XXXI | XXXIII |
32. DE BARBARA IMPERATRICE
BARBARA IMPERATRIX comitis Cilie filia fuit uxorque secunda Sigismundi Cesaris; nam Maria mortua, ex qua regnum Hungarie habuerat, hanc sibi coniugio coppulavit. Quod pluribus visum est monstri simile; nam regi nubere comitem impar videtur, nec tunc Cilie comites, ut modo sunt, potentes erant nec illustrati; nam sub domo Austrie censebantur. Sed Sigismundus cum tunc parum affectus esset australi domui, comites istos separavit ab Austria liberosque et illustres principes creavit. Que res postea multarum discordiarum origo fomesque fuit. Hec autem Barbara egregii mulier corporis fuit, procera, candida, sed maculis quibusdam faciem fuit lesa. Multum ei studium fuit querendi decoris; itaque duo pulcherrimi coniuges invicem convenerunt. Sed cum Sigismundus in plures mulieres arderet, ipsa quoque amare cepit alios; infidus namque maritus infidam facit uxorem. Ex hac tamen Sigismundus Elizabeth filiam suscepit, de qua suo loco dicetur. Barbara post mortem Sigismundi ad Polonos cum ingenti auro argentoque proficisci voluit, sed intercepta spoliataque est. Nunc quedam castella possidet regni Bohemie, que regine spectant; in quibus etsi non vitam imperatrice dignam, non tamen inopem ducit.