Divinarum institutionum/II

This is the stable version, checked on 2 Maii 2020. 3 pending changes await review.
 I III 

Liber II


2.1.1 Quamquam primo libro religiones deorum falsas esse monstrauerim, quod ii quorum uarios dissimilesque cultus per uniuersam terram consensus hominum stulta persuasione suscepit, mortales fuerint functique uita diuinae necessitati morte concesserint, tamen ne qua dubitatio relinquatur, hic secundus liber fontem ipsum patefaciet errorum causasque omnes explicabit, quibus decepti homines et primitus deos esse crediderint et postmodum persuasione inueterata in susceptis prauissime religionibus perseuerauerint.

2.1.2 gestio enim conuictis inanus et hominum inpia uanitate detecta singularis dei adserere maiestatem, suscipiens utilius et maius officium reuocandi homines a prauis itineribus et in gratiam secum ipsos reducendi, ne se, ut quidam philosophi faciunt, tanto opere despiciant neue se infirmos et superuacuos et nihili et frustra omnino natos putent, quae opinio plerosque ad uitia compellit.

2.1.3 nani dum existimant nulli deo esse nos curae aut post mortem nihil futuros, totos se libidinibus addicunt et dum licere sibi putant, hauriendis uoluptatibus sitienter incumbunt, per quas inprudentes in laqueos mortis incurrant.

2.1.4 ignorant enim quae sit hominis ratio: quam si tenore uellent, in primis dominum suum agnoscerent, uirtutem iustitiamque sequerentur, terrenis figmentis animas suas non substernerent, mortiferas libidinum suauitates non adpeterent, denique se ipsos magni aestimarent atque intellegerent plus esse in homine quam uidetur: cuius uim condicionemque non aliter posse retineri, nisi cultum ueri parentis sui deposita prauitate susceperint.

2.1.5 equidem sicut oportet de summa rerum saepenumero cogitans admirari soleo, maiestatem dei singularis quae continet regitque omnia in tantam uenisse obliuionem, ut quae sola debeat coli, sola potissimum neclegatur, homines autem ipsos ad tantam caecitatem esse deductos, ut uero ac uiuo deo mortuos praeferant, terrenos autem sepultosque in terra ei qui fundator ipsius terrae fuit.

2.1.6 et tamen huic inpietati hominum posset uenia concedi, si omnino ab ignorantia diuini nominis ueniret hic error. cum uero ipsos deorum cultores saepe uideamus deum summum et confiteri et praedicare, quam sibi ueniam sperare possint inpietatis suae qui non adgnoscunt cultum eius, quem prorsus ignorari ab homine fas non est?

2.1.7 nam et cum iurant et cum optant et cum gratias agunt, non Iouem aut deos multos, sed deum nominant: adeo ueritas ipsa cogente natura etiam ab inuitis pectoribus erumpit.

2.1.8 quod quidem non faciunt in prosperis rebus. nam tum maxime deus ex memoria hominum elabitur, cum beneficiis eius fruentes honorem dare diuinae indulgentiae debent.

2.1.9 at uero si qua necessitas grauis presserit, tunc deum recordantur: si belli terror infremuit, si morborum pestifera uis incubuit, si alimenta frugibus longa siccitas denegauit, si saeua tempestas, si grando ingruit., ad deum confugitur, a deo petitur auxilium, deus ut subueniat oratur.

2.1.10 si quis in mari uento saeuiente iactatur, hunc inuocat, si quis aliqua ui adflictatur, hunc potius inplorat, si quis ad extremam mendicandi necessitatem deductus uictum precibus exposcit, deum solum obtestatur, per eius diuinum atque unicum nomen hominum sibi misericordiam quaerit.

2.1.11 numquam igitur dei meminerunt, nisi dum in malis sunt: postquam metus deseruit et pericula recesserunt, tum uero alacres ad deorum templa concurrunt, his libant, his sacrificant, hos coronant.

2.1.12 deo autem quem in ipsa necessitate imploraueraut, ne uerbo quidem gratias agunt. adeo ex rerum prosperitate luxuria, ex luxuria uero ut uitia omnia sic inpietas aduersus deum nascitur.

2.1.13 quanam istut ex causa fieri putemus nisi esse aliquam peruersam potestatem, quae ueritati sit semper inimica, quae humanis erroribus gaudeat, cui unum ac perpetuum sit opus offundere tenebras et hominum caecare mentes, ne lucem uideant, ne denique in caelum aspiciant ac naturam corporis sui seruent?

2.1.14 nam cum ceterae animantes pronis corporibus in humum spectent, quia rationem ac sapientiam non acceperunt, nobis autem status rectus, sublimis uultus ab artifice deo datus sit, apparet istas religiones deorum non esse rationis humanae, quia curuant caeleste animal ad ueneranda terrena.

2.1.15 parens enim noster ille unus et solus cum fingeret hominem id est animal intellegens et rationis capax, eum uero ex humo subleuatum ad contemplationem sui artificis erexit. quod optime ingeniosus poeta signauit: pronaque cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelumque uidere iussit et erectos ad sidera tollere uultus.

2.1.16 hinc utique ἄνθρωπον Graeci appellauerunt, quod sursum spectet. ipsi ergo sibi renuntiant seque hominum nomine abdicant qui non sursum aspiciunt, sed deorsum: nisi forte id ipsum quod recti sumus siue causa homini adtributum putant.

2.1.17 spectare nos caelum deus uoluit utique non frustra. nam et aues et ex mutis paene omnia caelum uident, sed nobis proprie datum est caelum rigidis ac stantibus intueri, ut religionem ibi quaeramus, ut deum, cuius illa sedes est, quoniam oculis non possumus, animo contemplemur: quod profecto non facit qui aes aut lapidem, quae sunt terrena, ueneratur.

2.1.18 est autem prauissimum, cum ratio corporis recta sit, quod est temporale, ipsum uero animum, qui sit aeternus, humilem fieri, eum figura et status nihil aliut significet nisi mentem hominis eo spectare oportere quo uultum, et animum tam rectum esse debere quam corpus, ut id cui dominari debet imitetur.

2.1.19 uerum homines et nominis sui et rationis obliti oculos suos ab alto deiciunt soloque defigunt ac timent opera digitorum suorum, quasi uero quicquam esse possit artifice suo maius.

2.2.1 Quae igitur amentia est aut ea fingere quae ipsi postmodum timeant aut timere quae finxerint? 'non ipsa' inquiunt 'timemus, sed eos ad quorum imaginem ficta et quorum nominibus consecrata sunt.' nempe ideo timetis, quod eos in caelo esse arbitramini: neque enim, si dii sunt, aliter fieri potest.

2.2.2 cur igitur oculos non in caelum tollitis et aduocatis eorum nominibus in aperto sacrificia celebratis? cur ad parietes et ligna et lapides potissimum quam illo spectetis, ubi eos esse credatis? quid sibi templa, quid arae uolunt, quid denique ipsa simulacra, quae aut mortuorum aut absentium monumenta sunt?

2.2.3 nam omnino fingendarum similitudinum ratio idcirco ab hominibus inuenta est, ut posset eorum memoria retineri qui uel morte subtracti uel absentia fuerant separati.

2.2.4 deos igitur in quorum numero reponemus? si in mortuorum, quis tam stultus ut colat? si in absentium, colendi ergo non sunt, si nec uident quae facimus nec audiunt quae precamur.

2.2.5 si autem dii absentes esse non possunt, qui quoniam diuini sunt, in quacumque parte mundi fuerint, uident et audiunt uniuersa, superuacua sunt ergo simulacra illis ubique praesentibus, cum satis sit audientium nomina precibus aduocare.

2.2.6 at enim praesentes non nisi ad imagines suas adsunt. ita plane: quemadmodum uulgus existimat mortuorum animas circa tumulos et corporum suorum reliquias oberrare.

2.2.7 set tamen postquam deus ille praesto esse coepit, iam simulacro eius opus non est. quaero enim, si quis imaginem hominis peregre constituti contempletur saepius, ut ex ea solacium capiat absentis, num idem sanus esse uideatur, si eo reuerso atque praesente in contemplanda imagine perseueret eaque potius quam ipsius hominis aspectu frui uelit?

2.2.8 minime profecto. et tamen hominis imago necessaria tum uidetur, cum procul abest, superuacua futura, cum praesto est, dei autem, cuius numen ac spiritus ubique diffusus abesse numquam potest, semper utique superuacua est.

2.2.9 sed uerentur ne omnis illorum religio inanis sit et uana, si nihil in praesenti uideant quod adorent, et ideo simulacra constituunt, quae quia mortuorum sunt imagines, similia sunt mortuis: omni enim sensu carent.

2.2.10 dei autem m aeternum umentis uiuum et sensibile debet esse simulacrum. quod si a similitudine id nomen accepit, qui possunt ista simulacra deo similia iudicari quae nec sentiunt nec mouentur? itaque simulacrum dei non illut est quod, digitis hominis ex lapide aut aere aliaue materia fabricatur, sed ipse homo, quoniam et sentit et mouetur et multas magnasque actiones habet.

2.2.11 nec intellegunt homines ineptissimi quod, si sentire simulacra et moueri possent, ultro adoratura hominem fuissent a quo sunt expolita: quae essent aut incultus et horridus lapis ant materia informis ac rudis, nisi fuissent ab homine formata.

2.2.12 homo igitur illorum quasi parens putandus est, per cuius manus nata sunt, per quem figuram speciem pulchritudinem habere coeperunt, et ideo melior qui fecit quam illa quae facta sunt.

2.2.13 et tamen factorem ipsum nemo suspicit aut ueretur: quae fecit timent, tamquam possit plus esse in opere quam in opifice.

2.2.14 recte igitur Seneca in libris moralibus simulacra inquit deorum uenerantur, illis supplicant genu posito, illa adorant, illis per totum adsident diem aut adstant, illis stipem iaciunt, uictimas caedunt: et cum haec tanto opere suspiciant, fabros qui illa fecere contemnunt.

2.2.15 quid inter se tam contrarium quam statuarium despicere, statuam adorare et eum ne in conuictum quidem admittere qui tibi deos faciat? quam ergo uim, quam potestatem habere possunt, cum ipse qui fecit illa non habeat? sed ne haec quidem dare iis potuit quae habebat, uidere audire loqui moneri.

2.2.16 quisquamne igitur tam ineptus est, ut putet aliquid esse in simulacro dei, in quo ne hominis quidem quicquam est praeter umbram ? sed haec nemo considerat: infecti sunt enim persuasione (uana) ac mentes eorum penitus sucum stultitiae perbiberunt.

2.2.17 adorant ergo insensibilia qui sentiunt, inrationabilia qui sapiunt, exanima qui uiuunt, terrena qui oriuntur a caelo.

2.2.18 iuuat igitur uelut in aliqua sublimi specula constitutum, unde uniuersi exaudire possint, Persianum illud proclamare : o curuae in terris animae et caelestium inanes! caelum potius intuemini, ad cuius spectaculum uos excitauit ille artifex uester deus.

2.2.19 ille uobis sublimem uultum dedit, uos in terram curuamiui, uos altas mentes et ad parentem suum cum corporibus suis erectas ad inferiora deprimitis tamquam uos paeniteat non quadrupedes esse natos.

2.2.20 tas non est caeleste animal cum terrenis in terramque uergentibus coaequari. quid uos beneficiis caelestibus orbatis pronique in humum uestra sponte procumbitis? humi enim miseri uolutamini, cum deorsum quaeritis quod in sublimi quaerere debuistis.

2.2.21 nam ista mortalium digitorum ludicra et fragilia figmenta ex quolibet materiae genere formata quid aliut sunt nisi terra ex qua nata sunt?

2.2.22 quid ergo rebus inferioribus subiacetis? quid capitibus uestris terram superponitis? cum enim uos terrae submittitis humilioresque facitis, ipsi uos ultro ad inferos mergitis ad mortemque damnatis, quia nihil est inferius et humilius terra nisi mors et inferi.

2.2.23 quae si effugere nelletis, subiectam pedibus uestris terram contemneretis corporis statu saluo, quod idcirco rectum accepistis, quo oculos atque mentem cum eo qui fecit conferre possetis.

2.2.24 contemnere autem et calcare terram nihil aliut est quam simulacra non adorare, quia de terra ficta sunt, item diuitias non concupiscere, uoluptates corporis spernere, quia opes et corpus ipsum cuius hospitio utimur terra est. uiuum colite, ut uiuatis: moriatur enim necesse est qui se suamque animam mortuis adiudicauit.

2.3.1 Sed quid prodest ad uulgus et ad homines inperitos hoc modo contionari, cum uideamus etiam doctos ac prudentes uiros, cum religionum intellegant uanitatem, nihilo minus tamen in iis ipsis quae damnant colendis nescio qua prauitate perstare? intellegebat Cicero falsa esse quae homines adorarent.

2.3.2 nam cum multa dixisset quae ad euersionem religionum ualerent, ait tamen non esse illa uulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat.

2.3.3 quid eo facias, qui cum errare se sentiat, ultro ipse in lapides inpingat, ut populus omnis offendat, ipsi sibi oculos eruat, ut omnes caeci sint? qui nec de aliis bene mereatur quos patitur errare nec de se ipso qui alienis accedit erroribus nec utitur tandem sapientiae suae bono, ut factis impleat quod mente percepit, sed prudens et sciens pedem laqueo inserit, ut simul cum ceteris quos liberare ut prudentior debuit et ipse capiatur.

2.3.4 quin potius si quid tibi, Cicero, uirtutis est, experire populum sapientem. digna res est ubi omnes eloquentiae tuae exersas non enim uerendum est ne te in tam bona causa deficiat oratio, qui saepe etiam malas copiose ac fortiter defendisti.

2.3.5 sed nimirum Socratis carcerem times ideoque patrocinium ueritatis suscipere non audes. at mortem ut sapiens contemnere debuisti, et erat multo pulchrius ut ob benedicta potius quam ob maledicta morerere, nec plus tibi laudis Philippicae adferre potuerunt quam discussus error generis humani et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione reuocatae.

2.3.6 sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet: quid ergo ipse in eodem uersaris errore? uideo te terrena et manu facta uenerari: uana esse intellegis et tamen eadem facis quae faciunt ii quos ipse stultissimos confiteris.

2.3.7 quid igitur profuit uidisse te ueritatem, quam nec defensurus esses nec secuturus? sed libenter errant etiam ii qui errare se sentiunt: quanto magis uulgus indoctum, quod pompis inanibus gaudet animisque puerilibus spectat omnia, oblectatur friuolis et specie simulacrorum capitur nec ponderare secum unam quamque rem potest, ut intellegat nihil colendum esse quod oculis mortalibus cernitur, quia mortale sit necesse est!

2.3.8 nec mirandum est si deum non uideat, cum ipsi ne hominem quidem uideant quem uidere se credunt. hoc enim quod oculis subiectum est non homo, sed hominis receptaculum est: cuius qualitas et figura non ex liniamentis uasculi quo continetur, sed ex factis ac moribus peruidetur.

2.3.9 qui ergo colunt simulacra, corpora sunt hominibus carentia, quia se corporalibus dediderunt nec uident plus aliquid mente quam corpore, cum sit animi officium ea subtilius cernere quae acies corporalis non potest intueri.

2.3.10 quos homines idem ille philosophus ac poeta grauiter accusat tamquam humiles et abiectos, qui contra naturae suae rationem ad ueneranda se terrena prosternant. ait enim: et faciunt animos humiles formidine diuum depressosque premunt ad terram. aliut quidem ille cum haec diceret, sentiebat, nihil utique colendum esse, quoniam dii humana non curent.

2.3.11 denique alio loco religiones et cultus deorum inane esse officium confitetur: nec pietas ulla est uelatum saepe uideri uertere se ad lapidem atque omnis accedere ad aras et procumbere humi prostratum et pandere palmas ante deum delubra nec aras sanguine multo spargere quadrupedum nec uotis nectere uota. quae profecto si cassa sunt, non oportet sublimes et excelsos animos auocari atque in terram premi, sed nihil aliut quam caelestia cogitare.

2.3.12 inpugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas, sed non est nducta uera, quia qualis aut ubi esset ignorabant.

2.3.13 itaque sic habuerunt tamquam nulla esset omnino, quia ueram non poterant inuenire, et eo modo inciderunt in errorem multo maiorem quam illi qui falsam tenebant.

2.3.14 nam isti fragilium cultores quamuis sint inepti, quia caelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent et habere ueniam possunt, qui summum hominis officium etsi non re ipsa, tamen proposito tenent, siquidem hominum atque mutorum uel solum uel certe maximum in religione discrimen est.

2.3.15 hi uero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto sunt facti stultiores, quod esse aliquam ueram non putauerunt.

2.3.16 itaque quoniam facilius cst de alienis indicare quam de suis, dum aliorum praecipitium uident, non prospexerunt quid ante pedes suos esset.

2.3.17 in utraque igitur parte et summa stultitia inuenitur et odor quidam sapientiae, ut possis dubitare quos dicas potissimum stultiores, illosne qui falsam religionem suscipiunt an eos qui nullam.

2.3.18 sed ut dixi uenia coucedi potest inperitis et qui se sapientes non esse fateantur: iis uero non potest, qui sapientiam professi stultitiam potius exhibent.

2.3.19 non sum equidem tam iniquus, ut eos putem diuinare debuisse ut ueritatem per se ipsos inuenirent, quod ego fieri non posse confitear, sed hoc ab iis exigo quod ratione ipsa praestare potuerunt.

2.3.20 facerent enim prudentius, si et intellegerent esse aliquam ueram religionem et falsis inpugnatis aperte pronuntiarent eam quae uera esset ab hominibus non teneri. sed mouerit eos fortasse illut, quod si qua esset uera religio, exereret se ac uindicaret nec pateretur esse aliut quicquam.

2.3.21 uidere enim nullo modo poterant quare aut a quo et quemadmodum religio uera opprimeretur, quod est diuini sacramenti et caelestis arcani: id uero nisi doceatur, aliquis scire nullo pacto potest. summa rei haec est.

2.3.22 mperiti et iusipieutes falsas reiigioucs pro ueris habent, quia neque ueram sciunt ncquc falsam inteUegunt, prudentiores autem quia ueram nesciunt, aut in his quas falsas esse intellegunt perseuerant, ut aliquid tenere uideantur, aut omnino nihil colunt, ne incidant in errorem, cum id ipsum maximi sit erroris, uitam pecudum sub figura hominis imitari.

2.3.23 falsum uero intellegere est quidem sapientiae, sed humanae, ultra hunc gradum procedi ab homine non potest, itaque multi philosophorum religiones ut docui sustulerunt: uerum autem scire diuinae sapientiae est; homo autem pcr se ipsum peruenire ad hanc scientiam nou potest, nisi doceatur a deo.

2.3.24 ita philosophi quod summum fuit humauae sapicntiae adsecuti sunt, ut intellegerent quid non sit: illud adsequi nequiuerunt, ut dicerent quid sit. nota Ciceronis uox est: utinam tam facile uera inuenire possem quam falsa conuincere.

2.3.25 quod quia uires humanae condicioiiis excedit, eius ofhcu facultas nobis adtributa est, quibus tradidit deus scicntiam ueritatis. cui explicandae quattuor posteriores libri seruicut: nunc interim falsa ut coepimus detegamus.

2.4.1 Quid igitur maiestatis possunt habere simulacra, quae fuerunt in homunculi potestate uel ut aliud fierent uel ut omnino ne fierent? idcirco aput Horatium Priapus ita loquitur: olim truncus eram ficulnus, inutile lignum cam faber incertus scamnum faceretne Priapum, maluit esse deum. deus inde ego, furum auiumque maxima formido.

2.4.2 quis non sit hoc tanto custode securus? fures enim tam stulti sunt, ut Priapi tentiginem timeant, cum aues ipsae, quas terrore falcis aut inguinis abigi existimant, simulacris fabre factis id est hominum plane similibus insidant nidificent inquinent.

2.4.3 sed Flaccus ut satirici carminis scriptor derisit hominum uanitatem, uerum u qui faciunt, seriam rem facere se opinantur.

2.4.4 demque poeta maximus, homo in cetens prudens, in hoc solo non poetice, sed aniliter desipit, cum in illis emendatissimis libris etiam fieri hoc iubet: et custos furum atque auium cum falce saligna Hellespontiaci seruet tutela Priapi.

2.4.5 adorant ergo mortalia aut a mortalibus facta: frangi enim cremari perire possunt. nam et tectis uetustate labentibus saepe comminui solent et consumpta incendio dilabuntur in cinerem et plerumque, nisi sua illis magnitudo subuenerit aut custodia diligens saepserit, in praedam furibus cedunt.

2.4.6 quae igitur insania est ea timere, pro quibus aut ruinae aut ignes aut furta timeantur? quae uanitas ab iis aliquam sperare tutelam, quae tueri semet ipsa non possunt? quae peruersitas ad eorum praesidia decurrere, quae ipsa cum uiolantur inulta sunt, nisi a colentibus uindicentur? ubi ergo ueritas est?

2.4.7 ubi nulla uis adhiberi potest religioni, ubi nihil quod uiolari possit apparet, ubi sacrilegium fieri non potest. quidquid autem oculis manibusque subiectum est, id uero quia fragile est, ab omni ratione immortalitatis alienum est.

2.4.8 frustra igitur homines auro ebore gemmis deos excolunt et exornant, quasi uero ex his rebus ullam possint capere uoluptatem.

2.4.9 qui usus est pretiosorum munerum nihil sentientibus? an ille qui mortuis? pari enim ratione defunctorum corpora odoribus ac uestibus pretiosis inlita. et conuoluta humi condunt qua deos honorant, qui neque cum fierent sentiebant neque cum coluntur sciunt; nec enim sensum consecratione sumpserunt.

2.4.10 non placcbat Persio quod aurea. uasa templis inferantur, superuacuum putanti esse inter religiones quod non sanctitatis, sed auaritiae sit instrumentum.

2.4.11 illa enim satius est deo, quem recte colas, inferre pro munere compositum ius fasque animo sanctosque recessus mentis et incoctum generoso pectus honesto. egregie sapienterque sensit.

2.4.12 uerum illut ridicule subdidit, hoc esse aurum in templis, quod sint Veneri donatae a uirgine pupae; quas ille ob minutiem fortasse contemserit.

2.4.13 non uidebat enim simulacra ipsa et effigies deorum Polycleti et Euphranoris et Phidiae manu ex auro atque ebore perfectas nihil aliut esse quam grandes pupas non a uirginibus, quaj-um lusibus uenia dari potest, sed a barbatis hominibus consecra.tas.

2.4.14 merito igitur etiam Renum stultitiam Seneca deridet. non inquit bis pueri sumus ut uulgo dicitur, sed semper: uerum hoc interest, quod maiora nos ludimus.

2.4.15 ergo his ludicris et ornatis et grandibus pupis unguenta pt tura et odoros inferunt, his opimas et pingues hostias immolant, quibus est quidem os, sed carens officio dentium, his peplos et indumenta pretiosa, quibus usus uelaminis nullus est, his aurum et argentum consecrant, quae tam non habent qui accipiunt quam qui illa dona-runt.

2.4.16 nec inmerito Dionysius Siciliae tyrannus post uictoriam Graecia potitus deos tales contempsit spoliauit inlusit, siquidem sacrilegia sua iocularibus etiam dictis prosequebatur.

2.4.17 nam cum Ioui Olympio aureum amiculum detraxisset, laneum iussit inponi dicens aestate graue esse aureum, hieme frigidum, laneum uero utrique tempori aptum.

2.4.18 idem auream barbain detrahens Aesculapio incongruens et inicum esse ait, cum Apollo pater eius inberbis adhuc esset ac leuis, priorem filium quam patrem barbatum uideri.

2.4.19 item pateras et exuuias et parua quaedam sigilla, quae simulacrorum protentis manibus tenebantur, detrahebat et accipere se illa, non auferre dicebat: perquam enim stultum esse et ingratum nolle accipere ab iis ultro porrigentibus, a quibus bona sibi homines precarentur.

2.4.20 haec ille fecit inpune, quia rex et uictor fuit, quin etiam secuta est eum solita feMcitas: uixit enim usque ad senectutem regnumque per manus filio tradidit. in eo igitur, quia homines sacrilegia uindicare non poterant, oportuit deos ipsos sui uindices esse.

2.4.21 at si humilis quid tale commiserit, huic praesto sunt flagella igafs eculei cruces et quidquid excogitare iratis ac furentibus licet. sed cum puniunt deprehensos in sacrilegio, ipsi (!

2.4.22 e deorum suorum potestate diffidunt. cur enim non ipsis potissimum relinquant ulciscendi sm locum, si eos posse aliquid arbitra-ntur?

2.4.23 quin etiam putant illorum numine accidisse, ut prapdones rerum sacrarum conprehensi tenerentur, et saeuiunt non tam ira quam metu, ne si deorum iniuriam non uindtcauprint, in ipsos expetant poenae: incredibi!i scilicet. uanitate, qui nocituros sibi deos putent ob aliena scelera, qui ipsis a quibus uiola.ti spolia-tique sunt per se ipsos nihil nocere potuerunt. at enim saepe ipsi quoque in sacrilegos uindica.uerunt.

2.4.24 potpst id uel casu accidisse, quod aliquando, non semper, sed tamen paulo post quomodo id acciderit ostendam.

2.4.25 nunc interim quaero cur illi tot ac tanta sacrilegia in Dionysio non uindicaueunt, qui non furtim, sed palam ludibrio deos habuit. cur hunc tam potentem sacrilegum a templis a caerimoniis ab imaginibus suis non arcuerunt? cur etiam sacris rebus ablatis prospere nauigauit? quod ioco ipse testatus est, ut solebat.

2.4.26 26'uidetisne' inquit comitibus suis naufragium timentibus 'quam prospera sacrilegis nauigatio ab ipsis diis inmortalibus tribuatur?' sed hic fortasse a Platone didicerat deos nihil esse.

2.4.27 quid Gaius Verres, quem Tullius accusator eius eidem Dionysio et Phalaridi et tyrannis omnibus comparat? nonne omnem Siciliam compilauit sublatis deorum simulacris ornamentisque fanorum?

2.4.28 otiosum est persequi singula, unum libet commemorare in quo accusator omnibus eloquentiae uiribus, omni denique conatu uocis et corporis deplorauit de Cerere uel Catinensi uel Hennensi: quarum alterius tanta fuit religio, ut adire templi eius secreta penetralia uiris nefas esset, alterius antiquitas tanta., ut omnes historiae loquantur ipsam deam fruges in Hennae solo primum repperisse filiamque eius nirginem ex eodem loco raptam.

2.4.29 denique Gracchanis temporibus turbata. re publica. et seditionibus et ostentis cum repertum esset in carminibus Sibyllinis antiquissimam Cererem debere placari, legati sunt Hennam missi.

2.4.30 haec igitur Ceres uel religiosissima, quam uidere maribus ne adorandi quidem gratia licebat, uel antiquissima, quam senatus populusque Romanus sacrificiis donisque placauerat, ex arcanis ac uetustis penetralibus a Gaio Verre inmissis latronibus semis inpune sublata est.

2.4.31 idem uero cum adfirmaret se a Siculis ut causam pronmciae susciperet oratum, ms usus est uerbis: sese ia.m ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima Gaius Verres ex delubris religiosissimis sustulisset: quasi uero si Verres ex urbibus delubrisque sustulerat, de caelo quoque sustulisset.

2.4.32 unde apparet istos deos nihil habere in se amplius quam materiam de qua sint fabricati.

2.4.33 nec inmerito ad te, Marce Tulli, hoc est ad hominem Siculi confugerunt, quoniam triennio sunt experti deos illos nihil ualere: essent enim stultissimi, si ad eos ob defendendas iniurias hominum confugissent, qui Gaio Verri nec pro se ipsis irati esse potuerunt. at enim Verres ob haec facinora damnatus est.

2.4.34 non ergo du uindicauerunt, sed Ciceronis industria, qua uel defensores eius oppressit uel gratiae restitit.

2.4.35 quid quod aput ipsum Verrem non fuit illa damnatio, sed uacatio, ut quemadmodum Dionysio deorum spolia gestanti dii inmortales bonam dederant nauigationem, sic etiam Verri bonam quieti tri})uisse uideantur, m qua. sacrilegiis suis tranquille frui posset?

2.4.36 nam frpmentibus postea bellis ciuilibus sub obtentu damnationis ab omni periculo ac metu remotus aliorum graues casus ac miserabiles exitus audiebat et qui cecidisse solus uniuersis stantibus uidebatur, is uero uniuersis cadentibus stetit solus, donec illum et opibus sacrilegio partis et uita satiatum ac senectute confectum proscriptio triumuiralis auferret, eadem scilicet quae TuHiam uiolatae deorum maiestatis ultorem.

2.4.37 quin etiam felix in eo ipso fuit, quod ante suam mortem crudelissimum exitum sui accusatoris audiuit, diis uidelicet prouidentibus ut sacrilegus ac praedo ille religionum suarum non ante moreretur quam solacium de ultione cepisset.

2.5.1 Quanto igitur rectius est omissis insensibilibus et uanis oculos eo tendere ubi sedes, ubi ha.bitatio est dei ueri, qui terram stabili firmitate suspendit, qui caelum distinxit astris fulgentibus, qui solem rebus humanis clarissimum ac singulare lumen in argumentum suae unicae maiestatis accendit, terris autem maria circumfudit, flumina sempiterno lapsu fluere praecepit, iussit et extendi campos, subsidere ualtes, fronde tegi siluas, lapidosos surgere monte.

2.5.2 quae utique omnia non Iuppiter fecit, qui ante annos mille septingentos natus est, sed ille opifex rerum, mundi melioris origo, qui uocatur deus, cuius principium quoniam non potest conprehendi, ne quaeri quidem debet.

2.5.3 satis pst homini ad ptenam perfectamque prudentiam, si deum esse intellegat. cuius intellegentiae uis et summa haec est, ut suspiciat et honorificet communem parentem generis humani et rerum mirabilium fabricatorem.

2.5.4 unde quidam hebetis obtunsique cordis elementa, quae et facta sunt et carent sensu, tamquam deos adorant.

2.5.5 qui cum dei opera mirarentur id est caelum cum uariis luminibus, terram cum campis et montibus, mare cum fluminibus et stagnis et fontibus, earum rerum admiratione opstupefacti et ipsius artificis obliti, quem uidere non poterant, opera eius uenerari et colere coeperunt nec umquam intellegere quiuerunt, quanto maior quantoque mirabilior sit qui illa fecit ex nihilo.

2.5.6 quae cum uideant diuinis legibus obsequentia commodis atque usibus hominis perpetua necessitate famulari, tamen illa deos existimant esse, ingrati aduersus beneficia diuina, qui deo et patri indulgentissimo sua sibi opera praetulerunt.

2.5.7 sed quid mirum si aut barhari aut inperiti homines errant, cum etiam philosophi Stoicae disciplinae tn eadem smt opinione, ut omnia caelestia quae mouentur in deorum numero habenda esse censeant? siquidem Lucilius Stoicus aput Ciceronem sic loquitur:

2.5.8 bane igitur in stellis constantiam, hanc tantam in tam uariis cursibus in omni aeternitate conuenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio. quae cum i!i sideribus esse uideamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere.

2.5.9 item paulo superius: restat inquit ut motus astrorum sit uoluntarius: quae qui uideat, non indocte solum, uerum etiam inpie faciat, si deos esse neget.

2.5.10 nos uero et quidem constanter negamus ac uos, o philosophi, non solum indoctos et inpios, uerum etiam caecos ineptos deliros probamus, qui ignorantiam inperitorum uanitate uicistis. illi enim solem atque lunam, uos etiam sidera deos putatis.

2.5.11 tradite igitur nobis stellarum mysteria, ut aras ac templa singulis erigamus, ut sciamus quo quamque ritu, quo die colamus, quibus nominibus, quibus precibus aduocemus: nisi forte nullo discrimine tam innumerabiles, tam minutos deos aceruatim colere debemus.

2.5.12 quid quod argumentum iliud, quo colligunt uniuersa caelestia deos esse, in contrarium ualet? nam si deos idcirco esse opinantur, quia certos et rationabiles cursus habent, errant. ex hoc enim apparet deos non esse, quod exorbitare illis a praestitutis itineribus non licet.

2.5.13 ceterum si dii essent, huc atque illuc passim sine uHa necessitate ferrentur sicut anima-ntes in terra, quarum quia liberae sunt uoluntates, huc atque illuc uagantur ut libuit, et quo quamque mens duxerit, eo fertur.

2.5.14 non pst igitur astrorum motus noluntarms, sed necessarius, quia praestitutis legibus officiisque deseruiunt.

2.5.15 sed cum disputaret de cursibus siderum, quos ex ipsa rerum ac temporum congruentia intellegebat non esse fortuitos, existimauit uoluntarios esse, tamquam non possent tam disposite, tam ordinate moueri, nisi sensus illis inesset officii sui sciens.

2.5.16 o quam difficilis est ignorantibus ueritas et quam facilis scicntibus! 'si motus' inquit 'astrorum fortuiti non sunt, nihil aliut restat nisi ut uoluntarii sint'. immo uero ut non esse fortuitos manifestum est, ita nec uoluntarios.

2.5.17 'quomodo igitur in conficiendis itineribus constantiam suam seruant?' nimirum deus uniuersi artifex sic illa disposuit, sic machinatus est, ut pcr spatia caeli diuina et admirabili ratione decurrerent ad efficiendas succedentium sibi temporum uarieta-tes.

2.5.18 an Archimedes Sicu- !ns concauo aere similitudinem mundi ac figuram potuit machinari, in quo ita solem lunamque composuit, ut inaequales motus et caelestibus similes conuersionibus singulis quasi diebus efficerent et non modo accessus solis ac recessus uel incrementa deminutionesque lunae, uerum etiam stellarum uel! inerrantium uel uagarum dispares cursus orbis ille dum uertitur eihibcret, deus ergo illa uera non potuit machinari et efficere quae potuit sollertia hominis imitatione simulare?

2.5.19 utrumne igitur Stoicus si astrorum figuras in illo aere pictas eftictasque uidisset, suo illa consilio moneri diceret ac non potius artificis ingenio? inest ergo sideribus ratio ad peragendos meatus suos apta, sed dei est illa ratio qui et fecit et regit omnia, non ipsorum siderum quae mouentur. nam si solem stare uo!

2.5.20 uisset, perpetuus utique dies esset. item si motus astra non haberent, quis dubitat sempiternam noctem futuram fuisse?

2.5.21 sed nt diei ac noctis uices essent, moueri ea uoluit et tam uarie moueri, ut non modo lucis atque tenebrarum mutuae uicissitudines fierent, quibus laboris et quietis alterna spatia constarent, sed etiam frigoris et caloris, ut diuersorum temporum uis ac potestas uel generandis uel maturandis frugibus conuenirct.

2.5.22 quam sollertiam diuinae potestatis in machmandis itineribus astrorum quia philosophi non uidebant, animalia esse sidera putauerunt, tamquam pedibus et sponte, non diuina ratione procederent.

2.5.23 cur autem ilia excogitauerit deus, quis non intellegit? scilicet ne solis lumine decedente nimium caeca nox taetris atque horrentibus tenebris ingrauesceret noceretque uiuentibus. itaque et caelum simul mira uarietate distinxit et tenebras ipsas multis minutisque luminibus temperauit.

2.5.24 quanto igitur Naso prudentius quam illi qui sapieutiae studere se putant, qui sensit a deo lumina illa ut horrorem tenebrarum depellerent instituta! is eum librum quo Phaenomena. breuiter conprehendit his tribus uersibus terminauit: tot numero talique deus simulacra figura inposuit caelo perque atras sparsa tenebras clara pruinosae iussit dare lumina nocti.

2.5.25 quodsi fieri non potest ut stellae dii sint, ergo ne sol quidem ac luna dii esse possunt, quoniam luminibus astrorum non ratione differunt, sed magnitudine. quodsi hi dii non sunt, ergo ne caelum quidem in quo illa omnia continentur.

2.5.26 simili modo si terra, quam calcamus, quam subigimus et colimus ad nidum, deus non est, ne campi quidem ac montes dii erunt: si hi non sunt, ergo ne tellus quidem uniuersa deus uideri potest.

2.5.27 item si aqua, quae seruit animantibus ad usum bibendi aut lauandi, deus non est, ne fontes quidem ex quibus aqua profluit; si fontes non sunt, ne flumina quidem quae de fontibus colliguntur; si flumina quoque dii non sunt, ergo et mare quod ex fluminibus constat deus haberi non potest.

2.5.28 quodsi neque caelum neque terra neque mare, quae mundi partes sunt, dii esse possunt, ergo ne mundus quidem totus deus est, quem idem ipsi Stoici et animantem et sapientem esse contendunt et propterea deum. in quo tam inconstantes fuerunt, ut nihil ab iis dictum sit quod non ab isdem fuerit euersum.

2.5.29 sic enim argumentantur: fieri non posse ut sensu careat quod sensibilia ex se generat; mundus autem generat hominem, qui est sensu praeditus: ergo et ipsum esse sensibilem;

2.5.30 item, sine sensu esse nou posse cuius pars habeat sensum: igitur quia homo sensibilis est, etiam mundo cuius pars est homo inesse sensum.

2.5.31 propositiones quidem uerae sunt, et sensibile esse quod sensu praeditum gignat et habere sensum cuius pars sensu aucta sit, sed adsumtiones falsae quibus argumenta concludunt, quia neque mundus generat hominem neque homo mundi pars est. nam hominem a principio idem deus fecit qui et mundum, et non est pars mundi homo sicut corporis membrum:

2.5.32 potest enim mundus esse sine homine sicut urbs et domus. atquin ut domus unius hominis habitaculum est et urbs unius populi, sic et mundus domicilium est totius generis humani: et aliut est quod inco- Utur, aliut quod incolit.

2.5.33 sed illi dum student id quod falso susceperant confirmare, et sensibilem esse mundum et deum, non uiderunt argumentorum suorum consequentia.

2.5.34 nam si mundi pars est homo et sensibilis est mundus, quia homo sentit, ergo quia mortalis est homo, mortalis sit et mundus necesse est nec tantum mortalis, sed et omnibus morbis passionibusque subiectus.

2.5.35 et e contrario si deus est mundus et partes eius utique inmortales sunt, ergo et homo deus est, quia pars est ut dicitis mundi. si homo, ergo et iumenta et pecudes et cetera genera bestiarum et auium et piscium, quoniam et illa eodem modo sentiunt et mundi partes sunt.

2.5.36 at hoc tolerabile est; uatn et haec colunt Aegyptii. sed res eo peruenit ut et ranae et culices et formicae dii esse uideantur, quia et ipsis inest sensus et ex parte mundi sunt. ita semper argumenta ex falso petita ineptos et absurdos exitus habent.

2.5.37 quid quod idem ipsi aiunt deorum et hominum causa mundum esse constructum quasi communem domum? ergo mundus nec deus est nec animans, si constructus est: animans enim non construitur, sed nascitur, et si est aedificatus, sic utique tamquam domus, tamquam nauis. est ergo aliquis artifex mundi deus et seorsum erit mundus qui factus est, seorsum ille qui fecit.

2.5.38 iam illut quam repugnans et absurdum, quod cum caelestes ignes ceteraque mundi elementa deos esse adiirment, idem mundum ipsum deum dicunt! quomodo potest ex multorum deorum aceruo unus deus confici?

2.5.39 si astra dii sunt, mundus ergo non deus, sed domicilium deorum est. si uero mundus deus est, ergo illa omnia quae sunt in eo non dii sunt, sed dei membra, quae utique sola dei nomen accipere non possunt.. nec enim recte quis dixerit membra.

2.5.40 hominis onias multos homines esse. sed tamen non est similis comparatio animalis et mundi. animal enim quia sensu praeditum est, etiam membra eius habent sensum nec nisi a corpore diuulsa brutcscunt. cuius igitur rei similitudinem gerit mundus?

2.5.41 nimirum ipsi docent, cum factum esse non diffitentur, ut esset diis et hominibus quasi communis domus. si ergo est constructus ut domus, nec ipse deus cstnec elementa, quae sunt partes eius, quia neque domus habere dominium sui potest neque iiia de quibus domus constat.

2.5.42 non tantum igitur ucritate, sed etiam uerbis suis reuincuntur. sicut enim domus in usum habitandi facta per se nihil sentit dominoque subiecta est, qui eam fecit aut incolit, ita mundus per se nihil sentiens factori deo subiacet, qui eum in usum sui fecit.

2.6.1 Duplici ergo ratione peccatur ab insipientibus, primum quod elementa id est dei opera deo praeferunt, deinde quod elementorum ipsorum figuras huniaua specie conprehensas coiont. nam solis iunaeque simulacra.

2.6.2 humanum lu modum formant, item ignis et terrae et maris, quae illi Vutcauum Vestam Neptunum uocant, nec elementis ipsis in aperto litant. tanta homines imaginum cupiditas tenet, ut iam uiliora ducantur illa quae uera sunt: auro scilicet et gemmis et ebore delectautur.

2.6.3 horum pulchritudo ac nitor praestringit oculos nec ullam religionem putant ubicumque illa non fulserint. itaque sub obtentu deorum auaritia et cupiditas colitur. credunt enim deos amare quidquid ipsi concupiscunt, quidquid est propter quod furta et homicidia et latrocinia cottidie saeuiunt, propter quod bella per totum orbem populos urbesque subuertunt.

2.6.4 consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est inbecillos esse ac summae uirtutis expertes, si subiecti sunt cupiditatibus.

2.6.5 cur enim caelestes eos putemus, si desiderant aliquid de terra, uel beatos, si aliqua re indigent., uel incorruptos, si uoluptati habent ea in quibus adpetendis cupiditas hominum non inmerito damnatur?

2.6.6 ueniuut igitur ad deos non tam religionis gratia, quae nulla potest esse in rebus male partis et corruptibilibus, quam ut aurum oculis hauriant, nitorem leuigati marmoris aut eboris aspiciant, ut insignes lapillis et coloribus uestes uel distincta gemmis fulgentibus pocula insatiabili contemplatione contrectent. et quanto fuerint ornatiora templa et pulchriora simulacra, tanto plus maiestatis habere creduntur: adeo religio eorum nihil est aliut quam quod cupiditas humana miratur.

2.6.7 hae sunt religiones, quas sibi a maioribus suis tra<ditas pertinacissime tueri ac defendere perseuerant, uec considerant quales sint, sed ex hoc ueras ac probatas esse confidunt, quod eas ueteres tradiderunt, tantaque est auctoritas uetustatis, ut inquirere in eam scelus esse ducatur. itaque creditur ei passim tamquam cognitae ueritati.

2.6.8 denique aput CiceronemsicdicitCottaLucilio: habes, Balbe, quid Cotta, quid pontifex sentiat. fac nunc ego intellegam quid tu sentias: a te enim philosopho rationem religionis accipere debeo, maioribus autem nostris etiam nulla ratione reddita. credere.

2.6.9 si credis, cur ergo rationem requiris, quae potest efficere ne credas? sin rationem quaerendam putas, ergo non credis: ideo enim quaeris, ut eam sequare, cum inueneris.

2.6.10 docet ecce tc ratio nou esse ueras deorum religiones: quid facies? maioresne potius an rationem sequeris, quae quidem tibi non ab alio insinuata, sed a te ipso inuenta et elata est, cum omnes religiones radicitus eruisti?

2.6.11 si rationem mauis, discedere te necesse est ab institutis ct auctoritate maiorum, quoniam id solum rectum est quod ratio praescribit: si autem pietas maiores sequi suadet., fatere igitur et illos stultos fuisse, qui excogitatis contra rationem religionibus seruierunt, et te ineptum, qui id colas quod falsum esse conmcens.

2.6.12 sed tamen quoniam nobis tanto opere maiorum nomen opponitur, uideamus tandem qui fuerint. maiores illi, a quorum auctoritate discedi nefas ducitur.

2.6.13 Romulus urbem conditurus pastores inter quos adoleuerat conuocauit cumque is numerus condendae urbi parum idoneus uideretur, constituit asylum. eo passim confugerunt ex finitimis locis pessimi quique sine ullo condicionis discrimine.

2.6.14 ita conflauit ex his omnibus populum legitque in senatum eos qui aetate anteibant et patres appellauit, quorum consilio gereret omnia. de quo senatu Propertius elegiarum scriptor haec loquitur: bucina cogebat priscos ad uerba Quirites, centum illi in prato saepe senatus erat. curia, praetexto nunc quae nitet alta senatu, pellitos habuit, rustica corda, patres.

2.6.15 hi sunt patres quorum decretis eruditi ac prudentes uiri deuotissime seruiant, idque uerum atque inmutabile omnis posteritas iudicet quod centum pelliti senes statutum esse uoluerunt: quos tamen, ut in primo libro dictum est, Pompilius inlexit, ut uera esse crederent sacra quae ipse tradebat.

2.6.16 est uero quod illorum auctoritas tanti habeatur a posteris, quos nemo cum uiuerent neque summus neque infimus adfinitate dignos iudicauit.

2.7.1 Quare oportet in ea re maxime in qua uitae ratio uersatur, sibi quemque confidere suoque iudicio ac propriis sensibus niti ad muestiga-ndam et peipeudendam ueritatem, quam credentem alienis erroribus decipi tamquam ipsum rationis expertem.

2.7.2 dedit ommbus deus pro uirili portione sapientiam, ut et inaudita inuestigare possent et audita perpendere. nec quia uos illi temporibus antecesserunt, sapientia quoque antecesserant, quae si omnibus aequaliter datur, occupari ab antecedentibus non potest.

2.7.3 iniibabUis est tamquam lux et claritas solis, quia ut sol oculorum sic sapientia lumen est cordis humani.

2.7.4 quare cum sapere id est ueritatem quaerere omnibus sit innatum, sapientiam sibi adimunt qui siue ullo iudicio inuenta maiorum probant et ab aliis pecudum more ducuntur.

2.7.5 sed hoc fallit, quod maiorum nomine posito non putant fiprt posse ut aut ipsi plus sapiant, quia minores uocantur, aut illi desipuerint, quia maiores nominantur.

2.7.6 quid ergo inpedit quin ab ipsis sumamus exemplum, ut quomodo illi quae falsa inuenerant posteris tradiderunt, sic nos qui uerum inuenimus posteris meliora tradamus?

2.7.7 Superest ingens quaestio, cuius disputatio non ab ingenio, ' sed a scientia uenit: quae pluribus explicanda erit, ne quid omnino dubium relinquatur. nam fortasse aliquis ad illa confugiat, quae a multis et non dubiis traduntur auctoribus, eos ipsos quos docuimus deos non esse, maiestatem suam persaepe ostendisse et prodigiis et somniis et auguriis et oraculis.

2.7.8 et sane mu!tA enumerari possunt digna miraculo, in primis illut, quod Attus Na-uius.summus augur cum Tarquinium Priscum moneret, ut nihil noui facere inciperet, nisi prius esset inauguratus, eique rex artis eius eleuans fidem diceret ut consultis auibus renuntiaret sibi, utrumne fieri posset id quod ipse animo concepisset, adfirmaretque Nauius posse, 'cape igitur* inquit 'hanc cotem eamque nouacula dissice'. at ille incunctanter accepit ac secuit.

2.7.9 deinde illut, quod Castor et Pollux bello Latino aput lacum Iuturnae nisi sunt equorum sudorem abluentes, cum aedes eorum quae iuncta fonti erat sua sponte patuisset.

2.7.10 idem bello Macedonico equis albis insidentes Publio Vatieno Romam nocte uenienti se obtulisse dicuntur nuntiantps eo die regem Persen uictum atque captum: quod paucis post diebus litterae Pauli uerum fuisse docuerunt.

2.7.11 illut etiam mirabile, quod simulacrum Fortunae Muliebris non semel locutum esse traditur, item Iunonis Monetae, cum captis Veiis unus ex militibus ad eam transferendam missus iocabundus ac ludens interrogaret utrumne Romam migrare uellet, uelle respondit.

2.7.12 Claudia quoque proponitur in exemplum miraculi. nam cum ex libris Sibyllinis Idaea mater esset accita. et in uado Tiberini fluminis nauis qua uehebatur haesisset nec ulla ui commoueretur, Claudiam ferunt, quae semper inpudica esset habita ob nimios corporis cultus, deam submissis genibus orasse, ut si se castam iudicaret, suum cingulum sequeretur: ita nauem, quae ab omni iuuentute non ualuit commoneri, ab una muliere esse commotam.

2.7.13 illut aeque mirum, quod !up saeuiente Aesculapius Epidauro accitus urbem Romam diuturna pestilentia.

2.7.14 liberasse perhibetur. sacrilegi quoque numerari possunt, quorum praesentibus poenis iniuriam suam dii uindicasse creduntur.

2.7.15 Appius Claudius censor cum ad seruos publicos sacra Herculis transtulisset, luminibus orbatus est et Potitiorum gens, quae prodidit, intra unius anni tempus extincta est.

2.7.16 item censor Fuluius cum ei Iunonis Laciniae templo marmoreas tegulas abstulisset, quibus aedem Fortunae Equestris quam Romae fecerat tegeret, et mente captus est et amissis duobus filiis in Illyrico militantibus summo animi maerore consumptus est.

2.7.17 praefectus diam Marci Antonii Taruilms cum aput Coos euerso Aesculapii luco classem fecisset, eodem postea loco a militibus Caesaris interfectus est.

2.7.18 his exemplis adiungitur Pyrrhus, qui sublata cx thensauro Proserpinae Locrensis pecunia naufragium fecit ac uicinis deae litoribus inlisus est, ut nihil praeter eam pecuniam incolume reperiretur.

2.7.19 Ceres quoque Milesia multum sibi aput homines uenerationis adiecit. nam cum ab Alexandro capta ciuitas esset ac milites ad eam spoliandam inrupissent, oculos omnium repente obiectus fulgor exstinxit.

2.7.20 rppehuntur etiam somnia quae uim deorum uideantur ostendere. Tiberio namque Atinio homini plebeio per quietem obuersatus esse Iuppiter dicitur et praecepisse, ut consulibus et senatui nuntiaret ludis Circensibus proximis praesultorem sibi displicuisse, quod Autronius Maximus quidam uerberatum seruum sub furca medio circo ad supplicium duxerat, ideoque ludos instaurari oportere:

2.7.21 quod cum ille ueclexisset, eodem die filium perdidisse, ipse autem graui morbo esse correptus; et cum rursus eandem imaginem cerneret quaerentem satisne poenarum pro neclecto imperio pependisset, lectica delatus ad consules et omni re m senatu exposita recepisse corporis firmitatem suisque pedibus domum redisse.

2.7.22 illut quoque somnium non minoris admirationis fuit quo Caesar Augustus dicitur esse seruatus. nam cum bello ciuili Brutiano inplicitus graui morbo abstinere proelio statuisset, medico eius Artorio Mineruae species obuersata est monens, ne propter corporis inbecillitatem castris se Caesar contineret. itaque in aciem lectica perlatus est et eodem die a Bruto castra.

2.7.23 capta sunt. multa practerea. possunt similia exempla proferri, sed uereor ne si fuero in propositione rerum contrariarum diutius inmoratus, aut oblitus esse propositi uidear aut crimen loquacitatis incurram.

2.8.1 Exponam igitur istorum omnium rationem, quo facilius . res difficiles et obscurae intellegantur, et has omnes simulati numinis praestrigias reuelabo, quibus inducti homines a ueritatis uia longius recesserunt.

2.8.2 sed repetam longe altius, ut si quis ad legendum ueri expers et ignarus accesserit, instruatur atque intellegat quod tandem sit caput horum et causa malorum, et lumine accepto suos ac totius generis humani perspiciat errores.

2.8.3 cum esset deus ad eicogitandum prouidentissimus, ad faciendum sollertissimus, antequam ordiretur hoc opus mundi, quoniam pleni et consummati boni fons in ipso erat, sicut est semper, ut ab eo bonum tamquam riuus oreretur longeque proflueret, produxit similem sui spiritum, qui esset uirtutibus patris dei praeditus. quomodo autem id uoluerit, in quarto libro docere conabimur.

2.8.4 deinde fecit alterom, in quo indoles diuinae stirpis non permansit. itaque suapte inuidia. tamquam ueneno infectus est et ex bono ad malum transcendit suoque arbitrio, quod illi a deo liberum fuerat datum, contrarium sibi nomen a.dsciuit.

2.8.5 unde apparet cunctorum malorum fontem esse liuorem. inuidit enim illi antecessori suo, qui deo patri perseuerando cum probatus tum etiam carus est.

2.8.6 hunc ergo ei bono per se malum enectum Graeci διβολον appellant, nos criminatorem uocamus, quod crimina in quae ipse inlicit ad deum deferat.

2.8.7 exorsus igitur deas fabricam mundi illum primum et maximum filium praefecit operi uniuerso eoque simul et consiliatore usus est et artifice in excogitandis ordinandis perficiendisque rebus, quoniam is et prouidentia et ratione et potestate perfectus est; de quo nunc parcius, quod alio loco et uirtus eius et nomen et ratio enarranda nobis erit.

2.8.8 nemo quaerat ei quibus ista materiis tam magna, tam mirifica opera deus fecerit: omnia enim fecit ei nihilo. nec audiendi sunt poetae, qui aiunt chaos in principio fuisse, id est confusionem rerum atque elementorum, postea uero deum diremisse omnem illam congeriem singulisque rebus ex confuso aceruo separatis in ordinemque discriptis instruxisse mundum pariter et ornasse.

2.8.9 quibus facile est respondere potestatem dei non intellegentibus, quem credant nihil efficere posse nisi ex materia. subiacente ac parata.: m quo errore etiam philosophi fuerunt.

2.8.10 nam Cicero de natura deorum disputans ait sic: primum igitur non est proba-. bile eam materiam rerum unde omnia. orta. sunt esse diuina prouidentia effectam, sed et habere etha-buisse uim et naturam suam.

2.8.11 ut igitur faber cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipsa faceret, sed quam haberet paratam. quodsi materia non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est.

2.8.12 o quam multa sunt uitia in his decem uersibus! primum quod is qui in aliis disputationibus et libris fere omnibus pronidentia-e fuerit adsertor et qui acerrimis argumentis inpugnauerit eos qui prouidentiam non esse dixerunt, idem nunc quasi proditor aliquis aut trans fuga prouidentiam conatus est tollere.

2.8.13 in quo si contra dicere uelis, nec cogitatione opus est nec labore: sua illi dicta recitanda sunt; nec enim poterit ab ullo Cicero quam a Cicerone uehementius refutari.

2.8.14 sed concedamus hoc mori et instituto Academicorum, ut liceat hominibus ualde liberis dicere ac sentire quae uelint: sententias ipsas consideremus. non est inquit probabile materiam rerum a deo factam. quibus hoc argumentis doces?

2.8.15 nihil enim dixisti quare hoc non sit proba-bile.

2.8.16 itaque mihi e contrario uel maxime probabile uidetur, nec tamen temere uidetur, cogitanti plus esse aliquid in deo, quem profecto ad inbecillitatem hominis redigis, cui nihil aliut quam opificium concedis.

2.8.17 quo igitur ab homine diuina illa uis differet, si ut homo sic etiam deus ope indiget aliena? indiget autem, si nihil moliri potest, nisi a.b altero illi materia, ministretur. quod si fit, inperfectae utique uirtutis est, et erit iam potentior iudicandus materiae institutor. quo ergo nomine appellabitur qui potentia deum uincit?

2.8.18 siquidem maius est propria facere quam aliena disponere.

2.8.19 si autem fieri non potest ut sit potentius deo quicquam, quem necesse est perfectae esse uirtutis potestatis rationis, idem igitur materiae fictor est qui et rerum ex materia constantium. neque enim deo non faciente et inuito esse aliquid aut potuit aut debuit.

2.8.20 sed probabile est inquit materiam rerum (et) habere et habuisse uim et naturam suam. quam uim potuit habere nullo dante, quam naturam nullo generante? si habuit uim, ab aliquo eam sumpsit. a quo autem sumere nisi a deo potuit?

2.8.21 si habuit naturam, quae utique a nascendo dicitur, nata est. a quo autem nisi a deo potuit procreari? natura enim, qua dicitis orta esse omnia, si consilium non habet, efficere nihil potest: si autem generandi et faciendi potens est, habet ergo consilium et propterea deus sit

2.8.22 necesse est, nec alio nomine appellari potest ea uis, in qua inest et prouidentia excogitandi et sollertia potestasque faciendi.

2.8.23 melius igitur Seneca omnium Stoicorum acutissimus, qui uidit nihil aliut esse naturam quam deum. ergo inquit deum non laudabimus, cui naturalis est uirtus? nec enim illam didicit ex ullo. immo laudabimus. quamuis enim na.turalis illi sit, sibi illam dedit, quoniam deus ipse natura est.

2.8.24 cum igitur ortum rerum tribuis naturae ac detrahis deo, in eodem luto haesitans uersura soluis, Geta. a quo enim fieri negas, ab eodem plane fieri mutato nomine confiteris.

2.8.25 sequitur ineptissima comparatio. ut faber inquit cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipsa faceret, sed quam haberet paratam.

2.8.26 immo uero non oportuit: erit enim deus minoris potestatis, si ex parato facit; quod est hominis. faber sine ligno nihil aedificabit, quia lignum ipsum facere non potest; non posse autem inbecillitatis humanae est.

2.8.27 deus uero facit sibi ipse materiam, quia potest: posse enim dei est; nam si non potest, deus non est.

2.8.28 homo facit ex eo quod est, quia per mortalitatem inbecillus est, per inbecillitatem definitae ac modicae potestatis; deus autem facit ex eo quod non est, quia per aeternitatem fortis est, per fortitudinem potestatis inmensae, quae fine ac modo careat sicut uita factoris.

2.8.29 quid ergo miram si facturus mundum deus prius materiam de qua faceret praeparauit et praeparauit ei eo quod non erat? quia nefas est deum aliunde aliquid mutuari, cum ex ipso uel in ipso sint omnia.

2.8.30 nam si est aliquid ante illum, si factum est quicquam non ao ipso, iam potestatem dei et nomen ammet. M enim materia numquam facta est sicut deus, qui ex materia fecit hunc mundum.

2.8.31 duo igitur constituuntur aeterna et quidem inter se contraria, quod fieri sine discordia et pernicie non potest; conlidant enim necesse est ea quorum uis ac ratio diuersa. est. sic utraque aeterna esse non poterunt, si repugnant, quia superare alterum necesse est.

2.8.32 ergo fieri non potest quin aeterni natura sit simplex, ut inde omnia uelut ex fonte descenderint. itaque aut deus ex materia ortus est aut materia ex deo. quid horum sit uerius facile est intellegi. ex his enim duobus alterum sensibile est, alterum caret sensu.

2.8.33 potestas faciendi aliquid non potest esse nisi in eo quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod mouetur.

2.8.34 nec incipi aut fieri aut consummari quicquam potest, nisi fuerit ratione prouisum et quemadmodum fiat antequam est et quemadmodum constet postquam fuerit effectum.

2.8.35 denique is facit aliquid qui habet uoluntatem ad faciendum et manus ad id quod uoluit inplendum. quod autem insensibile est, iners et torpidum semper iacet; nihil inde oriri potest ubi nullus est motus uoluntarius.

2.8.36 nam si omne animal ratione constat, certe nasci non potest ex eo quod ratione praeditum non est, nec aliunde accipi potest id quod ibi unde petitur non est.

2.8.37 nec tamen commoneat aliquem quod animalia quaedam de terra nasci uidentur. haec enim non terra per se gignit, sed spiritus dei, sine quo nihil gignitur.

2.8.38 non ergo deus ex materia, quia sensu praeditum ex insensibili, sapiens ex bruto, inpatibile de patibili, expers corporis de corporali numquam potest oriri, sed materia potius ex deo est.

2.8.39 quidquid est enim solido et contrectabili corpore, accipit externam uim; quod accipit uim, dissolubile est; quod dissoluitur, interibit; quod interit, ortum sit necesse est; quod ortum est, habuit fontem unde oreretur id est factorem aliquem sentientem prouidum peritumque faciendi. is est profecto nec ullus alius quam deus.

2.8.40 qui quoniam sensu ratione prouidentia potestate uirtute praeditus est, et animantia et inanima, creare et efficere potest, quia tenet quomodo sit quidque faciendum.

2.8.41 materia uero semper fuisse non potest, quia mutationem non caperet, si fuisset. quod enim semper fuit, semper esse non desinit, et unde afuit principium, abesse hinc etiam finem necesse est. quin etiam facilius est ut id quod habuit initium fine careat, quam ut habeat finem quod initio camit.

2.8.42 materia igitur si facta non est, nec fieri ex ea quicquam potest; si fieri ex ea non potest, ne materia. quidem erit; materia est enim ex qua fit aliquid. omne autem ex quo 6t, quia. recipit opificis manum, destruitur et aliut esse incipit.

2.8.43 ergo quoniam finem habuit materia tum, cum factus est ex ea mundus, et initium quoque habuit. nam quod destruitur, aedificatum est, quod soluitur, alligatum, quod finitur, inceptum. si ergo ex commutatione ac fine materia colligitur habuisse principium, a quo alio fieri nisi a deo potuit?

2.8.44 solus igitur deus est qui factus non est, et idcirco destruere alia potest, ipse destrui non potest. permanebit semper in eo quod fuit, quia non est aliunde generatus, nec ortus ac natiuitas eius ex aliqua re altera. pendet, quae illum mutata dissoluat. ex se ipso est, ut in primo diximus libro, et ideo talis est qualem esse se uoluit, inpassibilis inmutabilis incorruptus beatus aeternus.

2.8.45 iam uero illa conclusio qua sententiam terminauit mmto aosumior. quodsi materia inquit non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est. quam callide periculum pra.eteruolauit!

2.8.46 sic enim superius illut adsumpsit, tamquam probatione non indigeret, cum id multo esset incertius quam illud propter quod adsumptum est. si non est inquit a deo facta materia, nec mundus a deo factus est.

2.8.47 ex falso maluit colligere quod est falsum quam ex uero quod uerum, et cum debeant incerta de certis probari, hic probationem sumpsit ex incerto ad euertendum quod erat certum.

2.8.48 nam diuina prouidentia efFectum esse mundum, ut taceam de Trismegisto qui hoc praedicat, taceam de carminibus Sibyllarum quae idem nuntiant, taceam de prophetis qui opus mundi et opificium dei uno spiritu et pari uoce testantur, etiam inter philosophos paene uniuersos conuenit; id enim Pythagorei Stoici Peripatetici, quae sunt principales omnium disciplinae.

2.8.49 denique a primis illis septem sapientibus ad Socraten usque ac Platonem pro confesso et indubitato habitum est, donec unus multis post saeculis extitit delirus Epicurus, qui auderet negare id quod est euidentissimum, studio scilicet inueniendi noua, ut nomine suo constitueret disciplinam.

2.8.50 et quia nihil noui potuit reperire, ut tamen dissentire a ceteris uideretur, uetera. uoluit euertere: in quo illum circumlatrantes philosophi omnes coarguerunt. certius est igitur mundum prouidentia instructum quam materiam prouidentia conglobatam.

2.8.51 quare non oportuit pntare idcirco non esse mundum diuina prouidentia factum, quia materia eius diuina prouidentia facta non sit, sed quia mundus diuina prouidentia sit effectus, etiam materiam factam esse diuinitus.

2.8.52 credibilius est enim materiam potius a deo factam, quia deus potest omnia, quam mundum non esse a deo factum, quia sme mente ratione consilio nihil fieri potest.

2.8.53 uerum haec non Ciceronis est culpa, sed sectae. cum enim suscepisset disputationem qua deorum naturam tolleret, de qua philosophi garriebant, omnem diuinitatem ignorantia ueri putauit esse tollendam.

2.8.54 itaque deos potuit toilere, quia non erant: cum autem prouidentiam diuinam quae est in uno deo conaretur euertere, quia contra ueritatem niti coeperat, deficientibus argumentis in hanc foueam necessario decidit, unde se extricare non posset. hic ergo illum teneo haerentem, teneo defixum, quoniam Lucilius qui contra disserebat ommutuit.

2.8.55 hic est cardo rerum, hic uertuntur omnia. explicet se Cotta si potest ei hac uoragine, proferat argumenta quibus doceat semper fuisse materiam, quam nulla prouidentia effecerit, ostendat quomodo quicquam ponderosum et graue aut esse potuerit sine auctore aut inmutari ualuerit, ac desierit esse quod semper fuit, ut inciperet esse quod numquam fuit.

2.8.56 quae si docuerit, tum demum adsentiar ne mundum quidem diuina prouidentia constitutum, et tamen sic adsentiar, ut aliis illum laqueis teneam.

2.8.57 eodem enim quo nolet reuoluetur, ut dicat et materiam, de qua mundus est, et mundum, qui de materia est, natura extitisse, cum ego ipsam naturam deum esse contendam.

2.8.58 nec enim potest facere mirabilia id est maxima ratione constantia nisi qui habet mentem prouidentiam potestatem.

2.8.59 ita. fiet ut deus fecerit omnia nec quicquam esse possit omnino quod non originem a deo traxerit.

2.8.60 at idem. quotiens Epicureus est ac non uult a deo factum esse mundum, quaerere solet quibus manibus, quibus machinis, quibus uectibus, qua molitione tantum hoc opus fecerit. uideres fortasse, si eo tempore potuisses esse quo fecit.

2.8.61 sed ne perspiceret homo dei opera, noluit eum inducere in hunc mundum nisi penectis omnibus.

2.8.62 sed ne induci quidem poterat: quomodp enim subsisteret, cum fabricaretur desuper caelum, terra subter fundaretur, cum fortasse umida uel nimiis rigoribus torpora.ta. concrescerent uel igneis caloribus incocta et solidata durescerent? aut quomodo uiueret nondum sole instituto nec frugibus aut animalibus natis? itaque necesse fuit hominem postremo fieri, cum iam mundo ceterisque rebus manus summa esset inposita.

2.8.63 denique sanctae litterae docent hominem fuisse ultimum dei opus et sic inductum esse in hunc mundum quasi in domum iam paratam et instructam; illius enim causa facta sunt omnia.

2.8.64 idem etiam poetae fatentur. Omdius perfecto iam mundo et uniuersis animalibus figuratis hoc addidit: sanctius his animal mentisque capacius altae derat adhuc et quod dominari in cetera posset, natus homo est. adeo nefas existimandum est ea scrutari quae deus uoluit esse celata.

2.8.65 uerum ille non audiendi aut discendi studio requirebat, sed refellendi, quia confidebat neminem id posse dicere: quasi uero ex hoc putandum sit non esse haec diniuitus facta, quia quomodo facta sint non potest peruideri.

2.8.66 an ta si educatus in domo fabre facta et ornata nullam umquam fabricam uidisses, domum illam putasses non esse ab homine aedificatam, quia quomodo aedificetur ignorares? idem profecto de domo quaereres quod nunc de mundo requiris, quibus manibus, quibus ferramentis homo tanta esset opera molitus, maxime si saxa ingentia, inmensa caementa, uastas columnas, opus totum sublime et excelsum uideres. nonne haec tibi humanarum uinum modum uiderentur excedere, quia illa non tam uiribus quam ratione atque artificio facta esse nescires?

2.8.67 quodsi homo, m quo nihil perfectum est, tamen plus efficit ratione quam uires eius exiguae patiuntur, quid est cur incredibile tibi esse uideatur, cum mundus dicitur factus a deo, in quo, quia perfectus est, nec sapientia potest habere terminum nec fortitudo mensuram?

2.8.68 opera ipsius uidentur oculis, quomodo autem illa fecerit, ne mente quidem uidetur, quia, ut Hermes ait, mortale inmortali, temporale perpetuo, corruptibile incorrupto propinquare non potest id est propius accedere et intellegentia subsequi. et ideo terrenum adhuc animal rerum caelestium perspectionem non capit, quia corpore quasi custodia saeptum tenetur, quominus soluto ac libero sensu cernat omnia.

2.8.69 sciat igitur quam inepte faciat qui res inenarrabiles quaerat. hoc est enim modum condicionis suae transgredi nec intellegere quousque homini liceat accedere.

2.8.70 denique cum aperiret homini ueritatem deus, ea sola scire nos uoluit quae interfuit hominem scire ad uitam consequendam, quae uero ad curiosam et profanam cupiditatem pertinebant, reticuit, ut arcana.

2.8.71 essent. quid ergo quaeris quae nec potes scire nec si scias, beatior fies? perfecta est in homine sapientia, si et deum esse unum et ab ipso facta esse uniuersa cognoscat.

2.9.1 Nunc quoniam refutauimus eos qui de mundo et de factore eius deo aliter sentiunt quam ueritas habet, ad diuinam mundi fabricam reuertamur, de qua in arcanis religionis sanctae litteris traditur.

2.9.2 fecit igitur dens primum omnium caelum et in sublime suspendit, quod esset sedes ipsius dei conditoris. deinde terram fundauit ac subdidit caelo, quam homo cum ceteris animalium generibus incoleret. eam uoluit umore circumnui et contineri.

2.9.3 suum uero habitaculum distinxit claris luminibus et inpleuit, sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornauit. tenebras autem, quod est his contrarium, constituit in terra; nihil enim per se continet luminis, nisi accipiat e caelo: in quo posuit lucem perennem et superos et uitam perpetuam, et contra in terra tenebras et inferos et mortem.

2.9.4 tanto enim haec ab illis superioribus distant, quantum mala a bonis et uitia a uirtutibus.

2.9.5 ipsius quoque terrae binas partes contrarias inter se diuersasque constituit, orientem scilicet occidentemque. ex quibus oriens deo adcensetur, quia ipse luminis fons et inlustrator est rerum et quod oriri nos faciat ad uitam sempiter- BMn: occidens autem conturbatae illi prauaeque menti adscribitur, quod lumen abscondat, quod tenebras semper inducat et quod homines faciat occidere atque interire peccatis.

2.9.6 nam sicut lm orientis est, in luce autem nitae ratio uersatur, sic occidentis tenebrae sunt, in tenebris autem mors et interitus continetur.

2.9.7 deinde alteras partes eadem ratione dimensus est, meridiem ac septentrionem, quae partes illis duabus societate iunguntur.

2.9.8 ea enim quae est soiis caiore nagranuor, proxima est et cohaeret orienti, at illa quae frigoribus ac perpetuo gelu torpet, eiusdem est cuius extremus occasus. nam sient contrariae sunt lumini tenebrae, ita frigus calori.

2.9.9 ut igitur calor lumini est proximus, sic meridies orienti, ut frigus tenebris, ita plaga septentrionalis occasui. quibus singulis partibus suum tempus adtribuit, uer scilicet orienti, aestatem meridianae plagae; occidentis autumnus est, septentrionis hibernum. in his quoque duabus partibus, meridiana.

2.9.10 et septentrionali, figura uitae ac mortis continetur, quia uita in calore est, mors in frigore. sicut autem calor ex igni est, ita frigus ei aqua.

2.9.11 secundum harum partium dimensionem diem quoque fecit ac noctem, quae spatia et orbes temporum perpetuos ac uolubiles, quos uocamus annos, alterna per uices successione conficiant. dies, quem primus oriens subministrat, dei sit necesse est, ut omnia quaecumque meliora sunt, nox autem, quam occidens extremus inducit, eius scilicet quem dei esse aemulum diximus. quae duo etiam in hoc praescius futurorum deus fecit, ut ei his et uerae religionis et falsarum superstitionum imago quaedam ostenderetur.

2.9.12 nam sicut sol, qui oritur in diem, licet sit unus, unde solem esse appellatum Cicero uult uideri, quod obscuratis sideribus solus appareat, tamen quia uerum ac perfectae plenitudinis lumen est et calore potentissimo et fulgore clarissimo inlustrat onmia., ita in deo, licet sit unus, et maiestas et uirtus et claritudo perfecta est.

2.9.13 nox autem, quam prauo illi antitheo dicimus adtributam, eius ipsius multas et uarias religiones per similitudinem.

2.9.14 monstrat. quamuis enim stellae innumerabiles nncare ac radiare uideantur, tamen quia non sunt plena et solida lumina, nec caloris praeferunt quicquam nec tenebras multitudine sua uincunt.

2.9.15 duo igitur illa principalia inueniuntur, quae diuersam et contrariam sibi habent potestatem, calor et umor, quae mirabiliter deus ad sustentanda et gignenda.

2.9.16 omnia excogitauit. nam cum uirtus dei sit in calore et igni, nisi ardorem uimque eius admixta umoris ac frigoris materia temperasset, nec nasci quicquam nec coha.erere potuisset, quin statim conflagratione interiret quidquid esse coepisset.

2.9.17 uude et philosophi quidam et poetae discordi concordia. mundum constare dixerunt, sed rationem penitus non uidebant.

2.9.18 Hera,clitus ex igni nata esse dixit omnia, Thales ex aqua. uterque uidit aliquid, sed errauit tamen uterque, quod alterutrum si solum fuisset, neque aqua nasci posset ex igni neque rursus ignis ex aqua: sed est uerius simul ex utroque permixto cuncta generari.

2.9.19 ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica et si comminus uenerint, alterutrum quod superauerit conficiat alterum necesse est, sed eorum substantiae permisceri possunt: substantia. ignis calor est, aquae umor.

2.9.20 recte igitur Oaidius: quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, concipiunt et ab his oriuntur cuncta duobus. cumque sit ignis aquae pugnax, uapor umidus omnes res creat et discors concordia fetibus apta. est.

2.9.21 alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi femininum, alterum actiuum, alterum patibile. ideoque a ueteribus institutum est ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod fetus animantium calore et umore corporentur atque animentur ad uitam.

2.9.22 cum enim constet omne animal ex anima et corpore, materia corporis in umore est, animae in calore: quod ex auium fetibus datur scire, quos crassi umoris plenos nisi opifex calor fouerit, nec umor potest corporari nec corpus animari.

2.9.23 exulibus quoque igni et aqua interdici solebat: adhuc enim nefas uidebatur quamuis malos, tamen homines supplicio capitis adficere.

2.9.24 interdicto igitur usu earum rerum quibus uita hominum constat perinde habebatur, ac si esset qui eam sententiam exceperat morte multatus. adeo duo ista elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis nec uitam sine his crediderint posse constare.

2.9.25 horum alterum nobis commune cum ceteris animalibus est, alterum soli homini datum. nos enim quoniam caeleste atque inmortale animal sumus, igni utimur, qui nobis in argumentum inmortalitatis est datus, quoniam ignis e caelo est; cuius natura quia mobilis est et sursum nititur, uitae continet rationem.

2.9.26 cetera uero animalia quoniam sunt tota mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. cuius natura quia mobilis est ac deorsum uergens, figuram mortis ostendit. ideo pecudes neque in caelum suspiciunt neque religionem sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est.

2.9.27 unde autem uel quomodo deus haec duo principalia, ignem et aquam, uel accenderit uel eliquauerit, solus potest scire qui fecit.

2.10.1 Consummato igitur mundo animalia uarii generis, dissimilibus formis, et magna et minora uti fierent imperauit. et facta sunt bina. id est diuersi sexus singula, ex quorum fetibus et aer et terra et maria conpleta suat, deditque his omnibus generatim deus alimenta de terra., ut usui esse homini possent, alia nimirum ad cibos, alia uero ad uestitum, quae autem magnarum sunt uirium, ut in excolenda terra iuuarent; unde sunt dicta iumenta.

2.10.2 ita rebus omnibus mirabili discriptione compositis regnum sibi aeternum parare constituit et innumerabiles animas procreare, quibus inmortalitatem daret.

2.10.3 tum fecit sibi ipse simulacrum sensibile atque intellegens id est ad imaginis suae formam, qua nihil potest esse perfectius: hominem figurauit ex limo terrae; unde homo nuncupatus est, quod sit ictus ex humo.

2.10.4 denique Plato humanam formam θεοειδῆ esse ait, et Sibylla quae dicit: είϰών ὲστ' ᾰνθρωπος ἐμὴ λόγον ὀρθὸν ἔχουσα.

2.10.5 de hac hominis fictione poetae quoque quamuis corrupte, tamen non aliter tradiderunt: namque hominem de luto a Prometheo factum esse dixerunt. res eos non fefellit, sed nomen artificis.

2.10.6 nullas enim iitteras ueritatis attigerant, sed quae prophetarum uaticinio tradita in sacrario dei continebantur, ea de fabulis et obscura opinione collecta et depraua-ta, ut ueritas a uulgo solet uariis sermonibus dissipata corrumpi nullo non addente aliquid ad id quod audierat, carminibus suis conprehenderunt. et hoc quidem inepte, quod tam mirabile tamque diuinum opificium homini dederunt.

2.10.7 quid enim opus fuit hominem de luto fingi, cum posset eadem ratione generari qua ipse Prometheus ex Iapeto natus est? qui si fuit homo, generare hominem potuit, facere non potuit: de diis autem illum non fuisse poena eius in Caucaso monte declarat.

2.10.8 sed neque patrem eius Iapetum patruumque Titana quisquam deos nuncupauit, quia regni sublimitas penes Saturnum solum fuit, per quam diuinos honores cum omnibus suis posteris consecutus est. multis argumentis hoc figmentum poetarum coargui potest.

2.10.9 factum esse diluuium ad perdendam tollendamque ex orbe terrae malitiam constat inter omnes. id enim et philosophi et poetae scriptoresque rerum antiquarum locuntur in eoque uel maxime cum prophetarum sermone consentiunt.

2.10.10 si ergo cataclysmus ideo factus est, ut malitia quae per nimiam multitudinem increuerat perderetur, quomodo fictor hominis Prometheus fuit, cuius filium Deucalionem idem ipsi ob iustitiam solum dicunt esse seruatum? quomodo unus gradus et una progenies orbem terrae tam celeriter potuit hominibus inplere?

2.10.11 sed uidelicet hoc quoque sic corruperunt ut illut superius, cum ignorarent et quo tempore cataclysmus sit factus in terra et quis ob iustitiam meruerit genere humano pereunte seruari et quomodo aut cum quibus seruatus sit: quae omnia propheticae litterae docent. apparet ergo esse falsum quod de opi- Scio Promethei narrant.

2.10.12 uerum quia poetas dixeram non omnino mentiri solere, sed figuris inuoluere et obscurare quae dicant, non dico esse mentitos, sed primum omnium Promethea simulacrum hominis formasse de molli ac pingui luto ab eoque primo natam esse artem statuas et simulacra fingendi, siquidem Iouis temporibus fuit, quibus primum templa constitui et noui deorum cultus esse coeperunt.

2.10.13 sic ueritas fucata. mendacio est et illut quod a deo factum ferebatur, homini, qui opus diuinum imitatus est, coepit adscribi. ceterum fictio ueri ac uiui hominis e limo dei est.

2.10.14 quod Hermes quoque tradit, qui non tantum hominem ad imaginem dei factum esse dixit a deo, sed etiam illut explanare temptauit, quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra. formauerit, cum eorum nihil sit quod non tantundem ad usus necessitatem quantum ad pulchritudinem ualeat..

2.10.15 id uero etiam Stoici cum de prouidentia disserunt, facere cona.ntur et secutus eos Tullius pluribus quidem locis, sed tamen materiam tam copiosam et uberem strictim contingit. quam ego nunc idcirco praetereo, quia nuper proprium de ea re librum ad Demetrianum auditorem meum scripsi.

2.10.16 illut hoc loco praeterire non possum quod errantes quidam philosophi aiunt, homines ceteraque animalia siue ullo artifice orta. esse de terra,. unde illud est Vergilianum uirumque terrea progenies duris caput extulit aruis. et u maxime in ea fuere sententia qui esse prouidentiam negant: nam Stoici animantium fabricam diuinae sollertiae tribuunt.

2.10.17 Aristoteles autem labore se ac molestia liberauit dicens semper fuisse mundum: itaque et humanum genus et cetera quae in eo sunt initium nonhabere, sed fuisse semper ac semper fore.

2.10.18 sed cum uideamus singula quaeque animalia quae ante non fuerint esse incipere et esse desinere, necesse est totum genus aliquando esse coepisse et aliquando desiturum esse, quia coepit.

2.10.19 omnia enim tribus temporibus contmen necesse est, praeterito praesenti futuro. praeteriti est origo, praesentis substantia, futuri dissolutio.

2.10.20 quae omnia in singulis hominibus apparent : et incipimus enim, cum nascimur, et sumus, cum uiuimus, et desinimus, cum interimus. unde etiam tres Parcas esse uoluerunt, unam quae uitam hominis ordiatur, alteram quae contexat, tertiam quae rumpat ac finiat.

2.10.21 in toto autem genere hominum quia solum praesens tempus apparet, ex eo tamen et praeteritum id est origo colligitur et futurum id est dissolutio.

2.10.22 nam quoniam est, apparet aliquando coepisse — esse enim nulla res sine exordio potest quia coepit, apparet quandoque desiturum; nec enim potest id totum esse inmortale quod ex mortalibus constat.

2.10.23 nam sicut uniuersi per singulos interimus, fieri potest ut aliquo casu omnes simul, uel sterilitate terrarum, quae accidere particulatim solet, uel pestilentia, ubique diffusa, quae singulas urbes aut regiones plerumque populatur, uel incendio in orbem inmisso, quale iam fuisse sub Phaethonte dicitur, uel diluuio aquarum, quale scb Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est.

2.10.24 quod diluuium si casu accidit, profecto potuit accidere ut et ille unus qui superfuit interiret. si autem diuinae prouidentiae nutu, quod negari non potest, ad reparandos homines reseruatus est, apparet in dei potestate esse uel uitam uel interitum generis humani. quod si potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquando esse ortum, et fragilitas ut initium, sic declarat et terminum.

2.10.25 quae si uera sunt, non poterit defendere Aristoteles quominus habuerit et mundus ipse principium. quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli qui semper fore mundum putauerunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet quia sequitur ut habeat et finem.

2.10.26 sed haec in ultimo libro pluribus: nunc ad hominis originem recurramus.

2.11.1 Aiunt certis conuersionibus caeli et astrorum motibus maturitatem quandam extitisse animalium serendorum, itaque terram nouam semen genitale retinentem folliculos ex se quosdam in uterorum similitudinem protulisse — de quibus Lucretius: crescebant uteri terram radicibus apti — eosque cum maturuissent, natura cogente ruptos animalia tenera profudisse.

2.11.2 deinde terram ipsam umore quodam qui esset lacti similis exuberasse eoque alimento animantes esse nutritas. quomodo igitur uim frigoris uel caloris ferre aut uitare potuerunt aut omnino nasci, cum sol exureret, frigus adstringeret? 'non erant' inquiunt 'in principio mundi nec hiemps nec aestas, sed perpetua temperies et uer aequabile.

2.11.3 cur ergo nihil horum fieri etiamnunc uidemus? 'quia semel fieri necessarium fuit ut animalia nascerentur; postquam uero esse coeperunt, concessa. his facultate generandi et terra parere desiit et tempons condicio mutata est.

2.11.4 o quam facile est redarguere mendacia! primum, quod nihil potest esse in hoc mundo, quod non sic permaneat ut coepit. nec enim sol et luna et astra. tunc non erant aut cum essent, meatus non habeba-ut ac non diuina moderatio, quae cursus eorum temperat et gubernat, cum ipsis simul coeperat.

2.11.5 demue, quod si ita sit ut dicunt, esse prouidentiam necesse est, et in id ipsum incidunt quod maxime fugiunt.

2.11.6 nondum enim natis animalibus aliquis utique prouidit ut nascerentur, ne orbis terrae desertus atque incultus horreret. ut autem de terra sine officio parentum nasci possent, necesse est magna ratione esse prouisum; deinde ut umor ille concretus e terra in uarias imagines corporum fingeretur, item ut e folliculis quibus tegebantur accepta uiuendi sentiendique ratione tamquam ei alno matrum profunderentur, mira inextricabilisque prouisio est.

2.11.7 sed putemus id quoque casu accidisse, illa certe quae secuntur fortuita. esse non possunt, ut terra continuo lacte manaret, ut aeris temperies esset aequalis.

2.11.8 quae si constat idcirco esse tacta, ut animalia recens edita uel haberent alimentum uel non haberent periculum, necesse est ut aliquis diuina nescio qua ratione prouiderit. quis autem potest prouidere nisi deus?

2.11.9 uideamus tamen an id ipsum quod dictitant fieri potuerit, ut homines nascerentur e terra. si consideret aliquis quamdiu et quibus modis educetur infans, intelleget profecto non potuisse terrigenas illos pueros siue ullo educatore nutriri.

2.11.10 fuit enim necesse conpluribus mensibus iacere proiectos, donec confirmatis neruis mouere se locumque mutare possent: quod uix intra unius anni spatium fieri potest.

2.11.11 iam uide utrumne infans eodem loco et eodem modo quo effusus est iacere per multos menses ualuerit ac non et umore illo terrae, quem alimenti gratia ministrabat, et sui corporis purgamentis in unum mixtis obrutus corruptasque moreretur?

2.11.12 itaque nullo modo fieri potest quin ab aliquo fuerit educatus: nisi forte animalia omnia non tenera nata sunt, sed excreta, quod ut dicerent numquam illis uenit in mentem.

2.11.13 omnis igitur illa ratio inpossibilis et uana est, si tamen ratio dici potest qua id agitur, ut nulla sit ratio. qui enim dicit omnia sua sponte esse nata nihilque diuinae prouidentiae tribuit, hic profecto rationem non adserit, sed euertit.

2.11.14 quodsi neque fieri quicquam sine ratione neque nasci potest, apparet esse diuinam prouidentiam, cuius est proprium quod dicitur ratio. deus igitur rerum omnium machinator fecit hominem.

2.11.15 quod Cicero quamuis expers caelestium litterarum uidit tamen, qui libro de legibus primo hoc idem tradidit quod prophetae.

2.11.16 cuius uerba. subieci. animal hoc prouidum sagax multiplex acutum memor plenum ra.tionis et consilii, quem uocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo. solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, cum cetera sint omnia expertia.

2.11.17 uidesne hominem quamuis longe a ueritatis notitia remotum tamen, quoniam imaginem sapientiae tuebatur, intellexisse non nisi a deo hominem potuisse generari?

2.11.18 sed tamen diuinis opus est testimoniis, ne minus humana sufficiant. Sibylla hominem dei opus esse testatur: ὃς μόνος ἐστὶ θεὸς ϰτίστης ὰϰράτητος ύπάρχων αὐτὸς δ' ἐστήριξε τύπον μορϕῆς μερόπων τε - αὐτὸς ἕμιξε ϕύσιν πάντων, γενέτης βιότοιο.

2.11.19 eadem sanctae litterae continent. deus ergo ueri patris officio functus est, ipse corpus effinxit, ipse animam qua spiramus infudit, illius est totum quidquid sumus.

2.11.20 quomodo id fecerit si nos oporteret scire, docuisset, sicut docuit cetera quae cognitionem nobis et pristini erroris et ueri luminis adtulerunt.

2.12.1 Cum ergo marem primum ad similitudinem suam finxisset, tum etiam feminam configurauit ad ipsius hominis effigiem, ut duo inter se permixti sexus propagare subolem possent et omnem terram multitudine opere.

2.12.2 m ipsius autem hominis fictione illarum duarum materiarum quas inter se diximus esse contrarias, ignis et aquae, conclusit perfecitque rationem.

2.12.3 ficto euim corpore, inspirauit ei animam de mtah fonte spiritus sui qui est perennis, ut ipsius mundi ex contrariis constantis elementis similitudinem gereret. constat enim ex anima et corpore id est quasi ex caelo et terra, quandoquidem anima qua uiuimus uelut e caelo oritur a deo, corpus e terra, cuius e limo diximus esse formatum.

2.12.4 Empedocles, quem nescias utrumne inter poetas an inter philosophos numeres, quia de rerum natura uersibus scripsit ut aput Romanos Lucretius et Varro, quattuor elementa constituit, ignem aerem aquam terram, fortasse Trismegistum secutus, qui nostra, corpora ei his quattuor elementis constituta. esse dixit a deo:

2.12.5 habere namque in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae, et neque ignem esse neque aerem neque aquam neque terram. quae quidem falsa non sunt: nam terrae ratio in carne est,. umoris in sanguine, aeris in spiritu, ignis in calore uitali.

2.12.6 sed neque sanguis a corpore secerni potest sicut umor a terra neque calor uitalis a spiritu sicut ignis ab aere: adeo rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum omnis ratio in nostri corporis fictione conclusa est.

2.12.7 ex rebus ergo diuersis ac repugnantibus homo factus est sicut ipse mundus ex luce ac tenebris, ex uita et morte: quae duo inter se pugnare in homine praecepit, ut si anima superauerit quae oritur ex deo, sit inmortalis et in perpetua luce uersetur, si autem corpus uicerit animam dicionique subiecerit, sit in tenebris sempiternis et in morte.

2.12.8 cuius non ea uis est ut iniustas animas extinguat omnino, sed ut puniat in aeternum. eam poenam mortem secundam nominamus, quae est et ipsa perpetua. sicut et inmortalitas.

2.12.9 primam sic definimus: mors est naturae animantium dissolutio, uel ita: mors est corporis animaeque seductio; secundam uero sic: mors est aeterni doloris perpessio, uel ita: mors est animarum pro meritis ad aeterna supplicia damnatio. haec mutas pecudes non adtingit, quarum animae non ex deo constantes, sed ex communi aere morte soluuntur.

2.12.10 in hac igitur societate caeli atque terrae, quorum effigies expressa est in homine, superiorem partem tenent ea quae sunt dei, anima scilicet quae dominium corporis habet, inferiorem autem ea quae sunt diaboli, corpus utique, quod quia terrenum est, animae debet esse subiectum sicut terra caelo.

2.12.11 est enim quasi uasculum, quo tamquam domicilio temporali spiritus hic caelestis utatur. utriusque officia sunt, ut hoc quod est ex caelo et deo, imperet, illut uero quod ex terra et diabolo, seruiat.

2.12.12 quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium, qui ait: sed nostra omnis uis in a.nimo et corpore sita, est: animi imperio, corporis seruitio magis utimur.

2.12.13 recte, si ita uixisset ut locutus est.

2.12.14 seruiuit enim foedissimis uoluptatibus suamque ipse sententiam uitae prauitate dissoluit. quodsi anima ignis est ut ostendimus, in caelum debet eniti sicut ignis, ne exstinguatur, hoc est ad inmortalitatem, quae in caelo est: et sicut ardere ac uiuere non potest ignis, nisi aliqua pingui materia teneatur in qua habeat alimentum, sic animae materia et cibus est sola iustitia, qua tenetur ad uitam.

2.12.15 post haec deus hominem qua exposui ratione generatum posuit in Paradiso id est in horto fecundissimo et amoenissimo: quem in partibus orientis omni genere ligni arborumque conseuit, ut ex earum uariis fructibus aleretur expersque omnium laborum deo patri summa deuotione seruiret.

2.12.16 tum dedit ei certa mandata, quae si obseruasset, inmortalis maneret, si transcendisset, morte adficeretur. id autem praeceptum fuit, ut ex arbore una quae fuerat in medio Paradiso non gustaret, in qua posuerat intellegentiam boni ac mali.

2.12.17 tum criminator ille inuidens operibus dei omnes fallacias et calliditates suas ad deiciendum hominem intendit, ut ei adimeret inmortaUtatem.

2.12.18 et primo mulierem dolo inlexit ut uetitum cibum sumeret, et per ea.m ipsi quoque homini persuasit ut transcenderet dei legem. percepta igitur scientia boni et mali pudere eum nuditatis suae coepit absconditque se a facie dei, quod antea non solebat.

2.12.19 tum deus sententia in peccatores data eiecit hominem de Paradiso, ut uictum sibi labore conquireret, ipsumque Paradisum igni circumuallauit, ne homo posset accedere, donec summum iudicium faciat in terra et iustos uiros cultores suos in eundem locum reuocet morte sublata, sicut sacrae uoces docent et Sibylla Erythraea, cum dicit: οἱ δὲ θεὸν τιμῶντες ἀληθινὸν ἀέναόν τε ζωὴν κληρονομοῦσι, τὸν αἰῶνος χρόνον αὐτοὶ οἰκοῦντες Παράδεισον ὁμῶς, ὲριθηλέα κῆπον. aerum haec quoniam extrema sunt, in extrema.

2.12.20 operis huius parte tractabimus: nunc ea quae prima sunt explicemus. mors itaque secuta est hominem secundum dei sententiam, quod etiam Sibylla in carmine suo docet dicens: ὰνθρωπον πλασθέντα θεοῦ παλάμαις άγίαισιν, ὃν ἀ ὲπλάνησεν ὅϕις δολίως ἐπὶ μοῖραν ἀνελθεῖν τοῦ θανάτου γνῶσιν τε λαβεῖν ἀγαθοῦ τε κακοῦ τε.

2.12.21 sic facta est uita hominis temporaria, sed tamen longa, quae in mille annos prorogaretur. quod diuinis litteris proditum et per omnium scientiam publicatum cum Varro non ignoraret, argumentari nisus est, cur puta-rentur antiqui mille annos uictitasse.

2.12.22 aitenim, aput Aegyptios pro annis menses haberi, ut non solis per duodecim signa. circuitus faciat annum, sed luna, quae orbem illum signiferum triginta. dierum spatio lustrat. quod argumentum perspicue falsum est: nemo enim tunc millesimum annum trans-

2.12.23 gressus est, nunc uero qui ad centesimum perueniunt, quod 6t saepissime, mille certe ac ducentis mensibus uiuunt. et auctores idonei tradunt ad centum uiginti annos perueniri solere.

2.12.24 sed quia ignorabat Varro cur aut quando esset uita hominis deminuta, ipse deminuit, cum sciret, mille et qua.drmgentis mensibus posse hominem uiuere.

2.13.1 Deus autem postea cum uideret orbem terrae malitia et sceleribus obpletum, statuit humanum genus diluuio perdere. sed tamen ad multitudinem reparandam delegit unum, quod corruptis omnibus singulare iustitia supererat exemplum.

2.13.2 hic cum sescentorum esset annorum, fabrica-uit arcam, sicut ei praeceperat deus, in qua ipse cum coniuge ac tribus filiis totidemque nuribus reseruatus est, cum aqua uniuersos montes altissimos operuisset.

2.13.3 deinde orbe siccato exsecratus iniustitiam prioris saeculi deus, ne rursus longitudo uitae causa esset excogitandorum malorum, paulatim per singulas progenies deminuit hominis aetatem atque in centum et uiginti annis metam conlocauit, quam transgredi non liceret.

2.13.4 ille uero cum egressus esset ex arca, sicuti sanctae litterae docent, terram studiose coluit ac uineam sua manu seuit. unde arguuntur qui auctorem uini Liberum putant. ille enim non modo Liberum, sed etiam Saturnum atque Uranum multis antecessit aetatibus.

2.13.5 qua ei uinea cum primum fructum cepisset, laetus factas bibit usque ad ebrietatem iacuitque nudus. quod cum uidisset unus ei filiis, cui nomen fuit Cham, non texit patris nuditatem, sed egressus etiam fratribus indicauit. at illi sumpto pallio intrauerunt auersis uultibus patremque texerunt.

2.13.6 quae facta cum pater recognosset, abdicauit atque expulit filium. at ille profugus in eius terrae parte consedit quae nunc Arabia, nominatur, eaque terra de nomine eius Chanaan dicta est et posteri eius Chananaei.

2.13.7 haec fuit prima gens quae deum ignoranit, quoniam princeps eius et conditor cultum dei a patre non accepit maledictus ab eo: itaque ignorantiam diuinitatis minoribus suis reliquit.

2.13.8 ab hac gente proximi quique populi multitudine increscente fluxerunt. ipsius autem patris posteri Hebraei dicti: penes quos religio dei resedit.

2.13.9 sed et ab his postea multiplicato in inmensum numero cum eos angustiae locorum suorum capere non possent, tum adulescentes uel missi a parentibus uel sua sponte, cum rerum penuria cogeret, profugi ad quaerendas sibi nouas sedes huc atque illuc dispersi omnes insulas et orbem totum repleuerunt et a stirpe sanctae radicis auulsi nouos sibi mores atque instituta pro arbitrio condiderunt.

2.13.10 sed omnium primi qui Aegyptum occupauerant caelestia. suspicere atque adorare coeperunt. et quia neque domiciliis tegebantur propter aeris qualitatem nec ullis in ea regione nubibus subtexitur caelum, cursus siderum et effectus nota-uerunt, dum ea saepe uenerantes curiosius ac liberius intuentur.

2.13.11 postea deinde portentificas animalium Sguras quas colerent commenti sunt quibusdam prodigiis inducti, quorum mox auctores aperiemus.

2.13.12 ceteri autem qui per terram dispersi fuerant admirantes elementa mundi, caelum solem terram mare, sine ullis imaginibus ac templis uenerabantur et his sacrificia in aperto celebrabant, donec processu temporum potentissimis regibus templa et simulacra fecerunt eaque uictimis et odoribus colere instituerunt. sic aberrantes a notitia dei gentes esse coeperunt.

2.13.13 errant igitur qui deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt et priorem esse gentilitatem quam dei religionem, quam putant posterius inuentam, quia. fontem atque originem ueritatis ignorant. nunc ad principium mundi reuertamur.

2.14.1 Cum ergo numerus hominum coepisset increscere, prouidens deus ne fraudibus suis diabolus, cui ab initio dederat terrae potestatem, uel corrumperet homines uel disperderet, quod in exordio fecerat, misit angelos ad tutelam cultumque generis humani: quibus praecepit ante omnia, ne terrae contagione maculati substantiae caelestis amitterent dignitatem. scilicet id eos facere prohibuit quod sciebat esse facturos, ut ueniam sperare non possent.

2.14.2 itaque illos cum hominibus commorantes dominator ille terrae fallacissimus consuetudine ipsa paulatim ad uitia pellexit et mulierum congressibus inquinauit.

2.14.3 tum in caelum ob peccata quibus se inmerserant non recepti ceciderunt in terram. sic eos diabolus ex angelis dei suos fecit satellites ac ministros.

2.14.4 qui autem sunt ex his procreati quia neque angeli neque homines fuerunt, sed mediam quandam naturam gerentes, non sunt ad inferos recepti sicut in caelum parentes eorum.

2.14.5 ita duo genera daemonum facta sunt, unum caeleste, alterum terrenum. hi sunt immundi spiritus, malorum quae geruntur auctores, quorum idem diabolus est princeps.

2.14.6 unde illum Trismegistus daemonia-rchen uocat. daemonas autem grammatici dictos aiunt quasi δαή- μονας, id est peritos ac rerum scios: hos enim putant deos esse. sciunt illi quidem futura multa, sed non omnia, quippe quibus penitus consilium dei scire non liceat, et ideo solent responsa in ambiguos exitus temperare.

2.14.7 eos poetae et sciunt esse daemonas et locuntur. Hesiodus ita tradit: τοὶ μὲν δαίμονές εἰσι Διὸς μεγάλου διὰ βουλὰς ἐσθλοί, ἐπιχθόνιοι, ϕύλαϰες θνητῶν ἀνθρώπων.

2.14.8 quod idcirco dictum est, quoniam custodes eos humano generi deus miserat; sed et ipsi, cum sint perditores hominum, custodes tamen se uideri uolunt, ut ipsi colantur et deus non colatur.

2.14.9 philosophi quoque de his disserunt. nam Plato etiam naturas eorum in Symposio exprimere conatus est et Socrates esse circa se adsiduum daemona loquebatur, qui puero sibi adhaesisset, cuius nutu et arbitrio sua uita regeretur.

2.14.10 ma.gorum quoque ars omnis ac potentia horum adspirationibus constat, a quibus inuoca-ti uisus hominum praestigiis obcaecantibus fallunt, ut non uideant ea quae sunt et uidere se putent illa quae non sunt.

2.14.11 hi ut dico spiritus contaminati ac perditi per omnem terram uagantur et in solacium perditionis suae perdendis hominibus operantur.

2.14.12 itaque omnia insidiis fra.udibus dolis erroribus conplent: adhaerent enim singulis hominibus et omnes ostiatim domos occupant ac sibi geniorum nomen adsumunt; sic enim latino sermone daemonas interpretantur.

2.14.13 hos in suis penetralibus consecrant, his cotidie (uiua.) profundunt, et scientes daemonas uenerantur quasi terrestres deos et quasi depulsores malorum quae ipsi faciunt et mroga.ut.

2.14.14 qui quomam spiritus sunt tenues et inconprehensibiies, insinuant se corporibus hominum et occulte in uisceribus operati ualetudinem uitiant, morbos citant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia decurrere.

2.15.1 Quarum omnium fallaciarum ratio expertibus ueritatis obscura est. prodesse enim putant eos, cum nocere desinunt, qui nihil possunt aliut quam nocere.

2.15.2 dicat fortasse aliquis colendos ergo esse, ne noceant, siquidem possint nocere. nocent illi quidem, sed iis a quibus timentur, quos manus dei potens et excelsa. non protegit, qui profani sunt a sacramento ueritatis. iustos autem id est cultores dei metuunt.

2.15.3 , cuius nomine adiurati de corporibus excedunt: quorum uerbis tamquam flagris uerbera.ti non modo daemonas esse se confitentur, sed etiam nomina sua edunt, illa. quae in templis adorantur. quod plerumque coram cultoribus suis faciunt, non utique in obprobriiun religionis, sed honoris sui, quia nec deo per quem adiurantur nec iustis quorum uoce torquentur mentiri possunt.

2.15.4 itaque maximis saepe ululatibus editis uerberan se et ardere et iam iamque exire proclamant:

2.15.5 tantum habet cognitio dei ac iustitia potestatis. cui ergo nocere possunt nisi iis quos habent in sua potestate?

2.15.6 denique adfirmat Hermes eos qui cognouerint deum non tantum ab incursibus daemonum tutos esse, uerum etiam ne fato quidem teneri. μία inquit ϕυλαϰὴ εὐσέβεια. εὐσεβοῦς γὰρ ἀνθρώπου οὔτε δαίμων ϰαϰὸς οὔτε εἱμαρμένη ϰρατεῖ. θεὸς γὰρ ῥύεται τὸν εὐσεβῆ ἐκ παντὸς κακοῦ. τὸ γὰρ ἓν καὶ μόνον ἐν ἀνθρώποις ἐστὶν ἀγαθὸν εὐσέβεια.

2.15.7 quid sit autem εὺσέβεια, ostendit alio loco his uerbis: ἠ γὰρ εὐσέβεια γνῶσίς έστιν τοῦ θεοῦ. Asclepius quoque auditor eius eandem sententiam latius explicauit in illo sermone perfecto quem scripsit ad regem.

2.15.8 uterque uero daemonas esse adfirmat inimicos et uexatores hominum, quos ideo Trismegistus ἀγγέλους πονηρούς appellat: adeo non ignorauit ex caelestibus deprauatos terrenos esse coepisse.

2.16.1 Eorum inuenta sunt astrologia et haruspicina et auguratio et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia. et ars magica et quidquid praeterea malorum exercent homines uel palam uel occulte: quae omnia per se falsa sunt, ut Sibylla Erythraea testatur: έπεὶ πλάνα πάντα τάδ' έστιν, ὅσσαπερ ἄϕρονες ἄνδρες έρευνῶσιν ϰατὰ ήμαρ.

2.16.2 sed idem ipsi auctores praesentia sua faciunt ut uera esse credantur: ita hominum credulitatem mentita diuinitate deludunt, quod illis uerum aperire non expedit.

2.16.3 ht sunt qm nngere imagines et simulacra docuerunt, qui ut hominum mentes a cultu ueri dei a.uerterent, effictos mortuorum regum uultus pt ornatos exquisita pulchritudine statui consecrarique fecerunt et illorum sibi nomina quasi personas aliquas induerunt.

2.16.4 sed eos magi et ii quos uere maleficos uulgus appellat, cum artes suas exsecrabiles exercent, ueris suis nominibus cient, illis caelestibus quae in litteris sanctis leguntur.

2.16.5 hi porro incesti ac uagi spiritus ut turbent omnia et errores humanis pectoribus ofFundant, serunt ac miscent falsa cum ueris. ipsi enim caelestes multos esse finxerunt unumque omnium regem Iouem eo, quod multi sint in caelo spiritus angelorum et unus dominus ac parens omnium deus: sed ueritatem mentitis nominibus inuolutam ex oculis abstulerunt.

2.16.6 nam deus, ut m principio docui, neque nomine, cum solus sit, eget neque angeli, cum sint inmortales, dici se deos aut patiuntur aut uolunt: quorum. unum solumque officium est seruire nutibus dei nec omnino quicquam nisi iussu facere.

2.16.7 sic enim mundum regi a deo dicimus ut a rectore prouinciam: cuius apparitores nemo socios esse in regenda. prouincia dixerit, quamuis illorum ministerio res geratur.

2.16.8 et hi tamen possunt aliquid praeter iussa rectcris per ipsius ignorantiam, quae est condicionis humanae: ille autem praeses mundi et rector uniuersi, qui scit omnia, cuius diuinis oculis nihil saeptum est, solus habet rerum omnium potestatem nec est in angelis quicquam nisi parendi necessitas.

2.16.9 itaque nullum sibi honorem tribui uolunt, quorum honor omnis in deo est, illi autem qui desciuerunt a dei ministerio, quia sunt ueritatis inimici et praeuaricatores dei, nomen sibi et cultum deorum uindicare conantur, non quo ullum honorem desiderent — quis enim perditis honor est? — nec ut deo noceant, cui noceri non potest, sed ut hominibus: quos nituntur a cultu et notitia uerae maiestatis auertere, ne inmortalitatem possint adipisci, quam ipsi sua nequitia perdiderunt.

2.16.10 offundunt itaque tenebras et ueritatem caligine obducunt, ne dominum, ne patrem suum norint, et ut facile inliciant, in templis se occulunt et sacrificiis omnibus praesto adsunt eduntque saepe prodigia, quibus obstupefacti homines fidem commodent simulacris diuinitatis ac numinis.

2.16.11 inde est quod ab augure lapis noua-cula incisus est, quod Iuno Veiens migrare se Romam uelle respondit, quod Fortuna Muliebris periculum denuntiauit, quod Claudiae manum nauis secuta. est, quod in sacrilegos et Iuno nudata et Locrensis Proserpina. et Ceres Milesia uindicauit et Hercules de Appio et Iuppiter de Atinio et Minerua. do Caesare, hinc quod serpens urbem Romam pestilentia liberauit Epidauro accersitus.

2.16.12 nam illuc daemoniarches ipse in figura sua sine ulla dissimulatione perlatus est, siquidem legati a.d eam rem missi draconem secum mirae magnitudinis aduexeruut.

2.16.13 in oraculis autem uel maxime fallunt, quorum praestrigias profani a ueritate intellegere non possunt, ideoque ab ipsis adtribui putant et imperia et uictorias et opes et euentus prosperos rerum, denique ipsorum nutu saepe rem publicam periculis inminentibus liberatam, quae pericula et responsis denuntiauerint et sacrificiis placati auerterint.

2.16.14 sed omnia ista fallaciae sunt. nam cum dispositiones dei praesentiant, quippe qui ministri eius fuerunt, interponunt se in his rebus, ut quaecumque a deo uel facta sunt uel fiunt, ipsi potissimum facere aut fecisse uideantur, et quotiens alieni populo uel urbi secun- , dum dei statutum boni quid inpendet, illi se id facturos uel prodigiis uel somniis uel oraculis pollicentur, si sibi templa, si honores, si sacrificia tribuantur. quibus datis cum illut acciderit quod necesse est, summam sibi pariunt uenerationem.

2.16.15 hinc templa deuouentur et nouae imagines consecrantur, mactantur greges hostiarum, sed cum haec facta sunt, nihilo minus tamen uita et salus eorum qui haec fecerint immolatur.

2.16.16 quotiens autem pericula impendent, ob aliquam se ineptam et leuem causam profitentur datos, sicut Iuno Varroni, quod formonsum puerum in tensa lorus ad exuuias tenendas conloca.cerat: et ob hanc causam Romanum nomen aput Cannas paene deletum est.

2.16.17 quodsi luno alterum Ganymeden uerebatur, cor iuuentus Romana luit poenas? uel si dii tantummodo daces curant, ceteram multitudinem neclegunt, cur Varro solus euasit qui hoc fecit et Paulus qui nihil meruit occisus est? uidelicet nihil tunc Romanis accidit fatis lunonis iniquae, cum Hannibal duos exercitus populi Romani et astu et uirtute confecit.

2.16.18 nam Juno audere non poterat aut Carthaginem defendere, ubi arma eius etcurrus fuit, aut Romanis nocere, quia progeniem — Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae uerteret arces.

2.16.19 sed illorum sunt isti lusus, qui sub nominibus mortuorum delitiscentes uiuentibus plagas tendunt. itaque siue illut periculum quod imminet uitari potest, uideri uolunt id placati auertisse, siue non potest, id agunt ut propter illorum contemptum accidisse uideatur. ita sibi aput homines qui eos nesciunt auctoritatem pariunt ac timorem.

2.16.20 hac uersutia et his artibus notitiam dei ueri et singularis apud omnes gentes inueterauerunt. suis enim uitiis perditi saeuiunt et grassantur, ut perdant.

2.16.21 idcirco etiam humanas hostias excogitauerunt, ipsi hostes generis humani, ut quam multas deuorent animas.

2.17.1 Dicet aliquis 'cur ergo deus haec fieri patitur nec tam malis succurrit erroribus?' ut mala cum bonis pugnent, ut uitia sint aduersa uirtutibus, ut habeat alios quos puniat, alios quos honoret. ultimis enim temporibus statuit de uiuis ac mortuis iudicare; de quo iudicio mihi erit in ultimo libro disputatio.

2.17.2 differt igitur, donec ueniat temporum finis, quo effundat iram suam in potestate ac uirtute caelesti, sicut uatum praedicta piorum terribili monitu horrificant.

2.17.3 nunc autem patitur homines errare et aduersum se quoque inpios esse, ipse iustus et mitis et patiens. nec enim fieri potest ut non is in quo perfecta. sit uirtus, sit etiam perfecta.

2.17.4 patientia. unde quidam putant ne irasci quidem deum omnino, quod adfectibus, qui sunt perturba-tiones animi, subiectus non sit, quia fragile est omne animal quod adficitur et commouetur. quae persuasio ueritatem ac religionem funditus tollit.

2.17.5 sed seponatur interim nobis hic locus de ira dei disserendi, quod et uberior est materia et opere proprio latius exequenda.. illos ergo nequissimos spiritus quisquis ueneratus fuerit ac secutus, neque caelo neque luce potietur, quae sunt dei, sed in illa decidet quae in distributione rerum adtributa esse ipsi malorum principi disputauimus, in tenebras scilicet et inferos et supplicium sempiternum.

2.17.6 Docui religiones deorum triplici modo uanas esse: uno, quod simulacra ista quae coluntur effigies sint hominum mortuorum; esse autem peruersum et incongruens ut simulacrum hominis a simulacro dei colatur: colit enim quod est deterius et inbecillius;

2.17.7 tum inexpiabile facinus esse deserere uiuentem, ut defunctorum monumentis seruias, qui nec uitam nec lucem dare cuiquam possunt, qua ipsi carent; nec esse alium quemquam deum praeter unum, cuius iudicio ac potestati omnis anima subiecta sit.

2.17.8 altero, quod ipsae imagines sacrae quibus homines inanissimi seruiunt omni sensu careant, quoniam terra sint.

2.17.9 quis autem non intellegat nefas esse rectum animal curuari, ut adoret terram? quae idcirco pedibus nostris subiecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit, qui simus ideo excitati ex ea statumque sublimem praeter ceteras animantes acceperimus, ut non reuoluamur deorsum nec hunc caelestem uultum proiciamus ad terram, sed oculos eo dirigamus quo illos naturae suae condicio direxit nihilque aliut adoremus, nihil colamus nisi solius artificis parentisque nostri unicum nomen, qui propterea hominem rigidum figurauit, ut sciamus nos ad superna et caelestia prouocari.

2.17.10 tertio, quod spiritus qui praesunt ipsis religionibus condemnati et abiecti a deo per terram uolutentur; qui non tantum nihil praestare cultoribus suis possint, quoniam rerum potestas penes unum est, uerum etiam mortiferis eos inlecebris et erroribus perdant, quoniam hoc illis cottidianum sit opus, tenebras hominibus obducere, ne quaeratur ab iis uerus deus.

2.17.11 non igitur colendi sunt, quia sententiae dei subiacent. est enim piaculum maximum addicere se potestati eorum quibus, si iustitiam sequare, potentior esse possis et eos adiuratione diuini nominis expellere ac fugare.

2.17.12 quodsi apparet religiones istas tot modis esse uanas quibus docui, manifestum est eos qui uel mortuis supplicant uel terram uenerantur uel spiritibus inpuris animas suas mancipant, rationem hominum non tenere eosque inpietatis ac sceleris sui supplicia pensuros, qui rebelles aduersus parentem generis humani deum susceptis inexpiabilibus sacris fas omne uiolauerint.

2.18.1 Quicumque igitur sacramentum hominis tueri rationemque naturae suae nititur obtinere, ipse se ab humo suscitet et erecta mente oculos suos tendat in caelum. non sub pedibus deum quaerat nec a uestigiis suis eruat quod adoret, quia quidquid homini subiacet, infra hominem sit necesse est: sed quaerat in sublimi, quaerat in summo, quia nihil potest esse homine maius nisi quod fuerit supra hominem. deus autem maior est homine: supra ergo, non infra est nec in ima potius, sed in summa regione quaerendus est.

2.18.2 quare non est dubium quin religio nulla sit ubicumque simulacrum est. nam si religio ex diuinis rebus est, diuini autem nihil est nisi in rebus caelestibus, carent ergo religione simulacra, quia nihil potest esse caeleste in ea re quae 6t ex terra. quod quidem de nomine ipso apparere sapienti potest.

2.18.3 quidquid enim simulatur, id falsum sit necesse est, nec potest umquam ueri nomen accipere quod ueritatem fuco et imitatione mentitur. si autem omnis imitatio non res potissimum seria., sed quasi ludus ac iocus est, non religio in simulacris, sed mimus religionis est.

2.18.4 praeterendum est igitur taisis omniRus uerum, calcanda terrena., ut caelestia. consequamur.

2.18.5 ita enim se res habet, ut quisquis animam suam, cuius origo de caelo est, ad inferna et ima prostrauerit, eo cadat quo se ipse deiecerit, ideoque oportet rationis ac status sui memorem non nisi ad superna niti semper ac tendere.

2.18.6 quod qui fecerit, hic plane sapiens, hic iustus, hic homo, hic denique caelo dignus iudica-bitur, quem suus parens non humilem nec ad terram more quadrupedis abiectum, sed stantem potius ac rectum sicut eum fecit adgnouerit.

2.19.1 Peracta est nisi fallor magna et difficilis suscepti operis portio et maiestate caelesti suggerente nobis dicendi facultatem muetera.tos depulimus errores.

2.19.2 nunc uero maior nobis ac difficilior cum philosophis proposita luctatio est, quorum summa doctrina et eloquentia quasi moles aliqua mihi opponitur.

2.19.3 nam ut illic multitudine ac prope consensu omnium gentium premebamur, ita hic auctoritate praestantium omni genere laudis uirorum.

2.19.4 quis autem nesciat plus esse momenti in paucioribus doctis quam in pluribus inperitis?

2.19.5 sed non est desperandum istos quoque de sententia. deo et ueritate ducibus posse depelli nec tam pertinaces fore arbitror, ut clarissimum solem sanis ac patentibus oculis uidere se negent.

2.19.6 modo illut uerum sit quod ipsi solent profiteri, studio inuestigandae ueritatis se teneri, efficiam profecto ut quaesitam ueritatem diu et aliquando inuentam esse credant et humanis ingeniis inueniri non potuisse fateantur.