There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
XIII. Bāiae
1913

editio: G. Bell & Sons
fons: librum vide
 XII. Naufragium XIV. Deambulātio 
XIII. BĀIAE
(continued from VII)
Scaena: Rōma.
Romanus puerBritannus puer.

Rom. puer. Valdē ego gaudeo, mi Brītanne, quod rediisti.

Brit. puer. Ego etiam, quod sum in Ītaliā, terrā semper aprīcā.

R. Vīsne mēcum hodiē Bāias[1] īre?

D. Bāias? Ubi gentium est locus iste?

R. Oppidum est in litore Campāno situm, quo Romani solent īre ut balnea frequentent.

[In viā: Bāiis adpropinquant]

B. Nonne procul oppidum est collibus viridantibus cinctum? O villas lepidissimas!

R. Istud est Bāiānum oppidum. Atque illīc Puteolos prōspicis, et Mīsēnum quo illae nāves longae tendunt.

B. Quantum regiōnis hūius amoenitātes mē dēlectant!

R. Quīn etiam magis tē delectābunt balnea, convīvia, cantūs, nāvigia. Hīc quisque suum relaxat animum et sē iūcunditāti dat.

[Ad mare]

B. Iuvenes illi cum puellis in pictis scaphis iucundissimē cūrant corpora. Cantus puellae mihi valdē placet.

R. Mihi quoque. Sed ad balnea grandia eāmus.

[In balneis]

Adsumus. Ēn balnea grandia.

B. Quantus fremitus! Hem, quid sibi vult hīc subitus clāmor?

R. Fūr quīdam lavanti vestīmenta surripuit.

B. Nonne sunt qui vestīmenta custōdiant?

R. Sunt, nōmine capsārii. Sed capsārios ipsos iste saltem fefellit.

B. Vidēn, amābo.

R. Quid est?

B. Quae ferunt cibāria isti?

R. Alii, nōmine lībārii, placentas ferunt; alii, nōmine crustulārii, frusta pānis mellīti et tosti: alii etiam, botulārii, hillas.

Roman Baths. (From the Baths of Caracalla at Rome.)
B. In mūris[2] lepidissimē ūdo colōres illēvērunt pictōres. Sed aquae, quam lutōsae!

R. Hae sunt thermae: illico est frigidārium.

B. Video: aqua ex ōre immānis leōnis fluit. Quid servus praeter mantēlia fert?

The Oil Flask, Strigil, and Sponge of an Athlete.

R. Strigiles et unguentum: lavātum servus dēstringit et ungit in tepidārio.

B. Scīlicet longē alia balnea Bāiāna āc quae apud nōs Britannos sunt. Quīn illa similia eis quibus Turcae ūtuntur.

 XII. Naufragium XIV. Deambulātio 
——————
Notae
  1. Baias. Baiae was the fashionable sea-side place on the coast of Campania.
  2. In muris. Fresco-painting: cf. dialogue VII.