De viris illustribus (Pius II)/20

This is the stable version, checked on 20 Augusti 2021. Template changes await review.
DE THOMA FULGOSIO
saeculo XV

 XIX XXI 

20. DE THOMA FULGOSIO

THOMAS FULGOSIUS diu Ianue dux fuit postea subintrante Philippo duce Mediolani expulsus est diuque apud Sarezanam mansit, ubi domum habuit, semperque magni consilii vir est habitus. Exin cum civitas iugum ducis abiiceret, revocatus est iterumque dux creatus, sed nec diu sic mansit; orta namque seditione civili captus est et in carcerem coniectus, ubi adhuc marcescit, quamvis homo nonagenarius sit, cui melius fuerat in pace vivere apud Sarezanam in aree nobili et optima quam in turbine dominari.

Hunc ego in castro suo vidi, cum secutus cardinalem Sancte Crucis in Galliam ibam. Erat autem homo grandevus, longus, macer, sermone gratus multamque prudentiam pre se ferens. Huic surrogatus est Raphael Adurnus, qui me presente Papie studuit, vir litterarum multarum et prudentie singularis.