De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Marcus Furius Camillus

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Caius Licinius Stolo Titus Manlius Torquatus 

Cum Marcus Furius Camillus urbem Falerios obsideret, ludi magister plurimos et nobilissimos inde pueros, velut ambulandi gratia, eductos, in castra Romanorum perduxit: quibus Camillo traditis, non erat dubium quin Falisci, deposito bello, sese Romanis dedituri essent; sed Camillus perfidiam proditoris detestatus: "Non ad similem tui inquit, venisti; sunt belli sicut et pacis jura: arma habemus non adversus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos qui castra Romana oppugnaverunt." Denudari deinde ludi magistrum jussit, eum manibus post tergum alligatis in urbem reducendum pueris tradidit, virgasque eis dedit, quibus euntem verberarent. Statim Falisci, beneficio magis quam armis victi, portas Romanis aperuerunt.

Camillus post multa in patriam merita judicio populi damnatus exsulatum abiit. Urbe egrediens ab Diis precatus esse dicitur, ut si innoxio sibi ea injuria fieret, desiderium sui facerent ingratae patriae quamprimum: neque multo postea res evenit. Nam Galli Senones Clusium Etruriae oppidum obsederunt. Clusini novo bello exterriti ab Romanis auxilium petierunt. Missi sunt Roma tres legati, qui Gallos monerent ut ab oppugnatione desisterent. Ex his legatis unus contra jus gentium in aciem processit, et ducem Senonum interfecit. Qua re commoti Galli, petitis in deditionem legatis nec impetratis, ad urbem venerunt et exercitum Romanum apud Alliam fluvium ceciderunt die decimo sexto calendas augusti: qui dies inter nefastos relatus, Alliensis dictus est.

Galli victores paulo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Postquam hostes adesse nunciatum est, juventus Romana duce Manlio in arcem conscendit; seniores vero domos ingressi adventum Gallorum obstinato ad mortem animo expectabant. Qui inter eos curules magistratus gesserant, ornati honorum insignibus in vestibulis aedium eburneis sellis insedere ut cum venisset hostis, in sua dignitate morerentur. Interim Galli domos patentes ingressi vident viros ornatu et vultus maiestate Diis simillimos: cum Galli ad eos veluti simulacra, conversi starent, unus ex his senibus dicitur Gallo barbam suam permulcenti scipionem eburneum in caput incussisse. Iratus Gallus eum occidit: ab eo initium caedis ortum est. Deinde ceteri omnes in sedibus suis trucidati sunt.

Galli deinde impetum facere in arcem statuunt. Primo, militem qui tentaret viam praemiserunt. Tum nocte sublustri sublevantes invicem et trahentes alii alios in summum saxum evaserunt, tanto silentio ut non solum custodes fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal excitarent. Anseres non fefellere, quibus in summa inopia Romani abstinuerant, quia aves erant Junoni sacrae; quae res Romanis saluti fuit. Namque clangore anserum alarumque crepitu excitus, Manlius vir bello egregius, ceteros ad arma vocans Gallos ascendentes dejecit: unde mos iste incessit ut solemni pompa, canis in furca suffixus feratur; anser vero velut triumphans in lectica et veste stragula gestetur.

Tunc consensu omnium placuit ab exilio Camillum acciri; missi igitur ad eum legati ipseque dictator absens dictus est. Interim fames utrumque exercitum urgebat: at, ne Galli putarent Romanos ea necessitate ad deditionem cogi, multis locis de Capitolio panis jactatus est in hostium stationes. Ea re adducti sunt Galli ut haud magna mercede obsidionem relinquerent. Pactum est pretium mille pondo auri. Nondum omni auro appenso Camillus dictator intervenit, collectis Romani exercitus reliquiis; auferri aurum de medio jubet, denunciatque Gallis ut se ad proelium expediant. Instruit deinde aciem, et Gallos internecione occidit. Ne nuncius quidem cladis relictus est. Dictator, recuperata ex hostibus patria, triumphans urbem ingressus est, et a militibus parens patriae, conditorque alter urbis appellatus est.

 Caius Licinius Stolo Titus Manlius Torquatus