II | IV |
Liber III
3.1.1 Vellem mihi, quoniam ueritas in obscuro latere adhuc existimatur uel errore atque inperitia uulgi uariis et ineptis superstitionibus seruientis uel philosophis prauitate ingeniorum turbantibus eam potius quam inlustrantibus, etsi non qualis in Marco Tullio fuit, quia praecipua et admirabilis fuit, aliquam tamen proximam eloquentiae contingere facultatem, ut quantum ueritas ui sua propria ualet, tantum ingenii quoque uiribus niia exereret se aliquando et discussis conuictisque tam publicis quam eorum qui sapientes putantur erroribus humano generi clarissimum lumen inferret.
3.1.2 quod quidem duabus ex causis fieri uellem: uel quod magis possent credere homines ornatae ueritati, qui etiam mendacio credunt capti orationis ornatu lenocinioque uerborum, uel certe ut ipsi philosophi suis armis potissimum, quibus placere sibi et confidere solent, opprimerentur a nobis.
3.1.3 sed quoniam deus hanc rei uoluit esse naturam, ut simplex et nuda ueritas esset luculentior, quia satis ornata per se est ideoque ornamentis extrinsecus additis fucata corrumpitur, mendacium uero specie placeret aliena, quia per se corruptum uanescit ac diffluit, nisi ornatu aliunde quaesito circumlitum fuerit ac politum, aequo animo fero ingenium mihi mediocre esse concessum.
3.1.4 uerum ego non eloquentiae, sed ueritatis fiducia suscepi hoc opus maius fortasse quam ut possit meis uiribus sustineri: quod tamen, etiamsi ego defecerim, deo cuius hoc munus est adiuuante ueritas ipsa complebit.
3.1.5 etenim cum sciam maximos quosque oratores a causidicis mediocribus saepe uictos, quod tanta est potentia ueritatis, ut se ipsa quamuis in rebus exiguis sua claritate defendat, cur hanc ego in maxima causa ab ingeniosis quidem illis ac disertis
3.1.6 uiris, sed tamen falsa dicentibus oppressuiri putem ac nou illa si minus oratione nostra, quae de tenui fonte admodum exilis emanat, lumine tamen suo clara et inlustris appareat? nec si philosophi doctrina litterarum mirabiles extiterunt, ego illis etiam scientiam ueri cognitionemque concesserim, quam.
3.1.7 nemo cogitando aut disputando adsequi potest. neque ego nunc reprehendo eorum studium qui ueritatem scire noluerunt, quia naturam hominis deus ueri adipiscendi cupientissimam fecit, sed id arguo, id reuinco, quod honestam illorum et optimam uoluntatem non sit secutus effectus, quia neque quid esset uerum ipsum sciebant neque quomodo aut ubi aut qua mente quaerendum.
3.1.8 ita dum succurrere humanis erroribus cupiunt, ipsi se in plagas et in errores maximos induerunt. ad hoc igitur me opus coarguendi philosophiam susceptae materiae ordo ipse deduxit.
3.1.9 nam cum error omnis aut ei religione falsa oriatur aut ex sapientia, in eo conuincendo necesse est utrumque subuertere.
3.1.10 cum enim sit nobis diuinis litteris traditum cogitationes philosophorum stultas esse, id ipsum re et argumentis docendum est, ne quis honesto sapientiae nomine inductus aut inanis eloquentiae splendore deceptus humanis malit quam diuinis credere.
3.1.11 quae quidem tradita sunt bremter ac nude. nec enim decebat ut cum deus ad hominem loqueretur, argumentis adsereret suas uoces, tamquam aliter fides ei non haberetur, sed ut oportuit locutus est tamquam rerum omnium maximus iudex, cuius est non argumentari, sed pronuntiare.
3.1.12 uerum ipse, ut deus: nos autem cum ad res singulas testimonia diuinae uocis habeamus, profecto monstrabimus quanto certioribus argumentis possint uera defendi, cum etiam falsa sic defendantur, ut uera soleant uideri.
3.1.13 quare non est quod philosophis tantum honoris habeamus, ut eorum eloquentiam pertimescamus.
3.1.14 loqui enim bene potuerunt ut homines eruditi, uere autem loqui nullo modo, quia ueritatem non didicerant ab eo qui eius potens esset.
3.1.15 nec sane magnum aliquid efficiemus, quod illos ignorantiae redargupmus, quam ipsi saepissime confitentur.
3.1.16 in eo solo his quoniam non creditur in quo solo credi debuit, conabor ostendere numquam illos tam ueridicos fuisse quam cum sententiam de sua ignoratione dixerunt.
3.2.1 Nunc, quoniam duobus prioribus libris religionum falsitas demonstrata est nec non origo ipsa totius erroris exposita., huius libri munus est philosophiam quoque ostendere quam inanis et falsa sit, ut omni errore sublato ueritas patefacta clarescat.
3.2.2 ordiamur itaque a communi philosophiae nomine, ut ipso capite destructo facilior nobis aditus pateat ad excindendum omne corpus, si tamen potest corpus uocari, cuius partes ac membra discordent nec ulla compage inter se cohaereant, sed quasi disiecta et dissipata palpitare potius uideantur quam uiuere.
3.2.3 Philosophia est, ut nomen indicat ipsique definiunt, studium sapientiae. unde igitur probem philosophiam non esse sapientiam quam ex ipsius nominis significatione? qui enim sapientiae studet, utique nondum sapit, sed ut sapere possit studet.
3.2.4 in ceteris artibus studium quid efficiat et quo tendat apparet:. quas cum discendo aliquis adsecutus est, iam non studiosus artificii, sed artifex nominatur.
3.2.5 at enim uerecundiae causa studiosos se sapientiae, non sapientes uocauerunt.
3.2.6 immo uero Pythagoras, qui hoc primus nomen inuenit, cum paulo plus saperet quam illi priores qui se sapientes putauerant, intellexit nullo humano studio posse ad sapientiam perueniri et ideo non oportere inconprehensae atque inperfectae rei perfectum nomen inponi. itaque cum ab eo quaereretur quemnam se profiteretur, respondit philosophum, id est quaesitorem sapientiae.
3.2.7 si ergo philosophia sapientiam quaerit, nec ipsa sapientia est, quia necesse est aliut esse quod quaerit, aliut quod quaeritur, nec quaesitio ipsa recta est, quia nihil potest inuenire. ego uero ne studiosos quidem sapientiae philosophos esse concesserim, quia illo studio ad sapientiam non peruenitur.
3.2.8 nam si facultas inueniendae ueritatis huic studio subiaceret, si esset id studium tamquam iter ad sapientiam, aliquando esset inuenta. cum uero tot temporibus, tot ingeniis in eius inquisitione contritis non sit conprehensa, apparet nullam ibi esse sapientiam.
3.2.9 non ergo sapientiae student qui philosophantur, sed ipsi studere se putant, quia illut quod quaerunt ubi aut quale sit nesciunt.
3.2.10 siue igitur sapientiae student siue non student, sapientes non sunt, quia numquam reperiri potest quod aut non recte quaeritur aut omnino non quaeritur. uideamus tamen id ipsum, possitne hoc studio reperiri aliquid an nihil.
3.3.1 Duabus rebus uidetur philosophia constare, scientia et opinatione, nec ulla re alia.
3.3.2 scientia uenire ab ingenio non potest nec cogitatione conprehendi, quia in se ipso habere propriam scientiam non hominis, sed dei est.
3.3.3 mortalis autem natura non capit scientiam nisi quae ueniat extrinsecus. idcirco enim oculos et aures et ceteros sensus patefecit in corpore diuina sollertia, ut per eos aditus scientia permanet ad mentem.
3.3.4 nam causas naturalium rerum disquirere aut scire uelle sol utrumne tantus quantus uidetur an multis partibus maior sit quam omnis haec terra, item luna globosa sit an concaua et stellae utrumne adhaereant caelo an per aerem libero cursu ferantur, caelum ipsum qua magnitudine, qua materia constet, utrum quietum sit et immobile an incredibili celeritate uoluatur, quanta sit terrae crassitudo aut quibus fundamentis librata et suspensa sit,
3.3.5 haec inquam disputando et coniecturis uelle conprehendere tale est profecto, quale si disserere uelimus, qualem esse arbitremur cuiuspiam remotissimae gentis urbem, quam numquam uidimus cuiusque nihil aliut quam nomen audiuimus.
3.3.6 si nobis in ea re scientiam uindicemus quae non potest sciri, nonne insanire uideamur qui adfirmare id audeamus in quo reuinci possimus? quanto magis qui naturalia, quae sciri ab homine non possunt, scire se putant, furiosi dementesque sunt iudicandi!
3.3.7 recte ergo Socrates et eum secuti Academici scientiam sustulerunt, quae non disputantis est, sed diuinantis.
3.3.8 superest ut opinatio in philosophia sola sit: nam unde abest scientia, id totum possidet opinatio. id enim opinatur quisque quod nescit. illi autem qui de rebus naturalibus disputant, opinantur ita esse ut disputant. nesciunt igitur ueritatem, quoniam scientia certi est, opinatio incerti.
3.3.9 redeamus ad superius illud exemplum. age, opinemur de statu et qualitate urbis illius quae nobis rebus omnibus praeter nomen ignota est. ueri simile est in plano sitam, lapideis moenibus, aedificiis sublimibus, uiis pluribus, magnificis ornatisque delubris.
3.3.10 describamus si placet mores habitumque ciuium. sed cum haec dixerimus, alius contraria disputabit et cum hic quot perorauerit, surget tertius et alii deinceps et opinabuntur multo disparia quam nos opinati sumus.
3.3.11 quid ergo ex omnibus erit uerius? fortasse nihil. 'at omnia dicta sunt quae in rerum naturam cadunt, ut necesse sit aliquid eorum esse uerum.' at nescietur quis uerum dixerit.
3.3.12 potest fieri ut omnes ex parte aliqua errauerint, ex parte adtigerint ueritatem. stulti ergo simus, si hoc disputatione quaeramus: potest enim superuenire aliquis qui opiniones nostras derideat nosque pro insanis habeat, qui uelimus id quod nesciamus quale sit opinari.
3.3.13 uerum non opus est longe posita conquirere, unde nemo fortasse ueniat qui nos redarguat.
3.3.14 age opinemur quid nunc in foro geratur, quid in curia. longum est id quot. dicamus interposito uno pariete quid fiat: nemo id potest scire nisi qui audierit aut uiderit. nullus igitur audet id dicere, quia statim non uerbis, sed re ipsa praesenti refutabitur.
3.3.15 atquin hoc idem faciunt philosophi, qui disputant in caelo quid agatur, sed eo se inpune id facere arbitrantur, quia nullus exsistit qui errores eorum coarguat.
3.3.16 quodsi existimarent descensurum aliquem qui eos delirare ac mentiri doceret, numquam quicquam de iis rebus quas scire non possunt disputarent. nec tamen ideo felicior putanda est eorum inpudentia et audacia, quia non redarguuntur: redarguit enim deus, cui soli ueritas nota est, licet coniuere uideatur, eamque hominum sapientiam pro summa stultitia computat.
3.4.1 Recte igitur Zenon ac Stoici opinationem repudiarunt. opinari enim te scire quod nescias non est sapientis, sed temerarii potius ac stulti.
3.4.2 ergo si neque sciri quicquam potest, ut Socrates docuit, neque opinari oportet, ut Zenon, tota philosophia sublata est. quid quod non tantum ab his duobus euertitur qui philosophiae principes fuerunt, sed ab omnibus, ut iam uideatur iam pridem suis armis esse confecta?
3.4.3 in multas sectas philosophia diuisa est et omnes uaria sentiunt. in qua ponimus ueritatem? in omnibus certe non potest.
3.4.4 designemus quamlibet: nempe in ceteris omnibus sapientia non erit. transeamus ad singulas: eodem modo quidquid uni dabimus, ceteris auferemus. una quaeque enim secta omnes alias. euertit, ut se suaque confirmet, nec ulli alteri sapere concedit, ne se desipere fateatur: sed sicut alias tollit, sic ipsa quoque ab aliis omnibus tollitur.
3.4.5 nihilominus enim philosophi sunt qui eam stultitiae accusant. quamcumque laudauerisu eramque dixeris, a philosophis uituperatur ut falsa.
3.4.6 credemusne igitur uni se suamque doctrinam laudanti an multis unius alterius ignorantiam culpantibus?
3.4.7 rectius sit necesse est quod plurimi sentiunt quam quod unus. nemo enim de se potest recte iudicare: quod nobilis poeta testatur: itan conparatam esse hominum naturam omnium, aliena ut melius uideant et diiudicent quam sua.
3.4.8 cum igitur omnia incerta sint, aut omnibus credendum est aut nemini. si nemini, sapientes ergo non sunt, quia singuli sapientes esse se putant, si omnibus, aeque non sunt sapientes, quia singuli ab omnibus negantur esse sapientes.
3.4.9 pereunt igitur uniuersi hoc modo et tamquam Sparti illi poetarum sic inuicem iugulant, ut nemo ex omnibus restet: quod eo fit, quia gladium habent, scutum non habent.
3.4.10 si ergo singulae sectae multarum sectarum iudicio stultitiae conuincuntur, omnes igitur uanae atque inanes reperiuntur: ita se ipsa philosophia consumit et conficit.
3.4.11 quod cum intellegeret Arcesilas Academiae conditor, reprehensiones inter se omnium collegit confessionemque ignorantiae clarorum philosophorum armauitque se aduersus omnes: ita constituit nouam non philosophandi philosophiam.
3.4.12 eo igitur auctore duo philosophiae genera esse coeperunt, unum illut uetus, quod scientiam sibi uindicat, alterum nouum repugnans, quod eam detrahit. in his duobus generibus uideo discidium et quasi ciuile bellum:
3.4.13 sapientiam, quae distrahi non potest, in qua parte ponemus? si natura rerum sciri potest, haec tironum caterua interibit; si non potest, ueterani conficientur; si pares fuerint, nihilominus peribit dux omnium philosophia, quia distracta est: nihil enim potest sine interitu sibi esse contrarium.
3.4.14 si autem ut docui nulla in honiine potest esse interna et propria scientia ob fragilitatem condicionis humanae, Arcesilae manus uincit. sed ne ipse quidem stabit, quia non potest omnino nihil sciri.
3.5.1 Sunt enim multa quae scire nos natura ipsa et usus frequens et uitae necessitas cogit. itaque pereundum est, nisi scias quae ad uitam sint utilia, ut adpetas, quae periculosa, ut fugias et uites.
3.5.2 praeterea multa sunt quae usus inuenit. nam solis ac lunae uarii cursus et meatus siderum et ratio temporum deprehensa est, et natura corporum a medicis herbarumque uires, et ab agricolis natura terrarum nec non imbrium futurorum ac tempestatum signa collecta sunt: nulla denique ars est quae non scientia constet.
3.5.3 debuit ergo Arcesilas, si quid saperet, distinguere quae sciri possent quaeue nesciri. sed si id fecisset, ipse se in populum redegisset.
3.5.4 nam uulgus interdum plus sapit, quia tantum quantum opus est sapit. a quo si quaeras utrum sciat aliquid an nihil, dicet se scire quae sciat, fatebitur nescire quae nesciat.
3.5.5 recte ergo aliorum sustulit disciplinas, sed non recte fundauit suam. ignoratio enim rerum omnium non potest esse sapientia, cuius est scire proprium. ita cum philosophos expugnauerit ac docuerit nihil eos scire, ipse quoque nomen philosophi perdidit, quia doctrina eias est nihil sciri. nam qui alios reprehendit, quod nesciant.
3.5.6 , ipse debet sciens esse: cum autem nihil sciat, quae peruersitas quaeue insolentia est ob id ipsum se philosophum constituere propter quod ceteros tollat? possunt enim sic respondere:
3.5.7 'si nihil nos scire conuincis et ideo non esse sapientes, quia nihil sciamus, ergo ne tu quidem sapiens es, quia te quoque confiteris nihil scire:
3.5.8 quid ergo promouit Arcesilas nisi quod confectis omnibus philosophis se quoque ipsum eodem mucrone trans fixi t ?
3.6.1 Nusquamne igitur sapientia est? immo uero inter ipsos fuit, sed nemo uidit. alii putauerunt posse sciri omnia: sapientes utique non fuerunt; alii nihil: ne hi quidem sapientes fuerunt: illi, quia plus homini dederunt, hi, quia minus; utrisque in utramque partem modus defuit. ubi ergo sapientia est?
3.6.2 ut neque omnia scire te putes, quod est dei, neque omnia nescire, quod pecudis. est enim aliquid medium quod sit hominis, id est scientia cum ignoratione coniuncta et temperata.
3.6.3 scientia in nobis ab animo est, qui oritur e caelo, ignoratio a corpore, quod ex terra; unde nobis et cum deo et cum animalibus est aliqua communitas.
3.6.4 ita quoniam ex his duobus constamus elementis, quorum alterum luce praeditum est, alterum tenebris, pars nobis data est scientiae, pars ignorantiae. per hunc quasi pontem transire sine cadendi periculo licet: nam illi omnes qui se in alteram partem inclinauerunt, aut dextro aut sinistro uersus ceciderunt. utraque autem pars quomodo errauerit dicam.
3.6.5 Academici contra physicos ex rebus obscuris argumentati sunt nullam esse scientiam et exemplis paucarum rerum inconprehensibilium contenti amplexi sunt ignorantiam, tamquam scientiam totam sustulissent, quia in parte sustulerant.
3.6.6 physici contra ex iis quae aperta sunt argumentum trahebant (omnia) sciri posse contentique perspicuis retinebant scientiam, tamquam totam defendissent, quia ex parte defenderant. ita neque hi clara neque illi obscura uiderunt, sed utrique dum solam scientiam consertis manibus uel retinent uel eripiunt, non uiderunt in medio constitutam forem, quae illos ad sapientiam transmitteret.
3.6.7 uerum Arcesilas ignorantiae magister cum Zenoni obtrectaret principi Stoicorum, ut totam philosophiam euerteret, auctore Socrate suscepit hanc sententiam, ut adfirmaret sciri nihil posse.
3.6.8 itaque coarguit existimationem philosophorum, qui putassent ingeniis suis erutam esse atque inuentam ueritatem. uidelicet quia mortalis fuerat illa sapientia paucisque ante temporibus instituta ad summum iam incrementum peruenerat, ut iam necessario consenesceret ac periret, extitit repente Academia tamquam senectus
3.6.9 philosophiae, quae illam conficeret iam deflorescentem, recteque Arcesilas uidit adrogantes uel potius stultos esse qui putent scientiam ueritatis coniectura posse conprehendi.
3.6.10 sed tamen falsa dicentem redarguere non potest nisi qui scierit ante quid uerum sit. quod Arcesilas ueritate non cognita facere conatus introduxit genus philosophiae asystatum, quod latine instabile uel inconstans possumus dicere.
3.6.11 ut enim nihil sciendum sit, aliquid sciri necesse est: nam si nihil omnino scias, id ipsum, sciri nihil posse, tolletur.
3.6.12 ita qui uelut sententiae loco pronuntiat nihil sciri, tamquam perceptum profitetur et cognitum: ergo aliquid sciri potest.
3.6.13 huic simile est illut quod in scholis proponi solet in asystati generis exemplum, somniasse quendam ne somniis crederet. si enim crediderit, tum sequetur ut non sit credendum, si autem non crediderit, tum sequetur ut credendum sit.
3.6.14 ita si nihil sciri potest, necesse est id ipsum sciri, quod nihil sciatur, si autem scitur non posse sciri, falsum est ergo quod dicitur nihil sciri posse. sic inducitur dogma sibi ipsi repugnans seque dissoluens.
3.6.15 sed homo uersutus ceteris philosophis scientiam uoluit eripere, ut eam domi absconderet — nam sibi illam profecto non adimit qui aliquid adfirmat, ut ceteris adimat —: sed nihil agit; apparet enim ac furem suum prodit.
3.6.16 quanto faceret sapientius ac uerius, si exceptione facta diceret causas rationesque dumtaxat rerum caelestium seu naturalium quia sunt abditae nec sciri posse, quia nullus doceat, nec quaeri oportere, quia inueniri quaerendo non possint.
3.6.17 qua exceptione interposita et physicos admonuisset, ne quaererent ea quae modum excederent cogitationis humanae, et se ipsum calumniae inuidia liberasset et uobis certe dedisset aliquid quod sequeremur.
3.6.18 nunc autem cum ab aliis sequendis nos retraxerit, ne uelimus plus scire quam possumus, non minus a se quoque ipso retraxit.
3.6.19 quis enim uelit laborare, ne quicquam sciat, aut eiusmodi suscipere doctrinam, ut etiam communem scientiam perdat? quae si doctrina est, scientia constet necesse est, si non est, quis tam stultus, ut discendum id putet in quo aut nihil discitur aut etiam dediscitur?
3.6.20 quare si neque omnia sciri possunt, quod physici putauerunt, neque nihil, quod Academici, philosophia omnis extincta est.
3.7.1 Transeamus nunc ad alteram philosophiae partem quam ipsi moralem uocant, in qua totius philosophiae ratio contine-. tur, siquidem in illa physica sola oblectatio est, in hac etiam utilitas.
3.7.2 et quoniam in disponendo uitae statu formandisque moribus periculo maiore peccatur, maiorem diligentiam necesse est adhiberi, ut sciamus quomodo nos oporteat uiuere.
3.7.3 illic potest uenia concedi, quia siue aliquid dicunt, nihil prosunt, siue delirant, nihil nocent, hic uero nullus discidio, nullus errori locus est. unum sentire omnes oportet ipsamque philosophiam uno quasi ore praecipere, quia si quid fuerit erratum, uita omnis euertitur.
3.7.4 in illa priore parte ut periculi minus, ita plus difficultatis est, quod obscura rerum ratio cogit diuersa et uaria sentire, hic ut plus periculi est, ita minus difficultatis, quod usus ipse rerum et cottidiana experimenta possunt docere quid sit melius et uerius.
3.7.5 uideamus ergo utrumne consennant aut quid nobis adferant, quo rectius uita degatur.
3.7.6 non necesse est omnia circumire, unum eligamus ac potissimum, quod est summum ac principale, in quo totius sapientiae cardo uersatur.
3.7.7 Epicurus summum bonum in uoluptate animi esse censet, Aristippus in uoluptate corporis; Callipho et Dinomachus honestatem cum uoluptate iunxerunt. Diodorus in priuatione doloris summum bonum posuit, Hieronymus in non dolendo, Peripatetici autem in bonis animi et corporis et fortunae.
3.7.8 Herilli summum bonum est scientia, Zenonis, cum natura congruenter uiuere, quorundam Stoicorum, uirtutem sequi. Aristoteles in honestate ac uirtute summum bonum conlocauit. hae sunt fere omnes omnium sententiae.
3.7.9 in tanta diuersitate quem sequimur? cui credimus? par est in omnibus auctoritas. si eligere possumus quod est melius, iam non est nobis philosophia necessaria, quia sapientes iam sumus qui de sapientium sententiis iudicemus.
3.7.10 cum uero discendae sapientiae causa ueniamus, qui possumus iudicare qui nondum sapere coeperimus, maxime cum praesto adsit Academicus, qui nos pallio retrahat ac uetet cuiquam credere nec tamen ipse adferat quod sequamur?
3.8.1 Quid ergo superest nisi ut omissis litigatoribus furiosis ac pertinacibus ueniamus ad iudicem, illum scilicet datorem simplicis et quietae sapientiae, quae non tantum formare nos et inducere in uiam possit, uerum etiam de controuersiis istorum ferre sententiam?
3.8.2 haec nos docet quod sit hominis uerum ac summum bonum. de quo priusquam dicere incipiam, illae. omnes sententiae refellendae sunt, ut appareat neminem illorum fuisse sapientem.
3.8.3 Cum de officio hominis agatur, oportet summum summi animalis bonum in eo constitui, quod commune cum ceteris animalibus esse non possit.
3.8.4 sed ut feris dentes, armentis cornua, uolucribus pinnae propria sunt, sic homini aliquid suum debet adscribi sine quo rationem suae condicionis amittat. nam quod uiuendi aut generandi causa datum est omnibus, est quidem bonum naturale, summum tamen non est, nisi quod est uni cuique generi proprium.
3.8.5 sapiens ergo non fuit qui summum bonum credidit animi uoluptatem, quoniam siue illa securitas siue gaudium est, communis est omnibus.
3.8.6 Aristippo ne respondendum quidem duco, quem semper in corporis uoluptates ruentem nihilque aliut quam uentri et Veneri seruientem nemini dubium est hominem non fuisse. sic enim uixit, ut nihil inter eum pecudemque distaret nisi unum, quod loquebatur.
3.8.7 quodsi asino aut sui aut cani facultas loquendi tribuatur quaerasque ab iis quid sibi uelint, cum feminas tam rabide consectantur, ut uix diuelli queant, cibos etiam potumque neglegant, cur aut alios mares uiolenter abigant aut ne uicti quidem absistant, sed a fortioribus saepe contriti eo magis insectentur, cur nec imbres nec frigora pertimescant, laborem suscipiant, periculum non recusent, quid aliut respondebunt nisi summum bonum esse corporis uoluptatem? eam se adpetere, ut adficiantur suauissimis sensibus eosque esse tanti, ut adsequendorum causa nec laborem sibi ullum nec uulnera nec mortem ipsam recusandam putent.
3.8.8 ab hisne igitur praecepta uiuendi petemus, qui hoc idem sentiunt quod animae rationis expertes?
3.8.9 aiunt Cyrenaici uirtutem ipsam ex eo esse laudandam, quod sit efficiens uoluptatis. 'uero' inquit obscenus canis aut sus ille lutulentus; 'nam ideo cum aduersario summa uirium contentione depugno, ut uirtus mea pariat mihi uoluptatem, cuius expers sim necesse est, si uictus abscessero’.
3.8.10 ab his ergo sapere discamus, quos a pecudibus ac beluis nou sententia, sed lingua discernit? priuationem doloris summum bonum putare non plane Peripateticorum aut Stoicorum, sed clinicorum philosophorum est.
3.8.11 quis enim non intellegat ab aegrotis et in aliquo dolore positis esse hoc disputatum? quid tam ridiculum quam id habere pro summo bono, quod medicus possit dare? dolendum est ergo, ut fruamur bono, et quidem grauiter ac saepe, ut sit postea non dolere iucundius.
3.8.12 miser- rimus est igitur qui numquam doluit, quia bono caret: quem nos felicissimum putabamus, quia malo caruit.
3.8.13 ab hac uani- tate non longe afuit qui omnino nihil dolere summum bonum dixit, nam praeter quod omne animal doloris est fugiens, quis potest sibi hoc bonum praestare, quod nobis ut eueniat, nihil aliut possumus quam optare?
3.8.14 summum autem bonum non potest efficere quemquam beatum, nisi semper fuerit in ipsius potestate: hoc autem 11011 uirtus homini, non doctrina, non labor, sed natura ipsa cunctis animantibus praestat.
3.8.15 qui uoluptatem cum honestate iunxerunt, communionem hanc effugere uoluerunt, sed effecerunt repugnans bonum, quoniam qui uo-luptati deditus est, honestate careat necesse est, qui honestati studet, uoluptate.
3.8.16 Peripateticorum bonum nimium multiplex et exceptis animi bonis, quae ipsa quae sint magna contentio est, commune cum beluis potest uideri.
3.8.17 nam corporis bona id est incolumitas indolentia ualetudo non minus sunt mutis quam homini necessaria ac nescio an etiam magis, quia homo et medellis et ministeriis subleuari potest, muta non possunt. item, quae appellant fortunae bona:
3.8.18 nam sicut homini opibus ad uitam tuendam, sic illis praeda et pabulis opus est.
3.8.19 ita inducendo bonum quod non sit in hominis potestate, totum hominem alienae dicioni subiugauerunt.
3.8.20 audiamus etiam Zenonem: nam is interdum uirtutem somniat. 'summum' inquit *est bonum cum natura consentanee uiuere.' beluarum igitur nobis more uiuendum est.
3.8.21 nam quae abesse debent ab homine, in his omnia deprehenduntur: uoluptates adpetunt, metuunt fallunt insidiantur occidunt et, quod ad rem maxime attinet, deum nesciunt.
3.8.22 quid ergo me docet ut uiuam secundum naturam, quae ipsa in deterius prona est et quibusdam blandimentis lenioribus in uitia praecipitat?
3.8.23 uel si aliam mutorum, aliam hominis dicit esse naturam, quod homo ad uirtutem sit genitus, nonnihil hoc, sed tamen non erit definitio summi boni, quia nullum est animal quod non secundum naturam suam uiuat.
3.8.24 qui scientiam summum bonum fecit, aliquid homini proprium dedit, sed scientiam alterius rei gratia homines adpetunt, non propter ipsam.
3.8.25 quis enim scire contentus est non expetens aliquem fructum scientiae? artes ideo discuntur ut exerceantur, exercentur autem uel ad subsidia uitae uel ad uoluptatem uel ad gloriam. non est igitur summum bonum quod non propter se expetitur.
3.8.26 quid ergo interest utrum scientiam summum bonum putemus an illa ipsa, quae scientia ex se parit id est uictum gloriam uoluptatem? quae non sunt homini propria et ideo ne summa quidem bona: nam uoluptatis et uictus adpetentia non homini solum, sed etiam mutis inest.
3.8.27 quid cupiditas gloriae? nonne in equis deprehenditur, cum uictores exultant, uicti dolent? tantus amor laudum, tantae est uictoria curae. nec inmerito summus poeta experiendum esse ait,. et quis cuique dolor uicto, quae gloria palmae.
3.8.28 quodsi ea quae parit scientia communia sunt cum aliis animalibus, non est ergo summum bonum scientia. praeterea non mediocre huius definitionis est uitium, quod scientia node ponitur. incipient enim beati omnes uideri qui artem aliquam scierint, immo uero qui et res malas scierint, ut tam beatus sit qui uenena didicerit temperare quam qui mederi.
3.8.29 quaero igitur ad quam rem scientia referenda sit. si ad causas rerum naturalium, quae beatitudo mihi erit proposita, si sciero unde Nilus oriatur uel quidquid de caelo physici delirant? quid quod earum rerum non est scientia, sed opinatio, quae pro ingeniis naria est?
3.8.30 restat ut scientia bonorum ac malorum summum bonum sit. cur ergo scientiam maluit quam ipsam sapientiam summum bonum dicere, cum sit utriusque significatio et uis eadem? nemo tamen usque adhuc summum bonum dixit esse sapientiam, quod melius dici potuit.
3.8.31 nam scientia parum ost ad bonum suscipiendum malumque fugiendum, nisi accedat et uirtus. multi enim philosophorum cum de bonis malisque dissererent, aliter tamen quam loquebantur natura cogente uixerunt, quia uirtute caruerunt. uirtus autem cum scientia coniuncta sapientia est.
3.8.32 superest ut eos etiam refellamus, qui uirtutem ipsam summum bonum putauerunt, in qua opi- Dione etiam Marcus Tullius fuit: in quo multum inconsiderati fuerunt. non enim uirtus ipsa est summum bonum, sed effectrix et mater est summi boni, quoniam perueniri ad illut sine uirtute non potest. utrumque intellectu facile est.
3.8.33 quaero enim utrumne ad praeclarum illut bonum facile perueniri putent an cum difficultate ac labore? expediant acumen suum erroremque defendant.
3.8.34 si facile ad illut ac sine ullo labore perueniri potest, summum bonum non est. quid enim nos cruciemus, quid conficiamus enitendo diebus ac noctibus, quandoquidem tam in promptu id quod quaerimus iacet, ut illut quilibet sine ulla contentione animi comprehendat?
3.8.35 sed si commune quoque ac mediocre quodlibet bonum non nisi labore adsequimur, quoniam bonorum natura in arduo posita est, malorum in praecipiti, summo igitur labore summum bonum adsequi necesse est. quod si est uerissimum, ergo altera uirtute opus est, ut perueniamus ad eam uirtutem quae dicitur summum bonum: quod est incongruens et absurdum, ut uirtus per se ipsam perueniat ad se ipsam.
3.8.36 si non potest ad ullum bonum nisi per laborem perueniri, apparet uirtutem esse per quam perueniatur, quoniam in suscipiendis ac perferendis laboribus uis officiumque uirtutis est. ergo summum bonum non potest esse id per quod necesse est ad aliut perueniri.
3.8.37 sed illi cum ignorarent quid -efficeret uirtus aut quo tenderet, honestius autem nihil reperirent, substiterunt in ipsius uirtutis nomine, quam nullo proposito emolumento adpetendam esse dixerunt, ut bonum sibi constituerent quod bono indigeret.
3.8.38 Aristoteles ab his non longe recessit, qui uirtutem cum honestate summum bonum putauit: quasi possit ulla esse uirtus inhonesta ac non, si quid habuerit turpitudinis, uirtus esse desinat.
3.8.39 sed uidit fieri posse ut de uirtute prauo iudicio male sentiatur, et ideo existimationi hominum seruiendum putauit: quod qui faciat, a recto bonoque discedet, quia non est in nostra potestate ut uirtus pro suis meritis honestetur. nam quid est honestas nisi honor perpetuus ad aliquem secundo populi rumore delatus?
3.8.40 quid ergo fiet, si errore ac prauitate hominum mala existimatio subsequatur? abiciemusne uirtutem, quia flagitiosa et turpis ab insipientibus iudicetur?
3.8.41 quae quoniam inuidia premi ac uexari potest, ut sit ipsa proprium ac perpetuum bonum, nullo extrinsecus adiumento indigere debet, quin suis . per se uiribus nitatur et constet.
3.8.42 itaque nec ullum ei ab homine bonum sperandum est nec ullum malum recusandum.
3.9.1 Venio nunc ad uerae sapientiae summum bonum. cuius natura hoc modo determinanda est, primum ut solius hominis sit nec cadat in ullum aliut animal, deinde ut solius animi nec communicari possit cum corpore, postremo ut non possit cuiquam sine scientia et uirtute contingere.
3.9.2 quae circumscriptio illorum omnes sententias excludit ac soluit: eorum enim quae dixerunt nihil tale est.
3.9.3 dicam nunc quid sit, ut doceam quod institui, philosophos omnes caecos atque insipientes fuisse, qui quod esset homini summum bonum constitutum nec uidere nec intellegere nec suspicari aliquando quiuerunt.
3.9.4 Anaxagoras, cum ab eo quaereretur cuius rei causa natus esset, respondit caeli ac solis uidendi. hanc uocem admirantur omnes ac philosopho dignam iudicant.
3.9.5 at ego hunc puto non inuenientem quid responderet effudisse hoc passim, ne taceret: quod quidem secum, si sapiens fuisset, commentatum meditatumque habere debuit, quia si quis rationem sui nesciat, ne homo sit quidem. set putemus non ex tempore dictum illut effusum. uideamus in tribus uerbis quot et quanta peccauerit:
3.9.6 primum, quod omne hominis officium in solis oculis posuit nihil ad mentem referens, sed ad corpus omnia. quid ?
3.9.7 si caecus fuerit, officiumne hominis amittet?
3.9.8 quod fieri sine occasu animae non potest. quid ceterae corporis partes? num carebunt suis quaeque muneribus? quid quod plus est in auribus quam . in oculis situm, quoniam doctrina et sapientia percipi auribus solis potest, oculis solis non potest?
3.9.9 caeli ac solis uidendi causa natus es: quis te in hoc spectaculum induxit aut quid caelo rerumque naturae uisio tua confert? nimirum ut hoc inmensum et admirabile opus laudes.
3.9.10 confitere igitur esse rerum omnium constitutorem deum, qui te in hunc mundum quasi testem laudatoremque tanti sui operis induxit.
3.9.11 magnum esse credis uidere caelum atque solem: cur ergo non gratias . agis ei qui huius beneficii auctor est? cur non ipsius uirtutem prouidentiam potestatem metiris animo, cuius opera miraris? necesse est enim multo mirabilior sit qui mirabilia perfecit.
3.9.12 si te quispiam uocasset ad cenam in eaque optime acceptus esses, num sanus uiderere, si pluris faceres ipsam uoluptatem quam uoluptatis auctorem? adeo philosophi ad corpus referunt omnia, nihil prorsus ad mentem nec uident amplius quam quod sub oculos uenit.
3.9.13 atquin remotis omnibus officiis corporis in sola mente ponenda est hominis ratio. non ergo ideo nascimur, ut ea quae sunt facta uideamus, sed ut ipsum factorem rerum omnium contemplemur id est mente cernamus.
3.9.14 quare si quis hominem qui uere sapiat interroget, cuius rei causa natus sit, respondebit intrepidus ac paratus colendi se dei gratia natum, qui nos ideo generauit, ut ei seruiamus.
3.9.15 seruire autem deo nihil aliut est quam bonis operibus tueri et conseruare iustitiam.. sed ille ut homo diuinarum rerum inperitus rem maximam redegit ad minimum duo sola deligendo, quae sibi diceret intuenda.
3.9.16 quodsi natum se esse dixisset, ut mundum intueretur, quamquam omnia conprehenderet ac maiore uteretur sono, tamen non inplesset hominis officium, quia quanto pluris est anima quam corpus, tanto pluris est deus quam mundus, quia mundum deus et fecit et regit.
3.9.17 non ergo mundus oculis, quia utrumque corpus est, sed deus animo contemplandus est, quia deus ut est ipse inmortalis, sic animum esse uoluit sempiternum. dei autem contemplatio est uenerari et colere communem parentem generis humani.
3.9.18 quod si a philosophis afuit proiectique in terram fuerunt diuina ignorando , existimandus est Anaxagoras ad quae uidenda natum esse se dixerit, nec caelum uidisse nec solem.
3.9.19 expedita est igitur hominis ratio, si sapiat: cuius propria est humanitas. (sed) ipsa humanitas quid est nisi iustitia? quid iustitia nisi pietas? pietas autem nihil aliut quam dei parentis agnitio.
3.10.1 Summum igitur hominis bonum in sola religione est. nam cetera, etiam quae putantur esse homini propria, in ceteris quoque animalibus reperiuntur.
3.10.2 cum enim suas uoces propriis inter se notis discernunt atque dinoscunt, conloqui uidentur. ridendi quoque ratio apparet in his aliqua, cum demulsis auribus contractoque rictu et oculis in lasciuiam resolutis aut homini adludunt aut suis. quid coniugibus ac fetibus propriis? nonne aliquid amori mutuo et indulgentiae simile inpertiunt?
3.10.3 iam illa quae sibi prospiciunt in futurum et cibos reponunt, habent utique prouidentiam. rationis quoque signa in multis deprehenduntur. nam quando utilia sibi adpetunt, malo cauent, periculum uitant, latibula sibi parant in plures exitus dispatentia, profecto aliquid intellegunt.
3.10.4 potest aliquis negare illis inesse rationem, cum hominem ipsum saepe deludant? nam quibus generandi mellis officium est, cum adsignatas incolunt sedes, castra muniunt, domicilia inenarrabili arte componunt, regi suo seruiunt, nescio an in his sit perfecta prudentia.
3.10.5 incertam igitur est utrumne illa quae homini tribuuntur communia sint cum aliis uiuentibus, religionis certe sunt expertia.
3.10.6 equidem sic arbitror, uniuersis animalibus datam esse rationem, sed mutis tantummodo ad uitam tuendam, homini etiam ad propagandam. et quia in homine ratio ipsa perfecta est, sapientia nominatur, quae in hoc eximium facit hominem, quod soli datum est intellegere diuina.
3.10.7 qua de re Ciceronis uera sententia est: ex tot inquit generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat, tamen habendum sciat.
3.10.8 ex quo efficitur ut is agnoscat deum, qui unde ortus sit quasi recordetur.
3.10.9 qui ergo philosophi uolunt animos omui metu liberare, tollunt etiam religionem et orbant hominem suo proprio ac singulari bono: quod est a recte uiuendo atque ab omni humanitate diiunctum, quia deus ut cuncta uiuentia subiecit homini, sic ipsum hominem sibi.
3.10.10 nam quid est cur idem ipsi disputent eo dirigendam esse mentem quo uultus erectus est? si enim nobis in caelum spectandum est nihil utique aliut quam ob religionem, si religio tollitur, nulla nobis ratio cum caelo est.
3.10.11 itaque aut eo spectandum est aut in terram procumbendum. in terram procumbere ne si uelimus quidem possumus, quorum status rectus est.
3.10.12 in caelum igitur spectandum est, quo natura corporis prouocat. quod si constat esse faciendum, aut ideo faciendum est, ut religioni seruiamus, a.ut ideo, ut rationem rerum caelestium cognoscamus.
3.10.13 sed rationem rerum caelestium cognoscere nullo modo possumus, quia nihil eiusmodi potest cogitando inueniri, sicut supra docui.
3.10.14 religioni ergo seruiendum est, quam qui non suscipit, ipse se prosternit in terram et uitam pecudum secutus humanitate se abdi-.
3.10.15 cat. sapientiores igitur inperiti, qui etiamsi errant in religione deligenda, tamen naturae suae condicionisque meminerunt.
3.11.1 Constat igitur totius humani generis consensu religionem suscipi oportere. sed quomodo in ea erretur explicandum est.
3.11.2 naturam hominis deus hanc esse uoluit, ut duarum rerum cupidus et adpetens esset, religionis et sapientiae. sed homines ideo falluntur, quod aut religionem suscipiunt omissa sapientia aut sapientiae soli student omissa religione, cum alterum sine altero uerum esse non possit.
3.11.3 cadunt ergo ad multiplices religiones, sed ideo falsas, quia sapientiam reliquerunt, quae illos docere poterat deos multos esse non posse, aut student sapientiae, sed ideo falsae, quia religionem summi dei omiserunt, qui eos ad ueri scientiam potuit erudire.
3.11.4 sic homines qui alterutrum suscipiunt uitam deuiam maximisque erroribus plenam secuntur, quoniam in his duobus inseparabiliter conexis et officium hominis et ueritas omnis inclusa est.
3.11.5 miror itaque nullum omnino philosophorum extitisse, qui sedem ac domicilium summi boni reperiret.
3.11.6 potuerunt enim sic quaerere: quodcumque est summum bonum, necesse est omnibus esse propositum. uoluptas est quae adpetitur a cunctis, sed haec et communis est cum beluis et honesti uim non habet et satietatem adfert et nimia nocet et processu minuitur aetatis et multis non contingit; nam qui opibus carent, quorum maior est numerus, etiam uoluptate careant necesse est. non est igitur summum bonum, sed ne bonum quidem uoluptas.
3.11.7 quid diuitiae? multo magis: nam et paucioribus et plerumque casu et inertibus saepe et nonnumquam scelere contingunt et optantur ab iis qui eas iam tenent. quid regnum ipsum?
3.11.8 ne id quidem: non enim cuncti homines regnare possunt et necesse est uniuersos summi boni capaces esse.
3.11.9 quaeramus igitur aliquid quod propositum sit omnibus. num uirtus? negari non potest quin et bonum sit et omnium certe bonum. sed si beata esse non potest, quia uis et natura eius in malorum perferentia posita est, non est profecto summum bonum. quaeramus aliut.
3.11.10 at nihil uirtute pulchrius, nihil sapiente dignius inueniri potest. si enim uitia ob turpitudinem fugienda sunt, uirtus igitur adpetenda est ob decorem. quid ergo? potestne fieri ut quod bonum, quod honestum esse constat, mercede ac praemio careat sitque tam sterile, ut nihil ex se commodi pariat?
3.11.11 labor ille magnus et difficultas et eluctatio aduersus mala, quibus haec uita plena est, aliquid magni boni pariat necesse est.
3.11.12 id uero quid esse dicemus? num uoluptatem? at nihil turpe ex honesto nasci potest. num diuitias? num potentatus? at ea quidem fragilia sunt et caduca. num gloriam? num honorem? num memoriam nominis? at haec omnia non sunt in ipsa uirtute, sed in aliorum existimatione atque arbitrio posita.
3.11.13 nam saepe uirtus et inuisa est et malo adficitur. debet autem id bonum quod ex ea nascitur ita cohaerere, ut diuelli atque abstrahi nequeat, nec aliter summum bonum uideri potest, quam si et proprium sit uirtutis et tale, ut neque adici quicquam neque detrahi possit.
3.11.14 quid quod in his omnibus contemnendis uirtutis officia consistunt? nam uoluptates opes potentias honores eaque omnia quae pro bonis habentur non concupiscere, non adpetere, non amare, quod ceteri faciunt uicti cupiditate, id est profecto uirtutis.
3.11.15 aliut ergo sublimius atque praeclarius efficit nec frustra his praesentibus bonis reluctatur, nisi quod maiora et ueriora desiderat.
3.11.16 non desperemus inueniri posse, modo uerset se cogitatio in omnia: neque enim leuia aut ludicra petuntur praemia.
3.12.1 Si quaeritur quid sit propter quod nascimur, quid efficiat uirtus, possumus sic inuestigare. duo sunt ex quibus homo constat, animus et corpus. multa sunt propria animi, multa propria corporis, multa utrique communia, sicut est ipsa uirtus: quae quotiens ad corpus refertur, discernendi gratia fortitudo nominatur.
3.12.2 quoniam igitur utrique subiacet fortitudo, utrique proposita dimicatio est et utrique ex dimicatione uictoria: corpus quia solidum est et conprehensibile, cum solidis et conprehensibilibus confligat necesse est, animus autem quia tenuis est et inuisibilis, cum iis congreditur hostibus qui uideri tangique non possunt.
3.12.3 qui sunt autem hostes animi nisi cupiditates uitia peccata? quae si uicerit uirtus ac fugauerit, inmacnlatus erit animus ac purus.
3.12.4 unde igitur colligi potest quid efficiat animi fortitudo? nimirum ex coniuncto et pari hoc est ex corporis fortitudine: quod cum in aliquam congressionem certamenque uenerit, quid aliut ex uictoria quam uitam petit? siue enim cum homine siue cum bestia dimices, pro salute certatur.
3.12.5 ergo ut corpus uincendo id adsequitur, ut non intereat, sic et animus, ut permaneat, et sicut corpus ab hostibus suis uictum morte multatur, ita superatus a uitiis animus moriatur necesse est.
3.12.6 quid ergo intererit inter animi et corporis dimicationem nisi quod corpus temporalem uitam expetit, animus sempiternam?
3.12.7 si ergo uirtus per se ipsam beata non est, quoniam in perferendis ut dixi malis tota uis eius est, si omnia quae pro bonis concupiscuntur neclegit, si summus eius gradus ad mortem patet, quandoquidem uitam quae optatur a ceteris saepe respuit mortemque quam ceteri timent fortiter suscipit, si necesse est ut aliquid ex se magni boni pariat, quia suscepti et superati usque ad mortem labores
3.12.8 sine praemio esse non possunt, si nullum praemium quod ea dignum sit reperitur in terra, quandoquidem cuncta quae fragilia et caduca sunt spernit, quid aliud restat nisi ut caeleste aliquid efficiat, quia terrena uniuersa contemnit, et ad altiora nitatur, quia humilia despicit? id uero nihil potest esse aliut quam inmortalitas.
3.12.9 merito ergo philosophorum non obscurus Euclides qui fuit Megaricorum conditor disciplinae, dissentiens a ceteris id esse dixit summum bonum, quod simile sit et idem semper.
3.12.10 intellexit profecto quae sit natura summi boni, licet id non explicauerit, quid sit: id est autem inmortalitas nec aliut omnino quicquam, quia sola nec inminui nec augeri nec immutari potest.
3.12.11 Seneca quoque inprudens incidit ut fateretur nullum esse aliud uirtutis praemium quam inmortalitatem. laudans enim uirtutem in eo libro quem de inmatura morte conscripsit, una inquit res est uirtus, quae nos inmortalitate donare possit et pares diis facere.
3.12.12 sed et Stoici, quos secutus est, negant sine uirtute effici posse quemquam beatum. ergo uirtutis praemium beata uita est, si uirtus, at recte dictum est, beatam uitam facit.
3.12.13 non est igitur ut aiunt propter se ipsam uirtus expetenda, sed propter uitam beatam, quae uirtutem necessario sequitur.
3.12.14 quod argumentum docere eos potuit, quod esset summum bonum. haec autem uita praesens et corporalis beata esse non potest, quia malis est subiecta per corpus.
3.12.15 Epicurus deum beatum et incorruptum uocat, quia sempiternus est. beatitudo enim perfecta esse debet, ut nihil sit quod eam uexare aut minuere aut inmutare possit.
3.12.16 nec aliter quicquam existimari beatum potest nisi fuerit incorruptum. incorruptum autem nihil est nisi quod est inmortale. sola ergo inmortalitas beata est, quia corrumpi ac dissolui non potest.
3.12.17 quodsi cadit in hominem uirtus, quod negare nullus potest, cadit et beatitudo: non potest enim fieri ut sit miser qui uirtute est praeditus. si cadit beatitudo, ergo et inmortalitas cadit in hominem, quae beata est.
3.12.18 summum igitur bonum sola inmortalitas inuenitur, quia nec aliut animal nec corpus adtingit nec potest cuiquam sine scientia et uirtute id est sine dei cognitione ac iustitia prouenire.
3.12.19 cuius adpetitio quam recta, quam uera sit, ipsa uitae huiusce cupiditas indicat, quae licet sit temporalis et labore plenissima, expetitur tamen ab omnibus et optatur: hanc enim tam senes quam pueri, tam reges quam infimi, tam denique sapientes quam stulti cupiunt.
3.12.20 tanti est, ut Anaxagorae uisum est, contemplatio caeli ac lucis ipsius, ut quascumque miserias libeat sustinere.
3.12.21 cum igitur laboriosa haec et breuis uita non tantum hominum, sed etiam ceterarum animantium consensu magnum bonum esse ducatur, manifestum est eandem summum ac perfectum fieri bonum, si et fine careat et omni malo.
3.12.22 denique nemo umquam extitisset qui hanc ipsam breuem contemneret aut subiret (mortem) nisi spe uitae longioris. nam illi qui pro salute ciuium uoluntariae se neci optulerunt, sicut Thebis Menoeceus, Athenis Codrus, Romae Curtius et Mures duo, numquam mortem uitae commodis praetulissent, nisi se inmortalitatem opinione ciuium consequi putanissellt. qui tamenetsi nescierunt inmortalitatis uiam, res eos tamen non fefellit.
3.12.23 si enim uirtus diuitias et opes ideo contemnit, quia fragiles sunt, uoluptates ideo, quia breues, ergo et uitam fragilem breuemque ideo contemnit, ut solidam et perpetuam consequatur.
3.12.24 ipsa igitur cogitatio per ordinem gradiens et uniuersa considerans perducit nos ad eximium illut ac singulare cuius causa nascimur bonum.
3.12.25 quod si fecissent philosophi, non quod semel apprehenderant tueri pertinaciter maluissent, profecto peruenissent ad uerum hoc, ut ostendi modo. quod si non fuit eorum qui caelestes animas una cum corporibus extinguunt, illi tamen qui de inmortalitate animae disputant intellegere debuerunt ideo propositam nobis esse uirtutem, ut perdomitis libidinibus rerumque terrestrium cupiditate superata purae ac uictrices animae ad deum id est ad originem suam reuertantur.
3.12.26 idcirco enim soli animantium ad aspectum caeli erecti sumus, ut summum bonum nostrum in summo esse credamus,
3.12.27 ideo religionem soli capimus, ut ex hoc sciamus humanum spiritum non esse mortalem, quod deum qui est inmortalis et desiderat et agnoscit.
3.12.28 igitur ex omnibus philosophis qui aut scientiam pro summo bono aut uirtutem sunt amplexi, tenuerunt quidem ueritatis uiam, sed non peruenerunt ad summum.
3.12.29 haec enim duo sunt, quae simul efficiant illut quod quaeritur: scientia id praestat, ut quomodo et quo perueniendum sit nouerimus, uirtus, ut perueniamus. alterum siue altero nihil ualet: ex scientia enim uirtus, ex uirtute summum bonum nascitur.
3.12.30 beata igitur uita, quam philosophi quaesierunt semper et quaerunt siue in cultu deorum siue in philosophia, nulla est et ideo non potuit ab his reperiri, quia summum bonum non in summo quaesierunt, sed in imo.
3.12.31 summum autem quid est nisi caelum et deus, unde animus oritur? imum quid nisi terra, unde corpus est?
3.12.32 itaque licet quidam philosophi summum bonum non corpori, sed animo dederint, tamen quoniam illut ad hanc uitam rettulerunt quae cum corpore terminatur, ad corpus reuoluti sunt, cuius est omne hoc tempus quod transigitur in terra.
3.12.33 quare non inmerito summum bonum non conprehenderunt, quia quidquid spectat ad corpus et inmortalitatis est expers, imum sit necesse est.
3.12.34 non cadit ergo in hominem beatitudo illo modo quo philosophi putauerunt, sed ita cadit, non ut tunc beatus sit, cum uiuit in corpore, quod utique ut dissoluatur corrumpi necesse est, sed tunc, cum anima societate corporis liberata in solo spiritu uiuit.
3.12.35 hoc uno beati esse in hac uita possumus, si minime beati esse uideamur, si fugientes inlecebras uoluptatum solique uirtuti seruientes in omnibus miseriis laboribusque uiuamus, quae sunt exercitia et corroboramenta uirtutis, si denique asperam illam uiam difficilemque teneamus, quae nobis ad beatitudinem patefacta est.
3.12.36 summum igitur bonum quod beatos facit non potest esse nisi in ea religione atque doctrina, cui spes inmortalitatis adiuncta est.
3.13.1 Res exigere uidetur hoc loco, ut quoniam docuimus in-' mortalitatem esse summum bonum, id ipsum, inmortalem esse animam, conprobemus.
3.13.2 qua de re ingens inter philosophos disceptatio est, nec quicquam tamen explicare aut probare potuerunt ii qui uerum de anima sentiebant.
3.13.3 expertes enim diuinae huius eruditionis nec argumenta uera quibus uincerent adtulerunt nec testimonia quibus probarent. sed oportunius hanc quaestionem tractabimus in ultimo libro, cum de uita beata nobis erit disserendum.
3.13.4 superest pars illa philosophiae tertia quam uocant Xoycxiav, in qua tota dialectica et omnis loquendi ratio continetur.
3.13.5 hanc diuina eruditio non desiderat, quia non in lingua, sed in corde sapientia est nec interest quali utare sermone. res enim, non uerba quaeruntur. et nos non de grammatico aut oratore, quorum scientia est quomodo loqui deceat, sed de sapiente disserimus, cuius doctrina est quomodo uiuere oporteat.
3.13.6 quodsi neque physica illa ratio necessaria est neque haec logica, quia beatum facere non possunt, restat at in sola ethica totius philosophiae uis contineatur; ad quam se abiectis omnibus Socrates contulisse dicitur.
3.13.7 in qua etiam parte quoniam philosophos errasse docui, qui summum bonum cuius capiendi gratia generati sumus non conprehenderunt, apparet falsam et inanem esse omnem philosophiam, quia nec instruit ad iustitiae munera nec officium hominis rationemque consummat.
3.13.8 sciant igitur errare se qui philosophiam putant esse sapientiam; non trahantur auctoritate cuiusquam, sed ueritati potius et faueant et accedant. nullus hic temeritati locus est, in aeternum stultitiae poena subeunda est, si aut persona inanis aut opinio falsa deceperit.
3.13.9 homo autem, qualiscumque est, si sibi credit hoc est si homini credit, ut non dicam stultus, qui suum non uideat errorem, certe adrogans est, qui sibi audeat uindicare quod humana condicio non recipit.
3.13.10 ipse e Romanae linguae summus auctor quantum fallatur, licet ex illa sententia peruidere: qui cum in libris officiorum philosophiam nihil aliut esse dixisset quam studium sapientiae, ipsam autem sapientiam rerum diuinarum et humanarum scientiam, tum adiecit: cuius studium qui uituperat, haut sane intellego quidnam sit quod laudandum putet.
3.13.11 nam si oblectatio quaeritur animi requiesque curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid anquirunt quod spectet et ualeat ad bene beateque uiuendum? siue ratio constantiae uirtutisque ducitur, aut haec est ars aut nulla omnino, per quam eas adsequamur. nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum, minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium atque in maximis rebus errantium. si autem est aliqua disciplina uirtutis, ubi ea quaeretur, cum ab isto discendi genere discesseris?
3.13.12 equidem tametsi operam dederim ut quantulamcumque dicendi adsequerer facultatem propter studium docendi, tamen eloquens numquam fui, quippe qui forum ne adtigerim quidem: sed necesse est ipsa me faciat causae bonitas eloquentem, ad quam diserte copioseque defendendam scientia diuinitatis et ipsa ueritas sufficit.
3.13.13 uellem igitur Ciceronem paulisper ab inferis sorgere, ut uir eloquentissimus ab homunculo non diserto doceretur: primum quidnam sit quod laudandum putet qui uituperat id studium quod uocatur philosophia; deinde neque illam esse artem qua uirtus et iustitia discatur nec aliam ullam, sicut putauit; postremo quoniam est uirtutis disciplina, ubi quaerenda sit, cum ab illo discendi genere discesseris, quod ille non audiendi discendique gratia quaerebat. a quo enim posset audire, cum sciret id nemo?
3.13.14 sed ut in causis facere solebat, interrogatione uoluit urguere ad confessionemque perducere, tamquam confideret responderi prorsus nihil posse, quominus philosophia esset magistra uirtutis. quod quidem in Tusculanis disputationibus aperte professus est ad eam ipsam conuersa oratione, tamquam se declamatorio dicendi genere iactaret.
3.13.15 o (uitae) philosophia dux inquit o uirtutis indagatrix expultrixque uitiorum! quid non modo nos, sed omnino uita hominum sine te esse potuisset? — tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti:
3.13.16 quasi uero aliquid per se ipsa sentiret ac non potius ille laudandus esset qui eam tribuit. potuit eodem modo gratias agere cibo et potui, quod sine his rebus constare uita non possit, in quibus ut sensus ita beneficii nihil est: atquin ut illa corporis alimenta sunt, sic animae sapientia.
3.14.1 Rectius itaque Lucretius, cum eum laudat qui sapientiam primus inuenit, sed hoc inepte, quod ab homine inuentam putauit: quasi uero illam alicubi iacentem homo ille quem laudabat inuenerit tamquam tibias ad fontem, ut poetae aiunt.
3.14.2 quodsi repertorem sapientiae ut deum laudauit — ita enim dicit: nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, - dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi —
3.14.3 tamen non erat sic laudandus deus, quod sapientiam inuenerit, sed quod hominem fecerit qui posset capere sapientiam: minuit enim laudem qui partem laudat ex toto.
3.14.4 sed ille ut hominem laudauit, qui tamen ob id ipsum deberet pro deo haberi, quod sapere inuenerit: nam sic ait: nonne decebit hunc hominem numero diuum dignarier esse?
3.14.5 unde apparet aut Pythagoram uoluisse laudare, qui se primus ut dixi philosophum nominauit, aut Milesium Thalen, qui de rerum natura primus traditur disputasse.
3.14.6 ita dum hominem quaerit extollere, rem ipsam depressit: non est enim magna, si ab homine potuit inueniri.
3.14.7 uerum potest ut poetae dari uenia. at ille idem perfectus orator, idem summus philosophus, ne Graecos reprehendam quorum leuitatem semper accusat et tamen sequitur, ipsam sapientiam, quam alias donum, alias inuentum deorum uocat, poetice figuratam laudat in faciem. grauiter etiam queritur extitisse aliquos qui eam uituperarent.
3.14.8 quisquamne inquit uituperare uitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam inpie ingratus It esse?
3.14.9 nos ergo, Marce Tulli, parricidae sumus et insuendi iudice in culleum, qui philosophiam negamus parentem esse uitae,
3.14.10 an tu, qui aduersus deum tam inpie ingratus es, non hunc cuius effigiem ueneraris in Capitolio sedentem, sed illum qui mundum fecit hominemque generauit, qui sapientiam quoque ipsam inter cetera caelestia sua beneficia largitus est? magistram tu uirtutis aut parentem uitae uocas? ad quam si quis accesserit, multo sit incertior necesse est quam prius fuerit.
3.14.11 cuius enim uirtatisP quae ipsa ubi sita sit, adhuc philosophi non expediunt. cuius uitae? cum ipsi doctores ante fuerint senectute ac morte confecti quam constituerint quomodo uiui deceat. cuius ueritatis indagatricem profiteri potes, qui saepe testaris, cum tanta multitudo fuerit philosophorum, sapientem tamen extitisse adhuc neminem ? quid ergo te magistra illa uitae docuit?
3.14.12 an ut potentissimum consulem maledictis incesseres eumque hostem patriae uenenatis orationibus faceres? sed omittamus illa quae possunt excusari fortunae nomine.
3.14.13 studuisti nempe philosophiae et quidem sic, ut nullus umquam diligentius, quippe qui omnes cognoueris disciplinas, sicut ipse gloriari soles, eamque ipsam Latinis litteris inlustraneris imitatoremque te Platonis ostenderis.
3.14.14 cedo igitur quid didiceris aut in qua secta ueritatem deprehenderis. in Academia scilicet, quam secutus es, quam probasti.
3.14.15 at haec nihil docet nisi ut scias te nihil scire. tui ergo te libri arguunt, quam nihil a philosophia disci possit ad uitam. haec tua uerba sunt: mihi autem non modo ad sapientiam caeci uidemur, sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni uideantur, hebetes et obtunsi.
3.14.16 si ergo philosophia uitae magistra est, cur tibi ipse caecus et hebes et obtunsus uidebare, quem oportuit illa docente et sentire et sapere et in clarissima luce uersari?
3.14.17 at quam confisus fueris philosophiae ueritate, docent ad filium conposita praecepta, quibus mones philosophiae quidem praecepta noscenda, uiuendum autem esse ciuiliter. quid tam repugnans dici potest?
3.14.18 si noscenda sunt praecepta philosophiae, ideo utique noscenda sunt, ut recte sapienterque uiuamus, uel si ciuiliter uiuendum est, non est igitur philosophia sapientia, siquidem melius est ciuiliter quam philosophe uiuere.
3.14.19 nam si sapientia est quae dicitur philosophia, stulte profecto uiuet qui non secundum philosophiam uiuet: si autem. non stulte uiuit qui ciuiliter uiuit, sequitur ut stulte uiuat qui philosophe uiuit. tuo itaque iudicio philosophia stultitiae inanitatisque damnata est.
3.14.20 idem in Consolatione id est in opere non ioculari hanc de philosophia sententiam tulisti: sednescio a qui nos teneat error ac miserabilis ignoratio ueri. ubi est ergo philosophiae magisterium aut quid te docuit illauitae parens, si uerum miserabiliter ignoras?
3.14.21 quodsi haecerroris ignorationisque confessio paene inuito tibi ab intimo pectore expressa est, cur non tibi uerum fateris aliquando, : philosophiam, quam tu nihil docentem in caelum laudibus extulisti, magistram uirtutis esse non posse?
3.15.1 Eodem ductus errore Seneca — quis enim ueram uiam teneret errante Cicerone? — philosophia inquit nihil aliut est quam recta ratio uiuendi uel honeste uiuendi scientia uel ars rectae uitae agendae. non errabimus, si dixerimus philosophiam esse legem bene honesteque uiuendi, et qui dixerit illam regulam uitae, suum illi reddidit.
3.15.2 hic plane non respexit ad commune philosophiae nomen. quae cum sit in plures sectas disciplinasque diffusa nihilque habeat certi, nihil denique de quo uniuersi una mente ac uoce consentiant, quid potest esse tam falsum quam regulam uitae philosophiam nominari, in qua diuersitas praeceptorum rectum iter inpediat et turbet aut legem bene uiuendi, cuius capita longe dissonant, aut scientiam uitae agendae, in qua nihil aliut efficitur contraria saepe dicendo quam ut nemo quicquam sciat?
3.15.3 quaero enim utrumne Academiam philosophiam putet esse an non. negaturum non arbitror. quod si est, nihil ergo illorum cadit in philo- ss sophiam, quae ut omnia reddat incerta, legem abrogat, artem Dallam putat, rationem subuertit, regulam deprauat, scientiam funditus tollit. falsa igitur illa omnia, quia in rem semper incertam et adhuc nihil explicantem cadere non possunt.
3.15.4 nulla itaque ratio uel scientia uel lex bene uiuendi nisi in hac unica et uera et caelesti sapientia constituta est, quae philosophis fuerat ignota.
3.15.5 nam illa terrena quoniam falsa est, uaria et multiplex sibique tota contraria est. et sicut unus est huius mundi constitutor et rector deus, una ueritas, ita unam esse ac simplicem sapientiam necesse est, quia quidquid est uerum ac bonum, id perfectum esse non potest, nisi fuerit singulare.
3.15.6 quodsi philosophia uitam posset instruere, nulli alii nisi philosophi essent boni et qui eam non didicissent, essent omnes semper mali.
3.15.7 cum uero innumerabiles exsistant et semper extiterint qui sint aut fuerint siue ulla doctrina boni, ex philosophis autem perraro fuerit qui aliquid in uita fecerit laude dignum, quis est tandem qui non uideat eos homines uirtutis, qua ipsi egent, non esse doctores?
3.15.8 nam si quis mores eorum diligenter inquirat, inueniet iracundos cupidos libidinosos adrogantes proteruos et sub obtentu sapientiae sua uitia celando, tum domi facientes ea quae in scolis arguissent.
3.15.9 mentior fortasse accusandi gratia: nonne id ipsum Tullius et fatetur et queritur? quotus quisque inquit philosophorum inuenitur qui sit ita moratus, ita animo ac uita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam (suam) non ostentationem scientiae, sed legem uitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis pareat suis? uidere licet alios tanta leuitate et iactatione, ut iis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, alios gloriae, multos libidinum seruos, ut cum eorum uita mirabiliter pugnet oratio.
3.15.10 Nepos quoque Cornelius ad eundem Ciceronem ita scribit: tantum abest ut ego magistram putem esse uitae philosophiam beataeque uitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros uiuendi quam plerisque qui in ea disputanda uersantur. uideo enim magnam partem eorum qui in schola de pudore (et) continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus uiuere.
3.15.11 item Seneca in Exhortationibus plerique inquit philosophorum tales sunt, diserti in conuicium suum. quos si audias in auaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, indicium professos putes: adeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa. quos non aliter intueri decet quam medicos, quorum tituli remedia habent, puxides uenena.
3.15.12 quosdam uero nec pudor uitiorum tenet, sed patrocinia turpitudini suae fingunt, ut etiam honeste peccare uideantur.
3.15.13 — faciet sapiens inquit idem Seneca etiam quae non. probabit, ut etiam ad maiora transitum inueniat, nec relinquet mores bonos, sed tempori aptabit, et quibus alii utuntur in gloriam aut uoluptatem, utetur agendae rei causa.
3.15.14 deinde paulo post: omnia quae luxuriosi faciunt quaeque inperiti, faciet et sapiens, sed non eodem modo eodemque proposito. atquin nihil interest quo animo facias quod fecisse uitiosum est, quia facta cernuntur, animus non uidetur.
3.15.15 Aristippo Cyrenaicorum magistro cum Laide nobili scorto fuit consuetudo. quod flagitium grauis ille philosophiae doctor sic defendebat, ut diceret multum inter se et ceteros Laidis amatores interesse, quod ipse haberet Laidem, alii a Laide haberentur.
3.15.16 o praeclara et bonis imitanda sapientia! huic uero liberos in disciplinam dares, ut discerent habere meretricem? aliquid inter se ac perditos interesse dicebat, scilicet quod illi bona sua perderent, ipse gratis luxuriaretur. in quo tamen sapientior meretrix fuit:
3.15.17 quae philosophum habuit pro lenone, ut ad se omnis iuuentus doctoris exemplo et auctoritate corrupta sine ullo pudore concurreret.
3.15.18 quid ergo interfuit quo animo philosophus ad meretricem famosissimam commearet, cum eum populus et riuales sui uiderent omnibus perditis nequiorem?
3.15.19 nec satis fuit ita uiuere, sed docere etiam libidines coepit ac mores suos de lupanari ad scolam transtulit disserens uoluptatem corporis esse summum bonum. quae doctrina exsecrabilis et pudenda non in corde philosophi, sed in sinu meretricis est nata.
3.15.20 nam quid ego de Cynicis loquar, quibus in propatulo coire cum coniugibus mos fuit? quid mirum si a canibus, quorum uitam imitantur, etiam uocabulum nomenque traxerunt?
3.15.21 nullum igitur m hac disciplina magisterium uirtutis est, cum etiam illi qui honestiora praecipiunt, aut non faciant ipsi quae suadent aut si faciunt, quod raro accidit, non disciplina eos ad rectum, sed natura producat, quae saepius etiam indoctos inpellit ad laudem.
3.16.1 Verum enim cum se perpetuae desidiae tradant nullam- que uirtutem capessant et omnem suam uitam nihil aliut quam in eloquendo peragant, quid aliut quam inertes debent putari?
3.16.2 sapientia enim nisi in aliquo actu fuerit quo uim suam exerceat, inanis et falsa est recteque Tullius ciuiles uiros, qui rem publicam gubernent, qui urbes aut nonas constituant aut constitutas aequitate tueantur, qui salutem libertatemque ciuium uel bonis legibus uel salubribus consiliis uel iudiciis grauibus conseruent, philosophiae doctoribus praefert.
3.16.3 bonos enim facere oportet potius quam inclusos in angulis facienda praecipere quae ne ipsi quidem faciant qui locuntur; et quoniam se a ueris actibus remouerunt, apparet eos exercendae linguae causa uel auocandi (animi) gratia artem istam philosophiae repperisse. qui autem docent tantum nec faciunt, ipsi praeceptis suis detrahunt pondus. quis enim optemperet, cum ipsi praeceptores doceant non optemperare?
3.16.4 bonum est autem recta et honesta praecipere, sed nisi et facias, mendacium est, et est incongruens atque ineptum non in pectore, sed in labris habere bonitatem.
3.16.5 non ergo utilitatem ex philosophia, sed oblectationem petunt. quod quidem Cicero testatus est. profecto inquit omnis istorum disputatio quamquam uberrimos fontes uirtutis et scientiae continet, tamen conlata cum eorum actis perfectisque rebus uereor ne non tantum uideatur utilitatis adtulisse negotiis hominum quantam oblectationem otiis.
3.16.6 uereri quidem non debuit, cum uerum diceret, sed quasi timeret ne proditi mysterii reus a philosophis citaretur, non est ausus confidenter pronuntiare quod fuit uerum, illos non ideo disputare ut do-1 ceant, sed ut se oblectent in otio. qui quoniam auctores sunt i rerum gerendarum nec ipsi quicquam gerunt, pro loquacibus ' sunt habendi.
3.16.7 sed profecto quia nihil ad uitam boni adferebant, nec ipsi decretis suis obtemperauerunt nec quisquam per tot saecula iuuentus est qui eorum legibus uiueret. abicienda est igitur omnis philosophia, quia non studendum sapientiae, quod fine ac modo caret, sed sapiendum est et quidem mature.
3.16.8 non enim uobis altera uita conceditur, ut cum in hac sapientiam quaeramus, in illa sapere possimus: in hac utrumque fieri necesse est. cito inueniri debet, ut cito suscipi possit, ne quid pereat ex uita, cuius finis incertus est.
3.16.9 Ciceronis Hortensius contra philosophiam disserens circumuenitur arguta conclusione, quod cum diceret philosophandum non esse, nihilominus philosophari uidebatur, quoniam philosophi est quid in uita faciendum uel non faciendum sit disputare.
3.16.10 nos ah hac calumnia inmunes ac liberi sumus qui philosophiam tollimus, quia humanae cogitationis inuentio est, sophiam defendimus, quia diuina traditio est, eamque ah omnibus suscipi oportere testamur.
3.16.11 ille cum philosophiam tolleret nec melius aliquid adferret, sapientiam tollere putabatur eoque facilius de sententia pulsus est, quia constat hominem non ad stultitiam, sed ad sapientiam nasci.
3.16.12 praeterea illut quoque argumentum contra philosophiam ualet plurimum, quo idem est usus Hortensius, ex eo posse intellegi philosophiam non esse sapientiam, quod principium et origo eius appareat.
3.16.13 quando inquit philosophi esse coeperunt? Thales ut opinor primus. recens haec quidem aetas: ubi ergo aput antiquiores latuit amor iste inuestigandae ueritatis? idem Lucretius ait:
3.16.14 denique natura haec rerum ratioque reperta est nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus nunc ego sum in patrias qui possim uertere uoces.
3.16.15 et Seneca non sunt inquit mille anni, ex quo initia sapientiae mota sunt. multis igitur saeculis humanum genus sine ratione uixit: quod inridens Persius postquam inquit sapere urbi cum pipere et palmis uenit, tamquam sapientia cum saporis mercibus fuerit inuecta. quae si est secundum hominis naturam, cum homine ipso coeperit necesse est, si uero non est, ne capere quidem illam posset humana natura.
3.16.16 sed quia recipit, a principio igitur fuisse sapientiam necesse est: ergo philosophia quia non a principio fuit, non est eadem uera sapientia. sed uidelicet Graeci quia sacras ueritatis litteras non attigerant, quemadmodum depranata esset sapientia nescierunt;
3.16.17 et ideo cum uacare sapientia humanam uitam putarent, philosophiam commenti sunt id est latentem atque ignotam sibi ueritatem disserendo eruere uoluerunt: quod studium per ignorantiam ueri sapientiam putauerunt.
3.17.1 Dixi de philosophia ipsa quam potui breuiter. nunc ad philosophos ueniamus, non ut cum his dpcprtemus, qui stare non possunt, sed ut eos fugientes atque deiectos nostro campo insequamur.
3.17.2 Epicuri disciplina multo celebrior semper fuit quam ceterorum, non quia ueri aliquid adferat, sed quia multos populare nomen uoluptatis inuitat. nemo enim non in uitia pronus est.
3.17.3 praeterea ut ad se multitudinem contrahat, adposita singulis quibusque moribus loquitur. desidiosum uetat is litteras discere, auarum populari largitione liberat, ignauum prohibet accedere ad rem publicam, pigrum exerceri, timidum militare.
3.17.4 inreligiosus audit deos nihil curare, inhumanus et suis commodis seruiens iubetur nihil cuiquam tribuere: omnia enim sua causa facere sapientem.
3.17.5 fugienti turbam solitudo Jt' landatur, qui nimium parcus est, discit aqua et polenta uitam posse tolerari. qui odit uxorem, huic enumerantur caelibatus bona, habenti malos liberos orbitas praedicatur, aduersus parentes inpio, nullum uinculum esse naturae. inpatienti ac delicato dolorem esse omnium malorum maximum dicitur, forti, etiam in tormentis beatum esse sapientem.
3.17.6 qui claritati ac potentiae studet, huic praecipitur reges colere, qui molestiam ferre non potest, huic regiam fugere.
3.17.7 ita homo astutus ex uariis diuersisque moribus circulum cogit et dum studet placere omnibus, maiore discordia secum ipse pugnauit quam inter se uniuersi. unde autem disciplina eius tota descendat, quam originem habeat, explicandum est.
3.17.8 uidebat Epicurus bonis aduersa semper accidere, paupertatem labores exilia carorum amissiones, malos contra beatos esse, augeri potentia, honoribus adfici; uidebat innocentiam minus tutam, scelera inpune committi; uidebat sine dilectu morum, sine ordine ac discrimine annorum saeuire mortem, sed alios ad senectutem peruenire, alios infantes rapi, alios iam robustos interire, alios in primo adulescentiae flore inmaturis funeribus extingui, in bellis meliores potius et uinci et peru'e.
3.17.9 maxime autem commouebat homines in primis religiosos grauioribus malis adfici, iis autem qui aut deos omnino neclegerent aut non pie colerent, uel minora incommoda euenire uel nulla; ipsa etiam saepe templa fulminibus conflagrare.
3.17.10 quod Lucretius queritur, cum dicit de deo: tum fulmina mittat et aedis ipse suas disturbet et in deserta recedens saeuiat exercens telum, quod saepe nocentes praeterit exanimatque indignos inque merentes.
3.17.11 quodsi uel exiguam ueritatis auram colligere potuisset, numquam diceret aedis illum suas disturbare, cum ideo distorbet, quia non sint suae.
3.17.12 Capitolium, quod est Romanae urbis et religionis caput summum, non semel, sed saepius fulmine ictum conflagrauit:
3.17.13 homines autem ingeniosi quid de hoc existimauerint, ex dicto Ciceronis apparet, qui ait diuinitus extitisse illam flammam, non quae terrestre illut domicilium Iouis deleret, sed quae sublimius magnificentiusque deposceret.
3.17.14 qua de re etiam in libris consulatus sui eadem dixit quae Lucretius: nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suas arces atque inclyta templa petiuit et Capitolinis iniecit sedibus ignes.
3.17.15 pertinaci ergo stultitia non modo uim maiestatemque ueri dei non intellexerunt, sed etiam inpietatem sui erroris auxerunt, qui templum caelesti iudicio saepe damnatum restituere contra ras omne contenderint.
3.17.16 cum haec igitur cogitaret Epicurus, earum rerum uelut iniquitate inductus — sic enim causam rationemque ignoranti uidebatur — existimauit nullam esse prouidentiam. quod cum sibi persuasisset, suscepit etiam defendendum: sic in errores inextricabiles se ipse coniecit.
3.17.17 si enim prouidentia nulla est, quomodo tam ordinate, tam disposite mundus effectus est? nulla inquit dispositio est: multa enim facta sunt aliter quam fieri debuerunt. et inuenit homo diurnus quae reprehenderet.
3.17.18 quae singula si uacaret refellere, facile ostenderem nec sapientem hunc fuisse nec sanum. item si nulla prouidentia est, quomodo animalium corpora tam prouidenter ordinata sunt, ut singula quaeque membra mirabili ratione disposita sua officia conseruent?
3.17.19 nihil inquit in procreandis animalibus prouidentiae ratio molita est. nam neque oculi ad uidendum facti sunt neque aures ad audiendum neque lingua ad loquendum neque pedes ad ambulandum, quoniam prius haec nata sunt quam esset uidere audire loqui ambulare. itaque non haec ad usum nata sunt, sed usus ex illis natus est.
3.17.20 si nulla prouidentia est, cur imbres cadunt, fruges oriuntur, arbusta frondescunt? non inquit animantium causa ista fiunt, quoniam prouidentiae nihil prosunt, sed omnia sua sponte fieri necesse est.
3.17.21 j unde ergo nascuntur aut quomodo fiunt omnia quae gerunturi3 non est inquit prouidentiae opus: sunt enim semina per inane uolitantia, quibus inter se temere conglobatis uniuersa gignuntur atque concrescunt.
3.17.22 cur igitur illa non sentimus aut cernimus? quia nec colorem habent inquit nec calorem ullum nec odorem. saporis quoque et umoris expertia sunt et tam minuta, ut secari ac diuidi nequeant.
3.17.23 sic eum, quia falsum in principio susceperat, consequentium rerum necessitas ad deliramenta perduxit. ubi enim sunt aut unde ista corpuscula? cur nemo illa praeter unum Leucippum somniauit, a quo Democritus eruditus hereditatem stultitiae reliquit Epicuro?
3.17.24 quae si sunt corpuscula et quidem solida ut dicunt, sub oculos certe uenire possunt. si eadem est natura omnium, quomodo res uarias efficiunt? uario inquit ordine ac positione conueniunt sicut litterae: quae cum sint paucae, uarie tamen collocatae innumerabilia uerba conficiunt.
3.17.25 at litterae uarias formas habent. 20 ita inquit et haec ipsa primordia: nam sunt aspera, sunt hamata, sunt leuia. secari ergo ac diuidi possunt, si aliquid inest illis quod emineat. si autem leuia sunt et hamis indigent, cohaerere non possunt. hamata igitur esse oportet, ut possint inuicem concatenari.
3.17.26 cum uero tam minuta esse dicantur, ut nulla ferri acie dissici ualeant, quomodo hamos aut angulos habent? quos, quia extant, necesse est posse diuelli.
3.17.27 deinde quo foedere inter se, qua mente conueniunt, ut ex iis aliquid construatur? si sensu carent, nec coire tam disposite possunt, quia non potest quicquam rationale perficere nisi ratio. quam multis coargui haec uanitas potest!
3.17.28 sed properat oratio. hic est ille, qui genus humanum ingenio superauit et omnes restinxit, stellas exortus ut aetherius sol. quos equidem uersus numquam sine risu legere possum.
3.17.29 non enim de Socrate hoc saltem aut Platone dicebat, qui uelut reges habentur philosophorum, sed de homine, quo sano ac uigente nullus aeger ineptius delirauit. itaque poeta inanissimus leonis laudibus murem non ornauit, sed obruit et obtriuit.
3.17.30 at idem nos liberat metu mortis, de qua haec ipsius expressa uerba sunt: quando nos sumus, mors non est: quando mors est, nos non sumus. mors ergo nihil ad nos. quam argute nos fefellit!
3.17.31 quasi uero transacta mors timeatur, qua iam sensus ereptus est, ac non ipsum mori, quo sensus eripitur. est enim tempus aliquod quo et nos iam non sumus et mors tamen nondum est, idque ipsum uidetur esse miserum, quod et mors esse incipit et nos esse desinimus;
3.17.32 nec frustra dictum est: mors misera non est, aditus ad mortem est miser, hoc est morbo tabescere, ictum perpeti, ferrum corpore excipere, ardere igni, dentibus laniari.
3.17.33 haec sunt quae timentur, non quia mortem adferunt, sed quia dolorem magnum. quin potius effice ne dolor malum sit omnium inquit malorum maximum est. qui ergo possum non timere, si id quod mortem antecedit aut efficit, malum est? quid quod totum illut argumentum falsum est, quia non intereunt animae?
3.17.34 (minime) uero inquit; nam quod cum corpore nascitur, cum corpore intereat necesse est. iam superius dixi differre me hunc locum et operi ultimo reseruare, ut hanc Epicuri persuasionem, siue illa Democriti siue Dicaearchi fuit, et argumentis et diuinis testimoniis redarguam.
3.17.35 uerum ille fortasse inpunitatem uitiis suis spopondit: fuit enim turpissimae noluptatis adsertor, cuius capiendae causa nasci hominem putauit.
3.17.36 quis cum hoc adfirmari audiat, uitiis et sceleribus abstineat? nam si periturae sunt animae, adpetamus diuitias, ut omnes suauitates capere possimus. quae si nobis desunt, ab iis qui habent auferamus clam dolo ui; eo magis, si humanas res nullus deus curat, quandocumque spes inpunitatis adriserit, rapiamus necemus.
3.17.37 sapientis est enim male facere, si et utile sit et tutum, quoniam si quis in caelo deus est, non irascitur cuiquam. aeque stulti est bene facere, quia sicut ira non commouetur, ita nec gratia tangitur.
3.17.38 uoluptatibus igitur quoquo modo possumus seruiamus: breui enim tempore nulli erimus omnino. ergo nullum diem, nullum denique temporis punctum fluere nobis sine uoluptate patiamur, ne quia ipsi quandoque perituri sumus, id ipsum quod uiuimus pereat. haec ille tametsi non dicit uerbo, re tamen ipsa docet.
3.17.39 nam cum disputat omnia sapientem sua causa facere, ad utilitatem suam refert omnia quae agit.
3.17.40 ita qui audit haec flagitia, nec boni quicquam faciendum putabit, quoniam bene facere ad utilitatem spectat alienam, nec ab scelere abstinendum, quia maleficio praeda coniuncta est.
3.17.41 archipirata quispiam uel latronum ductor si suos ad grassandum cohortetur, quo alio sermone uti potest quam ut eadem dicat quae dicit Epicurus?
3.17.42 deos nihil curare; non ira, non gratia tangi; inferorum poenas non esse metuendas, quod animae post mortem occidant nec ulli omnino sint inferi; uoluptatem esse maximum bonum; nullam esse humanam societatem; sibi quemque consulere; neminem esse qui alterum diligat nisi sua causa; mortem non esse metuendam forti uiro nec ullum dolorem, qui etiamsi torqueatur, si uratur, nihil curare se dicat.
3.17.43 est plane cur quisquam putet hanc uocem uiri esse sapientis, quae potest latronibus aptissime commodari.
3.18.1 Alii autem contraria his disserunt, superesse animas post mortem: et hi sunt maxime Pythagorei ac Stoici, quibus etsi ignoscendum est, quia uerum sentiunt, non possum tamen non reprehendere eos, quia non scientia, sed casu inciderunt in ueritatem. itaque in eo ipso quod recte sentiebant, aliquid errarunt.
3.18.2 nam cum timerent argumentum illud quo colligitur necesse esse ut occidant animae cum corporibus, quia cum corporibus nascuntur, dixerunt non nasci animas, sed insinuari 20 potius in corpora et de aliis in alia migrare.
3.18.3 non putauerunt aliter fieri posse ut supersint animae post corpora, nisi uideantur fuisse ante corpora. par igitur ac prope similis error est partis utriusque. sed haec in praeterito falsa est, illa in futuro.
3.18.4 nemo enim uidit quod est uerissimum, et nasci animas et non occidere, quia cur id fieret aut quae ratio esset hominis nescierunt.
3.18.5 multi ergo ex iis qui aeternas esse animas suspicabantur, tamquam in caelum migraturi essent, sibi ipsi manus intulerunt, ut Cleanthes, ut Chrysippus, ut Zenon, ut Empedocles, qui se in ardentis Aetnae specus intempesta nocte deiecit, ut cum repente non apparuisset, abisse ad deos crederetur, et ex Romanis Cato, qui fuit in omni sua uita Stoicae uanitatis imitator.
3.18.6 nam Democritus in alia fuit persuasione, sed tamen sponte sua leto caput obuius optulit ipse, quo nihil sceleratius fieri potest. nam si homicida nefarius est, quia hominis extinctor est, eidem sceleri obstrictus est qui se necat, quia hominem necat.
3.18.7 immo uero maius esse id facinus existimandum est, cuius ultio soli deo subiacet. nam sicut in hanc uitam non nostra sponte uenimus, ita rursus ex hoc domicilio corporis, quod tuendum nobis adsignatum est, eiusdem iussu recedendum est, qui nos in hoc corpus induxit tamdiu habitaturos, donec iubeat emitti. et si uis aliqua inferatur, aequa mente patiendum, cum extincta innocentis anima inulta esse non possit habeamusque iudicem magnum, cui soli uindicta in integro semper est.
3.18.8 homicidae igitur illi omnes philosophi et ipse Romanae sapientiae princeps Cato, qui antequam se occideret, perlegisse Platonis librum dicitur qui est scriptus de aeternitate animarum, et ad summum nefas philosophi auctoritate conpulsus est. et hic tamen aliquam moriendi causam uidetur habuisse, odium seruitutis.
3.18.9 quid Ambraciotes ille, qui cum eundem librum perlegisset, praecipitem se dedit nullam aliam ob causam nisi quod Platoni credidit? execrabilis prorsus ac fugienda doctrina, si abigit homines a uita.
3.18.10 quodsi scisset Plato atque docuisset a quo et quomodo et quibus et quae ob facta et quo tempore inmortalitas tribuatur, nec Theombrotum inpegisset in mortem uoluntariam nec Catonem, sed eos ad uitam et iustitiam potius erudisset.
3.18.11 nam mihi Cato uidetur causam quaesisse moriendi non tam ut Caesarem fugeret, quam ut Stoicorum decretis obtemperaret, quos sectabatur, suumque nomen grandi aliquo facinore clarificaret: cui quid mali potuerit accidere, si uiueret, non inuenio.
3.18.12 Gaius enim Caesar ut erat clemens, nihil aliut efficere uolebat etiam in ipso belli ciuilis ardore, quam ut bene mereri de re publica uideretur duobus optimis ciuibus Cicerone et Catone seruatis. sed redeamus ad eos qui mortem pro bono laudant.
3.18.13 de uita quereris, quasi uixeris aut umquam tibi ratio constiterit, cur omnino sis natus. nonne igitur tibi uerus ille et communis omnium pater Terentianum illut iure increpauerit: prius disce quid sit uiuere, si displicebit uita, tum istoc utitor.
3.18.14 indignaris te malis esse subiectum, quasi quicquam merearis boni qui patrem, qui dominum, qui regem tuum nescis, qui quamuis clarissimam lucem intuearis oculis, mens tamen caeca est et in profundis ignorantiae tenebris iacet. quae ignorantia effecit ut quosdam dicere non puderet idcirco nos esse natos, ut scelerum poenas lueremus: quo quid delirius dici possit non uideo.
3.18.15 ubi enim uel quae scelera potuimus admittere qui omnino non fuimus? nisi forte credemus inepto illi seni, qui se in priore uita Euphorbum fuisse mentitus est. hic credo quod erat ignobili genere natus, familiam sibi ex Homeri carminibus adoptauit.
3.18.16 o miram et singularem Pythagorae memoriam et o miseram obliuionem nostrum omnium, qui nesciamus qui ante fuerimus! sed fortasse uel errore aliquo uel gratia sit effectum, ut ille solus Lethaeum gurgitem non adtigerit nec obliuionis aquam gustauerit. uidelicet senex uanus, sicut otiosae aniculae solent, fabulas tamquam infantibus credulis finxit.
3.18.17 quodsi bene sensisset de iis quibus haec locutus est, si homines eos existimasset, numquam sibi tam petulanter mentiendi licentiam uindicasset. sed deridenda hominis leuissimi uanitas.
3.18.18 quid Cicerone faciemus? qui cum in principio Consolationis suae dixisset luendorum scelerum causa nasci homines, iterauit id ipsum postea quasi obiurgans eum qui uitam non esse poenam putet. recte ergo praefatus est errore ac miserabili ueritatis ignorantia se teneri.
3.19.1 At illi qui de mortis bono disputant quia nihil ueri sciunt, sic argumentantur: si nihil est post mortem, non est malum mors; aufert enim sensum mali. si autem supersunt animae, etiam bonum est, quia inmortalitas sequitur.
3.19.2 quam sententiam Cicero de Legibus sic explicauit: gratulemurque nobis, quoniam mors aut meliorem quam qui est in uita aut certe non deteriorem adlatura est statum: nam sine corpore animo uigente diuina uita est, sensu carente nihil profecto est mali.
3.19.3 argute, ut sibi uidentur, quasi nihil esse aliut possit. atquin utrumque hoc falsum est. docent enim diuinae litterae non extingui animas, sed aut pro iustitia praemio adfici aut poena pro sceleribus sempiterna.
3.19.4 nec enim fas est aut eum qui sceleratus in uita feliciter fuerit, effugere quod meretur aut eum qui ob iustitiam miserrimus fuerit, sua mercede fraudari.
3.19.5 quod adeo uerum est, ut idem Tullius in Consolatione non easdem sedes incolere iustos atque inpios praedicauerit.
3.19.6 nec enim omnibus inquit idem illi sapientes arbitrati sunt eundem cursum in caelum patere. nam uitiis et sceleribus contaminatos deprimi in tenebras atque in caeno iacere docuerunt, castos autem animos, puros integros incorruptos, bonis etiam studiis atque artibus expolitos leui quodam et facili lapsu ad deos id est ad naturam similem sui peruolare. quae sententia superiori illi argumento repugnat.
3.19.7 illut enim sic adsumptum est, tamquam necesse sit omnem hominem natum inmortalitate donari. quod igitur erit.
3.19.8 discrimen uirtutis ac sceleris, si nihil interest utrumne Aristides sit aliquis an Phalaris, utrum Cato an Catilina? sed hanc repugnantiam rerum sententiarumque non cernit nisi qui tenet ueritatem.
3.19.9 si quis igitur nos roget utrumne bonum sit mors . an malum, respondebimus qualitatem eius ex uitae ratione pendere. nam sicut uita ipsa bonum est, si cum uirtute uiuatur, malum, si cum scelere, sic et mors ex praeteritis uitae actibus ponderanda est.
3.19.10 ita fit ut si uita in dei religione transacta sit, mors malum non sit, quia translatio est ad inmortalitatem: sin aliter, malum sit necesse est, quoniam ut dixi ad aeterna supplicia transmittit.
3.19.11 quid ergo dicemus nisi errare illos qui aut mortem adpetunt tamquam bonum aut uitam fugiunt tamquam malum? nisi quod sunt iniquissimi, qui pauciora mala non pensant bonis pluribus.
3.19.12 nam cum omnem uitam per exquisitas et uarias traducant uoluptates, mori cupiunt, si quid forte iis amaritudinis superuenit, et sic habent, tamquam illis numquam fuerit bene, si aliquando fuerit male. damnant igitur uitam omnem plenamque nihil aliut quam malis opinantur.
3.19.13 hine nata est inepta illa sententia, hanc esse mortem quam nos uitam putemus, illam uitam quam nos pro morte timeamus: ita primum bonum esse non nasci, secundum, citius mori.
3.19.14 quae ut maioris sit auctoritatis, Sileno adtribuitur. Cicero in Consolatione non nasci inquit longe optimum nec in hos scopulos incidere uitae, proximum autem, si natus sis, quam primum tamquam ex incendio effugere fortunae. credidisse illum uanissimo dicto exinde apparet, quod adiecit de suo aliquid, ut ornaret.
3.19.15 quaero igitur cui esse optimum putet non nasci, cum sit nullns omnino qui sentiat: nam ut bonum sit aliquid aut malum, sensus efficit.
3.19.16 deinde, cur omnem uitam nihil esse aliud quam scopulos et incendium putauerit: quasi aut in nostra fuerit potestate ne nasceremur aut uitam nobis fortuna tribuat, non deus, aut uiuendi ratio quicquam simile incendio habere uideatur.
3.19.17 non dissimile Platonis illut est, quod aiebat se gratias agere naturae: primum quod homo natus esset potius quam mutum animal, deinde quod mas potius quam femina, quod Graecus quam barbarus, postremo quod Atheniensis et quod temporibus Socratis.
3.19.18 dici non potest quantam mentibus caecitatem, quantos pariat errores ignoratio ueritatis. ego plane contenderim numquam quicquam in rebus humanis dictum esse delirius: quasi uero si ant barbarus aut mulier aut asinus denique natus esset, idem ipse Plato esset ac non illud ipsum quod natus fuisset.
3.19.19 sed uidelicet Pythagorae credidit, qui ut uetaret homines animalibus uesci, dixit animas de corporibus in aliorum animalium corpora commeare. quod et uanum et inpossibile est: uanum, quia necesse non fuit ueteres animas in noua corpora inducere, cum idem artifex qui primas aliquando fecerat, potuerit semper nouas facere, inpossibile, quia rectae rationis anima tam inmutare naturam status sui non potest quam ignis aut deorsum niti aut in transuersum fluminis modo flammam suam fundere.
3.19.20 existimauit igitur homo sapiens potuisse fieri, ut anima quae tunc erat in Platone, in aliquod mutum animal includeretur essetque humano sensu praedita, ut intellegeret ac doleret incongruenti se corpore oneratam.
3.19.21 quanto sanius faceret, si gratias agere se diceret, quod ingeniosus, quod docilis natus esset, quod in iis opibus, ut liberaliter erudiretur!
3.19.22 nam quod Athenis natus est, quid in eo beneficii fuit? an non plurimi extiterunt in aliis ciuitatibus excellenti ingenio atque doctrina uiri, qui meliores singuli quam omnes Athenienses fuerunt?
3.19.23 quanta hominum milia fuisse credamus qui et Athenis nati et temporibus Socratis indocti tamen ac stulti fuerint? non enim parietes aut locus in quo quisque est effusus ex utero, conciliat homini sapientiam.
3.19.24 quid uero attinuit Socratis se temporibus natum gratulari? num Socrates ingenia discentibus potuit commodare?
3.19.25 non uenit in mentem Platoni Alcibiaden quoque et Critiam eiusdem Socratis adsiduos auditores fuisse, quorum alter hostis patriae acerrimus fuit, alter crudelissimus omnium tyrannorum?
3.20.1 Videamus nunc quid in Socrate ipso tam magnum fuerit, ut homo sapiens merito gratias ageret illius temporibus esse se natum.
3.20.2 non infitior fuisse illum paulo cordatiorem quam ceteros, qui naturam rerum putauerint ingenio posse conprehendi: in quo illos non excordes tantum fuisse arbitror, sed etiam inpios, quod in secreta caelestis illius prouidentiae curiosos oculos uoluerint inmittere.
3.20.3 Romae et in plerisque urbibus scimus esse quaedam sacra quae aspici a uiris nefas habeatur. abstinent igitur aspectu quibus contaminare illa non licet, et si forte uel errore uel casu quopiam uir aspexit, primo poena eius, deinde instauratione sacrificii scelus expiatur.
3.20.4 quid his facias qui inconcessa scrutari uolunt? nimirum multo sceleratiores qui arcana mundi et hoc caeleste templum profanare inpiis disputationibus quaerunt quam qui aedem Vestae aut Bonae Deae aut Cereris intrauerit. quae penetralia quamuis adire uiris non liceat, tamen a uiris fabricata sunt.
3.20.5 hi uero non tantum inpietatis crimen effugiunt, sed, quod est multo indignius, eloquentiae famam et ingenii gloriam consecuntur.
3.20.6 quid si aliquid inuestigare possent? sunt enim tam stulti in adseuerando quam inprobi in quaerendo, cum neque inuenire quicquam possint nec defendere, etiamsi inuenerint.
3.20.7 nam si uerum uel fortuito uiderint, quod saepius contingit, committunt ut ab aliis id pro falso refellatur. non enim descendit aliquis e caelo qui sententiam de singulorum opinionibus ferat.
3.20.8 quapropter nemo dubitauerit eos qui ista conquirant stultos ineptos insanos esse.
3.20.9 aliquid ergo Socrates habuit cordis humani, qui cum haec intellegeret non posse inueniri, ab eiusmodi quaestionibus se remouit, uereorque ne in eo solo. multa enim sunt eius non modo laude indigna, sed etiam reprehensione .
3.20.10 dignissima, in quibus fuit suorum simillimus. ex his unum eligam quod ab omnibus sit probatum. celebre hoc prouerbium Socrates habuit: quod supra nos, nihil ad nos.
3.20.11 procumbamus igitur in terram et manus ad praeclara opera nobis datas conuertamus in pedes, nihil ad nos caelum, ad cuius contemplationem sumus excitati, nihil denique lux ipsa pertineat.
3.20.12 (at) certe uictus nostri causa de caelo est. quodsi hoc sensit, non esse de rebus caelestibus disputandum, ne illorum quidem rationem poterat conprehendere quae sub pedibus habebat. quid ergo? num errauit in uerbis? ueri simile non est, sed nimirum id sensit quod locutus est, religioni minime seruiendum: quod si aperte diceret, nemo pateretur.
3.20.13 quis enim non sentiat hunc mundum tam mirabili ratione perfectum aliqua prouidentia gubernari, quandoquidem nihil est quod possit sine ullo moderatore consistere?
3.20.14 sic domus ab habitatore deserta dilabitur, nauis sine gubernatore abit pessum et corpus relictum ab anima diffluit, nedum putemus tantam istam molem aut construi sine artifice aut stare tamdiu sine rectore potuisse.
3.20.15 quodsi publicas illas religiones uoluit euertere, non inprobo, quin etiam laudabo, si ipse quod est melius inuenerit. uerum idem per canem et anserem deierabat. o hominem scurram, ut ait Zeno Epicureus, ineptum perditum desperatum, si cauillari uoluit religionem, dementem, si hoc serio fecit, ut animal turpissimum pro deo haberet!
3.20.16 quis iam superstitiones Aegyptiorum audeat reprehendere quas Athenis Socrates auctoritate sua confirmauit? illut uero nonne summae uanitatis, quod ante mortem familiares suos rogauit, ut Aesculapio gallum quem uouerat prosecarent?
3.20.17 timuit uidelicet ne aput Rhadamanthum reciperatorem reus uoti fieret ab Asclepio. dementisse hominem putarem, si morbo adfectus perisset. cum uero sanus hoc fecerit, est ipse insanus qui eum putat fuisse sapientem. en cuius temporibus natum esse se homo sapiens gratuletur!
3.21.1 Videamus tamen quid illum Socrates docuerit: qui cum totam physicam repudiasset, eo se contulit, ut de uirtute atque officio quaereret. itaque non dubito quin auditores suos iustitiae praeceptis erudierit.
3.21.2 docente igitur Socrate non fugit Platonem iustitiae uim in aequitate consistere, siquidem omnes pari condicione nascuntur. ergo nihil inquit priuati ac proprii habeant, sed ut pares esse possint, quod iustitiae ratio desiderat, omnia in commune possideant.
3.21.3 ferri hoc potest, quamdiu de pecunia dici uidetur. quod ipsum quam inpossibile sit et quam iniustum, poteram multis rebus ostendere, concedamus tamen ut possit fieri: omnes enim sapientes erunt et pecuniam contemnent.
3.21.4 quo ergo illum communitas ista perduxit? matrimonia quoque inquit communia esse debebunt: scilicet ut ad eandem mulierem multi uiri tamquam canes confluant et is utique optineat 20 qui uiribus uicerit aut, si patientes sunt ut philosophi, expectent, ut uicibus tamquam lupanar obeant.
3.21.5 o miram Platonis aequitatem! ubi est igitur uirtus castitatis? ubi fides coniugalis? quae si tollas, omnis iustitia sublata est.
3.21.6 at idem dixit beatas ciuitates futuras fuisse, si aut philosophi regnarent aut reges philosopharentur. huic uero tam iusto, tam aequo uiro regnum dares, qui aliis abstulisset sua, aliis condonasset aliena, prostituisset pudicitiam feminarum, quae nullus umquam non modo rex, sed ne tyrannus quidem fecit? quam tamen intulit rationem turpissimi huius consilii?
3.21.7 sic inquit ciuitas concors erit et amoris mutui constricta uinculis, si omnes omnium fuerint et mariti et patres et uxores et liberi.
3.21.8 quae ista confusio generis humani est? quomodo seruari caritas potest, ubi nihil certum est quod ametur? quis aut uir mulierem aut mulier uirum diliget, nisi habitauerint semper una, nisi deuota mens et seruata inuicem fides indiuiduam fecerit caritatem? quae uirtus in illa promiscua uoluptate locum non habet.
3.21.9 item si omnes omnium liberi sint, quis amare filios tamquam suos poterit, cum suos esse aut ignoret aut dubitet? quis honorem tamquam patri deferet, cum unde natus sit nesciat? ex quo fit
3.21.10 ut non tantum alienum pro patre habeat, sed etiam patrem pro alieno. quid quod uxor potest esse communis, filius non potest? quem concipi non nisi ex uno necesse est. perit ergo illi uni communitas ipsa reclamante natura.
3.21.11 superest ut tantummodo concordiae causa uxores uelit esse communes. at nulla uehementior discordiarum causa est quam unius feminae a multis maribus adpetitio.
3.21.12 quod Plato si ratione non potuit, exemplis certe potuit admoneri et mutorum animalium, quae ob hoc uel acerrime pugnant, et hominum, qui semper ob eam rem grauissima inter se bella gesserunt.
3.22.1 Restat ut communio ista nihil aliut habeat praeter adulteria et libidines, propter quas funditus eruendas uirtus est uel maxime necessaria.
3.22.2 itaque non inuenit concordiam quam quaerebat, quia non uidebat unde oriatur. nam iustitia in extra positis nihil momenti habet, ne in corpore quidem, sed tota in hominis mente uersatur.
3.22.3 qui ergo uult homines adaequare, non matrimonia, non opes subtrahere debet, sed adrogantiam superbiam tumorem, ut illi potentes et elati pares esse se etiam mendicissimis sciant.
3.22.4 detracta enim diuitibus insolentia et iniquitate nihil intererit utrumne alii diuites, alii pauperes sint, cum animi pares fuerint, quod efficere nulla res alia praeter religionem dei potest.
3.22.5 putauit igitur se inuenisse iustitiam, cum eam prorsus euerteret, quia non rerum fragilium, sed mentium debet esse communitas. nam si iustitia uirtutum omnium mater est, cum illae singulae tolluntur, ipsa subuertitur.
3.22.6 tulit autem Plato ante omnia frugalitatem, quae utique nulla est ubi proprii nihil habetur, tulit abstinentiam, siquidem nihil fuerit quo abstineatur alienum, tulit temperantiam, tulit castitatem, quae uirtutes in utroque sexu maximae sunt, tulit uerecundiam pudorem modestiam, si honesta et legitima esse incipiunt quae solent flagitiosa et turpia iudicari.
3.22.7 sic uirtutem dum uult omnibus dare, omnibus ademit. nam rerum proprietas et uitiorum et uirtutum materiam continet, communitas autem nihil aliut quam uitiorum licentiam.
3.22.8 nam uiri qui multas mulieres habent, nihil aliut dici possunt quam luxuriosi ac nepotes. item mulieres quae a multis habentur, non utique adulterae, quia certum matrimonium nullum est, sed prostitutae ac meretrices sint necesse est.
3.22.9 redegit ergo humanam uitam ad similitudinem non dicam mutorum, sed pecudum ac beluarum. nam uolucres paene omnes matrimonia faciunt et paria iungunt et nidos suos tamquam geniales toros concordi mente defendunt et fetus suos quia certi sunt amant et si alienos subieceris abigunt.
3.22.10 at homo sapiens contra morem hominum contraque naturam stultiora sibi quae imitaretur elegit et quoniam uidebat in ceteris animalibus officia marum feminarumque non esse diuisa, existimauit oportere etiam mulieres militare et consiliis publicis interesse et magistratus gerere et imperia suscipere. itaque his arma et equos adsignauit: consequens est ut lanam et telam uiris et infantium gestationes.
3.22.11 nec uidit inpossibilia esse quae diceret et ex eo, quod adhuc in orbe terrae neque tam stulta neque tam sapiens ulla gens extitit, quae hoc modo uiueret.
3.23.1 Cum igitur in tanta uanitate ipsi philosophorum principes deprehendantur, quid illos minores putabimus? numquam sibi tam sapientes uideri solent quam cum pecuniae contemptu gloriantur. 'fortis animus.' sed expecto quid faciant et quo ille contemptus euadat.
3.23.2 tradita sibi a parentibus patrimonia tamquam malum fugiunt ac deserunt et ne in tempestate naufragium faciant, in tranquillum se ultro praecipitant, non uirtute, sed peruerso metu fortes, sicut illi, qui cum timent ne ab hoste iugulentur, ipsi se iugulant, ut mortem morte deuitent.
3.23.3 sic isti unde possent gloriam liberalitatis adquirere, sine honore, sine gratia perdunt.
3.23.4 laudatur Democntus, quod agros suos reliquerit eosque pascua publica fieri passus sit. probarem, si donasset. nihil autem sapienter fit, quod si ab omnibus fiat, inutile est ac malum.
3.23.5 sed haec neclegentia tolerabilis. 20 quid ille qui patrimonium in nummos redactum effudit in mare? ego dubito utrumne sanus an demens fuerit. 'abite' inquit 'in profundum malae cupiditates, ego uos mergam, ne ipse mergar a uobis.
3.23.6 ' si tantus pecuniae contemptus est, fac illam beneficium, fac humanitatem, largire pauperibus: potes hoc quod perditurus es multis succurrere, ne fame aut siti aut nuditate moriantur.
3.23.7 imitare insaniam saltem furoremque Tuditani: sparge populo diripiendam. potes et pecuniam effugere et tamen bene collocare, quia saluum est quidquid pluribus profuit. Zenonis autem paria peccata quis probat?
3.23.8 sed omittamus id quod est ab omnibus semper inrisum: illut satis est ad coarguendum furiosi hominis errorem, quod inter uitia et morbos misericordiam ponit. adimit nobis adfectum quo ratio humanae uitae paene omnis continetur.
3.23.9 cum enim natura hominis inbecillior sit quam ceterorum animalium, quae uel ad perferendam uim temporum uel ad incursiones a suis corporibus arcendas naturalibus munimentis prouidentia caelestis armauit, homini autem quia nihil istorum datum est, accepit pro istis omnibus miserationis adfectum qui plane uocatur humanitas, qua nosmet inuicem tueremur.
3.23.10 nam si homo ad conspectum alterius hominis efferaretur, quod facere uidemus animantes quarum natura soliuaga est, nulla esset hominum societas, nulla urbium condendarum uel cura uel ratio, sic ne uita quidem satis tuta, cum et ceteris animalibus exposita esset inbecillitas hominum et ipsi inter semet ipsos beluarum more saeuirent. non minor in aliis dementia.
3.23.11 quid enim dici potest de illo qui nigram esse dixit niuem? quam consequens erat ut etiam picem albam esse diceret! hic est ille qui se idcirco natum esse dixit, ut caelum ac solem uideret, qui in terra nihil uidebat sole lucente.
3.23.12 Xenophanes dicentibus mathematicis orbem lunae duodeuiginti partibus maiorem esse quam terram stultissime credidit et quod huic leuitati fuit consentaneum, dixit intra concauum lunae sinum esse aliam terram et ibi aliut genus hominum simili modo uiuere, quo nos in hac terra uiuimus.
3.23.13 habent igitur illi lnnatici homines alteram lunam, quae illis nocturnum lumen exhibeat sicut haec exhibet nobis, et fortasse noster hic orbis alterius inferioris terrae luna sit.
3.23.14 fuisse Seneca inter Stoicos ait qui deliberaret, utrumne soli quoque suos populos daret: inepte scilicet, qui dubitauerit. quid enim perderet, si dedisset? sed credo calor deterrebat, ne tantam multitudinem periculo committeret, ne si aestu nimio perissent, ipsius culpa euenisse tanta calamitas diceretur. S
3.24.1 Quid? illi qui esse contrarios uestigiis nostris antipodas putant num aliquid locuntur ? aut est quisquam tam ineptus qui credat esse homines quorum uestigia sint superiora quam capita? aut ibi quae aput nos iacent, inuersa pendere, fruges et arbores deorsum uersus crescere, pluuias et niues et grandines sursum uersus cadere in terram P et miratur aliquis hortos pensiles inter septem mira narrari, cum philosophi et . agros et urbes et maria et montes pensiles faciant? huius quoque erroris aperienda nobis origo est.
3.24.2 nam semper eodem modo falluntur. cum enim falsum aliquid in principio sumpserint ueri similitudine inducti, necesse est eos in ea quae consecuntur incurrere. sic incidunt in multa ridicula, quia necesse est falsa esse quae rebus falsis congruunt.
3.24.3 cum autem primis habuerint fidem, qualia sint ea quae secuntur non circumspiciunt, sed defendunt omni modo, cum debeant prima illa utrumne uera sint an falsa ex consequentibus iudicare. quae igitur illos ad antipodas ratio perduxit?
3.24.4 uidebant siderum cursus in occasum meantium, solem atque lunam in eandem partem semper occidere et oriri semper ab eadem.
3.24.5 cum autem non perspicerent quae machinatio cursus eorum temperaret nec quomodo ab occasu ad orientem remearent, caelum autem ipsum in omnes partes putarent esse deuexum, quod sic uideri propter inmensam latitudinem necesse est, existimauerunt rotundum esse mundum sicut pilam et ex motu siderum opinati sunt caelum uolui; sic astra solemque, cum occiderint, uolubilitate ipsa mundi ad ortum referri.
3.24.6 itaque et aereos orbes fabricati sunt quasi ad figuram mundi eosque caelarunt portentosis quibusdam simulacris, quae astra esse dicerent.
3.24.7 hanc igitur caeli rotunditatem illut sequebatur, ut terra in medio sinu eius esset inclusa. quod si ita esset, (esse) etiam ipsam terram globo similem: neque enim fieri posse ut non esset rotundum quod rotundo conclusum teneretur.
3.24.8 si autem rotunda etiam terra esset, necesse esse ut in omnes caeli partes eandem faciem gerat, id est montes erigat, campos (ex)tendat, maria consternat. quod si esset, etiam sequebatur illut extremum, ut nulla sit pars terrae quae non ab hominibus ceterisque animalibus incolatur. sic pendulos istos antipodas caeli rotunditas adinuenit.
3.24.9 quodsi quaeras ab iis qui haec portenta defendunt, quomodo ergo non cadant omnia in inferiorem illam caeli partem, hanc respondent rerum esse naturam, ut pondera in medium ferantur et ad medium conexa sint omnia, sicut radios uidemus in rota, quae autem lenia sunt, ut nebula fumus ignis, a medio differantur, ut caelum petant.
3.24.10 quid dicam de his nescio, qui cum semel aberrauerint, constanter in stultitia perseuerant et uanis uana defendunt, nisi quod eos interdum puto aut ioci causa philosophari aut prudentes et scios mendacia defendenda suscipere, quasi ut ingenia sua in malis rebus exerceant uel ostendant.
3.24.11 at ego multis argumentis probare possem nullo modo fieri posse ut caelum terra sit inferius, nisi et liber iam concludendus esset et adhuc aliqua restarent quae magis sint praesenti operi necessaria. et quoniam singulorum errores percurrere non est unius libri opus, satis sit pauca enumerasse, ex quibus possit qualia sint cetera intellegi.
3.25.1 Nunc pauca nobis de philosophia in commune dicenda sunt, ut confirmata causa peroremus. summus ille noster Platonis imitator existimauit philosophiam non esse uulgarem, quod eam non nisi docti homines adsequi possint.
3.25.2 est inquit philosophia paucis contenta iudicibus multitudinem consulto ipsa fugiens. non est ergo sapientia, si ab hominum coetu abhorret, quoniam sapientia si homini data est, sine ullo discrimine omnibus data est, ut nemo sit prorsus qui eam capere non possit.
3.25.3 at illi uirtutem humano generi datam sic amplexantur, ut soli omnium publico bono frui uelle uideantur, tam inuidi quam si uelint deligare oculos aut effodere ceteris, ne solem uideant.
3.25.4 nam quid est aliut hominibus negare sapientiam quam mentibus eorum uerum ac diuinum lumen auferre?
3.25.5 quodsi natura hominis sapientiae capax est, oportuit et opifices et rusticos et mulieres et omnes denique qui humanam formam gerunt doceri, ut sapiant, populumque (sapientium) ex omni lingua et condicione et sexu et aetate conflari.
3.25.6 maximum itaque argumentum est philosophiam neque ad sapientiam tendere neque ipsam esse sapientiam, quod mysterium eius barba tantum celebratur et pallio.
3.25.7 senserunt hoc adeo Stoici, qui et seruis et mulieribus philosophandum esse dixerunt, Epicurus quoque, qui rudes omnium litterarum ^ ad philosophiam inuitat, item Plato, qui ciuitatem de sapientibus uoluit conponere.
3.25.8 conati quidem sunt illi facere quod
3.25.9 ueritas exigebat, sed non potuit ultra uerba procedi, primum, quia multis artibus opus est, ut ad philosophiam possit accedi.: discendae istae communes litterae propter usum legendi, quia in tanta rerum uarietate nec disci audiendo possunt omnia nec memoria contineri.
3.25.10 grammaticis quoque non parum operae dandum est, ut rectam loquendi rationem scias; id multos annos auferat necesse est.
3.25.11 ne oratoria quidem ignoranda est, ut ea quae didiceris proferre atque eloqui possis. geometria quoque ac musica et astrologia necessaria est, quod hae artes cum philosophia habent aliquam societatem.
3.25.12 quae uniuersa perdiscere neque feminae possunt, quibus intra puberes annos officia mox usibus domesticis profutura discenda sunt, neque serui, quibus per eos annos uel maxime seruiendum est quibus possunt discere, neque pauperes aut opifices aut rustici, quibus in diem uictus labore quaerendus est. ob eam causam Tullius ait abhorrere a multitudine philosophiam.
3.25.13 at enim rudes Epicurus accipiet. quomodo ergo illa quae de principiis rerum dicuntur intellegent, quae perplexa et inuoluta uix etiam politi homines adsecuntur ?
3.25.14 in rebus igitur obscuritate inplicatis et ingeniorum uarietate confusis et eloquentium uirorum exquisito sermone fucatis quis inperito ac rudi locus est?
3.25.15 denique nullas umquam mulieres philosophari docuerunt praeter unam ex omni memoria Themisten neque seruos praeter unum Phaedonem, quem male seruientem redemisse ac docuisse traduntur.
3.25.16 enumerant etiam Platonem ac Diogenem, qui tamen non senu fuerunt, sed his seruitus euenerat: sunt enim capti. Platonem quidem redemisse Anniceris quidam traditur sestertiis octo. itaque insectatus est conuiciis hunc ipsum redemptorem Seneca, quod Platonem paruo aestimauerit,
3.25.17 furiosus, ut mihi uidetur, qui homini fuerit iratus, quod non multampecuniam perdidit: scilicet aurum appendere debuit tamquam pro mortuo Hectore aut tantum ingerere nummorum, quantum uenditor non poposcit.
3.25.18 ex barbaris uero nullum praeter unum Anacharsin Scytham, qui philosophiam ne somniasset quidem, nisi et linguam et litteras ante didicisset.
3.26.1 Quod ergo illi poscente natura faciendum esse senserunt, sed tamen neque ipsi facere potuerunt neque a philosophis fieri posse uiderunt, sola haec efficit doctrina caelestis, quia sola sapientia est.
3.26.2 illi scilicet persuadere cuiquam potuerunt, qui nihil persuadent etiam sibi, aut cuiusquam cupiditates oppriment, iram temperabunt, libidinem cohercebunt, cum ipsi et cedant uitiis et fateantur plus ualere naturam?
3.26.3 dei autem praecepta quia et simplicia et uera sunt, quantum ualeant in animis hominum, cottidiana experimenta demonstrant.
3.26.4 da mihi uirum qui sit iracundus maledicus effrenatus, paucissimis dei uerbis tam placidum quam ouem reddam.
3.26.5 da cupidum auarum tenacem, iam tibi eum liberalem dabo et pecuniam suam plenis manibus largientem.
3.26.6 da timidum doloris ac mortis, iam cruces et ignes et Perilli taurum contemnet.
3.26.7 da libidinosum adulterum ganeonem, iam sobrium castum continentem uidebis.
3.26.8 da cruaeiem et sanguinis aapetenteIll, lam in meram clementiam furor ille mutabitur.
3.26.9 da iniustum insipientem peccatorem, continuo et aequus et prudens et innocens erit: uno enim lauacro malitia omnis abolebitur.
3.26.10 tanta diuinae sapientiae uis est, ut in hominis pectus infusa matrem delictorum stultitiam uno semel inpetu expellat: ad quod efficiendum non mercede, non libris, non lucubrationibus opus est.
3.26.11 gratis ista fiunt, facile, cito, pateant modo aures et pectus sapientiam sitiat. nemo uereatur: nos aquam non uendimus nec solem mercede praestamus. dei fons uberrimus atque plenissimus patet cunctis et hoc caeleste lumen uniuersis oritur quicumque oculos habent.
3.26.12 num quis haec philosophorum aut umquam praestitit aut praestare si uelit potest? qui cum aetates suas in studio philosophiae conterant, neque alium quemquam neque se ipsos, si natura paululum obstitit, possunt facere meliores. itaque sapientia illorum, ut plurimum efficiat, non excindit uitia, sed abscondit.
3.26.13 pauca uero dei praecepta sic totum hominem inmutant et exposito uetere nouum reddunt, ut non cognoscas eundem esse.
3.27.1 Quid ergo? nihilne illi simile praecipiunt? immo permulta, et ad uerum frequenter accedunt, sed nihil ponderis habent illa praecepta, quia sunt humana et auctoritate maiore id est diuina carent.
3.27.2 nemo igitur credit, quia tam se hominem putat esse qui audit, quam est ille qui praecipit.
3.27.3 praeterea nihil aput eos certi est, nihil quod a scientia ueniat, sed cum omnia coniecturis agantur, multa etiam diuersa et uaria proferantur, stultissimi est hominis praeceptis eorum uelle parere, quae utrum uera sint an falsa dubitatur: et ideo nemo paret, quia nemo uult ad incertum laborare.
3.27.4 uirtutem esse Stoici aiunt, quae sola efficiat uitam beatam. nihil potest 10 uerius. sed quid si cruciabitur aut dolore adficietur? poteritne quisquam inter carnifices beatus esse? immo uero inlatus corpori dolor materia uirtutis est, itaque ne in tormentis quidem miser est.
3.27.5 Epicurus multo fortius sapiens inquit semper beatus est et uel inclusus in Phalaridis tauro hanc uocem emittet: suaue est et nihil curo. quis eum non inriserit, maxime quod homo uoluptarius personam sibi uiri fortis inposuit et quidem supra modum? non enim fieri potest ut quisquam cruciatus corporis pro uoluptatibus ducat, cum satis sit ad officium uirtutis inplendum perferre ac sustinere.
3.27.6 quid dicitis Stoici? quid tu Epicure? beatus est sapiens, etiam cum torquetur. si propter gloriam patientiae, non fruetur: in tormentis enim fortasse morietur; si propter memoriam, aut non sentiet, si occidunt animae, aut si sentiet, nihil ex ea consequetur.
3.27.7 quis ergo alius in uirtute fructus est? quae beatitudo uitae? aequo aiunt animo moriatur. bonum mihi adfertis unius horae aut fortasse momenti, propter quod non expediat in tota uita miseriis et laboribus confici.
3.27.8 quantum autem temporis mors occupat? quae cum uenit, utrum aequo an iniquo animo subieris, iam nihil refert. ita fit ut nihil aliut ex uirtute captetur nisi gloria.
3.27.9 sed haec aut superuacua et breuis est aut prauis hominum iudiciis non sequetur. nullus igitur ex uirtute fructus est, ubi uirtus mortalis est et caduca.
3.27.10 ita qui haec locuti sunt, umbram quandam uirtutis túdebant, ipsam uirtutem non uidebant. defixi enim fuerunt in terram nec uultus suos in altum erigebant, ut eam possent intueri, quae sese a caeli regionibus ostentabat.
3.27.11 haec causa est cur praeceptis eorum nullus obtemperet, quoniam aut ad uitia erudiunt, si uoluptatem defendunt, aut si uirtutem adserunt, neque peccato poenam minantur nisi solius turpitudinis neque uirtuti ullum praemium pollicentur nisi solius honestatis et laudis, cum dicant non propter aliut, sed propter se ipsam expetendam esse uirtutem.
3.27.12 beatus est igitur sapiens in tormentis: sed cum torquetur pro fide, pro iustitia, pro deo, illa patientia doloris beatissimum faciet.
3.27.13 est enim deus qui solus potest honorare uirtutem, cuius merces inmortalitas sola est. quam qui non adpetunt nec religionem tenent, cui aeterna subiacet uita, profecto neque uirtutis uim sciunt, cuius praemium ignorant, neque in caelum spectant, quod ipsi facere se putant, cum res non uestigabiles quaerunt, quia ratio in caelum spectandi nulla est alia nisi aut religionem suscipere aut animam suam inmortalem esse credere.
3.27.14 quisquis enim aut deum colendum esse intellegit aut inmortalitatis spem propositam sibi habet, mens eius in caelo est et licet id non aspiciat oculis, animi tamen lumine aspicit.
3.27.15 qui autem religionem non suscipiunt, terreni sunt, quia religio de caelo est, et qui animam putant cum corpore interire, aeque in terram spectant, quia ultra corpus, quod est terra, nihil amplius uident quod sit inmortale.
3.27.16 nihil igitur prodest ita fictum esse hominem, ut recto corpore spectet in caelum, nisi erecta mente deum cernat et cogitatio eius in spe uitae perpetuae tota uersetur.
3.28.1 Quapropter nihil est aliut in uita quo ratio, quo condicio nostra nitatur, nisi dei qui nos genuit agnitio et religiosus ac pius cultus: unde quoniam philosophi aberrauerunt, sapientes utique non fuerunt.
3.28.2 quaesiuerunt illi quidem sapientiam, sed quia non rite quaerebant, prolapsi sunt longius et in taiifcos errores inciderunt, ut etiam communem sapientiam non tenerent.
3.28.3 non enim tantum religionem adserere noluerunt, uerum etiam sustulerunt, dum specie falsae uirtutis inducti conantur animos omni metu liberare. quae religionis euersio naturae nomen inuenit.
3.28.4 illi enim cum aut ignorarent a quo esset mundus effectus aut persuadere uellent nihil esse diuina mente perfectum, naturam esse dixerunt rerum omnium matrem, quasi dicerent omnia sua sponte esse nata: quo uerbo plane inprudentiam suam confitentur. natura enim, remota prouidentia et potestate diuina, prorsus nihil est.
3.28.5 quodsi deum naturam uocant, quae peruersitas est naturam potius quam deum nominare? si autem natura est ratio uel necessitas uel condicio nascendi, non est per se ipsa sensibilis, sed necesse est mentem esse diuinam, quae sua prouidentia nascendi principium rebus omnibus praebeat, aut si natura est caelum atque terra et omne quod natum est, non est deus natura, sed dei opus.
3.28.6 non dissimili errore credunt esse fortunam quasi deam quandam res humanas uariis casibus inludentem, quia nesciunt unde sibi bona et mala eueniant.
3.28.7 cum hac se compositos ad proeliandum putant nec ullam tamen rationem reddunt a quo et quam ob causam, sed tantum cum fortuna se digladiari momentis omnibus gloriantur.
3.28.8 iam quicumque consolati sunt alios ob interitum amissionemque carorum, fortunae nomen acerrimis accusationibus prosciderunt nec omnino ulla eorum disputatio de uirtute est, in qua non fortuna uexetur.
3.28.9 Marcus Tullius in sua Consolatione pugnasse se semper contra fortunam loquitur eamque a se esse superatam, cum fortiter inimicorum impetus rettudisset; ne tum quidem se ab ea fractum, cum domo pulsus patria caruerit: tum autem, cum amiserit carissimam filiam, uictum se a fortuna turpiter confitetur. cedo inquit et manum tollo. quid hoc homine miserius, qui sic iaceat?
3.28.10 insipienter inquit, sed qui se profitetur esse sapientem. quid ergo sibi uult adsumptio nominis? quid contemptus ille rerum, qui magnificis uerbis praetenditur? quid dispar ceteris habitus? aut cur omnino praecepta sapientiae datis, si nemo adhuc qui sapiat inuentus est? et quisquam uobis inuidiam facit, quia philosophos negamus esse sapientes, cum ipsi nec scire se quicquam nec sapere fateantur?
3.28.11 nam si quando ita defecerint, ut ne adtingere quidem quicquam possint, quod faciunt in rebus ceteris, tura uero admonentur ignorantiae et quasi furibundi exiliunt et exclamant caecos esse se et excordes.
3.28.12 Anaxagoras pronuntiat circumfusa esse tenebris omnia; Empedocles angustas esse sensuum semitas queritur, tamquam illi ad cogita-ndum reda et quadrigis opus esset;
3.28.13 Democritus quasi in puteo quodam sic alto, ut fundus nullus sit, ueritatem iacere demersam: nimirum stulte, ut cetera.
3.28.14 non enim tamquam in puteo demersa ueritas est, quo uel descendere uel etiam cadere illi licebat, sed tamquam in summo montis excelsi uertice uel potius in caelo, quod est uerissimum.
3.28.15 quid est enim cur eam potius in imum depressam diceret quam in summum leuatam? nisi forte mentem quoque in pedibus aut in imis calcibus constituere malebat potius quam in pectore aut in capite.
3.28.16 adeo remotissimi fuerunt ab ipsa ueritate, ut eos ne status quidem sui corporis admoneret ueritatem illis in summo esse quaerendam.
3.28.17 ex hac desperatione confessio illa Socratis nata est, qua se nihil scire dixit nisi hoc unum, quod nihil sciat, hinc Academiae disciplina manauit, si tamen disciplina dici potest in qua ignoratio et discitur et docetur.
3.28.18 sed ne illi quidem qui scientiam sibi adsumpserunt, id ipsum, quod scire se putabant, constanter defendere potuerunt.
3.28.19 qui, quoniam ratio illis non quadrabat per ignorantiam rerum diuinarum, tam uarii, tam incerti fuerunt sibique saepe contraria disserentes, ut quid sentirent, quid uellent, statuere ac diiudicare non posses.
3.28.20 quid igitur pugnes aduersus eos homines qui suo sibi gladio pereunt? quid labores ut eos destruas, quos sua ipsos destruit atque adfligit oratio? Aristoteles inquit Cicero ueteres philosophos os accusans ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse, qui existimauissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam: sed se uidere, quod paucis annis magna accessio facta esset, breui tempore philosophiam plane absolutam fore.
3.28.21 quod igitur fuit illut tempus? quando est aut a quibus absoluta? nam quod ait stultissimos fuisse, qui putassent ingeniis suis perfectam esse sapientiam, uerum est: sed ne ipse quidem satis prudenter, qui aut a ueteribus coeptam aut a nouis auctam [aut] mox a posterioribus perfectuiri putauit.
3.28.22 numquam enim potest inuestigari quod non per uiam suam quaeritur.
3.29.1 Sed repetamus id quod omisimus. fortuna ergo per se nihil est: nec sic habendum est, tamquam sit in aliquo sensu, siquidem fortuna est accidentium rerum subitus atque inopinatus euentus.
3.29.2 uerum philosophi, ne aliquando non errent, in re stulta uolunt esse sapientes: qui fortunae sexum mutant eamque non deam sicut uulgus, sed deum esse dicunt.
3.29.3 eundem tamen interdum naturam, interdum fortunam uocant, quod multa inquit idem Cicero efficiat inopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum. cum igitur causas ignorent propter quas fiat aliquid, et ipsum qui faciat ignorent necesse est.
3.29.4 idem in opere ualde serio, in quo pritecepta uitae deprompta ex philosophia filio dabat, magnam inquit esse fortunae uim in utramque partem quis nescit? nam et cum prospero flatu eius utimur, ad exitus peruenimus optatos, et cum reflauit, adfligimur.
3.29.5 primum, qui negat sciri posse quicquam, sic hoc dixit, tamquam et ipse et omnes sciant. deinde, qui etiam quae clara sunt, dubia conatur efficere, hoc putauit esse clarum quod illi esse debuit uel maxime dubium: nam sapienti omnino falsum est.
3.29.6 quis inquit nescit? ego uero nescio. doceat me, si potest, quae sit illa uis, qui flatus iste et qui reflatus. turpe igitur, hominem ingeniosum id dicere, quod si neges probare non possit.
3.29.7 postremo, quod is qui dicit adsensus esse retinendos, quod stulti sit hominis rebus incognitis temere assentire, is plane uulgi et inperitorum opinionibus credidit, qui fortunam putant esse quae tribuat hominibus bona et mala. nam simulacrum eius cum copia et gubernaculo fingunt, tamquam haec et opes tribuat et humanarum rerum regimen optineat.
3.29.8 cui opinioni et Vergilius adsentit, qui fortunam omnipotentem uocat, et historicus, qui ait: sed profecto fortuna in omni re dominatur. quid ergo ceteris diis loci superest?
3.29.9 cur non aut ipsa regnare dicitur, si plus potest, aut sola colitur, si omnia? uel si tantum mala immittit, aliquid causae proferant cur, si dea sit, inuideat hominibus eosque perditos cupiat, cum ab iis religiose colatur, cur aequior sit malis, iniquior autem bonis, cur insidietur adfligat decipiat exterminet,
3.29.10 quis illam generi hominum uexatricem perpetuam constituerit, cur denique tam malam sortita sit potestatem, ut res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebret obscuretque.
3.29.11 haec, inquam, philosophos inquirere oportuit potius quam temere innocentem accusare fortunam: quae etiamsi sit aliqua, nihil tamen adferri ab iis potest, cur hominibus tam inimica sit quam putatur.
3.29.12 itaque illae omnes orationes quibus iniquitatem fortunae lacerant suasque uirtutes contra fortunam superbissime iactant, nihil sunt aliut quam deliramenta inconsideratae leuitatis.
3.29.13 quare non inuideant nobis, quibus aperuit ueritatem deus: qui sicut scimus nihil esse fortunam, ita scimus esse prauum ac subdolum spiritum, qui sit inimicus bonis hostisque iustitiae, qui contraria faciat quam deus, cuius inuidiae causam in secundo libro explicauimus.
3.29.14 hic ergo insidiatur uniuersis: sed eos qui deum nesciunt errore inpedit, stultitia obruit, tenebris circumfundit, ne quis possit ad diuini nominis peruenire notitiam, in quo uno et sapientia continetur et uita perpetua;
3.29.15 eos autem qui deum sciunt dolis et astu adgreditur, ut cupiditate aut libidine inretiat, ut peccatis blandientibus deprauatos inpellat ad mortem, uel si dolo nihil profecerit, ui et uiolentia deicere conatur.
3.29.16 idcirco enim in primordiis transgressionis non statim ad poenam detrusus a deo est, ut hominem malitia sua exerceat ad uirtutem: quae nisi agitetur, nisi uexatione adsidua roboretur, non potest esse perfecta, siquidem uirtus est perferendorum malorum fortis atque inuicta patientia. ex quo fit ut uirtus nulla sit, si aduersarius desit.
3.29.17 huius itaque peruersae potestatis cum uim sentirent uirtuti repugnantem, nomen ignorarent, fortunae sibi uocabulum inane finxerunt: quod quam longe a sapientia sit remotum, declarat Iuuenalis his uersibus: nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, nos facimus, fortuna, deam caeloque locamus.
3.29.18 stultitia igitur et error et caecitas pt, ut Cicero ait, ignoratio rerum atque causarum naturae ac fortunae nomina induxit.
3.29.19 sed ut aduersarium suum nesciunt, sic ne uirtutem quidem sciunt, cuius scientia ab aduersarii notione descendit. quae si coniuncta est cum sapientia uel, ut ipsi dicunt, eadem ipsa sapientia est, ignorent necesse est in quibus rebus sita sit.
3.29.20 nemo enim potest ueris armis instrui, si hostem contra quem fuerit armandus ignorat, nec aduersarium uincere qui in dimicando non hostem uerum, sed umbram petit. prosternetur enim qui alio intentus uenientem uitalibus suis ictum nec praeuiderit ante nec cauerit.
3.30.1 Docui, quantum mea mediocritas tulit, longe deuium philosophos iter a ueritate tenuisse, sentio tamen quam multa praeterierim, quia non erat mihi propria contra philosophos disputatio.
3.30.2 sed huc necessario deuertendum fuit, ut ostenderem tot ac tanta ingenia in rebus falsis esse consumpta, ne quis forte a prauis religionibus exclusus ad eos se conferre uellet tamquam certi aliquid reperturus.
3.30.3 una igitur spes homini, una salus in hac doctrina quam defendimus posita est, omnis sapientia hominis in hoc uno est, ut deum cognoscat et colat: hoc nostrum dogma, haec sententia est.
3.30.4 quanta itaque uoce possum, testificor proclamo denuntio: hic, hic est illut, quod philosophi omnes in tota sua uita quaesierunt nec umquam tamen inuestigare conprehendere tenere ualuerunt, quia religionem aut prauam retinuerunt aut totam penitus sustulerunt.
3.30.5 facessant igitur illi omnes, qui humanam uitam non instruunt, sed turbant. quid enim docent aut quem instruunt qui se ipsos nondum instruxerunt? quem sanare aegroti, quem regere caeci possunt? huc ergo nos omnes, quibus est cura sapientiae, conferamus.
3.30.6 an expectabimus, donec Socrates aliquid sciat aut Anaxagoras in tenebris lumen inueniat aut Democritus ueritatem de puteo extrahat aut Empedocles dilatet animi sui semitas aut Arcesilas et Carneades uideant sentiant percipiant?
3.30.7 uox ecce de caelo ueritatem docens et nobis sole ipso clarius lumen ostendens. quid nobis iniqui sumus et sapientiam suscipere cunctamur, quam docti homines contritis in quaerendo aetatihus suis numquam reperire potuerunt?
3.30.8 qui uult sapiens ac beatus esse, audiat dei uocem, discat iustitiam, sacramentum natiuitatis suae norit, humana contemnat, diuina suscipiat, ut summum illut bonum ad quod natus est possit adipisci.
3.30.9 Dissolutis religionibus uniuersis et omnibus quaecumque in earum defensionem dici uel solebant uel poterant refutatis, deinde conuictis philosophiae disciplinis, ad ueram nobis religionem sapientiamque ueniendum est, quoniam est ut docebo utrumque coniunctum, ut eam uel argumentis uel exemplis uel idoneis testibus adseramus et stultitiam, quam nobis isti deorum cultores obiectare non desinunt, ut nullam penes nos, sic totam penes ipsos esse doceamus.
3.30.10 et quamquam prioribus libris, cum falsas arguerem religiones, et hoc, cum falsam sapientiam tollerem, ubi ueritas sit ostenderim, planius tamen quae religio et quae sapientia uera sit liber proximus indicabit.