De viris illustribus (Pius II)/5

This is the stable version, checked on 19 Augusti 2021. Template changes await review.
DE BARTHOLOMEO DE VICECOMITIBUS
saeculo XV

 IV VI 

5. DE BARTHOLOMEO DE VICECOMITIBUS

BARTHOLOMEUS DE VICECOMITIBUS episcopus novariensis, Scaramucie frater, iuvenis ad episcopatum assumptus est non sua tantum virtute quantum germani favore; Scaramucia namque, qui et Georgius dictus est, humili natus loco, puer admodum Gabrieli Vicecomiti servivit; quo apud Ianuam capite truncato ad Iohannem Vicecomitem Mediolani ducem puer se contulit. Cum eo quoque, dum is percuteretur, fuit eiusque occisioni plenius interfuit repertusque est lacrimans supra cadaver. Ac sic postea Philippo servire cepit melioribus auspiciis; a quo ditatus est intantumque dilectus, ut in numero quoque Vicecomitum reciperetur et frater suus Bartholomeus episcopus fieret.

Huic episcopo ego quoque servivi, dum is esset Basilee magnique nominis haberetur propter ducem, et cum eo Mediolanum ivi ac post Novariam. Fideliter sibi tribus annis famulatus sum. Postea eum in legatione ducali Florentiam missum secutus sum. Ibi vir perditus, in malignitatem natus, eum delusit; fingens enim se Eugenii inimicum, quod is sibi non digna premia retribueret, ait se magna in papam moliturum, si modo episcopus sibi assisteret. Episcopus, qui papam suo principi inimicum putabat, audire rem voluit. Is inquit admodum plures esse Florentinos qui pape inimicarentur et regimini quod tunc erat. Quod si Nicolaus Piceninus, qui erat in Balneis Senensibus, cum aliqua manu Florentie appropinquaret, cives in rumorem mox surgerent expellerentque suos inimicos et papam captivarent. Multaque dixit ad huius rei confirmationem. Submissus is erat per Cosmum et sequaces. Episcopus dum vult secretum esse nullique suorum communicare, magis decipitur; nam si ex suis aliquem consuluisset, non sic deceptus fuisset. Sed animi magnitudo non patitur comitem: sola sibi omnia arrogat. Persuasus ergo est Picenino scribere eiusque littere intercepte sunt et, quamvis sub notis obscuris essent, intellecte tamen sunt, ut Florentinorum est in malum astutia. Criminis reus habetur et coram papa fateri crimen coactus est; nam dum palatium petit, retentus est. Nos qui audivimus factum percusso pastore dispersi sumus.

Meum iter prius ad Beatam Mariam quam Gratiarum vocant fuit; ibi vota peregi supplicavique beate Virgini, ne me innocentem rapi sineret; que ut benigna in me semper fuit, innocentiam meam tutata est. Erat in eadem supplicatione mecum Antonius Bernerius parmensis, qui postea laudensis episcopus factus est. Is ad cardinalem De Ursinis confugit; ego ad cardinalem Sancte Crucis me recepi, qui et me in secretarium accepit. Apud quem dum moror venit episcopus novariensis sibi commendatus meque accersit petitque veniam quod mihi nihil communicasset; nam me Tuscum noluerat in re tusca consulere. 'Doleo' inquam episcopo 'te nihil mihi communicasse; nam si quid scissem, extimo quod non sic te aberrare sivissem letor insuper; nam si quid contra me fiat, adiuvabit me semper conscientia, dum me scivero indigna pati.'

Post inde paucos dies liberatus episcopus est Mediolanumque ivit cum domino cardinali Sancte Crucis qui non nihil negocii habebat cum duce, ac ire Atrebatum ad tractandam pacem inter regem Francie et ducem Borgundie debebat. Quem ego secutus sum et iussu eius ivi in Scotiam.

Sed cum revertissem, nolui esse apud Eugenium in Bononia, ne mihi imputaret facta Novariensis. Fui ergo Basilee diu interfuique omnibus que acta sunt contra Eugenium. Post in secretarium receptus sum a Felice, novo papa creato. Apud quem, dum cardinales crearentur, operam dedi quod is quoque Novariensis fieret cardinalis; idque factum est. Sed postea mutatis rebus, cum Felicem omnes relinquerent nec eius papatum amplecti vellent, ego ad cesarem Fridericum me recepi; nec enim volui statim de parte ad partem transire.

Novariensis vero episcopus cardinalatum renuntiavit non sine spe novi cardinalatus ab Eugenio obtinendi; que spes adhuc eum tenet.