XI. Certāmen Discōrum | XIII. Bāiae |
Daemonēs. Prōh dī immortāles! Quid homines illi in lītore agunt?
Sceparnio. Ut mea opīnio est, vocāti sunt ad prandium.
D. Confracta nāvis illis in mari!
S. Ita est. At hercle in terrā quoque nobis villa confracta est et tēgulae.
D. Huī, miseros homunculos! Ēiecti ut natant!
S. Sed o Palaemon, Neptūni comes, quod facinus video?
D. Quid vides!
S. Mulierculas video duas in scaphā sōlas sedentes. … Ut adflictantur miserae!—Euge, euge, perbene. Fluctus āvertit scapham ā saxo ad lītus. Salvae sunt sī illos fluctūs dēvītāverint. Nunc, nunc perīculum est: unda ēiēcit alteram—at in vadum. Iam facile ēnābit. Eugepae; surrexit: salva rēs!
Cūr ista[1]? Quid id tuā rēfert[2]?
S. Iam haec altera dēsiluit in terram. Ut in genua concidit! … Salva est: ex aquā ēvāsit; iam in litore est.
D. Si tu dē illarum pretiis vesperi cēnātūrus es, illas cūrāre licet, Sceparnio. Sed sī apud mē ēsūrus es, mihi tē operam dare volo.
S. Aequum ōras.
D. Sequere me.
S. Sequor.
XI. Certāmen Discōrum | XII. Bāiae |