XXX | XXXII |
31. DE MARIA DUCE BORGUNDIE
MARIA DUX Borgundie, filia regis Portugallie, diu domi absque viro servata est; namque cum spes fuisset ducem Borgundie Philippum eam petere iamque cepta res esset, animum mulier in illum deiecit; cumque res non sortiretur effectum, non tamen destitit amare Philippum. At fratres eam nuptui tradere [cupientes] multos ei maritos nominavere. Illa nullum voluit, dicens adhuc futurum esse, quod Philippus eam repeteret. Sic annis duodecim in spe mansit nec frustrata est; nam cum Philippus aliam non invenisset sibi gratam, rursus hanc petiit contractumque est matrimonium. Hec mox animum ad dominandum erexit abusaque mariti indulgentia cuncta per se disponere cepit, regere urbes, exercitum indicere, provinciis imponere tributa ac omnia ex eius arbitrio libidineque gubernare. Quod ei facilius erat; nam vir eius prudentiam magis quam formam miratus (nec enim pulcra facie fuit, sed oblonga) cuncta sibi commisit. Singula igitur hec mulier cum cancellario administrabat; vir autem venationi iocisque deditus parum de regimine curabat. Mulier autem Anglicis affecta, ut sunt Portugallenses, virum in odio Gallicorum tenebat; quod cum diu nequivisset (nam pacem fieri cum rege Francie placebat) iamque dux Borgundie cum sexaginta milibus pugnatorum contra Calexium esset iamque dux Clocestrie in eius auxilium venisset urbis, femina in campo cum viro fuit, prohibensque insultum fieri suspecta habita est; ob quam rem sex milia Frandrensium, qui erant in campo, dicentes se frustra teneri inuito domino recesserunt. Tuncque dux Borgundie [expositurn] se Anglicis videns ipse quoque recessit. Anglici autem exeuntes urbem vicina Frandrie loca vastarunt multumque agri incenderunt; quod ducisse imputatum est. Hec tamen in regimine mansit in dies viro dilectior, cui et filium peperit, quem modo in spem magne ditionis nutriunt. Nunc tamen fama allata est Olandinos Zelandinosque propter gravia, que ipsis ab duce muliere imponuntur onera, parum obedientes esse. Quos cum Philippus rebellare timeret, uxorem suam iam dominio et administratione qualibet privavit et ipse per se regere cepit. Coniugi autem provisionem fecit, ex qua vitam possit condignam ducere.