De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Titus Manlius Torquatus

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Marcus Furius Camillus Publius Decius Publius 

Titus Manlius ob ingenii et linguae tarditatem a patre rus relegatus fuerat. Cum audisset patri diem dictam esse a Pomponio tribuno plebis, cepit consilium rudis quidem et agrestis animi, sed pietate laudabile. Cultro succinctus mane in urbem, atque a porta confestim ad Pomponium pergit: introductus cultrum stringit, et super lectum Pomponii stans, se eum transfixurum minatur, nisi ab incepta accusatione desistat. Pavidus tribunus, quippe qui cerneret ferrum ante oculos micare, accusationem demisit. Ea res adolescenti honori fuit, quod animum ejus acerbitas paterna a pietate non avertisset, ideoque eodem anno tribunus militum factus est.

Cum postea Galli ad tertium lapidem trans Anionem fluvium castra posuissent, exercitus Romanus ab urbe profectus est, et in citeriore ripa fluvii constitit. Pons in medio erat: tunc Gallus eximii corporis magnitudine in vacuum pontem processit, et quam maxima voce potuit: "Quem nunc, inquit, Roma fortissimum habet, is procedat ad pugnam, ut eventus ostendat utra gens bello sit melior." Diu inter primores juvenum Romanorum silentium fuit. Tum Titus Manlius ex statione ad imperatorem pergit: "Injussu tuo, inquit, imperator, extra ordinem nunquam pugnaverim, non, si certam victoriam videam. Si tu permittis, volo isti belluae ostendere me ex ea familia ortum esse, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deturbavit. Cui imperator: Macte virtute, inquit, Tite Manli, esto: perge, et nomen Romanum invictum praesta."

Armant deinde juvenem aequales: scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem pugnam habili. Expectabat eum Gallus solide laetus et linguam ab irrisu exerens. Ubi constitere inter duas acies, Gallus ensem cum ingenti sonitu in arma Manlii dejecit. Manlius vero insinuavit sese inter corpus et arma Galli, atque uno et altero ictu ventrem transfodit: jacenti torquem detraxit, quem cruore respersum collo circumdedit suo. Defixerat pavor cum admiratione Gallos; Romani alacres obviam militi suo progrediuntur, et gratulantes laudantesque ad imperatorem perducunt. Manlius inde Torquati nomen accepit.

Idem Manlius, postea consul factus bello Latino ut disciplinam militarem restitueret, edixit ne quis extra ordinem in hostes pugnaret. Forte filius ejus accessit prope stationem hostium: is qui Latino equitatui praeerat ubi consulis filium agnovit, "Visne, inquit, congredi mecum ut singularis proelii eventu cernatur quantum eques Latinus Romano praestet?" Movit ferocem animum juvenis seu ira, seu detractandi certaminis pudor. Oblitus itaque imperii paterni in certamen ruit, et Latinum ex equo excussum transfixit, spoliisque lectis in castra ad patrem venit. Extemplo filium aversatus consul milites classico advocat: qui postquam frequentes convenere: "Quandoquidem inquit, tu, fili, contra imperium consulis pugnasti oportet ut disciplinam poena tua restituas. Triste exemplum, sed in posterum salubre juventuti eris. I, lictor, deliga ad palum." Metu omnes obstupuere; sed postquam cervice caesa fusus est cruor, in questus et lamenta erupere. Manlio Romam redeunti seniores tantum obviam exierunt: juventus et tunc eum et omni deinde vita exsecrata est.

 Marcus Furius Camillus Publius Decius Publius