XIV. Deambulātio | XVI. Lūdi Circenses |
Sȳrus servus. [Stertit.]
Rabīnus magister. Heus, heus, furcifer!
S. [Stertit.]
R. Iamdūdum clāmōre raucesco, nec tū tamen expergisceris. Aut ōcius surge, aut ego fuste somnum istum excutiam.
S. [Oscitans.] Quid est?
R. Nonne te pudet in multam lūcem stertere? Qui frūgi sunt famuli cūrāre solent ut herus surgens reperiat omnia parāta.
S. [Oscitans.] Vixdum dīlūxit.
R. Crēdo tibi: nam tuis oculis adhūc multa nox est.
S. Quid mē iubes facere?
R. Fāc ut lūceat foculus: verre mihi pileum exterge calceos et crepidas: et omnia simul fāc.
S. Fiēt. [Nihil agit.]
R. At movē te ōcius.
S. Me moveo.
R. Video. Ut incēdit testūdo!
A Man in a Toga.
(Statue in the Louvre.) |
Young Slave in Tunica.
(From a statue at the Villa Albain.) |
S. Non possum simul sorbēro et flāre.
R. Etiam sententias loqueris, carnifex? Compōne lecti strāgulas, fāc redūcās plagulas, verre solum cubiculi. Quibus factis, adfer aquam lavandis manibus[1]. Quid cessas, asine?
S. Vix reperio scintillam ignis, nec follem habeo.
R. Ut responsat nebulo! Quasi qui te habeat, is folle careat.
S. [Sibi.] Quam imperiōsum habeo dominum! Vix hūius iussis decem expedīti famuli satis fēcrint.
R. Quid ais, cessātor?
S. Nihil. Omnia rectē.
R. Nonne ego tē audio tēcum mussantem?
S. Equidem precor … ut … ut … fīas imperātor.
R. Sequere me ad Apollinis[2] ūsque. Mox domum recurrito; fāc niteat tōta domus. Si quid praetermissum sensero, vāpulābis largiter.
S. Hīc sānē nōvi benignitātem tuam.
R. Cavē igitur, si sapis.
S. At interim de prandio nulla mentio.
R. Vah! Non ego prandeo domi. Tibi pānis est.
S. Est, sed āter et malus et furfurāceus.
R. Dēliciās[3] hominis! Te quidem faenum ēsse oportuit si pābulum dētur te dignum. Si pānem sine obsōnio fastīdīs, adde porrum, aut, si māvīs, caepam. Sed nunc est tibi in forum abeundum.
S. Tam procul?
R. Non sunt nisi sex passūs: tibi tam pigro sunt bis mille. Eādem lēgātione multa mihi conficies negōtia. Tu supputā in digitos, quō facilius memineris.
S. [sibi] Iam in aliēnis dētinēbor negōtiis! [Magistro.] Acūtas habeo aures.
R. Prīmum dēflectes ad vestiārium, āc togam, si iam perfecta est, ab eo recipies.
S. Recipiam.
R. Hīc quaeres Cornēlium tabellārium. Is plērumque pōtitat in tabernā quae in Argīlēto est. Rogābis num quid habeat lītterārum, et ad quem diem sit profectūrus.
S. Rogābo.
R. Deinde convenies mercātorem pannārium. Dīc mē pecūniam numerāturum esse propediem.
S. [rīdens.] Quando? Ad Kalendas Graecas?[4]
R. Rīdes, ganeo? Immo ante Kalendas Martias. In reditu dēflectes ad laevam, et ex bibliopōlis disces num quid novorum libellorum ex Athēnis advectum sit. Cognosce qui sint, et quanti[5] vēnāles.
S. Nonne haec satis? R. Non satis. Post haec rogābis Clōdium ut mihi dignētur esse convīva.
S. Quid! Etiam convīvas vocas? Non habes domi unde[6] vel mūrem pascas!
R. Vērum istud. Proinde tū, cēteris confectis, abi ad macellum, et eme nobis pernam: eam cūrābis ēleganter coquendam. — Audīn’ haec?
S. Multo plūra quam vellem.
R. At vidē ut memineris.
S. Vix potero dīmidium.
R. Etiam hic stās, cessātor? Iam rediisse oportuit.
S. [sibi.] Quis possit ūnus tot rēbus sufficere? Scīlicet nōn videor illi satis occupātus, nisi sim simul et servus et coquus et omnia praetereā.
XIV. Deambulātio | XVI. Lūdi Circenses |
- ↑ lavandis manibus, ‘for washing my hands.’ The case is Dative expressing work contemplated.
- ↑ ad Apollinis: supply aedem (temple). The obvious word is omitted in such common phrase: so St. Paul’s = St. Paul's Church.
- ↑ delicias. The accusative is used in exclamations: cf. me miserum, ‘poor me!’
- ↑ Kalendas Graecas. Kalendae was the name of the first day of the Roman months, and Roman months only: hence Kalendae Graecae was a proverbial expression for ‘never’.
- ↑ quanti, ‘at how much’: gen. of price.
- ↑ unde, ‘by which,’ ‘from which.’