De viris illustribus (Pius II)/4

This is the stable version, checked on 19 Augusti 2021. Template changes await review.
DE NICOLAO SICULO
saeculo XV

 III V 

4. DE NICOLAO SICULO

NICOLAUS SICULUS ex Cathania natus monasticum habitum sumpsit. Post iuri pontificio dedit operam doctusque plurimum evadens Parme, Senis ac Bononie legit, nec in abbatem assumptus lecturam amisit. Senis ad decem annos canones legit; stipendium ei octingentorum aureorum in anno fuit. Post Romam veniens auditor camere factus est, missusque cum Tarentino Basilearn Eugenii partes tutatus est, quamvis antea legens romanum pontificem subesse concilio disputaverit asserveritque. Nec diu post Romam reversus ad regem Aragonum se contulit, qui eum cum Ludovico Pontano ad concilium remisit Eugenii partes impugnaturum.

Dum illic est, ingens argentum lucratus est ex patrociniis vel, ut melius dicam, ex consiliis. Plures causas iniustas promovit; nam Ysidorum de Rosate non parva pecunia corruptus in pergamensem episcopum promovit, indoctum hominem et, quod peius est, vitiis multis cohopertum ignobilemque. Marcum quoque mediolanensem imperitum, quamvis doctorem et omnino ineptum, Alexandrie prefecit episcopum ex commissione concilii; de quibus cum relationem faceret, non aliter locutus est quam si beatum Paulum vel Augustinum esset promoturus; exinde non parum note suscepit.

Post autem cum divisio decreti de electione loci in concilio esset Gallicis adhesit electionemque iure factam ostendit. Cum vero ad Eugenii depositionem ventum est, ex concilio recessit; sic enim rex Aragonum subditis suis precepit; iam enim rex Aragonum irritatus adversus Eugenium redire suos Basileam iussit obedireque concilio, etsi Felicem non haberent in papam. Post assumptionem autem Felicis cardinalis ab eo creatus Basileam rediit acerque pugnator pro concilio fuit missusque Francfordiam disputationes magnas habuit magnaque causa fuit, ne tunc electores pro Eugenio se declararent. Exin autem cum rex Aragonum Eugenio conciliatus prelatos dominiorum quorum ex concilio revocasset, is quoque recessit; nec enim tanti fidem, quam predicaverat, quanti ecclesiam fecit. Dum tamen resignare cardinalatum rogatur, variis dilationibus se excusat et ante mortuus est quam Eugenii sese obedientie subiiceret, multumque questus est moriens, quod nepotum suasu veritatem concilii reliquisset.