XV. Servus Piger | XVII. A Meeting of Travellers |
Brit. puer. Ex inopīnāto Romam redii, quippe qui velim me ad lūdos Circenses dēdūcas.
Rom. puer. Dēdūcam libenter. Peropportunē, frātercule, vēnisti, quod hodiē erunt Circenses. Duos locārios praemittam qui nōbīs locos idōneos servent. B. In Britannia quoque pueros mittere solēmus qui tāli mūnere fungantur quōtiēs in theātrō locos vīli emere volumus.
R. Ēn Circum Maximum.[1]
B. Rēs vērē immānis. Apud nōs nihil simile est. Quot cīvibus licet lūdos simul spectāre?
R. Ducenta quīnquāgintā millia.
B. Nos vīginti millia, ad hūiusmodi lūdum congregāta, numerum aestimāmus ūnicum.
R. Circus est sescentos passūs longus et ducentos lātus. Sed in eo est ut prīmum ineant curriculum.
B. Quārē prō equīs claustra illa ōbiciuntur?
R. Carceres appellantur, quibus sublātis, equi in curriculum prōruunt. Hīc missus est septem spatiōrum, id est circā trium millium passuum. Hōc ūnum velim tibi dīcere, priusquam ē carceribus mittentur. Ille humilis mūrus, in medio situs et statuis ornātus, spīna appellātur, cūius ad utrumque finēm est mēta, tribus columnis insignis. Sed, ēn, consul[2] mappam albam dīmīsit.
B. Ēvax, mittuntur quattuor quadrīgae! Quam parvi vīdentur et leves currūs, duōbus rotis sublīmes lāti! Sed cūr quadrīgārius cultrum in balteo habet?
R. Ut, si quid infēlīciter accidat, habēnas secet quae post tergum sunt.
B. Quā ratiōne currūs et agitātōrum vestīmenta varios ostendunt colōres?
R. Quattuor societātes, quae et equos et currus possident, quattuor colōribus distinguuntur. Factiōnes eōrum qui societāti ūnīcuīque favent nōmine vocantur albāta, russāta, prasina, veneta.
B. Mihi quidem vidētur veneta numero māior, et quadrīga veneta currit proxima spīnae.
R. Prasina autem, mēhercle, interiōrem adfectābit locum ad prīmam mētam.
B. Iam iam mētae propinquat. O rem perīculōsam!
R. Ita, Profecto venetā propius spīnam rādit. Heu, rota icta est, currus perculsus … sed ipse incolumis.
B. Prasina iam prior, albāta prope sequitur.
R. Vidēn ut servus ille ē septem sextam pilam[3] dēmat: spatium ineunt ultimum.
B. Vehementer commoventur omnes! Quadrīgārii in ultimum certāmen equos verberant!
R. Actum est, Russata tamen albam līneam[4] prīma transiit.
B. Quid sibi reportat victor?
R. Īlicet vidēbis. Iam prōcēdit, ad consulem dēductus. Magnam pecūniam aufert. … Iam equos agitat per portam vīctōribus reservātam.
B. Hōc certāmine animus mihi valdē commovēbātur.
R. Missum iam vīcensimum quintum atque ultimum spectāvimus. Lūdi confecti.
B. Ita? Dies longus erat, sed iūcundissimus. Vesperascit, et abeundum est, puto. Ludine publici certāminibus curruum semper continentur?
R. Nōn. Nonnumquam certāmina athlētārum sunt.
B. Eīsne similia quae apud Vergilium lēgi?
R. Satis simlia. Aliās etiam vēnātio est, in quā athlētae cum feris pugnant. Iūlius Caesar, ut pater meus mihi dixit, leōnes quondam quadringentos in circum simul intrōduxit!
B. Rēs incrēdibilis! Ego quidem sex tantum vīdi, qui Londinii in vīvārio sunt, caveis inclūsi. … Ā, sērum est: mihi Londinium statim redeundum est. Te me vīsere velim in altero colloquiōrum volūmine, si forte hūius volūminis lectōres id velint. Valē!
XV. Servus Piger | XVII. A Meeting of Travellers |
- ↑ Circum Maximum. The Circus Maximus was a recreation ground laid out by Tarquinius Priscus in the valley between the Palatine and Aventine hills, south of the Capitol. It was enlarged by Caesar.
- ↑ consul. The giver of the games entered the Circus at the head of a triumphal procession, and presided. He started the races.
- ↑ pilam. These were seven egg-shaped objects on a pedestal. To keep the spectators informed how many heats had been run, one was taken down after each lap.
- ↑ lineam. A chalk line drawn across the ground near the entrance.