XXII. Iter Arīcīnum
1913

editio: G. Bell & Sons
fons: librum vide
 XXI. Iter per Vīcos Rōmānos Factum XXIII. Villa Rustica 
XXII. ITER ARĪCĪNUM
GallusMilo.

Milo. Haec est Porta Capēna: suprā portam aquae ductum suspicis. Mox ad Camēnas[1] adveniēmus.

Gallus. Gaudeo quod hodiē, sōle tam splendido, rūris amoenitātes vidēbo. … Nē pater quidem meus via Appia iter fēcit. Iūre hōc iter prae mē iactabo.

M. At hīc manet rēda. Duos equos Gallicos nuper ēmit pater. Nonne speciē lepidissimi sunt?

G. Quam terga nitent!

M. Ascendamus. … Agitātor, equos flagello lacessas et habēnas immittas. Necesse est ut festīnemus.

G. Quod templum hōc est?

M. Templum est Marti extra-urbāno sacrum. Vīsne tu pellem et plagulas contraham: sōl nimis ardet.

G. Volo, mēhercle. … Quot sepulcra viae sunt apposita!

M. In via Appia maximus est monumentorum numerus: quae iam vidēs, Metellorum sunt.

G. Quam molliter rotae volvuntur!

M. Tota via ex silice tanta arte strāta est, ut ex ūno prope lapide esse videātur. … Ecce, duae fēminae quae in carpento vectae appropinquant, mātre mea familiāriter ūtuntur. Foro Appii regrediuntur, opīnor, quā villam habent pulcherrimam. [Fēminis.] Salvēte, Iūlia et Faustina ….

G. Cōpia cupressorum quae prope viam tam virides se tollunt mihi valdē arrīdet. … Ille centurio qui in caballo vehitur ad urbem iter quam celerrimum facit. Litteras, puto, portat gravissimas.

M. Mīliārium decimum iam praeterīmus. Appārent Bovillae. Hīc dēversōria sunt pessima. Vīsne vīnum bibere?

G. Nōlo: sed grātias ago. Ecquem hospitem Bovillis habes?

A Road Scene outside Rome.
M. Non habeo. Sordidus est locus et pauperibus et egentibus tantum idōneus.

G. Quid illi sepulchro inscriptum est?

M. Agitātor, paullum subsistere volumus. Iam licet tibi ipsi legere.

G. [Recitat.]

Dīs Mānibus Sacrum.
Hīc sita est Cornēlia,
Marci optima et pulcherrima coniunx.
Lānifiea, pia, pudīca, frūgi, casta, domiseda.
Vixit annis XLV.
Huīc monumento dolus malus abesto.

Marcus ponendum cūrāvit.

M. Mīrāculum pietātis haec erat. Cum uxōres duxerimus, Galle, utinam aequē piae sint!

G. Compito in eo est ut appropinquemus.[2] Quid sibi vult haec turba circumstantium?

M. Hī sunt mendīcī qui vel assem vel pānem vel pollentam rogant eos qui praetereunt. Ōtium cum paupertāte miserrime agunt.

G. Quam squālet omnis turba! Ēsurīre videntur et paene nūdi sunt. Cūr non in agris fodiunt vel artificio quōquam ūtuntur?

M. Haecce ‘animus meminisse horret luctūque refūgit’.[3] … Ēn pro dōno nostro bāsia iactant! … Iam tandem aperītur[4] Arīcia, et iter nobis paene confectum.


 XXI. Iter per Vīcos Rōmānos Factum XXIII. Villa Rustica 
——————
Notae
  1. Camenas: the temple of the Muses.
  2. in eo est ut appropinquemus, ‘we are on the point to approach,’ ‘we are just approaching.’
  3. ‘animus … refugit’ from Vergil’s Aeneid.
  4. aperitur, ‘comes into sight.’