquam pecudem subjugavit. Immortales esse animas Pherecydes et Plato disputaverunt: haec vero 6.0760C| propria est in nostra religione doctrina. Ergo Dicaearchus 6.0761A| cum Democrito 6.0761A| erravit, qui perire cum corpore ac dissolvi argumentatus est. Esse inferos Zenon Stoicus docuit, et sedes piorum ab impiis esse discretas; et illos quidem quietas ac delectabiles incolere regiones, hos vero luere poenas in tenebrosis locis, atque in coeni voraginibus horrendis: idem nobis prophetae palam faciunt. Ergo Epicurus erravit, qui poetarum id esse figmentum putavit, et illas inferorum poenas, quae ferantur, in hac esse vita interpretatus est. Totam igitur veritatem, et omne divinae Religionis arcanum philosophi attigerunt. Sed aliis refellentibus, defendere id quod invenerant, nequiverunt; quia singulis ratio non quadravit, nec ea, quae vera senserant in summam redigere potuerunt, sicut nos superius fecimus.

CAPUT VIII. De immortalitate animae.

Unum est igitur summum bonum immortalitas, ad quam capiendam, et formati a principio, et nati sumus. Ad hanc tendimus; hanc spectat humana natura; 6.0762A| ad hanc nos provehit virtus: quod bonum quia deprehendimus, superest etiam ut de ipsa immortalitate dicamus. Platonis argumenta, quamvis ad rem multum conferant, tamen parum habent firmitatis ad probandam et implendam veritatem; quoniam nec rationem totius mysterii magni consummaverat, in unumque collegerat, nec summum bonum comprehenderat. Nam licet verum de animae immortalitate sentiret, tamen non ita de illa tanquam de summo bono disserebat. Nos igitur certioribus signis elicere possumus veritatem, qui eam non ancipiti suspicione collegimus, sed divina traditione cognovimus. Plato autem sic argumentatus est, immortale esse quidquid per seipsum et sentit, et semper movetur; quod enim principium motus non habet, nec finem habiturum, 6.0762B| quia deseri a semetipso non potest. Quod argumentum etiam mutis animalibus aeternitatem daret, nisi adjectione sapientiae discrevisset. Addidit igitur, ut effugeret hanc communitatem, fieri non posse, quin sit immortalis animus humanus, cujus miranda solertia inveniendi, et celeritas cogitandi, et facilitas percipiendi atque discendi, et memoria praeteritorum, 6.0763A| et providentia futurorum, et artium plerumque 6.0763A| innumerabilium scientia, qua caeterae careant animantes, divina et coelestis appareat: quia et origo animi, qui tanta capiat, tanta contineat, nulla reperiatur in terra; siquidem ex concretione terrena nihil habeat admistum: sed necesse esse in terram resolvi, quod est in homine ponderosum et dissolubile; quod autem tenue atque subtile, id vero esse individuum, ac domicilio corporis velut carcere liberatum, ad coelum et ad naturam suam pervolare. Haec fere Platonis collecta breviter, quae apud ipsum late copioseque explicantur.
In eadem sententia fuit etiam Pythagoras antea, ejusque praeceptor Pherecydes, quem Cicero tradit primum de aeternitate animarum disputavisse. Qui 6.0763B| omnes licet eloquentia excellerent; tamen in hac duntaxat contentione non minus auctoritatis habuerunt, qui contra hanc sententiam disserebant, Dicaearchus primo, deinde Democritus, postremo Epicurus: adeo ut res ipsa, de qua inter se pugnabant, in dubium vocaretur. Denique et Tullius, expositis horum omnium de immortalitate ac morte sententiis, nescire se quid sit verum, pronuntiavit. « Harum, inquit, sententiarum quae vera sit, Deus aliquis viderit. » Et rursus alibi: « Quoniam utraque, inquit, earum sententiarum doctissimos habuit auctores; nec quid certi sit divinari potest. » Verum nobis divinatione opus non est, quibus veritatem divinitas ipsa patefecit.

CAPUT IX. De aeternitate animae, atque de virtute.

His itaque argumentis, quae nec Plato, nec ullus alius invenit, animarum aeternitas probari ac perspici potest: quae nos breviter collegimus; quoniam properat oratio ad enarrandum judicium Dei maximum, quod in terra propinquante saeculorum fine celebrabitur. Ante omnia, quoniam Deus ab homine videri non potest, ne quis tamen ex eo ipso putaret Deum non esse, quia mortalibus oculis non videretur, inter caetera institutorum miracula, fecit etiam multa, quorum vis quidem apparet, substantia tamen non videretur, sicut est vox, odor, ventus; ut 6.0764B| harum rerum argumento et exemplo, etiam Deum, licet sub oculos non veniret, de sua tamen vi; et effectu, et operibus cerneremus. Quid voce clarius? aut vento fortius? aut odore violentius? Haec tamen, cum per aerem feruntur, ad sensusque nostros veniunt, et eos potentia sua impellunt, non cernuntur acie luminum: sed aliis corporis partibus sentiuntur. Similiter Deus non aspectu nobis aliove fragili sensu comprehendendus est: sed mentis oculis intuendus, cum opera ejus praeclara et miranda videamus. Nam illos, qui nullum omnino Deum esse dixerunt, non modo philosophos, sed ne homines quidem fuisse dixerim, qui mutis simillimi ex solo corpore constiterunt, nihil omnino cernentes animo, 6.0765A| sed ad sensum 6.0765A| corporis cuncta referentes, qui nihil putabant esse, nisi quod oculis contuebantur. Et quia videbant aut bonis accidere adversa, aut malis prospera, fortuitu geri omnia crediderunt, et natura mundum, non providentia constitutum.
Hinc jam prolapsi sunt ad deliramenta, quae talem sententiam necessario sequebantur. Quod si est Deus et incorporalis, et invisibilis, et aeternus; ergo non idcirco interire animam credibile est, quia non videtur, postquam recessit a corpore, quoniam constat esse aliquid sentiens ac vigens, quod non veniat sub aspectum. At enim difficile est animo comprehendere, quemadmodum possit anima retinere sensum sine iis partibus corporis, in quibus inest officium sentiendi. Quid de Deo? num facile est comprehendere, quemadmodum 6.0765B| vigeat sine corpore? Quod si deos esse credunt, qui si sunt, utique sunt expertes corporum, necesse est, humanas animas eadem ratione subsistere; quoniam ex ipsa ratione ac prudentia intelligitur esse quaedam in homine ac Deo similitudo. Denique illud argumentum, quod etiam Marcus Tullius vidit, satis firmum est: ex eo aeternitatem animae posse dignosci, quia nullum sit aliud animal, quod habeat notitiam aliquam Dei; Religioque sit pene sola, quae hominem discernat à mutis: quae cum in hominem solum cadat, profecto testatur, id affectare nos, id desiderare, id colere, quod nobis familiare, quod proximum sit futurum.
An aliquis, cum caeterarum animantium naturam 6.0765C| consideraverit, quas pronis corporibus abjectas in terramque prostratas summi Dei providentia effecit; ut ex hoc intelligi possit, nihil eas rationis habere cum coelo, potest non intelligere, solum ex omnibus 6.0766A| coeleste ac divinum animal esse hominem, cujus corpus ab humo excitatum, vultus sublimis, status rectus originem suam quaerit, et quasi contempta humilitate terrae, ad altum nititur, quia sentit summum bonum in summo sibi esse quaerendum, memorque conditionis suae, qua Deus illum fecit eximium, ad artificem suum spectat? Quam spectationem Trismegistus θεώπιδα rectissime nominavit: quae in mutis animalibus nulla est. Cum autem sapientia, quae soli homini data est, nihil aliud sit quam Dei notitia, apparet animam non interire, neque dissolvi, sed manere in sempiternum, quia Deum, qui sempiternus est, et quaerit, et diligit, ipsa cogente natura, sentiens vel unde orta sit, vel quo reversura. Praeterea non exiguum immortalitatis argumentum est, quod homo solus coelesti elemento utitur. Nam cum 6.0766B| rerum natura his duobus elementis, quae repugnantia sibi atque inimica sunt, constet igne, et aqua, quorum alterum coelo, alterum terrae adscribitur: caeterae animantes, quia terrenae mortalesque sunt, terreno et gravi utuntur elemento; homo solus ignem in usu habet, quod est elementum leve, sublime, coeleste. Ea vero quae ponderosa sunt, ad mortem deprimunt, et quae levia sunt, ad vitam sublevant, quia vita in summo est, mors in imo. Et ut lux esse sine igne non potest, sic vita sine luce. Ignis igitur elementum est lucis ac vitae: unde apparet hominem, qui eo utitur, immortalem sortitum esse conditionem, quia id illi familiare est, quod facit vitam.
6.0766C| Virtus quoque soli homini data magno argumento, est immortales esse animas. Quae non erit secundum naturam, si anima extinguitur; huic enim praesenti vitae nocet. Nam vita ista terrena, quam communem 6.0767A| cum mutis animalibus ducimus, 6.0767A| et voluptatem expetit, cujus fructibus variis ac suavibus delectatur, et dolorem fugit, cujus asperitas naturam viventium acerbis sensibus laedit, et ad mortem perducere nititur, quae dissolvit animantem. Si ergo virtus et prohibet iis bonis hominem, quae naturaliter appetuntur, et ad sustinenda mala impellit, quae naturaliter fugiuntur; ergo mala est virtus, et inimica naturae, stultumque judicari necesse est qui eam sequitur, quoniam se ipse laedit, et fugiendo bona praesentia, et appetendo aeque mala sine spe fructus amplioris. Nam cum liceat nobis jucundissimis frui voluptatibus, nonne sensu carere videamur, si malimus in humilitate, in egestate, in contemptu, in ignominia vivere, aut ne vivere quidem, sed dolore cruciari, 6.0767B| et mori, ex quibus malis nihil amplius assequamur, quo possit voluptas omissa pensari? Si autem virtus malum non est, facitque honeste, quod voluptates vitiosas turpesque contemnit et fortiter, quod nec dolorem, nec mortem timet, ut officium servet; ergo majus aliquod bonum assequatur necesse est, quam sunt illa quae spernit. At vero morte suscepta, quod ulterius bonum sperari potest, nisi aeternitas?

CAPUT X. De vitiis et virtutibus, atque de vita et morte.

Transeamus nunc vicissim ad ea quae virtuti repugnant, ut etiam ex his immortalitas animae colligatur. Vitia omnia temporalia sunt; ad praesens enim commoventur. Irae impetus recepta ultione sedatur. 6.0767C| Libidinis voluptas corporis finis est. Cupiditatem aut satietas earum rerum, quas expetit, aut aliorum affectuum commotiones interimunt. Ambitio, postquam honores quos voluit adepta est, consenescit. Item caetera vitia consistere ac permanere non possunt: sed ipso fructu quem expetunt finiuntur. Recedunt ergo, et redeunt. Virtus autem sine ulla intermissione 6.0768A| perpetua est, nec discedere ab ea potest, qui eam semel cepit. Nam si habeat intervallum, si aliquando ea carere possumus, redibunt protinus vitia, quae virtutem semper impugnant. Non est igitur comprehensa, si deserit, si aliquando secedit. Cum vero sibi domicilium stabile collocavit, in omni actu versari eam necesse est; nec potest fideliter depellere vitia, et fugare, nisi pectus, quod insedit, perpetua statione munierit. Ipsa ergo virtutis perpetuitas indicat, humanum animum, si virtutem ceperit, permanere; quia et virtus perpetua est, et solus animus humanus virtutem capit. Quoniam igitur contraria sunt vitia virtuti, omnis ratio diversa et contraria sit necesse est. Quia vitia commotiones et perturbationes animi sunt, virtus e contrario lenitudo et tranquillitas animi 6.0768B| est. Quia vitia temporalia et brevia sunt; virtus perpetua et constans, et par sibi semper. Quia vitiorum fructus, id est, voluptates, aeque ut ipsa, breves temporalesque sunt, virtutis ergo fructus ac praemium sempiternum est, quia vitiorum commodum in praesenti est, virtutis igitur in futuro.
Ita fit, ut in hac vita virtutis praemium nullum sit, quia virtus adhuc ipsa est. Nam sicut vitia, cum in actu suo finiuntur, voluptas et praemia eorum sequuntur: ita virtus, cum finita est, merces ejus insequitur. Virtus autem nunquam nisi morte finitur, quoniam et in morte suscipienda summum ejus officium est. Ergo praemium virtutis post mortem est. Denique Cicero in Tusculanis, quamvis dubitanter, tamen sensit, summum homini bonum non nisi post mortem 6.0768C| contingere. « Fidenti animo, inquit, si ita res feret, gradietur ad mortem; in qua aut summum bonum, aut nullum malum esse cognovimus. » Mors igitur non extinguit hominem, sed ad praemium virtutis admittit. Qui autem se (ut ait idem) vitiis ac sceleribus contaminaverit, voluptatique servierit, is vero damnatus aeternam luet poenam; quam divinae 6.0769A| litterae secundam mortem 6.0769A| nominant, quae est et perpetua, et gravissimis cruciatibus plena. Nam sicuti duae vitae propositae sunt homini, quarum altera est animae, altera corporis: ita et mortes duae propositae sunt, una pertinens ad corpus, qua cunctos secundum naturam fungi necesse est; altera pertinens ad animam, quae scelere acquiritur, virtute vitatur; et ut vita haec temporalis est, certosque terminos habet, quia corporis est: sic et mors aeque temporalis est, certumque habet finem, quia corpus attingit.

CAPUT XI. De temporibus postremis, atque de anima et corpore.

Impletis igitur temporibus, quae Deus morti statuit, terminabitur ipsa mors. Et quia temporalem vitam 6.0769B| temporalis mors sequitur; consequens est, ut resurgant animae ad vitam perennem, quia finem mors temporalis accepit. Rursum, sicut vita animi sempiterna est, in qua divinos et ineloquibiles immortalitatis suae fructus capit: ita et mors ejus perpetua sit necesse est, in qua perennes poenas et infinita tormenta pro peccatis suis pendet. Ergo in ea conditione res posita est, ut qui beati sunt in hac vita corporali atque terrena, semper miseri sint futuri; quia jam bonis, quae maluerunt, potiti sunt: quod iis evenit, qui deos adorant, ac Deum negligunt. Deinde qui justitiam sequentes, in hac vita miseri fuerunt et contempti, et inopes, et ob ipsam justitiam contumeliis et injuriis saepe vexati, quia nec aliter virtus teneri potest, semper beati sunt futuri; ut, quia mala jam pertulerunt, 6.0769C| etiam bonis fruantur. Quod his utique contingit, qui contemptis terrestribus diis et fragilibus bonis, coelestem 6.0770A| religionem Dei sequuntur; cujus bona, sicut ipse qui tribuit, sempiterna sunt. Quid opera corporis atque animi? nonne indicant esse animam mortis expertem? Nam corpus, quia ipsum fragile est atque mortale, quaecumque opera molitur, aeque caduca sunt. Nihil enim Tullius ait esse, quod sit manibus humanis laboratum, quod non aliquando ad interitum redigatur, vel injuria hominum, vel ipsa confectrice rerum omnium vetustate.
At vero animi opera videmus aeterna. Nam quicumque contemptui praesentium studentes, in memoriam monimenta ingeniorum factorumque magnorum reliquerunt, ii plane mentis ac virtutis suae nomen indelebile quaesierunt. Ergo si opera corporis ideo mortalia sunt, quia ipsum mortale est, sequitur ut anima 6.0770B| ex eo immortalis appareat, quia videmus opera ejus non esse mortalia. Eodem modo desideria quoque corporis animique declarant, alterum esse mortale, alterum sempiternum. Corpus enim nihil nisi temporale desiderat, id est, cibum, potum, indumentum, quietem, voluptatem; et tamen haec ipsa sine nutu et adminiculo animi nec cupere, nec assequi potest. Animus autem per se multa desiderat, quae ad officium fructumve corporis non redundent; eaque non fragilia, sed aeterna sunt, ut fama virtutis, ut memoria nominis. Nam cultum Dei, qui constat abstinentia cupiditatum ac libidinum, patientia doloris, contemptu mortis, etiam contra corpus anima concupiscit. Unde credibile est, non interire animam, sed dissociari a corpore; quia corpus sine anima nihil 6.0770C| potest, animus vero potest multa et magna sine corpore. Quid, quod ea, quae visibilia sunt oculis, et tangibilia 6.0771A| manu, quia externam vim pati possunt, aeterna esse non possunt. Ea vero quae 6.0771A| neque sub tactum, neque sub visum veniunt, sed tantummodo vis eorum et ratio, et effectus apparet, aeterna sunt, quia nullam vim patiuntur extrinsecus. Corpus autem si ideo mortale est, quia visui pariter et tactui subjacet; ergo et anima idcirco immortalis est, quia nec tangi potest, nec videri.

CAPUT XII. De anima et corpore; atque de conjunctione eorum, et discessu ac reditu.

Nunc argumenta eorum, qui contra disserunt, refellamus; quae Lucretius tertio libro executus est. Quoniam cum corpore, inquit, anima nascitur, cum corpore intereat necesse est. At non est par utriusque 6.0771B| ratio. Solidum enim et comprehensibile corpus est, et oculis, et manu: anima vero tenuis, et tactum visumque fugiens. Corpus e terra fictum atque solidatum est: anima in se nihil concreti, nihil terreni ponderis habet, ut Plato disserebat. Nec enim tantam posset habere solertiam, tantam vim, tantam celeritatem, nisi originem traheret e coelo. Corpus igitur quoniam fictum ex ponderoso et corruptibili elemento, et tangibile est, et visibile, corrumpitur atque occidit; 6.0772A| nec vim repellere potest, quia sub aspectum et sub tactum venit. Anima autem, quia tenuitate sua omnem tactum fugit, nullo ictu dissolvi potest. Ergo quamvis inter se conjuncta et sociata nascantur, et alterum, quod est de terrena concretione formatum, quasi vasculum sit alterius, quod est a coelesti subtilitate deductum: cum vis aliqua utrumque discreverit, quae discretio mors vocatur; tum utrumque in naturam suam recedit: quod ex terra fuit, id in terram resolvitur; quod ex coelesti spiritu, id constat ac viget semper, quoniam divinus spiritus sempiternus est. Denique idem Lucretius oblitus quid assereret, et quod dogma defenderet, hos versus posuit:

Cedit item retro de terra quod fuit ante In terram, sed quod missum est ex aetheris oris, 6.0772B| Id rursus coeli fulgentia templa receptant. Quod ejus non erat dicere, qui perire animas cum corporibus disserebat: sed victus est veritate, et imprudenti ratio vera surrepsit.

Praeterea id ipsum, quod colligit, dissolvi animam, hoc est, simul cum corpore interire, quoniam simul nascantur, et falsum est, et in contrarium converti potest. Non enim simul interit: sed anima discedente, integrum per dies multos manet, et plerumque medicatum 6.0773A| diutissime durat. Nam si ut simul nascuntur, simul interirent, non discederet repente anima, corpusque desereret: sed uno temporis puncto utrumque pariter dissiparetur, et tam celeriter etiam corpus, adhuc spiritu in eo manente, deliquesceret ac periret, quam celeriter anima secedit; immo vero dissoluto corpore anima vanesceret, velut humor fracto vase 6.0773A| diffusus. Nam si terrenum et fragile corpus post secessum animae non statim diffluit, in terramque tabescit, ex qua illi origo est; ergo anima, quae fragilis non est, in aeternum manet, quoniam origo ejus aeterna est. Quoniam crescit, inquit, sensus in pueris, et in juvenibus viget, et in senibus diminuitur, apparet esse mortalem. Primum non est idem mens et anima; aliud est enim quo vivimus, aliud quo cogitamus. 6.0773B| Nam dormientium mens, non anima sopitur; et in furiosis mens extinguitur, anima manet; et ideo non exanimes, sed dementes vocantur. Mens ergo, id est intelligentia, vel augetur, vel minuitur pro aetate. Anima in statu suo semper est, et ex quo tempore spirandi accipit facultatem, eadem usque ad ultimum durat, donec emissa corporis claustro, ad sedem suam revolet. Deinde quod anima, quamvis a Deo sit inspirata, tamen quia tenebroso domicilio terrenae carnis inclusa est, scientiam non habet, quae est divinitatis. 6.0774A| Audit igitur ac discit omnia, et sapientiam discendo et audiendo capit; et senectus non minuit sapientiam, sed auget, si tamen juvenilis aetas virtute decursa est. Sed si nimia senectus fregerit membra, non est animae vitium, si visus evanuit, si lingua torpuit, si auditus obsurduit, sed corporis. At enim memoria deficit. Quid mirum, si labentis domicilii ruina premitur mens, et praeterita obliviscitur, non aliter futura divina, quam si carcerem, quo cohibetur, effugerit?
Verum eadem, inquit, dolori et luctui obnoxia est, et ebrietate dementit, unde fragilis et mortalis apparet. Idirco igitur virtus et sapientia necessaria est, ut et moeror, qui contrahitur indigna patiendo ac videndo, fortitudine repellatur, et voluptas non modo potandi, sed etiam rerum caeterarum abstinentia superetur. 6.0774B| Nam si careat virtute, si voluptatibus dedita molliatur, morti fiet obnoxia, quoniam et virtus, ut docuimus, immortalitatis est fabricatrix, et voluptas mortis. Mors autem, sicut ostendi, non funditus perimit ac delet, sed aeternis afficit cruciatibus. Nam interire prorsus anima non potest; quoniam ex Dei spiritu, qui aeternus est, originem cepit. Anima, inquit, etiam morbum corporis sentit, et oblivionem sui patitur, et sicut aegrescit, ita etiam saepe sanatur. Hoc est ergo, cur maxime virtus adhibenda sit, ne 6.0775A| ullo corporis dolore frangatur, et oblivionem sui non anima, sed mens patiatur. Quae quoniam certa corporis regione consistit, cum eam partem vis aliqua morbi vitiaverit, movetur loco, et quasi conquassata, de sede sua emigrat, 6.0775A| reditura scilicet, cum medela et sanitas domicilium suum reformaverit. Nam quia juncta est anima cum corpore, si virtute careat, contagio ejus aegrescit, et imbecillitas de societate fragilitatis redundat ad mentem. Cum autem dissociata fuerit a corpore, vigebit ipsa per se, nec ulla jam fragilitatis conditione tentabitur, quia indumentum fragile projecit. Sicut oculus, inquit, evulsus ac separatus a corpore nihil potest videre: ita et anima separata nihil sentire, quia et ipsa pars est corporis. Falsum hoc, et dissimile est; anima enim non 6.0775B| pars corporis, sed in corpore est. Sicut id, quod vase continetur, vasis pars non est, nec ea quae in domo sunt, partes domus esse dicuntur: ita nec anima pars est corporis, quia corpus vel vas animae est, vel receptaculum.
Jam illud argumentum multo magis inane est, quo ait animam, quia non citius emittatur ex corpore, mortalem videri, sed paulatim se ex omnibus membris explicet, a summis pedibus incipiens: tanquam si esset aeterna, uno temporis momento erumperet; quod fit in iis, qui ferro intereunt. Quos autem morbus interimit, spiritum diutius exhalant, ut paulatim frigescentibus membris anima effletur. Quae cum materia sanguinis contineatur, sicut lumen oleo, ea materia febrium calore consumpta, necesse est 6.0775C| membrorum summa quaeque frigescere; quoniam venae exiliores in extrema corporis porriguntur, et 6.0776A| extremi ac tenuiores rivi deficiente vena fontis arescunt. Nec tamen, quia sensus corporis deficit, animae sensum extingui et occidere putandum est. Non enim anima corpore deficiente, sed corpus anima decedente brutescit, quia sensum omnem trahit secum. Cum autem praesens anima sensum suum tribuat corpori, et vivere id efficiat; fieri non potest, ut non ipsa per se et vivat, et sentiat, quoniam ipsa est et sensus et vita. Nam quod ait:

Quod si immortalis nostra foret mens, Non tam se moriens dissolvi conquereretur: Sed magis ire foras, vestemque relinquere, ut anguis, Gauderet. Equidem nunquam vidi, qui se quereretur in morte dissolvi. Sed ille fortasse Epicureum aliquem viderat etiam dum moritur philosophantem, ac de sua dissolutione 6.0776B| in extremo spiritu disserentem.

Quomodo sciri potest, utrum dissolvi se sentiat, an corpore liberari, cum in exitu lingua mutescat? Nam dum sentit, et loqui potest, nondum dissolutus est: ubi dissolutus est, jam nec sentire, nec loqui potest; ita queri de dissolutione aut nondum potest, aut jam non potest. At enim priusquam dissolvatur, intelligit se dissolutum iri. Quid, quod videmus plerosque morientium non dissolvi conquerentes, ut ait, sed exire se, et proficisci, et ambulare testantes; idque aut gestu significant, aut si adhuc possunt, et voce pronuntiant? Unde apparet non dissolutionem fieri, sed separationem, quae declarat animam permanere. Caetera Epicurei dogmatis argumenta Pythagorae repugnant 6.0776C| disserenti, migrare animas de corporibus vetustate ac morte confectis, et insinuare se novis ac 6.0777A| recens natis, 6.0777A| et easdem semper renasci modo in homine, modo in pecude, modo in bestia, modo in volucre, et hac ratione immortales esse, quod saepe variorum ac dissimilium corporum domicilia commutent. Quae sententia deliri hominis, quoniam ridicula est, et mimo dignior quam schola fuit, ne refelli quidem serio debuit: quod qui facit, videtur vereri ne quis id credat. Praetereunda sunt igitur nobis ea, quae pro falso contra falsum disserebantur: satis est ea refutasse quae contra verum disputata sunt.

CAPUT XIII. De Anima, ac testimonia de ejus aeternitate.

Declaravi, ut opinor, animam non esse solubilem. Superest citare testes, quorum auctoritate argumenta firmentur. Neque nunc Prophetas in testimonium vocabo, 6.0777B| quorum ratio et divinatio in hoc solo posita est, ut ad cultum Dei, et ad immortalitatem ab eo accipiendam creari hominem doceant: sed eos potius, quibus istos, qui respuunt veritatem, credere sit necesse. Hermes naturam hominis describens, ut doceret quemadmodum esset a Deo factus, haec intulit: καὶ τὸ αὐτό ἐξ ἀμφοτέρων φύσεων τῆς τε ἀθανάτου καὶ τῆς θνητῆς μίαν ἐποίει φύσιν ἀνθρώπου, τὸν αὐτὸν τῇ μὲν 6.0778A| ἀθάνατον πῇ δὲ θνητὸν ποιήσας, καὶ τοῦτον φέρων ἐν μέσῳ θείας και ἀθανάτου φύσεως, καὶ τῆς θνητῆς, καὶ μεταβλητοῦ κατεστήσατο, ἵνα ὁρῶν ἅπαντα, ἅπαντα καὶ θαυμάσῃ. Sed hunc fortasse aliquis in numero philosophorum computet, quamvis in deos relatus Mercurii nomine ab Aegyptiis honoretur, nec plus ei auctoritatis tribuat, quam Platoni, aut Pythagorae. Majus igitur testimonium requiramus. Polites quidam consuluit Appollinem Milesium, utrumne maneat anima post mortem, an dissolvatur; et respondit his versibus:

Ψυχὴ μὲν μέχρι οὖ δεσμοῖς πρὸς σῶμα κρατεῖται, Φθαρτὰ νοοῦσα πάθη, θνηταῖς ἀλγηδόσιν εἴκει. Ἡνίκα δ' ἀνάλυσιν βροτέην μετὰ σῶμα μαρανθὲν Ὡκίστην εὔρηται, ἐς αἰθέρα πᾶσα φορεῖται Αἰὲν ἀγήραος οὖσα, μένει δ' εἰς πάμπαν ἀπειρὴς. Πρωτόγονος γὰρ τοῦτο Θεοῦ διέταξε πρόνοια.

6.0778B| Quid carmina Sibyllina? Nonne hoc ita esse declarant, cum fore aliquando denuntiant, ut a Deo de vivis ac mortuis judicetur? quorum exempla paulo post inferemus. Falsa est ergo Democriti, et Epicuri, et Dicaearchi de animae dissolutione sententia: qui profecto non auderent de interitu animarum mago aliquo praesente disserere, qui sciret certis carminibus ciere ab inferis animas, et adesse, et praebere se humanis 6.0779A| oculis videndas, et loqui, et futura praedicere; et si auderent, re ipsa et documentis praesentibus vincerentur. Sed quia non pervidebant animae rationem, quae tam subtilis est, ut oculos humanae mentis effugiat, interire dixerunt. Quid Aristoxenus, 6.0779A| qui negavit omnino ullam esse animam, etiam cum vivit in corpore? sed sicut in fidibus ex intentione nervorum effici concordem sonum, atque cantum, quem musici harmoniam vocant: ita in corporibus ex compage viscerum ac vigore membrorum vim sentiendi existere; quo nihil dici delirius potest. Verum ille oculos quidem habuit incolumes, cor tamen caecum, quo vivere se, et habere mentem qua id ipsum cogitaverat, non videbat. Sed plerisque hoc philosophis accidit, ut putarent omnino non esse, quidquid oculis non apparet, cum mentis acies multo clarior debeat 6.0779B| esse quam corporis, ad ea perspicienda, quorum vis ac ratio sentitur potius quam videtur.

CAPUT XIV. De Mundi temporibus primis ac postremis.

Quoniam de immortalitate diximus animae, sequitur ut doceamus quatenus homini et quando tribuatur, 6.0780A| ut in hoc quoque pravitatis ac stultitiae suae perspiciant errores, qui mortales quosdam decretis placitisque mortalium deos esse factos opinantur, vel quod artes invenerant, vel quod usum quarumdam frugum docuerant, vel quod utilia vitae hominum prodiderant, vel quod immanes bestias interemerant. Quae merita quam longe ab immortalitate semota sint, et docuimus in prioribus libris, et nunc docebimus; ut appareat solam esse justitiam, quae vitam homini pariat aeternam, et solum Deum, qui aeternae vitae praemium largiatur. Nam illi, qui suis meritis immortales facti esse dicuntur, quia nec justitia, nec ulla in his vera virtus fuit, non immortalitatem sibi, sed mortem peccatis ac libidinibus quaesierunt; nec coeleste praemium, sed inferna supplicia meruerunt, 6.0780B| quae pendent simul cum iis omnibus, qui eos coluerunt. Cujus judicii propinquare tempus ostendam, ut et justis merces digna solvatur, et poena merita impiis irrogetur.
Plato et multi alii philosophorum, cum ignorarent originem rerum, supremumque illud tempus quo mundus esset effectus, multa millia saeculorum fluxisse dixerunt ex quo hic pulcherrimus mundi extiterit ornatus: secuti fortasse Chaldaeos, qui (ut Cicero 6.0781A| tradidit 6.0781A| in libro de Divinatione primo) quadringenta septuaginta millia annorum monimentis comprehensa se habere delirant: in quo quia se posse argui non putabant, liberum sibi crediderunt esse mentiri. Nos autem, quos divinae litterae ad scientiam veritatis erudiunt, principium mundi finemque cognovimus, de quo nunc in fine operis disseremus; quoniam de principio in secundo libro explicavimus. Sciant igitur philosophi, qui ab exordio mundi saeculorum millia enumerant, nondum sextum millesimum annum esse conclusum: quo numero expleto, consummationem fieri necesse est, et humanarum rerum statum in melius reformari; cujus rei argumentum prius enarrandum est, quo ratio eluceat. Mundum Deus, et hoc rerum naturae admirabile opus (sicut arcanis 6.0781B| sacrae Scripturae continetur) sex dierum spatio consummavit; diemque septimum, quo ab operibus suis requieverat, sanxit. Hic est autem dies Sabbati, 6.0782A| qui lingua Hebraeorum a numero nomen accepit, unde septenarius numerus legitimus ac plenus est. Nam et dies septem sunt, quibus per vicem revolutis orbes conficiuntur annorum; et septem stellae, quae non occidunt; et septem sidera quae vocantur errantia, quorum dispares cursus, et inaequabiles motus, rerum ac temporum varietates efficere creduntur.
Ergo quoniam sex diebus cuncta Dei opera perfecta sunt, per saecula sex, id est annorum sex millia, manere hoc statu mundum necesse est. Dies enim magnus Dei mille annorum circulo terminatur, sicut indicat propheta qui dicit: Ante oculos tuos, Domine, mille anni tanquam dies unus. Et sicut Deus sex illos dies in tantis rebus fabricandis 6.0782B| laboravit: ita et religio, et veritas in his sex millibus annorum laboret necesse est, malitia praevalente ac dominante. Et rursus, quoniam perfectis 6.0783A| operibus requievit die septimo, eumque benedixit, 6.0783A| necesse est, ut in fine sexti millesimi anni malitia omnis aboleatur e terra, et regnet per annos mille justitia; sitque tranquillitas, et requies a laboribus, quos mundus jamdiu perfert. Verum quatenus id eveniat, ordine suo explicabo. Saepe diximus, minora et exigua magnorum figuras et praemonstrationes esse; ut hunc diem nostrum, qui ortu solis occasuque finitur, diei magni speciem gerere, quem circuitus annorum mille determinat.
Eodem modo etiam figuratio terreni hominis coelestis populi praeferebat in posterum fictionem. Nam sicut perfectis omnibus, quae in usum hominis molitus est Deus, ipsum hominem sexto die ultimum fecit, eumque induxit in hunc mundum, tanquam in 6.0783B| domum jam diligenter instructam: ita nunc sexto die magno verus homo verbo Dei fingitur; id est, sanctus populus doctrina et praeceptis Dei ad justitiam figuratur. Et sicut tunc mortalis, atque imperfectus e terra fictus est, ut mille annis in hoc mundo viveret: ita nunc ex hoc terrestri saeculo perfectus 6.0784A| homo fingitur; ut vivificatus a Deo, in hoc eodem mundo per annos mille dominetur. Quomodo autem consummatio futura sit, et qualis exitus humanis rebus impendeat, si quis divinas litteras fuerit scrutatus, inveniet. Sed et saecularium prophetarum congruentes cum coelestibus voces, finem rerum et occasum post breve tempus annuntiant, describentes quasi fatigati et delabentis mundi ultimam senectutem. Quae vero a prophetis et vatibus futura esse dicantur, priusquam superveniat extrema illa conclusio, collecta ex omnibus et coacervata subnectam.

CAPUT XV. De Mundi vastatione et mutatione imperiorum.

6.0784B| Est in arcanis sanctarum litterarum, transcendisse in Aegyptum cogente inopia rei frumentariae principem Hebraeorum cum omni domo et cognatione. Cujus posteri cum diutius in Aegypto commorantes in magnam gentem crevissent, et gravi atque intolerando servitutis jugo premerentur, percussit Aegyptum 6.0784B| 6.0785A| Deus insanabili plaga, et populum suum liberavit, traductum medio mari cum discissis fluctibus, et in utramque partem dimotis, ut per siccum populus graderetur. Conatusque rex Aegyptiorum profugos insequi, coeunte in statum suum pelago, cum omnibus copiis interceptus est. Quod facinus tam clarum tamque mirabile, quamvis ad praesens virtutem Dei hominibus ostenderet, tamen praesignificatio et figura majoris rei fuit, quam Deus idem in extrema temporum consummatione facturus est; liberavit enim plebem suam de gravi servitute mundi. Sed quoniam tunc una plebs Dei, et apud unam gentem fuit, Aegyptus sola percussa est. Nunc autem, quia Dei populus ex omnibus linguis congregatus apud omnes gentes commoratur, et ab his dominantibus premitur; necesse est universas nationes, id 6.0785B| est orbem totum, coelestibus plagis verberari, ut justus et cultor Dei populus liberetur. Et sicut tunc signa facta sunt, quibus futura clades Aegyptiis ostenderetur, ita in ultimo fient prodigia miranda per omnia elementa mundi, quibus imminens exitus universis gentibus intelligatur.
6.0786A| Propinquante igitur hujus saeculi termino, humanarum rerum statum commutari necesse est, et in deterius nequitia invalescente prolabi; ut jam nostra haec tempora, quibus iniquitas et malitia usque ad summum gradum crevit, in illius tamen insanabilis mali comparatione, felicia et prope aurea possint judicari. Ita etenim justitia rarescet, ita impietas, et avaritia, et cupiditas, et libido crebrescent, ut si qui tum forte fuerint boni, praedae sint sceleratis, ac divexentur undique ab injustis; soli autem mali opulenti sint: boni vero in omnibus contumeliis atque in egestate jactentur. Confundetur omne jus, et leges interibunt. Nihil quisquam tunc habebit, nisi aut male quaesitum, aut defensum manu: audacia et vis omnia possidebunt. Non fides in hominibus, non pax, non humanitas, non pudor, non veritas erit; 6.0786B| atque ita neque securitas, neque regimen, neque requies a malis ulla. Omnis enim terra tumultuabitur: frement ubique bella: omnes gentes in armis erunt, et se invicem oppugnabunt. Civitates inter se finitimae praeliabuntur; et prima omnium Aegyptus stultarum superstitionum luet poenas, et sanguine 6.0787A| velut flumine operietur. Tunc peragrabit gladius orbem, 6.0787A| metens omnia, et tanquam messem cuncta prosternens. Cujus vastitatis et confusionis haec erit causa, quod Romanum nomen, quo nunc regitur orbis (horret animus dicere: sed dicam, quia futurum est) tolletur de terra, et imperium in Asiam revertetur, ac rursus Oriens dominabitur, atque Occidens serviet. Nec mirum cuiquam debet videri, si regnum tanta mole fundatum, ac tandiu per tot et tales viros auctum, tantis denique opibus confirmatum, aliquando tamen corruet. Nihil est enim humanis viribus laboratum, quod non humanis aeque 6.0788A| viribus destrui possit, quoniam mortalia sunt opera mortalium. Sic et alia prius regna, cum diutius floruissent, nihilominus tamen occiderunt. Nam et Aegyptios, et Persas, et Graecos, et Assyrios proditum est regimen habuisse terrarum; quibus omnibus destructis, ad Romanos quoque rerum summa pervenit. Qui quanto caeteris omnibus regnis magnitudine antestant, tanto majore decident lapsu, quia plus habent ponderis ad ruinam, quae sunt caeteris altiora.
Non inscite Seneca Romanae urbis tempora distribuit in aetates. Primam enim dixit infantiam sub rege 6.0789A| Romulo fuisse, a quo et genita, et quasi educata sit Roma; deinde pueritiam sub caeteris regibus, a quibus et aucta sit, et disciplinis pluribus institutisque formata: at vero Tarquinio regnante, cum jam quasi adulta esse coepisset, servitium non tulisse, et rejecto superbae dominationis jugo, maluisse legibus obtemperare quam regibus; cumque esset adolescentia ejus fine Punici belli terminata, tum denique confirmatis viribus coepisse juvenescere. Sublata enim Carthagine, 6.0789A| quae tamdiu aemula imperii fuit, manus suas in totum orbem terra marique porrexit; donec regibus cunctis et nationibus Imperio subjugatis, cum jam bellorum materia deficeret, viribus suis male uteretur, quibus se ipsa confecit. Haec fuit prima ejus senectus, cum bellis lacerata civilibus, atque intestino malo pressa, rursus ad regimen singularis 6.0789B| imperii recidit, quasi ad alteram infantiam revoluta. Amissa enim libertate, quam Bruto duce et auctore defenderat, ita consenuit, tanquam sustentare se ipsa non valeret, nisi adminiculo regentium niteretur. Quod si haec ita sunt, quid restat, nisi ut sequatur interitus senectutem? Et id futurum brevi conciones prophetarum denuntiant sub ambage aliorum nominum, ne facile quis intelligat. Sibyllae 6.0790A| tamen aperte interituram esse Romam loquuntur, et quidem judicio Dei, quod nomen ejus habuerit invisum, et inimica justitiae, alumnum veritatis populum trucidarit. Hystaspes quoque, qui fuit Medorum rex antiquissimus, a quo amnis quoque nomen accepit qui nunc Hydaspes dicitur, admirabile somnium sub interpretatione vaticinantis pueri ad memoriam posteris tradidit, sublatum iri ex orbe imperium nomenque Romanum multo ante praefatus est, quam illa Trojana gens conderetur.

CAPUT XVI. De mundi vestatione, ejusque prodigiis.

Quomodo autem id futurum sit, ne quis incredibile arbirtretur, ostendam. In primis multiplicabitur regnum, 6.0790B| et summa rerum potestas per plurimos dissipata et concisa minuetur. Tunc discordiae civiles in perpetuum serentur; nec ulla requies bellis exitialibus erit, donec reges decem pariter existant, qui orbem terrae, non ad regendum, sed ad consumendum partiantur. Hi, exercitibus in immensum auctis, et agrorum cultibus destitutis, quod est principium eversionis et cladis, disperdent omnia, et comminuent, et vorabunt. Tum repente adversus eos hostis potentissimus 6.0791A| ab extremis finibus plagae septentrionalis orietur, qui tribus ex eo numero deletis, 6.0791A| qui tunc Asiam obtinebunt, assumetur in societatem a caeteris, ac princeps omnium constituetur. Hic insustentabili dominatione vexabit orbem: divina et humana miscebit; infanda dictu et execrabilia molietur; nova consilia in pectore suo volutabit, ut proprium sibi constituat imperium, leges commutet, et suas sanciat; contaminabit, diripiet, spoliabit, occidet. Denique immutato nomine, atque imperii, sede translata, confusio ac perturbatio humani generis consequetur. Tum vero detestabile atque abominandum tempus existet, quo nulli hominum sit vita jucunda.
Evertentur funditus civitates, atque interibunt, non modo ferro atque igni, verum etiam terrae motibus 6.0791B| assiduis, et eluvie aquarum, et morbis frequentibus, et fame crebra. Aer enim vitiabitur, et corruptus ac pestilens fiet, modo importunis imbribus, modo inutili siccitate, nunc frigoribus, nunc aestibus nimiis; nec terra homini dabit fructum: non seges quidquam, non arbor, non vitis feret. Sed cum in flore spem maximam dederint, in fruge decipient. Fontes quoque cum fluminibus arescent, ut ne potus quidem suppetat; et aquae in sanguinem aut amaritudinem mutabuntur. Propter haec deficient et in terra quadrupedes, et in aere volucres, et in mari pisces. Prodigia quoque in coelo mirabilia mentes hominum maximo terrore confundent, et crines cometarum, et solis tenebrae, et color lunae, et cadentium siderum lapsus. Nec tamen haec usitato modo fient: sed existent subito 6.0791C| et ignota et invisa oculis astra; sol in perpetuum 6.0792A| fuscabitur, ut vix inter noctem diemque discernatur. Luna jam non tribus deficiet horis: sed perpetuo sanguine obfusa, meatus extraordinarios peraget, ut non sit homini promptum, aut siderum cursus, aut rationem temporum agnoscere: fiet enim vel aestas in hyeme, vel hyems in aestate. Tunc annus breviabitur, et mensis minuetur, et dies in angustum coarctabitur. Stellae vero creberrimae cadent, ut coelum omne caecum sine ullis luminibus appareat. Montes quoque altissimi decident, et planis aequabuntur: mare innavigabile constituetur.
Ac ne quid malis hominum terraeque desit, audietur e coelo tuba; quod hoc modo Sibylla denuntiat, dicens:

Σάλπιγξ οὐρανόθεν φωνὴν πολύθρηνον ἀφήσει.

6.0792B| Itaque trepidabunt omnes, et ad luctuosum illum sonitum contremiscent. Tum vero per iram Dei adversus homines qui justitiam non agnoverunt, saeviet ferrum, ignis, fames, morbus, et super omnia metus semper impendens. Tunc orabunt Deum, et non exaudiet; optabitur mors, et non veniet: ne nox quidem requiem timori dabit; nec ad oculos somnus accedet: sed animas hominum sollicitudo ac vigilia macerabit: plorabunt, et gement, et dentibus strident; gratulabuntur mortuis, et vivos plangent. His et aliis pluribus malis solitudo fiet in terra, et erit deformatus orbis atque desertus; quod in carminibus Sibyllinis ita dicitur:

Ἔσται κόσμος ἄκοσμος, ἀπολλυμένων ἀνθρώπων. 6.0792C| Ita enim conficietur humanum genus, ut vix decima 6.0793A| pars hominum relinquatur; et unde mille processerant, vix prodient 6.0793A| centum. De cultoribus etiam Dei duae partes interibunt, et tertia quae fuerit probata, remanebit.

CAPUT XVII. De falso propheta et incommodis piorum, et illius internecione.

Sed planius, quomodo id eveniat, exponam. Imminente jam temporum conclusione, propheta magnus mittetur a Deo, qui convertat homines ad Dei agnitionem, et accipiat potestatem mirabilia faciendi. Ubicumque non audierint eum homines, claudet coelum; et abstinebit imbres, et aquam convertet in sanguinem, et cruciabit illos siti ac fame; et quicumque 6.0793B| conabitur eum laedere, procedet ignis de ore ejus, atque amburet illum. His prodigiis atque virtutibus convertet multos ad Dei cultum; peractisque operibus ipsius, alter Rex orietur ex Syria malo spiritu genitus, eversor ac perditor generis humani, qui reliquias illius prioris mali cum ipso simul deleat. Hic pugnabit adversus prophetam Dei; vincet, et interficiet eum, et insepultum jacere patietur. Sed post diem tertium reviviscet; atque inspectantibus et mirantibus cunctis, rapietur in coelum. Rex vero ille teterrimus erit quidem et ipse, sed mendaciorum propheta; et seipsum constituet ac vocabit Deum, et se 6.0793C| coli jubebit ut Dei filium: et dabitur ei potestas, ut 6.0794A| faciat signa et prodigia, quibus visis, irretiat homines ut adorent eum. Jubebit ignem descendere de coelo, et solem a suis cursibus stare, et imaginem loqui; et fient haec sub verbo ejus: quibus miraculis etiam sapientium plurimi allicientur ab eo. Tunc eruere templum Dei conabitur, et justum populum persequetur; et erit pressura et contritio, qualis numquam fuit a principio mundi.
Quicumque crediderint atque accesserint ei, signabuntur ab eo tanquam pecudes: qui autem recusaverint notam ejus, aut in montes fugient, aut comprehensi exquisitis cruciatibus necabuntur. Idem justos homines obvolvet libris prophetarum, atque ita cremabit; et dabitur ei desolare orbem terrae mensibus quadraginta duobus. Id erit tempus, quo justitia 6.0794B| projicietur, et innocentia odio erit; quo mali bonos hostiliter praedabuntur: non lex, aut ordo, aut militiae disciplina servabitur; non canos quisquam reverebitur, non officium pietatis agnoscet; non sexus aut infantiae miserebitur: confundentur omnia et miscebuntur contra fas, contra jura naturae. Ita quasi uno communique latrocinio terra universa vastabitur. Cum haec ita erunt, tunc justi et sectatores veritatis segregabunt se a malis, et fugient in solitudines. Quo audito, impius rex inflammatus ira veniet cum exercitu magno, et admotis omnibus copiis circumdabit montem, in quo justi morabuntur, ut eos comprehendat. 6.0794C| Illi vero, ubi se clausos undique atque obsessos 6.0795A| viderint, exclamabunt ad Deum voce magna, et auxilium coeleste implorabunt; et exaudiet eos Deus, et mittet regem 6.0795A| magnum de coelo, qui eos eripiat ac liberet, omnesque impios ferro ignique disperdat.

CAPUT XVIII. De mundi casibus in extremo, ac de iis praedictis a vatibus.

Haec ita futura esse, cum prophetae omnes ex Dei spiritu, tum etiam vates ex instinctu daemonum cecinerunt. Hystaspes enim, quem superius nominavi, descripta iniquitate saeculi hujus extremi, pios ac fideles a nocentibus segregatos, ait cum fletu et gemitu extenturos esse ad coelum manus, et imploraturos fidem Jovis; Jovem respecturum ad terram, et auditurum voces hominum, atque impios extincturum. 6.0795B| Quae omnia vera sunt, praeter unum, quod Jovem dixit illa facturum quae Deus faciet. Sed et illud non sine daemonum fraude subtractum est, missum iri a Patre tunc Filium Dei, qui deletis omnibus malis, pios liberet. Quod Hermes tamen non dissimulavit. In eo enim libro, qui λόγος τέλειος inscribitur, post enumerationem malorum de quibus diximus, subjecit haec: Ἐπὰν δὴ ταῦτα ὧδε γένηται, ὦ Ἀσκλήπιε. τότε ὁ κύριος, καὶ πατὴρ, καὶ θεὸς, καὶ τοῦ πρώτου καὶ ἑνὸς θεοῦ δημιουργὸς, ἐπιβλέψας τοῖς γενομένοις, καὶ τῇ ἑαυτοῦ βουλήσει τοῖς τοιούτοις, τὸ ἀγαθὸν ἀντερείσας τῆ ἀταξίᾳ, καὶ ἀνακαλεσάμενος τὴν πλάνην, καὶ τὴν κακίαν 6.0795C| ἐκκαθαρας, πῇ μὲν ὕδατι πολλῷ καταλύσας, πῇ δὲ 6.0796A| πυρὶ ὀξυτάτῳ διακαύσας, ἑνίοτε δὲ πολέμοις καὶ λοιμοῖς ἐκπιέσας, ἤγαγεν ἐπὶ τὸ ἀρχαῖον καὶ ἀποκατέστησεν τὸν ἑαυτοῦ κόσμον. Sibyllae quoque non aliter fore ostendunt, quam ut Dei Filius a summo patre mittatur, qui et justos liberet de manibus impiorum, et injustos cum tyrannis saevientibus deleat; e quibus una sic tradidit:

Ἥξει καὶ μακάρων ἐθέλων πόλιν ἐξαλαπάξαι; Καί κέν τις θεόθεν βασιλεὺς πεμφθεὶς ἐπ' ἰδίων, Πάντας ὀλεῖ βασιλεῖς μεγάλους καὶ φῶτας ἀρίστους; Εἰθ' οὕτως κρίσις ἔσται ὑπ' ἀφθίτου ἀνθρώποισι. Item alia Sibylla: Καὶ τότ' ἀπ' ἠελίου πέμψειε θεὸς βασιλῆα, Ὃς πᾶσαν γαῖαν παύσει πολέμοιο κακοῖο. Et rursus alia: . . . . . ἡμετέρας δουλείας 6.0796B| Ζυγὸν δυσβάστακτον ἐπ' αὐχένι κείμενον ἀρεῖ, Καὶ θεσμοὺς ἀθέους λύσει, δεσμούς τε βιαίους.

CAPUT XIX. De adventu Christi ad judicium, et de falso propheta devicto.

Oppresso igitur orbe terrae, cum ad destruendam immensarum virium tyrannidem humanae opes defecerint, siquidem capto mundo cum magnis latronum exercitibus incubabit, divino auxilio tanta illa calamitas indigebit. Commotus igitur Deus et periculo ancipiti, et miseranda comploratione justorum, mittet protinus liberatorem. Tunc aperietur coelum medium 6.0796C| intempesta et tenebrosa nocte, ut in orbe toto 6.0797A| lumen descendentis Dei tanquam fulgur 6.0797A| appareat; quod Sibylla his versibus locuta est:

. . . . . Ὁππότ' ἂν ἔλθῃ, Πῦρ ἔσται, σκότος ἐν τῇ μέσσῃ νυκτὶ μελαίνῃ. Haec est nox, quae a nobis propter adventum regis ac Dei nostri pervigilio celebratur: cujus noctis duplex est ratio, quod in ea et vitam tum recepit, cum passus est, et postea regnum orbis terrae recepturus est. Hic est enim liberator, et judex, et ultor, et rex, et Deus quem nos Christum vocamus, qui priusquam descendat, hoc signum dabit. Cadet repente gladius e coelo, ut sciant justi ducem sanctae militiae descensurum: et descendet comitantibus angelis in medium terrae; et antecedet eum flamma inextinguibilis; et virtus angelorum tradet in manus justorum multitudinem 6.0797B| illam, quae montem circumsederit, et concidetur ab hora tertia usque ad vesperum, et fluet sanguis more torrentis; deletisque omnibus copiis, impius solus effugiet, et peribit ab eo virtus sua.

Hic est autem, qui appellatur Antichristus: sed seipsum Christum mentietur, et contra verum dimicabit, et victus effugiet, et bellum saepe renovabit, et saepe vincetur; donec quarto praelio confectis omnibus impiis debellatus, et captus, tandem scelerum suorum luat poenas. Sed et caeteri principes, ac tyranni, qui contriverunt orbem, simul cum eo vincti 6.0798A| adducentur ad regem, et increpabit eos, et coarguet; et exprobrabit his facinora ipsorum, et damnabit eos, ac meritis cruciatibus tradet. Sic extincta malitia, et impietate compressa, requiescet orbis, qui per tot saecula subjectus errori ac sceleri nefandam pertulit servitutem. Non colentur ulterius dii manu facti: sed a templis, et pulvinaribus suis deturbata simulacra igni dabuntur, et cum donis suis mirabilibus ardebunt, quod etiam Sibylla cum Prophetis congruens futurum esse praedixit:

Τρίψουσιν δ' εἴδωλα βροτοὶ καὶ πλοῦτον ἄπαντα. Erythraea quoque idem spopondit: Ἔργα δὲ χειροποιητὰ θεῶν κατακαυθήσονται.

CAPUT XX. De Christi judicio, de Christianis, atque de anima.

Post haec aperientur inferi, et resurgent mortui: de quibus judicium magnum idem ipse rex ac Deus faciet, cui summus pater, et judicandi, et regnandi dabit maximam potestatem; de quo judicio et regno apud Erythraeam Sibyllam sic invenitur:

Ὁππότε καὶ τὸ λάβη τέλος αἴσιμον, ἡδὲ βροτοῖσι Καὶ δὴ ἀφίξηται κρίσις ἀθανάτοιο θεοῖο, Ἥξει ἑπ' ἀνθρώπους μεγάλη κρίσις ἡδὲ καὶ ἀρχή. Deinde apud aliam: Ταρτάρεον δὲ χάος τότε δείξει γαῖα χανοῦσα Ἥξουσιν δὲ ἐπὶ βῆμα θεοῦ βασιλῆος ἄπαντες. 6.0799A| Et alio loco apud eamdem: Οὐρανὸν εἱλίξων 6.0799A| γαίης κηυθμώνας ἀνοίξω; Και τότ' ἀναστήσω νεκροὺς, μοῖραν ἀναλύσας Καὶ θαυάτου κέντρον, καὶ ὕστερον εἰς κρίσιν ἄξω, Κρίνων εὐσεβέων καὶ δυσσεβέων βίον ἀνδρῶν. Nec tamen universi tunc a Deo judicabuntur: sed ii tantum qui sunt in Dei religione versati. Nam qui Deum non agnoverunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, jam judicati damnatique sunt, sanctis litteris contestantibus, non resurrecturos esse impios in judicium. Judicabuntur ergo qui Deum scierunt, et facinora eorum, id est mala opera cum bonis collata ponderabuntur; ut si plura et gravia fuerint bona justaque, dentur ad vitam beatam: si autem mala superaverint, condemnentur ad poenam. Hic fortasse dixerit quispiam: Si est immortalis 6.0799B| anima, quomodo patibilis inducitur, ac poenam sentiens? Si enim ob merita punietur, sentiet utique dolorem, atque ita etiam mortem. Si morti non est obnoxia, nec dolori quidem, patibilis igitur non est.

Huic quaestioni, sive argumento, a Stoicis ita occurritur: Animas quidem hominum permanere, nec interventu mortis in nihilum resolvi: sed eorum, qui justi fuerunt, puras, et impatibiles, et beatas ad sedem coelestem, unde illis origo sit, remeare; vel in campos quosdam fortunatos rapi, ubi fruantur miris voluptatibus: impiorum vero, quoniam se malis cupiditatibus inquinaverunt, mediam quamdam gerere 6.0800A| inter immortalem mortalemque naturam, et habere aliquid imbecillitatis ex contagione carnis. Cujus desideriis ac libidinibus addictae ineluibilem quemdam fucum trahant labemque terrenam; quae cum temporis diuturnitate penitus inhaeserit, ejus naturae reddi animas, ut si non extinguibiles in totum, quoniam ex Deo sunt, tamen cruciabiles fiant per corporis maculam, quae peccatis inusta, sensum doloris attribuit. Quam sententiam poeta sic explicavit:

Quin et supremo cum lumine vita reliquit, Non tamen omne malum miseris, nec funditus omnes Corporeae excedunt pestes; penitusque necesse est, Multa diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis, veterumque malorum Supplicia expendunt. Haec propemodum vera sunt. Anima enim, cum divortium fecit a corpore, est, ut ait idem poeta, 6.0800B| Par levibus ventis, volucrique simillima somno. quia spiritus est ipsa tenuitate incomprehensibilis: sed nobis, qui sumus corporales; Deo autem, cui subjacet posse omnia, comprehensibilis.

CAPUT XXI. De cruciatibus et poenis animarum.

Primum igitur dicimus, tantam esse Dei potestatem, ut etiam incorporalia comprehendat, et quemadmodum voluerit, afficiat. Nam et Angeli Deum metuunt, quia castigari ab eo possunt inenarrabili quodam modo; et daemones reformidant, quia torquentur ab 6.0801A| eo ac puniuntur. Quid ergo mirum, si cum sint immortales animae, tamen patibiles sint Deo? 6.0801A| Nam cum in se nihil habeant solidum et contrectabile, a solidis et corporalibus nullam vim pati possunt: sed quia in solis spiritibus vivunt, a solo Deo tractabiles sunt, cui virtus ac substantia spiritalis est. Sed tamen docent nos sanctae Litterae, quemadmodum poenas impii sint daturi. Nam quia peccata in corporibus contraxerunt, rursus carne induentur, ut in corporibus piaculum solvant; et tamen non erit caro illa, quam Deus homini superjecerit, huic terrenae similis: sed insolubilis ac permanens in aeternum, ut sufficere possit cruciatibus, et igni sempiterno, cujus natura diversa est ab hoc nostro, quo ad vitae necessaria utimur, qui nisi alicujus materiae fomite alatur, extinguitur. 6.0801B| At ille divinus per seipsum semper vivit ac viget sine ullis alimentis, nec admixtum habet fumum: sed est purus, ac liquidus, et in aquae modum fluidus. Non enim vi aliqua sursum versus urgetur, sicut noster, quem labes terreni corporis, quo 6.0802A| tenetur, et fumus intermixtus exilire cogit, et ad coelestem naturam cum trepidatione mobili subvolare.
Idem igitur divinus ignis una eademque vi atque potentia, et cremabit impios, et recreabit, et quantum e corporibus absumet, tantum reponet, ac sibi ipse aeternum pabulum subministrabit; quod poetae in vulturem Tityi transtulerunt; ita sine ullo revirescentium corporum detrimento aduret tantum, ac sensu doloris afficiet. Sed et justos cum judicaverit, etiam in igni eos examinabit. Tum quorum peccata vel pondere, vel numero praevaluerint, perstringentur igni atque amburentur: quos autem plena justitia et maturitas virtutis incoxerit, ignem illum non sentient; habent enim aliquid in se Dei, quod vim 6.0802B| flammae repellat, ac respuat. Tanta vis est innocentiae, ut ab ea ignis ille refugiat innoxius; qui accepit a Deo hanc potentiam, ut impios urat, justis obtemperet. Nec tamen quisquam putet animas post mortem protinus judicari. Nam omnes in una communique 6.0803A| custodia detinentur, 6.0803A| donec tempus adveniat, quo maximus judex meritorum faciat examen. Tum quorum fuerit probata justitia, ii praemium immortalitatis accipient: quorum autem peccata et scelera detecta fuerint, non resurgent, sed cum impiis in easdem tenebras recondentur, ad certa supplicia destinati.

CAPUT XXII. De errore poetarum, atque de animae reditu ab inferis.

Figmenta haec esse poetarum quidam putant, ignorantes unde illa poetae acceperint, ac negant haec fieri posse; nec mirum est ita illis videri. Aliter enim, quam res habet, traditur a poetis: qui licet sint multo antiquiores quam historici, et oratores, et caetera 6.0803B| genera scriptorum; tamen quia mysterium divini sacramenti nesciebant, et ad eos mentio resurrectionis futurae obscuro rumore pervenerat, eam vero temere ac leviter auditam in modum commentitiae fabulae prodiderunt. Et tamen iidem testati sunt, non auctorem se certum, sed opinionem sequi; ut Maro qui ait:

Sit mihi fas audita loqui. Quamvis igitur veritatis arcana in parte corruperint; tamen ipsa res eo verior invenitur, quod cum prophetis 6.0804A| in parte consentiunt: quod nobis ad probationem rei satis est. Errori tamen eorum subest ratio nonnulla. Nam cum prophetae assiduis concionibus praedicarent, judicaturum esse de mortuis Filium Dei, et haec annuntiatio non lateret, quoniam rectorem coeli non alium putabant esse, quam Jovem, judicare apud inferos Jovis filium tradiderunt: sed tamen non Apollinem, aut Liberum, aut Mercurium, qui coelestes putantur, sed eum qui et mortalis fuerit, et justus, vel Minoem, vel Aeacum, vel Rhadamantum.

Corruperunt igitur poetica licentia, quod acceperant; vel opinio veritatem per diversa ora sermonesque varios dissipata mutavit. Nam quod peractis apud inferos mille annis, rursus ad vitam restitui cecinerunt, Marone ita dicente:

6.0804B| Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium Deus evocat agmine magno, Scilicet immemores supera ut convexa revisant, Rursus et incipiant in corpora velle reverti: haec eos ratio fefellit, quod resurgent defuncti, non post mille annos mortis suae: sed ut restituti rursus in vitam, mille annis cum Deo regnent. Deus enim veniet, ut orbe hoc ab omni labe purgato, redivivas justorum animas, corporibus innovatis, ad sempiternam beatitudinem suscitet. Itaque praeter aquam oblivionis vera sunt caetera: quam idcirco finxerunt, 6.0805A| ne quis illud opponeret: 6.0805A| Cur ergo non meminerunt se aliquando vixisse, aut qui fuerint, aut quae gesserint? Sed nihilominus tamen verisimile non putatur; et res tota velut licenter et fabulose ficta respuitur. Nobis autem de resurrectione affirmantibus, et docentibus animas ad alteram vitam non oblitas sui, sed in eodem sensu ac figura esse redituras, illud opponitur. Tot jam saecula transierunt: quis unquam unus ab inferis resurrexit, ut exemplo ejus fieri posse credamus? At enim resurrectio fieri non potest, dominante adhuc injustitia. Hoc enim saeculo necantur homines vi, ferro, insidiis, venenis; afficiuntur injuriis, egestate, carceribus, tormentis, proscriptionibus. Eo accedit, quod justitia invisa est; quod omnes, qui Deum sequi volunt, non tantum 6.0805B| odio habentur: sed vexantur omnibus contumeliis, et excruciantur multiplici genere poenarum, et ad impios cultus manufactorum deorum non ratione, aut veritate, sed nefanda corporum laceratione coguntur.

Num igitur oportet ad haec eadem resurgere, et reverti homines ad vitam, in qua tuti esse non possint? Cum ergo justi tam viles habeantur, tam facile tollantur; quid putemus futurum fuisse, si quis ab inferis rediens vitam postliminio recepisset? Auferretur profecto ab oculis hominum; ne viso eo, vel audito, deos universi relinquerent, et ad unius se Dei cultum religionemque converterent. Ergo semel fieri resurrectionem necesse est, cum malum fuerit ablatum; 6.0805C| quoniam eos, qui resurrexerint, nec mori jam 6.0806A| ulterius, nec violari ullo modo fas est, ut beatam possint agere vitam, quorum mors resignata est. Poetae vero cum scirent, hoc saeculum malis omnibus redundare, oblivionis amnem induxerunt, ne laborum ac malorum memores animae reverti ad superos recusarent; unde Virgilius:

O pater, anne aliquas ad coelum hinc ire putandum est Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido? Ignorabant enim quomodo, aut quando id fieri oporteret. Itaque renasci eas putaverunt, et denuo ad uterum revolvi, atque ad infantiam regredi. Unde etiam Plato de anima disserens, ex hoc ait posse cognosci animas esse immortales atque divinas, quod in pueris mobilia sunt ingenia, et ad percipiendum facilia; quod ea quae discant, ita celeriter rapiant, uti non 6.0806B| tunc primum discere illa videantur, sed recognoscere, atque reminisci: in quo vir sapiens poetis ineptissime credidit.

CAPUT XXIII. De resurrectione animae, atque ejus rei testimonia.

Non igitur renascentur, quod fieri non potest: sed resurgent, et a Deo corporibus induentur; et prioris vitae factorumque omnium memores erunt; et in bonis coelestibus collocati, ac fruentes jucunditate innumerabilium copiarum, praesenti Deo gratias agent, quod malum omne deleverit, quod eos ad regnum vitamque perpetuam suscitarit. Qua de anastasi philosophi quoque dicere aliquid conati sunt tam corrupte, 6.0806C| quam poetae. Nam Pythagoras transire animas 6.0807A| in nova corpora disputavit: sed inepte, quod ex hominibus in pecudes, et ex pecudibus in homines, et scipsum ex Euphorbo esse reparatum. Melius Chrysippus, quem Cicero 6.0807A| ait fulcire porticum Stoicorum, qui in libris, quos de Providentia scripsit, cum de innovatione mundi loqueretur, haec intulit: τούτου δέ οὕτως ἔχοντος, δῆλον ὡς οὐδὲν ἀδύνατον, καὶ ἡμᾶς μετά τὸ τελευτῆσαι, πάλιν περιόδων τινῶν εἰλημμένων χρόνου, εἰς ὅν ἐσμεν καταστήσεσθαι σχῆμα. Sed nos ab humanis ad divina redeamus. Sibylla dicit haec:

Δύσπιστον γὰρ ἅπαν μερόπων γένος· ἀλλ' ὅταν ἠδὴ Κόσμου καὶ θνητῶν ἔλθῃ κρίσις, ἣν θεὸς αὐτὸς Ποιήσει κρίνων ἀσεβεῖς θ' ἅμα εὐσεβέας τε, Καὶ τότε δυσσεβέας μὲν ἐπὶ ζόφον ἐν πυρὶ πέμψει. Ὅστοι δ' εὐσεβέουσι, πάλιν ζήσουσ' ἐπὶ γαίης, Πνεῦμα θεοῦ δόντος τιμὴν ἅμα καὶ βίον αὐτοῖς. Quod si non modo prophetae, sed etiam vates, et poetae, 6.0807B| et philosophi anastasim mortuorum futuram esse consentiunt; nemo quaerat a nobis, quemadmodum fieri possit. Nec enim divinorum operum reddi potest ratio. Sed si a principio Deus hominem nescio quo inenarrabili modo instituit; credamus ab eodem restitui veterem posse, qui novum feci.

CAPUT XXIV. De renovato mundo.

Nunc reliqua subnectam. Veniet igitur summi et maximi Dei Filius, ut vivos ac mortuos judicet, testante atque dicente Sibylla:

Πάσης γὰρ γαίης τότε θνητῶν σύγχυσις ἓσται, Αὐτὸς ὁ παντοκράτωρ ὅτ' ἂν ἤλθῃ βήματι κρῖναι Ζώτων καὶ νεκύων ψυχὰς, καὶ κόσμον ἅπαντα. Verum ille, cum deleverit injustitiam, judiciumque maximum fecerit, ac justos, qui a principio fuerunt, ad vitam restauraverit, mille annis inter homines versabitur, eosque justissimo imperio reget. Quod alibi Sibylla vaticinans furensque proclamat: Κλῦτε δή μου, μέροπες, βασιλεὺς αἰώνιος ἄρχει. 6.0808B| Tum qui erunt in corporibus vivi, non morientur: sed per eosdem mille annos infinitam multitudinem generabunt; et erit soboles eorum sancta, et Deo cara. Qui autem ab inferis suscitabuntur, ii praeerunt viventibus velut judices. Gentes vero non extinguentur omnino: sed quaedam relinquentur in victoriam 6.0809A| Dei, ut triumphentur a justis, ac subjugentur 6.0809A| perpetuae servituti. Sub idem tempus etiam princeps daemonum, qui est machinator omnium malorum, catenis vincietur; et erit in custodia mille annis coelestis imperii, quo justitia in orbe regnabit, ne quod malum adversus populum Dei moliatur. Post cujus adventum congregabuntur justi ex omni terra; peractoque judicio, civitas sancta constituetur in medio terrae, in qua ipse conditor Deus cum justis dominantibus commoretur. Quam civitatem Sibylla designat, cum dicit: Καὶ πόλιν, ἠν ἐποίησε θεὸς, αὐτὴν ἐποίησε Λαμπροτέραν ἄστρων, καὶ ἡλίου, ἠδὲ σελήνης.

Tunc auferentur a mundo tenebrae illae, quibus offunditur atque obcaecatur coelum; et luna claritudinem 6.0809B| solis accipiet, nec minuetur ulterius. Sol autem septies tanto, quam nunc est, clarior fiet. Terra vero aperiet foecunditatem suam, et uberrimas fruges sua sponte generabit: rupes montium melle sudabunt, per rivos vina decurrent; et flumina lacte inundabunt. Mundus denique ipse gaudebit; et omnis rerum natura laetabitur, erepta et liberata dominio mali, et impietatis, et sceleris, et erroris. Non bestiae per hoc tempus sanguine alentur, non aves praeda: sed quieta et placida erunt omnia. Leones et vituli ad praesepe simul stabunt: lupus ovem non rapiet, canis non venabitur, 6.0810A| accipitres et aquilae non nocebunt: infans cum serpentibus ludet. Denique tunc fient illa, quae poetae aureis temporibus facta esse jam Saturno regnante dixerunt. Quorum error hinc exortus est, quod prophetae futurorum pleraque sic proferunt et enuntiant, quasi jam peracta. Visiones enim divino spiritu offerebantur oculis eorum, et videbant illa in conspectu suo quasi fieri, ac terminari. Quae vaticinia eorum cum paulatim fama vulgasset, quoniam profani a sacramento ignorabant quatenus dicerentur, completa jam esse veteribus saeculis illa omnia putaverunt, quae utique fieri complerique non poterant homine regnante. Cum vero deletis religionibus impiis, et scelere compresso, subjecta erit Deo terra,

Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus 6.0810B| Mutabit merces: omnis feret omnia tellus. Non rastros patietur humus, non vinea falcem. Robustus quoque jam tauris juga solvet arator. Tunc etiam molli flavescet campus arista; Incultisque rubens pendebit sentibus uva; Et durae quercus sudabunt roscida mella, Nec varios discet mentiri lana colores. Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti Murice, jam croceo mutabit vellera luto. Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos. Ipsae lacte domum referent distenta capellae Ubera, nec magnos metuent armenta leones.

Quae poeta secundum Cumeae Sibyllae carmina prolocutus est. Erytraea vero sic ait:

6.0811A| Οἱ δὲ λύκοι σὺν ἄρνεσσ' ἐν οὔρεσιν ἀμιλλοῦνται· Χόρτον γὰρ λύκες τ' ἐρίφοισιν ἄμα βόσκονται, Ἄρκτοι σὺν μόσχοισιν ὁμοῦ καὶ πᾶσι βροτοῖσι· Σαρκοβόρος τε λέων φάγετ' ἄχυρον παρὰ φάτναις, Σὺν βρέφεσίν τε δράκοντες ἀμάτορσι κοιμὴσονται. Et alio loco de ubertate rerum: Καὶ τότε 6.0811A| δὴχάρμην μεγάλην θεὸς ἀνδράσι δώσει· Καὶ γὰρ γῆ καὶ δένδρα, καὶ ἄσπετα θρέμματα γαίης Δώσουσι καρπὸν τὸν ἀληθινὸν ἀνθρώποισι Οἴνου καὶ μέλιτος γλυκεροῦ, λευκοῦτε γάλακτος, Καὶ σίτου, ὅπερ ἐστὶ βροτοῖς κάλλιστον ἀπάντων. Et alia eodem modo: Εὐσεβέων δὲ μόνων ἁγία χθὼν πάντα τάδ' οἴσει Νᾶμα μέλιτος ἀπὸ πέτρης ἠδ' ἀπὸ πηγῆς, Καὶ γάλα τ' ἀμβροσίης ῥεύσει πάντεσσι δικαίοις. Vivent itaque homines tranquillissimam vitam et copiosissimam, et regnabunt cum Deo pariter; et reges 6.0811B| gentium venient a finibus terrae cum donis ac muneribus, ut adorent et honorificent Regem magnum, cujus nomen erit praeclarum ac venerabile universis nationibus, quae sub coelo erunt, et regibus qui dominabuntur in terra.

CAPUT XXV. De postremis temporibus, ac de urbe Roma.

Haec sunt, quae a prophetis futura dicuntur: quorum testimonia et verba ponere opus non esse duxi; quoniam esset infinitum, nec tantam rerum multitudinem 6.0812A| mensura libri caperet, tam multis uno spiritu similia dicentibus, simulque ne fastidium legentibus fieret, si ex omnibus collecta et translata congererem; praeterea ut ea ipsa quae dicerem, non nostris, sed alienis potissimum litteris confirmarem, doceremque non modo apud nos, verum etiam apud eos ipsos qui nos insectantur, veritatem consignatam teneri quam recusant agnoscere. Si quis autem diligentius, haec voluerit scire, ex ipso fonte hauriat, et plura, quam nos in his libris complexi sumus, admirabilia reperiet. Fortasse quispiam nunc requirat, quando, ista quae diximus, sint futura. Jam superius ostendi, completis annorum sex millibus mutationem istam fieri oportere, et jam propinquare summum illum conclusionis extremae diem. De signis quae praedicta 6.0812B| sunt a prophetis, licet noscere; praedixerunt enim signa, quibus consummatio temporum, et expectanda sit nobis in singulos dies, et timenda. Quando tamen compleatur haec summa, docent ii qui de temporibus scripserunt, colligentes ea ex litteris sanctis et ex variis historiis, quantus sit numerus annorum ab exordio mundi: qui licet varient, et aliquantum numeri eorum summa dissentiat, omnis tamen expectatio non amplius quam ducentorum videtur annorum. Etiam res ipsa declarat, lapsum ruinamque rerum brevi fore: nisi quod incolumi urbe Roma nihil istiusmodi videtur esse metuendum. At vero cum caput illud orbis occiderit, et ῥύμη esse coeperit, 6.0813A| quod Sibyllae 6.0813A| fore aiunt, quis dubitet venisse jam finem rebus humanis, orbique terrarum? Illa, illa est civitas, quae adhuc sustentat omnia: precandusque nobis et adorandus est Deus coeli, si tamen statuta ejus et placita differri possunt, ne citius quam putemus tyrannus ille abominabilis veniat, qui tantum facinus moliatur, ac lumen illud effodiat, cujus interitu mundus ipse lapsurus est. Nunc ad caetera exequenda redeamus, quae deinceps secutura sunt.

CAPUT XXVI. De daemonis emissione, alteroque maximo judicio.

Diximus paulo ante, in principio regni sancti fore, ut a Deo princeps daemonum vinciatur. Sed idem, cum mille anni regni, hoc est septem millia coeperint terminari, solvetur denuo, et custodia emissus exibit; 6.0813B| atque omnes gentes, quae tunc erunt sub ditione justorum, concitabit, ut inferant bellum sanctae civitati; et colligetur ex omni orbe terrae innumerabilis populus nationum, et obsidebit, et circumdabit civitatem. Tunc veniet novissima ira Dei super gentes, et debellabit eas usque ad unum: ac primum concutiet terram quam validissime et a motu ejus scindentur montes Syriae; et subsident colles in abruptum; et muri omnium civitatum concident, et statuet Deus solem triduo ne occidat; et inflammabit eum; et descendet aestus nimius, et adustio magna supra perduelles et impios populos, et imbres sulfuris, et grandines 6.0813C| lapidum, et guttae ignis; et liquescent spiritus eorum 6.0814A| in calore, et corpora conterentur in grandine, et ipsi se invicem gladio ferient; et replebuntur montes cadaveribus, et campi operientur ossibus. Populus autem Dei tribus illis diebus sub concavis terrae occultabitur; donec ira Dei adversus gentes, et extremum judicium terminetur.
Tunc exibunt justi de latebris suis, et invenient omnia cadaveribus atque ossibus tecta. Sed et genus omne impiorum radicitus interibit; nec erit in hoc mundo ulla jam natio amplius, praeter solam gentem Dei. Tum per annos septem perpetes intactae erunt silvae; nec excidetur de montibus lignum. Sed arma gentium comburentur; et jam non erit bellum, sed pax, et requies sempiterna. Cum vero completi fuerint mille anni, renovabitur mundus a Deo, et coelum 6.0814B| complicabitur, et terra mutabitur; et transfor mabit Deus homines in similitudinem angelorum; et erunt candidi sicut nix; et versabuntur semper in conspectu Omnipotentis, et Domino suo sacrificabunt, et servient in aeternum. Eodem tempore fiet secunda illa et publica omnium resurrectio, in qua excitabuntur injusti ad cruciatus sempiternos. Ii sunt qui manu facta coluerunt; qui Dominum mundi ac parentem vel nescierunt, vel abnegaverunt. Sed et dominus illorum cum ministris suis comprehendetur, ad poenamque damnabitur; cum quo pariter omnis turba impiorum pro suis facinoribus, in conspectu angelorum atque justorum, perpetuo igni cremabibitur 6.0814C| in aeternum.
6.0815A| Haec est doctrina sanctorum prophetarum, quam christiani sequimur: haec nostra sapientia; quam isti qui vel fragilia colunt, vel inanem philosophiam tuentur, tanquam stultitiam vanitatemque derident, quia nos defendere hanc publice atque asserere non solemus, Deo jubente, ut quieti ac silentes arcanum ejus in abdito 6.0815A| atque intra nostram conscientiam teneamus; nec adversus istos veri profanos, qui non discendi, sed arguendi atque illudendi gratia, inclementer Deum ac religionem ejus impugnant, pertinaci contentione certemus. Abscondi enim tegique mysterium quam fidelissime oportet, maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus. Verum illi hanc taciturnitatem 6.0815B| nostram, veluti malam conscientiam, 6.0816A| criminantur: unde etiam quasdam execrabiles opiniones de pudicis et innocentibus fingunt; et libenter his, quae finxerint, credunt.
« Sed omnia jam, sanctissime imperator, figmenta sopita sunt, ex quo te Deus summus ad restituendum justitiae domicilium, et ad tutelam generis humani excitavit: quo gubernante Romanae reipublicae statum, jam cultores Dei pro sceleratis ac nefariis non habemur. Jam emergente atque illustrata veritate, non arguimur ut injusti, qui opera justitiae facere conamur. Nemo jam nobis Dei nomen exprobrat. Nemo irreligiosus ulterius appellatur, qui soli omnium religiosi sumus; quoniam 6.0816B| contemptis imaginibus mortuorum, vivum colimus 6.0817A| et verum Deum. Te providentia summae divinitatis ad fastigium principale provexit; 6.0817A| qui posses vera pietate aliorum male consulta rescindere, peccata corrigere; saluti hominum paterna clementia providere, ipsos denique malos a republica submovere, quos summa pietate dejectos in manus tuas Deus tradidit, ut esset omnibus clarum, quae sit vera majestas.
Illi enim, qui ut impias religiones defenderent, coelestis ac singularis Dei cultum tollere voluerunt, profligati jacent. Tu autem, qui nomen ejus, defendis et diligis, virtute ac felicitate praepollens, immortalibus tuis gloriis beatissime frueris. Illi poenas sceleris sui et pendunt, et pependerunt. Te dextera Dei potens ab omnibus periculis protegit: 6.0817B| tibi quietum tranquillumque moderamen cum summa omnium gratulatione largitur. Nec immerito rerum Dominus ac rector te potissimum delegit, per quem sanctam religionem suam instauraret, quoniam unus ex omnibus extitisti, qui praecipua virtutis et sanctitatis exempla praeberes; quibus antiquorum principum gloriam, quos tamen fama inter bonos numerat, non modo aequares, sed etiam, quod est maximum, praeterires. Illi quidem natura fortasse tantum similes justis fuerunt. Qui enim moderatorem universitatis Deum ignorat, 6.0818A| similitudinem justitiae assequi potest: ipsam vero non potest. Tu vero et morum ingenita sanctitate, et veritatis et Dei agnitione in omni actu justitiae opera consummas. Erat igitur congruens, ut in formando generis humani statu, te auctore ac ministro divinitas uteretur. Cui nos quotidianis precibus supplicamus, ut te in primis, quem rerum custodem voluit esse, custodiat; deinde inspiret tibi voluntatem, qua semper in amore divini nominis perseveres. Quod est omnibus salutare, et tibi ad felicitatem, et caeteris ad quietem. »

CAPUT XXVII. Adhortatio et confirmatio piorum.

6.0818B| Quoniam decursis propositi operis septem spatiis, ad metam provecti sumus, superest ut exhortemur omnes ad suscipiendam cum vera religione sapientiam, cujus vis et officium in eo vertitur ut, contemptis terrestribus, et abjectis erroribus quibus antea tenebamur, fragilibus servientes, et fragilia concupiscentes ad aeterna coelestis thesauri praemia dirigamur. Quae ut capere possimus, quamprimum omittendae sunt hujus praesentis vitae illicibiles voluptates, quae animas hominum perniciosa suavitate deliniunt. 6.0819A| Quanta felicitas aestimanda est, 6.0819A| subtractum his labibus terrae proficisci ad illum aequissimum judicem, parentemque indulgentissimum; qui pro laboribus requiem, pro morte vitam, pro tenebris claritatem, pro terrenis ac brevibus bonis aeterna et coelestia largiatur: cum qua mercede acerbitates ac miseriae, quas perpetimur in hoc mundo facientes opera justitiae, conferri et coaequari nullo modo possunt. Proinde si sapientes, si beati esse volumus, cogitanda et proponenda sunt nobis non tantum Terentiana illa, Molendum esse usque in pistrino, vapulandum, habendae compedes: sed his multo atrociora: carcer, catenae, tormenta patienda; sustinendi dolores; mors denique ipsa et suscipienda est, et ferenda: cum liqueat conscientiae nostrae, nec fragilem istam voluptatem sine 6.0819B| poena, nec virtutem sine divino praemio fore.
Universos igitur oportet operam dare, ut se quamprimum ad rectam viam dirigant; ut, susceptis operatisque virtutibus, et hujus vitae laboribus patienter exactis, consolatorem Deum habere mereantur. Pater enim noster ac Dominus, qui condidit firmavitque coelum, qui solem cum caeteris sideribus induxit, qui libratam magnitudine sua terram vallavit montibus, mari circumdedit, amnibusque distinxit, et quidquid est in hoc opere mundi, conflavit ac perfecit e nihilo, perspectis erroribus hominum, Ducem misit, qui nobis justitiae viam panderet: hunc sequamur omnes; hunc audiamus; huic devotissime pareamus; quoniam solus, ut ait Lucretius,

Veridicis hominum purgavit pectora dictis, Et finem statuit cuppedinis, atque timoris; 6.0819C| Exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes, Quid foret; atque viam monstravit limite parvo, Qua possemus ad id recto contendere cursu. Nec monstravit tantum, sed etiam praecessit, ne quis difficultatis gratia iter virtutis horreret. Deseratur 6.0820A| (si fieri potest) via perditionis et fraudis, in qua mors voluptatis illecebris adoperta celatur.

Et quanto quisque annis in senectutem vergentibus appropinquare cernit illum diem, quo sit ei ex hac vita demigrandum, cogitet quam purus abscedat; quam innocens ad judicem veniat: non ut faciunt, quorum caecis mentibus lux negatur, qui jam deficientibus corporis viribus, in hoc admonentur instantis ultimae necessitatis, ut cupidius, ut ardentius hauriendis libidinibus intendant. Qua ex voragine liberet se quisque dum licet, dum facultas adest, seque ad Deum tota mente convertat; ut illum diem securus expectet, quo praeses dominusque mundi Deus de singulorum factis cogitationibusque judicabit. Quaecumque hic expetuntur, non tantum negligat, 6.0820B| sed et fugiat; potioremque animam suam judicet, quam bona ista fallacia, quorum incerta et caduca possessio est; migrant enim quotidie: multo velocius exeunt, quam intraverant; et tamen, si nobis usque ad ultimum liceat istis frui, aliis certe relinquenda sunt. Nihil nobiscum ferre possumus, nisi vitam bene atque innocenter actam. Ille ad Deum copiosus, ille opulentus adveniet, cui astabunt continentia, misericordia, patientia, charitas, fides. Haec est haereditas nostra, quae nec eripi cuiquam, nec transferri ad alterum potest. Et quis est, qui haec bona parare, et acquirere sibi velit?
Veniant, qui esuriunt: ut coelesti cibo saturati, sempiternam famem ponant; veniant, qui sitiunt: ut aquam salutarem de perenni fonte plenissimis faucibus 6.0820C| trahant. Hoc cibatu atque potu Dei, et caeci videbunt, et surdi audient, et muti loquentur, et claudi ambulabunt, et stulti sapient, et aegroti valebunt, et mortui reviviscent. Quisquis enim corruptelas terrae virtute calcaverit, hunc arbiter ille summus, 6.0821A| et verax, ad lucem vitamque perpetuam suscitabit. Nemo divitiis, nemo fascibus, nemo etiam regia potestate confidat: immortalem ista non faciunt. Nam quicumque rationem hominis abjecerit, ac praesentia secutus, in humum se ipse prostraverit, tamquam desertor domini, et imperatoris, et patris sui punietur. Intendamus ergo justitiae, quae nos inseparabilis comes ad Deum sola perducet; et, 6.0822A| dum spiritus hos regit artus, infatigabilem militiam Deo militemus: 6.0822A| stationes vigiliasque celebremus; congrediamur cum hoste, quem novimus, fortiter, ut victores, ac devicto adversario triumphantes, praemium virtutis, quod ipse promisit, a Domino consequamur.

Quotation analysis