De viris illustribus (Pius II)/43

This is the stable version, checked on 21 Augusti 2021. Template changes await review.
DE IOHANNE GISKRA
saeculo XV

 XXXXII

43. DE IOHANNE GISKRA

IOHANNES GISKRA nobili loco apud Moravos natus relictis paternis opibus militiam secutus est ac nunc in Italia, nunc in longinquioribus provinciis armorum officio se exercens, postquam etiam ultramarina loca perlustravit, Hungariam cum tribus tantum famulis ingressus est. Ubi modo Sigismundo Cesari, modo Alberto Romanorum regi serviens contra Turcos plura sue virtutis experimenta ostendens in clarum virum evasit atque, cum prius sub aliis ducibus militaret, ipse postmodum dux exercitus factus est; namque cum defuncto Alberto ab regina coniuge Ladislaoque eius puero Hungari deficerent polonumque regem sequerentur, hic solus ex omnibus ducibus, qui arma in Hungaria tenebant, intrepido animo menteque stabili mansit in fide regisque Ladislai partes tutatus est. Ex qua premium illum meruit, ut omnium exercituum eiusdem regis dux crearetur, tum per reginam Elizabet, tum per Fridericum Cesarem, ipsius regis tutorem, sibique ac suo regimini quammulte trans Danubium civitates et ipsa aurifodinarum caput Cremitia committerentur.

Plura huic adversus rebelles Hungaros bella fuere. Sed tam ei dextera celi coniuncta fuit, ut sepe cum quingentis sexcentisque bellatoribus sex milia octoque milia hominum fugarit. Infinite illi insidie structe fuerunt, quas tum viribus, tum prudentia vitavit; mira namque eum semper felicitas comitata est. Hic cum Novam Austrie Civitatem petivisset suum regem visurus Ladislaum eiusque in conspectu foret, ac tum pulcritudinem, tum gravitatem pueri contemplaretur, lacrimari cepit et voce submissa ' Heu! quot ' inquit ' labores tui causa subivi! quot adivi pericula! quas sum passus insidias! utinam eo etatis venias, in quo fideles qui tibi fuerint possis intelligere. Me quidem semper habebis. ' aderat forte Iohannes, sive gratia regis camere agister, sive exquestor dixitque puero ' Hic tui exercitus ductor est, serenissime rex; quin tu illi stipem tradis? ' sex annorum erat puer atque ut exquestorem audivit nec ipse marsupium haberet, arrecta ipsius questoris bursula sex ereos nummos recepit Giskreque tradidit. Quos ille filo suspensos aureo collo suo suspendit continuoque sic defert, aiens se in eo nosse puerum, si vixerit, liberalem futurum.

Cum post hec Giskra in Hungariam se recepisset, fuerunt inter eum atque Pancratium de Sancto Nicolao plures discordie tandemque reconciliati amicitias firmarunt, quibus durantibus idem Pancratius fide rupta (nam parvi est fidelem apud Hungaros esse) castellum unum per insidias Giskre furatus est. Hic Pancratius ex parvo non virtute, sed furtis atque rapinis in virum magnum crevit societatemque maximam cum Orsatio Michaele,

[Page 109]

quem Sigismundus Cesar ex luto sublimaverat in celum, habuit. Sed ambo infideles heredi Sigismundi fuerunt immemoresque beneficiorum; ob quam rem Orsatius magnum dominium, quod habuit in Gunza, cum latrociniis intenderet, perdidit multumque humiliatus est. Hi ambo in partibus regis Polonie fuerunt Ladislao inimici. Pancratius opidum Calexii ab preside Gasparis Slik, qui ibidem erat, parvo pretio emit ibique postea latrocinia fecit; ob quam rem suis quoque Polonis cepit molestus esse, vocatusque Budam captus est atque, ut liberaretur, filium se dare obsidem promisit; fecitque ad se venire rusticum suo filio persimilem, quo suo loco dimisso recessit. Inde post paucos dies compertum est subpositum fuisse rusticum; quod Pancratius non negavit dicens licitum sibi fuisse decepisse illos, qui eum sub salvo conductu captivaverant; rusticus autem dimissus fuit. Sed ut ad Giskram revertamur: hic ubi audivit proditionem Pancratii, mox exercitum congregavit hominum circiter novem milium.

Sed cum egredi vellet, nihil eris habebat, quo suos ex hospitiis liberaret magnaque arte a suis civibus aureos mille quingentos recuperavit. Quibus habitis admodum ilaris egressus in campos ' Nihil ' inquit ' deest armato exercitui; hi gladii nobis victum parabunt. ' cumque ad eum quamplures equites nobiles cum ex Moravia, tum ex Sclesia confluerent, vocatis omnibus ' Vos ' inquit ' spem habetis magna me vobis stipendia posse largiri; sic enim dignum esset. Sed mihi nihil est nisi ferrum et animus. Ego nunc adversus Pancratium proficiscor, harum partium predonem infidum, crudelem, avarum, qui non solum mihi, sed Alberto eiusque coniugi et filio ac ipsi postea regi Polonie fidem datam violavit. Hunc me ulcisci oportet. Si annuunt superi (quod par est) victoria potiri (causa namque potior nostra est), iam nedum stipendia, sed premia quoque ex me referetis. Quod si aliquid sinistri evenerit, sunt adhuc agri paterni in Moravia, quos distrahi mandavi. Hinc vobis satisfaciam nec quemquam vestrum inremuneratum abire a me sinam. Tantum forti animo estote latronemque istum ut deprimamus iuvate. Vos me et illum nostis. Quis non letus in bellum eat, quod pro iustitia contra infidelitatem sumitur? '

Sic animis militum persuasis castellum Pancratii invadit obsidioneque ingit, ubi adhuc castra tenet; et quamvis sibi continuo dicatur venturos Hungaros cum exercitu, ipse tamen intrepidus perseverat ' Nec ' inquit ' timeo; si Hungari in decuplo maiori numero supra me veniant, non cessabo nec detrectabo certamen. ' nihil postea quid secutum sit scio. Faveat illi Deus.

Giskra mediocris homo stature est, niger, hispidus, letus, animo vasto, nihil pecuniarum cupidus, prodigalitati quam avaritie proximior. Cum milites sui sepe stipem peterent nec ipse pecuniam haberet (nam raro apud eum est), vestem exuit militique dedit. In domo vixit splendide ac fortasse luxuriose. Cum uxorem duxisset episcopi agriensis, qui regi polono favebat, neptem ac propterea suspitio mali oriretur, ' Stulti sunt ' inquit ' qui non fidem meam secuturam uxorem, sed me ultro secuturum feminam rentur. Non ego tanti unam facto vulvam, ut fidem perdam. Sed hanc ideo duxi, ut episcopum agriensem alloqui possem confidentius in measque partes trahere; nam me qui mutare retur, frustra laborat.' Agriensis autem cum in bellum contra Turcos sequeretur regem polonum, occisus est ac infidelitatis penam, quam de christianis merebatur ab infidelibus reportavit.