XXXXI | XXXXIII |
42. DE LUDOVICO DE VIRTEMBERG
LUDOVICUS in domo de Virtemberg cum fratre Ulrico diu regnavit concordique more patriam gubernavit. Horum pater sepe potuit illustrari princepsque fieri, cum Sigismundo Cesari multum servivisset eumque ad Hispanias sociasset. Sed respondit ' Malo comes magnus esse quam parvus princeps'. Ludovicus in iuventute admodum enormis fuit, libidini ac voluptati deditus; sed ubi uxorem duxit, mores mutavit alterque vir effectus multa probitatis ostendit inditia.
[Page 107]
Hi fratres viros doctos et presertim theologos diligunt, quorum consiliis in rebus magnis utuntur. Alberto duci Austrie contra Suicenses non modica auxilia prestiterunt.Domus horum antiqua est. Ex his unus fuit, qui vocatus Ratisponam ad cesaris curiam, vestem bipertitam fecit: mediam ex ostro, mediam ex lorica perfecit. Cumque cesar eum alloqueretur verbaque blanda daret, latus ostreum preferebat; cum mine inferebantur, loricam opponebat, ac sic quasi inconstans videbatur idque sibi recedenti inter suos cesar imputabat. Sed consiliarii rem animadverterunt dixeruntque cesari: ' Comitis animum sicut res ostendit; nam ille post discessum, quia non bene visus fuerat, plures imperii civitates igne succendit. '
Fuerunt plura bella inter domum de Virtemberg et civitates Svevie, semelque adeo afflicta domus fuit, ut perditis omnibus solum unum castrum remanserit; cum quo tamen illi dominia omnia vendicarunt.