XX. Servius Tullius Rēx Fit | XXII. Iter Arīcīnum |
Umbricius. Agite, pueri: quid vultis hodiē? Placetne in lectīca ferri et vīcos circumīre? Nondum, mi Galle, omnia vīdisti mīrācula quae praebet Roma nostra, caput urbium.
Gallus. Istud mihi quidem valdē placeat, modo Milo nē molestē ferat.
Milo. Ego quoque libenter tecum, Galle, vīcos perambulābo. Īlicet sine morā eundum est. Sed iubeas, pater cārissime, Syrios tuos nōs portāre.
U. Hōc saltem, puerule, facile impetrabis. … Sed mihi in Forum Romanum quam celerrimē festīnandum est.[1] Valēte, pueri. Cūrā, Milo, ut Gallum incolumem serves. Valēte.
G. Quam frequens hīc vicus! Quantus tumultus, quantusque strepitus! Nunquam anteā vīdi tantam cīvium, servorum, līberorum, canum turbam.
M. Nec mīrum: hōra sexta est.[2] Plērīque iam fabrorum et artificum ā negōtio cessant ut prandium edant. Ēn, ad tabernam illam quantus grex convenit!
G. Cavendum est: nam in ipsā viā magnus est mūlorum numerus. Quid est? Cūr in vico tam angusto ōbiciunt sē viātōribus?
M. Nonne intellegis? Ille qui procul servis imperitat redemptor est: aedes struendas, ut vidētur, nūper locāvit.[3] Per mūlos gerulosque cūrat ut māteriēs adportētur.
G. Ita. Māchinā modo ingentem lapidem torquent, modo ingens tignum. Procul dubio ‘minae mūrorum’[4] erunt in hoc vico.
M. Parce, Galle, vōces adhibēre Vergiliānas. Iam festi sunt dies, neque nōbīs terrōri est Orbilius. Sed iam in alium vicum itūri sumus. Hīc aliquanto est tranquillior, quanquam satis est deambulantium.
G. Ā dextrā, quid est prīma taberna? Estne haec bibliothēca?
M. Bibliotheca est. Ecce bibliopōla librum, ē scrīnio exceptum, philosopho iuveni porrigit. Merces a columnis, catēnis vinctae, pendent. Sed nobis praeambulo dēbet duos servos qui lapides in via compōnunt cito summovēre.
G. In proxima taberna quid vendunt?
G. Video: quid vēnāle habet in manu?
M. Iste haud scio an trans Tiberim cum cētera vī pauperum habitet. Sulphurāta venditat duōdecim sēmisse vel fractis vitreis. Aspice in illo angiportu quae multitūdo sit. Artifices frequentes ad prandium undique eunt.
G. Ubi tot operae habitant cum uxōribus līberisque? Num tōta Roma tantum capit gregem?
M. In grandibus aedificiis, nōmine insulis: sed maximum vel in officīna vel popīna tempus terunt.
G. Quid facit turba? Cūr columnam suspicit?
M. Scripta tabella inest. Cum propius accesserimus, facilius perlegemus. … Iam legi potest. Velim legas tu.
G. [Recitat.] ‘Puer in balneo nuper aberrāvit, annorum circā xvi, crispus, mollis, formōsus, nōmine Gītōn: si quis eum vel reddere vel commonstrare voluerit, accipiet nummos mille.’ Spēro vehementer puerum ipsum domum mox reditūrum.
M. At satis diu, opīnor, nos inter tonsōres, caupōnes, coquos, lanios versāti sumus. Ego quidem pulvere et sōle et strepitu fatiscor. Placetne tibi, Galle, domum redīre?
G. Placet. Mē haec per vīcos deambulātio[5] valdē dēlectāvit.
XX. Servius Tullius Rēx Fit | XXII. Iter Arīcīnum |
- ↑ mihi ... festinandum est, ‘I must hurry’: lit. it must be hastened by me; the agent (here mihi) is regularly expressed by the Dat., not by a and the ablative, with the gerundive.
- ↑ hora sexta, that is, about noon: counting from dawn.
- ↑ aedes struendas … locavit, ‘he has contracted for the building of a house’: lit. for a house to be built. Struendas is the gerundive.
- ↑ minae murorum, a phrase from Vergil, lit. ‘threats of walls’, meaning ‘threatening walls’.
- ↑ haec per vicos deambulatio, ‘this walk through the streets.’ The phrase per vicos is an adjective qualifying deamlulatio: such a phrase cannot be used in Latin unless it is placed betweon the noun and a word in agreement with it, here between haec and deambulatio.