Divinarum institutionum (Migne)/VI

 V VII 



Divinarum institutionum liber VI (Lactantius), J. P. Migne cc_id: cps_2.Lactan.DiInLiV2, cc_idno: 6812 c

CAPUT PRIMUM. De Dei veri cultu et innocentia, atque de cultu falsorum deorum.

Quod erat officium suscepti muneris, divino Spiritu instruente, ac suffragante ipsa veritate, complevimus: cujus asserendae atque illustrandae causam 6.0634D| mihi et conscientia, et fides, et ipse Dominus noster imposuit; 6.0634D| sine quo nec sciri quidquam potest, nec explicari. Venio nunc ad id quod est summum operis hujus et maximum, ut doceam quo ritu, quove sacrificio Deum coli oporteat. Id enim est hominis officium, in eoque solo summa rerum, et omnis beatae vitae ratio consistit: quandoquidem propterea 6.0635A| ficti 6.0635A| et inspirati ab eo sumus, non ut coelum videremus et solem (quod Anaxagoras putavit), sed ut artificem solis et coeli Deum pura et integra mente coleremus. Quamvis autem praecedentibus libris, pro ingenii mediocritate defenderim veritatem; tamen ex ritu quoque ipso elucere vel maxime potest. Nihil enim sancta et singularis illa majestas aliud ab homine desiderat, quam solam innocentiam: quam si quis obtulerit Deo, satis pie, satis religiose litavit. Homines autem, neglecta justitia, cum sint omnibus flagitiis ac sceleribus inquinati, religiosos se putant, si templa et aras hostiarum sanguine cruentaverint, si focos odorati ac veteris vini profusione madefecerint. Quin etiam sacras dapes apparant, et exquisitas epulas, quasi aliquid inde libaturis offerunt. Quidquid aspectu rarum, quidquid 6.0635B| opere aut odore pretiosum est, id gratum esse diis suis, non ex aliqua divinitatis ratione, quam nesciunt, sed ex suis cupiditatibus judicant; 6.0636A| nec intelligunt terrenis opibus Deum non indigere.
Nihil enim sapiunt, nisi terram; bonaque et mala solius corporis sensu et voluptate perpendunt. Hujus arbitrio, ut religionem ponderant, sic totius vitae suae acta disponunt. Et quoniam se semel a coeli contemplatione averterunt, sensumque illum coelestem corpori mancipaverunt, libidinibus fraena permittunt; tanquam secum ablaturi voluptatem, quam momentis omnibus capere festinant, cum animus ministerio corporis, non corpus ministerio animi uti debeat. Iidem maximum bonum judicant opes. Quas si bonis artibus assequi non possunt, malis assequuntur; fraudant, rapiunt, spoliant, insidiantur, abjurant. Nihil denique moderati aut pensi habent, dummodo auro coruscent, argento, gemmis, vestibus fulgeant, avidissimo 6.0636B| ventrio pes ingerant, stipati familiarum gregibus per dimotum populum semper incedant. Sic 6.0637A| addicti et servientes 6.0637A| voluptatibus, vim vigoremque mentis extinguunt; et cum vivere se maxime putant, ad mortem concitatissime properant. Nam, sicut in secundo libro docuimus, coeli ratio in animo, terrae autem in corpore est. Qui bona negligunt animi, et corporis appetunt, in tenebris ac morte versantur, quae sunt terrae atque corporis; quia vita et lumen a coelo est: cujus quoniam expertes sunt, corpori serviendo, longe absunt ab intellectu rerum divinarum. Eadem miseros ubique caecitas premit: sicut enim qui sit verus Deus, ita qui sit verus cultus, ignorant.

CAPUT II. De falsorum deorum et veri Dei cultu.

Mactant igitur opimas ac pingues hostias Deo, 6.0637B| quasi esurienti; profundunt vina, tanquam sitienti; accendunt lumina, velut in tenebris agenti. Quod si suspicari, aut percipere animo possent quae sint 6.0638A| bona illa coelestia, quorum magnitudinem, terreno adhuc corpore obvoluti, sensu capere non possumus, jam se cum his officiis inanibus stultissimos esse cognoscant. Vel si coeleste lumen, quod dicimus solem, contemplari velint, jam sentient quam non indigeat lucernis eorum Deus, qui ipse in usum hominis tam claram, tam candidam lucem dedit. Et tamen cum in tam parvo circulo, qui propter longinquitatem non amplius quam humani capitis videtur habere mensuram, tantum sit fulgoris, ut eum mortalium luminum acies non queat contueri; et si paulisper intenderis, hebetatos oculos caligo ac tenebrae consequantur: quid tandem luminis, quid claritatis apud ipsum Deum, penes quem nulla nox est, esse arbitremur? 6.0638B| qui hanc ipsam lucem sic moderatus est, ut neque nimio fulgore, neque calore vehementi noceret animantibus; tantumque istarum rerum dedit 6.0639A| ei, quantum aut mortalia corpora pati possent, 6.0639A| aut frugum maturitas postularet. Num igitur mentis suae compos putandus est, qui auctori et datori luminis candelarum ac cerarum lumen offert pro munere? Aliud vero ille a nobis exigit lumen, et quidem non fumidum, sed (ut ait poeta) liquidum atque clarum, mentis scilicet, propter quod a poetis φῶτες nuncupamur, quod exhibere non potest, nisi qui Deum agnoverit. Illorum autem dii, quia terreni sunt, egent luminibus, ne in tenebris sint: quorum cultores, quia coeleste nihil sapiunt, etiam religiones, quibus deserviunt, ad terram revocant. In ea enim lumine opus est quia ratio ejus, et natura tenebrosa est. Itaque diis non coelestem sensum, sed humanum potius attribuunt. Ideoque illis necessaria et grata credunt esse, quae nobis; quibus aut esurientibus 6.0639B| opus est cibo, aut sitientibus, potu, aut veste algentibus, aut cum sol decesserit, lumine, ut videre possimus.
Nullis igitur ex rebus tam probari et intelligi potest, deos istos, cum aliquando vixerint, mortuos esse, quam ex ipso ritu qui est totus e terra. Quid enim coelestis in se boni potest habere pecudum sanguis effusus quo aras inquinant? nisi forte deos existimant eo vesci, quod homines aspernantur attingere. Et quisquis illis hanc saginam praestiterit, quamvis ille grassator, adulter, veneficus, parricida sit, beatus ac felix erit. Hunc diligunt, hunc tuentur; huic omnia, quae optaverit, praestant. Merito ergo 6.0639C| Persius hujusmodi superstitiones suo more deridet:

6.0640A| Qua tu (inquit) mercede deorum Emeris auriculas; pulmone et lactibus unctis? Sentiebat videlicet non carne opus esse ad placandam coelestem majestatem, sed mente sancta, et justo animo, et pectore (ut ipse ait) quod naturali sit honestate generosum. Haec est religio coelestis, non quae constat ex rebus corruptis, sed quae virtutibus animi, qui oritur e coelo. Hic verus est cultus, in quo mens colentis seipsam Deo immaculatam victimam sistit. Id autem ipsum quomodo consequendum, quomodo praestandum sit, docebit hujus libri disputatio. Nihil enim tam praeclarum, hominique conveniens potest esse, quam erudire homines ad justitiam.

Apud Ciceronem Catulus in Hortensio philosophiam rebus omnibus praeferens, malle se dicit vel unum 6.0640B| parvum de Officio libellum, quam longam orationem pro seditioso homine Cornelio. Quae sententia non utique Catuli, qui fortasse illud non dixit, sed Ciceronis est putanda, qui scripsit. Credo, ut libros, quos de Officiis erat scripturus, commendaret: in quibus ipsis, nihil esse testatur in omni philosophia melius et fructuosius, quam praecepta vitae dare. Quod si hoc illi faciunt, quibus non est veritas cognita; quanto magis nos facere debemus, qui a Deo eruditi et illuminati possumus vera praecipere? Nec tamen sic docebimus, ut quasi prima virtutis elementa tradamus, quod est infinitum: sed tanquam docendum susceperimus eum, qui apud illos jam perfectus esse 6.0640C| videatur. Manentibus enim praeceptis eorum, quae 6.0641A| solent ad probitatem recte dare, 6.0641A| ignota illis superstruemus, ad perficiendam consummandamque justitiam, quam non tenent. Ea vero, quae possunt cum illis esse communia, praetermittam; ne quid ab iis videar mutuari, quorum errores coarguere atque aperire decreverim.

CAPUT III. De viis, et de vitiis et virtutibus; ac de coeli praemiis et infernorum poenis.

Duae sunt viae (Constantine imperator) per quas humanam vitam progredi necesse est: una, quae in coelum ferat; altera, quae ad inferos deprimat; quas et poetae in carminibus, et philosophi in disputationibus suis induxerunt. Et quidem philosophi alteram 6.0641B| virtutum esse voluerunt, alteram vitiorum: eamque quae sit assignata virtutibus, primo aditu esse et arduam, et confragosam; in qua si quis, difficultate superata, in summum ejus evaserit, habere eum de caetero planum iter, lucidum amoenumque campum, et omnes laborum suorum capere fructus uberes atque jucundos. Quos autem primi aditus difficultas deterruerit, eos in eam vitiorum viam labi atque deflectere, quae primo ingressu sit quasi amoena, multoque tritior, deinde cum in eam paulo ulterius processerint, amoenitatis ejus speciem repente subduci: exoriri autem viam praecipitem, nunc saxis asperam, nunc obductam sentibus, nunc gurgitibus intercisam, vel torrentibus rapidam, ut laborare, haerere, labi, cadere sit necesse. Quae omnia eo proferuntur, 6.0641C| ut appareat in virtutibus capiendis labores esse maximos, in perceptis autem maximos fructus, et solidas atque incorruptas voluptates: vitia vero 6.0642A| quibusdam delinimentis naturalibus illicere animos hominum, et inanium jucunditatum specie captos ad acerbas amaritudines miseriasque perducere. Sapiens prorsus disputatio, si virtutum ipsarum formas atque terminos scirent. Non enim didicerant, vel quae sint, vel quid eas mercedis a Deo maneat; quod nos his duobus libris docebimus.
Hi vero, quia ignorabant aut dubitabant animas hominum immortales esse, et virtutes, et vitia, terrenis honoribus aut poenis aestimaverunt. Omnis ergo haec de duabus viis disputatio, ad frugalitatem ac luxuriam spectat. Dicunt enim humanae vitae cursum Y litterae esse similem, quod unusquisque hominum, cum primae adolescentiae limen attigerit, et in eum locum venerit,

6.0642B| Partes ubi se via findit in ambas, haereat nutabundus, ac nesciat in quam se partem potius inclinet. Si ducem nactus fuerit, qui dirigat ad meliora titubantem, hoc est, si aut philosophiam didicerit, aut eloquentiam, aut aliquid honestae artis, quo evadat ad bonam frugem, quod fieri sine labore maximo non potest, honestam ac copiosam vitam disputant peracturum. Si vero doctorem frugalitatis non invenerit, in sinistram viam, quae melioris speciem mentiatur, incidere, id est, desidiae, inertiae, luxuriae se tradere; quae suavia quidem videntur ad tempus vera bona ignoranti, post autem, amissa omni dignitate ac re familiari, in omnibus miseriis ignominiaque victurum. Ad corpus ergo, et ad hanc vitam, quam in terra ducimus, fines earum viarum 6.0642C| retulerunt. Poetae fortasse melius, qui hoc bivium apud inferos esse voluerunt. Sed in eo falluntur, quod eas vias mortuis proposuerunt. Utrique ergo 6.0643A| vere: sed tamen utrique non recte; quia oportuit vias ipsas ad vitam, fines earum ad mortem referri. Nos igitur melius et verius, qui duas istas vias coeli et inferorum esse dicimus, quia justis immortalitas, injustis poena aeterna proposita est.

Quomodo autem hae viae 6.0643A| vel in coelum tollant, vel ad inferna praecipitent, explicabo: aperiam quae sint virtutes quas philosophi nescierunt; tum earum quae sint praemia, simul etiam quae sint vitia, quaeve eorum supplicia, monstrabo. Nam fortasse aliquis expectet, ut separatim de vitiis ac virtutibus dicam, cum de bono aut malo disserentibus nobis, etiam quod est contrarium possit intelligi. Sive enim virtutes inseras, vitia sua sponte decedent: sive vitia eximas, virtutes ultro subibunt. Sic bonorum ac malorum constituta natura est, ut se invicem semper 6.0643B| oppugnent, semper expellant: ita fit, ut neque vitia detrahi sine virtutibus possint, nec virtutes inseri sine detractione vitiorum. Has igitur vias longe aliter inducimus, quam a philosophis induci solent. Primum, quod utrique praepositum esse dicimus ducem, utrumque immortalem: sed alterum honoratum, qui virtutibus ac bonis praesit, alterum damnatum, qui vitiis ac malis. Illi autem in dexteteriore tantum via ducem ponunt, neque unum, neque perpetuum. Siquidem quemlibet doctorem bonae artis inducunt, qui a desidia revocet homines, et frugi esse doceat. Sed neque ingredi faciunt in eam viam, nisi pueros et adolescentes; videlicet quod artes discantur in his aetatibus. Nos autem 6.0643C| omnis sexus, et generis, et aetatis, in hoc coeleste iter inducimus; quia Deus, qui ejus viae dux est, immortalitatem nulli homini nato negat. Forma 6.0644A| quoque ipsarum viarum non ita est, ut illi putaverunt. Quid enim opus est Y littera in rebus contrariis atque diversis? Sed altera illa melior conversa est ad solis ortum, altera illa deterior, ad occasum; quoniam qui veritatem ac justitiam sequitur, is, accepto immortalitatis praemio, perenni luce potietur: qui autem ab illo malo duce illectus praetulerit vitia virtutibus, mendacium veritati, necesse est ad occasum et tenebras deferatur. Describam igitur utramque, et earum proprietates habitusque monstrabo.

CAPUT IV. De viis vitae, de voluptatibus, necnon de incommodis Christianorum.

Una est itaque virtutis ac bonorum via, quae fert, 6.0644B| non in Elysios campos (ut poetae loquuntur), sed ad ipsam mundi arcem:

At laeva malorum Exercet poenas, et ad impia tartara mittit. Est enim criminatoris illius qui, pravis religionibus institutis, avertit homines ab itinere coelesti, et in viam perditionis inducit. Cujus viae species et figura sic est composita in aspectu, ut plana et patens, omni genere florum atque fructuum delectabilis esse videatur. In ea enim posita sunt omnia quae pro bonis habentur in terra: opulentiam dico, honorem, quietem, voluptatem, illecebras omnes; sed cum his pariter injustitiam, crudelitatem, superbiam, perfidiam, libidinem, cupiditatem, discordiam, ignorantiam, mendacium, stultitiam, caeteraque 6.0644C| vitia. Exitus autem hujus viae talis est. Cum ventum fuerit ad extremum, undè jam regredi non 6.0645A| licet, cum omni suâ pulchritudine tam subito praeciditur, ut non ante quis fraudem prospicere possit, quam praecipitatus in altitudinem profundam cadat. 6.0645A| Quisquis enim praesentium bonorum specie captus, et in his consequendis ac fruendis occupatus, non praeviderit ea quae post mortem secutura sunt, seque a Deo averterit: is vero ad inferos dejectus, in aeternam damnabitur poenam.

Via vero illa coelestis, difficilis et clivosa proposita est, vel spinis horrentibus aspera, vel saxis extantibus impedita; ut cum summo labore ac pedum tritu, cumque magna cadendi sollicitudine sit cuique gradiendum. In hac posuit justitiam, temperantiam, patientiam, fidem, castitatem, abstinentiam, concordiam, scientiam, veritatem, sapientiam, caeterasque 6.0645B| virtutes; sed simul cum his paupertatem, ignominiam, laborem, dolorem, amaritudines omnes. Quisquis enim spem suam porrexerit longius, et meliora maluerit, carebit his terrae bonis, ut expeditus ac levis difficultatem viae superet. Nec enim potest, qui se apparatu regio circumdederit, aut divitiis oneraverit, angustias illas vel ingredi, vel tenere. Unde intelligitur, idcirco malis et injustis facilius provenire quae cupiant, quia prona et declivis est eorum via: bonis autem, quae optent, difficile procedere, quia difficili et arduo itinere gradiuntur. Justus ergo, quoniam durum asperumque iter ingressus est, contemptui, derisui, odio sit necesse est. Omnes enim quos cupiditas, aut voluptas praecipites trahit, invident ei qui virtutem capere 6.0645C| potuit; et inique ferunt id habere aliquem, quod ipsi non habent. Erit itaque pauper, humilis, ignobilis, 6.0646A| subjectus injuriae; et tamen omnia, quae amara sunt, perferens. Et si patientiam jugem ad summum illum gradum finemque perduxerit, dabitur ei corona virtutis; et a Deo pro laboribus, quos in vita propter justitiam pertulit, immortalitate donabitur. Hae sunt viae quas Deus humanae vitae assignavit, in quibus singulis, et bona ostendit, et mala, sed ordine praepostero atque converso. In una enim monstravit temporalia prius mala cum aeternis bonis, qui est ordo melior: in altera, temporalia prius bona cum aeternis malis, qui est ordo deterior; ut quicumque praesentia mala cum justitia delegerit, majora et certiora consequatur bona, quam fuerunt illa, quae sprevit: quisquis autem praesentia bona praeposuerit justitiae, in majora et longiora incidat mala, quam 6.0646B| fuerunt illa, quae fugit. Haec enim vita corporalis, quia brevis est, idcircò et bona ejus, et mala, brevia sint necesse est. Illa vero spiritalis, quae huic terrenae contraria est, quoniam sempiterna est, idcirco et bona ejus, et mala, sempiterna sunt. Ita fit, ut et bonis brevibus mala aeterna, et malis brevibus bona aeterna succedant.
Itaque cum simul proposita sint homini bona, et mala, considerare unumquemque secum decet, quanto satius sit, perpetuis bonis mala brevia pensare, quam pro brevibus et caducis bonis mala perpetua sustinere. Nam sicut in hoc saeculo, cum est propositum cum hoste certamen, prius laborandum est, ut sis postmodum in otio; esuriendum, sitiendum, aestus, frigora perferenda, humi quiescendum, vigilandum, 6.0646C| periclitandum est ut, salvis pignoribus, et domo, et re familiari, et omnibus pacis ac victoriae bonis 6.0647A| perfrui possis: sin autem praesens otium malueris, quam laborem, malum tibi maximum facias necesse est; praeoccupabit enim adversarius non resistentem; vastabuntur agri, diripietur domus, in praedam uxor ac liberi venient, et tu ipse interficiere, aut capiere: quae omnia ne accidant, praesens commodum differendum est, ut majus longiusque pariatur. Sic in omni hac vita, quia nobis adversarium Deus reservavit, ut possemus capere virtutem, omittenda est praesens voluptas, ne hostis opprimat: vigilandum, stationes agendae, 6.0647A| militares expeditiones obeundae, fundendus ad ultimum cruor, omnia denique amara et gravia patienter ferenda; eo quidem promptius, quo nobis imperator noster Deus praemia pro laboribus aeterna constituit. Et cum in hac terrena militia tantum homines laboris exhauriant, ut ea sibi pariant, 6.0647B| quae possunt eodem modo perire, quo parta sunt: certe nobis nullus labor est recusandus, quibus id acquiritur, quod nullo modo possit amitti.
Voluit enim Deus, qui homines ad hanc militiam genuit, expeditos in acie stare, et intentis acriter 6.0648A| animis, ad unius hostis insidias vel apertos impetus vigilare; qui nos, sicut periti et exercitati duces solent, variis artibus captat, pro cujusque natura et moribus saeviens. Aliis enim cupiditatem insatiabilem immittit, ut opibus suis tanquam compedibus illigatos a via veritatis excutiat. Alios inflammat irae stimulis, ut ad nocendum potius intentos, a Dei contemplatione detorqueat. Alios immoderatis libidinibus immergit, ut voluptati et corpori servientes, ad virtutem respicere non possint. Aliis vero inspirat invidiam, ut suis ipsi tormentis occupati, nihil cogitent aliud nisi eorum, quos oderint, felicitatem? Alios inflat ambitionibus. Ii sunt, qui ad gerendos magistratus omnem vitae suae operam curamque convertunt, ut fastos signent, et annis nomen imponant. Quorumdam cupiditas tendit altius, non ut provincias 6.0648B| temporali gladio regant: sed ut infinita et perpetua potestate dominos se dici velint universi generis humani. Quos autem pios viderit, variis implicat religionibus, ut impios faciat. Iis vero, qui sapientiam quaerunt, philosophiam in oculos impingit; 6.0649A| uti specie lucis excaecet, 6.0649A| ne quis comprehendat ac teneat veritatem. Sic hominibus obstruxit aditus omnes, et obsepsit vias, publicis laetus erroribus: quos ut discutere possemus, ipsumque auctorem malorum vincere, illuminavit nos Deus, et armavit vera coelestique virtute; de qua nunc mihi disserendum est.

CAPUT V. De falsa virtute, et eadem vera; ac de scientia.

Sed priusquam singulas virtutes exponere incipio, determinanda est ipsa virtus, quam non recte philosophi definierunt, quid esset, aut in quibus rebus; quid operis, quid habeat officii. Nomen itaque solum retinuerunt, vim vero, et rationem, et effectum perdiderunt. Quaecumque autem in definitione virtutis solent dicere, paucis versibus colligit et enarrat Lucilius, 6.0649B| quos malo equidem ponere; ne, dum multorum sententias refello, sim longior quam necesse est.

Virtus, Albine, est, pretium persolvere verum; Queis in versamur, queis vivimus rebus adesse. Virtus est homini, scire id, quod quaeque habeat res. Virtus, scire, homini rectum, utile, quid sit honestum, Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum. Virtus, quaerendae finem rei scire, modumque. 6.0650A| Virtus, divitiis pretium persolvere posse. Virtus, id dare, quod reipsa debetur honori; Hostem esse atque inimicum hominum, morumque malorum; Contra, defensorem hominum morumque bonorum; Hos magnifacere, his bene velle, his vivere amicum: Commoda praeterea patriae sibi prima putare, Deinde parentum, tertia jam postremaque nostra. Ab iis definitionibus, quas poeta breviter comprehendit, M. Tullius traxit officia vivendi, Panaetium Stoicum secutus, eaque tribus voluminibus inclusit.

Haec autem quam falsa sint, mox videbimus, ut appareat quantum in nos dignatio divina contulerit, quae nobis aperuit veritatem. Virtutem esse dixit, scire quid sit bonum et malum; quid turpe, quid honestum, quid utile, quid minus. Brevius facere potuit, si tantum bonum ac malum diceret, quia nihil potest esse utile vel honestum, quod non idem bonum 6.0650B| sit, nihil inutile ac turpe, quod non idem malum. Quod et philosophis videtur, et idem Cicero in tertio supradicti operis libro ostendit. Verum scientia non potest esse virtus, quia non est intus in nobis, sed ad nos extrinsecus venit. Quod autem transire ab altero ad alterum potest, virtus non est, quia virtus sua cuique est. Scientia igitur alieni beneficii est, 6.0651A| quia posita est in audiendo. Virtus tota nostra est, 6.0651A| quia posita est in voluntate faciendi boni. Sicut ergo in itinere celebrando nihil prodest viam nosse, nisi conatus ac vires suppetant ambulandi: ita vero scientia nihil prodest, si virtus propria deficiat. Nam fere etiam ii qui peccant, et si non perfecte, tamen quid sit bonum et malum sentiunt; et quoties aliquid improbe faciunt, peccare se sciunt et ideo celare nituntur. Sed cum eos boni et mali natura non fallat, cupiditate mala vincuntur ut peccent, quia deest illis virtus, id est cupiditas recta et honesta faciendi. Ex hoc igitur apparet, aliud esse scientiam boni malique, aliud virtutem, quod potest esse scientia sine virtute, sicut in plurimis philosophorum fuit. In quo, quoniam recte ad culpam pertinet, 6.0651B| non fecisse quae scieris, recte voluntas prava, et vitiosus animus, quem excusare ignoratio non potest, punietur. Ergo sicut virtus non est bonum ac malum scire: ita virtus est bonum facere, malum non facere. Et tamen scientia sic cum virtute conjuncta est, ut scientia praecedat virtutem, virtus sequatur scientiam; quia nihil prodest cognitio, nisi et actio subsequatur. Horatius igitur paulo melius;

Virtus est, vitium fugere; et sapientia prima, Stultitia caruisse. Sed inepte, quod eam contrario terminavit; ut si diceret: Bonum est, quod malum non est. Cum enim quid sit virtus, nescio, ne vitium quidem quid sit, scio. Utrumque igitur indiget definitione, quia natura rei talis est, ut utrumque aut intelligi, aut non intelligi 6.0651C| sit necesse.

Verum nos faciamus, quod ille debuit. Virtus est, 6.0652A| iram cohibere, cupiditatem compescere, libidinem refrenare; id est enim, vitium fugere. Nam fere omnia, quae fiunt injuste atque improbe, ab his oriuntur affectibus. Si enim commotionis hujus, quae ira dicitur, impetus retundatur, omnes hominum contentiones malae sopientur; nemo insidiabitur, nemo prosiliet ad nocendum. Item si cupiditas temperetur, nemo terra marique grassabitur, nemo exercitum ducet, ut rapiat et vastet aliena. Item si ardor libidinum comprimatur, omnis aetas et sexus retinebit suam sanctitatem; nemo quidquam pudendum aut patietur, aut faciet. Ergo universa scelera et flagitia, his commotionibus virtute sedatis, ex hominum vita moribusque tollentur. Quae sedatio commotionum et affectuum hanc habet rationem, ut omnia recta faciamus. Omne 6.0652B| igitur virtutis officium est, non peccare. Quo profecto fungi non potest, qui Deum nescit: quoniam ignoratio ejus, a quo bona oriuntur, imprudentem impingat in vitia necesse est. Itaque ut brevius et significantius utriusque rei summa officia determinem, scientia est, Deum nosse, virtus, colere: in illo sapientia, in hoc justitia continetur.

CAPUT VI. De summo bono et virtute; deque scientia ac justitia.

Dixi, quod erat primum, scientiam boni non esse virtutem; deinde quid sit virtus, et in quo sit. Sequitur, ut id quoque ipsum, quid sit bonum et malum 6.0652C| nescisse philosophos, breviter ostendam, quia pene declaratum est libro tertio, cum de Summo Bono disputarem. 6.0653A| Quia autem 6.0653A| quid esset summum nescierunt, et in caeteris bonis malisve, quae summa non sunt, erraverint necesse est; quae non potest vero judicio examinare, qui fontem ipsum non tenet, unde illa descendunt. Fons autem bonorum Deus est, malorum vero ille, scilicet divini nominis semper inimicus, de quo saepe diximus. Ab his duobus principiis bona malaque oriuntur. Quae veniunt a Deo, hanc habent rationem, ut immortalitatem parent, quod est Summum Bonum: quae autem ab illo altero, id habent officium, ut a coelestibus avocatum, terrenisque demersum, ad poenam interficiant sempiternam, quod est summum malum. Num igitur dubium est, quin illi omnes quid esset bonum et malum ignoraverint, qui nec Deum, nec adversarium Dei scierint? Itaque finem 6.0653B| bonorum ad corpus, et ad hanc brevem vitam retulerunt, quam scilicet solvi et occidere necesse est: non sunt progressi ulterius. Sed omnia eorum praecepta, et omnia quae inducunt bona, terrae inhaerent, et humi jacent, quoniam simul cum corpore, quod est terra, moriuntur; pertinent enim non ad vitam homini comparandam, sed ad quaerendas vel augendas opes, honores, gloriam, potentiam; quae sunt universa mortalia, tam scilicet, quam ille qui, ut ea sibi contingerent, laboravit. Hinc est illud:

Virtus, quaerendae finem rei scire modumque. Praecipiunt enim quibus modis, et quibus artibus res familiaris quaerenda sit, quia vident male quaeri solere: sed hujusmodi virtus non est proposita sapienti. Nec enim virtus est, opes quaerere, quarum 6.0653C| neque inventio, neque possessio in nostra potestate est. Itaque et quaestu, et obtentu faciliores sunt malis, quam bonis. Non potest ergo virtus esse in iis rebus quaerendis, in quarum contemptu vis ac ratio virtutis apparet; nec ad ea ipsa transfugiet, quae magno 6.0654A| ac excelso animo calcare ac proterere gestit: neque fas est, animam coelestibus intentam bonis, ut haec fragilia sibi comparet, ab immortalibus suis operibus avocari. Sed potissimum in iis rebus comparandis virtutis ratio consistit, quas nobis nec homo ullus, nec mors ipsa possit auferre. Cum haec ita se habeant, illud quod sequitur verum est: Virtus, divitiis pretium persolvere posse. Qui versus idem fere significat, quod primi duo. Sed neque ipse, neque quisquam philosophorum scire potuit pretium ipsum, vel quale, vel quod sit. Id enim poeta, et illi omnes, quos secutus est, putaverunt, recte opibus uti, hoc est, frugi esse; non instruere convivia sumptuose; nec largiri temere; non effundere in res supervacuas, aut turpes, rem familiarem.

6.0654B| Dicet aliquis fortasse: Quid tu? negas ne hanc esse virtutem? Non equidem nego; contraria enim videar probare, si negem. Sed veram nego; quia non sit illa coelestis, sed tota terrena, quandoquidem nihil efficit, nisi quod remaneat in terra. Quid sit autem recte opibus uti, et qui sit ex divitiis fructus petendus, declarabo apertius, cum de pietatis officio loqui coepero. Jam caetera, quae sequuntur, nullo modo vera sunt. Nam improbis inimicitias aut indicere, bonorum defensionem suscipere, potest cum malis esse commune. Quidam enim probitate ficta viam sibi ad potentiam muniunt, faciuntque multa, quae boni solent, eo quidem promptius, quod fallendi gratia faciunt. Utinamque tam facile esset praestare, quam facile est simulare bonitatem. Sed ii, cum esse coeperint 6.0654C| propositi ac voti sui compotes, et summum potentiae gradum ceperint, tum vero simulatione deposita, mores suos detegunt: rapiunt omnia, et violant, et vexant; eosque ipsos bonos, quorum causam susceperant, insequuntur, et gradus per quos ascenderunt 6.0655A| amputant, ne quis illos contra ipsos possit imitari. Verumtamen putemus, hoc officium non nisi boni esse, ut bonos defendat. At id suscipere, facile est, implere, difficile; quia cum te certamini congressionique commiseris, in arbitrio Dei, non tuo, posita victoria est. Et plerumque improbi, et numero, et conspiratione sunt potentiores, quam boni; ut ad eos superandos, non tam virtus sit, quam felicitas necessaria. An aliquis ignorat, quoties melior 6.0655A| justiorque pars victa sit? Hinc semper dominationes acerbae in cives extiterunt. Plena est exemplis omnis historia: sed nos contenti erimus uno. Cneius Pompeius bonorum voluit esse defensor; siquidem pro republica, pro Senatu, pro libertate arma suscepit. Idem tamen victus cum ipsa libertate occidit, et a 6.0655B| spadonibus Aegyptiis detruncatus, insepultus abjectus est.
Non est igitur virtus, aut hostem malorum esse, aut defensorem bonorum, quia virtus incertis casibus non potest esse subjecta.

Commoda praeterea patriae sibi prima putare. Sublata hominum concordia, virtus nulla est omnino. Quae sunt enim patriae commoda, nisi alterius civitatis, aut gentis incommoda? Id est, fines propagare aliis violenter ereptos, augere imperium, vectigalia facere majora. Quae omnia non utique virtutes, sed virtutum sunt eversiones. In primis enim tollitur humanae societatis conjunctio, tollitur innocentia, tollitur 6.0655C| alieni abstinentia, tollitur denique ipsa justitia, 6.0656A| quae dissidium generis humani ferre non potest, et ubicumque arma fulserint, hinc eam fugari et exterminari necesse est. Verum est enim Ciceronis illud: Qui autem civium rationem dicunt habendam, externorum negant, dirimunt hi communem generis humani societatem: qua sublata, beneficentia, liberalitas, bonitas, justitia funditus tollitur. Nam quomodo potest justus esse, qui nocet, qui odit, qui spoliat, qui occidit? Quae omnia faciunt, qui patriae prodesse nituntur. Id enim ipsum prodesse, quid sit, ignorant, qui nihil putant utile, nihil commodum, nisi quod teneri manu potest, quod solum teneri non potest, quia eripi potest.

Haec itaque (ut ipsi appellant) bona quisquis patriae acquisierit, hoc est, qui eversis civitatibus, gentibusque 6.0656B| deletis, aerarium pecunia referserit, agros ceperit, cives suos locupletiores fecerit; hic laudibus fertur in coelum, in hoc putatur summa et perfecta esse virtus. Qui error non modo populi et imperitorum, sed etiam philosophorum est; qui praecepta quoque dant ad injustitiam, ne stultitiae ac malitiae disciplinae auctoritas desit. Itaque cum de officiis ad rem militarem pertinentibus disputant, neque ad justitiam, neque ad veram virtutem accommodatur illa omnis oratio, sed ad hanc vitam moremque civilem, quem non esse justitiam, et res indicat, et ipse Cicero testatus est. « Sed nos, inquit, veri juris, germanaequae justitiae, solidam et expressam effigiem nullam 6.0656C| tenemus. Umbra et imaginibus utimur; easque ipsas 6.0657A| utinam sequeremur! Feruntur enim ab optimis naturae ac veritatis exemplis. » 6.0657A| Umbra est igitur et imago justitiae, quam illi justitiam putaverunt. Quid sapientiam? nonne idem confitetur in phisosophis esse nullam? « Aut cum Fabricius, inquit, aut Aristides justus nominatur, aut ab illis fortitudinis, aut ab his justitiae petitur tanquam a sapiente exemplum. Nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem volumus intelligi. Nec ii qui sapientes habiti et nominati, M. Cato et C. Laelius, sapientes fuerunt, ne illi quidem septem: sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quamdam gerebant speciemque sapientium. » Si ergo et philosophis ipsorum confessione adempta sapientia est, et iis qui justi habiti sunt, adempta justitia est, omnes igitur illae virtutis descriptiones 6.0657B| falsae sint necesse est; quia quae sit virtus vera, scire non potest, nisi justus ac sapiens. Justus autem ac sapiens nemo est, nisi quem Deus praeceptis coelestibus erudivit.

CAPUT VII. De via erroris ac veritatis; quod ea simplex sit, angusta et ardua, atque Deum habeat ducem.

Nam illi omnes, qui per aliorum confessam stultitiam 6.0658A| sapientes existimantur, specie virtutis inducti umbras et imagines apprehendunt, nihil verum. Quod ea fit ratione, quoniam via illa mendax, quae fert ad occasum, multos tramites habet, propter studiorum et disciplinarum varietatem, quae sunt in vita hominum dissimiles atque diversae. Nam sicut via illa sapientiae habet aliquid simile stultitiae, quod libro praecedente monstravimus: ita haec, cum sit tota stultitiae, habet aliquid simile sapientiae, quod arripiant ii, qui stultitiam publicam intelligunt; et ut habet vitia manifesta: sic habet aliquid, quod simile esse videatur virtuti; ut habet apertum scelus: sic imaginem quamdam speciemque justitiae. Quomodo enim praecursor ejus viae, cujus vis et potestas omnis in fallendo est, universos in fraudem posset inducere, 6.0658B| nisi verisimilia hominibus ostentaret? Deus enim, ut immortale illud arcanum ejus in operto esset, posuit in via sua, quae homines pro malis et turpibus aspernarentur, ut aversi a sapientia et veritate, quam sine ullo duce requirebant, in id ipsum inciderent, quod vitare ac fugere cupiebant. Itaque illam perditionis ac mortis viam multiplicem ostendit, vel quod multa sunt genera vitae, vel quod dii multi qui coluntur.
Hujus dux praevaricator ac subdolus, ut videatur 6.0659A| esse discrimen aliquod falsi et veri, mali ac boni, alia ducit luxuriosos, alia eos qui frugi appellantur; alia imperitos, alia doctos; alia inertes, alia strenuos; 6.0659A| alia stultos, alia philosophos; et eos quidem non uno tramite. Illos enim, qui aut voluptates, aut divitias non refugiunt, ab hac publica et celebri via modice segregat: eos autem, qui aut virtutem sequi volunt, aut contemptum rerum profitentur, per fragosa quaedam praecipitia trahit. Sed tamen illa omnia itinera, quae speciem bonorum operum ostentant, non sunt aliae viae, sed diverticula et semitae; quae videntur quidem ab illa communi dextroversum separari, ad eamdem tamen, et ad unum omnes exitum sub ipso fine referuntur. Ibi enim dux, ille conjungit omnes, ubi opus fuerat, bonos a malis, fortes 6.0659B| ab inertibus, sapientes a stultis separari; in deorum scilicet cultu, in quo ille universos, quia sine ullo discrimine stulti fuerunt, uno mucrone jugulat, et praecipitat in mortem. Haec autem via, quae est veritatis, et sapientiae, et virtutis, et justitiae, quorum omnium fons unus est, una vis, una sedes; et simplex est, quod paribus animis, summaque concordia unum sequamur, et colamus Deum; et angusta, quoniam paucioribus virtus data est; et ardua, quoniam ad bonum, quod summum atque sublime est, nisi cum summa difficulate ac labore non potest perveniri.

CAPUT VIII. De erroribus Philosophorum, ac varietate Legum.

6.0659C| Haec est via, quam philosophi quaerunt: sed ideo 6.0660A| non inveniunt, quia in terra potius, ubi apparere non potest, quaerunt. Errant ergo velut in mari magno, nec quo ferantur intelligunt, quia nec viam cernunt, nec ducem sequuntur ullum. Eadem namque ratione hanc vitae viam quaeri oportet, qua in alto iter navibus quaeritur; quae nisi aliquod coeli lumen observent, incertis cursibus vagantur. Quisquis autem rectum iter viae tenere nititur, non terram debet aspicere, sed coelum: et (ut apertius loquar) non hominem sequi debet, sed Deum; non his terrestribus simulacris, sed Deo servire coelesti; non ad corpus referre omnia, sed ad mentem; non huic vitae dare operam, sed aeternae. Itaque si oculos in coelum semper intendas, et solem, quo oritur, observes, eumque habeas vitae quasi navigii ducem, sua sponte in viam 6.0660B| pedes dirigentur; et illud coeleste lumen, quod sanis mentibus multo clarior sol est, quam hic quem carne mortali videmus, sic reget, sic gubernabit, ut ad summum sapientiae, virtutisque portum sine ullo errore perducat.
Suscipienda igitur Dei lex est, quae nos ad hoc iter dirigat: illa sancta, illa coelestis, quam Marcus Tullius in libro de Republica tertio pene divina voce depinxit; cujus ego, ne plura dicerem, verba subjeci: « Est quidem vera lex, recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna; quae vocet ad officium, jubendo; vetando, a fraude deterreat: quae tamen neque probos frustra jubet, aut vetat; 6.0660C| nec improbos jubendo, aut vetando movet. Huic legi 6.0661A| nec obrogari fas est, neque derogari ex hac aliquid licet, neque tota abrogari potest. Nec vero aut per Senatum, aut per populum solvi hac lege possumus. Neque est quaerendus explanator, aut interpres ejus alius. Nec erit alia lex Romae, alia Athenis, 6.0661A| alia nunc, alia posthac: sed et omnes gentes, et omni tempore una lex, et sempiterna, et immutabilis continebit; unusque erit communis quasi magister, et imperator omnium Deus, ille legis hujus inventor, disceptator, lator; cui qui non parebit, ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernatus, hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi caetera supplicia quae putantur effugerit. » Quis sacramentum Dei sciens, tam significanter enarrare legem Dei posset, quam illam homo longe a veritatis notitia remotus expressit? 6.0661B| Ego vero eos, qui vera imprudentes loquuntur, sic habendos puto, tanquam divinent spiritu aliquo instincti. Quod si, ut legis sanctae vim rationemque pervidit, ita illud quoque scisset aut explicasset, in quibus praeceptis lex ipsa consisteret: non philosophi functus fuisset officio, sed prophetae. Quod quia facere ille non poterat, nobis faciendum est, quibus ipsa lex tradita est ab illo uno magistro et imperatore omnium Deo.

CAPUT IX. De Lege et Praecepto Dei; de Misericordia, atque errore Philosophorum.

Hujus legis caput primum est, ipsum Deum nosse, soli obtemperare, solum colere. Non potest enim rationem hominis obtinere, qui parentem animae suae Deum nescit; quod est summum nefas. Quae ignoratio facit, ut diis alienis serviat, quo nihil sceleratius committi potest. Hinc jam proclivis est ad malitiam gradus per ignorantiam veri ac singularis boni; quia Deus, quem nosse refugit, fons est ipse bonitatis. Vel si justitiam sequi volet Dei, divini tamen juris ignarus, 6.0662B| gentis suae leges tanquam verum jus amplectitur; quas non utique justitia, sed utilitas reperit. Cur enim per omnes populos diversa et varia jura sunt condita, nisi quod unaquaeque gens id sibi sanxit, quod putavit rebus suis utile? Quantum autem a justitia recedat utilitas, populus ipse Romanus docet, qui per Feciales bella indicendo, et legitime injurias faciendo, semper aliena cupiendo, atque rapiendo, et possessionem sibi totius 6.0663A| orbis comparavit. Verum hi justos se putant, 6.0663A| si contra leges suas nihil faciant; quod etiam timori adscribi potest, si praesentium poenarum metu sceleribus abstineant. Sed concedamus sane, ut id natura, vel (ut ait philosophus) sua sponte faciant, quod legibus facere coguntur. Num idcirco justi erunt, quia parent institutis hominum, qui et ipsi aut errare, aut injusti esse potuerunt! Sicut illi duodecim Tabularum conditores, qui certe publicae utilitati pro conditione temporum servierunt. Aliud est igitur civile jus, quod pro moribus ubique variatur: aliud est vera justitia, quam uniformem ac simplicem proposuit omnibus Deus; quem qui ignorat, et ipsam justitiam ignoret necesse est.
Sed putemus fieri posse, ut aliquis naturali et ingenito 6.0663B| bono veras virtutes capiat, qualem fuisse Cimonem Athenis accepimus, qui et egentibus stipem dedit, et pauperes invitavit, et nudos induit. Tamen cum illud unum quod est maximum deest, agnitio Dei, jam illa bona omnia supervacua sunt et inania, ut frustra in his assequendis laboraverit. Omnis enim justitia ejus similis erit humano corpori caput non habenti; in quo tametsi membra omnia, et locis suis constent, et figura, et habitudine, tamen quoniam deest id, quod est omnium principale, et vita, et 6.0664A| omni sensu caret. Itaque membra illa formam tantummodo membrorum habent, usum non habent, tam scilicet, quam caput sine corpore. Cui similis est, qui cum Deum non ignoret, vivit injuste. Id enim solum habet, quod est summum: sed frustra, quoniam virtutibus tanquam membris eget.
Itaque ut sit vivum ac sensibile corpus, et agnitio Dei necessaria est, quasi caput; et omnes virtutes, quasi corpus. Ita fiet homo perfectus, ac vivus: sed tamen summa omnis in capite est; quamvis constare non possit sine omnibus, sine quibusdam tamen potest. Et erit quidem animal vitiosum ac debile; sed tamen vivet, sicut is qui et Deum novit, et in aliqua re peccat. Dat enim veniam peccatis Deus. Itaque sine membris aliquibus vivi potest, sine capite nullo modo. 6.0664B| Haec res efficit, ut philosophi, etiamsi natura sint boni, tamen nihil sciant, nihil sapiant. Omnis doctrina et virtus eorum sine capite est; quia Deum nesciunt, qui est virtutis ac doctrinae caput: quem qui non agnoscit, licet videat, caecus est; licet audiat surdus; licet loquatur, elinguis est. Cum vero conditorem rerum parentemque cognoverit, tunc et videbit, et audiet, et loquetur. Habere enim caput coepit, in quo sunt sensus omnes collocati, hoc est oculi, aures, et lingua. Nam profecto is videt, qui veritatem in qua Deus est, vel 6.0665A| Deum in quo veritas est, oculis cordis aspexerit: is audit, qui divinas voces ac praecepta vitalia 6.0665A| pectori suo affigit: is loquitur, qui coelestia disserens, virtutem ac majestatem Dei singularis enarrat. Quare non est dubium, quin impius sit, quisquis Deum non agnoverit; omnesque virtutes ejus, quas habere aut tenere se putat, in illa mortifera via reperiuntur, quae est tota tenebrarum. Quapropter nihil est quod aliquis sibi gratuletur, si has inanes virtutes adeptus est; quia non tantum miser, qui bonis praesentibus careat, sed etiam stultus sit necesse est, qui labores in vita sua maximos suscipiat incassum. Nam dempta spe immortalitatis, quam Deus pollicetur in sua Religione versantibus, cujus assequendae gratia virtus appetenda est, et quidquid malorum acciderit perferendum, 6.0665B| maxima erit profecto vanitas, obsequi velle virtutibus, quae frustra homini calamitates afferunt et labores. Nam si virtus est, egestatem, exilium, dolorem, mortem, quae timentur a caeteris, pati fortiter ac subire; quid tandem in se boni habet, cur eam propter seipsam philosophi dicant expetendam? Nimirum supervacuis et inanibus poenis delectantur, quibus licet agere tranquille.
Si enim mortales sunt animae, si virtus dissoluto corpore nihil futura est, quid fugimus attributa nobis bona, quasi aut ingrati, aut indigni qui divinis muneribus perfruamur? Quae bona ut habeamus, scelerate impieque vivendum est; quia virtutem, id est, justitiam paupertas sequitur. Sanus igitur non est, qui nulla spe majore proposita, iis bonis, quibus caeteri 6.0665C| utuntur in vita, labores, et cruciatus, et miserias anteponat. Si autem virtus (ut ab his rectissime dicitur) capessenda est, quia constet ad eam nasci hominem, subesse debet spes aliqua major, quae malorum et laborum, quos perferre virtutis est, magnum afferat praeclarumque solatium. Nec aliter virtus, cum per se dura sit, haberi pro bono potest quam si acerbitatem suam maximo bono penset. 6.0666A| Aeque non aliter his bonis praesentibus abstinendum est, quam si sunt alia majora, propter quae tanti sit, et voluptates omittere, et mala omnia sustinere. Ea vero nulla sunt alia (ut in tertio docui) nisi perpetuae vitae. Hanc autem praestare quis potest, nisi Deus, qui virtutem ipsam proposuit? Ergo in Dei agnitione et cultu rerum summa versatur: in hoc est spes omnis ac salus hominis; hic est sapientiae gradus primus, ut sciamus quis sit nobis verus pater, eumque solum pietate debita prosequamur, huic pareamus, huic devotissime serviamus; in eo promerendo actus omnis, et cura, et opera collocetur.

CAPUT X. De Religione erga Deum, et Misericordia erga homines; atque de Mundi principio.

6.0666B| Dixi, quid debeatur Deo: dicam nunc, quid homini tribuendum sit; quanquam id ipsum quod homini tribueris, Deo tribuitur, quia homo Dei simulacrum est. Sed tamen primum officium justitiae est, conjungi cum Deo; secundum, cum homine. Sed illud primum, Religio dicitur; hoc secundum, misericordia vel humanitas nominatur. Quae virtus propria est justorum et cultorum Dei; quod ea sola vitae communis continet rationem. Deus enim, qui caeteris animalibus sapientiam non dedit, naturalibus ea munimentis ab incursu et periculo tutiora generavit. Hominem vero quia nudum fragilemque formavit, ut eum sapientia potius instrueret, dedit ei praeter caetera hunc pietatis affectum ut homo hominem tueatur, diligat, foveat, contraque omnia pericula et accipiat, 6.0666C| et praestet auxilium. Summum igitur inter se hominum vinculum est humanitas: quod qui disrupit, nefarius et parricida existimandus est. Nam si ab uno homine, quem Deus finxit, omnes orimur, certe consanguinei sumus; et ideo maximum scelus putandum est, odisse hominem, vel nocentem. Propterea Deus praecepit inimicitias per nos nunquam faciendas, semper esse tollendas; scilicet ut eos, qui sint nobis 6.0667A| inimici, necessitudinis admonitos mitigemus. Item si ab uno Deo inspirati omnes et animati sumus, quid aliud quam fratres sumus? Et quidem conjunctiores, quod animis, quam quod corporibus. 6.0667A| Itaque non errat Lucretius, cum dicit:

Denique, coelesti sumus omnes semine oriundi: Omnibus ille idem pater est. Ergo pro belluis immanibus sunt habendi, qui homini nocent, qui contra jus humanitatis et fas omne spoliant, cruciant, occidunt, exterminant.

Ob hanc necessitudinem germanitatis docet nos Deus, malum nunquam facere, semper bonum. Id autem ipsum bene facere quid sit, idem ipse praescribit: praestare auxilium depressis et laborantibus; 6.0667B| impertiri victum non habentibus. Deus enim, quoniam 6.0668A| pius est, animal nos voluit esse sociale. Itaque in aliis hominibus nos ipsos cogitare debemus. Non meremur in periculo liberari si non succurrimus: non meremur auxilium, si negamus. Ad hanc partem Philosophorum nulla praecepta sunt; quippe qui falsae virtutis specie capti, misericordiam de homine sustulerunt, et dum volunt sanare, vitiaverunt. Et cum iidem plerumque fateantur, societatis humanae communionem esse retinendam, ab ea plane seipsos inhumanae suae virtutis rigore dissociant. Convincendus ergo etiam hic error illorum est, qui nihil cuiquam impertiendum putant. Urbis condendae originem atque causam non unam intulerunt: sed alii eos homines, qui sint ex terra primitus nati, cum per silvas et campos erraticam degerent vitam, 6.0668B| nec ullo inter se sermonis aut juris vinculo cohaererent, 6.0669A| sed frondes et herbam pro cubilibus, speluncas et antra pro domibus haberent, bestiis et fortioribus animalibus praedae fuisse commemorant. Tum eos, qui aut laniati effugerant, aut laniari proximos viderant, admonitos periculi sui ad alios homines decurrisse, praesidium implorasse, et primo nutibus voluntatem suam significasse; deinde sermonis initia tentasse, ac singulis quibusque rebus nomina imprimendo, 6.0669A| paulatim loquendi perfecisse rationem. Cum autem nec multitudinem ipsam viderent contra bestias esse tutam, oppida etiam coepisse munire; vel ut quietem noctis tutam sibi facerent, vel ut incursiones atque impetus bestiarum non pugnando, sed objectis aggeribus arcerent.
O ingenia hominibus indigna quae has ineptias protulerunt! 6.0669B| miseros, atque miserabiles, qui stultitiam suam litteris memoriaeque mandaverunt! Qui cum viderent mutis quoque animalibus ingenitam esse rationem, vel conveniendi, vel invicem appetendi, vel periculi fugiendi, vel mali cavendi, vel cubilia sibi et latibula parandi; homines autem ipsos existimaverint non nisi exemplis admoneri ac discere potuisse, quid metuere, quid cavere, quid facere deberent; aut nunquam conventuros inter se fuisse, nec loquendi rationem reperturos, nisi eos bestiae comedissent. Haec aliis delira visa sunt (ut fuerunt) dixeruntque, non ferarum laniatus causam fuisse coeundi, sed ipsam potius humanitatem: itaque inter se congregatos, quod natura hominum solitudinis fugiens, et communionis ac societatis 6.0669C| appetens esset. Non magna inter eos disceptatio est. Siquidem causae dispares sunt, res eadem est. Potuit 6.0670A| igitur utrumque, quia non repugnat: sed tamen utrumque nullo modo verum est; quia non per omnem terram nati sunt homines e terra, tanquam ex draconis alicujus dentibus proseminati (ut poetae ferunt) sed unus homo à Deo fictus est, ab eoque uno omnis terra humano genere completa est, eadem scilicet ratione, qua rursus post diluvium: quod certe negare non possunt. Nulla igitur in principio facta est ejusmodi congregatio; nec unquam fuisse homines in terra, qui praeter infantiam non loquerentur, intelliget cui ratio non deest. Fingamus tamen illa vera esse, quae otiosi et inepti senes fabulantur, ut eos suis potissimum sensibus et suis rationibus refellamus.
Si hac de causa sunt homines congregati, ut mutuis 6.0670B| auxiliis imbecillitatem suam tuerentur; succurrendum est igitur homini, qui egeat auxilio. Cum enim praesidii causa homines societatem cum hominibus inierint et sanxerint, foedus illud inter homines a principio ortus sui ictum aut violare, aut non conservare, summum nefas putandum est. Nam qui se a praestando auxilio removet, etiam ab accipiendo se removeat necesse est; quia nullius opera indigere se putat, qui alteri suam denegat. Huic vero, qui se ipse dissociat ac secernit a corpore, non ritu hominis, sed ferarum more vivendum est. Quod si fieri non potest, retinendum est igitur omni modo vinculum societatis humanae, quia homo sine homine nullo modo potest vivere. Retentio autem societatis est communitas, id est auxilium praestare, ut possimus accipere. Sin vero 6.0670C| (ut illi alii disputant) humanitatis ipsius causa facta est hominum congregatio, homo certe hominem debet 6.0671A| agnoscere. Quod si fecerunt illi rudes et adhuc feri homines, et fecerunt nondum constituta loquendi ratione, quid putemus hominibus expolitis, et sermonis 6.0671A| rerumque omnium commercio inter se copulatis esse faciendum, qui assueti hominibus solitudinem ferre non possunt?

CAPUT XI. De personis in quas beneficium sit conferendum.

Conservanda est igitur humanitas, si homines recte dici velimus. Id autem ipsum conservare humanitatem, quid aliud est, quam diligere hominem, quia homo sit, et idem quod nos sumus? Discordia igitur atque dissensio non est secundum hominis rationem. Verumque est illud Ciceronis, quod ait, hominem naturae obedientem homini nocere non posse. 6.0671B| Ergo si nocere homini contra naturam est, prodesse igitur homini secundum naturam sit necesse est. Quod qui non facit, hominis se appellatione dispoliat; quia humanitatis officium est, necessitati hominis ac periculo subvenire. Quaero igitur ab iis, qui flecti ac misereri non putant esse sapientis: si homo ab aliqua bestia comprehensus, auxilium sibi armati hominis imploret, utrumne succurrendum putent, an minime? Non sunt tam impudentes, ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas. Item si aliquis circumveniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse, non auxiliari? non sunt ipsi homines, si putent. Nemo enim potest ejusmodi periculis non esse subjectus. 6.0671C| Imo vero et hominis et fortis viri esse dicent, 6.0672A| servare periturum. Si ergo in ejusmodi casibus, qui periculum vitae homini afferunt, succurrere humanitatis esse concedunt, quid causae est, cur, si homo esuriat, sitiat, algeat, succurrendum esse non putent? Quae cum sint paria natura cum illis casibus fortuitis, et unam eamdemque humanitatem desiderent, tamen illa discernunt, quia non re ipsa vera, sed utilitate praesenti omnia metiuntur. Illos enim, quos periculo surripiunt, sperant sibi gratiam relaturos. Egentes autem, quia non sperant, perire arbitrantur quidquid ejusmodi hominibus impertiant. Hinc est illa Plauti detestanda sententia:

Male meretur, qui mendico dat, quod edat. Nam et illud, quod dat, perit; Et illi producit vitam ad miseriam. 6.0672B| Atenim poeta fortasse pro persona locutus est.

Quid Marcus Tullius in suis Officialibus libris, nonne hoc idem suadet, non esse omnino largiendum? Sic enim dixit: « Largitio quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit; ita benignitate benignitas tollitur, qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis. » Et idem paulo post: « Quid autem est stultius, quam quod libenter facias, curare ut id diutius facere non possis? » Videlicet professor sapientiae refrenat homines ab humanitate, monetque ut rem familiarem diligenter custodiant; malintque arcam, quam justitiam conservare. Quod cum intelligeret inhumanum esse, ac nefarium, mox alio capite, quasi actus poenitentia, sic ait: « Nonnunquam tamen est largiendum; nec hoc benignitatis genus omnino 6.0672C| repudiandum, et saepe idoneis hominibus egentibus 6.0673A| de re familiari impertiendum. » Quid est idoneis? nempe iis, qui restituere ac referre gratiam possint. Si nunc Cicero viveret, exclamarem profecto: Hic, hic, Marce Tulli, aberrasti a vera justitia; eamque uno verbo sustulisti; cum pietatis et humanitatis officia utilitate metitus es. 6.0673A| Non enim idoneis hominibus largiendum est, sed quantum potest, non idoneis. Id enim juste, id pie, id humane sit, quod fine spe recipiendi feceris.
Haec est vera illa et germana justitia, cujus solidam et expressam nullam tenere vos dicis. Ipse pluribus locis clamas, mercenariam non esse virtutem; faterisque in libris Legum tuarum, liberalitatem gratuitam esse, his verbis: « Nec est dubium, quin is, qui liberalis benignusque dicitur, officium, non fructum sequatur. » Cur ergo idoneis potius largiris, nisi ut 6.0673B| postea mercedem recipias? Te igitur auctore ac praeceptore justitiae, quisquis idoneus non erit, nuditate, siti, fame conficietur; nec homines copiosi, et usque ad delicias abundantes subvenient ultimae necessitati. Si virtus mercedem non exigit, si propter se ut dicis, expetenda est; ergo justitiam matrem principemque 6.0674A| virtutum suo pretio, non tuo commodo aestima. Ei potissimum tribue, a quo nihil speres. Quid personas eligis? quid membra inspicis? Pro homine tibi habendus est, quisquis ideo precatur, quia te hominem putet. Abjice umbras illas imaginesque justitiae, atque ipsam veram et expressam tene. Largire caecis, debilibus, claudis, destitutis; quibus, nisi largiare, moriendum est. Inutiles sunt hominibus, sed utiles Deo, qui eos retinet in vita, qui spiritu donat, qui luce dignatur. Fove, quantum in te est, et animas hominum, ne extinguantur, humanitate sustenta. Qui succurrere perituro potest, si non succurrerit, occidit. Verum isti, quia neque naturam retinent, neque praemium in eo quod sit sciunt, dum perdere timent, perdunt; et in id, quod maxime cavent, incidunt, ut 6.0674B| quidquid largiuntur, aut pereat omnino, aut ad tempus brevissimum prosit. Nam qui exiguam stipem miseris negant, qui conservare humanitatem sine damno suo volunt, patrimonia sua effundunt, ut aut peritura et fragilia sibi comparent, aut certe maximis suis damnis nihil consequantur.
Quid enim dicendum est de iis, qui populari levitate 6.0675A| ducti, vel magnis urbibus suffecturas opes 6.0675A| exhibendis muneribus impendunt? nisi eos dementes atque furiosos, qui praestent id populo, quod et ipsi perdant, et nemo eorum, quibus praestatur, accipiat. Itaque ut est omnis voluptas caduca et brevis, oculorum maxime et aurium, aut obliviscuntur homines, et alterius damna pro ingratis habent; aut etiam offenduntur, si non est libidini vulgi satisfactum: ut etiam homines stultissimi malum sibi malo comparaverint; aut si adeo placuerunt, nihil amplius, quam inanem favorem paucorumque dierum fabulas assequuntur. Sic quotidie levissimorum hominum patrimonia in res supervacuas prodiguntur. Num ergo illi sapientius, qui utiliora et diuturniora civibus suis exhibent munera? ii scilicet, qui publicis operibus extructis, memoriam nomini suo quaerunt? ne isti quidem recte bona 6.0675B| sua in terra sepeliunt; quia nec memoria quidquam mortuis confert, nec opera eorum sempiterna sunt: siquidem aut uno tremore terrae dissipantur et corruunt, aut fortuito consumuntur incendio, aut hostili aliquo impetu diruuntur, aut certe vetustate ipsa dissoluta labuntur. « Nihil est enim ut ait orator, opere et manufactum quod non conficiat et consumat vetustas. At haec justitia et lenitas florescit quotidie magis. » Illi ergo melius, qui tribulibus suis aut clientibus largiuntur: 6.0676A| aliquid enim praestant hominibus, et prosunt: sed non est illa vera et justa largitio. Beneficentia enim nulla est, ubicumque necessitas non est. Perit ergo quidquid gratiae causa tribuitur non indigentibus; aut cum foenore redit, et beneficentia non erit. Quod et si gratum est iis, quibus datur, justum tamen non est, quia si non fiat, nihil mali sequitur. Unum igitur certum et verum liberalitatis officium est, egentes atque inutiles alere.

CAPUT XII. De generibus beneficentiae, et operibus misericordiae.

Haec est illa perfecta justitia, quae custodit humanam, de qua philosophi loquuntur, societatem. Hic divitiarum maximus ac verissimus fructus est, non uti 6.0676B| opibus ad propriam unius voluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad justitiam, quae sola non interit. Tenendum est igitur omni modo, ut ab officio misericordiae spes recipiendi absit omnino. Hujus enim operis et officii merces a Deo est expectanda solo: nam si ab homine expectes, jam non humanitas erit illa, sed beneficii foeneratio; nec potest videri bene meruisse, qui quod facit, non alteri, sed sibi praestat; et tamen res eodem 6.0677A| redit; 6.0677A| ut quod alteri quisque praestiterit, nihil ab eo commodi sperans, vere sibi praestet, quia mercedem capiet a Deo. Idem Deus praecepit, ut si quando coenam paraverimus, eos in convictum adhibeamus, qui revocare non possint et vicem reddere; ut omnis actus vitae nostrae non careat misericordiae munere. Nec tamen quisquam interdictum sibi putet, aut communione cum amicis, aut charitate cum proximis. Sed notum nobis Deus fecit, quod sit verum et justum opus, ita nos oportet cum proximis vivere, dummodo sciamus illud ad hominem, hoc ad Deum pertinere.
Praecipua igitur virtus est hospitalitas; quod philosophi quoque aiunt: sed eam detorquent a vera justitia, et ad commodum rapiunt. « Recte, inquit Cicero, a Theophrasto est laudata hospitalitas. 6.0677B| Est enim (ut mihi quidem videtur) valde decorum, patere domos hominum illustrium hospitibus illustribus. » Eodem modo rursus erravit, quo tum, cum idoneis esse diceret largiendum. Non enim justi et sapientis viri domus illustribus debet patere, sed humilibus et abjectis. Nam illustres illi ac potentes nulla re possunt indigere; quos opulentia sua et munit, et honorat. Nihil autem a viro justo faciendum est, nisi quod sit beneficium. Beneficium autem si refertur, interit, atque finitur; nec enim possumus id habere integrum, cujus pretium nobis persolutum est. In his itaque beneficiis justitiae ratio versatur, 6.0677C| quae salva et incorrupta permanserint: permanent 6.0678A| autem non aliter, quam si praestentur hominibus iis, qui prodesse nullo modo possunt. At ille in recipiendis illustribus nihil spectavit aliud, nisi utilitatem; nec dissimulavit homo ingeniosus, quid ex eo commodi speraret. Ait enim, qui id faciat, potentem apud exteros futurum per gratiam principum, quos sibi hospitii et amicitiae jure constrinxerit. O quam multis argumentis Ciceronis inconstantia, si id agerem, coargui posset! Nec tam nostris, quam suis verbis refelleretur. Idem quippe ait, ut quisque maxime ad suum commodum referat, quaecumque agit, ita minime esse virum bonum. Idem etiam negat, simplicis et aperti hominis esse, ambire, simulare aliquid, et praetendere, aliud agere videri, cum aliud agat; praestare se alteri fingere, quod sibi praestet: sed 6.0678B| malitiosi potius, et astuti, et fallacis, et subdoli. Quomodo ergo defenderet, quominus ambitiosa illa hospitalitas malitia esset? « Tu mihi per omnes portas circumcurses, ut advenientes populorum atque urbium principes domum tuam invites, ut per eos apud cives eorum potentiam consequare; velisque te justum, et humanum, et hospitalem videri, cum studeas utilitati tuae. » Verum hoc ille non potius incaute? Quid enim minus in Ciceronem convenit? Sed ignorantia veri juris, prudens ac sciens in hos se laqueos induit. Quod ut ei possit ignosci, testificatus est non ad veram justitiam, quam non teneat, praecepta se 6.0678C| dare; sed ad umbram imaginemque justitiae. Ignoscendum 6.0679A| est igitur umbratico et imaginario praeceptori; 6.0679A| nec ab eo veritas exigenda est, qui se nescire fateatur.
Captivorum redemptio magnum atque praeclarum justitiae munus est: quod idem ipse Tullius approbavit. « Atque haec benignitas, inquit, etiam reipublicae est utilis, redimi e servitute captos, locupletari tenuiores. Hanc ego consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono. Haec est gravium hominum, atque magnorum. » Proprium igitur justorum opus est, alere pauperes, ac redimere captivos, cum apud injustos, si qui haec faciant, graves et magni appellentur. Iis enim maximae laudis est benefacere, quos nemo speravit esse facturos. Nam qui bonum facit vel consanguineo, vel proximo, vel amico; 6.0679B| aut nullam, aut certe non magnam laudem meretur; quia facere debet, sitque impius ac detestabilis, nisi fecerit id, quod ab eo et natura ipsa, et necessitudo exigit; et si facit, non tam gloriae assequendae, quam reprehensionis vitandae gratia facit. Qui autem fecit alieno, et ignoto, is vero dignus est laude; quoniam, ut faceret, sola ductus est humanitate. Ibi ergo justitia est, ubi ad benefaciendum necessitatis vinculum nullum est. Hoc igitur officium benignitatis ne anteponere quidem largitioni munerum debuit, 6.0680A| quod est comparantis, et e duobus bonis id, quod sit melius, eligentis. Illa enim largitio hominum patrimonia sua in mare abjicientium inanis, et levis, et ab omni justitia remotissima est. Itaque ne dici quidem munera oportet, in quibus nemo accipit, nisi qui accipere non meretur.
Non minus magnum justitiae opus est, pupillos et viduas destitutos, et auxilio indigentes tueri, atque defendere. Quod adeo universis divina lex illa praescribit; quando quidem boni quique judicesad officium suum judicant pertinere, ut eos naturali humanitate foveant, ac iisdem prodesse nitantur. Verum haec opera proprie nostra sunt, qui legem, qui verba ipsius Dei praecipientis accepimus. Nam illi sentiunt quidem natura esse justum tueri eos, qui tutela carent: 6.0680B| sed, cur ita sit, non perspiciunt. Deus enim, cujus perpetua clementia est, idcirco viduas pupillosque defendi ac foveri jubet, ne quis respectu ac miseratione pignorum suorum retardetur, quominus mortem pro justitia fideque suscipiat: sed incunctanter ac fortiter subeat, cum sciat se caros suos Deo relinquere, nec his unquam praesidium defuturum. Aegros quoque, quibus defuerit qui assistat, curandos fovendosque suscipere, summae humanitatis et magnae operationis est: quod qui fecerit, vivam hostiam 6.0681A| Deo acquiret; et quod alteri dederit ad tempus, ipse a Deo accipiet in aeternum. Ultimum illud et maximum pietatis officium est, peregrinorum et pauperum sepultura: 6.0681A| quod illi virtutis justitiaeque doctores prorsus non attigerunt. Nec enim poterant id videre, qui utilitate omnia officia metiebantur. In caeteris enim, quae supra dicta sunt, quamvis verum limitem non tenuerint; tamen, quoniam commodi aliquid in his deprehenderunt, quasi odore quodam veritatis retenti, propius oberrarunt: hoc autem, quia nihil videre in eo commodi poterant, reliquerunt.
Quin etiam non defuerunt, qui supervacaneam facerent sepulturam; nihilque esse dicerent mali, jacere inhumatum atque abjectum: quorum impiam sapientiam, cum omne humanum genus respuit, tum 6.0681B| divinae voces, quae id fieri jubent. Verum illi non audent dicere, id non esse faciendum: sed, si forte non fiat, nihil esse incommodi. Itaque in ea re non tam praecipientium, quam consolantium funguntur officio, ut si forte id sapienti evenerit, ne se ob hoc miserum putet. Nos autem non quid sapienti ferendum sit dicimus: sed quid facere ipse debeat. Itaque non quaerimus nunc utrumne tota sepeliendi ratio sit utilis, necne: sed haec, etiamsi sit inanis (ut illi existimant), tamen facienda est, vel ob hoc solum, quod 6.0682A| apud homines bene et humane fieri videtur. Animus enim quaeritur, et propositum ponderatur. Non ergo patiemur, figuram et figmentum Dei feris ac volucribus in praedam jacere: sed reddemus id terrae, unde ortum est; et quamvis in homine ignoto necessariorum munus implebimus, in quorum locum, quia de sunt, succedat humanitas, et ubicumque homo desiderabitur, ibi exigi officium nostrum putabimus. In quo autem magis justitiae ratio consistit, quam in eo, ut quod praestamus nostris per affectum, praestemus alienis per humanitatem; quae est multo certior justiorque? Quae cum fit, jam non homini praestatur, qui nihil sentit; sed Deo soli, cui carissimum sacrificium est opus justum. Dicet aliquis fortasse: Si haec omnia fecero, nihil habebo. Quid enim, si magnus hominum numerus egebit, algebit, capietur, morietur, 6.0682B| ut haec facientem vel uno die patrimonio exui sit necesse, perdamne rem familiarem, meo, aut majorum labore quaesitam, ut jam ipsi mihi aliena misericordia vivendum sit?
Quid tu tam pusillo animo paupertatem times? quam etiam vestri philosophi laudant: nihil hac tutius, nihilque tranquillius esse testantur. Hoc quod times, sollicitudinum portus est. An ignoras, quot periculis, quot casibus cum his malis opibus subjaceas? Quae 6.0683A| tecum bene agent, si sine tuo cruore transierint. Tu vero praeda onustus incedis, et spolia geris, quae irritent animos etiam tuorum. Quid ergo dubitas bene collocare id, quod tibi forsan 6.0683A| eripiet aut unum latrocinium, aut existens repente proscriptio, aut hostilis aliqua direptio? Quid verere fluxum et fragile bonum facere sempiternum, aut thesauros tuos custodi Deo credere, ubi non furem praedonemque timeas, non rubiginem, non tyrannum? Qui apud Deum dives est, pauper esse nunquam potest. Si justitiam tanti putas, sequere, abjectis oneribus quae te premunt: libera te ipsum compedibus et catenis, ut expeditus ad Deum curras. Magni et excelsi animi est despicere et calcare mortalia. Sed si hanc virtutem non capis, ut divitias tuas in aram Dei conferas, ut fragilibus tibi 6.0683B| compares firmiora, liberabo te metu. Omnia ista praecepta non tibi soli dantur, sed omni populo, qui mente conjunctus est, et cohaeret sicut homo unus. Si solus magnis operibus non sufficis, pro virili parte operare justitiam, sic tamen, ut quantum divitiis inter caeteros, tantum opere praecellas. Neque nunc suaderi tibi putes, ut rem familiarem tuam minuas, vel exhaurias: sed quae in supervacua fueras impensurus, ad meliora convertas. Unde bestias emis, hinc captos redime; unde feras pascis, hinc pauperes ale; unde homines ad gladium comparas, hinc innocentes 6.0684A| mortuos sepeli. Quid prodest perditae nequitiae bestiarios facere locupletes, et instruere ad flagitia? Transfer ad magnum sacrificium male peritura; ut pro his veris muneribus habeas a Deo munus aeternum. Magna est misericordiae merces, cui Deus pollicetur peccata se omnia remissurum. Si audieris, inquit, preces supplicis tui, et ego audiam tuas. Si misertus laborantium fueris, et ego in tuo labore miserebor. Si autem non respexeris, nec adjuveris, et ego animum tuum contra te geram, tuisque te legibus judicabo.

CAPUT XIII. De poenitentia, de misericordia, ac peccatorum venia.

6.0684B| Quoties igitur rogaris, tentari te a Deo crede, an sis dignus audiri. Circumspice conscientiam tuam et, quantum potes, medere vulneribus. Nec tamen quia peccata largitione tolluntur, dari tibi licentiam peccandi putes. Abolentur enim, si Deo largiare, quia peccaveris; nam si fiducia largiendi pecces, non abolentur. Deus enim purgari homines a peccatis maxime cupit, ideoque agi poenitentiam jubet. Agere autem poenitentiam, nihil aliud est, quam profiteri et affirmare, se ulterius non peccaturum. Ignoscitur 6.0685A| itaque iis qui ad peccatum 6.0685A| imprudenter incauteque labuntur: veniam non habet, qui sciens peccat. Nec tamen si aliquis fuerit purificatus ab omni labe peccati, temperandum sibi ab opere largitionis existimet, quia non habeat peccata, quae deleat. Imo vero tum magis justitiam debet operari, cum factus est justus, ut quod ante in medelam vulnerum fecerat, postmodum faciat in laudem gloriamque virtutis. Eo accedit, quod nemo esse sine delicto potest, quandiu indumento carnis oneratus est. Cujus infirmitas triplici modo subjacet dominio peccati, factis, dictis, cogitationibus.
Per hos gradus ad summum culmen justitia procedit. Primus est virtutis gradus malis operibus abstinere; secundus, etiam malis verbis; tertius, etiam 6.0685B| cogitatione rerum malarum. Qui primum gradum ascendit, satis justus est; qui secundum, jam perfectae virtutis: siquidem neque factis, neque sermone delinquat: qui tertium, is vero similitudinem Dei assecutus videtur. Est enim pene supra humanum modum, ne in cogitationem quidem admittere, quod sit vel factu malum, vel improbum dictu. Itaque etiam justi homines, qui fraenare se possunt ab omni opere injusto, nonnunquam tamen ipsa fragilitate vincuntur, ut vel in ira malum dicant, vel in aspectu 6.0686A| rerum delectabilium tacita cogitatione concupiscant. Quod si mortalis conditio non patitur esse hominem ab omni macula purum, debent ergo largitione perpetua peccata carnis aboleri. Unum est enim sapientis, et justi, et vitalis viri opus, divitias suas in sola justitia collocare: qua profecto qui eget, licet ille Craesum, aut Crassum divitiis superet, hic pauper, hic nudus, hic mendicus putandus est. Danda igitur opera, ut indumento justitiae pietatisque velemur, quo nos exuat nemo, quod nobis sempiternum praebeat ornatum. Nam si deorum cultores simulacra insensibilia excolunt, et quidquid pretiosi habent, in ea conferunt, quibus nec uti possunt, nec gratias agere, quod acceperint: quanto justius est, et verius, viventia Dei simulacra excolere, ut promereare 6.0686B| viventem? Quae sicut usui habent quidquid acceperint, et gratias agunt: ita Deus, in cujus conspectu bonum feceris, et probabit, et mercedem pietatis exsolvet.

CAPUT XIV. De affectibus, ac de iis Stoicorum sententia, et de virtute, vitiis et misericordia.

Si ergo in homine praeclarum et excellens est bonum misericordia, idque divinis testimoniis, et bonorum malorumque consensu optimum judicatur: 6.0687A| apparet philosophos longe abfuisse ab humano bono 6.0687A| qui neque praeceperunt ejusmodi quidquam, neque fecerunt; sed virtutem, quae in homine propemodum singularis est, pro vitio semper habuerunt. Libet hic interponere unum de philosophia locum, ut illorum plenius coarguamus errores, qui misericordiam, cupiditatem, metum, morbos animi appellant. Conantur illi quidem virtutes a vitiis distinguere, quod est sane facillimum. Quis enim non possit liberalem a prodigo separare (ut illi faciunt) aut parcum a sordido, aut quietum ab inerti, aut cautum a timido? quod haec, quae sunt bona, fines suos habeant; quos si excesserint, in vitia labuntur: ita ut constantia, nisi pro veritate suscepta sit, fit impudentia; item fortitudo, si nulla necessitate cogente, aut non pro causa honesta 6.0687B| certum periculum subierit, in temeritatem convertitur. Libertas quoque, si alios insectetur, potius quam insectantibus resistat, contumacia est. Severitas etiam, nisi se intra congruentes nocentium poenas coerceat, fit saeva crudelitas.
Itaque dicunt, eos, qui mali videantur, non sua sponte peccare, nec mala potius eligere: sed bonorum specie lapsos, incidere in mala, dum bonorum ac malorum discrimen ignorant. Haec quidem falsa non sunt: sed ad corpus cuncta referuntur. Nam parcum esse, aut constantem, aut cautum, aut quietum, aut fortem, aut severum, virtutes sunt quidem, sed hujus temporariae vitae. Nos autem, qui hanc vitam contemnimus, alias nobis virtutes propositas habemus, de quibus philosophi ne suspicari quidem 6.0687C| ulla ratione potuerunt. Itaque et virtutes quasdam 6.0688A| pro vitiis, et vitia quaedam pro virtutibus habuerunt. Nam Stoici affectus omnes, quorum impulsu animus commovetur, ex homine tollunt; cupiditatem, laetitiam, metum, moestitiam, quorum duo priora ex bonis sunt aut futuris, aut praesentibus, posteriora ex malis. Eodem modo haec quatuor, morbos (ut dixi) vocant, non tam natura insitos, quam prava opinione susceptos. Et idcirco eos censent extirpari posse radicitus, si bonorum malorumque opinio falsa tollatur. Si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum; nec cupiditate ardescet, nec laetitia gestiet, nec metu terrebitur, nec aegritudine contrahetur. Mox videbimus, an efficiant, quod velint, aut quid efficiant: interim propositum arrogans, ac pene furiosum, qui se putent mederi, et eniti posse contra vim 6.0688B| rationemque naturae.

CAPUT XV. De affectibus ac de iis Peripateticorum sententia.

Haec enim naturalia esse, non voluntaria, omnium viventium ratio demonstrat, quae iisdem omnibus quatitur affectibus. Peripatetici ergo rectius, qui haec omnia detrahi posse negant, quia nobiscum simul nata sint; et conantur ostendere, quam providenter, et quam necessario Deus, sive natura (sic enim dicunt) his nos armarit affectibus: quos tamen, quia vitiosi plerumque fiunt, si nimii sint, posse ab homine, adhibito modo, salubriter temperari, ut tantum homini, quantum naturae satis est, relinquatur. Non insipiens disputatio, si (ut dixi) non ad hanc vitam 6.0688C| omnia referrentur. Stoici ergo furiosi, qui ea 6.0689A| non temperant, sed abscindunt, rebusque a natura insitis 6.0689A| castrare hominem quodammodo volunt. Quod tale est, quale si velint, aut metum detrahere cervis, aut venenum anguibus, aut iram feris, aut placiditatem pecudibus. Nam quae singula mutis animalibus data sunt, ea vero universa homini simul. Quod si, ut medici affirmant, laetitiae affectus in splene est, irae in felle, libidinis in jecore, timoris in corde; facilius est interficere animal ipsum, quam ex corpore aliquid evellere: quod est animantis naturam velle mutare. Sed homines prudentes non intelligunt, cum vitia ex homine tollunt, etiam se virtutem tollere, cui soli locum faciunt. Nam si virtus est, in medio irae impetu seipsum cohibere ac reprimere, quod negare non possunt; caret ergo virtute, quisquis 6.0689B| ira caret. Si virtus est, libidinem corporis continere; virtute careat necesse est, qui libidinem quam temperet, non habet. Si virtus est, cupiditatem ab alieni appetitione fraenare; nullam certe virtutem potest habere, qui caret eo ad quod cohibendum virtutis usus adhibetur. Ubi ergo vitia non sunt, nec virtuti quidem locus est: sicut nec victoriae quidem, ubi adversarius nullus est. Ita fit, ut bonum sine malo esse in hac vita non possit. Affectus igitur, quasi ubertas 6.0690A| est naturalis animorum. Nam sicut in sentes ager, qui est natura foecundus, exuberat: sic animus incultus, vitiis sua sponte invalescentibus, velut spinis obducitur. Sed cum verus cultor accesserit, statim, cedentibus vitiis, fruges virtutis oriuntur.
Deus itaque, cum hominem primum fingeret, mirabili providentia ingeneravit ei prius istas animi commotiones, ut posset capere virtutem, sicut terra culturam; posuitque materiam vitiorum in affectibus, virtutis, in vitiis. Quae profecto aut nulla erit, aut in usu esse non poterit, si desint ea, per quae vis ejus aut apparet, aut constat. Videamus nunc, iidem illi, qui vitia penitus excidunt, quid effecerint. Quatuor illos affectus, quos ex opinione bonorum malorumque nasci putant; quibus evulsis, sanandum esse animum 6.0690B| sapientis existimant: quoniam intelligunt et natura insitos esse, et sine his nihil moveri, nihil agi posse; alia quaedam in eorum locum vicemque supponunt: ut pro cupiditate, substituunt voluntatem: quasi vero non multo sit praestabilius, bonum cupere, quam velle. Item pro laetitia gaudium, pro metu cautionem. At in illo quarto immutandi nominis eos ratio defecit. Itaque aegritudinem penitus, id est, moestitiam doloremque animi sustulerunt: quod fieri nequaquam 6.0691A| potest. Quis enim possit non dolere, si patriam aut pestilentia exhauserit, aut hostis everterit, 6.0691A| aut tyrannus oppresserit? Potest aliquis non dolere, si sublatam viderit libertatem; si proximos, si amicos, si bonos viros aut exterminatos, aut crudelissime trucidatos? nisi cujus mens ita obstupuerit, ut sit ei sensus omnis ereptus. Quare aut omnia tollere debuerunt, aut implenda fuerat curta haec et debilis disputatio; id est, etiam pro aegritudine aliquid reponendum, quoniam, superioribus ita ordinatis, hoc consequens erat.
Ut enim praesentibus laetamur bonis: sic malis angimur, ac dolemus. Si ergo laetitiae, quoniam vitiosam putabant, nomen aliud indiderunt: sic aegritudini, quoniam et ipsam vitiosam putabant, aliud vocabulum tribui congruebat. Unde apparet non illis 6.0691B| rem defuisse, sed verbum; cujus indigentia eum totum affectum, qui est vel maximus, contra quam natura pateretur, auferre voluerunt. Nam illas nominum commutationes poteram coarguere pluribus, et ostendere, aut sermonis ornandi, augendaeque copiae gratia, multa nomina iisdem rebus imposita, aut certe non multum inter se illa distare. Nam et cupiditas a voluntate incipit; et cautio a metu oritur; et laetitia nihil aliud est, quam professum gaudium. Sed putemus, ut ipsi volunt, esse diversa. Nempe igitur cupiditatem esse dicent, perseverantem ac perpetuam voluntatem; laetitiam vero, insolenter se efferens gaudium; metum autem, nimiam et excedentem modum cautionem. Ita fit, ut ea, quae tollenda esse censent, non tollant, sed temperent; siquidem nomina tantummodo immutant, res ipsae manent. Eo igitur 6.0691C| imprudentes revolvuntur, quo Peripatetici ratione perveniunt; ut vitia, quoniam tolli non possunt, medie 6.0692A| temperanda sint. Ergo errant, quia non efficiunt, quod volunt, et longo asperoque circuitu in eamdem viam redeunt.

CAPUT XVI. De affectibus, ac de iis Peripateticorum eversa sententia: quis sit verus affectuum, quique eorum malus usus.

At ego ne Peripateticos quidem accessisse ad veritatem puto, qui vitia esse concedunt, sed ea mediocriter temperant. Carendum est enim vitiis etiam mediocribus: quin potius efficiendum fuit primum, ne vitia essent. Nec enim quidquam vitiosum nasci potest: sed vitia fieri, si male utamur affectibus; si bene, virtutes. Deinde monstrandum est, non ipsos affectus, sed eorum causas esse moderandas. Non est, 6.0692B| inquiunt, laetitia nimia gestiendum; sed modice, ac moderate. Hoc vero tale est, quale si dicerent, non esse currendum concitate, sed gradiendum quiete. At potest et qui graditur, errare; et qui currit, rectam viam tenere. Quid si ostendo esse aliquid, ubi non tantum modicum, sed vel punctum gaudere, vitiosum sit; et aliud contra, in quo vel exultare laetitia minime criminosum? Quid tandem nobis ista mediocritas proderit? Quaero utrumne sapienti laetandum putent, si quid inimico suo mali videat accidere; aut utrumne laetitiam fraenare debeat, si victis hostibus, aut oppresso tyranno, libertas et salus civibus parta sit?
Nemo dubitat quin et in illo exiguum laetari, et in hoc parum laetari sit maximum crimen. Eadem de caeteris affectibus dicere licet. Sed, ut dixi, non in 6.0692C| his moderandis sapientiae ratio versatur, sed in causis eorum: quoniam extrinsecus commoventur; nec 6.0693A| ipsis potissimum fraenos imponi 6.0693A| oportuit, quoniam et exigui possunt esse in maximo crimine, et maximi possunt esse sine crimine. Sed assignandi fuerunt certis temporibus, et rebus, et locis; ne vitia sint, quibus uti recte licet. Sicut enim recte ambulare bonum est, errare autem malum: sic moveri affectibus in rectum, bonum est; in pravum, malum. Nam libido, si extra legitimum torum non evagetur, licet sit vehemens, tamen culpa caret. Sin vero appetit alienum, licet sit mediocris, vitium tamen maximum est. Non est itaque morbus irasci, nec cupere, nec libidine commoveri: sed iracundum esse, morbus est, cupidum, libidinosum. Qui enim iracundus est, etiam cui non debet, aut cum non oportet, irascitur. Qui cupidus, etiam quod non opus est, concupiscit. Qui libidinosus, etiam quod legibus vetatur, affectat. Omnis 6.0693B| igitur ratio in eo versari debuit, ut quoniam earum rerum impetus inhiberi non potest, nec debet, quia necessario est insitus ad tuenda officia vitae, dirigeretur potius in viam rectam, ubi etiam cursus offensione ac periculo careat.

CAPUT XVII. De affectibus ac eorum usu; de patientia et summo bono Christianorum.

Sed evectus sum coarguendi studio longius; cum sit mihi propositum, ea, quae vitia philosophi putaverunt, ostendere non tantum vitia non esse, verum etiam magnas esse virtutes. Ex aliis docendi gratia sumam, quae pertinere ad rem maxime puto. Metum, 6.0693C| seu timorem in maximo vitio ponunt, summamque 6.0694A| imbecillitatem esse animi putant; cui sit contraria fortitudo, quae si sit in homine, locum timori esse nullum. Creditne ergo aliquis, fieri posse, ut idem metus summa sit fortitudo? Minime. Neque enim videtur capere natura, ut aliquid in contrarium recidat. Atqui ego non arguta aliqua conclusione, ut apud Platonem Socrates facit, qui eos, quos contra disputat, cogit ea, quae negaverant, confiteri; sed simpliciter ostendam summum metum summam esse virtutem. Nemo dubitat, quin timidi et imbecilli sit animi, aut dolorem metuere, aut egestatem, aut exilium, aut carcerem, aut mortem: quae omnia quisquis non exhorruerit, fortissimus judicatur. Qui autem Deum metuit, illa universa non metuit. Ad quod probandum argumentis opus non est; spectatae sunt enim semper, spectanturque adhuc per orbem poenae cultorum Dei, in 6.0694B| quibus excruciandis nova et inusitata tormenta excogitata sunt. Nam de mortis generibus horret animus recordari; cum immanium bestiarum, ultra ipsam mortem, carnificina saevierit. Has tamen execrabiles corporum lacerationes felix atque invicta patientia sine ullo gemitu pertulit. Haec virtus omnibus populis, atque provinciis, et ipsis tortoribus miraculum maximum praebuit; cum patientia crudelitas vinceretur. Atqui hanc virtutem nihil aliud, quam metus Dei fecit. Itaque (ut dicebam) non evellendus, ut Stoici, neque temperandus timor, ut Peripatetici volunt; sed in veram viam dirigendus est, auferendique sunt metus; sed ita, ut hic solus relinquatur, qui quoniam legitimus ac verus est, solus efficit, ut possint caetera omnia non timeri. 6.0694C| Cupiditas quoque inter vitia numeratur: sed si haec 6.0695A| quae terrena sunt, concupiscat, vitium est; virtus autem, si coelestia. Qui enim justitiam, qui Deum, qui vitam perpetuam, qui lucem sempiternam, eaque omnia, quae Deus homini pollicetur, consequi cupit, opes istas, et honores, et potentatus, 6.0695A| et regna ipsa contemnet.
Dicet fortasse Stoicus, voluntate opus esse ad haec consequenda, non cupiditate: imo vero parum est velle. Multi enim volunt: sed cum dolor visceribus accesserit, voluntas cedit, cupiditas perseverat; quae si efficit, ut contemptui sint omnia, quae a caeteris appetuntur, summa virtus est, siquidem continentiae mater est. Ideoque illud potius efficere debemus, ut affectus, quibus prave uti vitium est, dirigamus in rectum. Nam istae concitationes animorum juncto 6.0695B| currui similes sunt; in quo recte moderando summum rectoris officium est, ut viam noverit: quam si tenebit, quamlibet concitate ierit, non offendet. Si autem aberraverit, licet placide ac leniter eat, aut per confragosa vexabitur, aut per praecipitia labetur, aut certe, quo non est opus, deferetur. Sic currus ille vitae, qui affectibus, velut equis pernicibus ducitur, si viam rectam teneat, fungetur officio. Metus igitur, et cupiditas, si projiciantur in terram, vitia fient; virtutes autem, si ad divina referantur. Parcimoniam contra virtutis loco habent: quae si studium est habendi, non potest esse virtus; quia in augendis, vel tuendis terrestribus bonis tota versatur. Nos autem summum bonum non referimus ad corpus; sed omne officium solius animae conservatione metimur. Quod 6.0695C| si (ut supra docui) patrimonio minime parcendum est, ut humanitatem, justitiamque teneamus; non est virtus frugi esse: quod nomen virtutis specie fallit ac decipit. Est enim frugalitas, abstinentia quidem voluptatum: sed eo vitium, quia ex habendi amore 6.0696A| descendit; cum sit et voluptatibus abstinendum, et pecuniae minime temperandum. Nam parce, id est, mediocriter uti pecunia, quasi quaedam pusillitas animi est, aut praetimentis, ne sibi desit; aut desperantis, posse se illam reparare; aut contemptum terrestrium non capientis. Sed illi rursus eum, qui rei familiari suae non parcat, prodigum vocant. Nam ita liberalem distinguunt a prodigo, quod is liberalis sit, qui et bene meritis, et cum oportet, et quantum satis est, largiatur; prodigus vero, qui et non meritis, et cum opus non est, et sine respectu rei familiaris effundat.
Quid ergo? Prodigumne dicemus eum, qui misericordiae causa tribuat egentibus victum? Atqui multum refert utrumne scortis propter libidinem largiare, 6.0696B| an miseris propter humanitatem: utrum pecuniam tuam perductores, aleatores, lenonesque diripiant; an illam pietati ac Deo praestes: utrumne illam ventri ac gulae ingeras, an in thesauro justitiae reponas. Ut ergo vitium est, effundere in malam partem: sic in bonam, virtus. Si virtus est, non parcere opibus, quae possunt reparari, ut hominis vitam sustentes, quae reparari non potest; vitium igitur parcimonia est. Quare nihil aliud dixerim, quam insanos, qui hominem, mite ac sociale animal, orbant suo nomine; qui evulsis affectibus, quibus omnis constat humanitas, ad immobilem stuporem mentis perducere volunt; dum student animum perturbationibus liberare, et (ut ipsi dicunt) quietum tranquillumque reddere. Quod fieri non tantum non potest, quia vis 6.0696C| et ratio ejus in motu est; sed ne oportet quidem. Quia sicut aqua semper jacens et quieta insalubris et magis turbida est: sic animus immotus ac torpens inutilis est etiam sibi; nec vitam ipsam tueri poterit, quia nec faciet quidquam, nec cogitabit: cum cogitatio 6.0697A| ipsa nihil aliud sit, quam mentis agitatio. 6.0697A| Denique qui hanc immobilitatem animi asserunt, privare animum vita volunt: quia vita actuosa est, mors quieta. Quaedam etiam recte pro virtutibus habent: sed earum modum non tenent.
Virtus est constantia: non ut inferentibus injuriam resistamus, his enim cedendum est; quod cur fieri debeat, mox docebo: sed ut jubentibus facere nos contra Dei legem contraque justitiam, nullis minis, aut suppliciis terreamur, quominus Dei jussionem hominis jussioni praeferamus. Item virtus est, mortem contemnere: non ut appetamus, eamque ultro nobis inferamus, sicut philosophorum plurimi et maximi saepe fecerunt; quod est sceleratum ac nefarium: sed ut coacti Deum relinquere, ac 6.0697B| fidem prodere, mortem suscipere malimus, libertatemque defendamus adversus impotentium stultam vecordemque violentiam, et omnes saeculi minas atque terrores fortitudine animi provocemus. Sic ea, quae alii timent, excelsa et insuperabili mente dolorem mortemque calcamus. Haec est virtus, haec vera constantia, in hoc tuenda et conservanda solo, ut nullus nos terror, nulla vis a Deo possit avertere. Vera igitur Ciceronis illa sententia est: « Nemo, inquit, justus potest esse, qui mortem, qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet. » Item Senecae in libris moralis Philosophiae dicentis: « Hic est ille homo honestus, non apice, purpurave, non lictorum insignis ministerio, sed nulla re minor, qui cum mortem in vicinia videt, non sic perturbatur, tanquam rem novam viderit; qui, sive toto corpore tormenta 6.0697C| patienda sunt, sive flamma ore rapienda est, sive extendendae per patibulum manus, non quaerit quid patiatur, sed quam bene. » Qui autem Deum colit, haec patitur, nec timet. Ergo justus est. His rebus 6.0698A| efficitur, ut neque virtutes, neque virtutum exactissimos limites nosse aut tenere possit omnino, quisquis est a Religione Dei singularis alienus.

CAPUT XVIII. De quibusdam Dei mandatis et patientia.

Sed omittamus philosophos, qui aut omnino nihil sciunt, idque ipsum pro summa scientia praeferunt; aut qui non perspiciunt etiam quae sciunt; aut qui, quoniam se putant scire quae nesciunt, inepte arroganterque desipiunt. Nos ergo (ut ad propositum revertamur) quibus solis a Deo veritas revelata, et coelitus missa sapientia est, faciamus quae jubet illuminator noster Deus: sustineamus invicem, et labores hujus vitae mutuis adjumentis perferamus: nec tamen, 6.0698B| si quid boni operis fecerimus, gloriam captemus ex eo. Monet enim Deus, operatorem justitiae non oportere esse jactantem; ne non tam mandatis coelestibus obsequendi, quam studio placendi, humanitatis officio functus esse videatur; habeatque jam pretium gloriae, quod captavit; nec praemium coelestis illius ac divinae mercedis accipiat. Caetera, quae observare cultor Dei debet, facilia sunt, illis virtutibus comprehensis; ut non mentiatur unquam decipiendi aut nocendi causa. Est enim nefas, eum, qui veritati studeat, in aliqua re esse fallacem; atque ab ipsa, quam sequitur, veritate discedere. In hâc justitiae virtutumque omnium via, nullus mendacio locus est. Itaque viator ille verus ac justus non dicet illus Lucilianum:

Homini amico ac familiari non est mentiri meum, 6.0698C| sed etiam inimico atque ignoto existimabit non esse mentiri suum; nec aliquando committet, ut lingua, interpres animi, a sensu et cogitatione discordet. Pecuniam si quam crediderit, non accipiet usuram, 6.0699A| ut et beneficium sit incolume, quod succurrit 6.0699A| necessitati, et abstineat se prorsus alieno. In hoc enim genere officii debet suo esse contentus, quem oporteat alias ne proprio quidem parcere, ut bonum faciat; plus autem accipere, quam dederit, injustum est. Quod qui facit, insidiatur quodammodo, ut ex alterius necessitate praedetur.

At justus nunquam praetermittet quominus aliquid misericorditer faciat; nec inquinabit se hujusmodi quaestu: sed efficiet, ut sine ullo suo damno, id ipsum, quod commodat, inter bona opera numeretur. Munus non accipiat a paupere; ut si quid ipse praestiterit, eo bonum sit, quo fuerit gratuitum. Maledicenti benedicto respondeat: numquam ipse maledicat; ne verbum malum procedat ex ore hominis, 6.0699B| qui colit Verbum bonum. Quin etiam caveat diligenter, ne quando inimicum sua culpa faciat; et si quis extiterit tam protervus, qui bono et justo faciat injuriam, clementer ac moderate ferat, et ultionem suam sibi non assumat, sed judici Deo reservet. Innocentiam semper et ubique custodiat. Quod praeceptum non ad hoc tantum valet, ut ipse injuriam non inferat: sed ut illatam sibi non vindicet. Sedet enim maximus et aequissimus judex, speculator ac testis omnium. Hunc homini praeferat; hunc malit de causa sua pronuntiare, cujus sententiam nemo effugere potest, nec defensione cujusquam, nec gratia. Ita fit, ut homo justus contemptui sit omnibus; et 6.0700A| quia putabitur semetipsum defendere non posse, habebitur pro segni et inerte. Qui autem fuerit ultus inimicum, hic fortis, hic strenuus judicatur: hunc colunt, hunc omnes verentur. Bonus vero ille tametsi prodesse pluribus possit, illum tamen suspiciunt, qui nocere, quam qui prodesse possit. Sed justum pravitas hominum depravare non poterit, quominus Deo studeat obtemperare; malitque contemni, dummodo semper boni fungatur officio, mali nunquam. Cicero in iisdem illis Officialibus: « At vero si quis voluerit, inquit, animi sui complicitam notionem evolvere, jam se ipse doceat, eum virum bonum esse, qui prosit quibus possit, noceat nemini, nisi lacessitus injuria. »
O quam simplicem veramque sententiam duorum verborum adjectione corrupit! Quid enim opus fuerat 6.0700B| adjungere, nisi lacessitus injuria? ut vitium bono viro quasi caudam turpissimam apponeret; patientiaeque, quae omnium virtutum maxima est, faceret expertem. Nociturum esse dixit bonum virum, si fuerit lacessitus: jam ex hoc ipso boni viri nomen amittat necesse est, si nocebit. Non minus enim mali est, referre injuriam, quam inferre. Nam unde certamina inter homines, unde pugnae contentionesque nascuntur, nisi quod improbitati opposita impatientia magnas saepe concitat tempestates? Quod si patientiam, qua virtute nihil verius, nihil homine dignius inveniri potest, improbitati opposueris, extinguetur protinus, tanquam igni aquam superfuderis. 6.0701A| Sin autem provocatrix illa improbitas impatientiam sibi comparem 6.0701A| nacta est, tanquam perfusa oleo, tantum excitabit incendium, ut id non flumen aliquod, sed effusio cruoris extinguat. Magna itaque patientiae ratio est, quam sapiens homo ademit bono viro. Ut enim nihil malorum fiat, haec sola efficit: quae si detur omnibus, nullum scelus, nulla fraus in rebus humanis erit. Quid igitur bono viro potest esse tam calamitosum, tamque contrarium, quam irae fraena permittere; quae illum non modo boni, sed etiam hominis appellatione dispoliet? Siquidem nocere alteri, ut ipse verissime ait, non est secundum hominis naturam. Nam et pecudes si lacessas, aut calce aut cornu repugnant; et serpentes ac ferae, nisi persequaris ut occidas, negotium non exhibent; et (ut ad hominum 6.0701B| exempla redeamus) imperiti quoque et insipientes, si quando accipiunt injuriam, caeco et irrationabili furore ducuntur, et iis, qui sibi nocent, vicem retribuere conantur. In quo igitur sapiens ac bonus vir a malis et insipientibus differt; nisi quod habet invictam patientiam, qua stulti carent; nisi quod regere se ac mitigare iram suam novit, quam illi, quia virtute indigent, refraenare non possunt? Sed videlicet haec illum res fefellit, quod cum de virtute loqueretur, in quacumque contentione vinceret, putavit esse virtutis; nec videre ullo modo potuit hominem dolori et irae succumbentem, et iis affectibus indulgentem, quibus debet potius reluctari, et ruentem quacumque improbitas provocarit, virtutis officium non tenere. Qui enim referre injuriam nititur, eum ipsum, 6.0701C| a quo laesus est, gestit imitari. Ita qui malum imitatur, bonus esse nullo pacto potest.
Duobus igitur verbis duas virtutes maximas bono et sapienti viro, innocentiam patientiamque detraxit. Sed quia ipse caninam illam facundiam (sicut Sallustius 6.0702A| ab Appio dictum refert) exercuit, voluit quoque hominem canino modo vivere, ut remordeat lacessitus. Quae retributio contumeliae quam perniciosa sit et quas edere soleat strages, unde opportunius petetur exemplum, quam ex ipsius praeceptoris tristissimo casu; qui dum his philosophorum praeceptis obtemperare gestit, ipse se perdidit? Quod si lacessitus injuria patientiam tenuisset; si dissimulare, si ferre contumeliam boni viri esse didicisset; nec illas nobiles orationes alieno titulo inscriptas, impatientia, et levitas, et insania profudisset: nunquam capite suo rostra, in quibus ante floruerat, cruentasset; nec rempublicam funditus proscriptio illa delesset. Sapientis ergo ac boni viri non est velle certare, ac se periculo committere: quoniam et vincere non est in 6.0702B| nostra potestate, et est anceps omne certamen: sed est sapientis atque optimi viri, non adversarium velle tollere; quod fieri sine scelere ac periculo non potest: sed certamen ipsum, quod fieri et utiliter, et juste potest. Summa igitur virtus habenda patientia est: quam ut caperet homo justus, voluit illum Deus (ut supra dictum est) pro inerte contemni. Nisi enim contumeliis fuerit affectus, quantum habeat fortitudinis in seipso cohibendo, ignorabitur. Si autem lacessitus injuria laedentem persequi coeperit, victus est. Si vero motum illum ratione compresserit, hic plane imperat sibi; hic regere se potest. Quae sustentatio sui, recte patientia nominatur: quae una virtus omnibus est opposita vitiis et affectibus. Haec perturbatum ac fluctuantem animum ad tranquillitatem suam 6.0702C| revocat: haec mitigat, haec hominem sibi reddit.
Ergo quoniam naturae repugnare impossibile est et inutile, ut non commoveamur omnino; prius tamen, quam commotio illa prosiliat ad nocendum, quoad fieri potest, maturius sopiatur. Praecepit Deus 6.0703A| non occidere Solem super iram nostram, ne furoris nostri testis abscedat. Denique Marcus Tullius contra suum praeceptum, de quo paulo ante dixi, oblivionem injuriarum in magnis laudibus posuit. « Spero, inquit, Caesar, qui oblivisci nihil soles, nisi injurias. » Quod si hoc ille faciebat, homo non a coelesti tantum, sed a publica quoque civilique justitia remotissimus; quanto magis id nos facere debemus, qui immortalitatis velut candidati sumus? 6.0703A|

CAPUT XIX. De affectibus eorumque usu, atque de tribus furiis.

Stoicis, cum affectus ex homine, tanquam morbos, conantur evellere, Peripatetici se opponunt; eosque non modo retinent, sed etiam defendunt; nihilque in homine esse dicunt, quod non magna ratione 6.0703B| ac providentia sit innatum. Recte id quidem, si singularum rerum veros terminos scirent. Itaque hanc ipsam iram, cotem dicunt esse virtutis, tanquam nemo possit adversus hostes fortiter dimicare, nisi fuerit ira concitatus. Quo plane ostendunt, nec quid sit virtus scire se, nec cur homini tribuerit iram Deus. Quae si nobis ideo data est, ut ea utamur ad occidendos homines, quid immanius homine? quid similius feris belluis existimandum est, quam id animal, quod ad communionem et innocentiam Deus fecit? Tres sunt igitur affectus, qui homines in omnia 6.0704A| facinora praecipites agant; ira, cupiditas, libido. Propterea poetae tres Furias esse dixerunt, quae mentes hominum exagitent: ira ultionem desiderat, cupiditas opes, libido voluptates. Sed his omnibus Deus certos limites statuit: quos si transcenderint, majoresque esse coeperint, necesse est naturam suam depravent, et in morbos ac vitia vertantur. Qui autem sint isti limites, non est magni laboris ostendere.
Cupiditas ad ea comparanda nobis data est, quae sunt ad vitam necessaria; libido, ad sobolem propagandam; irae affectus, ad coercenda peccata eorum, qui sunt in nostra potestate, id est, ut arctiore disciplina minor aetas ad probitatem justitiamque formetur: quae nisi metu cohibeatur, licentia pariet audaciam, quae ad omne flagitium et facinus evadet. Itaque ut ira uti adversus minores et justum est, et 6.0704B| necessarium: sic et adversus pares et perniciosum est, et impium. Impium, quod violatur humanitas; perniciosum, quod, illis repugnantibus, aut perdere necesse est, aut perire. Hanc autem quam dixi esse rationem, cur homini sit irae affectus datus, ex ipsius Dei praeceptis intelligi potest, qui jubet uti maledicis et laedentibus non irascamur; manus autem nostras supra minores semper habeamus; hoc est, ut peccantes eos assiduis verberibus corrigamus; ne amore inutili et indulgentia nimia educentur ad malum, et ad vitia nutriantur. Sed rerum imperiti et 6.0705A| rationis ignari, eos affectus, qui sunt homini ad usus bonos dati, exterminaverunt; 6.0705A| et latius, quam ratio postulat, evagantur. Inde injuste atque impie vivitur. Utuntur ira contra pares: hinc dissidia, hinc expulsiones, hinc bella contra justitiam nata sunt. Utuntur cupiditate ad congerendas opes: hinc fraudes, hinc latrocinia, hinc omnia scelerum genera exorta sunt. Utuntur libidine ad capiendas tantum voluptates: hinc stupra, hinc adulteria, hinc corruptelae omnes extiterunt. Quicumque igitur illos affectus intra fines suos redegerit (quod ignorantes Deum facere non possunt) hic patiens, hic fortis, hic justus est.

CAPUT XX. De sensibus et eorum voluptatibus brutorum et hominis; atque de oculorum voluptate et spectaculis.

6.0705B| Restat ut contra quinque sensuum voluptates dicam breviter; nam et ipsius libri mensura jam modum flagitat: quae omnes, quoniam vitiosae ac mortiferae sunt, virtute superari atque opprimi debent; vel (quod paulo ante dicebam de affectibus) ad rationem suam revocari. Caeterae animantes praeter unam voluptatem, quae ad generandum pertinet, nullam sentiunt. Utuntur ergo sensibus ad naturae suae necessitatem: vident, ut appetant ea, quibus opus est ad vitam tuendam: audiunt invicem, seque dignoscunt, ut possint congregari. Quae utilia sunt ad victum, aut ex odore inveniunt, aut ex sapore percipiunt; inutilia respuunt, aut recusant. Edendi ac bibendi officium ventris plenitudine metiuntur. 6.0705C| Homini vero solertissimi artificis providentia dedit voluptatem infinitam, et in vitium cadentem; quia proposuit ei virtutem, quae cum voluptate semper, 6.0706A| tanquam cum domestico hoste pugnaret. Cicero in Catone majore: « Stupra vero, inquit, et adulteria, et omne flagitium nullis excitari aliis illecebris, nisi voluptatis. Cumque homini sive natura, sive quis Deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam inimicum, quam voluptatem. Nec enim libidine dominante, temperantiae locum esse; neque in voluptatis regno virtutem posse consistere: » sed e contrario Deus idcirco virtutem dedit, ut expugnaret ac vinceret voluptatem; eamque egredientem fines sibi datos intra praescriptum coerceret, ne hominem suavitatibus delinitum atque captum ditioni suae subjiceret, ac sempiterna morte multaret.
Voluptas oculorum varia et multiplex est, quae 6.0706B| capitur ex aspectu rerum quae sunt in usu hominum, vel natura, vel opere delectabiles. Hanc philosophi rectissime sustulerunt. Aiunt enim multo esse praeclarius et homine dignius, coelum potius, quam caelata intueri: et hoc pulcherrimum opus intermicantibus astrorum luminibus, tanquam floribus adornatum, quam picta, et ficta, et gemmis distincta mirari. Sed cum diserte ad contemptum terrestrium nos exhortati sunt, et ad coeli spectaculum excitaverunt, tamen spectacula haec publica non contemnunt. Itaque his et delectantur, et libenter intersunt. Quae, quoniam maxima sunt irritamenta vitiorum, et ad corrumpendos animos potentissime valent, tollenda sunt nobis, quia non modo ad beatam vitam nihil conferunt, sed etiam nocent plurimum. 6.0706C| Nam qui hominem, quamvis ob merita damnatum, in conspectu suo jugulari pro voluptate computat, conscientiam suam polluit, tam scilicet, quam si 6.0707A| homicidii, quod fit occulte, spectator et particeps fiat. Hos tamen ludos vocant, in quibus humanus sanguis effunditur. Adeo longe ab hominibus secessit 6.0707A| hamanitas; ut cum animas hominum interficiant, ludere se opinentur, nocentiores iis omnibus, quorum sanguinem voluptati habent.
Quaero nunc, an possint pii et justi homines esse, qui constitutos sub ictu mortis, ac misericordiam deprecantes, non tantum patiuntur occidi, sed et flagitant, feruntque ad mortem crudelia et inhumana suffragia, nec vulneribus satiati, nec cruore contenti: quin etiam percussos jacentesque repeti jubent, et cadavera ictibus dissipari, ne quis illos simulata morte deludat. Irascuntur etiam pugnantibus, nisi celeriter e duobus alter occisus est; et tanquam 6.0707B| humanum sanguinem sitiant, oderunt moras. Alios illis compares dari poscunt recentiores, ut quamprimum oculos suos satient. Hac consuetudine imbuti, humanitatem perdiderunt. Itaque non parcunt etiam innocentibus: sed exercent in omnes, quod in malorum trucidatione didicerunt. Hujus igitur publici homicidii socios et participes esse non convenit eos, qui justitiae viam tenere nituntur. Non enim cum occidere 6.0708A| Deus vetat, latrocinari nos tantum prohibet; quod ne per leges quidem publicas licet: sed ea quoque ne fiant monet, quae apud homines pro licitis habentur. Ita neque militare justo licebit, cujus militia est ipsa justitia; neque vero accusare quemquam crimine capitali: quia nihil distat utrumne ferro, an verbo potius occidas; quoniam occisio ipsa prohibetur. Itaque in hoc Dei praecepto nullam prorsus exceptionem fieri oportet, quin occidere hominem sit semper nefas, quem Deus sanctum animal esse voluit.
Ergo ne illud quidem concedi aliquis existimet, ut recens natos liceat oblidere, quae vel maxima est impietas; ad vitam enim Deus inspirat animas, non ad mortem. Verum homines, ne quod sit facinus, 6.0708B| quo manus suas non polluant, rudibus adhuc et simplicibus animis abnegant lucem non a se datam. Expectet vero aliquis ut alieno sanguini parcant, qui non parcunt suo: sed hi sine ulla controversia scelerati et injusti. Quid illi, quos falsa pietas cogit exponere? Num possunt innocentes existimari, qui viscera sua in praedam canibus objiciunt, et quantum in ipsis est, crudelius necant, quam si strangulassent? 6.0708B| 6.0709A| Quis dubitet, quin impius sit, qui alienae misericordiae locum tribuit? qui etiamsi contingat ei, quod voluit, ut alatur, addixit certe sanguinem suum, vel ad servitutem, vel ad lupanar. Quae autem possint, vel soleant accidere in utroque sexu per errorem, quis non intelligit? quis ignorat? Quod vel unius Oedipodis declarat exemplum, duplici scelere confusum. Tam igitur nefarium est exponere, quam necare. At enim parricidae facultatum angustias conqueruntur; nec se pluribus liberis educandis sufficere posse praetendunt: quasi vero aut facultates in potestate sint possidentium, aut non quotidie Deus ex divitibus pauperes, et ex pauperibus divites faciat. Quare si quis liberos ob pauperiem non poterit educare, satius est, ut se ab uxoris congressione 6.0709B| contineat, quam sceleratis manibus Dei opera corrumpat.
6.0710A| Ergo si homicidium facere nullo modo licet, nec interesse omnino conceditur, ne conscientiam perfundat ullus cruor: siquidem populo sanguis ille praestatur. In scenis quoque nescio an sit corruptela vitiosior. Nam et comicae fabulae de stupris virginum loquuntur, aut amoribus meretricum; et quo magis sunt eloquentes, qui flagitia illa finxerunt, eo magis sententiarum elegantia persuadent, et facilius inhaerent audientium memoriae versus numerosi et ornati. Item tragicae historiae subjiciunt oculis parricidia, et incesta regum malorum, et cothurnata scelera demonstrant. Histrionum quoque impudentissimi motus quid aliud, nisi libidines et docent, et instigant? quorum enervata corpora, et in muliebrem incessum habitumque mollita, impudicas foeminas inhonestis 6.0710B| gestibus mentiuntur. Quid de mimis loquar corruptelarum praeferentibus disciplinam? qui docent 6.0711A| adulteria, 6.0711A| dum fingunt, et simulatis erudiunt ad vera? Quid juvenes aut virgines faciant, cum haec et fieri sine pudore, et spectari libenter ab omnibus cernunt? Admonentur utique quid facere possint, et inflammantur libidine, quae aspectu maxime concitatur; ac se quisque pro sexu in illis imaginibus praefigurat, probantque illa, dum rident, et adhaerentibus vitiis, corruptiores ad cubicula revertuntur; nec pueri modo, quos praematuris vitiis imbui non oportet: sed etiam senes, quos peccare jam non decet.
Circensium quoque ludorum ratio quid aliud habet, nisi levitatem, vanitatem, insaniam? Tanto namque impetu concitantur animi in furorem, quanto illic 6.0712A| impetu curritur; ut jam plus spectaculi exhibeant, qui spectandi gratia veniunt, cum exclamare, et efferri, et exilire coeperint. Vitanda ergo spectacula omnia, non solum ne quid vitiorum pectoribus insidat, quae sedata et pacifica esse debent: sed ne cujus nos voluptatis consuetudo deliniat, et a Deo atque a bonis operibus avertat. Nam ludorum celebrationes, deorum festa sunt; siquidem ob natales eorum, vel templorum novorum dedicationes sunt constituti. Et primitus quidem venationes, quae vocantur munera, Saturno sunt attributae; ludi autem scenici Libero; circenses vero Neptuno. Paulatim tamen et caeteris diis idem honos tribui coepit; singulique ludi nominibus 6.0713A| eorum consecrati sunt, sicut Sisinius Capito 6.0713A| in libris Spectaculorum docet. Si quis igitur spectaculis interest, ad quae religionis gratia convenitur, discessit a Dei cultu, et ad deos se contulit, quorum natales et festa celebravit.

CAPUT XXI. De aurium voluptatibus, et sacris Litteris.

Aurium voluptas ex vocum et cantuum suavitate percipitur; quae scilicet tam vitiosa est, quam oblectatio illa, de qua diximus, oculorum. Quis enim non luxuriosum ac nequam putet eum, qui scenicas artes domi habeat? Atqui nihil refert, utrumne luxuriam solus domi, an cum populo exerceas in theatro. Sed jam de spectaculis dictum est. Restat unum, quod est nobis expugnandum; ne capiamur iis, quae ad sensum intimum penetrant. Nam illa omnia, quae verbis 6.0713B| carent, id est aeris et nervorum suaves soni, possunt facile contemni, quia non adhaerent, nec scribi possunt. Carmen autem compositum, et oratio cum suavitate decipiens, capit mentes, et quo voluerit impellit. Inde homines litterati cum ad Dei religionem accesserint, si non fuerint ab aliquo perito doctore fundati, minus credunt. Assueti enim dulcibus et politis sive orationibus, sive carminibus, divinarum litterarum simplicem communemque sermonem pro sordido aspernantur. Id enim quaerunt, quod sensum 6.0714A| demulceat. Persuadet autem quidquid suave est, et animo penitus, dum delectat, insidit. Num igitur Deus et mentis, et vocis, et linguae artifex diserte loqui non potest? Imo vero summa providentia carere fuco voluit ea quae divina sunt, ut omnes intelligerent quae ipse omnibus loquebatur.
Ergo qui veritati studet, qui non vult se ipse decipere, abjiciat inimicas ac noxias voluptates, quae animam sibi vinciant, ut corpus cibi dulces: praeferantur vera falsis, aeterna brevibus, utilia jucundis. Nihil aspectu gratum sit, nisi quod pie, quod juste fieri videas; nihil auditu suave, nisi quod alit animam, melioremque te reddit. Maximeque hic sensus non est ad vitium detorquendus, qui nobis ideo datus est, ut doctrinam Dei percipere possemus. Itaque si voluptas est, audire cantus et carmina, Dei laudes canere et audire jucundum sit. Haec est voluptas vera, 6.0714B| quae comes et socia virtutis est. Haec est non caduca et brevis ut illae quas appetunt, qui corpori, ut pecudes, serviunt; sed perpetua, et sine ulla intermissione delectans. Cujus terminos si quis excesserit, nihilque aliud ex voluptate petierit, nisi ipsam voluptatem; hic mortem meditatur, quia sicut vita perpetua in virtute est, ita mors in voluptate. Qui enim temporalia maluerit, carebit aeternis; qui terrena praetulerit, coelestia non habebit.

CAPUT XXII. De saporis et odoris voluptatibus.

Ad voluptates autem saporis et odoris, qui duo sensus ad solum corpus pertinent, nihil est quod a nobis disputetur; nisi forte quis exigit ut dicamus, turpe esse sapienti ac bono, si ventri et gulae serviat; si unguentis oblitus, ac floribus coronatus incedat: quae qui facit, utique insipiens, ineptus, et nihili est, et quem ne odor quidem virtutis attigerit. Fortasse quispiam dixerit: Cur ergo illa facta sunt, nisi ut iis fruamur? Atenim jam saepe dictum est, virtutem nullam futuram fuisse, nisi haberet quae opprimeret. Itaque fecit omnia Deus ad instruendum certamen rerum duarum. Ergo illecebrae istae voluptatum arma 6.0715B| sunt illius, cujus opus unum est, expugnare virtutem, justitiamque ab hominibus excludere. His blandimentis et suavitatibus titillat animas. Scit enim quia mortis est fabricatrix voluptas. Nam sicut Deus hominem ad vitam, non nisi per virtutem ac laborem vocat: ita ille ad mortem per delicias ac voluptates; et sicut ad verum bonum per fallacia mala, sic ad verum malum per fallacia bona pervenitur. Cavenda sunt igitur oblectamenta ista, tanquam laquei et plagae; ne suavitudinum mollitie capti, sub ditionem mortis cum ipso corpore redigamur, cui nos mancipavimus.

CAPUT XXIII. De tactus voluptate et libidine, atque de matrimonio et continentia.

Venio nunc ad eam, quae percipitur ex tactu, voluptatem: qui sensus est quidem totius corporis. Sed ego non de ornamentis, aut vestibus, sed de sola libidine dicendum mihi puto; quae maxime coercenda est, quia maxime nocet. Cum excogitasset Deus duorum sexuum rationem, attribuit iis, ut se invicem appeterent, et conjunctione gauderent. Itaque ardentissimam cupiditatem cunctorum animantium corporibus admiscuit, ut in hos affectus avidissime ruerent, eaque ratione propagari et multiplicari genera possent. 6.0716B| Quae cupiditas et appetentia in homine vehementior et acrior invenitur; vel quia hominum multitudinem voluit esse majorem, vel quoniam virtutem soli homini dedit, ut esset laus et gloria in coercendis voluptatibus, et abstinentia sui. Scit ergo adversarius ille noster, quanta sit vis hujus cupiditatis, quam quidam necessitatem dicere maluerunt; eamque a recto et bono, ad malum et pravum transfert. Illicita enim desideria immittit, ut aliena contaminent, quibus habere propria sine delicto licet. Objicit quippe oculis irritabiles formas, suggeritque fomenta, et vitiis pabulum subministrat: tum intimis visceribus stimulos omnes conturbat et commovet, et naturalem illum incitat atque inflammat ardorem, donec irretitum hominem implicatumque decipiat. Ac ne quis 6.0716C| esset, qui poenarum metu abstineret alieno, lupanaria 6.0717A| quoque constituit; et pudorem infelicium mulierum publicavit, ut ludibrio haberet tam eos qui faciunt, quam quas pati necesse est.
His obscoenitatibus animas, ad sanctitatem genitas, velut in coeni gurgite demersit, pudorem extinxit, pudicitiam profligavit. 6.0717A| Idem etiam mares maribus admiscuit; et nefandos coitus contra naturam contraque institutum Dei machinatus est: sic imbuit homines, et armavit ad nefas omne. Quid enim potest esse sanctum iis, qui aetatem imbecillam et praesidio indigentem, libidini suae depopulandam foedandamque substraverint? Non potest haec res pro magnitudine sceleris enarrari. Nihil amplius istos appellare possum, quam impios et parricidas, quibus non sufficit sexus a Deo datus, nisi etiam suum profane ac petulanter 6.0717B| illudant. Haec tamen apud illos levia, et quasi honesta sunt. Quid dicam de iis, qui abominandam non libidinem, sed insaniam potius exercent! Piget dicere: sed quid his fore credamus, quos non piget facere? et tamen dicendum est, quia fit. De istis loquor, quorum teterrima libido et execrabilis furor ne capiti quidem parcit. Quibus hoc verbis, aut qua indignatione tantum nefas prosequar? Vincit officium linguae sceleris magnitudo. Cum igitur libido haec edat opera, et haec facinora designet, armandi adversus eam virtute maxima sumus. Quisquis affectus illos fraenare non potest, cohibeat eos intra praescriptum legitimi tori, ut et illud, quod avide expetit, consequatur, et tamen in peccatum non incidat. Nam quid sibi homines perditi volunt? Nempe honesta opera voluptas sequitur: 6.0717C| si ipsam per se appetunt, justa et legitima frui licet.
Quod si aliqua necessitas prohibebit, tum vero 6.0718A| maxima adhibenda virtus erit, ut cupiditati continentia reluctetur. Nec tantum alienis, quae attingere non licet, verum etiam publicis vulgatisque corporibus abstinendum, Deus praecepit; docetque nos, cum duo inter se corpora fuerint copulata, unum corpus efficere. Ita qui se coeno immerserit, coeno sit oblitus necesse est; et corpus quidem cito ablui potest: mens autem contagione impudici corporis inquinata non potest, nisi et longo tempore, et multis bonis operibus, ab ea quae inhaeserit colluvione purgari. Oportet ergo sibi quemque proponere, duorum sexuum conjunctionem generandi causa datam esse viventibus, eamque legem his affectibus positam, ut successionem parent. Sicut autem dedit nobis oculos Deus, non ut spectemus, voluptatemque capiamus, sed ut videamus propter eos actus, qui pertinent 6.0718B| ad vitae necessitatem, ita genitalem corporis partem, quod nomen ipsum docet, nulla alia causa nisi efficiendae sobolis accepimus. Huic divinae legi summa devotione parendum est. Sint omnes, qui se discipulos Dei profitebuntur, ita morati et instituti, ut imperare sibi possint. Nam qui voluptatibus indulgent, qui libidini obsequuntur, ii animam suam corpori mancipant, ad mortemque condemnant: quia se corpori addixerunt, in quod habet mors potestatem. Unusquisque igitur, quantum potest, formet se ad verecundiam, pudorem colat, castitatem conscientia et mente tueatur; nec tantum legibus publicis pareat: sed sit supra omnes leges, qui legem Dei sequitur. Quibus bonis si assueverit, jam pudebit eum ad deteriora desciscere: modo placeant recta et honesta, 6.0718C| quae melioribus jucundiora sunt quam prava et inhonesta pejoribus.
6.0719A| Nondum omnia castitatis officia executus sum: quam Deus non modo intra privatos parietes, sed etiam praescripto lectuli terminat; ut cum quis habeat uxorem, neque servam, neque liberam 6.0719A| habere insuper velit, sed matrimonio fidem servet. Non enim, sicut juris publici ratio est, sola mulier adultera est, quae habet alium, maritus autem, etiam si plures habeat, a crimine adulterii solutus est. Sed divina lex ita duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari jure conjungit, ut adulter habeatur, quisquis compagem corporis in diversa distraxerit. Nec ob aliam causam Deus, cum caeteras animantes suscepto foetu maribus repugnare voluisset, solam omnium mulierem patientem viri fecit; scilicet ne foeminis repugnantibus, libido cogeret viros aliud 6.0719B| appetere, eoque facto, castitatis gloriam non tenerent. Sed neque mulier virtutem pudicitiae caperet, si peccare non posset. Nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quod suscepto foetu mari repugnat? Quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum veniat, si admiserit. Nulla igitur laus est, non facere quod facere non possis. Ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed voluntaria. Servanda igitur fides ab utroque alteri est; immo exemplo continentiae docenda uxor, ut se caste gerat. Iniquum est enim, ut id exigas, quod praestare ipse non possis. Quae iniquitas effecit profecto, ut essent adulteria, foeminis 6.0720A| aegre ferentibus praestare se fidem non exhibentibus mutuam charitatem. Denique nulla est tam perditi pudoris adultera, quae non hanc causam vitiis suis praetendat; injuriam se peccando non facere, sed referre. Quod optime Quintilianus expressit: Homo, inquit, neque alieni matrimonii abstinens, neque sui custos, quae inter se natura connexa sunt. Nam neque maritus circa corrumpendas aliorum conjuges occupatus potest vacare domesticae sanctitati; et uxor, cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitata, aut imitari se putat, aut vindicari.
Cavendum igitur, ne occasionem vitiis nostra intemperantia demus: sed assuescant invicem mores duorum, et jugum paribus animis ferant. Nos ipsos in altero cogitemus. Nam fere in hoc justitiae summa 6.0720B| consistit, ut non facias alteri, quidquid ipse ab altero pati nolis. Haec sunt quae ad continentiam praecipiuntur a Deo. Sed tamen ne quis divina praecepta circumscribere se putet posse, adduntur illa, ut omnis calumnia, et occasio fraudis removeatur, adulterum esse, qui a marito dimissam duxerit, et eum qui praeter crimen adulterii uxorem dimiserit, ut alteram ducat; dissociari enim corpus et distrahi Deus noluit. Praeterea non tantum adulterium esse vitandum, sed etiam cogitationem; ne quis aspiciat alienam, et animo concupiscat: adulteram enim fieri mentem, si vel imaginem voluptatis sibi ipsa depinxerit. Mens est enim profecto quae peccat; quae immoderatae libidinis 6.0721A| fructum cogitatione complectitur: 6.0721A| in hac crimen est, in hac omne delictum. Nam etsi corpus nulla sit labe maculatum, non constat tamen pudicitiae ratio, si animus incestus est; nec illibata castitas videri potest, ubi conscientiam cupiditas inquinavit. Nec vero aliquis existimet, difficile esse fraenos imponere voluptati, eamque vagam et errantem castitatis pudicitiaeque limitibus includere; cum propositum sit hominibus etiam vincere, ac plurimi beatam atque incorruptam corporis integritatem retinuerint; multique sint qui hoc coelesti genere vitae felicissime perfruantur. Quod quidem Deus non ita fieri praecepit, tamquam astringat, quia generari homines oportet: sed tamquam sinat. Scit enim quantam his affectibus imposuerit necessitatem. Si quis 6.0721B| hoc, inquit, facere potuerit, habebit eximiam incomparabilemque mercedem. Quod continentiae genus quasi fastigium est, omniumque consummatio virtutum. At quam si quis eniti atque eluctari potuerit, hunc servum dominus, hunc discipulum magister agnoscet; hic terram triumphabit; hic erit consimilis Deo, qui virtutem Dei coepit. Haec quidem difficilia videntur: sed de eo loquimur, cui calcatis omnibus terrenis, iter in coelum paratur. Nam quia virtus in Dei agnitione consistit, omnia gravia sunt, dum ignores; ubi cognoveris, facilia. Per ipsas difficultates nobis exeundum est, qui ad summum bonum tendimus.

CAPUT XXIV. De poenitentia, de venia, ac praeceptis Dei.

Nec tamen deficiat aliquis, aut de se ipse desperet, si aut cupiditate victus, aut libidine impulsus, aut errore deceptus, aut vi coactus, ad injustitiae viam lapsus est. Potest enim reduci, ac liberari, si eum poeniteat actorum, et ad meliora conversus, satisfaciat Deo. Quod fieri posse Cicero non putavit, cujus haec in Academico tertio verba sunt: « Quod si liceret ut iis qui in itinere deerravissent, sic viam deviam secutos corrigere errorem poenitendo, facilior esset emendatio temeritatis. » Licet plane. Nam si liberos nostros, cum delictorum suorum cernimus 6.0722B| poenitere, correctos esse arbitramur, et abdicatos abjectosque rursus tamen suscipimus, fovemus, amplectimur: cur desperemus clementiam Dei patris poenitendo posse placari? Ergo idem Dominus ac parens indulgentissimus remissurum se poenitentibus peccata promittit, et oblitteraturum omnes iniquitates ejus, qui justitiam denuo coeperit operari. Sicut enim nihil prodest male viventi ante actae vitae probitas, quia superveniens nequitia justitiae opera delevit: ita nihil officiunt peccata vetera correcto, quia superveniens justitia labem vitae prioris abolevit. Is enim quem facti sui poenitet, errorem suum pristinum intelligit; ideoque Graeci melius et significantius 6.0723A| μετάνοιαν 6.0723A| dicunt, quam nos latine possimus resipiscentiam dicere. Resipiscit enim, ac mentem suam quasi ab insania recipit, quem errati piget; castigatque seipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius vivendum: tum illud ipsum maxime cavet, ne rursus in eosdem laqueos inducatur. Denique muta quoque animalia, cum fraude capiuntur, si aliquo se modo in fugam extricaverint, fiunt postmodum cautiora, vitantque semper ea omnia, in quibus dolos insidiasque senserunt. Sic hominem poenitentia cautum ac diligentem facit ad evitanda peccata, in quae semel fraude deciderit.
Nemo enim potest esse tam prudens, tam circumspectus, ut non aliquando labatur. Et idcirco Deus imbecillitatem nostram sciens, pro sua pietate aperuit 6.0723B| homini portum salutis; ut huic necessitati, cui fragilitas nostra subjecta est, medicina poenitentiae subveniret. Ergo quicumque aberraverit, referat pedem, seque quamprimum recipiat ac reformet:

Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est. 6.0724A| Degustatis enim male jucundis voluptatibus, vix divelli ab his possunt: facilius recta sequerentur, si earum suavitates non attigissent. Sed si eripiant se malae servituti, condonabitur his omnis error, si errorem suum vita meliore correxerint. Nec lucrari se quisquam putet, si delicti conscium non habebit: scit enim ille omnia, in cujus conspectu vivimus, nec si universos homines celare possumus, Deum possumus, cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum. Exhortationes suas Seneca mirabili sententia terminavit. « Magnum, inquit, nescio quid, majusque quam cogitari potest, numen est, cui vivendo operam damus. Huic nos approbemus. Nam nihil prodest inclusam esse conscientiam: patemus Deo. » Quid verius dici potest ab eo qui Deum nosset, quam 6.0724B| dictum est ab homine verae religionis ignaro? Nam et majestatem Dei expressit, majorem esse dicendo, quam ut eam cogitatio mentis humanae capere posset; et ipsum veritatis attigit fontem, sentiendo vitam hominum supervacuam non esse, ut Epicurei volunt, sed Deo ab his operam vivendo dari, siquidem 6.0725A| juste ac pie vixerint. Potuit esse verus Dei cultor, 6.0725A| si quis illi monstrasset; ac contempsisset profecto Zenonem, et magistrum suum Sotionem, si verae sapientiae ducem nactus esset. « Huic nos, inquit, approbemus. » Coelestis prorsus oratio, nisi antecederet ignorantiae confessio; nihil prodest inclusam esse conscientiam: patemus Deo. » Nullus ergo mendacio, nullus dissimulationi locus est; quia parietibus oculi hominum submoventur: Dei autem divinitas nec visceribus submoveri potest, quominus totum hominem perspiciat, et norit. Idem in ejusdem operis primo: « Quid agis, inquit? quid machinaris? quid abscondis? Custos te tuus sequitur; alium tibi peregrinatio subduxit, alium mors, alium valetudo: haeret hic, quo carere numquam potes. Quid locum abditum legis, et arbitros removes? 6.0725B| Putas tibi contigisse, ut oculos omnium effugias? demens! Quid tibi prodest non habere conscium habenti conscientiam? »

Non minus mirabiliter de conscientia et Deo Tullius. « Meminerit, inquit, Deum se habere testem; id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit Deus ipse divinius. » Item cum de justo ac bono viro loqueretur: « Itaque talis vir, inquit, non modo facere, sed ne cogitare quidem quidquam audebit, quod non audeat praedicare. » Purgemus igitur conscientiam, quae oculis Dei pervia est; et, ut ait idem, « semper ita vivamus, ut rationem reddendam nobis arbitremur; » putemusque nos momentis 6.0726A| omnibus non in aliquo ut ille dixit, orbis terrae theatro ab hominibus, sed desuper spectari ab eo, qui et judex, et testis idem futurus est; cui rationem vitae reposcenti, actus suos inficiari non licebit. Ergo satius est aut effugere conscientiam, aut nos ipsos ultro aperire animum, et perniciem rescissis vulneribus effundere: quibus nemo alius mederi potest, nisi solus ille, qui gressum claudis, visum caecis reddidit, maculata membra purgavit, mortuos excitavit. Ille ardorem cupiditatis extinguet, extirpabit libidines, invidiam detrahet, iram mitigabit. Ille reddet veram et perpetuam sanitatem. Appetenda est haec omnibus medicina, quoniam majori periculo vexatur anima, quam corpus; et quamprimum latentibus morbis adhibenda curatio est. Neque enim si utatur aliquis oculorum acie clara, membris 6.0726B| omnibus integris, firmissima totius corporis valetudine; tamen eum dixerim sanum, si efferatur ira, superbia tumidus infletur, libidini serviat, cupiditatibus inardescat: sed eum potius, qui ad alienam felicitatem non attollat oculos, opes non admiretur, alienam mulierem sancte videat, nihil omnino appetat, non concupiscat alienum, non invideat ulli, non fastidiat quemquam; sit humilis, misericors, beneficus, mitis, humanus; pax in animo ejus perpetua versetur.
Ille homo sanus, ille justus, ille perfectus est. Quisquis igitur his omnibus praeceptis coelestibus obtemperaverit, hic cultor est verus Dei, cujus sacrificia 6.0727A| sunt, mansuetudo animi, et vita innocens, et actus boni. Quae omnia qui exhibet, toties sacrificat, quoties bonum aliquid ac pium fecerit. Deus enim non desiderat victimam, 6.0727A| neque muti animalis, neque mortis ac sanguinis, sed hominis et vitae. Ad quod sacrificium neque verbenis opus est, neque februis, neque cespitibus, quae sunt utique vanissima: sed iis quae de intimo pectore proferuntur. Itaque in aram Dei, quae vere maxima est, et quae in corde hominis collocata, coinquinari non potest sanguine, justitia imponitur, patientia, fides, innocentia, castitas, abstinentia. Hic est verissimus ritus: haec illa lex Dei, ut a Cicerone dictum est, praeclara et divina, semper quae recta et honesta jubet, vetat prava et turpia; cui parentem sanctissimae ac certissimae legi, juste ac legitime necesse est vivere. Cujus legis 6.0727B| pauca equidem capita posui, quod sum pollicitus ea tantummodo esse dicturum, quae summum fastigium virtuti et justitiae imponerent. Si quis volet caetera 6.0728A| omnia comprehendere, ex fonte ipso petat, unde ad nos rivus iste manavit.

CAPUT XXV. De sacrificio, et de dono Dei digno; atque de forma laudandi Deum.

Nunc de sacrificio ipso pauca dicemus. « Ebur, inquit Plato, non castum donum Deo. » Quid ergo? Picta scilicet ex texta pretiosa? Immo vero non castum donum Deo, quidquid surripi, quidquid corrumpi potest. Sed sicut hoc vidit, non oportere viventi offerre aliquid, quod sit ex mortuo corpore; cur illud non vidit, non debere incorporali corporale munus offerri? Quanto melius Seneca, et verius? « Vultisne vos, inquit, Deum cogitare magnum et placidum, et majestate leni verendum amicum, et 6.0728B| semper in proximo? Non immolationibus et sanguine multo colendum (quae enim ex trucidatione immerentium voluptas est?): sed mente pura, bono 6.0729A| honestoque proposito. Non templa illi congestis in altitudinem saxis extruenda sunt: in suo cuique consecrandus est pectore. » 6.0729A| Vestes igitur, gemmas, et caetera, quae habentur in praetio, si quis putet Deo chara, is plane, quid sit Deus, nescit, cui putat voluptati esse eas res, quas etiam homo si contempserit, jure laudabitur. Quid ergo castum, quid Deo dignum, nisi quod ipse in illa divina lege sua poposcit?
Duo sunt, quae offerri debeant, donum, et sacrificium: donum in perpetuum, sacrificium ad tempus. Verum apud istos, qui nullo modo rationem divinitatis intelligunt, donum est, quidquid auro argentoque fabricatur; item quidquid purpura et serico texitur. Sacrificium est victima, et quaecumque in 6.0729B| ara cremantur. Sed utroque non utitur Deus; quia et ipse incorruptus est, et illud totum corruptibile. Itaque Deo utrumque incorporale offerendum est, quo utitur. Donum est integritas animi; sacrificium, laus, et hymnus. Si enim Deus non videtur, ergo his rebus coli debet, quae non videntur. Nulla igitur alia religio est vera, nisi quae virtute ac justitia constat. Quomodo autem Deus justitia hominis utatur, intellectu facile est. Si enim justus fuerit homo, accepta immortalitate, in aeternum Deo serviet. Homines autem non nisi ad justitiam nasci, cum philosophi veteres, tum etiam Cicero suspicatur. Disserens enim de legibus: « Sed omnium, inquit, quae in 6.0730A| hominum doctorum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi nos ad justitiam esse natos. » Id ergo solum Deo exhibere atque offerre debemus, ad quod capiendum nos ipse generavit. Hoc autem duplex sacrificii genus quam sit verissimum, Trismegistus Hermes idoneus testis est; qui nobiscum, id est, cum prophetis, quos sequimur, tam verbis quam re congruit; sicque de justitia locutus est: « Hoc verbum, o fili, adora et cole. » Cultus autem Dei unus est, malum non esse. Item in illo sermone perfecto, cum exaudisset Asclepium quaerentem a filio suo, utrum placeret patri ejus offerri thus, et alios odores ad sacrificium Dei, exclamavit: « Bene, bene ominare, o Asclepi. Est enim maxima impietas, tale quid de uno illo ac singulari bono in animum 6.0730B| inducere. Haec et his similia huic non conveniunt. Omnium enim quaecumque sunt, plenus est, et omnium minime indigens. Nos vero gratias agentes adoremus. Hujus enim sacrificium, sola benedictio. » Et recte.
Verbo enim sacrificari oportet Deo; siquidem Deus verbum est, ut ipse confessus est. Summus igitur colendi Dei ritus est, ex ore justi hominis ad Deum directa laudatio: quae tamen ipsa ut Deo sit accepta, et humilitate, et timore, et devotione maxima opus est; ne quis forte integritatis et innocentiae fiduciam gerens, tumoris et arrogantiae crimen incurrat, eoque facto gratiam virtutis amittat. Sed ut sit Deo carus, 6.0731A| omnique macula careat, misericordiam Dei semper imploret, nihilque aliud precetur, nisi peccatis suis veniam, licet nulla sint. 6.0731A| Si quid aliud desideraverit, non est opus dicto scienti quid velimus. Si quid ei boni evenerit, gratias agat; si quid mali, satisfaciat, et id sibi ob peccata sua evenisse fateatur; et nihilominus etiam in malis gratias agat, et in bonis satisfaciat: ut idem sit semper, et stabilis, et immutabilis et inconcussus. Nec tantum hoc in templo putet sibi 6.0732A| esse faciendum, sed et domi, et in ipso etiam cubili suo. Secum denique habeat Deum semper in corde suo consecratum; quoniam ipse est Dei templum. Quod si Deo, patri ac domino, hac assiduitate, hoc obsequio, hac devotione servierit, consummata et perfecta justitia est; quam qui tenuerit, hic (ut ante testati sumus) Deo paruit, hic religioni atque suo officio satisfecit.

Quotation analysis