Divinarum institutionum (Migne)/IV

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.

Migne Patrologia Latina Tomus VI

 III V 

Divinarum institutionum liber IV (Lactantius), J. P. Migne cc_id: cps_2.Lactan.DiInLiI4, cc_idno: 6810

CAPUT PRIMUM. De priore hominum religione, et quomodo error transfusus sit in omnem aetatem, ac de septem Graeciae sapientibus.

Cogitanti mihi, Constantine imperator, et cum 6.0449A| animo meo saepe reputanti 6.0449A| priorem illum generis humani statum, et mirum pariter, et indignum videri solet, quod unius saeculi stultitia religiones varias suscipientis, deosque multos esse credentis, in tantam subito ignorationem sui ventum est, ut ablata ex oculis veritate, neque religio Dei veri neque humanitatis ratio teneretur, hominibus non in coelo summum bonum quaerentibus, sed in terra. Quam ob causam profecto saeculorum veterum mutata felicitas est. Coeperunt enim, relicto parente et constitutore omnium Deo, insensibilia digitorum suorum figmenta venerari. Quae pravitas quid effecerit, aut quid malorum attulerit, res ipsa declarat. Aversi namque a summo bono, quod ideo beatum ac sempiternum est, quia videri, tangi, comprehendi non potest, et a virtutibus ei bono congruentibus, quae sunt aeque immortales, ad 6.0449B| hos corruptos et fragiles deos lapsi, et studentes iis rebus, quibus solum corpus ornatur, alitur, delectatur, mortem sibi perpetuam cum diis et cum bonis corporalibus quaesierunt; quia morti corpus omne subjectum est. Insecuta est igitur hujusmodi religiones injustitia et impietas, sicuti fuerat necesse. Desierunt enim vultus suos in coelum tollere: sed deorsum mentes hominum depressae, terrenis ut religionibus, sic etiam bonis inhaerebant. Secutum est dissidium generis humani, et fraus, et nefas omne; quia spretis aeternis atque incorruptis bonis, quae sola debent ab homine concupisci, temporalia et brevia maluerunt, majorque hominibus ad malum fides fuit, qui pravum recto, quia praesentius fuerat 6.0449C| praetulerunt.
Sic humanam vitam prioribus saeculis in clarissima 6.0450A| luce versatam caligo ac tenebrae comprehenderunt; et quod huic pravitati congruens erat, postquam sublata sapientia est, tum demum sibi homines sapientum nomen vendicare coeperunt. Tum autem nemo sapiens vocabatur, cum omnes erant. Utinamque nomen illud aliquando publicum, quamvis ad paucos redactum, tamen vim suam retineret. Possent enim fortasse pauci illi vel ingenio, vel auctoritate, vel assiduis hortamentis liberare populum vitiis et erroribus. Sed adeo in totum sapientia occiderat, ut ex ipsa nominis arrogantia nullum eorum, qui vocarentur, appareat fuisse sapientem. Et tamen prius, quam haec philosophia, quae dicitur esse, inveniretur, septem fuisse traduntur, qui primi omnium, quia de rebus naturalibus quaerere ac disputare sunt ausi, 6.0450B| sapientes haberi appellarique meruerunt.
O miserum calamitosumque saeculum, quo per orbem totum septem soli fuerunt, qui hominum vocabulo cierentur; nemo enim potest jure dici homo, nisi qui sapiens est. Sed si caeteri omnes, praeter ipsos, stulti fuerunt, ne illi quidem sapientes, quia nemo sapiens esse vere judicio stultorum potest. Adeo ab his abfuit sapientia, ut ne postea quidem increscente doctrina, et multis magnisque ingeniis in id ipsum semper intentis, potuerit perspici veritas et comprehendi. Nam post illorum septem sapientum gloriam, incredibile est, quanto studio inquirendae veritatis Graecia omnis exarserit. Ac primum, nomen ipsum sapientiae arrogans putaverunt, seque non sapientes, sed studiosos sapientiae vocaverunt. Quo 6.0450C| facto, et illos, qui temere sapientum sibi nomen asciverant, erroris stultitiaeque damnaverunt, et se 6.0451A| quoque ipsos ignorantiae, quam quidem non diffitebantur. Nam ubicumque rerum natura ingeniis eorum quasi manus opposuerat, 6.0451A| ne rationem possent aliquam reddere, testificari solebant, nihil scire se, nihil cernere. Unde multo sapientiores inveniuntur, qui se aliqua ex parte viderunt, quam illi qui se sapere crediderant.

CAPUT II. Ubi quaerenda sit sapientia; quare Pythagoras et Plato non accesserunt ad Judaeos.

Quare, si neque illi fuere sapientes, qui sunt appellati, neque posteriores, qui non dubitaverunt insipientam confiteri: quid superest, nisi ut alibi sit quaerenda sapientia, quando non est, ubi quaerebatur, 6.0451B| inventa? Quid autem putemus fuisse causae, cur tot ingeniis totque temporibus summo studio et labore quaesita non reperiretur; nisi quod eam philosophi extra fines suos quaesierunt? Qui quoniam peragratis et exploratis omnibus, nusquam ullam sapientiam comprehenderunt, et alicubi esse illam necesse est; 6.0452A| apparet, illic potissimum esse quaerendam, ubi stultitiae titulus apparet; cujus velamento Deus, ne arcanum sui divini operis in propatulo esset, thesaurum sapientiae ac veritatis abscondit. Unde equidem soleo mirari, quod cum Pythagoras et postea Plato, amore indagandae veritatis accensi, ad Aegyptios, et Magos, et Persas usque penetrassent, ut earum gentium ritus et sacra cognoscerent (suspicabantur enim, sapientiam in religione versari) ad Judaeos tamen non accesserint, penes quos tunc solos erat, et quo facilius ire potuissent. Sed aversos esse arbitror divina providentia, ne scire possent veritatem; quia nondum fas erat alienigenis hominibus religionem Dei veri justitiamque notescere. Statuerat enim Deus, appropinquante ultimo tempore, ducem 6.0452B| magnum coelitus mittere, qui eam perfido (Vid. Matth. XXI) ingratoque populo ablatam, exteris gentibus revelaret. Qua de re in hoc libro aggrediar disputare, si prius ostendero, sapientiam cum religione sic cohaerere, ut divelli utrumque non possit.

CAPUT III. Sapientia et religio divelli non possunt; necessarium est ut naturae Dominus sit uniuscujusque pater.

Deorum cultus, ut in priore libro docui, non habet sapientiam, non modo quia divinum animal hominem terrenis fragilibusque substernit, sed quia nihil ibi disseritur, quod proficiat ad mores excolendos vitamque formandam: nec habet inquisitionem aliquam veritatis, sed tantummodo ritum colendi, qui non officio mentis, 6.0453A| sed ministerio corporis constat. Et ideo non est illa religio vera judicanda; quia nullis justitiae virtutisque praeceptis erudit efficitque meliores. Ita philosophia, quia veram religionem, id est summam pietatem non habet, non est vera sapientia. Nam si divinitas, quae gubernat hunc mundum, 6.0453B| incredibili beneficentia genus hominum sustentat, et quasi paterna indulgentia fovet, vult profecto gratiam sibi referri, et honorem dari: nec constare homini ratio pietatis potest, si coelestibus beneficiis extiterit ingratus; quod non est utique sapientis. Quoniam igitur, ut dixi, philosophia et religio deorum disjuncta sunt, longeque discreta, si quidem alii sunt professores sapientiae, per quos utique ad deos non aditur, alii religionis antistites, per quos sapere non discitur; apparet, nec illam esse veram sapientiam, nec hanc religionem. Idcirco nec philosophia potuit veritatem comprehendere, nec religio deorum rationem sui, qua caret, reddere. Ubi autem sapientia cum religione inseparabili 6.0453C| nexu cohaeret, utrumque verum esse necesse est; quia et in colendo sapere debemus, id est scire, quid nobis et quomodo sit colendum, et in sapiendo colere, id est re et actu, quod scierimus, implere.
Ubi ergo sapientia cum religione conjungitur? Ibi scilicet, ubi Deus colitur unus; ubi vita et actus omnis ad unum caput et ad unam summam refertur; 6.0454A| denique iidem sunt doctores sapientiae, qui et Dei sacerdotes. Nec tamen moveat quemquam, quia saepe factum est, et fieri potest, ut philosophus aliquis deorum suscipiat sacerdotium: quod cum fit, non tamen conjungitur philosophia cum religione; sed et philosophia inter sacra cessabit, et religio, quando philosophia tractabitur. Illa enim religio muta est, non tantum, quia mutorum est, sed quia ritus ejus in manu et digitis est, non in corde, aut lingua, sicut nostra quae vera est. Idcirco et in sapientia religio, et in religione sapientia est. Ergo non potest segregari; quia sapere nihil aliud est, nisi Deum verum justis ac piis cultibus honorare. Multorum autem deorum cultus non esse secundum naturam, etiam hoc argumento colligi potest et comprehendi: Omnem Deum, qui ab homine colitur, necesse est inter 6.0454B| solemnes ritus et precationes patrem nuncupari, non tantum honoris gratia, verum etiam rationis; quod et antiquior est homine, et quod vitam, salutem, victum praestat, ut pater. Itaque et Jupiter a precantibus pater vocatur, et Saturnus, et Janus, et Liber, et caeteri deinceps; quod Lucilius in deorum concilio irridet:

Ut nemo sit nostrum, quin pater optimu' divum; Ut Neptunu' pater, Liber, Saturnu' pater, Mars, Janu' , Quirinu' pater, nomen dicatur ad unum. Quod si natura non patitur, ut sint unius hominis multi patres (ex uno enim procreatur) ergo deos etiam multos colere contra naturam est, contraque pietatem.

6.0454C| Unus igitur colendus est, qui potest vere pater nominari. Idem etiam dominus sit necesse est; quia sicut potest indulgere, ita etiam coercere. Pater ideo appellandus est, quia nobis multa et magna largitur: dominus ideo, quia castigandi ac puniendi habet maximam potestatem. Dominum vero eumdem esse, qui sit pater, etiam juris civilis ratio demonstrat. 6.0455A| Quis enim poterit filios educare, nisi habeat in eos domini potestatem? 6.0455A| Nec immerito paterfamilias dicitur, licet tantum filios habeat: vindelicet nomen patris complectitur etiam servos, quia familias sequitur, et nomen familiae complectitur etiam filios, quia pater antecedit: unde apparet eumdem ipsum, et patrem esse servorum, et dominum filiorum. Denique et filius manumittitur tamquam servus, et servus liberatus patroni nomen accipit, tamquam filius. Quod si propterea paterfamilias nominatur, ut appareat eum duplici potestate praeditum, quia et indulgere debet, quia pater est, et coercere, quia dominus; ergo idem servus est, qui et filius; idem dominus, qui et pater. Sicut igitur naturae necessitate non potest esse nisi unus pater, ita nec dominus nisi unus; quid enim 6.0455B| faciat servus, si multi domini diversa imperaverint? Ergo contra rationem contraque naturam sunt religiones multorum deorum; siquidem nec patres multi possunt esse, nec domini: deos autem et patres, et dominos nuncupari necesse est.
Teneri ergo veritas non potest, ubi homo idem multis patribus dominisque subjectus est, ubi animus in multa dispersus, huc atque illuc divagatur. Nec 6.0456A| habere ullam firmitatem religio potest, quando certo et stabili domicilio caret. Cultus igitur deorum veri esse non possunt, eodem modo, quo matrimonium dici non potest, ubi mulier una multos viros habet sed haec aut meretrix, aut adultera nominabitur; a qua enim pudor, castitas, fides abest, virtute careat necesse est. Sic et religio deorum impudica est incesta, quia fide caret, quia honos ille instabilis et incertus, caput atque originem non habet.

CAPUT IV. De sapientia itidem et religione, atque de jure patris et domini.

Quibus rebus apparet, quam inter se conjuncta sint sapientia et religio: sapientia spectat ad filios, quae exigit amorem; religio ad servos quae 6.0456B| exigit timorem. Nam sicut illi patrem diligere debent et honorare, sic hi dominum colere ac vereri. Deus autem, qui unus est, quoniam utramque personam sustinet, et patris, et domini; et amare eum debemus, quia filii sumus, et timere quia servi. Non potest igitur nec religio a sapientia separari, nec sapientia a religioni secerni; quia idem Deus est, qui et intelligi debet, quod est sapientiae, et honorari, quod 6.0457A| est religionis. Sed sapientia praecedit, religio sequitur: quia prius est, Deum scire, consequens, colere. Ita in duobus nominibus una vis est, quamvis diversa esse videatur. 6.0457A| Alterum enim positum est in sensu, alterum in actu. Sed tamen similia sunt duobus rivis ex uno fonte manantibus. Fons autem sapientiae et religionis, Deus est: a quo hi duo rivi si aberraverint, arescant necesse est; quem qui nesciunt, nec sapientes esse possunt, nec religiosi.
Sic fit, ut philosophi, et qui deos colunt, similes sint aut filiis abdicatis, aut servis fugitivis; quia neque illi patrem quaerunt, neque hi dominum: et sicut abdicati haereditatem patris non assequuntur, et fugitivi impunitatem: ita neque philosophi immortalitatem accipient, quae est regni coelestis haereditas, 6.0457B| id est summum bonum, quod illi maxime quaerunt, neque cultores deorum poenam sempiternae mortis effugient, quae est animadversio veri domini adversus fugitivos suae majestatis ac nominis. Deum vero esse patrem, eumdemque dominum, utrique ignoraverunt, tam cultores deorum, quam ipsi sapientiae professores: quia aut nihil omnino colendum putaverunt, aut religiones falsas approbaverunt, aut, etiamsi vim potestatemque summi Dei intellexerunt, ut Plato, qui ait unum esse fabricatorem mundi Deum, et M. Tullius, qui fatetur hominem praeclara quadam conditione a summo Deo esse generatum; tamen ei debitum cultum tamquam summo patri non reddiderunt, quod erat consequens ac necessarium. Deos autem neque patres, neque dominos esse posse, non tantum multitudo, 6.0457C| ut supra ostendi ( scil. cap. praeced. ), sed etiam ratio declarat: quia neque fictum esse a diis hominem traditur, neque deos ipsos antecedere originem hominis invenitur; siquidem fuisse in terra homines, antequam Vulcanus, et Liber, et Apollo, et ipse Jupiter nascerentur, apparet. Sed neque Saturno fictio hominis, neque Coelo patri ejus assignari solet.
6.0458A| Quod si nullus eorum, qui coluntur, formasse a principio atque instituisse hominem traditur; nullus igitur ex his pater hominis nuncupari potest, ita ne Deus quidem. Ergo fas non est venerari eos a quibus non sit homo generatus; quia neque a multis generari potest. Unus igitur ac solus coli debet, qui Jovem, qui Saturnum, qui Coelum ipsum, terramque antecessit. Is enim necesse est hominem figuraverit, qui ante hominem coelum terramque perfecit. Solus pater vocandus est, qui creavit; solus dominus nuncupandus, qui regit, qui habet vitae ac necis veram et perpetuam potestatem; quem qui non adorat, et insipiens servus est, qui dominum suum aut fugiat, aut nesciat, et impius filius, qui suum verum patrem, vel oderit, vel ignoret.

CAPUT V. Oracula prophetarum sunt inspicienda; et de temporibus eorum, atque judicum et regum.

Nunc, quoniam docui sapientiam et religionem non posse diduci, superest ut de ipsa religione ac sapientia disseramus. Sentio quidem, quam sit difficilis de rebus coelestibus disputatio: sed tamen audendum est, ut illustrata veritas pateat, multique ab errore atque interitu liberentur, qui eam sub velamine stultitiae latentem aspernantur ac respuunt. Sed prius quam incipiam de Deo et operibus ejus dicere, mihi pauca de prophetis ante dicenda sunt, quorum testimoniis nunc uti necesse est; quod in prioribus libris ne facerem, temperavi. Ante omnia, qui veritatem 6.0458C| studet comprehendere, non modo intelligendis prophetarum vocibus animum debet intendere, sed etiam tempora, per quae quisque illorum fuerit, diligentissime inquirere; ut sciat et quae futura praedixerint, et post quos annos praedicta completa sint. Nec difficultas in his colligendis inest ulla; testati sunt enim sub quo quisque rege divini Spiritus fuerit passus 6.0459A| instinctum. Multique scriptos libros 6.0459A| de temporibus ediderunt, initium facientes a propheta Moyse, qui trojanum bellum septingentis fere annis antecessit. Is autem, cum per annos quadraginta populum rexisset, successorem habuit Jesum, qui septem et viginti annis tenuit principatum.
Exinde sub Judicibus fuerunt per annos trecentos septuaginta. Tum mutato statu, reges habere coeperunt: quibus imperium tenentibus per annos quadringentos quinquaginta usque ad Sedechiae regnum, oppugnati a rege Babylonio, captique Judaei, diuturnum servitium pertulerunt; donec septuagesimo post anno eos Cyrus major terris ac sedibus suis redderet, 6.0459B| qui per idem tempus in Persas suscepit imperium, 6.0460A| quo Romae Tarquinius Superbus. Quare cum omnis temporum series, et ex Judaicis, et ex Graecis Romanisque historiis colligatur, etiam singulorum prophetarum tempora colligi possunt; quorum sane ultimus Zacharias fuit, quem constat sub Dario rege, secundo anno regni ejus, octavo mense cecinisse. Adeo antiquiores etiam Graecis scriptoribus prophetae reperiuntur. Quae omnia eo profero, ut errorem suum sentiant, qui Scripturam sacram coarguere nituntur, tanquam novam et recens fictam, ignorantes ex quo fonte sanctae religionis origo manaverit. Quod si quis collectis perspectisque temporibus, fundamentum doctrinae salubriter jecerit, et veritatem penitus comprehendet, 6.0460B| et errorem cognita veritate deponet.

CAPUT VI. Deus omnipotentem genuit Filium; atque de eo testimonia Sibyllarum et Trismegisti.

Deus igitur machinator constitutorque rerum, sicuti in secundo libro (scilicet, cap. 9) diximus, antequam praeclarum hoc opus mundi adoriretur, 6.0461A| sanctum et incorruptibilem spiritam genuit, quem Filium nuncuparet. Et quamvis alios postea innumerabiles per ipsum creavisset, quos angelos dicimus, hunc tamen solum primogenitum divini nominis appellatione dignatus est, patria scilicet virtute ac majestate pollentem. Esse autem summi Dei Filium, qui sit potestate maxima praeditus, non tantum congruentes in unum voces Prophetarum, sed etiam Trismegisti praedicatio, et Sibyllarum vaticinia demonstrant. 6.0461B| Hermes in eo libro, qui ὁ λόγος τέλειος inscribitur, his usus est verbis: ὁ Κύριος καὶ τῶν πάντων ποιητὴς, ὃν Θεὸν καλεῖν νενομίκαμεν, ἐπεὶ τὸν δεύτερον ἐποίησε θεὸν ὁρατὸν καὶ αἰσθητὸν· αἰσθητὸν δέ φημι οὐ διὰ τὸ αἰσθέσθαι αὐτὸν, περὶ γὰρ τούτου οὐκ ἔστι πότερον αὐτὸς αἴσθοιτο, ἀλλ' ὅτι εἰς αἴσθησιν ὑποπέμπει καὶ εἰς νοῦν. Ἐπεὶ τοῦτον ἐποίησε πρῶτον, καὶ μόνον, καὶ ἕνα, καλὸς δέ αὐτῷ ἐφάνη, καὶ πληρέστατος πάντων τῶν ἀγαθῶν, 6.0462A| ἡγίασέ τε καὶ πάνυ ἐφίλησεν ὤς ἴδιον τόκον. Sibylla Erythraea in carminis sui principio, quod a summo Deo exorsa est, filium Dei Ducem et Imperatorem omnium his versibus praedicat:

Παντοτρόφον κτίστην, ὅστις γλυκὺ πνεῦμ' ἐν ἅπασι Κάττετο, χ' ἡγητῆρα Θεὸν πάντων ἐποίησε. Et rursus in fine ejusdem carminis: Ἄλλ' ὂν ἔδωκε Θεὸς πιστοῖς ἀνδράσσι γεραίρειν. Et alia Sibylla praecipit hunc oportere cognosci: Αὐτὸν σὸν γίνωσκε Θεὸν Θεοῦ υἱὸν ἐόντα. Videlicet ipse est Dei Filius, qui per Salomonem sapientissimum regem divino spiritu plenum locutus est ea quae subjecimus: « Deus condidit me in initio viarum suarum, in opera sua ante secula. Fundavit me in principio, antequam terram faceret, et antequam 6.0462B| abyssos constitueret; priusquam prodirent fontes aquarum: ante omnes colles genuit me Deminus; fecit regiones, et fines inhabitabiles sub coelo. Cum pararet coelum, aderam illi; et cum secerneret suam sedem, cum super ventos faceret validas nubes, et cum confirmatos poneret montes sub coelo: quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. Ego eram, cui adgaudebat; quotidie 6.0463A| autem jucundabar ante faciem ejus, cum laetaretur orbe perfecto. » Idirco autem Trismegistus δημιουργὸν τοῦ Θεοῦ 6.0463A| dixit, et Sibylla σύμβουλον appellat, quod tanta sapientia et virtute sit instructus a Deo Patre, ut et consilio ejus, et manibus uteretur in fabricatione mundi.

CAPUT VII. De nomine Filii; atque unde Jesus et Christus appellatur.

Fortasse quaerat aliquis hoc loco, quis sit iste tam potens, tam Deo carus, et quod nomen habeat, cujus prima nativitas non modo antecesserit mundum, verum etiam prudentia disposuerit, virtute construxerit. Primum scire nos convenit, nomen ejus ne Angelis quidem notum esse, qui morantur in coelo, sed 6.0463B| ipsi soli, ac Deo Patri; nec ante id publicabitur, ut est sanctis litteris traditum, quam dispositio Dei fuerit impleta. Deinde nec enuntiari posse hominis ore; sicut Hermes docet, haec dicens:
6.0464A| Αἰτία δὲ τούτου τοῦ αἰτίου ἡ τοῦ θείου ἀγαθοῦ βούλησις, ἣ θεὸν προήνεγκεν, οὗ τὸ ὄνομα οὐ δύναται ἀνθρωπίνῳ στόματι λαληθῆναι. Et paulo post ad filium:
Ἔστι τις, ὦ τέκνον, ἀπόῤῥητος λόγος σοφίας, ὅσιος περὶ τοῦ μόνου κυρίου πάντων, καὶ προεννοουμένου Θεοῦ, ὃν εἰπεῖν ὑπὲρ ἄνθρωπόν ἐστι. Sed quamvis nomen ejus, quod ei a principio pater summus imposuit, nullus alius praeter ipsum sciat, habet tamen et inter Angelos aliud vocabulum, et inter homines aliud. Jesus quippe inter homines nominatur: nam Christus non proprium nomen est, sed nuncupatio potestatis et regni; sic enim Judaei reges suos appellabant. Sed exponenda hujus nominis ratio est propter ignorantium errorem, qui eum immutata littera Chrestum 6.0464B| solent dicere. Erat Judaeis ante praeceptum, ut sacrum conficerent unguentum, quo perungi possent ii, qui vocabantur ad sacerdotium, vel ad regnum. Et sicut nunc Romanis indumentum purpurae insigne est regiae 6.0465A| dignitatis assumptae: sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regiam conferebat. Verum, quoniam Graeci veteres χρίεσθαι dicebant ungi, quod nunc ἀλείφεσθαι, sicut indicat Homericus versus ille:

Αὐτοὺς δὲ δμωαί λοῦσαν, καὶ χρῖσαν ἐλαίῳ; ob hanc rationem nos eum Christum nuncupamus, id est, unctum, qui hebraice Messias dicitur. Unde in quibusdam graecis scripturis, quae male de Hebraicis interpretatae sunt, 6.0465A| ἠλειμμένος scriptum invenitur, ἀπὸ τοῦ ἀλείφεσθαι. Sed tamen utrolibet nomine rex significatur: non quod ille regnum hoc terrenum fuerit adeptus, cujus capiendi nondum tempus advenit; sed quod coeleste ac sempiternum, de quo 6.0465B| disseremus in ultimo libro. Nunc vero de prima ejus nativitate dicamus.

CAPUT VIII. De ortu Jesu in spiritu et in carne; de spiritibus et testimoniis Prophetarum.

In primis enim testificamur, illum bis esse natum; primum in spiritu, postea in carne. Unde apud Hieremiam ita dicitur: Priusquam te formarem in utero, 6.0466A| novi te. Et item apud ipsum: Beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit, praeter Christum. Qui cum esset a principio Filius Dei, regeneratus est denuo secundum carnem: quae duplex nativitas ejus magnum intulit humanis pectoribus errorem, circumfuditque tenebras etiam iis, qui verae Religionis sacramenta retinebant. Sed nos id plane dilucideque monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur. Qui audit Dei Filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet, ex connubio ac permistione foeminae alicujus Deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale, mortique subjectum. Deus autem, cum solus sit, cui permiscere se potuit? aut cum esset tantae potestatis, ut quidquid vellet, efficeret, 6.0466B| utique ad creandum societate alterius non indigebat: nisi forte existimabimus, Deum, sicut Orpheus putavit, et marem esse et foeminam, quod aliter generare nequiverit, nisi haberet vim sexus utriusque; quasi aut ipse secum coierit, aut sine coitu non potuerit procreare.
Sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit αὐτοπάτορα, καὶ αὐτομήτορα. Quod si ita esset, ut a Prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur. 6.0467A| Quomodo igitur procreavit? Primum nec sciri a quoquam possunt, nec enarrari 6.0467A| opera divina: sed tamen sanctae Litterae (Sap. XVIII), docent, in quibus cautum est, illum Dei Filium, Dei esse sermonem, sive etiam rationem; itemque caeteros angelos Dei spiritus esse. Nam sermo est spiritus cum voce aliquid significante prolatus. Sed tamen quoniam spiritus et sermo diversis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc Dei Filium, et caeteros angelos differentia est. Illi enim ex Deo taciti spiritus exierunt; quia non ad doctrinam Dei tradendam, sed ad ministerium creabantur. Ille vero cum sit et ipse spiritus, tamen cum voce ac sono ex Dei ore processit, sicut verbum, ea scilicet ratione, quia voce ejus ad populum 6.0467B| fuerat usurus; id est, quod ille magister futurus esset doctrinae Dei et coelestis arcani ad hominem proferendi: quod ipsum primo locutus est, ut per eum ad nos loqueretur, et ille vocem Dei ac voluntatem nobis revelaret.
Merito igitur sermo et verbum Dei dicitur; quia Deus procedentem de ore suo vocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam majestatis suae virtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu ac sapientia vigeat, comprehendit, et alios item spiritus suos in angelos 6.0468A| figuravit. Nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus. Dei autem spiritus et vivunt, et manent, et sentiunt; quia ipse immortalis est et sensus, et vitae dator. Nostrae voces, licet aurae misceantur, atque evanescant, tamen plerumque permanent litteris comprehensae: quanto magis Dei vocem credendum est, et manere in aeternum, et sensu ac virtute comitari, quam de Deo patre, tamquam rivus de fonte traduxerit. Quod si quis miratur, ex Deo Deum prolatione vocis ac spiritus potuisse generari, si sacras voces Prophetarum cognoverit, desinet profecto mirari. Salomonem patremque ejus David potentissimos reges fuisse, et eosdem prophetas, etiam iis fortasse sit notum, qui divinas litteras non attigerunt; quorum alterum, qui posterius regnavit, trojanae 6.0468B| urbis excidium centum et quadraginta annis antecessit. Hujus pater divinorum scriptor hymnorum, in Psalmo XXXII, sic ait: Verbo Dei coeli solidati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Item rursus in Psalmo quadragesimo quarto: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Contestans videlicet, nulli alii opera Dei esse nota, nisi Filio soli, qui est Verbum Dei, et quem regnare in perpetuum necesse est. Item Salomon ipsum verbum Dei esse demonstrat, cujus manibus opera ista mundi fabricata sint. Ego, inquit, ex ore Altissimi prodivi ante 6.0469A| omnem creaturam; ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. Ego in altis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Joannes quoque ita tradidit 6.0469A| (cap. I): In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc fuit in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.

CAPUT IX. De Verbo Dei.

Sed melius Graeci λόγον dicunt, quam nos verbum, sive sermonem; λόγος enim et sermonem significat, et rationem, quia ille est, et vox, et sapientia Dei. Hunc sermonem divinum ne philosophi quidem ignoraverunt. Siquidem Zeno rerum naturae dispositorem atque opificem universitatis λόγον praedicat, quem 6.0469B| et fatum, et necessitatem rerum, et Deum, et animum Jovis nuncupat; ea scilicet consuetudine, qua solent Jovem pro Deo accipere. Sed nihil obstant verba, cum sententia congruat veritati. Est enim spiritus Dei, quem ille animum Jovis nominavit. Nam Trismegistus (Trismeg. Pimand. cap. Ascl. 4), qui veritatem pene universam nescio quomodo investigavit, virtutem majestatemque verbi saepe descripsit, sicut declarat superius illud exemplum, quo fatetur esse ineffabilem quemdam sanctumque sermonem, cujus enarratio modum hominis excedat. Dixi de nativitate prima breviter, ut potui. Nunc de secunda, quoniam controversia est in ea maxima, latius disserendum est; ut veritatem scire cupientibus lumen intelligentiae praeferamus.

CAPUT X. De Jesu adventu; de Judaeorum casibus ac eorum regimine usque ad Passionem Dominicam.

In primis igitur scire homines oportet, sic a principio 6.0470A| processisse dispositionem summi Dei, ut esset necesse, appropinquante saeculi termino, Dei Filium descendere in terram, ut constitueret Deo templum, doceretque justitiam: verumtamen non in virtute Angeli, aut potestate coelesti, sed in figura hominis, et conditione mortali, ut cum magisterio functus fuisset, traderetur in manus impiorum, mortemque susciperet, ut ea quoque per virtutem domita, resurgeret, et homini, quem induerat, quem gerebat, et spem vincendae mortis afferret, et ad praemia immortalitatis admitteret. Hanc ergo dispositionem ne quis ignoret, docebimus praedicta esse omnia, quae in Christo videmus esse completa. Nemo asseverationi nostrae fidem commodet; nisi ostendero, Prophetas ante multam temporum seriem praedicasse, fore aliquando ut filius Dei naceretur 6.0470B| sicut homo, et mirabilia faceret, et cultum Dei per totam terram seminaret, et postremo patibulo figeretur, et tertia die resurgeret. Quae omnia cum probavero eorum ipsorum litteris, qui Deum suum mortali corpore utentem violaverunt, quid aliud obstabit, quominus veram sapientiam clarum sit in hac sola Religione versari? Nunc a principio totius sacramenti origo narranda est.
Majores nostri, qui erant principes Hebraeorum, cum sterilitate atque inopia laborarent, transierunt in Aegyptum rei frumentariae gratia, ibique diutius commorantes, intolerabili servitutis jugo premebantur. Tum misertus eorum Deus eduxit eos, ac liberavit de manu regis Aegyptiorum post annos quadringentos 6.0470C| et triginta, duce Moyse, per quem postea illis lex a Deo data est: in qua eductione ostendit virtutem suae majestatis Deus. Trajecit enim populum medio Mari Rubro, praecedente angelo, et 6.0471A| scindente aquam, 6.0471A| ut populus per siccum gradi posset, quem verius (ut ait poeta)

Curvata in montis faciem circumstetit unda. Qua re audita, tyrannus Aegyptiorum cum magna suorum manu insecutus, et mare adhuc patens temere ingressus, coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est. Hebraei vero ingressi in solitudinem multa mirabilia viderunt. Nam cum sitim paterentur, ictu virgae rupe percussa, prosiliit fons aquae, populumque recreavit. Quo rursus esuriente, coelestis alimenti pluvia descendit. Quin etiam coturnices in castra eorum ventus invexit, ut non modo pane 6.0471B| coelesti, sed etiam instructioribus epulis saturarentur. 6.0472A| Pro his tamen divinis beneficiis honorem Deo non reddiderunt, sed depulsa jam servitute, jam siti fameque deposita, in luxuriam prolapsi, ad profanos Aegyptiorum ritus animos transtulerunt. Cum enim Moyses dux eorum ascendisset in montem (Exod. XXXII), atque ibi quadraginta diebus moraretur, aureum caput bovis, quem vocant Apin, quod eos in signo praecederet, figurarunt. Quo peccato ac scelere offensus Deus, impium et ingratum populum pro merito poenis gravibus affecit, et legi, quam per Moysen dederat, subjugavit.

Postea vero cum in deserta quadam parte Syriae 6.0472B| consedissent, amiserunt vetus nomen Hebraei: et 6.0473A| quoniam princeps examinis 6.0473A| eorum Judas erat, Judaei sunt appellati, et terra, quam incoluere, Judaea. Et primo quidem non dominio regum subjecti fuerunt: sed populo ac legi civiles Judices praesidebant; non tamen in annum constituti sunt, sicut romani consules, sed perpetua jurisdictione, subnixi. Tum sublato Judicum nomine, potestas regalis inducta est. Verum Judicibus regimen eorum tenentibus, pravas religiones saepe susceperant; atque offensus ab his Deus, toties eos alienigenis subjugabat, 6.0474A| donec rursus poenitentia populi mitigatus liberaret eos servitute. Item sub regibus finitimorum bellis ob delicta vexati, postremo capti, abductique Babylonem, poenas impietatis suae gravi servitio pependerunt; donec Cyrus veniret in regnum, qui statim Judaeos restituit edicto. Exinde Tetrarchas habuerunt usque ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Caesaris; cujus anno quinto decimo, id est, duobus Geminis Consulibus, ante diem decimam calendarum aprilium Judaei Christum cruci affixerunt. 6.0475A| Hic rerum textus, 6.0475A| hic ordo in arcanis sanctarum Litterarum continetur. Sed prius ostendam, qua de causa in terram venerit Christus, ut fundamentum divinae Religionis et ratio clarescat.

CAPUT XI. De causa Incarnationis Christi.

Cum saepe Judaei praeceptis salutaribus repugnarent, atque a divina lege dosciscerent, aberrantes ad impios cultus deorum, tum Deus justos et electos viros Spiritu sancto implebat, prophetas in media plebe constituens, per quos peccata ingrati populi verbis minacibus increparet, et nihilominus hortaretur ad poenitentiam sceleris agendam, quam nisi egissent, atque abjectis vanitatibus ad Deum suum rediissent, fore, ut testamentum suum mutaret, id est, 6.0475B| haereditatem vitae immortalis ad exteras converteret nationes, aliumque sibi populum fideliorem ex alienigenis congregaret. Illi autem a prophetis increpati, non modo verba eorum respuerunt, sed quod sibi peccata exprobrarentur offensi, eos ipsos exquisitis cruciatibus necaverunt: quae omnia divinae litterae signata conservant. Dicit enim propheta Jeremias: Misi ad vos servos meos prophetas: ante lucem mittebam, et non audiebatis me, neque intendebatis auribus vestris, cum dicerem vobis: « Convertatur unusquisque 6.0476A| a via sua mala, et a nequissimis affectionibus vestris, et habitabitis in terra ista, quam dedi vobis et patribus vestris a saeculo usque in saeculum. Nolite ambulare post deos alienos ut serviatis eis, et ne incitetis me in operibus manuum vestrarum, ad disperdendos vos. » Esdras etiam propheta, qui fuit ejusdem Cyri temporibus, a quo Judaei sunt restituti, sic loquitur: Desciverunt a te, et abjecerunt legem tuam post corpus suum, et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos ut reverterentur ad te.
Item Helias in libro Βασιλεῶν tertio (cap. XIX): Aemulando aemulatus sum Domino Deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israel, et altaria tua demolierunt, et prophetas tuos interfecerunt gladio, et remansi ego solitarius, et quaerunt animam meam auferre a me. Propter has illorum impietates abdicavit eos in perpetuum: 6.0476B| itaque desiit prophetas mittere ad eos. Sed illum filium suum primogenitum, illum opificem rerum, et consiliatorem suum delabi jussit e coelo, ut religionem sanctam Dei transferret ad gentes, id est, ad eos, qui Deum ignorabant; doceretque justitiam, quam perfidus populus abjecerat; quod jampridem denuntiaverat se esse facturum, sicut Malachias propheta indicat, dicens: Non est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus vestris; quoniam a solis ortu usque ad occasum 6.0477A| clarificabitur 6.0477A| nomen meum apud gentes. Item David in psalmo XVII: Constitues me in caput gentium: populus, quem non cognovi, serviet mihi. Esaias quoque sic loquitur ( scil. ult. cap.): Venio colligere omnes gentes, et linguas, et venient, et videbunt claritatem meam, et dimittam super eos signum, et mittam ex his conservatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes. Volens igitur Deus metatorem templi sui mittere in terram (Ezech. XLI, Apoc. XI), noluit eum in potestate et claritate coelesti mittere, ut ingratus in Deum populus in errorem maximum induceretur, ac poenas pro facinoribus suis lueret, qui dominum ac Deum suum non recepisset; quod olim prophetae cecinerant, sic esse facturum. Esaias enim, quem ipsi 6.0477B| Judaei serra confectum crudelissime necaverunt, ita dicit (cap. 1): Audi coelum, et percipe auribus terra, quoniam Dominus locutus est: Filios genui, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepium domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit.
Hieremias quoque similiter ait (cap. 8): Cognovit tempus suum turtur et hirundo, et ruris passeres custodierunt tempora introitus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. Quomodo dicitis, sapientes sumus, et lex Domini nobiscum est? Incassum facta est metatura; falsi scribae, et confusi sunt; sapientes trepidaverunt, 6.0478A| et capti sunt, quoniam verbum Domini reprobaverunt. Ergo (ut coeperam dicere) cum statuisset Deus doctorem virtutis mittere ad homines, renasci eum denuo in carne praecepit, et ipsi homini similem fieri, cui dux, et comes, et magister esset futurus. Sed tamen quoniam clemens est et pius erga suos Deus, ad eos ipsos eum misit, quos oderat, ne illis in perpetuum salutis viam clauderet; sed daret his liberam facultatem sequendi Deum, ut et praemium vitae adipiscerentur, si secuti fuissent, quod plurimi eorum faciunt, atque fecerunt, et culpa sua in poenam mortis incurrerent, si regem suum repudiassent. Apud illos igitur, et ex eorum semine regenerari eum jussit, ne, si fuisset alienigena, justam possent excusationem de lege praetendere, quod eum 6.0478B| non suscepissent; simul, ut nulla omnino gens esset in terra, cui spes immortalitatis negaretur.

CAPUT XII. De Jesu ortu ex Virgine, de ejus Vita, Morte, et Resurrectione; atque de iis rebus testimonia Prophetarum.

Descendens itaque de coelo sanctus ille Spiritus Dei sanctam Virginem, cujus utero se insinuaret, elegit. At illa divino Spiritu hausto repleta concepit, et sine ullo attactu viri repente virginalis uterus intumuit. Quod si animalia quaedam vento et aura concipere solere omnibus notum est, cur quisquam mirum 6.0479A| putet, cum spiritu Dei, cui facile est quidquid velit, gravatam esse Virginem 6.0479A| dicimus? Quod sane incredibile posset videri, nisi hoc futurum ante multa saecula Prophetae cecinissent. Salomon ita dicit: Infirmatus est uterus virginis, et accepit foetum, et gravata est, et facta est in multa miseratione mater Virgo. Item propheta Esaias, cujus verba sunt haec: Propter hoc dabit Deus ipse vobis signum; Ecce Virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Hemanuel. Quid hoc manifestius dici potest? Legebant ista Judaei, qui eum negaverunt. Si quis nos haec fingere arbitratur, ab his requirat, ab his potissimum sumat. Satis firmum testimonium est ad probandam veritatem, quod ab ipsis perhibetur inimicis. Hemanuel autem nunquam vocitatus est, sed Jesus, qui latine 6.0479B| dicitur salutaris, sive salvator; quia cunctis gentibus salutifer venit. Sed propheta declaravit hoc nomine, quod Deus ad homines in carne venturus esset. Hemanuel enim significat, nobiscum Deus; scilicet quia illo per virginem nato, confiteri homines oportebat Deum secum esse, id est, in terra, et in carne mortali. Unde David in psalmo LXXXIV. Veritas, inquit, de terra orta est; quia Deus, in quo veritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis viam salutis aperiret. Item Esaias ipse: Ipsi autem non crediderunt, 6.0480A| et exacerbaverunt spiritum sanctum, et conversus est eis ad inimicitiam. Et ipse expugnavit, et recordatus est dierum saeculi, qui suscitavit de terra pastorem ovium.
Quis autem futurus esset ille pastor, declaravit alio loco, dicens: Exultent coeli desuper, et nubes induant justitiam: aperiatur terra, et pullulet Salvatorem. Ego enim Dominus Deus creavi eum. Salvator vero est, ut supra diximus, Jesus. Sed et alio loco idem propheta sic praedicavit: Ecce natus est nobis puer, et datus est nobis filius: cujus imperium super humeros ejus; et vocatum est nomen ejus, magni consilii nuntius. Idcirco enim missus est a Deo Patre, ut universis gentibus, quae sub coelo sunt, singularis et veri Dei sanctum mysterium revelaret, ablatum perfido populo, qui adversus Deum saepe deliquit. Daniel quoque similia 6.0480B| praelocutus est. Videbam, inquit, in visu noctis; et ecce in nubibus coeli ut filius hominis veniens, et usque ad vetustum dierum pervenit. Et qui assistebant, obtulerunt eum, et datum est ei regnum, et honor, et imperium, et omnes populi, tribus, linguae servient ei; et potestas ejus aeterna, quae nunquam transibit, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Quomodo igitur Judaei et confitentur, et sperant Christum Dei? qui hunc idcirco reprobaverunt, quia ex homine natus est. Nam cum ita sit a Deo constitutum, ut idem 6.0481A| Christus bis adveniat in terram, 6.0481A| semel, ut unum Deum gentibus nuntiet, deinde rursus, ut regnet: quomodo in secundum ejus adventum credunt, qui in primum non crediderunt?
Atqui propheta utrosque adventus ejus paucis verbis comprehendit. Ecce, inquit, in nubibus coeli ut filius hominis veniens. Non dixit, ut filius Dei, sed filius hominis, ut ostenderet, quod carne indui haberet in terra, ut suscepta hominis figura, et conditione mortali, doceret homines justitiam; et cum mandatis Dei functus, veritatem gentibus revelasset, multaretur etiam morte, ut inferos quoque vinceret ac resignaret, atque ita demum resurgens, ad Patrem proficisceretur in nube sublatus. Adjecit enim propheta, et ait: Et usque ad antiquum dierum pervenit, et oblatus 6.0481B| est ei. Antiquum dierum appellavit Deum summum, cujus aetas, et origo non potest comprehendi; quia solus a saeculis fuit, et erit semper in saecula. Christum autem post passionem ac resurrectionem ascensurum esse ad Deum patrem, David in psalmo centesimo nono contestatus est his verbis: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis; quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum. Qui propheta, cum rex esset, quem appellare dominum suum posset, qui sederet ad dexteram Dei, nisi Christum Filium Dei, qui est rex regum, et dominus dominorum? Quod Esaias apertius ostendit dicens: Sic dicit Dominus Deus Christo domino meo, cujus tenui dexteram; obaudire ante eum gentes faciam, et fortitudinem regum disrumpam. Aperiam ante illum portas, 6.0481C| et civitates non claudentur. Ego ante te ibo, et montes deplanabo, et fores aereas conteram, et seras ferreas confringam; et dabo tibi thesauros absconditos et invisibiles, 6.0482A| ut scias quia ego sum Dominus Deus, qui voco nomen tuum, Deus Israel. Denique ob virtutem ac fidem, quam Deo exhibuit in terra, datum est ei regnum, et honor, et imperium; et omnes populi, tribus, linguae, servient ei; et potestas ejus aeterna, quae nunquam transibit, et regnum ejus non corrumpetur. Quod quidem duobus modis intelligitur: quia et nunc habet perpetuam potestatem, cum omnes gentes, et omnes linguae nomen ejus venerantur, majestatem confitentur, doctrinam sequuntur, virtutem imitantur; habet imperium atque honorem, cum omnes tribus terrae praeceptis ejus obtemperant: et idem postea cum rursus advenerit in potestate ac claritate, ut omnem animam judicet, et justos restituat ad vitam, tunc vere totius terrae regimen obtinebit; 6.0482B| tunc sublato de rebus humanis omni malo, aureum saeculum (ut poetae vocant), id est justum ac pacificum tempus orietur. Sed haec uberius in ultimo libro disseremus, cum de secundo adventu loquemur: nunc de primo, ut coepimus, explicemus.

CAPUT XIII. De Jesu Deo et homine; atque de eo prophetarum testimonia.

Summus igitur Deus ac parens omnium, cum religionem suam transferre voluisset, doctorem justitiae misit e coelo, ut novis cultoribus novam legem in eo vel per eum daret: non sicut ante fecerat per hominem: sed tamen nasci eum voluit tamquam hominem, ut per omnia summo Patri similis existeret. Ipse 6.0482C| enim pater Deus, et origo, et principium rerum, quoniam parentibus caret, ἀπάτωρ atque ἀμήτωρ a Trismegisto verissime nominatur, quod ex nullo sit procreatus. 6.0483A| Idcirco etiam filium bis nasci oportuit, ut et ipse fieret 6.0483A| ἀπάτωρ atque ἀμήτωρ. In prima enim nativitate spiritali ἀμήτωρ fuit, quia sine officio matris a solo Deo Patre generatus est. In secunda vero carnali ἀπάτωρ fuit, quoniam sine patris officio virginali utero procreatus est, ut mediam inter Deum et hominem substantiam gerens, nostram hanc fragilem imbecillemque naturam quasi manu ad immortalitatem posset educere. Factus est et Dei filius per spiritum, et hominis per carnem; id est, et Deus et homo. Dei virtus in eo ex operibus, quae fecit, apparuit; fragilitas hominis, ex passione quam pertulit: quam cur susceperit, paulo post docebo. Interim et Deum fuisse, et hominem ex utroque genere permistum, prophetis vaticinantibus discimus. Esaias Deum fuisse testatur his verbis: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum, et Sabaim: 6.0483B| viri alti ad te transgredientur, et tui erunt servi; et post te ambulabunt vincti compedibus, et adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est, et non alius Deus praeter te. Tu enim Deus es, et nesciebamus, Deus Israel salvator. Confundentur, et reverebuntur omnes, qui adversantur tibi, et cadent in confusionem. Item propheta Hieremias sic ait: Hic Deus noster est, et non deputabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Item David in psalmo XLIV: Thronus tuus Deus in 6.0484A| saecula saeculorum: virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odio habuisti injustitiam: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis. Quo verbo etiam nomen ostendit: siquidem (ut supra docui) ab unctione appellatus est Christus. Deinde hominem fuisse eumdem, Hieremias docet, dicens: Et homo est; et quis cognovit eum? Item Esaias (cap. 19, apud LXX): Et mittet eis Deus hominem qui salvabit eos, et judicans sanabit eos. Sed et Moyses in numeris ita loquitur (cap. XXIV): Orietur stella ex Jacob, et exurget homo ex Israel. Propterea Milesius Apollo consultus, utrumne Deus, an homo fuerit, hoc modo respondit:

Θνητὸς ἔην κατὰ σάρκα, σοφὸς, τερατώδεσιν ἕργοις, Ἀλλ' ὑπὸ χαλδαίων κριτῶν ὅπλοις συναλωθεὶς, Γόμφοις καὶ σκολόπεσσι πικρὴν ἀνέτλησε τελευτήν. 6.0484B| Primo versu verum quidem dixit: sed argute consultorem fefellit, sacramentum veritatis penitus nescientem. Videtur enim negasse illum Deum. Sed cum fatetur secundum carnem fuisse mortalem, quod etiam nos praedicamus, consequens est, ut secundum spiritum Deus fuerit, quod nos affirmamus. Quid enim fuerat necesse carnis facere mentionem, cum satis esset dicere fuisse mortalem? Sed veritate pressus, negare non potuit quemadmodum res se haberet; sicut illud, quod ait, fuisse sapientem.

Quid ad hoc, Apollo, respondes? Si sapiens est; ergo doctrina ejus sapientia est, nec ulla alia, et sapientes, 6.0485A| qui sequuntur, nec ulli alii. Cur igitur vulgo pro stultis, et vanis, et ineptis habemur, qui sectamur magistrum, etiam ipsorum deorum confessione sapientem? Nam quod ait, portentifica illum opera fecisse, quo maxime divinitatis fidem meruit, assentiri nobis jam videtur, cum dicit eadem, quibus nos gloriamur. Sed colligit 6.0485A| se tamen, et ad daemoniacas fraudes redit. Cum enim verum necessitate dixisset, jam deorum ac sui proditor videbatur; nisi quod ab eo veritas expresserat, mendacio fallente, celasset. Ait ergo, illum fecisse quidem opera miranda, verum non divina virtute, sed magica. Quid mirum, si hoc Apollo veritatem ignorantibus persuasit, cum Judaei quoque, cultores (ut videbantur) summi Dei, hoc idem putaverint; cum ante oculos eorum quotidie 6.0485B| fierent illa miracula, quae eis Prophetae futura esse praedixerant, nec tamen tantarum virtutum contemplatione impelli potuerunt, ut Deum crederent, quem videbant. Propterea David, quem praeter caeteros Prophetas vel maxime legunt, in psalmo XXVII, sic eos damnat: Redde illis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus Domini. Ex hujus ipsius domo Christum generatum iri secundum carnem, et ipse David, et alii Prophetae annuntiaverunt. Apud Esaiam (cap. XI) ita scriptum est: Et erit in die illa radix Jesse, et qui exurget principari in nationes: in eum gentes sperabunt, et erit requies ejus in honore. Et alio loco: Exiet virga de radice Jesse, et 6.0485C| flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum 6.0486A| Spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietalis; et implebit eum spiritus timoris Domini. Jesse autem fuit pater David, ex cujus radice ascensurum esse florem praelocutus est; eum scilicet, de quo Sibylla dicit ἀνθήσει δ' ἂνθος καθαρόν.
Item in βασιλειῶν libro secundo, propheta Nathan missus est ad David volentem Deo templum fabricare; et fuit verbum Domini ad Nathan dicens (Vid. II Reg., cap. 7). Vade, et dic servo meo David: Haec dicit Dominus omnipotens; Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum: sed cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, et parabo regnum ejus. Hic aedificabit mihi domum in nomine meo: et erigam thronum ejus usque 6.0486B| in saeculum; et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur domus ejus, et regnum ejus usque in saeculum. Sed haec ut Judaei non intelligerent, illa fuit causa, quod Solomon filius David Deo templum aedificavit, et civitatem, quam de suo nomine Hierosolyma nuncupavit. Itaque ad ipsum, quae a Propheta dicta sunt, retulerunt. Solomon autem ab ipso patre suo imperii regimen accepit. Prophetae vero de eo loquebantur, qui tum nasceretur, postquam David cum patribus suis requievisset. Praeterea Solomonis imperium perpetuum non fuit; annis enim XL regnavit. Deinde quod nunquam filius Dei dictus est, sed filius David; et domus quam aedificavit non 6.0486C| est fidem consecuta, sicut Ecclesia, quae est verum 6.0487A| templum Dei, quod non in parietibus est, sed in corde 6.0487A| ac fide hominum, qui credunt in eum, ac vocantur fideles. Illud vero Solomonium templum, quia manu factum est, manu cecidit. Denique pater ejus in psalmo CXXVI, de operibus filii sui prophetavit hoc modo: Si Dominus non aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui illam aedificaverunt: si Dominus non custodierit civitatem, in vanum vigilavit, qui eam custodivit.

CAPUT XIV. De Jesu sacerdotio a Prophetis praedicto.

Quibus ex rebus apparet, prophetas omnes denuntiasse de Christo, fore aliquando, ut ex genere David corporaliter natus constitueret aeternum templum Deo, quod appellatur Ecclesia, et universas gentes ad 6.0487B| religionem Dei veram convocaret. Haec est domus fidelis, hoc immortale templum, in quo si quis non sacrificaverit, immortalitatis praemium non habebit. Cujus templi, et magni, et aeterni quoniam Christus fabricator fuit, idem necesse est habeat in eo sacerdotium sempiternum. Nec potest nisi per eum, qui constituit templum, et ad aditum templi, et ad conspectum Dei perveniri. David, in psalmo CIX, id ipsum docet, dicens: Ante luciferum genui te. Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum 6.0488A| secundum ordinem Melchisedech. Item in Βασιλειῶν libro primo (cap. II): Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae sunt in corde meo, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus. Quis autem futurus esset, cui Deus aeternum sacerdotium pollicebatur, Zacharias etiam nomine posito apertissime docuit; sic enim dixit: Et ostendit mihi Dominus Deus Jesum sacerdotem magnum stantem ante faciem angeli Domini, et diabolus stabat ad dextram ipsius, ut contradiceret ei. Et dixit Dominus ad diabolum: Imperet Dominus in te, qui elegit Hierusalem; et ecce titio ejectus ab igne: et Jesus erat indutus vestimentis sordidis, et stabat ante faciem angeli, et respondit, et dixit ad circumstantes ante faciem ipsius, dicens: Auferte vestimenta sordida 6.0488B| ab eo, et induite eum tunica talari, et imponite cidarim mundam super caput ipsius; et cooperuerunt eum vestimento, et imposuerunt cidarim mundam super caput ejus; et angelus Domini stabat, et testificabatur, ad Jesum dicens: Haec dicit Dominis omnipotens: si in viis meis ambulaveris, et praecepta mea servaveris, tu judicabis domum meam, et dabo tibi, qui conversentur in medio horum circumstantium. Audi itaque, Jesu sacerdos magne.
Quis non igitur captos mentibus tum fuisse Judaeos 6.0489A| arbitretur, qui cum haec legerent, et audirent, nefandas manus 6.0489A| Deo suo intulerunt? Atqui ab eo tempore, quo Zacharias fuit, usque ad annum quintum decimum imperii Tiberii Caesaris, quo Christus crucifixus est, prope quingenti anni numerantur; siquidem Darii et Alexandri adolevit aetate, qui fuerunt non multo priusquam Tarquinius Superbus exactus est. Sed illi rursus eodem modo falsi deceptique sunt, putantes haec de Jesu esse dicta filio Nave, qui successor fuit Moysi, aut de sacerdote Jesu filio Josedech: in quos nihil congruit eorum, quae Propheta narravit. Non enim sordidati illi umquam fuerunt, cum alter eorum princeps potentissimus fuerit, alter sacerdos: aut perpessi sunt aliquid adversi, ut tamquam titio ejectus ex igne putarentur. Aut aliquando in conspectu 6.0489B| Dei et Angelorum steterunt, aut Propheta de praeteritis loquebatur potius, quam de futuris. Locutus est igitur de Jesu Filio Dei, ut ostenderet eum primo in humilitate et carne esse venturum. Haec enim est vestis sordida, ut pararet templum Deo, et sicut titio igni ambureretur; id est, ab hominibus cruciamenta perferret, et ad ultimum extingueretur. Titionem enim vulgus appellat extractum foco torrem semiustum, extinctum.
Quomodo autem, et cum quibus mandatis a Deo miteretur in terram, declaravit Spiritus Dei per Prophetam, docens futurum, ut cum voluntatem summi Patris fideliter et constanter implesset, acciperet judicium, atque imperium sempiternum. Si in viis meis, inquit, ambulaveris, et praecepta mea servaveris, tu judicabis domum meam. Quae fuerint viae 6.0489C| Dei, et quae praecepta ejus, nec ambiguum, nec obscurum 6.0490A| est. Deus enim cum videret malitiam et falsorum deorum cultus per orbem terrae ita invaluisse, ut jam nomen ejus ex hominum memoria fuisset pene sublatum (siquidem Judaei quoque, quibus solis arcanum Dei creditum fuerat, relicto Deo vivo, ad colenda figmenta irretiti daemonum fraudibus aberrassent, nec increpiti per prophetas, reverti ad Deum vellent), Filium suum legavit ad homines, ut eos converteret ab impiis et vanis cultibus, ad cognoscendum et colendum Deum verum: item ut eorum mentes a stultitia ad sapientiam, ab iniquitate ad justitiae opera traduceret. Hae sunt viae Dei, in quibus ambulare eum praecepit. Haec praecepta quae servanda mandavit. Ille vero exhibuit Deo fidem. Docuit enim quod Deus unus sit, eumque solum coli oportere; nec umquam 6.0490B| se ipse Deum dixit, quia non servasset fidem, si missus ut deos tolleret, et unum assereret, induceret alium, praeter unum. Hoc erat, non de uno Deo facere praeconium, nec ejus qui miserat, sed suum proprium negotium gerere, ac se ab eo quem illustraturus venerat, separare. Propterea quia tam fidelis extitit, quia sibi nihil prorsus assumpsit, ut mandata mittentis impleret, et sacerdotis perpetui dignitatem, et regis summi honorem, et judicis potestatem, et Dei nomen accepit.

CAPUT XV. De Jesu vita et miraculis; atque de iis testimonia.

Quoniam de secunda nativitate diximus, qua se hominibus in carne monstravit, veniamus ad opera illa 6.0490C| miranda, quae cum essent coelestis indicia virtutis, 6.0491A| magum Judaei putaverunt. Cum primum coepit adolescere, 6.0491A| tinctus est a Joanne propheta in Jordane flumine, ut lavacro spiritali peccata non sua, quae utique non habebat, sed carnis, quam gerebat, aboleret; ut quemadmodum Judaeos suscepta circumcisione, sic etiam gentes baptismo, id est purifici roris perfusione salvaret. Tunc vox audita de coelo est: Filius meus es tu; ego hodie genui te (Ps. II). Quae vox apud David praedicta invenitur. Et descendit super eum Spiritus Dei formatus in speciem columbae candidae. Exinde maximas virtutes coepit operari, non praestigiis magicis, quae nihil veri ac solidi ostentant, sed vi ac potestate coelesti quae jampridem prophetis nuntiantibus canebantur. Quae opera tam multa sunt, ut unus liber ad complectenda omnia satis non sit. Enumerabo 6.0491B| igitur illa breviter, et generatim, sine ulla personarum ac locorum designatione, ut ad exponendam passionis ejus crucisque rationem possim pervenire, quo jamdudum festinat oratio. Virtutes ejus fuerunt, quas Apollo portentificas appellavit: quod quacumque iter faciebat, aegros et debiles, et omni morborum genere laborantes, uno verbo unoque momento reddebat incolumes, adeo ut membris omnibus capti, receptis repente viribus roborati, ipsi lectulos suos reportarent, in quibus fuerant paulo ante delati. Claudis vero ac pedum vitio afflictis, non modo gradiendi, sed etiam currendi dabat facultatem. Tunc quorum caeca lumina in altissimis tenebris erant, eorum oculos 6.0492A| in pristinum restituebat aspectum. Mutorum quoque linguas in eloquium sermonemque solvebat. Item surdorum patefactis auribus insinuabat auditum: pollutos, ac aspersos maculis, repurgabat. Et haec omnia non manibus, aut aliqua medela, sed verbo ac jussione faciebat, sicut etiam Sibylla (Serm. 8, post med.) praedixerat:

Πάντα λόγω πράττων, πᾶσάν τε νόσον θεραπεύων. Nec utique mirum, quod verbo faciebat mirabilia, cum ipse esset Dei Verbum, coelesti virtute ac potestate subnixum . . . ; Nec satis fuit quod vires imbecillis redderet, debilibus integritatem, quod aegris et languentibus sanitatem, nisi etiam mortuos suscitaret (Matth. XII, Marc. III, Luc. VII et XI, Joan. II), velut e somno solutos, ad vitamque revocaret.

6.0492B| Quae videntes tunc Judaei, daemoniaca fieri potentia arguebant, cum omnia sic futura, ut facta sunt, arcanae illorum litterae continerent. Legebant quippe cum aliorum prophetarum, tum Esaiae verba dicentis (cap. XXV): Confortamini manus resolutae, et genua debilia consolidamini. Qui estis pusilli animi, nolite timere, nolite metuere. Dominus noster judicium retribuet; ipse veniet, et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum; et aures surdorum audient. Tunc saliet claudus sicut cervus, et plana erit lingua mutorum, quia rupta est in deserto aqua, et rivus in terra sitienti. Sed et Sibylla eadem cecinit his versibus:

. . . . . . Νεκρῶν δὲ ἀνάστασις ἔσται, 6.0493A| Καὶ χωλῶν δρόμος ἔστ' ὠκὺς, 6.0493A| καὶ κωφὸς ἀκούσει; Καὶ τυφλοὶ βλέψουσι, λαλήσουσ' οὐ λαλέοντες. Ob has ejus virtutes, et opera divina, cum magna illum multitudo sequeretur vel debilium, vel aegrorum, vel eorum qui curandos suos offerre cupiebant, ascendit in montem quemdam desertum, ut ibi adoraret. Ubi cum triduo moratus esset, ac fame populus laboraret, vocavit discipulos, quaerens quantos secum cibos gestarent. At illi quinque panes et duos pisces in pera se habere dixerunt. Afferri ea jussit, ac multitudinem per quinquagenos distributam discumbere. Quod cum discipuli facerent, frangebat ipse panem minutatim, carnemque piscium comminuebat, et utraque in manibus ejus augebantur. Et cum apponere illa populo discipulis imperasset, saturata sunt quinque hominum millia, et insuper duodecim cophini de 6.0493B| residuis fragminibus impleti. Quid aut dici, aut fieri potest mirabilius? At id Sibylla futurum cecinerat olim, cujus versus tales feruntur: Εἰν ἄρτοις ἅμα πέντε, καὶ ἰχθύεσσι δοιοῖσιν, Ἀνδρῶν χιλιάδας ἐν ἐρήμῳ πέντε κορέσσει, Καὶ τὰ περισσεύοντα λαβὼν μετὰ κλάσματα πάντα, Δώδεκα πληρώσει κοφίνους εις ἐλπίδα πολλῶν. Quaero igitur quid hic potuerit ars magica moliri, cujus peritia ad nihil aliud quam ad circumscribendos oculos valet. Idem, secessurus orandi gratia, sicut solebat, in montem, praecepit discipulis, ut naviculam 6.0494A| sumerent, seque praecederent. At illi, urgente jam vespere profecti, contrario vento laborare coeperunt. Cumque jam medium fretum tenerent, tum pedibus mare ingressus consecutus est eos, tamquam in solido gradiens; non ut poetae Orionem mentiuntur in pelago incedentem, qui, demersa corporis parte, Humero supereminet undas. Et rursus cum obdormisset in navi, et ventus usque ad extremum periculum saevire coepisset, excitatus e somno, silere ventum protinus jussit; et fluctus, qui maximi ferebantur, conquievere, statimque sub verbo ejus tranquillitas insecuta est.

Mentiuntur fortasse Litterae sanctae (Luc. VIII, Marc. IV, Matth. VIII), docentes tantam fuisse in eo potestatem, ut imperio suo cogeret ventos obsequi, maria 6.0494B| servire, morbos cedere, inferos obedire. Quid quod eadem Sibyllae carminibus suis ante docuerunt? quarum una, cujus supra fecimus mentionem, sic ait:

Τοὺς ἀνέμους παύσει τε λόγῳ, στρώσει δὲ θάλασσαν Μαινομένην, ποσὶν εἰρήνης πίστει τε πατήσας. Et rursus alia, quae dicit: Κύματα πεζεύσει, νόσον ἀνθρώπων ἀπολύσει, Στήσει τεθνηῶτας, ἀπώσεται ἄλγεα πολλὰ, Ἐκ δὲ μιᾶς πἑρης ἄρτου κόρος ἔσσεται ἀνδρῶν. 6.0495A| His testimoniis quidam revicti, solent eo confugere, ut aiant non esse illa carmina Sibyllina, sed a nostris ficta 6.0495A| atque composita. Quod profecto non putabit qui Ciceronem Varronemque legerit, aliosque veteres, qui Erythraeam Sibyllam caeterasque commemorant: quarum ex libris ista exempla proferimus: qui auctores ante obierunt quam Christus secundum carnem nasceretur. Verum non dubito quin illa carmina prioribus temporibus pro deliramentis habita sint, cum ea nemo tum intelligeret. Denguntiabant enim monstruosa quaedam miracula, quorum nec ratio, nec tempus, nec auctor designabatur. Denique Erythraea fore ait, ut diceretur insana, et mendax. At enim: . . . . . . Φήσουσι Σιβλλην 6.0495B| Μαινομένην ψευστείραν· ἐπὰν δὲ γένηται ἅπαντα, Τηνίκα μου μνήμην ποιήσετε, κ' οὐκ ἔτι μ' οὐδεὶς Μαινομένην φήσει με θεοῦ μεγάλοιο προφῆτιν. Jacuerunt igitur multis saeculis; postea vero animadversa sunt, quam Christi nativitas et passio patefecit arcana: sicut etiam voces prophetarum, quae cum per annos mille quingentos, vel eo amplius lectae fuissent a populo Judaeorum, nec tamen intellectae sunt, nisi postquam illas Christus, et verbo, et operibus interpretatus est. Illum enim prophetae annuntiaverunt; nec ullo modo poterant, quae illi loquebantur, intelligi, nisi fuissent universa completa.

CAPUT XVI. De Jesu Christi passione; quod fuerit praedicta.

Venio nunc ad ipsam passionem, quae velut opprobrium 6.0495C| nobis objectari solet, quod et hominem, et ab hominibus insigni supplicio affectum et excruciatum 6.0496A| colamus; ut doceam eam ipsam passionem ab eo cum magna et divina ratione susceptam, et in ea sola et virtutem, et veritatem, et sapientiam contineri. Neque enim, si beatissimus in terra fuisset, et per omnem vitam in summa felicitate regnasset, quisquam illum sapiens aut Deum credidisset, aut honore divino dignum judicasset: quod faciunt verae divinitatis expertes, qui caducas opes, et fragilem potentiam, et alieni beneficii bona non tantum suspiciunt, verum etiam consecrant, et scientes memoriae mortuorum deserviunt, fortunam jam extinctam colentes; quam ne vivam quidem praesentemque sapientes colendam sibi umquam putaverunt. Nec enim potest aliquid in rebus terrenis esse venerabile coeloque dignum: sed sola est virtus, sola justitia, quae 6.0496B| potest verum bonum, et coeleste, et perpetuum judicari; quia nec datur cuiquam, nec aufertur. Qua virtute ac justitia quoniam Christus instructus venit in terram, immo vero, quoniam ipse virtus, et ipse justitia est, descendit ut eam doceret, hominemque formaret. Quo magisterio ac Dei legatione perfunctus, ob eam ipsam virtutem, quam simul et docuit, et fecit, ab omnibus gentibus, et meruit, et potuit Deus credi. Ergo cum magnus populus ad eum, vel ob justitiam quam docebat, vel ob miracula quae faciebat, subinde conflueret, et praecepta ejus audiret, et a Deo missum Deique Filium crederet: tum primores Judaeorum et sacerdotes ira stimulati, quod ab eo tamquam peccatores increpabantur, et invidia depravati, quod, confluente ad eum multitudine, contemni se ac deseri videbant, et (quod caput sceleris illorum fuit) stultitia et errore 6.0496C| caecati, et immemores praeceptorum coelestium ac prophetarum, coierunt adversus eum, impiumque 6.0497A| consilium de eo tollendo cruciandoque 6.0497A| ceperunt: quod prophetae multo ante descripserant.
Nam et David, in principio Psalmorum (Psal. I) suorum, providens in spiritu quantum facinus admissuri essent, Beatum esse ait, qui non abierit in consilio impiorum. Et Salomon in libro Sapientiae (cap. II), his verbis usus est: Circumveniamus justum, quoniam insuavis et nobis, et exprobrat nobis peccata legis: promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat: factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum: gravis est nobis etiam ad videndum; quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae illius: tamquam nugaces aestimati sumus ab eo: continet se a viis nostris, quasi ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. Videamus 6.0497B| ergo si sermones illius veri sint; et tentemus quae ventura sunt illi. Contumeliis et tormentis interrogemus eum: ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam illius, morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitaverunt, et erraverunt. Excaecavit enim illos stultitia ipsorum; et nescierunt sacramenta Dei. Nonne ita descripsit nefarium illud consilium ab impiis initum contra Deum, ut plane interfuisse videatur? Atqui a Salomone, qui haec cecinit, usque ad id tempus, quo gesta res est, mille ac decem anni fuerunt. Nihil nos affingimus, nihil addimus. Habebant haec, qui fecerunt: legebant, in quos haec dicta sunt. Sed et nunc haeredes nominis ac sceleris illorum haec et habent, et damnationem suam prophetarum voce praedictam quotidianis lectionibus personant; nec aliquando in 6.0497C| cor suum, quae pars est et ipsa damnationis, admittunt. Increpiti ergo a Christo saepe Judaei exprobrante 6.0498A| illis peccata et injustitias, et a populo pene deserti, concitati sunt ad eum necandum.
Cujus rei audaciam dedit illis humilitas ejus. Nam cum legerent, cum quanta virtute et claritate Filius Dei venturus esset e coelo, Jesum autem cernerent humilem, quietum, sordidum, informem, non credebant filium Dei esse, ignorantes duos ejus adventus a prophetis esse praedictos: primum in humilitate carnis obscurum, secundum in fortitudine majestatis manifestum. De primo David in psalmo septuagesimo primo sic ait: Descendet sicut pluvia in vellus, et orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec extollatur luna. Sicut enim pluvia, si descendat in vellus, animadverti non potest, quia strepitum non facit: ita Christum in terram sine cujusquam suspicione 6.0498B| venturum esse dixit, ut justitiam doceret et pacem. Esaias quoque ita tradidit (cap. LIII): Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus coram ipso sicut pueri, et sicut radix in terra sitienti: non est figura ejus, neque claritas; et vidimus illum, et non habuit figuram, neque decorem: sed figura ejus sine honore, et deficiens praeter caeteros homines. Homo in plaga positus est, sciens ferre imbecillitatem, quia aversus est, et non est computatus. Hic peccata nostra portat, et pro nobis hic dolet; et nos putavimus ipsum esse in dolore, et in plaga, et in vexatione. Ipse autem vulneratus est propter facinora nostra, et infirmatus est propter peccata nostra: doctrina pacis nostrae super illum; livore ejus nos sanati sumus. Omnes sicut oves erravimus, et Deus tradidit illum 6.0498C| pro peccatisnostris. Et Sibylla eodem modo locuta est:

Οἰκτρὸς, ἄτιμος, ἄμορφος, ἐν οἰκτροῖς ἐλπίδα δώσει. 6.0499A| Propter hanc humilitatem, Deum suum non agnoscentes, inierunt consilium detestandum ut privarent eum vita, qui ut eos vivificaret advenerat.

CAPUT XVII. De Judaeorum religionibus, ac eorum odio in Jesum.

Sed irae atque invidiae suae, quam in cordibus suis gerebant intus inclusam, alias causas praeferebant; 6.0499A| quod legem Dei per Mosen datam solveret, id est, quod sabbatis non vacaret, operans in salutem hominum; quod circumcisionem vacuefaceret, quod abstinentiam suillae carnis auferret. In quibus rebus judaicae religionis sacramenta consistunt. Ob haec itaque caetera pars populi, quae nondum ad Christum secesserat, a sacerdotibus incitabatur, ut impium judicaret 6.0499B| eum, quod legem Dei solveret, cum hoc ille non suo judicio, sed ex Dei voluntate et secundum praedicta faceret prophetarum. Micheas enim (cap. 4, V. 2) novam legem daturum denuntiavit hoc modo: Lex de Sion proficiscetur, et sermo Domini ex Hierusalem, et judicabit inter plurimos populos, et revincet, et deliget validas nationes. Illa enim prior lex, quae per Mosen data est, non in monte Sion, sed in monte Choreb data est, quam Sibylla fore ut a Filio Dei solveretur, ostendit:

Ἀλλ' ὅτε ταῦτ' ἂν ἅπαντα τελειωθῇ ἅπερ εἶπον, Εἰς αὐτὸν τότε πᾶς λύεται νόμος. Sed et ipse Moses, per quem datam sibi legem dum 6.0500A| pertinaciter tuentur, exciderunt a Deo, et Deum non agnoverunt, praedixerat fore, ut propheta maximus a Deo mitteretur, qui sit supra legem, qui voluntatem Dei ad homines perferat. In Deuteronomio ita scriptum reliquit: Et dixit Dominus ad me: Prophetam excitabo eis de fratribus eorum, sicut te, et dabo verbum meum in os ejus; et loquetur ad eos ea quae praecepero ei: et quisquis non audierit ea quae loquetur propheta ille in nomine meo, ego vindicabo in eum. Denuntiavit scilicet Dominus per ipsum legiferum, quod Filium suum, id est, vivam praesentemque legem missurus esset, et illam veterem per mortalem datam soluturus, ut denuo per eum, qui esset aeternus, legem sanciret aeternam.

Item de circumcisione solvenda Esaias ita prophetavit: 6.0500B| Haec dicit Dominus viris Juda, qui habitant in Hierusalem: Renovate inter vos novitatem, et ne seminaveritis in spinis. Circumcidite vos Domino Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri, ne exeat ira mea sicuti ignis, et exurat, et non sit qui extinguat. Item Moses ipse (Deut., XXX): In novissimis diebus circumcidet Dominus cor tuum ad Dominum Deum tuum amandum. Item Jesus Nave successor ejus: Et dixit Dominus ad Jesum (Jos., V, 1): Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos, et sede, et circumcide secundo filios Israel. Secundam circumcisionem futuram esse dixit, non carnis, sicut fuit prima, qua etiam nunc Judaei utuntur, sed cordis ac spiritus, quam tradidit 6.0501A| Christus, qui verus Jesus fuit. Non enim Propheta sic ait: Et dixit Dominus ad me, 6.0501A| sed, ad Jesum; ut ostenderet quod non de se loqueretur, sed de Christo, ad quem tunc Deus loquebatur. Christi enim figuram gerebat ille Jesus: qui cum primum Auses vocaretur, Moses futura praesentiens, jussit eum Jesum vocari; ut quoniam dux militiae delectus esset adversus Amalech, qui oppugnabat filios Israel, et adversarium debellaret per nominis figuram, et populum in terram promissionis induceret. Et idcirco etiam Mosi successit, ut ostenderet novam legem per Christum Jesum datam veteri legi successuram, quae data per Mosen fuit. Nam illa carnis circumcisio caret utique ratione; quia si Deus id vellet, sic a principio formasset hominem, ut praeputium non haberet. Sed 6.0501B| hujus secundae circumcisionis figura erat, significans nudandum esse pectus, id est, aperto et simplici corde oportere nos vivere; quoniam pars illa corporis, quae circumciditur, habet quamdam similitudinem cordis, et est pudenda. Ob hanc causam Deus nudari eam jussit, ut hoc argumento nos admoneret ne involutum pectus haberemus, id est, ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta velemus. Haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur, quam Deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est. Volens enim vitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, poenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudaverimus, id est, si peccata nostra confessi satis Deo fecerimus, veniam consequamur; quae contumacibus et admissa sua celantibus denegatur ab 6.0501C| eo qui non faciem, sicut homo, sed intima et arcana pectoris intuetur.
Eodem spectat etiam carnis suillae interdictio; a qua cum eos abstinere Deus jussit, id potissimum voluit intelligi, ut se a peccatis atque immunditiis abstinerent. 6.0502A| Est enim lutulentum hoc animal, et immundum; nec umquam coelum aspicit: sed in terra toto et corpore et ore projectum, ventri semper et pabulo servit; nec ullum alium dum vivit praestare usum potest, sicut caeterae animantes, quae vel sedendi vehiculum praebent, vel in cultibus agrorum juvant, vel plaustra collo trahunt, vel onera tergo gestant, vel indumentum exuviis suis exhibent, vel copia lactis exuberant, vel custodiendis domibus invigilant. Interdixit ergo ne porcina carne uterentur, id est, ne vitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur; ne ventri, ac voluptatibus servientes, ad faciendam justitiam inutiles essent, ac morte afficerentur. Item ne se foedis libidinibus immergerent, sicut sus, quae se ingurgitat coeno; vel 6.0502B| ne terrenis serviant simulacris, ac se luto inquinent. Luto enim se oblinunt, qui deos, id est, qui lutum terramque venerantur. Sic universa praecepta judaicae legis ad exhibendam justitiam spectant, quoniam per ambagem data sunt; ut per carnalium figuram spiritualia noscerentur.

CAPUT XVIII. De passione Dominica, et quod ea praenuntiata fuerit.

Cum igitur ea quae Deus fieri voluit, quaeque per prophetas suos multis saeculis ante praedixit, Christus impleret, ob ea incitati, et divinas litteras nescientes, coierunt ut Deum suum condemnarent. Quod cum sciret futurum, ac subinde diceret oportere se pati, ac interfici pro salute multorum, secessit tamen cum 6.0502C| discipulis suis (Marc. III), non ut vitaret quod necesse erat perpeti ac sustinere, sed ut ostenderet quod ita fieri oporteret in omni persecutione, ne sua quis culpa incidisse videatur; ac denuntiavit fore ut ab uno eorum proderetur. Itaque Judas, praemio illectus, tradidit Filium Dei Judaeis. At illi comprehensum, 6.0503A| ac Pontio Pilato, qui tum legatus Syriam regebat, 6.0503A| oblatum, cruci affigi postulaverunt, objicientes ei nihil aliud, nisi quod diceret se Filium Dei esse, et regem Judaeorum: item quod dixerat: Si solveritis hoc templum, quod aedificatum est annis XLVI, ego illud in triduo sine manibus resuscitabo; significans brevi futuram passionem suam, et se a Judaeis interfectum tertio die resurrecturum. Ipse enim erat verum Dei templum. Has voces ejus tamquam infaustas et impias insectabantur. Quae cum Pilatus audisset, et ille in defensionem sui nihil diceret, pronuntiavit nihil in eo damnatione dignum videri. At illi injustissimi accusatores 6.0504A| cum populo, quem incitaverant, succlamare coeperunt, et crucem ejus violentis vocibus flagitare.
Tum Pontius et illorum clamoribus, et Herodis Tetrarchae instigatione metuentis ne regno pelleretur, victus est. Nec tamen ipse sententiam protulit: sed tradidit eum Judaeis, ut ipsi de illo secundum legem suam judicarent. Duxerunt ergo eum flagellis verberatum, et priusquam cruci affigerent, illuserunt; indutum enim coloris punicei veste, ac spinis coronatum, quasi regem salutaverunt, et dederunt ei cibum fellis, et miscuerunt ei aceti potionem. Post 6.0505A| haec, conspuerunt faciem ejus, 6.0505A| et palmis ceciderunt. Cumque ipsi carnifices de vestimentis ejus contenderent, sortiti sunt inter se de tunica et pallio. Et cum haec omnia fierent, nullam vocem ex ore suo tamquam si mutus esset, emisit. Tum suspenderunt eum inter duos noxios medium, qui ob latrocinia damnati erant, crucique affixerunt. Quid ego hic in tanto facinore deplorem? aut quibus verbis tantum nefas conquerar? Non enim Gavianam crucem describimus, quam Marcus Tullius universis eloquentiae suae nervis ac viribus, velut effusis totius ingenii fontibus, prosecutus est, facinus indignum esse proclamans, civem Romanum contra omnes leges in crucem esse sublatum. Qui quamvis innocens fuerit, et illo supplicio indignus, mortalis tamen, et ab homine scelesto, qui 6.0505B| justitiam ignoraret, affectus est. Quid de hujus crucis indignitate dicemus, in qua Deus a cultoribus Dei suspensus est atque suffixus? Quis tam facundus, et tanta rerum verborumque copia instructus existet? quae oratio tantae affluentiae ubertate decurrens, ut illam crucem merito deploret, quam mundus ipse et tota mundi elementa luxerunt?
Haec autem sic futura fuisse, et prophetarum vocibus, et Sibyllinis carminibus denuntiatum est. Apud 6.0506A| Esaiam (cap. 50) ita scriptum invenitur: Non sum contumax, neque contradico: dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas: faciem autem meam non averti a foeditate sputorum. Similiter David in psalmo XXXIV: Congregata sunt super me flagella, et ignoraverunt: dissoluti sunt, nec compuncti sunt: tentaverunt me, et deriserunt derisu; et striderunt super me dentibus suis. Sibylla quoque eadem futura monstravit:

Εἰς ἀνόμων χεῖρας καὶ ἀπίστων ὕστερον ἥξει· Δώσουσι δὲ θεῷ ῥαπίσματα χερσὶν ἀνάγνοις, Καὶ στόμασιν μαροῖσι τὰ πτύσματα φαρμακόεντα· Δώσει δ' εἰς μάστιγας ἁπλὼς ἁγνὸν τότε νῶτον. Item de silentio ejus, quod usque ad mortem pertinaciter tengrit, Esaias iterum sic locutus est (cap. LIII): Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus 6.0506B| coram tondentibus se sine voce, sic non aperuit os suum. Et Sibylla supra dicta: Καὶ κολαφιζόμενος σιγήσει, μή τις ἐπιγνῶ Τίς λόγος, ἢ πόθεν ἦλθεν ἵνα φθιμένοισι λαλὴσῃ; Καὶ στέφανον φορέσει τὴν ἀκάνθινον. De cibo vero et potu, quem, antequam eum figerent, illi obtulerunt, David in psalmo LXVIII sic ait: Et dederunt in escam meam fel; et in siti mea potum mihi 6.0507A| dederunt acetum. 6.0507A| Idem hoc futurum etiam Sibylla concionata est: Εἰς δὲ τὸ βρῶμα χολὴν, καὶ εἰς δίψαν ὄξος ἔδωκαν, Τῆς ἀφιλοξενίης ταύτην δείξουσι τράπεζαν. Et alia Sibylla Judaeam terram his versibus increpat: Αὐτὴ γὰρ δύσφρων, τὸν σὸν θεὸν οὐκ ἐνόησας Παίζοντα θνητοῖσι νοήμασιν· ἀλλὰ καὶ ἀκάνθαις Ἔστεψας στεφάνῳ, φοβερὴν τε χολὴν ἐκέρασας. Fore autem ut Judaei manus inferrent Deo suo, eumque interficerent, testimonia prophetarum haec antecesserunt.

Apud Esdram ita scriptum est: Et dixit Esdras ad populum: Hoc pascha Salvator noster est, et refugium nostrum. Cogitate, et ascendat in cor vestram, quoniam habemus humiliare eum in signo, et post haec sperabimus in eum, ne deseratur hic locus in aeternum tempus, 6.0507B| dicit Dominus Deus virtutum. Si non credideritis ei, neque exaudieritis annuntiationem ejus, eritis derisio in gentibus. Unde apparet Judaeos nullam aliam spem habere, nisi se abluerint a sanguine, ac speraverint in eum ipsum quem negaverunt. Esaias (cap. LV) quoque facinus eorum designat, et dicit: In humilitate judicium ejus sublatum est. Nativitatem ejus quis 6.0508A| enarrabit? quoniam auferetur a terra vita ejus; a facinoribus populi mei adductus est ad mortem. Et dabo malos pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus: quia facinus non fecit, neque insidias ore suo locutus est. Propterea ipse consequetur multos, et fortium dividet spolia; propterea quod traditus est ad mortem, et inter facinorosos deputatus est: et ipse peccatum multorum pertulit, et propter facinora illorum traditus est. David quoque in psalmo XCIII: Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt, et factus est mihi Dominus in refugium. Hieremias (cap. XI): Domine, significa mihi, et cognoscam: tunc vidi meditationes eorum; ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad victimam: in me cogitaverunt cogitationem, dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus e terra vitam ejus, et nomen ejus non erit in memoria 6.0508B| amplius. Lignum autem crucem significat, et panis corpus ejus, quia ipse est cibus, et vita omnium qui credunt in carnem quam portavit, et in crucem qua pependit.
De qua tamen apertius ipse Moses in Deuteronomio ita praedicavit: Et erit pendens vita tua ante oculos 6.0509A| tuos, et timebis die ac nocte, et non credes vitae tuae. Idem rursus in Numeris 6.0509A| (cap. XXIII): Non quasi homo Dominus suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur. Zacharias (cap. XVI), etiam sic tradidit: Et intuebuntur in me, quem transfixerunt. Item David in psalmo XXI: Effoderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt, et viderunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam sortem miserunt. Quae utique Propheta non de se locutus est. Fuit enim rex, et numquam perpessus est illa. Sed Spiritus Dei per eum loquebatur, qui fuerat illa passurus post annos mille et quinquaginta. Tot enim colliguntur anni a regno David usque ad crucem Christi. Sed et Solomon, filius ejus, qui Hierosolymam condidit, eam ipsam perituram esse in ultionem sanctae crucis prophetavit: Quod si avertimini a me, dicit Dominus, et non custodieritis veritatem meam, rejiciam Israel a terra quam dedi illis: et domum hanc, quam aedificavi illis in nomine meo, projiciam illam ex omnibus; et 6.0509B| erit Israel in perditionem, et in improperium populo: 6.0510A| et domus haec erit deserta; et omnis qui transibit per illam, admirabitur, et dicet: Propter quam rem fecit Dominus terrae huic et huic domui haec mala? Et dicent: Quia reliquerunt Dominum Deum suum, et persecuti sunt regem suum dilectissimum Deo, et cruciaverunt illum in humilitate magna, propter hoc importavit illis Deus mala haec.

CAPUT XIX. De Jesu morte, sepultura et resurrectione; atque de iis rebus praedicta.

Quid amplius jam de facinore Judaeorum dici potest, quam excaecatos tum fuisse, atque insanabili furore correptos, qui haec quotidie legentes neque intellexerunt, neque quin facerent cavere potuerunt? Suspensus igitur atque affixus exclamavit ad Dominum voce magna, et ultro spiritum posuit. Et eadem hora terrae motus factus est. Et velum templi, quod separabat duo tabernacula, scissum est in duas partes; et sol repente subductus est, et ab hora 6.0510B| sexta usque in nonam tenebrae fuerunt. Qua de re 6.0511A| Amos 6.0511A| propheta testatur: Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et tenebrabitur dies lucis; et convertam dies festos vestros in luctum, et cantica vestra in lamentationem. Item Hieremias: Exterrita est quae parit, et taeduit animam; et subivit sol ei, cum adhuc medius dies esset; confusa est, et maledicta: reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum. Et Sibylla:

Ναοῦ δὲ σχισθῆ τὸ πέτασμα, καὶ ἤματι μέσσῳ Νὺξ ἔσται σκοτόεσσα πελώριος ἐν τρίσιν ὤραις. Cum haec facta essent, ne prodigiis quidem coelestibus facinus suum intelligere quiverunt.

6.0512A| Sed quoniam praedixerat se tertio die ab inferis resurrecturum, metuentes ne a discipulis surrepto et amoto corpore, universi resurrexisse eum crederent, et fieret multo major in plebe confusio, detraxerunt eum cruci, et conclusum in monumento firmiter militari custodia circumdederunt. Verum tertio die, ante lucem terrae motu facto, repente patefactum est sepulcrum, et custodibus, quos attonitos obstupefecerat pavor, nihil videntibus, integer e sepulcro ac vivus egressus, in Galilaeam profectus est, ut discipulos suos quaereret: in sepulcro vero nihil repertum est, nisi exuviae quibus involutum corpus incluserant. 6.0513A| Illum autem apud inferos non remansurum, sed die tertio resurrecturum, prophetae cecinerant. David in psalmo 6.0513A| XV: Non derelinques animam meam apud inferos, nec dabis sanctum tuum videre interitum. Item in tertio: Ego dormivi et somnum cepi, et resurrexi; quoniam Dominus auxiliatus est mihi. Oseas (c. XIII) quoque primus XII prophetarum de resurrectione ejus testificatus est: Hic filius meus sapiens; propter quod nunc non resistet in tribulatione filiorum suorum, et de manu inferorum eruam eum. Ubi est judicium tuum, mors, aut ubi est aculeus tuus? Idem alio loco: Vivificabit nos post biduum die tertio. Et ideo Sibylla impositurum esse morti terminum dixit post tridui somnum:

Καὶ θανάτου μοῖραν τελέσει, τρίτον ἧμαρ ὑπνώσας, Καὶ τότ' ἀποφθίμενον ἀναλύσας εἰς φάος ἥξει 6.0513B| Πρῶτος ἀναστάσεως, κλητοῖς ἀρχὴν ὑποδείξας. Vitam enim nobis acquisivit morte superata. Nulla igitur spes alia consequendae immortalitatis homini datur, nisi crediderit in eum, et illam crucem portandam patiendamque susceperit.

CAPUT XX. De Jesu in Galilaeam post resurrectionem profectione; atque de utroque Testamento, Vetere et Novo.

Profectus ergo in Galilaeam (noluit enim se Judaeis ostendere, ne adduceret eos in poenitentiam, atque impios resanaret), discipulis iterum congregatis Scripturae sanctae litteras, id est prophetarum arcana, patefecit; quae antequam pateretur, perspici nullo modo poterant, quia ipsum passionemque ejus annuntiabant. Idcirco Moses, et iidem ipsi prophetae legem, quae Judaeis data erat, Testamentum vocant; quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari testamentum potest, nec sciri quid in eo scriptum sit, quia clausum et obsignatum est. Itaque nisi Christus mortem suscepisset, aperiri testamentum, id est, revelari 6.0514B| et intelligi mysterium Dei non potuisset.
Verum Scriptura omnis in duo Testamenta divisa est. Illud quod adventum passionemque Christi antecessit, id est lex et prophetae, Vetus dicitur; ea vero quae post resurrectionem ejus scripta sunt, Novum Testamentum nominantur. Judaei Veteri utuntur, nos 6.0515A| novo: sed tamen diversa non sunt, 6.0515A| quia Novum Veteris adimpletio est, et in utroque idem testator est Christus, qui pro nobis morte suscepta nos haeredes regni aeterni fecit, abdicato et exhaeredato populo Judaeorum; sicut Hieremias propheta testatur (cap. XXXI), cum loquitur talia: Ecce dies veniunt, dicit Dominus; et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quia ipsi non perseveraverunt in testamento meo et ego neglexi eos, dicit Dominus. Item alio loco (cap. VI) similiter ait: Dereliqui domum meam; dimisi haereditatem meam in manus inimicorum ejus. Facta est haeriditas mea mihi, sicut leo in silva: dedit ipsa super 6.0515B| me vocem suam; ideo odi eam. Cum sit haereditas ejus, coeleste regnum, non utique ipsam haereditatem se dicit odisse, sed haeredes, qui adversus eum ingrati et impii extiterunt. Facta est, inquit, mihi haereditas mea, sicut leo: id est, praeda et devoratio factus sum haeredibus meis, qui me immolaverunt sicut pecus. Dedit super me vocem suam; id est, sententiam adversus me mortis crucisque dixerunt. Nam quod superius ait consummaturum se domui Juda testamentum novum, ostendit, vetus illud testamentum, quod per Mosem est datum, non fuisse perfectum; id autem, quod per Christum dari haberet, consummatum fore. Domus autem Juda et Israel non utique Judaeos significat, quos abdicavit, sed nos, qui ab eo convocati ex Gentibus, in illorum locum 6.0515C| adoptionemque successimus, et appellamur 6.0516A| filii Judaeorum; quod declarat Sibylla, cum dicit:

Ἱουδαίων μακάρων θεἶον γένος οὐρανιώνων. Quos autem futurum esset id genus, Esaias docet (cap. XLII), apud quem Pater summus ad Filium loquitur, dicens: Ego Dominus Deus, vocavi te ad justitiam, et tenebo manum tuam, et confirmabo te, et dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex vinculis alligatos, et de domo carceris sedentes in tenebris. Cum igitur nos antea tamquam caeci, et tamquam carcere stultitiae inclusi, sederemus in tenebris, ignorantes Deum et veritatem, illuminati ab eo sumus, qui nos testamento suo adoptavit, et liberatos malis vinculis, atque in lucem sapientiae productos, in haereditatem regni coelestis adscivit.

CAPUT XXI. De Jesu ascensione, eaque praedicta; et de discipulorum praedicatione et gestis.

Ordinata vero discipulis suis Evangelii ac nominis sui praedicatione, circumfudit se repente nubes, eumque in coelum sustulit, quadragesimo post passionem die, sicut Daniel fore ostenderat (cap. VII), dicens: Et ecce in nubibus coeli ut filius hominis veniens, usque ad vetustum dierum pervenit. Discipuli vero per provincias dispersi fundamenta Ecclesiae ubique posuerunt, facientes et ipsi in nomine magistri Dei magna, et pene incredibilia miracula; quia discedens instruxerat eos virtute ac potestate, qua posset novae annuntiationis ratio fundari, et confirmari: 6.0516C| sed et futura aperuit illis omnia, quae Petrus 6.0517A| et Paulus 6.0517A| Romae praedicaverunt, et ea praedicatio in memoriam scripta permansit; in qua cum multa alia mira, tum etiam hoc futurum esse dixerunt, ut post breve tempus immitteret Deus regem, qui expugnaret Judaeos, et civitates eorum solo adaequaret, ipsos autem fame sitique confectos obsideret. Tum fore ut corporibus suorum vescerentur, et consumerent se invicem; postremo ut capti venirent in manus hostium, et in conspectu suo vexari acerbissime conjuges suas cernerent, violari ac prostitui virgines, diripi pueros, allidi parvulos, omnia denique igni ferroque vastari, captivos in perpetuum terris suis exterminari; eo quod exultaverint super amantissimum et probatissimum Dei Filium. Itaque post illorum obitum, cum eos Nero interemisset, 6.0517B| Judaeorum nomen et gentem Vespasianus extinxit, fecitque omnia quae illi futura praedixerant.

CAPUT XXII. Argumenta Infidelium contra Jesu incarnationem.

Confirmata sunt, ut opinor, quae falsa et incredibilia putantur ab iis, quos vera coelestium litterarum doctrina non imbuit: sed tamen ut refellantur a nobis etiam illi, qui nimium non sine malo suo sapiunt, rebusque divinis fidem detrahunt, argumentis quoque illorum coarguamus errorem; ut tandem aliquando 6.0518A| quando pervideant ita fieri oportuisse, sicut nos ostendimus factum. Et quamquam apud bonos judices satis habeant firmitatis vel testimonia sine argumentis, vel argumenta sine testimoniis; nos tamen non contenti alterutro sumus, cum suppetat nobis utrumque, ne cui perverse ingenioso, aut non intelligendi, aut contra disserendi locum relinquamus. Negant fieri potuisse, ut naturae immortali quidquam decederet. Negant denique Deo dignum, ut homo fieri vellet, seque infirmitate carnis oneraret; ut passionibus, ut dolori, ut morti se ipse subjiceret: quasi non facile illi esset, ut citra corporis imbecillitatem se hominibus ostenderet, eosque justitiam doceret (siquidem id volebat) majore auctoritate, ut professi Dei. Tunc enim cunctos fuisse praeceptis coelestibus 6.0518B| parituros, si ad ea virtus ac potestas Dei praecipientis accederet. Cur igitur (aiunt) ad docendos homines non ut Deus venit? Cur se tam humilem imbecillemque constituit, ut ab hominibus et contemni, et poena affici posset? cur vim ab imbecillis, et mortalibus passus est? cur non manus hominum, aut virtute repulit, aut divinitate vitavit? cur non majestatem suam sub ipsa saltem morte patefecit? sed ut invalidus in judicium ductus est, ut nocens damnatus, ut mortalis occisus. Refutabo haec diligenter, nec quemquam patiar errare. Illa enim magna et mirabili ratione sunt 6.0519A| facta; quam quicumque 6.0519A| perceperit, non tantum mirari desinet Deum ab hominibus esse cruciatum, verum etiam facile pervidebit ne Deum quidem potuisse credi, si ea ipsa quae arguit facta non essent.

CAPUT XXIII. De praecipiendo et agendo.

Quicumque praecepta dat hominibus ad vitam, moresque fingit aliorum, quaero debeatne ipse facere quae praecipit, an non debeat? Si non fecerit, soluta praecepta sunt. Si enim bona sunt quae praecipiuntur, si vitam hominum in optimo statu collocant, non se debet ipse praeceptor a numero coetuque hominum segregare inter quos agit; et ipsi eodem modo vivendum est, quo docet esse vivendum, ne si aliter vixerit, ipse praeceptis suis fidem detrahat, 6.0519B| levioremque doctrinam suam faciat, si reipsa resolvat, quod verbis nitatur adstringere. Unusquisque enim, cum audit praecipientem, non vult imponi sibi necessitatem parendi, tamquam sibi jus libertatis adimatur; respondet itaque doctori hoc modo: Non possum facere quae jubes, quoniam sunt impossibilia. Vetas me irasci, vetas cupere, vetas libidine commoveri, vetas dolorem, vetas mortem timere: sed hoc adeo contra naturam est, ut his affectibus animalia universa subjecta sint; vel si adeo putas repugnari posse naturae, et tu ipse quae praecipis fac, ut sciam fieri posse. Cum autem ipse non facias, quae insolentia est, ut homini libero imponere velis leges quibus ipse non pareas? 6.0519C| Prius disce, qui doces, et antequam mores aliorum 6.0520A| corrigas, tuos corrige. Quis neget justam esse hanc responsionem? Quin etiam in contemptum veniet hujusmodi doctor, et deludetur vicissim, quia videbitur et ipse deludere.
Quid ergo faciet ille praeceptor, si haec ei fuerint opposita? quomodo adimet excusationem contumacibus, nisi ut praesentibus factis doceat, possibilia se docere? Unde evenit, ut philosophorum praeceptis nullus obtemperet. Homines enim malunt exempla, quam verba; quia loqui facile est, praestare difficile. Utinam quidem tam multi bene facerent, quam multi loquuntur bene. Sed qui praecipiunt, nec faciunt, abest ab iis fides. Et si homines fuerint, contemnentur ut leves; si Deus, opponetur ei excusatio fragilitatis humanae. Superest ut factis verba firmentur, 6.0520B| quod philosophi facere nequeunt: itaque cum ipsi praeceptores vincantur affectibus, quos vinci praedicant oportere, neminem possunt ad virtutem, quam falso praedicant, erudire; ob eamque causam putant, neminem adhuc perfectum extitisse sapientem, id est, in quo summae doctrinae ac scientiae summa virtus et perfecta justitia consenserit, quod quidem verum fuit. Nemo enim post mundum conditum talis extitit, nisi Christus, qui et verbo sapientiam tradidit, et doctrinam praesenti virtute firmavit.

CAPUT XXIV. Eversio argumentorum supra objectorum.

Age, nunc consideremus, an doctor e coelo missus 6.0520C| possit non esse perfectus. Nondum de hoc loquor, 6.0521A| quem venisse a Deo negant. Fingamus aliquem de coelo esse mittendum, qui vitam hominum rudimentis virtutis instituat, et ad justitiam formet. Nemini dubium potest esse, quin is doctor, qui coelitus mittitur, tam scientia sit rerum omnium quam virtute perfectus; ne nihil inter coelestem terrenumque differat. Nam in homine interna et propria doctrina esse nullo pacto potest. Nec enim mens terrenis visceribus inclusa, et tabe corporis impedita, aut comprehendere per se potest, aut capere veritatem, nisi aliunde doceatur. 6.0521A| Et si maxime possit, summam tamen virtutem capere nequeat, et omnibus vitiis resistere, quorum materia in visceribus continetur. Eo fit, ut terrenus doctor perfectus esse non possit. At vero coelestis, cui scientiam divinitas, virtutem immortalitas 6.0521B| tribuit, in docendo quoque, sicut in caeteteris, perfectus et consummatus sit necesse est. At id omnino fieri non potest, nisi mortale sibi corpus assumat. Cur autem fieri non possit, ratio clara est. Nam si veniat ad homines, ut Deus, ut omittam, quod mortales oculi claritatem majestatis ejus conspicere ac sustinere non possunt, ipse certe Deus virtutem docere non poterit, quia expers corporis non faciet, quae docebit, ac per hoc doctrina ejus perfecta non erit. Alioqui si summa virtus est, dolorem patienter pro justitia officioque perferre, si virtus est, mortem ipsam et intentatam non metuere, et illatam fortiter sustinere; debet ergo doctor ille perfectus, et docere ista praecipiendo, et confirmare faciendo; quia qui dat praecepta vivendi, amputare debet omnium excusationum 6.0521C| vias, ut imponat hominibus parendi necessitatem, non vi aliqua, sed pudore, et tamen libertatem relinquat, ut et praemium sit constitutum parentibus, quia poterant non parere, si vellent, et non parentibus poena, quia poterant parere, si vellent. Quomodo ergo poterit amputari excusatio, nisi ut qui docet, faciat quae docet, et si quasi praevius, et manum porrigat seculuro? quemadmodum autem potest facere quae docet, si non sit similis ei quem docet? Nam si nulli subjectus sit passioni, potest ei 6.0522A| docenti homo sic respondere: Volo equidem non peccare; sed vincor; indutus sum enim carne fragili, et imbecilla; haec est, quae concupiscit, quae irascitur, quae dolet, quae mori timet. Itaque ducor invitus, et pecco, non quia volo, sed quia cogor. Sentio me et ipse peccare: sed necessitas fragilitatis impellit, cui repugnare non possum. Quid ad haec respondebit praeceptor ille justitiae? quomodo confutabit ac redarguet hominem, qui delictis suis excusationem carnis obtendet, nisi et ipse carne fuerit indutus, ut ostendat, etiam carnem posse capere virtutem? Contumacia enim redargui non potest, nisi exemplo. Nam habere non possunt, quae doceas, firmitatem, nisi ea prior feceris; quia natura hominum proclivis in vitia, videri vult non modo cum venia, sed etiam cum ratione 6.0522B| peccare. Oportet magistrum doctoremque virtutis homini simillimum fieri, ut vincendo peccatum, doceat hominem vinci ab eo posse peccatum. Si vero sit immortalis, exemplum proponere homini nullo modo potest. Existet enim constans aliquis, ac dicet: Tu quidem non peccas, quia liber es ab hoc corpore; non concupiscis, quia immortali nihil est necessarium. Mihi vero multis rebus opus est, ut tuear hanc vitam. Mortem non times, quia valere in te non potest. Dolorem contemnis, quia nullam vim pati potes. At ego mortalis utrumque timeo, quia cruciatus mihi gravissimos inferunt, quos tolerare carnis infirmitas non potest. Doctor itaque virtutis etiam hanc excusationem debuit hominibus auferre; ne quis, quod peccat, necessitati potius adscribat, quam culpae 6.0522C| suae. Ergo ut perfectus esse possit, nihil ei debet opponi ab eo qui docendus est; ut si forte dixerit: Impossbilia praecipis; respondeat: Ecce ipse facio. At ego carne indutus sum, cujus est peccare proprium. Et ego eamdem carnem gero; et tamen peccatum in me non dominatur. Mihi opes contemnere difficile est, quia vivi aliter non potest in hoc corpore. Ecce et mihi corpus est; et tamen pugno contra omnem cupiditatem. Non possum pro justitia nec dolorem ferre, nec mortem, quia fragilis sum. Ecce 6.0523A| et in me dolor ac mors habet potestatem, et ea ipsa quae times vinco, ut victorem te faciam doloris ac mortis. Prior vado per ea, quae sustineri non posse praetendis; si praecipientem sequi non potes, sequere antecedentem. Sublata est hoc modo omnis excusatio; et fateri hominem necesse est, sua culpa injustum esse qui doctorem virtutis, et eumdem ducem non sequatur. Vides ergo quanto perfectior sit mortalis doctor, quia dux esse mortali potest, quam immortalis, quia patientiam docere non potest, qui subjectus passionibus non est. Nec hoc tamen eo pertinet, ut hominem Deo praeferam: sed ut ostendam, neque hominem perfecta doctrina esse posse, nisi sit idem Deus, ut auctoritate coelesti necessitatem parendi hominibus imponat; neque Deum, nisi mortali 6.0523B| corpore induatur, ut praecepta sua factis adimplendo, caeteros parendi necessitate constringat. Liquido ergo apparet, eum, qui vitae dux 6.0523B| et justitiae sit magister, corporalem esse oportere; nec aliter fieri posse, ut sit illius plena et perfecta doctrina, nisi habeat radicem ac fundamentum, stabilisque apud homines ac fixa permaneat: ipsum autem subire carnis ac corporis imbecillitatem, virtutemque in se recipere, cujus doctor est, ut eam simul, et verbis doceat, et factis. Item subjectum esse morti, et passionibus cunctis; quoniam et in passione toleranda, et in morte subeunda virtutis officia versantur: quae omnia, ut dixi, consummatus doctor perferre debet, ut doceat posse perferri.

CAPUT XXV. De Jesu adventu in Carne, et Spiritu, ut Deum inter et hominem mediator esset.

Discant igitur homines, et intelligant, quare Deus summus, cum legatum ac nuntium suum mitteret, ad crudiendam praeceptis justitiae suae mortalitatem, mortali voluerit eum carne indui, et cruciatu affici, et morte multari. Nam cum justitia nulla esset in terra, doctorem misit, quasi vivam legem, ut nomen ac templum novum conderet; ut verum ac pium cultum per omnem terram verbis et exemplo seminaret. Sed tamen, ut certum esset a Deo missum, non ita illum nasci oportuit, sicut homo nascitur ex mortali utroque concretus: 6.0524B| sed ut appareret etiam in homine illum esse coelestem, creatus est sine opera genitoris. Habebat enim spiritalem patrem Deum; et sicut pater spiritus ejus Deus sine matre, ita mater corporis ejus virgo sine patre. Fuit igitur et Deus et homo, inter Deum atque hominem medius constitutus. Unde illum Graeci μεσίτην vocant, ut hominem perducere ad Deum posset, id est, ad immortalitatem: quia si Deus tantum fuisset (ut supra dictum est) exempla virtutis homini praebere non posset; si homo tantum, non posset homines ad justitiam cogere, nisi auctoritas, ac virtus homine major accederet.
Etenim cum constet homo ex carne et spiritu, et oporteat spiritum justitiae operibus emereri, ut fiat 6.0525A| aeternus; caro quoniam terrena est, ideoque mortalis, copulatum sibi spiritum trahit secum, et ab immortalitate ducit ad mortem. Ergo spiritus carnis expers dux esse homini ad immortalitatem nullo pacto poterat: quoniam caro impedit spiritum, quominus Deum sequatur. Est enim fragilis, et subjecta peccato: peccatum autem pabulum mortis est. 6.0525A| Itaque idcirco mediator advenit, id est Deus in carne, ut caro eum sequi posset, et eriperet morti hominem, cujus est dominatio in carnem. Ideo carne se induit, ut desideriis carnis edomitis, doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac voluntatis. Una enim nobis, et magna, et praecipua cum carne luctatio: cujus infinitae cupiditates premunt animam, nec dominium retinere patiuntur: sed eam voluptatibus 6.0525B| et illecebris suavibus mancipatam morte afficiunt sempiterna. Quibus ut repugnare possemus, Deus nobis viam superandae carnis, et aperuit, et ostendit. Quae virtus perfecta, et omnibus numeris absoluta, coronam vincentibus et mercedem immortalitatis impertit.

CAPUT XXVI. De cruce Jesu et caeteris tormentis, et de Agni legalis figura.

Dixi de humilitate, et fragilitate, et passione, cur haec Deus subire maluerit: nunc ipsius crucis ratio reddenda est, et vis enarranda. Quid summus pater a principio disposuerit, et quemadmodum cuncta quae gesta sunt ordinarit, non tantum divinatio Prophetarum, 6.0525C| quae in Christum vera praecessit, sed etiam ratio ipsius passionis docet. Quaecumque enim passus est, non fuerunt inania, sed habuerunt figuram et significantiam magnam, sicut etiam divina illa opera, quae fecit: quorum vis et potentia valebat quidem in praesens, sed declarabat aliquid in futurum. Aperuit caecorum lumina coelestis virtus, et lucem non videntibus 6.0526A| reddidit. Et hoc facto significabat fore, ut conversus ad gentes quae Deum nesciebant, insipientium pectora illuminaret luce sapientiae, et ad veritatem contemplandam oculos cordis aperiret. Vere enim caeci sunt, qui coelestia non videntes, et tenebris ignorantiae circumfusi, terrena et fragilia venerantur. Patefecit aures surdorum. Non utique hactenus vis illa coelestis operata est: sed declarabat brevi fore, ut qui erant veritatis expertes, et audirent, et intelligerent divinas Dei voces. Vere enim surdos dixeris, qui coelestia et vera, et facienda non audiunt. Mutorum linguas in eloquium solvit admirabilis, etiam cum fieret, potentia: sed inerat huic virtuti alia significatio, quae ostenderet mox futurum, ut rerum coelestium nuper ignari, percepta sapientiae disciplina, 6.0526B| de Deo, et veritate dissererent. Nam qui rationem divinitatis ignorat, is vere elinguis et mutus est, licet omnium disertissimus. Lingua enim cum verum loqui coeperit, id est, virtutem majestatemque Dei singularis interpretari, tum demum officio naturae suae fungitur. Quamdiu autem falsa loquitur, in usu suo non est; et ideo infans sit necesse est, qui divina proloqui non potest. Pedes quoque claudorum ad officium gradiendi reformavit laudabilis divini operis fortitudo: sed figura id continebat; quod cohibitis erroribus vitae secularis ac deviae, iter veritatis aperiretur, per quod graderentur homines ad Dei gratiam consequendam. Is enim vere claudus existimandus est, qui caligine ac tenebris insipientiae implicatus, et quo tendat ignarus, offensibilibus et 6.0526C| caducis gressibus per viam mortis incedit.
Item labes et maculas inquinatorum corporum repurgavit, non exigua immortalis potentiae opera: verum id portendebat haec vis, quod peccatorum labibus, ac vitiorum maculis inquinatos, doctrina ejus purificatura esset eruditione justitiae. Leprosi enim vere atque elephantiaci debent haberi, quos vel infinitae 6.0527A| cupiditates ad scelera, vel insatiabiles voluptates ad flagitia compellunt, et dedecorum maculis inustos labe afficiunt sempiterna. Jacentia mortuorum corpora erexit, eosque nominibus suis inclinatos a morte revocavit. 6.0527A| Quid congruentius Deo? Quid miraculo dignius omnium saeculorum, quam decursam vitam resignasse, completisque hominum temporibus tempora adjecisse perpetua, arcana mortis revelasse? Sed haec inenarrabilis potestas imago virtutis majoris fuit, quae demonstrabat tantam vim habituram esse doctrinam suam, ut gentes in orbe toto, quae alienae a Deo, subjectae morti fuerunt, cognitione veri luminis animatae, ad immortalitatis praemia pervenirent. Eos enim recte mortuos existimaveris, qui datorem vitae Deum nescientes, atque animas suas a coelo in terram deprimentes, in laqueos aeternae mortis 6.0527B| incurrunt. Quae igitur tum faciebat in praesens, imagines erant futurorum; quae in laesis affectisque corporibus exhibebat, ea spiritalium figuram gerebant, ut et in praesenti virtutis non terrena opera monstraret, et in futurum potestatem coelestis suae majestatis ostenderet.
Ergo sicut opera ejus significantiam quoque majoris potestatis habuerunt, ita etiam passio non simplex, nec supervacua, nec fortuita praecessit. Sed ut illa, quae fecit, magnam virtutem ac potestatem doctrinae ejus significabant: sic ea, quae passus est, odio futuram esse sapientiam nuntiabant. Aceti enim potus, ac fellis cibus, acerbitates et amaritudines in hac vita sectatoribus veritatis pollicebatur. Et quamquam passio ipsa per se acerba et amara specimen nobis futurorum 6.0527C| tormentorum dabat, quae morantibus in hoc saeculo virtus ipsa proponit; tamen illius modi potus, et cibus in os doctoris nostri veniens, pressurarum nobis, 6.0528A| ac laborum et miseriarum praebebat exemplum. Quae omnia tolerare ac perpeti necesse est eos, qui veritatem sequuntur; quoniam veritas acerba est, et invisa omnibus, qui virtutis expertes, vitam suam mortiferis voluptatibus dedunt. Nam corona spinea capiti ejus imposita id declarabat, fore ut divinam sibi plebem de nocentibus congregaret. Corona enim dicitur, circumstans in orbem populus. Nos autem, qui ante cognitionem Dei fuimus injusti, spinae, id est mali et nocentes eramus, ignorantes quid esset bonum; et a justitiae notione atque operibus alieni, omnia scelere ac libidine polluebamus. Electi ergo ex dumis et sentibus sanctum Dei caput cingimus; quia convocati ab ipso, et circumfusi undique ad eum, magistro ac doctori Deo, assistimus, regemque illum 6.0528B| mundi et omnium viventium Dominum coronamus.
Quod vero ad crucem spectat, magna in ea vis ac ratio est, quam nunc conabor ostendere. Deus namque (sicut superius exposui) cum statuisset hominem liberare, magistrum virtutis legavit in terram, qui et praeceptis salutaribus formaret homines ad innocentiam, et operibus factisque praesentibus justitiae viam panderet, qua gradiens homo, et doctorem suum sequens, ad vitam aeternam perveniret. Is igitur corporatus est, et veste carnis indutus, ut homini, ad quem docendum venerat, virtutis et exempla, et incitamenta praeberet. Sed cum in omnibus vitae officiis justitiae specimen praebuisset, ut doloris quoque patientiam mortisque contemptum, quibus perfecta et consummata sit virtus, traderet homini, venit in 6.0528C| manus impiae nationis, cum et vitare potuisset scientia futuri quam gerebat, et repellere eadem virtute, qua mirabilia faciebat. Sustinuit ergo cruciatus, et verbera, et spinas. Postremo etiam mortem suscipere 6.0529A| non recusavit, ut homo illo duce subactam et catenatam mortem cum suis terroribus triumpharet. 6.0529A| Cur autem summus pater id potissimum genus mortis elegerit, quo affici eum sineret, haec ratio est. Dicat enim fortasse aliquis: cur si Deus fuit, et mori voluit, non saltem honesto aliquo mortis genere affectus est? cur potissimum cruce? cur infami genere supplicii, quod etiam homine libero, quamvis nocente, videatur indignum. Primum quod is, qui humilis advenerat, ut humilibus et infimis opem ferret, et omnibus spem salutis ostenderet, eo genere afficiendus fuit, quo humiles et infimi solent, ne quis esset omnino, qui eum non posset imitari. Deinde ut integrum corpus ejus conservaretur, quem die tertio resurgere ab inferis oportebat.
6.0529B| Nec enim hoc cuiquam ignorandum est, quod ipse ante de sua passione praedicans etiam id notum fecerit, habere se postestatem, cum vellet, deponendi spiritum et resumendi. Suffixus itaque quia spiritum deposuerat, necessarium carnifices non putaverunt, ossa ejus suffringere (sicut mos eorum ferebat.) sed tantummodo latus ejus perforaverunt. Sic integrum corpus patibulo detractum est, et sepulcro diligenter inclusum. Quae omnia idcirco facta sunt, ne laesum ac diminutum corpus ad resurgendum inhabile redderetur. Illa quoque praecipua fuit causa, cur Deus 6.0530A| crucem maluerit, quod illa exaltari eum fuit necesse, et omnibus gentibus passionem Dei notescere. Nam quoniam is, qui patibulo suspenditur, et conspicuus est omnibus, et caeteris altior, crux potius electa est, quae significaret illum tam conspicuum tamque sublimem futurum, ut ad eum cognoscendum pariter et colendum, cunctae nationes ex omni orbe concurrerent. Denique nulla gens tam inhumana est, nulla regio tam remota, cui aut passio ejus, aut sublimitas majestatis ignota sit. Extendit ergo in passione manus suas, orbemque dimensus est, ut jam tunc ostenderet, ab ortu solis usque ad occasum, magnum populum ex omnibus linguis et tribubus congregatum, sub alas suas esse venturum, signumque illud maximnm, atque sublime, frontibus suis suscepturum.
6.0530B| Cujus rei figuram Judaei etiamnunc exhibent, cum limina sua de, cruore agni notant. Deus enim percussurus Aegyptios, ut ab ea plaga immunes faceret Hebraeos, praeceperat his, ut agnum candidum sine macula immolarent, ac signum liminibus suis de sanguine ejus imponerent. Itaque cum Aegyptiorum primogenita una nocte interissent, Hebraei soli signo sanguinis tuti fuerunt; non quia cruor pecudis tantam in se vim gerebat, ut hominibus saluti esset: sed imago fuerat rerum futurarum. Agnus enim candidus sine macula Christus fuit, id est innocens, et justus, et 6.0531A| sanctus, qui ab iisdem Judaeis immolatus, saluti est omnibus qui signum sanguinis, id est crucis qua sanguinem fudit, 6.0531A| in sua fronte conscripserint. Frons enim summum limen est hominis; et lignum sanguine delibutum crucis significatio est. Denique immolatio pecudis ab iis ipsis, qui faciunt, pascha nominatur, ἀπὸ τοῦ πάσχειν, quia passionis figura est, quam Deus praescius futurorum tradidit per Mosen populo suo celebrandam. Sed tum figura valuit in praesenti ad depellendum periculum; ut appareat, quantum veritas ipsa valitura sit, ad plebem Dei protegendam in extrema totius orbis necessitate. Quomodo autem, vel in qua plaga tuti omnes sint futuri, qui signum hoc veri et divini sanguinis in summo corporis sui notaverint, in novissimo libro docebo.

CAPUT XXVII. De mirandis per Crucis virtutem effectis, ac de Daemonibus.

Nunc satis est, hujus signi potentia quantum valeat, exponere. Quanto terrori sit daemonibus hoc 6.0532A| signum, sciet qui viderit quatenus adjurati per Christum de corporibus, quae obsederint, fugiant. Nam sicut ipse, cum inter homines ageret, universos daemones verbo fugabat; hominumque mentes emotas, et malis incursibus furiatas, in sensus pristinos reponebat: ita nunc sectatores ejus eosdem spiritus inquinatos de hominibus, et nomine magistri sui, et signo passionis excludunt. Cujus rei non difficilis est probatio. Nam cum diis suis immolant, si assistat aliquis signatam frontem gerens, sacra nullo modo litant.

Nec responsa potest consultus reddere vates. Et haec saepe causa praecipua justitiam persequendi malis regibus fuit. Cum enim quidam ministrorum nostri sacrificantibus dominis assisterent, imposito 6.0532B| frontibus signo, deos illorum fugaverunt, ne possent in visceribus hostiarum futura depingere. Quod cum intelligerent aruspices, instigantibus iisdem daemonibus, quibus prosecant, conquerentes profanos homines sacris interesse, egerunt principes suos in furorem, 6.0533A| ut expugnarent Dei templum, 6.0533A| seque vero sacrilegio contaminarent, quod gravissimis persequentium poenis expiaretur. Nec tamen ex hoc ipso caeci homines intelligere possunt, aut hanc esse veram religionem, cui ad vincendum tanta vis inest, aut illam falsam, quae subsistere, aut congredi non potest.

Sed aiunt, hoc deos non metu, verum odio facere; quasi quisquam possit odisse nisi eum, qui aut noceat, aut possit nocere. Immo vero congruens majestati fuit, ut eos, quos oderant, praesentibus poenis afficerent potius, quam fugerent. Sed quoniam neque accedere ad eos possunt, in quibus coelestem notam viderint, nec iis nocere, quos signum immortale munierit tamquam inexpugnabilis murus; lacessunt eos per homines, et manibus persequuntur alienis: quos 6.0533B| profecto si esse confitentur, vicimus. Necesse est enim veram esse hanc religionem, quae et rationem daemonum novit, et astuciam intelligit, et vim retundit, et eos spiritalibus armis domitos ac subactos cedere sibi cogit. Si negant, testimoniis poetarum ac philosophorum refellentur. Quod si esse, et malos esse, inficias non eunt, quid superest, nisi ut alios dicant esse deos, alios daemones? Exponant igitur nobis differentiam generis utriusque, ut sciamus quid colendum, quid execrandum sit; habeantne inter se aliquod consortium, an vero inimici sint. Si sunt aliqua necessitudine copulati, quatenus eos discernemus? aut quomodo utriusque generis honorem cultumque miscebimus? Si autem sunt inimici, cur aut 6.0533C| daemones deos non timent, aut dii daemones fugare non possunt? Ecce aliquis instinctu daemonis percitus 6.0534A| dementit, effertur, insanit: ducamus hunc in Jovis optimi maximi templum; vel, quia sanare homines Jupiter nescit, in Aesculapii vel Appollinis fanum. Jubeat utriuslibet sacerdos, dei sui nomine, ut nocens ille spiritus excedat ex homine: nullo id pacto fieri potest. Quae igitur vis deorum est, si subjectos sibi daemonas non habent? At vero iidem daemones, adjurati per nomen Dei veri protinus fugiunt. Quae ratio est, ut Christum timeant, Jovem autem non timeant, nisi quod iidem sunt daemones, quos vulgus deos esse opinatur? Denique si constituatur in medio et is, quem constat incursum daemonis perpeti, et Delphici Apollinis vates, eodem modo Dei nomen horrebunt; et tam celeriter excedet de vate suo Apollo, quam ex homine spiritus ille daemoniacus, 6.0534B| et adjurato fugatoque deo suo, vates in perpetuum conticescet. Ergo iidem sunt daemones, quos fatentur execrandos esse, iidem dii, quibus supplicant.
Si nobis credendum esse non putant, credant Homero, qui summum illum Jovem daemonibus aggregavit: sed et aliis poetis ac pbilosophis, qui eosdem modo daemonas, modo deos nuncupant; quorum alterum verum, alterum falsum est. Illi enim nequissimi spiritus, ubi adjurantur, ibi se daemonas confitentur; ubi coluntur, ibi se deos mentiuntur, ut errores hominibus immittant, et avocent a veri Dei notione, per quam solam potest mors aeterna vitari. Iidem sunt, qui dejiciendi hominis causa, varios sibi cultus per diversa regionum condiderunt, mentitis tamen assumptisque nominibus, ut fallerent. Nam quia 6.0534C| divinitatem per seipsos affectare non poterant, adsciverunt sibi nomina potentium regum, sub quorum 6.0535A| titulis honores sibi deorum vindicarent. Qui error discuti potest, et in lucem veritatis protrahi. 6.0535A| Nam si quis studet altius inquirere, congreget eos, quibus peritia est ciere ab inferis animas. Evocent Jovem, Neptunum, Vulcanum, Mercurium, Appollinem, patremque omnium Saturnum. Respondebunt ab inferis omnes, et interrogati loquentur, et de se ac Deo fatebuntur. Post haec evocent Christum, non aderit, non apparebit; quia non amplius quam biduo apud inferos fuit. Quid hac probatione certius proferri potest? Ego vero non dubito, quin ad veritatem Trismegistus hac aliqua ratione pervenerit, qui de Deo Filio locutus est multa, quae divinis continentur arcanis.

CAPUT XXVIII. De spe et vera religione, atque de superstitione.

Quae cum ita se habeant, ut ostendimus, apparet 6.0535B| nullam aliam spem vitae homini esse propositam, nisi ut abjectis vanitatibus, et errore miserabili, Deum cognoscat, et Deo serviat, nisi huic temporali renuntiet vitae, ac se rudimentis justitiae ad cultum verae Religionis instituat. Hac enim conditione gignimur, ut generanti nos Deo justa et debita obsequia praebeamus; 6.0536A| hunc solum noverimus, hunc sequamur. Hoc vinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus; unde ipsa Religio nomem accepit, non ut Cicero interpretatus est, a relegendo, qui in libro de Natura deorum secundo ita dixit: « Non enim philosophi solum, verum etiam majores nostri superstitionem a religione separaverunt. Nam qui totos dies precabantur, et immolabant, ut sui sibi liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati. Qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, retractarent, et tamquam relegerent, ii dicti sunt religiosi, ex religendo, tamquam ex eligendo elegantes, et ex deligendo diligentes, et intelligendo intelligentes. His enim verbis omnibus inest vis legendi eadem, quae in religioso: ita factum est in superstitioso et religioso, alterum vitii nomen, alterum laudis. » Haec interpretatio 6.0536B| quam inepta sit, ex re ipsa licet noscere. Nam si in iisdem diis colendis, et superstitio, et religio versatur, exigua, vel potius nulla distantia est. Quid enim mihi afferet causae, cur precari pro salute filiorum semel, religiosi, et idem decies facere, superstitiosi esse hominis arbitretur? Si enim semel facere 6.0537A| optimum est, quanto magis saepius? Si hora prima; ergo et tota die. Si una hostia placabilis, placabiliores utique hostiae plurimae, 6.0537A| quia multiplicata obsequia demerentur potius quam offendunt. Non enim nobis odiosi videntur ii famuli, qui assidui et frequentes ad obsequium fuerint, sed magis chari. Cur igitur sit in culpa, et nomen reprehensibile suscipiat, qui aut filios suos magis diligit, aut deos magis honorat, laudetur autem qui minus? Quod argumentum etiam ex contrario valet. Si enim totos dies precari et immolare criminis est; ergo et semel. Si superstites filios subinde optare vitiosum est, superstitiosus igitur est et ille, qui etiam raro id optaverit. Aut cur vitii nomen, si ex eo tractum, quo nihil honestius, nihil justius optari potest? Nam quod, ait religiosos a relegendo 6.0537B| appellatos, qui retractent ea diligenter, quae ad cultum deorum pertineant, cur ergo illi, qui hoc saepe in die faciant, religiosorum nomen amittant; cum multo utique diligentius ex assiduitate ipsa relegant ea, quibus dii coluntur?
Quid ergo est? Nimirum religio veri cultus est, superstitio falsi. Et omnino quid colas interest, non quemadmodum colas, aut quid precere. Sed quia deorum cultores religiosos se putant, cum sint superstitiosi, nec religionem possunt a superstitione discernere, nec significantiam nominum exprimere, diximus nomen Religionis a vinculo pietatis esse deductum, quod hominem sibi Deus religaverit, et pietate constrinxerit; quia servire nos ei ut domino, et obsequi ut patri necesse est. Melius ergo id nomen 6.0537C| Lucretius interpretatus est, qui ait, religionum se nodos exsolvere. Superstitiosi autem vocantur, non 6.0538A| qui filios suos superstites optant (omnes enim optamus;) sed aut ii, qui superstitem memoriam defunctorum colunt, aut qui parentibus suis superstites, colebant imagines eorum domi tanquam deos penates. Nam qui novos sibi ritus assumebant, ut deorum vice mortuos honorarent, quos ex hominibus in coelum receptos putabant, hos superstitiosos vocabant. Eos vero, qui publicos et antiquos deos colerent, reliogiosos nominabant. Unde Virgilius:

Vana superstitio, veterumque ignara deorum. Sed cum veteres quoque deos inveniamus eodem modo consecratos esse post obitum; superstitiosi ergo qui multos ac falsos deos colunt. Nos autem religiosi, qui uni et vero Deo supplicamus.

CAPUT XXIX. De religione christiana, et de Jesu cum Patre conjunctione.

Fortasse quaerat aliquis, quomodo, cum Deum nos unum colere dicamus, duos tamen esse asseveremus, Deum Patrem et Deum Filium: quae asseveratio plerosque in maximum impegit errorem. Quibus cum probabilia videantur esse, quae dicimus, in hoc uno labare nos arbitrantur, quod et alterum, et mortalem Deum fateamur. De mortalitate jam diximus: nunc de unitate doceamus. Cum dicimus Deum Patrem, et Deum Filium, non diversum dicimus, nec utrumque secernimus; quia nec Pater sine Filio esse potest, nec 6.0538C| Filius a Patre secerni, si quidem nec Pater sine Filio nuncupari, nec Filius potest sine Patre generari. Cum 6.0539A| igitur et Pater Filium faciat, et Filius Patrem, 6.0539A| una utrique mens, unus spiritus, una substantia est: sed ille quasi exuberans fons est, hic tamquam defluens ex eo rivus; ille tamquam sol, hic quasi radius a sole porrectus. Qui quoniam summo Patri et fidelis, et carus est, non separatur: sicut nec rivus a fonte, nec radius a sole; quia et aqua fontis in rivo est, et solis lumen in radio: aeque nec vox ab ore sejungi, nec virtus, aut manus a corpore divelli potest. Cum igitur a prophetis idem manus Dei, et virtus, et sermo dicatur, utique nulla discretio est; quia et lingua sermonis ministra, et manus in qua est virtus, individuae sunt corporis portiones.
Propiore uti exemplo libet. Cum quis habet filium, quem unice diligit; qui tamen sit in domo, et in manu patris, licet ei nomen domini potestatemque concedat, 6.0539B| civili tamen jure et domus una, et unus dominus nominatur. Sic hic mundus una Dei domus est; et Filius ac Pater, qui unanimes incolunt mundum, Deus unus, quia et unus est tamquam duo, et duo tamquam unus. Neque id mirum, cum et Filius sit in Patre, quia Pater diligit Filium, et Pater in Filio, quia voluntati Patris fideliter paret, nec unquam, faciat aut fecerit, nisi quod Pater aut voluit, aut jussit. Denique unum Deum esse tam patrem, quam filium, Esaias in illo exemplo, quod superius posuimus, ostendit, cum diceret: Adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est; et non est alius Deus praeter te. Sed et alio loco similiter ait: Sic dicit Deus rex Israel; et qui eruit eum Deus aeternus: Ego primus, 6.0539C| et ego novissimus; et praeter me non est Deus. Cum duas Personas proposuisset, Dei regis, id est, Christi; et Dei Patris, qui eum post passionem ab inferis excitavit, sicut ostendisse diximus Oseam prophetam, qui ait: Et de manu inferorum eruam eum: tamen ad utramque Personam referens, intulit, Et 6.0540A| praeter me non est Deus, cum posset dicere praeter nos: sed fas non erat plurali numero separationem tantae necessitudinis fieri. Unus est enim solus, liber, Deus summus, carens origine, quia ipse est origo rerum; et in eo simul et Filius, et omnia continentur. Quapropter cum mens et voluntas alterius in altero sit, vel potius una in utroque, merito unus Deus uterque appellatur, quia quidquid est in Patre, ad Filium transfluit, et quidquid in Filio, a Patre descendit. Non potest igitur ille summus, ac singularis Deus nisi per Filium coli. Qui solum Patrem se colere putat, sicut Filium non colit, ita ne Patrem quidem. Qui autem Filium suscipit, et nomen ejus gerit, is vero cum Filio simul et Patrem colit, quoniam legatus, et nuntius, et sacerdos summi Patris est Filius. Hic templi maximi janua est, hic lucis via, hic dux salutis, hic ostium 6.0540B| vitae.

CAPUT XXX. De Haeresibus et Superstitionibus vitandis, et quae sit sola et vera Ecclesia Catholica.

Sed quoniam multae haereses extiterunt, et instinctibus daemonum populus Dei scissus est: determinanda est nobis veritas breviter, et in suo proprio domicilio collocanda; ut si quis aquam vitae cupiet haurire, non ad detritos lacus deferatur, qui non habent venam, sed uberrimum Dei noverit fontem, quo irrigatus perenni luce potiatur. Ante omnia scire nos convenit, et ipsum, et legatos ejus praedixisse, quod plurimae sectae et haereses haberent existere, quae concordiam sancti corporis rumperent, ac monuisse, ut summa 6.0540C| prudentia caveremus, ne quando in laqueos et fraudes illius adversarii nostri, cum quo nos Deus luctari voluit, incideremus. Tum dedisse certa mandata, quae in perpetuum custodire deberemus: quorum plerique immemores, deserto itinere coelesti, vias sibi devias per anfractus et praecipitia condiderunt; per 6.0541A| quas partem plebis incautam et simplicem, ad tenebras mortemque deducerent: quod quatenus acciderit, exponam. Fuerunt quidam nostrorum vel minus stabilita fide, 6.0541A| vel minus docti, vel minus cauti, qui discidium facerent unitatis, et Ecclesiam dissiparent. Sed ii, quorum fides fuit lubrica, cum Deum nosse se et colere simularent, augendis opibus et honori studentes, affectabant maximum sacerdotium, et a potioribus victi, secedere cum suffragatoribus suis maluerunt, quam eos ferre praepositos, quibus concupierant ipsi ante praeponi.
Quidam vero non satis coelestibus litteris eruditi, cum veritatis accusatoribus respondere non possent, objicientibus vel impossibile, vel incongruens esse, ut Deus in uterum mulieris includeretur, nec coelestem illam majestatem ad tantam infirmitatem potuisse 6.0541B| deduci, ut hominibus contemptui, derisui, contumeliae et ludibrio esset, postremo etiam cruciamenta 6.0542A| perferret, atque excecrabili patibulo figeretur: quae omnia cum neque ingenio, neque doctrina defendere ac refutare possent (nec enim vim rationemque penitus pervidebant), depravati sunt ab itinere recto et coelestes litteras corruperunt, ut novam sibi doctrinam sine ulla radice ac stabilitate componerent. Nonnulli autem falsorum prophetarum vaticinio illecti, de quibus, et veri prophetae, et ipse praedixerat, exciderunt a doctrina Dei, et traditionem veram reliquerunt. Sed illi omnes daemoniacis fraudibus irretiti, quas prospicere et cavere debuerant, divinum nomen et cultum per imprudentiam perdideruat. Cum enim Phryges, aut Novatiani, aut Valentiniani, aut Marcionitae, aut Anthropiani, aut Ariani, seu quilibet alii nominantur, christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso, humana et externa vocabula induerunt. 6.0542B| Sola igitur catholica Ecclesia est, quae verum cultum retinet.
6.0543A| Hic est fons veritatis, hoc domicilium fidei, 6.0543A| hoc templum Dei, quo si quis non intraverit, vel a quo si quis exiverit, a spe vitae ac salutis aeternae alienus est. Neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri. Agitur enim de vita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extincta erit. Sed tamen quia singuli quique coetus haereticorum se potissimum Christianos, et suam esse Catholicam Ecclesiam putant, sciendum est illam esse veram, in 6.0544A| qua est confessio et poenitentia, quae peccata et vulnera, quibus subjecta est imbecillitas carnis, salubriter curat. Haec interim paucis admonendi gratia retuli, ne quis errorem fugere cupiens, majori implicetur errore, dum penetrale veritatis ignorat. Postea plenius et uberius contra omnes mendaciorum sectas proprio separatoque opere pugnabimus. Sequitur, ut, quoniam satis de religione vera et sapientia locuti sumus, in proximo libro de justitia disseramus.

Quotation analysis