II | IV |
Migne Patrologia Latina Tomus VI
Divinarum institutionum liber III (Lactantius), J. P. Migne cc_id: cps_2.Lactan.DiInLiI3, cc_idno: 6809
CAPUT PRIMUM. Veritatis collatio cum eloquentia; cur eam non sunt assecuti philosophi: de stylo simplici Scripturarum.
¶
- Vellem mihi, quando veritas in obscuro latere adhuc existimatur, vel errore atque imperitia vulgi, variis et ineptis superstitionibus servientis, vel philosophis pravitate ingeniorum turbantibus eam potius quam illustrantibus, etsi non qualis in Marco Tullio 6.0347D| fuit, quia praecipua et admirabilis fuit, aliquam tamen proximam eloquentiae contingere facultatem; ut 6.0348C| quantum veritas vi sua propria valet, tantum ingenii quoque viribus nixa, exereret se aliquando, et discussis convictisque tam publicis, quam eorum, qui sapientes putantur erroribus, humano generi clarissimum lumen inferret. Quod quidem duabus ex causis fieri vellem: vel quod magis possent credere homines ornatae veritati, qui etiam mendacio credunt, capti orationis ornatu, lenocinioque verborum; vel certe, ut ipsi philosophi suis armis potissimum, quibus 6.0348D| placere sibi et confidere solent, opprimerentur a nobis.
- 6.0349A| Sed quoniam Deus hanc voluit rei esse naturam, ut simplex 6.0349A| et nuda veritas esset luculentior, quia satis ornata per se est, ideoque ornamentis extrinsecus additis fucata corrumpitur, mendacium vero specie placeret aliena, quia per se corruptum vanescit ac diffluit, nisi ornatu aliunde quaesito circumlitum fuerit ac politum: aequo animo fero, ingenium mihi mediocre fuisse concessum. Verum ego non eloquentiae, sed veritatis fiducia suscepi hoc opus, fortasse majus quam ut possit meis viribus sustineri: quod tamen, etiamsi ego defecerim, Deo (cujus est hoc munus) adjuvante, veritas ipsa complebit. Etenim cum sciam maximos quoque oratores a causidicis mediocribus saepe victos, quod tanta est potentia veritatis, ut seipsam, quamvis in rebus exiguis, sua claritate defendat: 6.0349B| cur hanc ego in maxima causa, ab ingeniosis quidem illis ac disertis viris, sed tamen falsa dicentibus, oppressum iri putem? ac non illa, si minus oratione nostra, quae de tenui fonte admodum exilis emanat, lumine tamen suo clara et illustris appareat? Nec si philosophi doctrina litterarum mirabiles extiterunt, ego etiam illis scientiam veri cognitionemque concesserim, quam nemo cogitando, aut disputando assequi potest. Ne que ego nunc reprehendo 6.0350A| eorum studium, qui veritatem scire voluerunt, quia naturam hominis Deus veri adipiscendi cupientissimam fecit: sed id arguo, id revinco, quod honestam illorum et optimam voluntatem non sit secutus effectus; quia neque quid esset verum ipsum sciebant, neque quomodo, aut ubi, aut qua mente quaerendum. Ita dum succurrere humanis erroribus cupiunt, ipsi se in plagas, et errores maximos induxerunt. Ad hoc igitur me opus coarguendi philosophiam, susceptae materiae ordo ipse deduxit.
- Nam cum error omnis, aut ex religione falsa oriatur, aut ex sapientia, in eo convincendo necesse est utrumque subvertere. Cum enim sit nobis divinis litteris traditum, cogitationes philosophorum stultas esse, id ipsum re et argumentis docendum est: ne 6.0350B| quis honesto sapientiae nomine inductus, aut inanis eloquentiae splendore deceptus, humanis malit quam divinis credere; quae quidem tradita sunt breviter ac nude. Nec enim decebat aliter, ut cum Deus ad hominem loqueretur, argumentis assereret suas voces, tanquam fides ei non haberetur: sed, ut oportuit, est locutus, quasi rerum omnium maximus judex, cujus est non argumentari, sed pronuntiare. Verum ipse, ut Deus. Nos autem, cum ad res singulas 6.0351A| testimonia divinae vocis habeamus, profecto monstrabimus, 6.0351A| quanto certioribus argumentis possint vera defendi, cum etiam falso sic defendantur, ut vera soleant videri. Quare non est, quod philosophis tantum honoris habeamus, aut eorum eloquentiam pertimescamus. Loqui enim bene potuerunt, ut homines eruditi, vere autem loqui, nullo modo, quia veritatem non didicerant ab eo, qui ejus potens esset. Nec sane magnum aliquid efficiemus, quod illos ignorantiae redarguemus, quam ipsi saepissime confitentur in eo solo, quoniam his non creditur, in quo solo credi debuit; conabor ostendere, nunquam illos tam veridicos fuisse, quam cum sententiam de sua ignoratione dixerunt.
CAPUT II. De philosophia, et quam inanis fuerit ejus in exponenda veritate occupatio.
- Nunc quoniam duobus prioribus libris religionum falsitas demonstrata est, nec non origo ipsa totius erroris exposita: hujus libri munus est philosophiam quoque ostendere, quam inanis et falsa sit; ut, omni errore sublato, veritas patefacta clarescat. Ordiamur itaque a communi philosophiae nomine, ut ipso capite 6.0352A| destructo, facilior nobis aditus pateat ad excidendum omne corpus: si tamen potest corpus vocari, cujus partes ac membra discordent, nec ulla compage inter se cohaereant, sed quasi disjecta et dissipata, palpitare potius, quam vivere videantur. Philosophia est (ut nomen indicat, ipsique definiunt) studium sapientiae. Unde igitur probem magis philosophiam non esse sapientiam, quam ex ipsius nominis significatione? Qui enim sapientiae studet, utique nondum sapit, sed ut sapere possit studet. In caeteris artibus, studium quid efficiat, et quo tendat, apparet. Quas cum discendo aliquis assecutus est, jam non studiosus artificii, sed artifex nominatur. At enim verecundiae causa studiosos se sapientiae, non sapientes vocaverunt. Immo vero Pythagoras, qui hoc primus 6.0352B| nomen invenit, cum paulo plus saperet, quam illi priores, qui se sapientes putaverunt, intellexit nullo humano studio posse ad sapientiam perveniri, et ideo non oportere, incomprehensae atque imperfectae rei perfectum nomen imponi. Itaque cum ab eo quaereretur, quemnam se profiteretur, respondit: philosophum, id est, quaesitorem sapientiae. Si ergo philosophia sapientiam quaerit, nec ipsa sapientia est; quia necesse est aliud esse, quod quaerit; aliud, 6.0353A| quod quaeritur: nec quaesitio ipsa recta est, 6.0353A| quia nihil potest invenire.
- Ego vero ne studiosos quidem sapientiae philosophos esse concesserim, quia illo studio ad sapientiam non pervenitur. Nam si facultas inveniendae veritatis huic studio subjaceret, et si esset id studium tamquam iter ad sapientiam, aliquando esset inventa. Cum vero tot temporibus, tot ingeniis in ejus inquisitione contritis non sit comprehensa, apparet nullam esse ibi sapientiam. Non ergo sapientiae student, qui philosophantur: sed ipsi studere se putant; quia illud quod quaerunt, ubi, aut quale sit nesciunt. Sive ergo sapientiae student, sive non student, sapientes non sunt; quia nunquam reperiri potest, quod aut non recte quaeritur, aut omnino non quaeritur. Videamus tamen id 6.0353B| ipsum, possit ne hoc studio reperiri aliquid, an nihil.
CAPUT III. Philosophia quibus rebus constet; et quis fuerit Academicae sectae auctor primarius.
- Duabus rebus videtur philosophia constare, scientia et opinatione, nec ulla alia re. Scientia ab ingenio venire non potest, ne cogitatione comprehendi; quia in seipso habere propriam scientiam, non hominis, sed Dei est. Mortalis autem natura non capit scientiam, nisi quae veniat extrinsecus. Idcirco enim oculos, et aures, et caeteros sensus patefecit in corpore divina solertia, ut per eos aditus scientia permanaret ad mentem. Nam causas naturalium rerum disquirere, aut scire velle: sol utrumne tantus, quantus videtur, an multis partibus major sit, quam omnis 6.0354B| haec terra; item, luna globosa sit, an concava; et stellae utrumne adhaereant coelo, an per aerem libero 6.0355A| cursu ferantur; coelum ipsum qua magnitudine, qua materia constet, utrum quietum sit et immobile, an incredibili celeritate volvatur; quanta sit terrae crassitudo, 6.0355A| aut quibus fundamentis librata et suspensa sit. Haec, inquam, disputando, et conjecturis velle comprehendere, tale est profecto, quale si disserere velimus, qualem esse arbitremur cujuspiam remotissimae gentis urbem, quam nunquam vidimus, cujusque nihil aliud quam nomen audivimus. Si nobis in ea re scientiam vindicemus, quae non potest sciri, nonne insanire videamur, qui id affirmare audeamus, in quo revinci possimus? Quanto magis, qui naturalia, quae sciri ab homine non possunt, scire se putant, furiosi dementesque sunt judicandi. Recte ergo Socrates, et eum secuti Academici scientiam 6.0355B| sustulerunt, quae non disputantis, sed divinantis est. Superest, ut opinatio in philosophia sola sit. Nam unde abest scientia, id totum possidet opinatio. Id enim opinatur quisque, quod nescit. Illi autem, qui de rebus naturalibus disputant, opinantur ita esse, ut disputant. Nesciunt igitur veritatem; quoniam scientia, certi est, opinatio, incerti.
- Redeamus ad illud superius exemplum. Age, opinemur de statu et qualitate urbis illius, quae nobis rebus omnibus praeter nomen ignota est. Verisimile est, in plano sitam, lapideis moenibus, aedificiis sublimibus, viis pluribus, magnificis ornatisque delubris. Describamus, si placet, mores habitumque civium. 6.0355C| Sed cum haec dixerimus, alius contraria disputabit; 6.0356A| et cum hic quoque peroraverit, surget et tertius, et alii deinceps, et opiniabuntur multo disparia, quam nos sumus opinati. Quid ergo erit ex omnibus verius? fortasse nihil. At omnia sunt dicta, quae in rerum naturam cadunt; ut necesse sit aliquid eorum esse verum. At nescietur, quis verum dixerit. Potest fieri, ut omnes ex parte aliqua erraverint, ex parte attigerint veritatem. Stulti ergo sumus, si hoc disputatione quaeramus; potest enim supervenire aliquis, qui opiniones nostras derideat, nosque pro insanis habeat, qui velimus id, quod nescimus, quale sit, opinari. Verum non opus est longe posita conquirere, unde nemo fortasse veniat, qui nos redarguat. Age, opinemur, quid nunc in foro geratur, quid in curia; longum est id quoque: dicamus, 6.0356B| interposito uno pariete quid fiat; nemo potest id scire, nisi qui audiverit, aut viderit. Nullus igitur audet id dicere, quia statim non verbis, sed re ipsa praesenti refutabitur. Atqui hoc idem faciunt philosophi, qui disputant in coelo quid agatur: sed eo se id impune facere arbitrantur, quia nullus existit, qui errores eorum coarguat. Quod si existimarent descensurum esse aliquem, qui eos delirare ac mentiri doceret, nunquam quidquam de iis rebus. quas scire non possunt, disputarent. Nec tamen ideo felicior putanda est eorum impudentia et audacia, quia non redarguuntur: redarguit enim Deus, cui soli veritas nota est, licet connivere videatur, eamque hominum sapientiam pro summa stultitia computat.
CAPUT IV. Scientiam a Socrate, opinationem a Zenone esse sublatam.
- Recte igitur Zeno ac Stoici opinationem repudiarunt. Opinari enim te scire, 6.0357A| quod nescias, non est sapientis, sed temerarii potius, ac stulti. Ergo si neque sciri quidquam potest, ut Socrates docuit, nec opinari oportet ut Zeno, tota philosophia sublata est. Quid, quod non tantum ab his duobus evertitur, qui philosophiae principes fuerunt, sed ab omnibus; ut jam videatur, jampridem suis armis esse confecta. In multas sectas philosophia divisa est; et omnes varia sentiunt. In qua ponimus veritatem? in omnibus certe non potest. Designemus quamlibet: nempe 6.0357B| in caeteris omnibus sapientia non erit. Transeamus ad singulas: eodem modo, quidquid uni dabimus, caeteris auferemus. Unaquaeque enim secta omnes alias evertit, ut se suaque confirmet; nec ulli alteri sapere concedit, ne se desipere fateatur: sed sicut alias tollit, sic ipsa quoque ab aliis tollitur omnibus. Nihilominus enim philosophi sunt, qui eam stultitiae accusant. Quamcumque laudaveris, veramque dixeris, a philosophis vituperatur, ut falsa. Credemusne igitur uni sese suamque doctrinam laudanti, an multis unius alterius ignorantiam culpantibus? Rectius sit necesse est, quod plurimi sentiunt, quam quod unus. Nemo enim potest de se recte judicare, quod nobilis poeta testatur. Ita enim comparatam 6.0357C| esse hominum naturam omnium, aliena ut melius videant, et dijudicent quam sua. Cum igitur omnia 6.0358A| incerta sint, aut omnibus credendum est, aut nemini: si nemini, sapientes ergo non sunt, quia singuli diversa affirmantes, sapientes esse se putant: si omnibus, aeque non sunt sapientes, quia singuli ab omnibus esse negantur sapientes. Pereunt igitur universi hoc modo, et tanquam sparti illi poetarum, sic se invicem jugulant, ut nemo ex omnibus restet: quod eo fit, quia gladium habent, scutum non habent.
- Si ergo singulae sectae multarum sectarum judicio stultitiae convincuntur, omnes igitur vanae, atque inanes reperiuntur: ita seipsam philosophia consumit, et conficit. Quod cum intelligeret Arcesilas Academiae conditor, reprehensiones omnium inter se collegit, confessionemque ignorantiae clarorum philosophorum, 6.0358B| armavitque se adversus omnes. Ita constituit novam non philosophandi philosophiam. Eo igitur auctore, duo philosophiae genera esse coeperunt: unum, illud vetus, quod scientiam sibi vendicat; alterum, novum repugnans, quod eam detrahit. In his duobus generibus video dissidium, et quasi civile bellum. Sapientiam, quae detrahi non potest, in qua parte ponemus? Si natura rerum sciri potest, haec tironum caterva interibit; si non potest, veterani conficientur: si pares fuerint, nihilominus peribit dux omnium philosophia, quia detracta est; nihil enim potest sine interitu sibi esse contrarium. Si autem, ut docui, nulla potest esse in homine interna et propria scientia, ob fragilitatem conditionis humanae, 6.0358C| Arcesilae manus vincit. Sed ne ipsa quidem stabit, quia non potest omnino nihil sciri.
CAPUT V. Multarum rerum scientiam esse necessariam.
- Sunt enim multa, quae natura ipsa nos scire, et usus frequens, et vitae necessitas cogit. Itaque pereundum est, nisi scias, quae ad vitam sunt utilia, ut appetas, quae periculosa, ut fugias et vites. Praeterea multa sunt, quae usus invenit. Nam solis ac lunae varii cursus, et meatus siderum, et ratio temporum deprehensa est, et natura corporum a medicis, herbarumque vires, 6.0359A| et ab agricolis natura terrarum, nec non imbrium futurorum, ac tempestatum signa collecta sunt. Nulla denique ars est, quae non scientia constet. Debuit ergo Arcesilas, si quid 6.0359B| saperet, distinguere, quae sciri possent, quaeve nesciri. Sed si id fecisset, ipse se in populum redegisset. Nam vulgus interdum plus sapit; quia tantum, quantum opus est sapit. A quo si quaeras, utrum sciat aliquid, an nihil, dicet se scire, quae sciat, fatebitur se nescire, quae nesciat. Recte ergo aliorum sustulit disciplinas, sed non recte fundavit suam. Ignoratio enim rerum omnium non potest esse sapientia, cujus est scire proprium. Ita cum philosophos expugnaverit, ac docuerit eos nihil scire, ipse quoque nomen philosophi perdidit; quia doctrina ejus est nihil scire. Nam qui alios reprehendit, quod nesciant, ipse debet sciens esse. Cum autem nihil sciat, quae perversitas, quaeve insolentia est, ob id ipsum se philosophum constituere, propter quod caeteros tollat? Possunt enim sic respondere: Si nihil 6.0359C| nos scire convincis, et ideo non esse sapientes, quia nihil sciamus; ergone tu quidem es sapiens, quia te quoque confiteris nihil scire? Quid ergo promovit Arcesilas, nisi quod confectis omnibus philosophis, seipsum quoque eodem mucrone transfixit?
CAPUT VI. De sapientia, et Academicis et Physicis.
- Nusquam ne igitur sapientia est? Immo vero inter ipsos fuit: sed nemo vidit. Alii putaverunt, sciri posse omnia; hi sapientes utique non fuerunt; alii nihil, ne hi quidem sapientes fuerunt; illi, quia plus homini dederunt; hi, quia minus: utrisque in utramque partem modus defuit. Ubi ergo sapientia est? Ut neque te omnia scire putes, quod Dei est, neque omnia nescire, quod pecudis. Est enim aliquod medium, quod sit hominis, id est scientia cum ignoratione conjuncta et temperata. Scientia in nobis ab animo est, qui oritur e coelo; ignoratio a corpore, quod est e terra: unde nobis et cum Deo, 6.0360B| et cum animalibus est aliqua communitas. Ita quoniam ex his duobos constamus elementis, quorum alterum luce praeditum est, alterum tenebris; pars nobis data est scientiae, pars ignorantiae. Per hunc quasi pontem transire sine cadendi periculo licet; nam illi omnes, qui se in alteram partem inclinaverunt, aut dextro, aut sinistro versus ceciderunt. Utraque autem pars quomodo erraverit, dicam. Academici contra Physicos ex rebus obscuris argumentati sunt, nullam esse scientiam, et exemplis paucarum rerum incomprehensibilium contenti, amplexi sunt ignorantiam; tanquam scientiam totam sustulissent, quia in parte sustulerant. Physici contra ex iis, quae aperta sunt, argumentum trahebant, omnia sciri posse, contentique perspicuis, retinebant scientiam; 6.0360C| tanquam totam defendissent, quia ex parte defenderant. Itaque neque hi clara, neque illi obscura viderunt: sed utrique, dum solam scientiam consertis manibus vel retinent, vel eripiunt, non viderunt, in medio constitutam fore, quae illos ad sapientiam transmitteret.
- 6.0361A| Verum Arcesilas ignorantiae magister, cum Zenoni obtrectaret principi Stoicorum, ut totam philosophiam everteret, auctore Socrate, 6.0361A| suscepit hanc sententiam, ut affirmaret nihil sciri posse. Itaque coarguit existimationem philosophorum, qui putassent ingeniis suis erutam esse, atque inventam veritatem: videlicet, quia mortalis fuerat illa sapientia, paucisque ante temporibus instituta, ad summum jam incrementum pervenerat, ut jam necessario consenesceret, ac periret, repente extitit Academia, tanquam senectus philosophiae, quae illam conficeret jam deflorescentem. Recteque vidit Arcesilas, arrogantes, vel potius stultos esse, qui putent, scientiam veritatis conjectura posse comprehendi. Sed tamen falsa dicentem redarguere non potest, nisi qui scierit ante, quid sit verum: quod Arcesilas 6.0361B| veritate non cognita facere conatus, introduxit genus philosophiae ἀσύστατον quod latine instabile, sive inconstans possumus dicere. Ut enim nihil sciendum sit, aliquid sciri necesse est. Nam si omnino nihil scias, id ipsum, nihil sciri posse, tolletur. Itaque qui velut sententiae loco pronuntiat, nihil sciri, tanquam praeceptum profitetur et cognitum, ergo aliquid sciri potest.
- Huic simile est illud, quod in scholis proponi solet in asystati generis exemplum; somniasse quemdam, ne somniis crederet. Si enim crediderit, tum sequitur ut credendum non sit. Si autem non crediderit, tunc sequitur ut credendum sit. Ita si nihil sciri potest, necesse est, id ipsum sciri, quod nihil sciatur. Si autem scitur, posse nihil sciri, falsum est ergo, 6.0361C| quod dicitur, nihil posse sciri. Sic inducitur dogma sibi ipsi repugnans, seque dissolvens. Sed homo 6.0362A| versutus, caeteris philosophis voluit scientiam eripere, ut eam domi absconderet. Nam sibi illam profecto non adimit, qui aliquid affirmat, ut caeteris adimat: sed nihil agit; apparet enim, ac furem suum prodit. Quanto faceret sapientius ac verius, si exceptione facta, diceret, causas rationesque duntaxat rerum coelestium, seu naturalium, quia sunt abditae, nec sciri posse, quia nullus doceat, nec quaeri oportere, quia inveniri quaerendo non possunt. Qua exceptione interposita, et physicos admonuisset, ne quaererent ea quae modum excederent cogitationis humanae; et seipsum calumniae invidia liberasset; et nobis certe dedisset aliquid, quod sequeremur. Nunc autem cum ab illis sequendis nos retraxerit, ne velimus plus scire, quam possumus, non minus a se quoque ipso retraxit. Quis enim velit laborare, ne quidquam sciat? 6.0362B| aut ejusmodi suscipere doctrinam, ut etiam communem scientiam perdat? Quae si doctrina est, scientia constet necesse est; si non est, quis tam stultus est, ut discendum id putet, in quo aut nihil discitur aut etiam dediscitur? Quare si neque omnia sciri possunt, quod physici putaverunt, neque nihil, quod Academici, philosophia omnis extincta est.
CAPUT VII. De philosophia ethica et summo bono.
- Transeamus nunc ad alteram philosophiae partem, quam ipsi moralem vocant, in qua totius philosophiae ratio continetur; si quidem in illa physica sola oblectatio est, in hac etiam utilitas. Et quoniam in disponendo vitae statu, formandisque moribus, periculo majori peccatur, majorem diligentiam necesse est 6.0362C| adhiberi, ut sciamus quomodo nos oporteat vivere. Illic enim potest venia concedi; quia sive aliquid 6.0363A| dicunt, nihil prosunt, sive delirant, nihil nocent. Hic vero nullus dissidio, nullus errori est locus. Unum sentire omnes oportet, ipsamque philosophiam uno quasi ore praecipere; quia si quid fuerit erratum, vita omnis evertitur. In illa priori parte ut periculi minus, ita plus difficultatis est; quod obscura rerum ratio cogit diversa et varia sentire. Hic ut periculi plus, ita minus dificultatis; quod ipse usus rerum et quotidiana experimenta possunt docere, quid sit verius, et melius. Videamus ergo, utrumne consentiant, aut quid nobis afferant, quo rectius vita degatur. Non necesse est omnia circuire. unum eligamus, ac potissimum, quod est summum 6.0363A| ac 6.0364A| principale, in quo totius sapentiae cardo versatur. Epicurus summum bonum in voluptate animi esse censet; Aristippus in voluptate corporis; Callipho et Dinomachus honestatem cum voluptate junxerunt; Diodorus cum privatione doloris. Summum bonum posuit Hieronymus in non dolendo; peripatetici autem in bonis animi, et corporis, et fortunae. Herilli summum bonum est scientia; Zenonis, cum natura congruenter vivere: quorumdam stoicorum, virtutem sequi; Aristoteles in honestate ac virtute summum bonum collocavit. Hae sunt fere omnium sententiae. In tanta diversitate, quem sequimur? cui credimus? Par est in omnibus auctoritas. Si eligere possumus 6.0365A| quod est melius, jam non est philosophia nobis necessaria, quia sapientes jam sumus, qui de sapientium sententiis judicemus. Cum vero discendae sapientiae causa veniamus, 6.0365A| qui possumus judicare, qui nondum sapere coeperimus? maxime cum praesto adsit academicus, qui nos pallio retrahat, ac vetet cuiquam credere, nec tamen afferat ipse quod sequamur.
CAPUT VIII. De summo bono, et animi corporisque voluptatibus et virtute.
- Quid ergo superest, nisi ut, omissis litigatoribus furiosis ac pertinacibus, veniamus ad judicem illum, 6.0365B| scilicet datorem simplicis et quietae sapientiae? Quae non tantum formare nos, ac inducere in viam possit, verum etiam de controversiis istorum ferre sententiam. Haec nos docet, quid sit hominis verum ac summum bonum: de quo priusquam dicere incipio, illae omnes sententiae sunt refellendae, ut appareat neminem illorum fuisse sapientem. Cum de officio hominis agatur, oportet summum summi animalis bonum in eo constitui, quod commune cum caeteris animalibus esse non possit. Sed ut feris dentes, armentis cornua, volucribus pennae, propria sunt: sic homini aliquid suum debet adscribi, sine quo rationem suae conditionis amittat. Nam quod vivendi aut generandi causa datum est omnibus, est quidem bonum naturale; summum tamen non est, nisi quod 6.0365C| est unicuique generi proprium. Sapiens ergo non 6.0366A| fuit qui summum bonum credidit animi voluptatem, quoniam illa sive securitas, sive gaudium est, communis est omnibus. Aristippo ne respondendum quidem duco, quem semper in corporis voluptates ruentem, nihilque aliud quam ventri et Veneri servientem, nemini dubium est hominem non fuisse; sic enim vixit, ut nihil inter eum pecudemque distaret, nisi unum, quod loquebatur. Quod si asino, aut cani, aut sui facultas loquendi tribuatur, quaerasque ab his, quid sibi velint, cum feminas tam rabide consectantur, ut vix divelli queant, cibos etiam, potumque negligant? cur aut alios mares violenter abigant, aut ne victi quidem absistant, sed a fortioribus saepe contriti, eo magis insectentur? cur nec imbres, nec frigora pertimescant, laborem suscipiant, 6.0366B| periculum non recusent? Quid aliud respondebunt, nisi summum bonum esse corporis voluptatem? eam se appetere, ut afficiantur suavissimis sensibus; eosque esse tanti, ut assequendorum causa, nec laborem sibi ullum, nec vulnera, nec mortem ipsam recusandam putent. Ab hisne igitur praecepta vivendi petemus, qui hoc idem sentiunt, quod animae rationis expertes?
- Aiunt Cyrenaici virtutem ipsam ex eo esse laudandam, quod sit efficiens voluptatis. Verum, inquit obscoenus canis, aut sus ille lutulentus. Nam ideo cum adversario summa virium contentione depugno, ut virtus mea pariat mihi voluptatem, cujus expers sim necesse est, si victus abcessero. Ab his ergo sapere discemus, quos a pecudibus ac belluis, non sententia, 6.0366C| sed lingua discernit? Privationem doloris 6.0367A| summum bonum putare, non plane peripateticorum 6.0367A| ac stoicorum, sed clinicorum philosophorum est. Quis enim non intelligat ab aegrotis et in aliquo dolore positis esse hoc disputatum? Quid tam ridiculum, quam id habere pro summo bono, quod medicus possit dare? Dolendum est ergo, ut fruamur bono, et quidem graviter ac saepe, ut sit postea, non dolere, jucundius. Miserrimus est igitur, qui nunquam doluit; quia bono caret: quem nos felicissimum putabamus, quia malo caruit. Ab hac vanitate non longe abfuit, qui, omnino nihil dolere, summum bonum dixit. Nam praeter quod omne animal doloris est fugiens, quis potest sibi hoc bonum praestare, quod nobis ut eveniat, nihil aliud possumus quam optare? Summum autem bonum non potest efficere 6.0367B| quemquam beatum, nisi semper fuerit in ipsius potestate: hoc autem non virtus homini, non doctrina, non labor, sed natura ipsa cunctis animantibus praestat. Qui voluptatem cum honestate junxerunt, communionem hanc effugere voluerunt, sed effecerunt repugnans bonum; quoniam qui voluptati deditus est, honestate careat necesse est, qui honestati studet, voluptate.
- Peripateticorum bonum nimium multiplex, et exceptis animi bonis, quae ipsa quae sint, magna contentio est, commune cum belluis potest videri. Nam corporis bona, id est, incolumitas, indolentia, valetudo, non minus sunt mutis, quam homini necessaria; ac nescio an etiam magis, quia homo et medelis, et ministeriis sublevari potest, muta non 6.0367C| possunt. Item, quae appellant fortunae bona; nam sicut homini opibus ad vitam tuendam, ita illis 6.0368A| praeda et pabulis opus est. Ita inducendo bonum, quod non sit in hominis potestate, totum hominem alienae ditioni subjugarunt. Audianeus etiam Zenonem; nam is interdum virtutem somniat. Summum, inquit, est bonum, cum natura consentanee vivere. Belluarum igitur nobis more vivendum est. Nam quae abesse debent ab homine, in iis omnia deprehenduntur: voluptates appetunt, metuunt, fallunt, insidiantur, occidunt; et, quod ad rem maxime attinet, Deum nesciunt. Quid ergo me docet, ut vivam secundum naturam, quae ipsa in deterius prona est, et quibusdam blandimentis lenioribus in vitia praecipitat? Vel si aliam mutorum, aliam hominis dicit esse naturam, quod homo ad virtutem sit genitus, nonnihil dicit: sed tamen non erit definitio summi boni; quia 6.0368B| nullum est animal, quod non secundum naturam suam vivat.
- Qui scientiam summum bonum fecit, aliquid homini proprium dedit: sed scientiam alterius rei gratia homines appetunt, non propter ipsam. Quis enim scire contentus est, non expetens aliquem fructum scientiae? Artes ideo discuntur, ut exerceantur: exercentur autem, vel ad subsidia vitae, vel ad voluptatem, vel ad gloriam. Non est igitur summum bonum, quod non propter se expetitur. Quid ergo interest utrum scientiam summum bonum putemus, an illa ipsa, quae scientia ex se parit, id est, victum, gloriam, voluptatem? quae non sunt homini propria, et ideo ne summa quidem bona. Nam voluptatis et victus appetentia non homini solum, sed etiam mutis inest. Quid cupiditas 6.0368C| gloriae? nonne in equis deprehenditur, cum victores exultant, victi dolent?
6.0369A| Tantus 6.0369A| amor laudum, tantae est victoria curae. Nec immerito summus poeta experiendum esse ait, Et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. Quod si ea, quae parit scientia, communia sunt cum aliis animalibus, non est ergo summum bonum scientia. Praeterea non mediocre hujus definitionis est vitium quod scientia nuda ponitur. Incipient enim beati omnes videri, qui artem aliquam scierint, immo vero qui et res malas scierint; ut tam beatus sit, qui venena didicerit temperare, quam qui mederi. Quaero igitur, ad quam rem scientia referenda sit? Si ad causas rerum naturalium, quae beatitudo erit mihi proposita, si sciero unde Nilus oriatur, vel quidquid de coelo physici delirant? Quid, quod earum 6.0369B| rerum non est scientia, sed opinatio, quae pro ingeniis varia est. Restat ut scientia bonorum ac malorum summum bonum sit. Cur ergo scientiam maluit, quam ipsam sapientiam summum bonum dicere, cum sit utriusque significatio et vis eadem? Nemo tamen usque adhuc summum bonum dixit esse sapientiam, quod melius dici potuit. Nam scientia parum est ad bonum suscipiendum, malumque fugiendum nisi accedat et virtus. Multi enim philosophorum, cum de bonis, malisque dissererent, aliter tamen, quam loquebantur, natura cogente, vixerunt, quia virtute caruerunt. Virtus autem cum scientia conjucta est sapientia.
- Superest ut eos etiam refellamus qui virtutem ipsam summum bonum putaverunt, in qua opinione etiam M. Tullius fuit; in quo multum inconsiderati 6.0369C| fuerunt. Non enim virtus ipsa est summum bonum, sed effectrix et mater est summi boni; quoniam perveniri ad illud sine virtute non potest. Utrumque intellectu est facile. Quaero enim, utrumne ad praeclarum 6.0370A| illud bonum facile perveniri putent, an cum difficultate ac labore? Expediant acumen suum, erroremque defendant. Si facile ad illud, ac sine labore perveniri potest, summum bonum non est. Quid enim nos cruciemus, quid conficiamus, enitendo diebus et noctibus? quandoquidem tam in promptu id quod quaerimus jacet, ut illud quilibet sine ulla contentione animi comprehendat. Sed si commune quoque ac mediocre quodlibet bonum non nisi labore assequimur quoniam bonorum natura in arduo posita est, malorum in praecipiti, summo igitur labore summum bonum assequi necesse est. Quod si verissimum est, ergo altera virtute opus est, ut perveniamus ad eam virtutem quae dicitur summum bonum; quod est incongruens, et absurdum, ut virtus per seipsam perveniat 6.0370B| ad seipsam. Si non potest ad ullum bonum nisi per laborem perveniri, apparet virtutem esse, per quam perveniatur; quoniam in suscipiendis perferendisque laboribus, vis officiumque virtutis est.
- Ergo summum bonum non potest esse id, per quod necesse est ad aliud perveniri. Sed illi, cum ignorarent quid efficeret virtus, aut quo tenderet, honestius autem nihil reperirent, substiterunt in ipsius virtutis nomine, quam nullo proposito emolumento, appetendam esse dixerunt, et bonum sibi constituerunt, quod bono indigeret. Aristoteles ab iis non longe recessit, qui virtutem cum honestate summum bonum putavit: quasi possit ulla esse virtus nisi honesta, ac non, si quid habuerit turpitudinis, virtus esse desinat. Sed vidit fieri posse, ut de virtute pravo judicio male sentiatur; et ideo existimatione hominum serviendum 6.0370C| putavit, quod qui facit, a recto bonoque discedit, quia non est in nostra potestate ut virtus pro suis meritis honestetur. Nam quid est honestas, nisi honor perpetuus ad aliquem secundo populi rumore delatus? 6.0371A| Quid ergo fiet, si errore ac pravitate hominum, mala existimatio subsequatur? abjiciemusne virtutem, quia flagitiosa et turpis ab insipientibus judicetur? Quae quoniam invidia premi, ac vexari potest, ut sit ipsa 6.0371A| proprium ac perpetuum bonum, nullo extrinsecus adjumento indigere debet, quin suis per se viribus nitatur, et constet. Itaque nec ullum ei ab homine bonum sperandum est, nec ullum malum recusandum.
CAPUT IX. De summo bono, et de cultu veri Dei; atque Anaxagorae refutatio.
- Venio nunc ad verae sapientiae summum bonum, cujus natura hoc modo determinanda est. Primum, ut solius hominis sit, nec cadat in ullum aliud animal; 6.0371B| deinde, ut solius animi, nec communicari possit cum corpore; postremo, ut non possit cuiquam sine scientia et virtute contingere. Quae circumscriptio illas omnes sententias excludit, ac solvit; eorum enim quae dixerunt, nihil tale est. Dicam nunc, quid sit; ut doceam (quod institui) philosophos omnes caecos atque insipientes fuisse qui, quod esset homini summum bonum constitutum, nec videre, nec intelligere, nec suspicari aliquando potuerunt. Anaxagoras, cum ab eo quaereretur cujus rei causa natus esset, respondit, coeli ac solis videndi. Hanc vocem admirantur omnes ac philosopho dignam judicant. At ego hunc puto non invenientem quid responderet, effudisse hoc passim, ne taceret. Quod quidem secum, si sapiens 6.0371C| fuisset, commentatum et meditatum habere debuit: 6.0372A| quia si quis rationem sui nesciat, nec homo sit quidem. Sed putemus non ex tempore dictum illud effusum. Videamus, in tribus verbis quot et quanta peccaverit. Primum, quod omne hominis officium in solis oculis posuit, nihil ad mentem referens, sed ad corpus omnia. Quid si caecus fuerit, officiumne hominis amittet, quod fieri sine occasu animae non potest? Quid caeterae corporis partes? num carebunt suis quaeque muneribus? Quid, quod plus est in auribus, quam in oculis situm; quoniam et doctrina, et sapientia percipi auribus solis potest, oculis solis non potest. Coeli ac solis videndi causa natus es? Quis te in hoc spectaculum induxit? aut quid coelo rerumque naturae visio tua confert? Nimirum, ut hoc immensum et admirabile opus laudes. Confitere ergo 6.0372B| rerum omnium esse constitutorem Deum, qui te in hunc mundum, quasi testem laudatoremque tanti sui operis induxit. Magnum esse credis videre coelum ac solem: cur ergo gratias non agis ei, qui hujus beneficii auctor est? cur non ipsius virtutem, providentiam, potestatem metiris animo, cujus opera miraris? Etenim necesse est, ut multo mirabilior sit qui mirabilia perfecit. Si te quispiam vocasset ad coenam, in eaque optime acceptus esses, num sanus viderere si pluris faceres ipsam voluptatem, quam voluptatis auctorem? Adeo philosophi ad corpus omnia referunt, nihil prorsus ad mentem; nec vident amplius quam quod sub oculos venit. Atqui, remotis omnibus officiis corporis, in sola mente ponenda est hominis ratio. Non ergo ideo nascimur, ut ea, quae 6.0372C| sunt facta, videamus, sed ut ipsum factorem rerum 6.0373A| omnium contemplemur, id est, mente cernamus. Quare si quis hominem, qui vere sapiat, 6.0373A| interroget, cujus rei gratia natus sit, respondebit intrepidus ac paratus, colendi se Dei gratia natum, qui nos ideo generavit, ut ei serviamus. Servire autem Deo, nihil aliud est, quam bonis operibus tueri et conservare justitiam. Sed ille, ut homo divinarum rerum imperitus, rem maximam redegit ad minimum, duo sola deligendo, quae sibi diceret intuenda. Quod si natum se esse dixisset, ut mundum intueretur, quanquam omnia comprehenderet, ac majori uteretur sono, tamen non implesset hominis officium: quia quanto pluris est anima quam corpus, tanto pluris est Deus, quam mundus, quia mundum Deus fecit et regit. Non ergo mundus oculis, quia utrumque est corpus, sed Deus 6.0373B| animo contemplandus est: quia Deus, ut est ipse immortalis, sic animum voluit esse sempiternum. Dei autem contemplatio est, venerari et colere communem parentem generis humani. Quod si a philosophis abfuit, projectique in terram fuerunt divina ignorando, existimandus est Anaxagoras, ad quae videnda natum se esse dixit, nec coelum vidisse, nec solem. Expedita est igitur hominis ratio, si sapiat: cujus propria est humanitas. Nam ipsa humanitas quid est, nisi justitia? quid est justitia, nisi pietas? pietas autem nihil aliud est, quam Dei parentis agnitio.
CAPUT X. Proprium hominis est Deum cognoscere et colere.
- Summum igitur hominis bonum in sola religione est; nam caetera, etiam quae putantur esse homini propria, in caeteris quoque animalibus reperiuntur. Cum enim suas voces propriis inter se notis discernunt atque dignoscunt, colloqui videntur; ridendi quoque ratio apparet in his aliqua, cum demulsis auribus, contractoque rictu, et oculis in lasciviam resolutis, aut homini alludunt, aut suis quisque conjugibus ac foetibus propriis. Nonne aliquid amori mutuo et indulgentiae simile impartiunt? Jam illa quae sibi prospiciunt in futurum, et cibos reponunt, habent utique providentiam. Rationis quoque signa in multis deprehenduntur. Nam quando utilia sibi appetunt, 6.0374B| mala cavent, pericula vitant, latibula sibi parant in plures exitus dispatentia, profecto aliquid intelligunt. Potest aliquis negare illis inesse rationem, cum hominem ipsum saepe deludant? Nam quibus generandi mellis officium est, cum assignatas incolunt sedes, castra muniunt, domicilia inenarrabili arte componunt, regi suo serviunt; nescio an non in his perfecta sit prudentia. Incertum est igitur, utrumne illa, quae homini tribuuntur, communia sint cum aliis viventibus: religionis certe sunt expertia. Equidem sic arbitror, universis animalibus datam esse rationem, sed mutis tantummodo ad vitam tuendam, homini 6.0375A| etiam ad propagandam. 6.0375A| Et quia in homine ipsa ratio perfecta est, sapientia nominatur: quae in hoc eximium facit hominem, quod soli datum est intelligere divina. Qua de re Ciceronis vera est sententia. « Ex tot, inquit, generibus nullum est animal praeter hominem, quod habeat notitiam aliquam Dei; ipsisque in hominibus nulla gens est, neque tam immansueta, neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret qualem Deum haberi deceat, tamen habendum sciat. » Ex quo efficitur, ut is agnoscat Deum, qui, unde ortus sit, quasi recordetur. Qui ergo philosophi volunt animos omni metu liberare, tollunt etiam religionem, et orbant hominem suo proprio ac singulari bono, quod est a recte vivendo, atque ab omni humanitate disjunctum: quia Deus, ut cuncta 6.0375B| viventia subjecit homini, sic ipsum hominem sibi. Nam quid est, cur iidem ipsi disputent, eo dirigendam esse mentem, quo vultus erectus est? Si enim nobis in coelum spectandum est, ad nihil aliud utique quam ob religionem. Si religio tollitur, nulla nobis ratio cum coelo est. Itaque aut eo est spectandum, aut in terram procumbendum. In terram procumbere ne si velimus quidem possumus, quorum status rectus est. In coelum igitur spectandum est, quo natura corporis provocat. Quod si constat esse faciendum, aut ideo est faciendum, ut religioni serviamus, aut ideo, ut rationem rerum coelestium cognoscamus. Sed rationem rerum coelestium cognoscere 6.0376A| nullo modo possumus: quia nihil ejusmodi potest cogitando inveniri, sicut supra docui. Religioni ergo serviendum est quam qui non suscipit, ipse se prosternit in terram, et vitam pecudum secutus, humanitate se abdicat. Sapientiores ergo imperiti, qui etiam si errant in religione deligenda, tamen naturae suae conditionisque meminerunt.
CAPUT XI. De religione, sapientia, ac summo bono.
- Constat igitur, totius humani generis consensu, religionem suscipi oportere: sed quomodo in ea erretur explicandum est. Naturam hominis hanc Deus esse voluit, ut duarum rerum cupidus et appetens esset, religionis et sapientiae. Sed homines ideo falluntur, 6.0376B| quod aut religionem suscipiunt, omissa sapientia, aut sapientiae soli student, omissa religione, cum alterum sine altero esse non possit verum. Cadunt ergo ad multiplices religiones, sed ideo falsas, quia sapientiam reliquerunt, quae illos docere poterat deos multos esse non posse: aut student sapientiae, sed ideo falsae, quia religionem summi Dei omiserunt, qui eos ad veri scientiam potuit erudire. Sic homines, qui alterutrum suscipiunt, viam deviam, maximisque erroribus plenam sequuntur, quoniam in his duobus inseparabiliter connexis, et officium hominis, et veritas omnis inclusa est. Miror itaque nullum omnino philosophorum extitisse, qui sedem, 6.0377A| ac domicilium summi boni reperiret. Potuerunt enim sic quaerere. Quodcumque est summum bonum, necesse est omnibus esse propositum. Voluptas est, quae appetitur a cunctis: sed haec et communis est cum belluis, 6.0377A| et honesti vim non habet, et satietatem affert, et nimia nocet, et processu minuitur aetatis, et multis non contingit; nam qui opibus carent, quorum major est numerus, etiam voluptate careant necesse est. Non est igitur summum bonum, sed ne bonum quidem voluptas. Quid divitiae? Multo magis. Nam et paucioribus, et plerumque casu, et inertibus saepe, et nonnumquam scelere contingunt, et optantur ab iis qui eas jam tenent. Quid regnum ipsum? Ne id quidem. Non enim cuncti homines regnare possunt; et necesse est universos summi boni capaces esse.
- 6.0377B| Quaeramus igitur aliquid, quod propositum sit omnibus. Num virtus? Negari non potest, quin et bonum sit, et omnium certe bonum. Sed si beata esse non potest, quia vis et natura ejus in malorum perferentia posita est, non est profecto summum bonum. Quaeramus aliud. At nihil virtute pulchrius, nihil sapiente dignius inveniri potest. Si enim vitia ob turpitudinem fugienda sunt, virtus igitur appetenda est ob decorem. Quid ergo? Potestne fieri, ut quod bonum, quod honestum esse constat, mercede ac praemio careat, sitque tam sterile, ut nihil ex se commodi pariat? Labor ille magnus, et difficultas, et eluctatio adversus mala, quibus haec vita plena est, aliquid magni boni pariat necesse est. Id vero quid esse dicemus? 6.0378A| Num voluptatem? at nihil turpe ex honesto nasci potest. Num divitias? num potestates? at ea quidem fragilia sunt, et caduca. Num gloriam? num honorem? num memoriam nominis? at haec omnia non sunt in ipsa virtute, sed in aliorum existimatione atque arbitrio posita. Nam saepe virtus et invisa est, et malo afficitur. Debet autem id bonum, quod ex ea nascitur, ita cohaerere, ut divelli atque abstrahi nequeat; nec aliter summum bonum videri potest, quam si et proprium sit virtutis, et tale, ut neque adjici quidquam, nec detrahi possit. Quid, quod in his omnibus contemnendis virtutis officia consistunt. Nam voluptates, opes, potentias, honores, eaque omnia, quae pro bonis habentur, non concupiscere, non appetere, non amare, quod caeteri faciunt victi cupiditate, 6.0378B| id est profecto virtutis. Aliud ergo sublimius atque praeclarius efficit; nec frustra his praesentibus bonis reluctatur, nisi quod majora, et veriora desiderat: non desperemus inveniri posse, modo verset se cogitatio in omnia. Neque enim levia aut ludicra petuntur praemia.
CAPUT XII. De duplici pugna corporis et animae; atque de appetenda virtute propter vitam aeternam.
- Sed quaeritur quid sit, propter quod nascimur; quid efficiat virtus, possumus sic investigare. Duo sunt, ex quibus homo constat, animus et corpus. 6.0379A| Multa sunt propria animi, multa propria corporis, multa utrique communia, sicut est ipsa virtus: 6.0379A| quae quoties ad corpus refertur, discernendi gratia fortitudo nominatur. Quoniam igitur utrique subjacet fortitudo, utrique proposita dimicatio est, et utrique ex dimicatione victoria: corpus, quia solidum est et comprehensibile, cum solidis et comprehensibilibus confligat necesse est; animus autem, quia tenuis, et invisibilis est, cum iis congreditur hostibus, qui videri tangique non possunt. Qui sunt autem hostes animi, nisi cupiditates, vitia, peccata? quae si vicerit virtus, ac fugaverit, immaculatus erit animus, ac purus. Unde ergo colligi potest, quid efficiat animi fortitudo? Nimirum ex conjuncto, et pari, hoc est ex corporis fortitudine, quod cum in aliquam congressionem 6.0379B| certamenque venerit, quid aliud ex victoria quam vitam petit? Sive enim cum homine, sive cum bestia dimices, pro salute certatur. Ergo ut corpus vincendo id assequitur, ut non intereat: sic etiam animus, ut permaneat; et sicut corpus ab hostibus suis victum, morte mulctatur: ita superatus a vitiis animus moriatur necesse est. Quid ergo intererit inter animi corporisque dimicationem, nisi quod corpus temporalem vitam expetit, animus sempiternam? Si ergo virtus per seipsam beata non est, quoniam in perferendis (ut dixi) malis tota vis ejus est; si omnia, quae pro bonis concupiscuntur, negligit; si summus ejus gradus ad mortem patet, quandoquidem vitam, quae optatur a caeteris, saepe respuit, mortemque, quam caeteri timent, 6.0379C| fortiter suscipit; si necesse est ut aliquid ex se magni boni pariat, quia sustentati et superati usque ad mortem labores sine praemio esse non possunt; si nullum praemium, quod ea dignum sit, in terra reperitur, quandoquidem cuncta, quae fragilia sunt et 6.0380A| caduca, spernit, quid aliud restat, nisi ut coeleste aliquid efficiat, quia terrena universa contemnit, et ad altiora nitatur, quia humilia despicit? Id vero nihil aliud potest esse, quam immortalitas.
- Merito ergo philosophorum non obscurus Euclides, qui fuit conditor Megaricorum disciplinae, dissentiens a caeteris, id esse summum bonum dixit, quod simile sit, et idem semper. Intellexit profecto quae sit natura summi boni, licet id non explicaverit quid sit: id est autem immortalitas, nec aliud omnino quidquam; quia sola nec imminui, nec augeri, nec immutari potest. Seneca quoque imprudens incidit, ut fateretur, nullum esse aliud virtutis praemium, quam immortalitatem. Laudans enim virtutem in eo libro quem de immatura morte conscripsit: « Una, inquit, 6.0380B| res est virtus, quae nos immortalitate donare possit, et pares diis facere. » Sed et stoici, quos secutus est, negant sine virtute effici quemquam beatum posse. Ergo virtutis praemium beata vita est, si virtus (ut recte dictum est) beatam vitam facit. Non est igitur, ut aiunt, propter seipsam virtus expetenda, sed propter vitam beatam, quae virtutem necessario sequitur. Quod argumentum docere eos potuit, quod esset summum bonum. Haec autem vita praesens et corporalis beata esse non potest, quia malis est subjecta per corpus. Epicurus Deum beatum et incorruptum vocat, quia sempiternus est. Beatitudo enim perfecta esse debet, ut nihil sit, quod eam vexare, ac imminuere, aut immutare possit. Nec aliter quidquam existimari beatum potest, nisi fuerit incorruptum. 6.0380C| Incorruptum autem nihil est, nisi quod est immortale. Sola ergo immortalitas beata est, quia corrumpi ac dissolvi non potest. Quod si cadit in hominem virtus, quod negare nullus potest, cadit et beatitudo. Non potest enim fieri, ut sit miser, qui virtute est 6.0381A| praeditus. Si cadit beatitudo, ergo et immortalitas cadit in hominem, quae 6.0381A| beata est.
- Summum igitur bonum sola immortalitas invenitur, quae nec aliud animal, nec corpus attingit, nec potest cuiquam sine scientiae virtute, id est, sine Dei cognitione ac justitia provenire. Cujus appetitio quam vera, quam recta sit, ipsa vitae hujusce cupiditas indicat: quae licet sit temporalis, et labore plenissima, expetitur tamen ab omnibus, et optatur; hanc enim tam senes quam pueri, tam reges quam infimi, tam denique sapientes quam stulti cupiunt. Tanti est (ut Anaxagorae visum est) contemplatio coeli ac lucis ipsius, ut quascumque miserias libeat sustinere. Cum igitur laboriosa haec et brevis vita, non tantum hominum, sed etiam caeterorum animantium consensu, 6.0381B| magnum bonum esse ducatur: manifestum est eamdem summum ac perfectum fieri bonum, si et fine careat et omni malo. Denique nemo umquam extitisset, qui hanc ipsam brevem contemneret, aut subiret mortem, nisi spe vitae longioris. Nam illi, qui pro salute civium voluntariae se neci obtulerunt, sicut Thebis Menoeceus, Athenis Codrus, Romae Curtius et Mures duo, numquam mortem vitae commodis praetulissent, nisi se immortalitatem opinione civium consequi putavissent: qui tametsi nescierunt immortalitatis vitam, res tamen eos non fefellit. Si enim virtus divitias et opes ideo contemnit, quia fragiles sunt, voluptates ideo, quia breves; ergo et vitam 6.0381C| fragilem brevemque ideo contemnit, ut solidam et 6.0382A| perpetuam consequatur. Ipsa ergo cogitatio per ordinem gradiens, et universa considerans, perducit nos ad eximium illud et singulare, cujus causa nascimur bonum. Quod si fecissent philosophi; si non, quod semel apprehenderant, tueri pertinaciter maluissent: profecto pervenissent ad verum hoc, ut ostendi modo. Quod si non fuit eorum, qui coelestes animas una cum corporibus extinguunt, illi tamen, qui de immortalitate disputant animi, intelligere debuerunt; ideo propositam nobis esse virtutem, ut, perdomitis libidinibus, rerumque terrestrium cupiditate superata, purae ac victrices animae ad Deum, id est ad originem suam revertantur. Idcirco enim soli animantium ad aspectum coeli erecti sumus ut summum bonum nostrum in summo esse credamus. Ideo religionem soli 6.0382B| capimus, ut ex hoc sciamus, humanum spiritum non esse mortalem, quod Deum, qui est immortalis, et desiderat, et agnoscit.
- Igitur ex omnibus philosophis, qui aut pro summo bono scientiam, aut virtutem sunt amplexi, tenuerunt quidem viam veritatis, sed non pervenerunt ad summum. Haec enim duo sunt, quae simul efficiant illud, quod quaeritur. Scientia id praestat, ut quomodo, et quo perveniendum sit, noverimus; virtus, ut perveniamus. Alterum sine altero nihil valet, ex scientia enim virtus, ex virtute summum bonum nascitur. Beata igitur vita, quam philosophi quaesierunt semper, et quaerunt, sive in cultu deorum, sive in 6.0382C| philosophia nulla est; et ideo ab his non potuit reperiri, 6.0383A| quia summum bonum non in summo quaesierunt, sed in imo. Summum autem quid est, nisi coelum, et Deus, unde animus oritur? Imum quid est, nisi terra, unde corpus est? Itaque licet quidam philosophi summum bonum non corpori, sed animo dederint, tamen, quoniam illud ad hanc vitam retulerunt, 6.0383A| quae cum corpore terminatur, ad corpus revoluti sunt, cujus est hoc omne tempus, quod transigitur in terra. Quare non immerito summum bonum non comprehenderunt; quia quidquid ad corpus spectat, et immortalitatis est expers, imum sit necesse est. Non cadit ergo in hominem beatitudo illo modo, quo philosophi putaverunt: sed ita cadit, non ut tunc beatus sit cum vivit in corpore, quod utique, ut dissolvatur, necesse est corrumpi; sed tunc, cum anima 6.0383B| societate corporis liberata, in solo spiritu vivit. Hoc uno beati esse in hac vita possumus, si minime beati esse videamur; si fugientes illecebras voluptatum, solique virtuti servientes, in omnibus laboribus miseriisque vivamus, quae sunt exercitia, et corroboramenta virtutis; si denique asperam illam viam difficilemque teneamus, quae nobis ad beatitudinem patefacta est. Summum igitur bonum, quod beatos facit, non potest esse, nisi in ea religione, atque doctrina, cui spes immortalitatis adjuncta est.
CAPUT. XIII. De animae immortalitate, deque sapientia, philosophia et eloquentia.
- 6.0383C| Res exigere videtur hoc loco, ut quoniam docuimus 6.0384A| immortalitatem esse summum bonum, id ipsum immortalem esse animam comprobemus. Qua de re ingens inter philosophos disceptatio est, nec quidquam tamen explicare, aut probare potuerunt ii, qui verum de anima sentiebant; expertes enim hujus divinae eruditionis, nec argumenta vera, quibus vincerent, attulerunt, nec testimonia, quibus probarent. Sed oportunius hanc quaestionem tractabimus in ultimo libro, cum de vita beata nobis erit disserendum. Superest pars illa philosophiae tertia, quam vocant λογικὴν, in qua tota dialectica, et omnis loquendi ratio continetur. Hanc divina eruditio non desiderat: quia non in lingua, sed in corde sapientia est; nec interest, quali utare sermone: res enim, non verba quaeruntur. Et nos non de grammatico, aut oratore, 6.0384B| quorum scientia est, quomodo loqui deceat, sed de sapiente disserimus, cujus doctrina est, quomodo vivere oporteat. Quod si neque physica illa ratio necessaria est, neque haec logica, quia beatum facere non possunt: restat ut in sola ethica totius philosophiae vis contineatur, ad quam se, abjectis omnibus, Socrates contulisse dicitur. In qua etiam parte quoniam philosophos errasse docui, qui summum bonum, cujus capiendi gratia generati sumus, non comprehenderunt; apparet falsam et inanem esse omnem philosophiam, quia nec instruit ad justitiae munera, nec officium hominis rationemque confirmat. Sciant igitur errare se, qui philosophiam putant esse sapientiam: non trahantur auctoritate cujusquam; sed veritati 6.0384C| potius faveant, et accedant. Nullus hic temeritati 6.0385A| locus est: in aeternum stultitiae poena subeunda est, si aut persona inanis, aut opinio falsa deceperit. Homo autem, 6.0385A| qualiscumque est, si sibi credit, hoc est si homini credit (ut non dicam stultus, qui suum non videat errorem) certe arrogans est, qui sibi audeat vendicare, quod humana conditio non recipit.
- Ille ipse romanae linguae summus auctor quantum fallatur, licet ex illa sententia pervidere: qui cum in libris officiorum philosophiam nihil aliud esse dixisset, quam studium sapientiae, ipsam autem sapientiam, rerum divinarum et humanarum scientiam, tum adjecit: « Cujus studium qui vituperat, haud sane intelligo quidnam sit, quod laudandum putet. Nam si oblectatio quaeritur animi, requiesque curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui 6.0385B| semper aliquid inquirunt, quod spectet, et valeat ad bene beateque vivendum? Sive ratio constantiae virtutisque ducitur, aut haec ars est, aut nulla omnino, per quam eas assequamur. Nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium, atque in maximis rebus errantium. Si autem est aliqua disciplina virtutis, ubi ea quaeretur, cum ab isto genere discendi discesseris. » Equidem tametsi operam dederim, ut quantulamcumque discendi assequerer facultatem propter studium docendi, tamen eloquens nunquam fui; quippe qui forum ne attigerim quidem: sed necesse est, ipsa me faciat causae bonitas eloquentem; ad quam diserte copioseque defendendam scientia divinitatis, et ipsa veritas sufficit. Vellem igitur Ciceronem paulisper ab inferis surgere, ut vir 6.0385C| eloquentissimus ab homunculo non diserto doceretur, primum, quidnam sit, quod laudandum putet, qui 6.0386A| vituperat id studium, quod vocatur philosophia; deinde, neque illam esse artem, qua virtus et justitia discatur, nec aliam ullam, sicut putavit; postremo, quoniam est virtutis disciplina, ubi quaerenda sit, cum ab illo discendi genere discesseris: quod ille non audiendi discendique gratia quaerebat. A quo enim posset audire, cum sciret id nemo? Sed ut in causis facere solebat, interrogatione voluit urgere, ad confessionemque perducere; tanquam confideret responderi prorsus nihil posse, quominus philosophia esset magistra virtutis. Quod quidem in Tusculanis disputationibus aperte professus est, ad eam ipsam conversa oratione, tamquam se declamatorio dicendi genere jactaret. « O vitae philosophia dux, inquit, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum: quid 6.0386B| non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu inventrix legum, tu magistra morum ac disciplinae fuisti. » Quasi vero aliquid per se ipsa sentiret, ac non potius ille laudandus esset, qui eam tribuit. Potuit eodem modo gratias agere cibo et potui, quia sine his rebus vita constare non possit; in quibus ut sensus, ita beneficii nihil est. Atqui ut illa corporis alimenta sunt, sic animae, sapientia.
CAPUT XIV. Quod Lucretius et alii erraverunt, ac ipse Cicero, in statuenda sapientiae origine.
- Rectius itaque Lucretius, cum eum laudat, qui sapientiam primus invenit: sed hoc inepte, quod ab homine inventam putavit. Quasi vero illam alicubi 6.0386C| jacentem homo ille, quem laudabat, invenerit, tanquam tibias ad fontem, ut poetae aiunt. Quod si 6.0387A| repertorem 6.0387A| sapientiae, ut deum, laudavit; ita enim dicit:
Nemo (ut opinor) erit mortali corpore cretus. Nam si, ut ipsa petit majestas cognita rerum, Dicendum est, Deus ille fuit, Deus, inclyte Memmi: tamen non erat sic laudandus Deus, quod sapientiam invenerit, sed quod hominem fecerit, qui posset capere sapientiam. Minuit enim laudem, qui partem laudat ex toto. Sed ille, ut hominem, laudavit, qui tamen ob id ipsum deberet pro Deo haberi, quod sapere invenerit. Nam sic ait: Nonne decebit, Hunc hominem numero divum dignarier esse? Unde apparet, aut Pythagoram voluisse laudare, qui se primus, ut dixi (supra cap. 2), philosophum nominavit; 6.0387B| aut Milesium Thalem, qui de rerum natura primus traditur disputasse. Ita dum hominem quaerit 6.0388A| extollere, rem ipsam depressit. Non est enim magna, si ab homine potuit inveniri. Verum potest, ut poetae, dari venia. At ille idem perfectus orator, idem summus philosophus, et Graecos reprehendit, quorum levitatem semper accusat, et tamen sequitur; ipsam sapientiam, quam alias donum, alias inventum deorum vocat, poetice figuratam laudat in faciem. Graviter etiam queritur extitisse aliquos, qui eam vituperarent. « Quisquamne, inquit, vituperare vitae » parentem, et hoc parricidio se inquinare audeat, » et tam impie ingratus esse? »
- Nos ergo, Marce Tulli, parricidae sumus, et insuendi te judice in culeum, qui philosophiam negamus parentem esse vitae? An tu, qui adversus Deum tam impie ingratus es (non hunc cujus effigiem veneraris 6.0388B| in Capitolio sedentem, sed illum qui mundum fecit, hominemque generavit, qui sapientiam quoque 6.0389A| ipsam inter coelestia sua beneficia 6.0389A| largitus est) magistram tu virtutis, aut parentem vitae vocas, ad quam si quis accesserit, multo sit incertior necesse est, quam prius fuerit? Cujus enim virtutis? quae ipsa, ubi sita sit, adhuc philosophi non expediunt. Cujus vitae? cum ipsi doctores ante fuerint senectute ac morte confecti, quam constituerint quomodo vivi deceat. Cujus veritatis indagatricem profiteri potes? qui saepe testaris, cum tanta multitudo fueri philosophorum, sapientem tamen extitisse adhuc neminem. Quid ergo te magistra illa vitae docuit? An ut potentissimum consulem maledictis incesseres, eumque hostem patriae venenatis orationibus faceres? Sed omittamus illa, quae possunt excusari fortunae nomine. Studuisti nempe philosophiae, et quidem sic, 6.0389B| ut nullus umquam diligentius; quippe qui omnes cognoveris disciplinas, sicut ipse gloriari soles, eamque ipsam latinis litteris illustraveris, imitatoremque te Platonis ostenderis. Cedo igitur quid didiceris, aut in qua secta veritatem deprehenderis. In academia scilicet, quam secutus es, quam probasti. At haec nihil docet, nisi ut scias te nihil scire. Tui ergo te libri arguunt, quam nihil a philosophia disci possit ad vitam. Haec tua verba sunt: « Mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur, sed ad ea ipsa, quae aliqua ex parte cerni videantur, hebetes et obtusi. » Si ergo philosophia est magistra vitae, cur tibi ipse caecus, et hebes, et obtusus videbare, quem oportuit, illa docente, et sentire, et sapere, et in clarissima 6.0389C| luce versari? At quam confessus fueris philosophiae 6.0390A| veritatem, docent ad filium composita praecepta, quibus mones philosophiae quidem praecepta noscenda, vivendum autem esse civiliter.
- Quid tam repugnans dici potest? Si noscenda sunt praecepta philosophiae, ideo utique noscenda sunt ut recte sapienterque vivamus. Vel, si civiliter vivendum est, non est igitur philosophia sapientia; siquidem melius est civiliter, quam philosophice vivere. Nam si sapientia est, quae dicitur philosophia, stulte profecto vivit, qui non secundum philosophiam vivit. Si autem non stulte vivit, qui civiliter vivit, sequitur ut stulte vivat, qui philosophice vivit. Tuo itaque judicio philosophia stultitiae, inanitatisque damnata est. Idem in Consolatione, id est, in opere non joculari, hanc de philosophia sententiam tulisti: « Sed nescio 6.0390B| quis nos teneat error, aut miserabilis ignoratio veri. » Ubi est ergo philosophiae magisterium? aut quid te docuit illa vitae parens, si verum miserabiliter ignoras? Quod si haec erroris ignorationisque confessio pene invito tibi ab intimo pectore expressa est, cur non tibi verum fateris aliquando, philosophiam, quam tu nihil docentem in coelum laudibus extulisti, magistram virtutis esse non posse?
CAPUT XV. Senecae error in philosophia: et quomodo philosophorum oratio cum eorum vita pugnet.
- Eodem ductus errore Seneca (quis enim veram viam teneret, errante Cicerone? « Philosophia, inquit, 6.0390C| nihil aliud est quam recta ratio vivendi, vel 6.0391A| honeste vivendi scientia, vel ars rectae vitae agendae. 6.0391A| Non errabimus, si dixerimus philosophiam esse legem bene honesteque vivendi. Et qui dixerit illam regulam vitae, suum illi reddidit. » Hic plane non respexit ad commune philosophiae nomen, quae cum sit in plures sectas disciplinasque diffusa, nihilque habeat certi, nihil denique, de quo universi una mente ac voce consentiant, quid potest esse tam falsum, quam regulam vitae philosophiam nominari, in qua diversitas praeceptorum rectum iter impediat, et turbet? aut legem bene vivendi, cujus capita longe dissonant? aut scientiam vitae agendae, in qua nihil aliud efficitur, contraria saepe dicendo, quam ut nemo quidquam sciat? Quaero enim, utrumne academiam philosophiam putet esse, an non? Negaturum non arbitror: 6.0391B| quod si est, nihil ergo illorum cadit in philosophiam, quae omnia reddit incerta, legem abrogat, artem nullam putat, rationem subvertit, regulam depravat, scientiam funditus tollit. Falsa igitur illa omnia, quia in rem semper incertam et adhuc nihil explicantem cadere non possunt. Nulla itaque ratio, vel scientia, vel lex bene vivendi, nisi in hac unica, et vera, et coelesti sapientia constituta est, quae philosophis fuerat ignota. Nam illa terrena, quoniam falsa est, fit varia, et multiplex, sibique tota contraria est. Et sicut unus est hujus mundi constitutor et rector Deus, una veritas: ita unam esse ac simplicem sapientiam 6.0391C| necesse est, quia quidquid est verum, ac 6.0392A| bonum, id perfectum esse non potest, nisi fuerit sin gulare. Quod si philosophia vitam posset instruere, nulli alii nisi philosophi essent boni, et qui eam non didicissent, essent omnes semper mali. Cum vero innumerabiles existant, et semper exstiterint, qui sint, aut fuerint sine ulla doctrina boni, ex philosophis autem perraro fuerit, qui aliquid in vita fecerit laude dignum, quis est tandem, qui non videat, eos homines virtutis, qua ipsi egent, non esse doctores? Nam si quis in mores eorum diligenter inquirat, inveniet iracundos, cupidos, libidinosos, arrogantes, protervos, et sub obtentu sapientiae sua vitia celantes, domi facientes ea quae in scholis arguissent.
- Fortasse mentior accusandi gratia. Nonne id ipsum Tullius et fatetur, et queritur? « Quotus quisque, inquit, 6.0392B| philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo et vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam veram, non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse sibi, et decretis pareat suis? Videre licet alios tanta levitate et jactatione, ut his fuerit non didicisse melius: alios pecuniae cupidos, alios gloriae; multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio. » Nepos quoque Cornelius ad eumdem Ciceronem ita scribit: « Tantum abest, ut ego magistram esse putem vitae philosophiam, beataeque vitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistris vivendi, 6.0392C| quam plerisque, qui in ea disputanda versantur. 6.0393A| Video enim magnam partem eorum, qui in schola de pudore et continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus vivere. Item Seneca in Exhortationibus: 6.0393A| « Plerique, inquit, philosophorum tales sunt, diserti in convitium suum, quos si audias in avaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, indicium sui professos putes, adeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa; quos non aliter intueri decet, quam medicos, quorum tituli remedia habent, pyxides venena. Quosdam vero nec pudor vitiorum tenet: sed patrocinia turpitudini suae fingunt, ut etiam honeste peccare videantur. Faciet sapiens, inquit idem Seneca, etiam quae non probabit, ut etiam ad majora transitum inveniat: nec relinquet bonos mores, sed tempori 6.0393B| aptabit; et quibus alii utuntur in gloriam, aut voluptatem, utetur agendae rei causa. » Deinde paulo post: « Omnia quae luxuriosi faciunt, quaeque imperiti, faciet et sapiens, sed non eodem modo, eodemque proposito. Atqui nihil interest quo animo facias, quod fecisse vitiosum est: quia facta cernuntur, animus non videtur. »
- Aristippo Cyrenaicorum magistro cum Laide nobili scorto fuit consuetudo, quod flagitium gravis ille philosophiae doctor sic defendebat, ut diceret, multum inter se et caeteros Laidis amatores interesse, 6.0394A| quod ipse haberet Laidem, alii vero a Laide haberentur. O praeclara et imitanda bonis sapientia! Huic vero liberos in disciplinam dares, ut discerent habere meretricem? Aliquid inter se ac perditos interesse dicebat; scilicet quod illi bona sua perderent, ipse gratis luxuriaretur. In quo plane sapientior meretrix fuit, quae philosophum habuit pro lenone, ut ad se omnis juventus, doctoris exemplo et auctoritate corrupta, sine ullo pudore concurreret. Quid ergo interfuit, quo animo philosophus ad meretricem famosissimam commearet, cum eum populus et rivales sui viderent omnibus perditis nequiorem? Nec satis fuit ita vivere: sed docere etiam libidines coepit, ac mores suos de lupanari ad scholam transtulit, disserens voluptatem corporis esse summum bonum. 6.0394B| Quae doctrina execrabilis et pudenda, non in corde philosophi, sed in sinu meretricis est nata.
- Nam quid ego de Cynicis loquar? quibus in propatulo coire cum conjugibus mos fuit. Quid mirum, si a canibus, quorum vitam imitantur, etiam vocabulum nomenque traxerunt? Nullum igitur in hac disciplina magisterium virtutis est, cum etiam illi, qui honestiora praecipiunt, aut non faciant ipsi quae suadent, aut si faciunt (quod raro accidit) non disciplina eos ad rectum, sed natura perducat, quae saepius etiam indoctos impellit ad laudem.
CAPUT XVI. Quod recte docentes philosophi male vivant, teste Cicerone; unde non tam philosophiae, quam sapientiae studendum est.
- Verum cum 6.0395A| se perpetuae desidiae tradant, nullamque virtutem capessant, et omnem suam vitam nihil aliud quam in eloquendo peragant, quid aliud quam inertes putari debent? Sapientia enim, nisi in aliquo actu fuerit quo vim suam exerceat, inanis et falsa est; recteque Tullius civiles viros, qui rempublicam gubernent, qui urbes aut novas constituant, aut constitutas aequitate tueantur, qui salutem libertatemque civium vel bonis legibus, vel salubribus consiliis, vel judiciis gravibus conservent, philosophiae doctoribus praefert. Bonos enim facere oportet potius 6.0395B| quam inclusos in angulis facienda praecipere, quae ne ipsi quidem faciunt, qui loquuntur; et quoniam se a veris actibus removerunt, apparet eos exercendae linguae causa, vel advocandi gratia artem ipsam philosophiae reperisse. Qui autem docent tantum, nec faciunt, ipsi praeceptis suis detrahunt pondus; quis enim obtemperet, cum ipsi praeceptores doceant non obtemperare? Bonum est autem recta et honesta praecipere: sed nisi et facias, mendacium est; et est incongruens atque ineptum, non in pectore, sed in labris habere bonitatem.
- Non ergo utilitatem ex philosophia, sed oblectationem petunt. Quod quidem Cicero testatus est: « Profecto, inquit, omnis istorum disputatio, quanquam uberrimos fontes virtutis et scientiae contineat, 6.0395C| tamen collata cum horum actis perfectisque rebus, vereor ne non tantum videatur attulisse negotiis hominum utilitatis, quantam oblectationem otiis. » Vereri quidem non debuit, cum verum diceret: sed 6.0396A| quasi timeret, ne proditi mysterii reus a philosophis citaretur, non est ausus confidenter pronuntiare, quod fuit verum, illos non ideo disputare, ut doceant, sed ut se oblectent in otio: qui quoniam auctores sunt rerum gerendarum, nec ipsi quidquam gerunt, pro loquacibus sunt habendi. Sed profecto, quia nihil boni ad vitam afferebant, nec ipsi decretis suis obtemperaverunt; nec quisquam per tot saecula inventus est, qui eorum legibus viveret. Abjicienda est igitur omnis philosophia, quia non studendum est sapientiae, quod fine ac modo caret: sed sapiendum est, et quidem mature. Non enim nobis altera via conceditur, ut, cum in hac sapientiam quaeramus, in illa sapere possimus: in hac utrumque fieri necesse est. Cito inveniri debet, ut cito suscipi possit, ne 6.0396B| quid pereat ex vita cujus finis incertus est. Ciceronis Hortensius contra philosophiam disserens, circumvenitur arguta conclusione; quod cum diceret philosophandum non esse, nihilominus philosophari videbatur, quoniam philosophi est, quid in vita faciendum, vel non faciendum sit, disputare. Nos ab hac calumnia immunes ac liberi sumus, qui philosophiam tollimus, quia humanae cogitationis inventio est; sophiam defendimus, quia divina traditio est, eamque ab omnibus suscipi oportere testamur. Ille, cum philosophiam tolleret, nec melius aliquid afferret, sapientiam tollere putabatur, eoque facilius de sententia pulsus est: quia constat hominem non ad stultitiam, sed ad sapientiam nasci.
- Praeterea illud quoque argumentum contra philosophiam 6.0396C| valet plurimum, quo idem est usus Hortensius; ex eo posse intelligi, philosophiam non esse sapientiam, quod principium et origo ejus appareat. Quando, inquit, philosophi esse coeperunt? Thales 6.0397A| (ut opinor) primus, recens haec quidem aetas; 6.0397A| ubi ergo apud antiquiores latuit amor iste investigandae veritatis? Item Lucretius ait:
Denique natura haec rerum, ratioque reperta est Nuper; et hanc primus cum primis ipse repertus Nunc ego sum, in patrias qui possum vertere voces. Et Seneca: « Nondum sunt, inquit, mille anni, ex quo initia sapientiae mota sunt. » Multis ergo saeculis humanum genus sine ratione vixit. Quod irridens Persius: Postquam (inquit) sapere urbi Cum pipere et palmis venit; tanquam sapientia cum saporis mercibus fuerit invecta: quae si secundum hominis naturam est, cum homine ipso coeperit necesse est; si vero non est, nec capere quidem illam posset humana natura. Sed quia recepit, igitur a principio fuisse sapientiam necesse 6.0397B| est; ergo philosophia, quia non a principio fuit, non est eadem vera sapientia. Sed videlicet Graeci, quia sacras veritatis litteras non attigerant, quemadmodum depravata esset sapientia, nesciverunt. Et ideo cum vacare sapientia humanam vitam putarent, philosophiam commenti sunt; id est, latentem atque ignotam sibi veritatem disserendo eruere voluerunt, quod studium, per ignorantiam veri, sapientiam putaverunt.
CAPUT XVII. A Philosophia ad philosophos transit, initio ab Epicuro sumpto; et quomodo Leucippum et Democritum habuerit auctores erroris.
- Dixi de philosophia ipsa quam breviter potui: nunc ad philosophos veniamus; non ut cum his decertemus, qui stare non possunt, sed ut eos fugientes atque dejectos nostro campo insequamur. Epicuri disciplina multo celebrior semper fuit, quam caeterorum; non quia veri aliquid afferat, sed quia multos populare nomen voluptatis invitat. Nemo enim non in vitia pronus est. Praeterea, ut ad se multitudinem contrahat, 6.0398B| apposita singulis quibusque moribus loquitur. Desidiosum vetat litteras discere, avarum populari largitione liberat, ignavum prohibet accedere ad rempublicam, pigrum exerceri, timidum militare. Irreligiosus audit deos nihil curare; inhumanus, et suis commodis serviens jubetur nihil cuiquam tribuere; omnia enim sua causa facere sapientem. Fugienti turbam solitudo laudatur. Qui nimium parcus est, discit aqua et polenta vitam posse tolerari. Qui 6.0399A| odit uxorem, 6.0399A| huic enumerantur coelibatus bona: habenti malos liberos orbitas praedicatur; adversus impios parentes nullum esse vinculum naturae. Impatienti ac delicato dolorem esse omnium malorum maximum dicitur: forti, etiam in tormentis beatum esse sapientem. Qui claritati ac potentiae studet, huic praecipitur reges colere: qui molestiam ferre non potest, huic regiam fugere. Ita homo astutus ex variis diversisque moribus circulum cogit, et dum studet placere omnibus, majore discordia secum ipse pugnavit, quam inter se universi. Unde autem disciplina ejus tota descendat, quam originem habeat, explicandum est.
- Videbat Epicurus bonis adversa semper accidere, paupertatem, labores, exilia, charorum amissiones; 6.0399B| malos contra beatos esse, augeri potentia, honoribus affici: videbat innocentiam minus tutam, scelera impune committi: videbat, sine delectu morum, sine ordine ac discrimine annorum saevire mortem: sed alios ad senectutem pervenire, alios infantes rapi, alios jam robustos interire, alios in primo adolescentiae flore immaturis funeribus extingui, in bellis potius 6.0400A| meliores, et vinci, et perire. Maxime autem commovebat, homines in primis religiosos gravioribus malis affici: iis autem, qui aut deos omnino negligerent, aut non pie colerent, vel minora incommoda evenire vel nulla: ipsa etiam saepe templa fulminibus conflagrare. Quod Lucretius queritur (lib. II, de Natura rerum), cum dicit de Deo:
Tum fulmina mittat, et aedes Ipse suas disturbet; et in deserta recedens, Saeviat exercens telum, quod saepe nocentes Praeterit, exanimatque indignos, inque merentes. Quod si vel exiguam veritatis auram colligere potuisset, numquam diceret, aedes illum suas disturbare; cum ideo disturbet, quod non sunt suae. Capitolium, quod est Romanae urbis et religionis caput summum, 6.0400B| non semel, sed saepius fulmine ictum conflagravit. Homines autem ingeniosi quid de hoc existimaverint, ex dicto Ciceronis apparet, qui ait, divinitus extitisse illam flammam, non quae terrestre illud domicilium Jovis deleret, sed quae sublimius magnificentiusque deposceret. Qua de re etiam in libris Consulatus sui eadem dixit quae Lucretius: 6.0401A| Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo, Ipse 6.0401A| suas arces, atque inclyta templa petivit, Et Capitolinis injecit sedibus ignes. Pertinaci ergo stultitia non modo vim majestatemque veri Dei non intellexerunt: sed etiam impietatem sui erroris auxerunt, qui templum coelesti judicio saepe damnatum restituere contra fas omne contenderint.
- Cum haec igitur cogitaret Epicurus, earum rerum velut iniquitate inductus (sic enim causam rationemque ignoranti videbatur) existimavit nullam esse providentiam. Quod cum sibi persuasisset, suscepit etiam defendendum: sic in errores inextricabiles se ipse conclusit. Si enim providentia nulla est, quomodo tam ordinate, tam disposite mundus effectus est? Nulla, inquit, dispositio est; multa enim facta 6.0401B| sunt aliter, quam fieri debuerunt. Et invenit homo divinus, quae reprehenderet. Quae singula si vacaret refellere, facile ostenderem, nec sapientem hunc fuisse, nec sanum. Item si nulla providentia est, quomodo animalium corpora tam providenter ordinata sunt, ut singula quaeque membra mirabili ratione disposita sua officia conservent? Nihil, inquit, in procreandis animalibus providentiae ratio molita est; nam neque oculi facti sunt ad videndum, neque aures ad audiendum, neque lingua ad loquendum, neque pedes sd ambulandum: quoniam prius haec nata sunt quam esset loqui, audire, videre, ambulare. Itaque non haec ad usum nata sunt: sed usus ex illis natus est. Si nulla providentia est, cur imbres cadunt, fruges oriuntur, arbusta frondescunt? Non, 6.0401C| inquit, semper causa animantium ista fiunt, quoniam providentiae nihil prosunt: sed omnia sua sponte fieri necesse est. Unde ergo nascuntur (Vide Lucret., lib. II) aut quomodo fiunt omnia quae geruntur? Non est, 6.0402A| inquit, providentiae opus; sunt enim semina per inane volitantia, quibus inter se temere conglobatis, universa gignuntur atque concrescunt. Cur igitur illa non sentimus aut cernimus? Quia nec colorem habent, inquit, nec calorem ullum, nec odorem; saporis quoque et humoris expertia sunt, et tam minuta, ut secari ac dividi nequeant.
- Sic eum, quia in principio falsum susceperat, consequentium rerum necessitas ad deliramenta perduxit. Ubi enim sunt, aut unde ista corpuscula? Cur illa nemo praeter unum Leucippum somniavit? a quo Democritus eruditus haereditatem stultitiae reliquit Epicuro. Quae si sunt corpuscula, et quidem solida, ut dicunt, sub oculos certe venire possunt. Si eadem est natura omnium, quomodo res varias efficiunt? 6.0402B| Vario, inquit, ordine ac positione conveniunt: sicut litterae, quae cum sint paucae, varie tamen collocatae, innumerabilia verba conficiunt. At litterae varias formas habent. Ita, inquit, et haec ipsa primordia; nam sunt aspera, sunt hamata, sunt laevia. Secari ergo et dividi possunt, si aliquid inest illis quod emineat. Si autem laevia sunt et hamis indigent, cohaerere non possunt. Hamata igitur esse oportet, ut possint invicem concatenari. Cum vero tam minuta esse dicantur, ut nulla ferri acie dissici valeant, quomodo hamos, aut angulos habent? Quos, quia extant, necesse est posse divelli. Deinde quo foedere inter se, qua mente conveniunt, ut ex his aliquid construatur? Si sensu carent, nec coire tam disposite possunt; quia non potest quidquam rationale perficere, nisi ratio. 6.0402C| Quam multis coargui haec vanitas potest! sed properat oratio. Hic est ille,
Qui genus humanum ingenio superavit, et omnes Praestinxit stellas, exortus uti aetherius sol.
- 6.0403A| Quos equidem versus numquam sine risu legere possum. Non enim de Socrate, aut Platone hoc saltem dicebat, qui velut reges habentur philosophorum: sed de homine, quo sano et vigente, nullus aeger ineptius deliravit. Itaque poeta inanissimus leonis laudibus murem non ornavit, sed obruit et obtrivit. At idem nos metu liberat mortis, de qua haec ipsius verba sunt expressa: « Quando nos sumus, mors non est: quando mors est, nos non sumus; 6.0403A| mors ergo nihil ad nos. » Quam argute nos fefellit! quasi vero transacta mors timeatur, qua jam sensus ereptus est, ac non ipsum mori, quo sensus eripitur. Est enim tempus aliquod, quo nos etiamnum sumus, et mors tamen nondum est; idque ipsum videtur miserum esse, cum et mors esse incipit, et nos esse desinimus.
- 6.0403B| Nec frustra dictum est: Mors misera non est. Aditus ad mortem est miser: hoc est, morbo tabescere, ictum perpeti, ferrum corpore excipere, ardere igni, dentibus bestiarum laniari. Haec sunt quae timentur, non quia mortem afferunt, sed quia dolorem magnum. Quin potius effice ne dolor malum sit. Omnium, inquit, malorum maximum est. Qui ergo non possum non timere, si id, quod mortem antecedit, aut efficit, malum est? Quid, quod totum illud argumentum falsum est? quia non intereunt animae. Animae vero, inquit, intereunt. Nam quod cum corpore nascitur, cum corpore intereat necesse est. Jam superius dixi, differre me hunc locum melius, et operi ultimo reservare. ut hanc Epicuri persuasionem, sive 6.0403C| illa Democriti, sive Dicaearchi fuit, et argumentis, et divinis testimoniis redarguam. Verum ille fortasse impunitatem 6.0404A| vitiis suis spopondit; fuit enim turpissimae voluptatis assertor, cujus capiendae causa, nasci hominem putavit. Quis, cum hoc affirmari audiat, vitiis et sceleribus abstineat? Nam si periturae sunt animae, appetamus divitias, ut omnes suavitates capere possimus: quae si nobis desunt, ab iis qui habent, auferamus clam, dolo, vi; eo magis, si humanas res Deus nullus curat, quandocumque spes impunitatis arriserit, rapiamus, necemus. Sapientis est enim malefacere, si et utile sit, et tutum; quoniam si quis in coelo Deus est, non irascitur cuiquam. Aeque stulti est et benefacere; quia sicut ira non commovetur, ita nec gratia tangitur. Voluptatibus igitur, quoquo modo possumus, serviamus. Brevi enim tempore nulli erimus omnino. Ergo nullum diem, nullum denique 6.0404B| temporis punctum fluere nobis sine voluptate patiamur; ne, quia ipsi quandoque perituri sumus, id ipsum quod viximus pereat.
- Hoc ille tametsi non dicit verbo, re tamen ipsa docet. Nam cum disputat, omnia sapientem sua causa facere, ad utilitatem suam refert omnia quae agit. Ita qui audit haec flagitia, nec boni quidquam faciendum putabit, quoniam benefacere ad utilitatem spectat alienam, nec a scelere abstinendum, quia maleficio praeda conjuncta est. Archipyrata quisquam, vel latronum ductor, si suos ad grassandum cohortetur; quo alio sermone uti potest, quam ut eadem dicat, quae dicit Epicurus? Deos nihil curare; non ira, non gratia tangi; inferorum poenas non esse metuendas, 6.0404C| quod animae post mortem occidant, nec ulli omnino sint inferi; voluptatem esse maximum bonum; nullam 6.0405A| esse humanam societatem; sibi quemque consulere; neminem esse qui alterum diligat, nisi sua causa; 6.0405A| mortem non esse metuendam forti viro, nec ullum dolorem, qui etiamsi torqueatur, si uratur, nihil curare se dicat. Est plane, cur quisquam putet, hanc vocem viri esse sapientis, quae potest latronibus aptissime commodari?
CAPUT XVIII. Pythagorici et Stoici, animarum immortalitatem statuentes, voluntariam mortem inaniter persuadent.
- Alii autem contraria his disserunt, superesse animas post mortem; et hi sunt maxime Pythagorici ac Stoici: quibus etsi ignoscendum est, quia verum sentiunt, 6.0405B| non possum tamen non reprehendere eos, quia non sententia, sed casu inciderunt in veritatem. Itaque in eo ipso quod recte sentiebant aliquid errarunt. 6.0406A| Nam cum timerent argumentum illud, quo colligitur necesse esse, ut occidant animae cum corporibus, quia cum corporibus nascuntur, dixerunt non nasci animas, sed insinuari potius in corpora, et de aliis in alia migrare. Non putaverunt aliter fieri posse, ut supersint animae post corpora, nisi videantur fuisse ante corpora. Par igitur, ac prope similis error est partis utriusque. Sed haec in praeterito falsa est, illa in futuro. Nemo enim vidit, quod est verissimum, et nasci animas, et non occidere; quia, cur id fieret, aut quae ratio esset hominis, nescierunt. Multi ergo ex iis, quia aeternas esse animas suspicabantur, tamquam in coelum migraturi essent, sibi ipsis manus intulerunt: ut Cleanthes, ut Chrysippus; ut Zeno, ut Empedocles, qui se in ardentis Aetnae specum intempesta 6.0406B| nocte dejecit, ut, cum repente non apparuisset, abiisse ad deos crederetur; et ex Romanis Cato, qui fuit in omni sua vita Socraticae vanitatis imitator. 6.0407A| Nam Democritus 6.0407A| in alia fuit persuasione. Sed tamen
Sponte sua letho caput obvius obtulit ipse, quo nihil sceleratius fieri potest. Nam si homicida nefarius est, quia hominis extinctor est, eidem sceleri obstrictus est, qui se necat, quia hominem necat. Imo vero majus esse id facinus existimandum est, cujus ultio Deo soli subjacet. Nam sicut in hanc vitam non nostra sponte venimus, ita rursus ex hoc domicilio corporis, quod tuendum nobis assignatum est, ejusdem jussu recedendum est, qui nos in hoc corpus induxit, tamdiu habituros, donec jubeat emitti; et si vis aliqua inferatur, aequa mente id patiendum est, cum extincta innocentis anima inulta esse non possit, habeamusque judicem magnum, cui soli vindicta in integro semper est.
- 6.0407B| Homicidae igitur illi omnes philosophi, et ipse romanae 6.0408A| sapientiae princeps Cato, qui antequam se occideret, perlegisse Platonis librum dicitur, qui est scriptus de aeternitate animarum, et ad summum nefas philosophi auctoritate compulsus est; et hic tamen aliquam moriendi causam videtur habuisse, odium servitutis. Quid Ambraciotes ille, qui, cum eumdum librum perlegisset praecipitem se dedit, nullam aliam ob causam, nisi quod Platoni credidit? Execrabilis prorsus ac fugienda doctrina, si abigit homines a vita. Quod si scisset Plato, atque docuisset, a quo, et quomodo, et quibus, et quae ob facta, et quo tempore immortalitas tribuatur, nec Cleombrotum impegisset in mortem voluntariam, nec Catonem, sed eos ad vitam et justitiam potius erudisset. Nam Cato videtur mihi causam quaesisse moriendi, non tam ut Caesarem 6.0408B| fugeret, quam ut Stoicorum decretis obtemperaret, quos sectabatur, nomenque suum grandi aliquo facinore 6.0409A| clarificaret: 6.0409A| cui quid mali accidere potuerit, si viveret, non invenio. Caius enim Caesar, ut clemens erat, nihil aliud efficere volebat, etiam in ipso belli civilis ardore, quam ut bene mereri de Republica videretur, duobus optimis civibus Cicerone et Catone servatis. Sed redeamus ad eos qui mortem pro bono laudant. De vita quereris, quasi vixeris, aut umquam tibi ratio constiterit, cur omnino sis natus. Nonne igitur tibi verus ille et communis omnium pater Terentianum illud (Vid. Ter. Heautontimor., act. V, sc. 2) jure increpaverit:
Prius disce, quid sit vivere; Si displicebit vita, tum isthoc utitor. Indigaris te malis esse subjectum: quasi quidquam merearis boni, qui patrem, qui dominum, qui regem tuum nescis; qui quamvis clarissimam lucem 6.0409B| intuearis oculis, mente tamen caecus es, et in profundis ignorantiae tenebris jaces. Quae ignorantia effecit, ut quosdam dicere non puderet, idcirco nos esse natos, ut scelerum poenas lueremus: quo quid delirius dici possit, non video. Ubi enim, vel quae scelera potuimus admittere, qui omnino non fuimus? Nisi forte credemus inepto illi seni, qui se in priori vita Euphorbum fuisse mentitus est. Hic, credo, quod erat ignobili genere natus, familiam sibi ex Homeri carminibus adoptavit. O miram et singularem Pythagorae memoriam! O miseram oblivionem nostrum omnium, qui nesciamus, qui ante fuerimus! Sed fortasse, vel errore aliquo, vel gratia sit effectum, ut ille solus lethaeum gurgitem non attigerit, nec oblivionis aquam gustaverit: videlicet senex 6.0409C| vanus (sicut otiosae aniculae solent) fabulas tamquam 6.0410A| infantibus credulis finxit. Quod si bene sensisset de iis, quibus haec locutus est, si homines eos existimasset, nunquam sibi tam petulanter mentiendi licentiam vindicasset. Sed deridenda est hominis levissimi vanitas. Quid Ciceroni faciemus? qui cum in principio Consolationis suae dixisset, luendorum scelerum causa nasci homines, iteravit id ipsum postea, quasi objurgans eum, qui vitam non esse poenam putet. Recte ergo praefatus est, errore, ac miserabili veritatis ignorantia se teneri.
CAPUT XIX. Cicero et alii sapientissimi animarum immortalitatem, sed infideliter docent; et quod bona vel mala mors ex ante acta vita sit ponderanda.
- At illi, qui de mortis bono disputant quia nihil 6.0410B| veri sciunt, sic argumentantur: Si nihil est post mortem, non est malum mors; aufert enim sensum mali. Si autem supersunt animae, est etiam bonum, quia immortalitas sequitur. Quam sententiam Cicero de Legibus sic explicavit: « Gratulemurque nobis, quoniam mors aut meliorem, quam qui est in vita, aut certe non deteriorem allatura est statum. Nam sine corpore animo vigente, divina vita est; sensu carente, nihil profecto est mali. » Argute, ut sibi videbatur, quasi nihil esse aliud possit. Atqui utrumque hoc falsum est. Docent enim divinae Litterae, non extingui animas: sed aut pro justitia praemio affici, aut poena pro sceleribus sempiterna. Nec enim fas aut eum qui sceleratus in vita feliciter fuerit, effugere quod meretur; aut eum, qui ob justitiam miserrimus 6.0410C| fuerit, sua mercede fraudari. Quod adeo verum est, 6.0411A| ut idem Tullius in Consolatione non easdem sedes 6.0411A| incolere justos atque impios praedicaverit. Nec enim omnibus, inquit, iidem illi sapientes arbitrati sunt, eumdem cursum in coelum patere: nam vitiis et sceleribus contaminatos deprimi in tenebras, atque in coeno jacere docuerunt; castos autem animos, puros, integros, incorruptos, bonis etiam studiis atque artibus expolitos, levi quodam et facili lapsu ad deos, id est, ad naturam sui similem pervolare. Quae sententia superiori illi argumento repugnat. Illud enim sic assumptum est, tamquam necesse sit, omnem hominem natum immortalitate donari. Quod igitur erit discrimen virtutis, ac sceleris, si nihil interest, utrumne Aristides sit aliquis, an Phalaris? utrum Cato, an Catilina? Sed hanc repugnantiam rerum 6.0411B| sententiarumque non cernit, nisi qui tenet veritatem. Si quis igitur nos roget, utrumne bonum sit mors, an malum? respondebimus, qualitatem ejus ex vitae ratione pendere. Nam sicut vita ipsa bonum est, si cum virtute vivatur, malum, si cum scelere: sic et mors ex praeteritis vitae actibus ponderanda est. Ita fit, ut si vita in Dei religione transacta sit, mors malum non sit; quia translatio est ad immortalitatem. Sin autem, malum sit necesse est; quoniam ad aeterna (ut dixi) supplicia transmittit.
- Quid ergo dicemus, nisi errare illos, qui aut mortem appetunt, tamquam bonum, aut vitam fugiunt, 6.0411C| tamquam malum? nisi quod sunt iniquissimi, qui 6.0412A| pauciora mala non pensant bonis pluribus. Nam cum omnem vitam per exquisitas et varias traducant voluptates, mori cupiunt, si quid forte his amaritudinis supervenit; et sic habent, tamquam illis nunquam fuerit bene, si aliquando fuerit male. Damnant igitur vitam omnem, plenamque nihil aliud, quam malis opinantur. Hinc nata est inepta illa sententia, hanc esse mortem, quam nos vitam putemus; illam vitam, quam nos pro morte timeamus: ita primum bonum esse, non nasci, secundum citius mori. Quae, ut majoris sit auctoritatis, Sileno attribuitur. Cicero, in Consolatione: « Non nasci, inquit, longe optimum, nec in hos scopulos incidere vitae; Proximum autem, si natus sis, quamprimum mori, tanquam ex incendio effugere violentiam fortunae. » Credidisse 6.0412B| illum vanissimo dicto exinde apparet, quod adjecit aliquid de suo, ut ornaret. Quaero igitur, cui esse optimum putet non nasci, cum sit nullus omnino, qui sentiat: nam ut bonum sit aliquid, aut malum, sensus efficit. Deinde, cur omnem vitam nihil aliud esse, quam scopulos, et incendium putaverit; quasi aut in nostra fuerit potestate, ne nasceremur, aut vitam nobis fortuna tribuat, non Deus, aut vivendi ratio quidquam simile incendio habere videatur.
- Non dissimile Platonis illud est. quod aiebat, se gratias agere naturae: primum, quod homo natus 6.0412C| esset potius, quam mutum animal; deinde, quod 6.0413A| mas 6.0413A| potius, quam foemina; quod Graecus, quam Barbarus; postremo, quod Atheniensis, et quod temporibus Socratis. Dici non potest, quantam mentibus caecitatem, quantosque pariat errores ignoratio veritatis. Ego plane contenderim, numquam quidquam dictum esse in rebus humanis delirius. Quasi vero si aut Barbarus, aut mulier, aut asinus denique natus esset, idem ipse Plato esset, ac non ipsum illud, quod natum fuisset. Sed videlicet Pyhagorae credidit, qui ut vetaret homines animalibus vesci, dixit, animas de corporibus in aliorum animalium corpora commeare: quod et vanum et impossibile est. Vanum, quia necesse non fuit veteres animas in nova corpora inducere, cum idem artifex, qui primas aliquando fecerat, potuerit semper novas facere. Impossibile, quia 6.0413B| rectae rationis anima tam immutare naturam status sui non potest, quam ignis aut deorsum niti, aut in transversum, fluminis modo, flammam suam fundere. Existimavit igitur homo sapiens, potuisse fieri, ut anima, quae tunc erat in Platone, in aliquod mutum animal includeretur, essetque humano sensu praedita, ut intelligeret ac doleret incongruenti se corpore oneratam. Quanto sanius faceret, si gratias agere se diceret, quod ingeniosus, quod docilis natus esset, quod in iis opibus, ut liberaliter erudiretur. Nam quod Athenis natus est, quid in eo beneficii 6.0414A| fuit? An non plurimi extiterunt in aliis civitatibus excellenti ingenio atque doctrina viri, qui meliores singuli, quam omnes Athenienses fuerunt? Quanta hominum millia fuisse credamus, qui et Athenis nati, et temporibus Socratis, indocti tamen, ac stulti fuerunt? Non enim aut parietes, aut locus in quo quisque est effusus ex utero conciliat homini sapientiam. Quid vero attinuit Socratis se temporibus natum gratulari? Num Socrates ingenia discentibus potuit commodare? Non venit in mentem Platoni Alcibiadem quoque et Critiam ejusdem Socratis assiduos auditores fuisse; quorum alter hostis patriae acerrimus fuit, alter crudelissimus omnium tyrannorum.
CAPUT XX. Socrates aliis prudentior fuit in philosophia, quamvis in multis desipuerit.
- Videamus nunc, quid in Socrate ipso tam magnum fuerit, ut homo sapiens merito gratias ageret, illius se temporibus esse natum. Non inficior fuisse illum paulo cordatiorem, quam caeteros, qui naturam rerum putaverunt ingenio posse comprehendi. In quo illos non excordes tantum fuisse arbitror, sed etiam impios; quod in secreta coelestis illius providentiae curiosos oculos voluerint immittere. Romae, et in plerisque urbibus scimus esse quaedam sacra, quae 6.0415A| aspici a viris nefas habeatur. 6.0415A| Abstinent igitur aspectu, quibus contaminare illa non licet: et si forte, vel errore, vel casu quopiam vir aspexerit, primo poena ejus, deinde instauratione sacrificii, scelus expiatur. Quid his facias, qui inconcessa scrutari volunt? Nimirum multo sceleratiores, qui arcana mundi, et hoc coeleste templum profanare impiis disputationibus quaerunt, quam qui aedem Vestae, aut Bonae Deae, aut Cereris intraverint. Quae penetralia quamvis adire viris non liceat, tamen a viris fabricata sunt. Hi vero non tantum impietatis crimen effugiunt: sed, quod est multo indignius, eloquentiae famam, et ingenii gloriam consequuntur. Quid, si aliquid investigare possent? Sunt enim tam stulti in asseverando. quam improbi in quaerendo; cum neque invenire quidquam possint, nec defendere, etiamsi 6.0415B| invenerint. Nam si verum vel fortuito viderint, quod saepius contingit, committunt, ut ab aliis id pro falso refellatur. Non enim descendit aliquis de coelo, qui sententiam de singulorum opinionibus ferat: quapropter nemo dubitaverit, eos, qui ista conquirant, stultos, ineptos, insanos esse.
- Aliquid ergo Socrates habuit cordis humani, qui cum intelligeret haec non posse inveniri, ab ejusmodi quaestionibus se removit; vereorque ne in eo solo. Multa enim sunt ejus non modo laude indigna, sed etiam reprehensione dignissima, in quibus fuit suorum 6.0416A| simillimus. Ex his unum eligam, quod ab omnibus sit probatum. Celebre hoc proverbium Socrates habuit: « Quod supra nos, nihil ad nos. » Procumbamus igitur in terram, et manus nobis ad praeclara opera datas convertamus in pedes. Nihil ad nos coelum, ad cujus contemplationem sumus excitati; nihil denique lux ipsa pertineat: certe victus nostri causa de coelo est. Quod si hoc sensit, non esse de rebus coelestibus disputandum, ne illorum quidem rationem poterat comprehendere, quae sub pedibus habebat. Quid ergo? num erravit in verbis? Verisimile non est: sed nimirum id sensit, quod locutus est, religioni minime serviendum: quod si aperte diceret, nemo pateretur.
- Quis enim non sentiat, hunc mundum tam mirabili ratione perfectum, aliqua providentia gubernari? 6.0416B| quandoquidem nihil est, quod possit sine ullo moderatore consistere. Sic domus ab habitatore deserta dilabitur; navis sine gubernatore abit pessum; et corpus, relictum ab anima, diffluit: nedum putemus, tantam illam molem aut construi sine artifice, aut stare tamdiu sine rectore potuisse. Quod si publicas illas religiones voluit evertere, non improbo, quin etiam laudabo, si ipse quod est melius invenerit. Verum idem per canem et anserem dejerabat. O hominem scurram (ut ait Zeno epicureus) ineptum, perditum, desperatum, si cavillari voluit religionem; dementem, 6.0417A| si hoc serio fecit, ut animal turpissimum pro Deo haberet! Quis jam superstitiones Aegyptiorum audeat reprehendere, quas Socrates Athenis auctoritate confirmavit sua? Illud vero nonne summae vanitatis, quod ante mortem familiares suos rogavit, ut Aesculapio gallum, 6.0417A| quem voverat, pro se sacrarent? Timuit videlicet, ne apud Rhadamanthum reciperatorem voti reus fieret ab Aesculapio. Dementissimum hominem putarem, si morbo affectus periisset. Cum vero hoc sanus fecerit, est ipse insanus, qui eum putat fuisse sapientem. En, cujus temporibus natum esse se homo sapiens gratulatur.
CAPUT XXI. De Platonis doctrina, quae respublicas destrueret.
- Videamus tamen, quid illum Socrates docuerit, 6.0417B| qui cum totam Physicam repudiasset, eo se contulit, ut de virtute atque officio quaereret. Itaque non dubito, quin auditores suos justitiae praeceptis erudierit. Docente igitur Socrate, non fugit Platonem, justitiae vim in aequitate consistere; siquidem omnes pari conditione nascuntur. Ergo nihil (inquit) privati ac proprii habeant: sed ut pares esse possint, quod 6.0418A| justitiae ratio desiderat, omnia in commune possideant. Ferri hoc potest, quamdiu de pecunia dici videtur. Quod ipsum quam impossibile sit, et quam injustum, poteram multis rebus ostendere. Concedamus tamen, ut possit fieri. Omnes enim sapientes erunt, et pecuniam contemnent. Quo ergo illum communitas ista perduxit? Matrimonia quoque inquit, communia esse debebunt: scilicet ut ad eamdem mulierem multi viri, tamquam canes confluant; et is utique obtineat, qui viribus vicerit: aut si patientes sunt, ut philosophi, expectent, ut vicibus, tamquam lupanar obeant. O miram Platonis aequitatem! Ubi est igitur virtus castitatis? ubi fides conjugalis? quae si tollas, omnis justitia sublata est. At idem dixit, beatas civitates futuras fuisse, si aut 6.0418B| philosophi regnarent, aut reges philosopharentur. Huic vero tam justo, tam aequo viro regnum dares, qui aliis abstulisset sua, aliis condonasset aliena; prostituisset pudicitiam foeminarum: quae nullus unquam non modo rex, sed ne tyrannus quidem fecit.
- Quam vero intulit rationem turpissimi hujus consilii? Sic inquit: Civitas concors erit, et amoris mutui constricta vinculis, si omnes omnium fuerint 6.0419A| et mariti, et patres, et uxores, et liberi. Quae ista confusio generis humani est! Quomodo servari potest caritas, ubi nihil est certum quod ametur? Quis aut vir mulierem, aut mulier virum diliget, nisi hahitaverint semper una, nisi devota mens, 6.0419A| et servata invicem fides individuam fecerit charitatem? quae virtus in illa promiscua voluptate locum non habet. Item si omnes omnium liberi sint, quis amare liberos tamquam suos poterit, cum suos esse aut ignoret, aut dubitet? quis honorem tamquam patri deferet, cum unde natus sit nesciat? Ex quo fit, ut non tantum alienum pro patre habeat, sed etiam patrem pro alieno. Quid, quod uxor potest esse communis, filius non potest, quem concipi non nisi ex uno necesse est. Perit ergo illi uni communitas, ipsa 6.0419B| reclamante natura. Superest, ut tantummodo concordiae causa uxores velit esse communes. At nulla vehementior discordiarum causa est, quam unius foeminae a multis maribus appetitio. In quo Plato, si ratione non potuit, exemplis certe potuit admoneri, et mutorum animalium, quae ob hoc vel acerrime pugnant, et hominum, qui semper ob eam rem gravissima inter se bella gesserunt.
CAPUT XXII De Platonis praeceptis, iisdemque reprehensis.
- Restat ut communio ista nihil aliud habeat, praeter adulteria, et libidines; propter quas funditus eruendas, virtus est vel maxime necessaria. Itaque non 6.0419C| invenit concordiam, quam quaerebat; quia non videbat, unde oriatur. Nam justitia in extrapositis nihil 6.0420A| momenti habet, ne in corpore quidem: sed tota in hominis mente versatur. Qui ergo vult homines adaequare, non matrimonia, non opes subtrahere debet; sed arrogantiam, superbiam, tumorem, ut illi potentes et elati pares esse se etiam mendicissimis sciant. Detracta enim divitibus insolentia et iniquitate, nihil intererit utrumne alii divites, alii pauperes sint, cum animi pares fuerint; quod efficere nulla res alia praeter religionem Dei potest. Putavit igitur se invenisse justitiam, cum eam prorsus everterit; quia non rerum fragilium, sed mentium debet esset communitas. Nam si justitia virtutum omnium mater est, cum illae singulae tolluntur, ipsa subvertitur. Tulit autem Plato ante omnia frugalitatem: quae utique nulla est, ubi proprii nihil 6.0420B| habeatur. Tulit abstinentiam: siquidem nihil fuerit, quod abstineatur, alienum. Tulit temperantiam, tulit castitatem; quae virtutes in utroque sexu maximae sunt. Tulit verecundiam, pudorem, modestiam, si honesta et legitima esse incipiunt, quae solent flagitiosa et turpia judicari. Sic virtutem dum vult omnibus dare, omnibus adimit. Nam rerum proprietas, et vitiorum, et virtutum materiam continet: communitas autem nihil aliud, quam vitiorum licentiam. Nam viri, qui multas mulieres habent, nihil aliud dici possunt, quam luxuriosi ac nepotes. Item mulieres, quae a multis habentur, non utique adulterae, quia certum matrimonium nullum est, sed prostitutae ac meretrices sint necesse est.
- Redegit ergo humanam vitam ad similitudinem, 6.0420C| non dicam mutorum, sed pecudum ac belluarum. Nam volucres pene omnes faciunt matrimonia, et 6.0421A| paria junguntur, 6.0421A| et nidos suos tamquam geniales toros concordi mente defendunt; et foetus suos, quia certi sunt, amant; et si alienos objeceris, abigunt. At homo sapiens contra morem hominum, contraque naturam, stultiora sibi, quae imitaretur, elegit. Et quoniam videbat in caeteris animalibus officia marium foeminarumque non esse divisa, existimavit oportere etiam mulieres militare, et consiliis publicis interesse, et magistratus gerere, et imperia suscipere. Itaque his arma et equos assignavit: consequens est, ut lanam et telam viris, et infantium gestationes. Nec vidit impossibilia esse, quae diceret; ex eo quod adhuc in orbe terrae, neque tam stulta, neque tam vana ulla gens extiterit; quae hoc modo viveret.
CAPUT XXIII. De erroribus quorumdam philosophorum, deque sole et luna.
- Cum igitur in tanta vanitate ipsi philosophorum principes deprehendantur, quid illos minores putabimus, qui numquam sibi tam sapientes videri solent, 6.0422A| quam cum pecuniae contemptu gloriantur? Fortis animus. Sed expecto quid faciant, et quo ille contemptus evadat. Tradita sibi a parentibus patrimonia tamquam malum fugiunt, ac deserunt. Et ne in tempestate naufragium faciant, in tranquillo se ultro praecipitant, non virtute, sed perverso metu fortes; sicut illi, qui, cum timent ne ab hoste jugulentur, ipsi se jugulant, ut mortem morte devitent. Sic isti, unde possent gloriam liberalitatis acquirere, sine honore, sine gratia perdunt. Laudatur Democritus, quod agros suos reliquerit, eosque pascua publica fieri passus sit. Probarem, si donasset. Nihil autem sapienter fit, quod si ab omnibus fiat, inutile est ac malum. Sed haec negligentia tolerabilis. Quid ille, qui patrimonium in nummos redactum effudit in mare? Ego dubito 6.0422B| utrumne sanus, an demens fuerit. Abite, inquit, in profundum, malae cupiditates; ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Si tantus pecuniae contemptus est, fac illam beneficium, fac humanitatem, largire pauperibus: potest hoc, quod perditurus es, multis succurrere, ne fame, aut siti, aut nuditate moriantur. Imitare insaniam saltem furoremque 6.0423A| Tuditani; 6.0423A| sparge populo diripienda. Potes et pecuniam effugere, et tamen bene collocare; quia salvum est quidquid pluribus profuit.
- Zenonis autem paria peccata quis probat? Sed omittamus id, quod est ab omnibus semper irrisum. Illud satis est ad coarguendum furiosi hominis errorem, quod inter vitia et morbos misericordiam ponit. Adimit nobis affectum, quo ratio humanae vitae pene omnis continetur. Cum enim natura hominis imbecillior sit quam caeterorum animalium, quae vel ad perferendam vim temporum, vel ad incursiones a suis corporibus arcendas, naturalibus munimentis providentia coelestis armavit: homini autem quia nihil 6.0423B| istorum datum est, accepit pro istis omnibus miserationis 6.0424A| affectum, qui plane vocatur humanitas, qua nosmet invicem tueremur. Nam si homo ad conspectum alterius hominis efferaretur, quod facere videmus animantes quarum natura solivaga est, nulla esset hominum societas, nulla urbium condendarum vel cura, vel ratio. Sic neque vita quidem satis tuta, cum et caeteris animalibus exposita esset imbecillitas hominum, et ipsi inter semetipsos belluarum more saevirent. Non minor in aliis dementia.
- Quid enim dici potest de illo, qui nigram dixit esse nivem? quam consequens erat, ut etiam picem albam esse diceret! Hic est ille, qui se idcirco natum esse dicebat, ut coelum ac solem videret, qui in terra nihil 6.0424B| videbat sole lucente. Xenophanes dicentibus Mathematicis 6.0424B| 6.0425A| orbem lunae duodeviginti partibus majorem esse, quam terram, stultissime credidit; et quod huic levitati fuit consentaneum, dixit, intra concavum lunae sinum esse aliam terram, et ibi aliud genus hominum simili modo vivere, quo nos in hac terra vivimus. Habent igitur illi lunatici homines alteram lunam, quae illis nocturnum lumen exhibeat, sicut haec exhibet nobis. Et fortasse noster hic orbis alterius inferioris terrae luna sit. Fuisse Seneca inter Stoicos ait, qui deliberaret utrumne Soli quoque suos populos daret: inepte scilicet, qui dubitaverit. Quid enim perderet, si dedisset? Sed, credo, calor deterrebat, ne tantam multitudinem periculo committeret; ne si aestu nimio periissent, ipsius culpa evenisse tanta calamitas diceretur.
CAPUT XXIV. De antipodibus, de coelo ac sideribus.
- Quid illi, qui esse contrarios vestigiis nostris Antipodas putant, num aliquid loquuntur? aut est quisquam tam ineptus, qui credat esse homines, quorum vestigia sint superiora, quam capita? aut ibi, quae apud nos jacent, inversa pendere? fruges et arbores deorsum versus crescere? pluvias, et nives, et grandinem sursum versus cadere in terram? Et miratur 6.0426A| aliquis, hortos pensiles inter septem mira narrari, cum philosophi et agros, et maria, et urbes, et montes pensiles faciant? Hujus quoque erroris aperienda nobis origo est. Nam semper eodem modo falluntur. Cum enim falsum aliquid in principio sumpserint, veri similitudine inducti, necesse est eos in ea, quae consequuntur, incurrere. Sic incidunt in multa ridicula; quia necesse est falsa esse, quae rebus falsis congruunt. Cum autem primis habuerint fidem, qualia sint ea, quae sequuntur, non circumspiciunt, sed defendunt omni modo; cum debeant prima illa, utrumne vera sint, an falsa, ex consequentibus judicare.
- Quae igitur illos ad Antipodas ratio perduxit? Videbant siderum cursus in occasum meantium; solem 6.0426B| atque lunam in eamdem partem semper occidere, atque oriri semper ab eadem. Cum autem non perspicerent, quae machinatio cursus eorum temperaret, nec quomodo ab occasu ad orientem remearent, coelum autem ipsum in omnes partes putarent esse devexum, quod sic videri, propter immensam latitudinem necesse est: existimaverunt, rotundum esse mundum sicut pilam, et ex motu siderum opinati sunt coelum volvi, sic astra solemque, cum occiderint, volubilitate ipsa mundi ad ortum referri. Itaque et aereos orbes 6.0427A| fabricati sunt, quasi ad figuram mundi, eosque caelarunt portentosis quibusdam simulacris, quae astra esse dicerent. Hanc igitur coeli rotunditatem 6.0427A| illud sequebatur, ut terra in medio sinu ejus esset inclusa. Quod si ita esset, etiam ipsam terram globo similem; neque enim fieri posset, ut non esset rotundum, quod rotundo conclusum teneretur. Si autem rotunda etiam terra esset, necesse esse, ut in omnes coeli partes eamdem faciem gerat, id est montes erigat, campos tendat, maria consternat. Quod si esset, etiam sequebatur illud extremum, ut nulla sit pars terrae, quae non ab hominibus caeterisque animalibus incolatur. Sic pendulos istos Antipodas coeli rotunditas adinvenit.
- Quod si quaeras ab iis, qui haec portenta defendunt, 6.0427B| quomodo non cadunt omnia in inferiorem illam coeli partem; respondent, hanc rerum esse naturam, ut pondera in medium ferantur, et ad medium connexa sint omnia, sicut radios videmus in rota; quae autem levia sunt, ut nebula, fumus, ignis, a medio deferantur, ut coelum petant. Quid dicam de iis nescio, qui, cum semel aberraverint, constanter in stultitia perseverant, et vanis vana defendunt; nisi quod eos interdum puto, aut joci causa philosophari, 6.0428A| aut prudentes et scios mendacia defendenda suscipere, quasi ut ingenia sua in malis rebus exerceant, vel ostendant. At ego multis argumentis probare possem, nullo modo fieri posse, ut coelum terra sit inferius, nisi et liber jam concludendus esset, et adhuc aliqua restarent, quae magis sunt praesenti operi necessaria. Et quoniam singulorum errores percurrere non est unius libri opus, satis sit pauca enumerasse, ex quibus possit qualia sint caetera intelligi.
CAPUT XXV. De addiscenda philosophia; et quanta ad ejus studium sint necessaria.
- Nunc pauca nobis de philosophia in commune 6.0428B| dicenda sunt, ut confirmata causa peroremus. Summus ille noster Platonis imitator existimavit philosophiam non esse vulgarem, quod eam non nisi docti homines assequi possint. « Est, inquit Cicero (lib. II Tusc., nº 1), philosophia paucis contenta judicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens. » Non est ergo sapientia, si ab hominum coetu abhorret: quoniam si sapientia homini data est, sine ullo discrimine omnibus data est, ut nemo sit prorsus, 6.0429A| qui eam capere non possit. At illi virtutem humano generi datam sic amplexantur, ut soli omnium publico bono frui velle videantur, tam invidi, quam si velint deligare oculos 6.0429A| aut effodere caeteris, ne solem videant. Nam quid est aliud hominibus negare sapientiam, quam mentibus eorum verum ac divinum lumen auferre? Quod si natura hominis sapientiae capax est, oportuit et opifices, et rusticos, et mulieres, et omnes denique, qui humanam formam gerunt, doceri, ut sapiant; populumque ex omni lingua, et conditione, et sexu, et aetate conflari. Maximum itaque argumentum est, philosophiam neque ad sapientiam tendere, neque ipsam esse sapientiam, quod mysterium ejus barba tantum celebratur et pallio. Senserunt hoc adeo Stoici, qui et servis, et mulieribus philosophandum esse dixerunt; 6.0429B| Epicurus quoque, qui rudes omnium litterarum ad philosophiam invitat; item Plato, qui civitatem de sapientibus voluit componere.
- Conati quidem illi sunt facere, quod veritas exigebat: sed non potuit ultra verba procedi. Primum, quia multis artibus opus est, ut ad philosophiam possit accedi. Discendae istae communes litterae propter usum legendi, quia in tanta rerum varietate, nec disci audiendo possunt omnia, nec memoria 6.0429C| contineri. Grammaticis quoque non parum operae 6.0430A| dandum est, ut rectam loquendi rationem scias. Id multos annos auferat necesse est. Nec oratoria quidem ignoranda est; ut ea, quae didiceris, proferre atque eloqui possis. Geometria quoque, ac musica, et astrologia necessaria est, quod hae artes cum philosophia habent aliquam societatem: quae universa perdiscere neque foeminae possunt, quibus intra puberes annos officia mox usibus domesticis profutura discenda sunt neque servi, quibus per eos annos vel maxime serviendum est, quibus possunt discere; neque pauperes, aut opifices, aut rustici, quibus in diem victus labore est quaerendus. Ob eam causam Tullius ait abhorrere a multitudine philosophiam. At enim rudes Epicurus accipiet. Quomodo ergo illa, quae de principiis rerum dicuntur, intelligunt, quae perplexa et involuta vix etiam politi homines 6.0430B| assequuntur?
- In rebus igitur obscuritate implicitis, et ingeniorum varietate confusis, et eloquentium virorum exquisito sermone fucatis, quis imperito ac rudi locus est? Denique nullas unquam mulieres philosophari docuerunt, praeter unam ex omni memoria Themisten; neque servos, praeter unum Phaedonem, quem male servientem redemisse ac docuisse Cebetem tradunt. Enumerant etiam Platonem, ac Diogenem; 6.0430C| qui tamen servi non fuerunt: sed his servitus evenerat; 6.0431A| sunt enim capti. Platonem quidem redemisse Anniceris quidam 6.0431A| traditur sestertiis octo. Itaque insectatus est conviciis hunc ipsum redemptorem Seneca, quod parvo Platonem aestimaverit. Furiosus, ut mihi videtur, qui homini fuerit iratus, quod non multam pecuniam perdidit: scilicet aurum appendere debuit, tamquam pro mortuo Hectore, aut tantum ingerere nummorum, quantum venditor non poposcit. Ex Barbaris vero nullum, praeter unum Anacharsim Scytham, qui philosophiam ne somniasset quidem, nisi et linguam, et litteras ante didicisset.
CAPUT XXVI. Sapientiam sola doctrina coelestis largitur; et quam sit efficax lex Dei.
- 6.0431B| Quod ergo illi poscente natura faciendum esse senserunt, sed tamen neque ipsi facere potuerunt, neque a philosophis fieri posse viderunt, sola haec efficit doctrina coelestis; quia sola sapientia est. Illi scilicet persuadere cuiquam poterunt, qui nihil persuadent etiam sibi? aut cujusquam cupiditates oppriment, 6.0432A| iram temperabunt, libidinem coercebunt, cum ipsi et cedant vitiis, et fateantur, plus valere naturam? Dei autem praecepta, quia et simplicia, et vera sunt, quantum valeant in animis hominum, quotidiana experimenta demonstrant. Da mihi virum, qui sit iracundus, maledicus, effraenatus: paucissimis Dei verbis:
Tam placidum, quam ovem, reddam. Da cupidum, avarum, tenacem: jam tibi eum liberalem dabo, et pecuniam suam plenis manibus largientem. Da timidum doloris ac mortis: jam cruces, et ignes, et taurum contemnet. Da libidinosum, adulterum, ganeonem: jam sobrium, castum, continentem videbis. Da crudelem et sanguinis appetentem: jam in veram clementiam furor ille mutabitur. Da injustum, insipientem, peccatorem: continuo et 6.0432B| aequus, et prudens, et innocens erit. Uno enim lavacro malitia omnis abolebitur. Tanta divinae sapientiae vis est, ut in hominis pectus infusa, matrem delictorum stultitiam uno semel impetu expellat: ad quod efficiendum, non mercede, non libris, non lucubrationibus opus est. Gratis ista fiunt, facile, cito; 6.0433A| modo pateant aures, et pectus sapientiam sitiat. 6.0433A| Nemo vereatur: nos aquam non vendimus, nec solem mercede praestamus. Dei fons uberrimus atque plenissimus patet cunctis: et hoc coeleste lumen universis oritur (Vid. Joan. cap. I et VI), quicumque oculos habent. Num quis haec philosophorum aut unquam praestitit, aut praestare, si velit, potest? Qui cum aetates suas in studio philosophiae conterant, neque alium quemquam, neque seipsos (si natura paululum obstitit) possunt facere meliores. Itaque sapientia eorum, ut plurimum efficiat, non excidit vitia, sed abscondit. Pauca vero Dei praecepta sic totum hominem immutant, et exposito vetere novum reddunt, ut non cognoscas eumdem esse.
CAPUT XXVII. Quam parum philosophorum praecepta conferant ad veram sapientiam, quam in sola religione invenies.
- Quid ergo? nihilne illi simile praecipiunt? Imo permulta; et ad verum frequenter accedunt. Sed nihil ponderis habent illa praecepta, quia sunt humana, et auctoritate majori, id est divina illa, carent. Nemo igitur credit; quia tam se hominem putat esse, qui audit, quam est ille, qui praecipit. Praeterea 6.0434A| nihil apud eos certi est, nihil quod a scientia veniat. Sed cum omnia conjecturis agantur, multa etiam diversa et varia proferantur, stultissimi est hominis, praeceptis eorum velle parere, quae utrum vera sint, an falsa, dubitatur; et ideo nemo paret, quia nemo vult ad incertum laborare. Virtutem esse Stoici aiunt, quae sola efficiat vitam beatam. Nihil potest verius dici. Sed quid, si cruciabitur aut dolore afficietur? Poteritne quisquam inter carnifices beatus esse? Imo vero illatus corpori dolor materia virtutis est: itaque ne in tormentis quidem miser est. Epicurus multo fortius. Sapiens, inquit, semper beatus est; et vel inclusus in Phalaridis tauro hanc vocem emittet: « Suave est, et nihil curo. » Quis eum non irriserit? Maxime, quod homo voluptarius personam 6.0434B| sibi viri fortis imposuit, et quidem supra modum, non enim fieri potest, ut quisquam cruciatus corporis pro voluptatibus ducat, cum satis sit, ad officium virtutis implendum, perferre ac sustinere. Quid dicitis Stoici? Quid tu Epicure? Beatus est sapiens, etiam cum torquetur. Si propter gloriam patientiae; non fruetur; in tormentis enim fortasse morietur. Si propter memoriam; aut non sentiet, si occidunt animae, aut si sentiet, nihil ex ea consequetur.
- 6.0435A| Quis ergo alius fructus est in virtute? quae beatitudo vitae? ut aequo animo moriatur? Bonum mihi affertis unius horae, aut fortasse momenti, propter quod non expediat in tota vita miseriis et laboribus confici. Quantum autem temporis mors occupat? quae cum veniat 6.0435A| utrum aequo an iniquo animo eam subieris, jam nihil refert. Ita fit, ut nihil aliud ex virtute captetur, nisi gloria. Sed haec aut supervacua et brevis est, aut pravis hominum judiciis non sequetur. Nullus igitur ex virtute fructus est, ubi virtus mortalis est et caduca. Ita qui haec locuti sunt, umbram quamdam virtutis videbant, ipsam virtutem non videbant. Defixi enim fuerunt in terram, nec vultus suos in altum erigebant, ut eam possent intueri,
Quae sese a coeli regionibus ostentabat. 6.0435B| Haec causa est, cur praeceptis eorum nullus obtemperet: quoniam aut ad vitia erudiunt, si voluptatem defendunt; aut si virtutem asserunt, neque peccato poenam minantur, nisi solius turpitudinis, neque virtuti ullum praemium pollicentur, nisi solius honestatis et laudis, cum dicant, non propter seipsam expetendam esse virtutem.
- Beatus est igitur sapiens in tormentis: sed cum torquetur pro fide, pro justitia, pro Deo, illa patientia doloris beatissimum faciet. Est enim Deus, qui solus potest honorare virtutem; cujus merces immortalitas sola est: quam qui non appetunt, nec religionem tenent, cui aeterna subjacet vita, profecto neque virtutis vim sciunt, cujus praemium ignorant; 6.0435C| neque in coelum spectant, quod ipsi se facere putant, 6.0436A| cum res non vestigabiles quaerunt, quia ratio in coelum spectandi nulla alia est, nisi aut religionem suscipere, aut animam suam immortalem esse credere. Quisquis enim aut Deum colendum esse intelligit, aut immortalitatis spem sibi propositam habet, mens ejus in coelo est; et licet id non aspiciat oculis, animae tamen lumine aspicit. Qui autem religionem non suscipiunt, terreni sunt; qui religio de coelo est, et qui animam putant cum corpore interire, aeque in terram spectant, quia ultra corpus quod est terra, nihil amplius vident, quod sit immortale. Nihil igitur prodest hominem ita esse fictum, ut recto corpore spectet in coelum; nisi erecta mente Deum cernat, et cogitatio ejus in spe vitae perpetuae tota versetur.
CAPUT XXVIII. De vera religione, deque natura; fortuna num sit dea; et de philosophia.
- Quapropter nihil aliud est in vita, quo ratio, quo conditio nostra nitatur, nisi Dei, qui nos genuit, agnitio et religiosus ac pius cultus: unde quoniam philosophi aberraverunt, sapientes utique non fuerunt. Quaesierunt illi quidem sapientiam: sed quia non rite quaerebant, prolapsi sunt longius; et in tantos errores inciderunt, ut etiam communem sapientiam non tenerent. Non enim tantum religionem asserere noluerunt: verum etiam sustulerunt; dum specie falsae virtutis inducti, conantur animos omni metu liberare: 6.0436C| quae religionis eversio naturae nomen invenit. Illi 6.0437A| enim, cum aut ignorarent, a quo esset effectus mundus, aut persuadere vellent, nihil esse divina mente perfectum, naturam esse dixerunt rerum omnium matrem, quasi dicerent, omnia sua sponte esse nata: quo verbo plane imprudentiam suam confitentur. Natura enim, remota providentia et potestate divina, prorsus nihil est. Quod si Deum naturam vocent, 6.0437A| quae perversitas est, naturam potius quam Deum nominare? Si autem natura ratio est, vel necessitas, vel conditio nascendi, non est per seipsam sensibilis: sed necesse est mentem esse divinam, quae sua providentia nascendi principium rebus omnibus praebeat. Aut si natura est coelum atque terra, et omne, quod natum est, non est Deus natura, sed Dei opus.
- Non dissimili errore credunt esse fortunam, quasi 6.0437B| deam quamdam res humanas variis casibus illudentem; quia nesciunt, unde sibi bona, et mala eveniant. Cum hac se compositos ad praeliandum putant; nec ullam tamen rationem reddunt, a quo et quam ob causam: sed tantum cum fortuna se digladiari momentis omnibus gloriantur. Jam quicumque aliquos consolati sunt ob interitum amissionemque charorum, fortunae nomen acerrimis accusationibus prosciderunt; 6.0438A| nec omnino ulla eorum disputatio de virtute est, in qua non fortuna vexetur. M. Tullius in sua Consolatione pugnasse se semper contra fortunam loquitur, eamque a se esse superatam, cum fortiter inimicorum impetus retudisset; ne tum quidem se ab ea fractum, cum domo pulsus patria caruit: tum autem, cum amiserit charissimam filiam, victum se a fortuna turpiter confitetur. Cedo, inquit, et manum tollo. Quid hoc homine miserius, qui sic jaceat? Insipienter, inquit: sed qui profitetur se esse sapientem. Quid ergo sibi vult assumptio nominis? Quid contemptus ille rerum, qui magnificis verbis praetenditur? Quid dispar caeteris habitus? Aut cur omnino praecepta sapientiae datis, si nemo, qui sapiat, adhuc inventus est? Et quisquam nobis invidiam facit, quia 6.0438B| philosophos negamus esse sapientes? cum ipsi nec scire se quidquam, nec sapere fateantur. Nam si quando ita defecerint, ut ne affingere quidem quidquam possint, quod faciunt in rebus caeteris: tum vero ignorantiae admonentur, et quasi furibundi exiliunt, et exclamant se caecos esse et excordes. Anaxagoras pronuntiat circumfusa esse tenebris omnia. Empedocles angustas esse sensuum semitas queritur, 6.0439A| tamquam illi ad cogitandum rheda et quadrigis opus esset. Democritus quasi in puteo (Vid. Cic. Acad. cap. 12) quodam sic alto, ut fundus sit nullus, veritatem jacere demersam; nimirum stulte, ut caetera. Non enim tamquam in puteo demersa veritas est, 6.0439A| quo vel descendere, vel etiam cadere illi licebat, sed tamquam in summo montis excelsi vertice, vel potius in coelo, quod est verissimum. Quid enim est, cur eam potius in imum depressam diceret, quam in summum levatam? nisi forte mentem quoque in pedibus, aut in imis calcibus constituere malebat potius, quam in pectore, aut in capite.
- Adeo remotissimi fuerunt ab ipsa veritate, ut eos ne status quidem sui corporis admoneret, veritatem in summo illis esse quaerendam. Ex hac desperatione 6.0439B| confessio illa Socratis nata est, qua se nihil scire dixit, nisi hoc unum, quod nihil sciat. Hinc Academiae disciplina manavit; si tamen disciplina dici potest, in qua ignoratio et discitur et docetur. Sed ne illi quidem, qui scientiam sibi assumpserunt, id ipsum, quod se scire putabant, constanter defendere potuerunt. Qui, quoniam ratio illis non quadrabat, per ignorantiam rerum divinarum tam varii, tam incerti fuerunt, sibique saepe contraria disserentes, ut quid sentirent, quid vellent, statuere ac dijudicare non possis. Quid igitur pugnes adversus 6.0440A| eos homines, qui suo sibi gladio pereunt? Quid labores, ut eos destruas, quos sua ipsos destruit atque afficit oratio? Aristoteles, inquit Cicero (III Tusc.), veteres philosophos accusans, ait eos aut stultissimos, aut gloriosissimos fuisse, qui existimassent philosophiam suis ingeniis perfectam: sed se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore. Quod igitur fuit illud tempus? quo more? quando est aut a quibus absoluta? Nam quod ait stultissimos fuisse, qui putassent ingeniis suis perfectam esse sapientiam, verum est: sed ne ipse quidem satis prudenter, qui aut a veteribus coeptam, aut a novis auctam, aut mox a posterioribus perfectum iri putavit. Nunquam enim potest investigari, quod non per 6.0440B| viam suam quaeritur.
CAPUT XXIX. De fortuna iterum et virtute.
- Sed repetamus id quod omisimus. Fortuna ergo per se nihil est; nec sic habendum est, tamquam sit in aliquo sensu. Siquidem fortuna est accidentium rerum subitus atque inopinatus eventus. Verum philosophi, ne aliquando non errent, in re stulta volunt esse sapientes; qui fortunae sexum mutant, eamque non deam, sicut vulgus, sed deum esse dicunt. 6.0441A| Eumdem tamen interdum naturam, 6.0441A| interdum fortunam vocant; « quod multa, inquit idem Cicero, efficiat inopinata nobis, propter obscuritatem ignorationemque causarum. » Cum igitur causas ignorent, propter quas fiat aliquid, et ipsum qui faciat ignorent, necesse est. Idem in opere valde serio, in quo praecepta vitae deprompta ex philosophia filio dabat: « Magnam, inquit, esse fortunae vim in utramque partem, quis nesciat? Nam et, cum prospero flatu ejus utimur, ad exitus pervenimus optatos; et, cum reflaverit, affligimur. » Primum, qui negat sciri posse quidquam, sic hoc dixit, tamquam et ipse, et omnes sciant. Deinde, qui, etiam quae clara sunt, dubia conatur efficere, hoc putavit esse clarum, quod illi esse debuit vel maxime dubium; nam sapienti omnino 6.0441B| falsum est. Quis, inquit, nescit? Ego vero nescio. Doceat me, si potest, quae sit illa vis, qui flatus iste, et qui reflatus.
- Turpe igitur est, hominem ingeniosum dicere id, quod, si neges, probare non possit. Postremo, quod is, qui dicit assensus esse retinendos, quod stulti sit hominis, rebus incognitis temere assentiri, is plane 6.0442A| vulgi et imperitorum opinionibus credidit, qui fortunam putant esse, quae hominibus tribuat bona et mala. Nam simulacrum ejus cum copia et gubernaculo fingunt, tamquam haec et opes tribuat, et humanarum rerum regimen obtineat. Cui opinioni et Virgilius assentit, qui fortunam omnipotentem vocat; et historicus, qui ait: Sed profecto fortuna in omni re dominatur. Quid ergo caeteris diis loci superest? Cur non aut ipsa regnare dicitur, si plus potest; aut sola colitur, si omnia? Vel, si tantum mala immittit, aliquid causae proferant, cur, si dea sit, hominibus invideat, eosque perditos cupiat, cum ab his religiose colatur: cur aequior sit malis, iniquior autem bonis: cur insidietur, affligat, decipiat et exterminet: quis illam generi hominum vexatricem perpetuam constituerit: 6.0442B| cur denique tam malam sortita sit potestatem, ut res cunctas ex libidine magis, quam ex vero celebret, obscuretque? Haec, inquam, philosophos inquirere oportuit potius, quam temere innocentem accusare fortunam: quae etiamsi sit aliqua, nihil tamen afferri ab his potest, cur hominibus tam inimica sit, quam putatur. Itaque illae omnes orationes, quibus iniquitatem 6.0443A| fortunae lacerant, se suasque virtutes 6.0443A| contra fortunam superbissime jactant, nihil aliud sunt, quam deliramenta inconsideratae levitatis.
- Quare non invideant nobis quibus aperuit veritatem Deus: qui sicut scimus, nihil esse fortunam; ita scimus esse pravum ac subdolum spiritum, qui sit inimicus bonis, hostisque justitiae; qui contraria faciat, quam Deus, cujus invidiae causam in secundo libro (Cap. 13) explicavimus. Hic ergo insidiatur universis; sed eos, qui nesciunt Deum, errore impedit, stultitia obruit, tenebris circumfundit, ne quis possit ad divini nominis pervenire notitiam, in quo uno et sapientia continetur, et vita perpetua. Eos autem, qui Deum sciunt, dolis et astu aggreditur, ut cupiditate ac libidine irretiat, ac peccatis blandientibus depravatos 6.0443B| impellat ad mortem; vel, si dolo nihil profecerit, vi et violentia dejicere conatur. Idcirco enim in primordiis transgressionis non statim ad poenam detrusus a Deo est, ut hominem malitia sua exerceat ad virtutem: quae nisi agitetur, ni assidua vexatione roboretur, non potest esse perfecta; siquidem virtus est perferendorum malorum fortis ac invicta patientia. Ex quo fit, ut virtus nulla sit, si adversarius desit. Hujus itaque perversae potestatis cum vim sentirent virtuti repugnantem, nomenque ignorarent, fortunae vocabulum sibi inane finxerunt. Quod quam longe a sapientia sit remotum, declarat Juvenalis his versibus:
Nullum numen abest, si sit prudentia: sed nos Te facimus, Fortuna, deam, coeloque locamus. Stultitia igitur, et error, et caecitas, et, ut Cicero ait, 6.0444A| ignoratio rerum atque causarum, Naturae ac Fortunae nomina induxit. Sed ut adversarium suum nesciunt: sic nec virtutem quidem sciunt, cujus scientia ab adversarii notione descendit. Quae si conjuncta est cum sapientia, vel, ut ipsi dicunt, eadem ipsa sapientia est, ignorent necesse est in quibus rebus sita sit. Nemo enim potest veris armis instrui, si hostem contra quem fuerit armandus, ignorat; nec adversarium vincere, qui in dimicando non hostem verum, sed umbram petit. Prosternetur enim, qui alio intentus, venientem vitalibus suis ictum nec praeviderit ante, nec caverit.
CAPUT XXX. Epilogus ante dictorum; et qua ratione sit transeundum a vanitate philosophorum ad sapientiam veram et veri Dei cognitionem, in quo solo virtus est et beatitudo.
- Docui, quantum mea mediocritas tulit, longe devium philosophos iter a veritate tenuisse. Sentio tamen, quam multa praeterierim, quia non erat mihi propria contra philosophos disputatio. Sed huc necessario divertendum fuit, ut ostenderem, tot et tanta ingenia in rebus falsis esse consumpta; ne quis forte a pravis religionibus exclusus, ad eos se conferre vellet, tamquam certi aliquid reperturus. Una igitur spes homini, una salus in hac doctrina, quam defendimus, posita est. Omnis sapientia hominis in hoc uno est, ut Deum cognoscat et colat: hoc nostrum dogma, haec sententia est. Quanta itaque voce possum, testificor, proclamo, denuntio. Hic, hic est illud, 6.0445A| quod philosophi omnes in tota sua vita quaesierunt, nec unquam tamen investigare, comprehendere, tenere valuerunt, qui religionem aut pravam retinuerunt, 6.0445A| aut totam penitus sustulerunt. Facessant igitur illi omnes, qui humanam vitam non instruunt, sed turbant. Quid enim docent? aut quem instruunt qui se ipsos nondum instruxerunt? Quem sanare aegroti, quem regere caeci possunt? Huc ergo nos omnes, quibus est cura sapientiae, conferamus. An expectabimus donec Socrates aliquid sciat? aut Anaxagoras in tenebris lumen inveniat? aut Democritus veritatem de puteo extrahat? aut Empedocles dilatet animi sui semitas? aut Arcesilas et Carneades videant, sentiant, percipiant?
- Ecce vox de coelo veritatem docens, et nobis sole ipso clarius lumen ostendens. Quid nobis iniqui sumus? 6.0445B| et sapientiam suscipere cunctamur, quam docti homines, contritis in quaerendo aetatibus suis, nunquam 6.0446A| reperire potuerunt? Qui vult sapiens ac beatus esse, audiat Dei vocem, discat justitiam, sacramentum nativitatis suae norit; humana contemnat, divina suscipiat, ut summum illud bonum, ad quod natus est, possit adipisci. Dissolutis religionibus universis, et omnibus, quaecumque in earum defensionem dici vel solebant, vel poterant, refutatis, deinde convictis philosophiae disciplinis, ad veram nobis religionem sapientiamque veniendum est, quoniam est, ut docebo, utrumque conjunctum; ut eam vel argumentis, vel exemplis, vel idoneis testibus asseramus, et stultitiam, quam nobis isti deorum cultores objectare non desinunt, ut nullam penes nos, sic totam penes ipsos esse doceamus. Et quamquam prioribus libris, cum falsas arguerem religiones, et hoc, cum falsam sapientiam tollerem, ubi veritas sit, ostenderim; planius 6.0446B| tamen, quae religio, et quae sapientia vera sit, liber proximus indicabit.
Quotation analysis